<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa024.opp-lat1:32.5-32.13</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa024.opp-lat1:32.5-32.13</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa024.opp-lat1"><div type="textpart" subtype="book" n="32"><div type="textpart" subtype="chapter" n="5"><p>Equidem ego quantum arbitror, quatenus id iam persuasum <lb/>
            esse uoluistis, ut sit ex deo etiam testamentum uetus, <lb n="10"/>
            commodius satis atque excusatius uobis est non seruantibus <lb/>
            eius mandata, si fateamini incongruis esse adiectionibus uitiatum, <lb/>
            quam si inuiolatum idem spernatis et incorruptum. <lb/>
            proinde hanc de uobis ego sententiam habui semper et habeo. <lb/>
            quotiens quaeritur, cur praeuaricemini testamenti ueteris iussa,<lb n="15"/>
            quod enim aut ut sapientes contemnitis falsa aut ut contumaces <lb/>
            et indeuoti neglegitis uera. interim quia me ad credenda <lb/>
            omnia, quae noui testamenti monumentis inserta sunt. <lb/>
            cogis, si ipsum accipiam, scias et te, quantum ad animum. <lb/>
            multa non credere. quae in uetere sint testamento, quamuis <lb n="20"/>
            ipsum te profitearis accipere. neque enim et illud in confessis <lb/>
            ex eodem habes et credibilibus esse maledictum omnem, qui <lb/>
            pependerit in ligno. quia id utique pertineat et ad Iesum, <lb/>
            aut eum quoque in maledictis haberi, qui non suscitauerit <lb/>
            semen in Israhel, quia id uirgines quoque omnes conprehendat<lb n="25"/>
            et pueros dei; aut funditus interiturum eum de genere suo,

<note type="footnote">23 cf. Dent. 21, 23 26 cf. Gen. 17, 14 </note>

<note type="footnote"> 1 progenie. saa* <hi rend="italic">(utrimgue m er.) M</hi> 3 que <hi rend="italic">C</hi> quur <hi rend="italic">(bis) L</hi> <lb/>
            5 fal.sa (i <hi rend="italic">er.) C</hi> de nouo] denuo <hi rend="italic">LPSMG</hi> 7 seruetis <hi rend="italic">LcPSMG</hi> <lb/>
            8 ueteri <hi rend="italic">b</hi> 9 ergo <hi rend="italic">S</hi> 11 cummodius L1 15 <hi rend="italic">quoties G</hi> quariturC <lb/>
            qaur <hi rend="italic">L</hi> 16 contempnitis <hi rend="italic">LS</hi> 17 inde noti <hi rend="italic">C</hi> uera. (m <hi rend="italic">er.) C</hi> <lb/>
            me ad credenda] mea deridenda <hi rend="italic">GS</hi> 18 monimentis <hi rend="italic">b</hi> 20 uetere <hi rend="italic">C1</hi> <lb/>
            quan uis <hi rend="italic">C</hi> 22 credibilius (iu in <hi rend="italic">ras.) SG</hi> omnfi (~ <hi rend="italic">a m. 2) L</hi> <lb/>
            quippe penderit <hi rend="italic">CS</hi> quippependerit <hi rend="italic">P3</hi> 28 pertineat-quoque <hi rend="italic">om. C<lb/>
             (*'» mg. m. rec. add. sunt haec:</hi> quia id utique pertineat ad iesum aut; <lb/>
            <hi rend="italic">Stqq. tria uocab. euan.)</hi> 25 conphendat <hi rend="italic">CSG</hi> 26 interiturum <hi rend="italic">C</hi> </note><lb/>
             
<pb n="765"/>
            qui non fuerit carnem praeputii circumcisus, quia hoc quoque <lb/>
            ad omnem pertineat christianum; aut lapidibus extinguendum <lb/>
            eum, qui soluerit sabbatum; aut non parcendum ei, qui unum <lb/>
            quodlibet testamenti ueteris mandatum inruperit: quae omnia <lb/>
            tu si credas firmumque habeas, quia sint eadem a deo mandata, <lb n="5"/>
            mihi crede, manus prior iniecisses in Christum nec nunc <lb/>
            irascerere Iudaeis, qui hunc animis ac uiribus persecuti dei <lb/>
            sui mandata complerint. 
</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="6"><p>Equidem haud ignoro, quin uos haec non audeatis dicere <lb/>
            falsa, sed quia sint eadem pro tempore tunc mandata <lb n="10"/>
            Iudaeis usque ad aduentum scilicet Iesu. qui quoniam uenerit <lb/>
            ab eodem praenuntiatus, ut uultis, uetere testamento ipse <lb/>
            iam doceat, quid accipiendum nobis ex eodem sit et quid <lb/>
            relinquendum. sed an prophetae Iesum praesagauerint, postea <lb/>
            uidebimus . interim ad haec me nunc respondere oportet, <lb n="15"/>
            quia, si Iesus per testamentum uetus adnuntiatus nunc diiudicat <lb/>
            et carminat docetque pauca eius accipienda esse, <lb/>
            repudianda uero quam plurima, et nobis paracletus ex nouo <lb/>
            testamento promissus perinde docet, quid accipere ex eodem <lb/>
            debeamus et quid repudiare. de quo ultro Iesus cum eum <lb n="20"/>
            promitteret, dicit in euangelio: ipse uos inducet in omnem <lb/>
            ueritatem et ipse uobis adnuntiabit omnia et commemorabit <lb/>
            uos. quapropter liceat tantundem et nobis in testamento <lb/>
            nouo per paracletum, quantum uobis in uetere licere <lb/>
            ostenditis per Iesum, nisi forte pluris uobis testamentum

<note type="footnote"> 2 cf. Num. 15, 35 21 Ioh. 16, 15 </note>

<note type="footnote"> 1 qui (i ex o) <hi rend="italic">S</hi> carne <hi rend="italic">(uirg. er.) S</hi> carne. (m <hi rend="italic">er.) L</hi> 2 lapitibus <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            8 non <hi rend="italic">om. SG</hi> 4 inruperit <hi rend="italic">M*</hi> 6 si tu <hi rend="italic">SMG</hi> 6 prior.. <hi rend="italic">C</hi> 7 irascereris <lb/>
            <hi rend="italic">Pb</hi> irascere <hi rend="italic">C</hi> 9 audiatis <hi rend="italic">LXMG</hi> audeatis (i in e corr. <hi rend="italic">m. 2) LS</hi> <lb/>
            10 sunt <hi rend="italic">b</hi> tempore <hi rend="italic">S</hi> 11 iudeis <hi rend="italic">S</hi> ad <hi rend="italic">om. LSG, (a. I. add.) M</hi> <lb/>
            ihfl <hi rend="italic">LC</hi> 12 ipsi <hi rend="italic">Lx</hi> 14 praesagiuerint <hi rend="italic">M</hi> psagauerint (ga ex go <lb/>
            uid. corr.) <hi rend="italic">C,</hi> (a g <hi rend="italic">seq. in ras.) G</hi> presagauerint P 15 hec <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            17 terminat <hi rend="italic">b</hi> 18 paraolitus <hi rend="italic">S</hi> paraclytus <hi rend="italic">LCMG</hi> 19 quid <lb/>
            (i ex o <hi rend="italic">corr. m. 1) C</hi> 21 promitteregt (n <hi rend="italic">exp. m. 2) S</hi> promitterent <hi rend="italic">G</hi> <lb/>
            22 annuntiabit (b <hi rend="italic">ex</hi> u <hi rend="italic">corr. m</hi>. 2) <hi rend="italic">LM</hi> commemorauit <hi rend="italic">X1</hi> 24 paraclaum <lb/>
            <hi rend="italic">Z1</hi> paraclytum <hi rend="italic">LC</hi> paraclitam <hi rend="italic">,G</hi> uetero <hi rend="italic">SG</hi> uetere Ml ueteri <hi rend="italic">b</hi> </note><lb n="25"/>
             
<pb n="766"/>
            uidetur filii esse quam patris, si modo patris est, ut, cum ex <lb/>
            illo reprobentur tam multa, huius solius nihil non debeat adprobari, <lb/>
            praesertim quod uec a Christo scriptum constat, ut <lb/>
            diximus, nec ab eius apostolis. 
</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="7"><p>Quapropter, ut uos ex uetere testamento solas admittitis<lb n="5"/>
            prophetias et illa, quae superius diximus, ciuilia atque ad <lb/>
            disciplinam uitae communis pertinentia praecepta, supersedistis <lb/>
            uero peritomen et sacrificia et sabbatum et obseruationem <lb/>
            eius et azyma, quid ab re est, si et nos de testamento nouo <lb/>
            sola accipientes ea, quae in honorem et laudem filii maiestatis<lb n="10"/>
            uel ab ipso dicta conperimus uel ab eius apostolis, sed iam <lb/>
            perfectis ac fidelibus dissimulauimus cetera, quae aut simpliciter <lb/>
            tunc et ignoranter a rudibus dicta aut oblique et maligne <lb/>
            ab inimicis obiecta aut inprudenter ab scriptoribus adfirmata <lb/>
            sunt et posteris tradita? dico autem hoc ipsum natum ex<lb n="15"/>
            femina turpiter, circumcisum Iudaice sacrificasse gentiliter. <lb/>
            baptizatum humiliter, circumductum a diabolo per deserta et <lb/>
            ab eo temptatum quam miserrime. his igitur exceptis et si <lb/>
            quid ei ab scriptoribus ex testamento uetere falsa sub testificatione <lb/>
            iniectum est, credimus cetera, praeterea crucis eius <lb n="20"/>
            mysticam fixionem, qua nostrae animae passionis monstrantur <lb/>
            uulnera, tum praecepta salutaria eius, tum parabolas cunctumque <lb/>
            sermonem deificum, qui maxime duarum praeferens naturarum <lb/>
            discretionem ipsius esse non uenit in dubium. nihil <lb/>
            ergo est iam, cur me omnia credere existimes debere, quae <lb n="25"/>
            continent euangelia, cum tu. ut supra ostensum est, testamenti <lb/>
            ueteris supremum liquorem uix summis, ut aiunt. <lb/>
            labris adtingas.

<note type="footnote" rend="script"> 2 approbari sl approbari <hi rend="italic">(pr</hi>. p <hi rend="italic">8. I.) P</hi> 3 scriptum <hi rend="italic">om. SG</hi> <lb/>
            5 uetere Mx ammittitis <hi rend="italic">GLSM1</hi> ammittas (?) <hi rend="italic">P</hi> 6 cibilia <hi rend="italic">LIPJM</hi> <lb/>
            docibilia <hi rend="italic">SG</hi> 8 obseruationes <hi rend="italic">C</hi> 9 azima <hi rend="italic">LGSG</hi> 12 dissimula. <lb/>
            nimus (b <hi rend="italic">in</hi> u <hi rend="italic">m. 2 corr.) SM</hi> dissimulabimus <hi rend="italic">G</hi> 13 obliquae <hi rend="italic">L</hi> <lb/>
            14 (et 19) ab] a b 20 preterea <hi rend="italic">LC</hi> propterea <hi rend="italic">b</hi> 21 misticam <hi rend="italic">GS</hi> <lb/>
            mystica <hi rend="italic">b</hi> flxionem (i <hi rend="italic">ante</hi> o <hi rend="italic">8. I.) S</hi> fixione <hi rend="italic">b</hi> qua (— <hi rend="italic">sup</hi>. a <lb/>
            <hi rend="italic">er.) C</hi> passiones (i in e <hi rend="italic">corr. m. 2) L</hi> 22 uulneratum <hi rend="italic">Cb</hi> tunc <lb/>
            <hi rend="italic">(ante</hi> par.) <hi rend="italic">LSG</hi> 23 duarumlll <hi rend="italic">C</hi> 25 quur <hi rend="italic">LC</hi> 27 Buppremum (p <lb/>
            <hi rend="italic">exp. m. 2) L</hi> liquorft <hi rend="italic">C</hi> sumis <hi rend="italic">b</hi> </note>
<pb n="767"/>
            
</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="8"><p>AUGUSTINUS respondit: Nos ueteris testamenti scripturas <lb/>
            omnes, ut dignum est, ueras diuinasque laudamus, uos scripturas <lb/>
            noui testamenti tamquam falsatas corruptasque pulsatis. <lb/>
            nos ea, quae nunc de libris testamenti ueteris non obseruamus, <lb/>
            congruenter tamen illo tempore atque illi populo fuisse <lb n="5"/>
            praecepta nobisque in eis ipsis, quae non obseruamus, significata, <lb/>
            quae intellegamus et spiritaliter teneamus. non solum <lb/>
            dicimus, sed in apostolicis quoque litteris ostendimus et docemus; <lb/>
            uos autem omnia, quae in libris noui testamenti non <lb/>
            accipitis, omnino reprehenditis nec a Christo nec ab apostolis <lb n="10"/>
            eius dicta uel conscripta adseueratis. uidetis ergo, quantum <lb/>
            inter nos et uos, quod ad hanc rem adtinet, distet. cum itaque <lb/>
            a uobis quaeritur, quare non omnia in libris noui testamenti <lb/>
            accipitis, sed et in eis libris, in quibus adprobatis <lb/>
            aliqua, multa respuitis, reprehenditis, accusatis, a corruptoribus <lb n="15"/>
            inserta esse contenditis, nolite in exemplum adsumere <lb/>
            distinctionem fidei uel obseruationis nostrae, sed rationem <lb/>
            reddite praesumptionis uestrae. 
</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="9"><p>A nobis enim si quaeratur, cur non eo ritu colamus <lb/>
            deum, quo coluerunt Hebraei patres tempore ueteris testamenti, <lb n="20"/>
            respondemus aliud nobis deum praecepisse per patres noui <lb/>
            testamenti neque hoc contra uetus testamentum. cum et in <lb/>
            illo id sit ante praedictum. sic enim hoc ipsum praenuntiatum <lb/>
            est per prophetam: ecce dies ueniunt, dicit dominus, <lb/>
            et consummabo super domum Israhel et super domum <lb n="25"/>
            Iuda testamentum nouum, non secundum testamentum, <lb/>
            quod feci patribus eorum in die, qua

<note type="footnote"> 24 Hier. 31, 31 sq. </note>

<note type="footnote"><hi rend="italic">1 cap</hi>. LXEI <hi rend="italic">LSGPM</hi> Agustinus <hi rend="italic">L</hi> testamenti (ti <hi rend="italic">infra syll</hi>. men <lb/>
            <hi rend="italic">scr. m. 2) M</hi> 2 diuinas que <hi rend="italic">C</hi> 3 pulsatis (in <hi rend="italic">tec. et iter. in mg. <lb/>
             a m. rec.) C</hi> 6 nosque <hi rend="italic">C</hi> q: a <hi rend="italic">M</hi> obseruamuBq1 (q* s. <hi rend="italic">Z. a</hi> m. <lb/>
            <hi rend="italic">rec.) C</hi> 10 (et 15) rephenditis <hi rend="italic">CSG</hi> 13 in libris <hi rend="italic">om. SG</hi> 14 et <lb/>
            <hi rend="italic">om. C</hi> 15 respuistis <hi rend="italic">LSMG</hi> 18 presumptionis <hi rend="italic">C</hi> 19 quur <hi rend="italic">L</hi> <lb/>
            eo (8. I. <hi rend="italic">a m. 1) C</hi> 20 hebrei <hi rend="italic">C</hi> hebrei <hi rend="italic">S post</hi> patres <hi rend="italic">ras</hi>. 2 <hi rend="italic">litt. C</hi> <lb/>
            23 ante sit pradictum <hi rend="italic">b</hi> 24 proprophetam <hi rend="italic">S</hi> 27 adprehendi Lt. <lb/>
            adphendi <hi rend="italic">S</hi> </note><lb/>
             
<pb n="768"/>
            adprehendi manum eorum, ut eicerem eos de terra Aegypti. <lb/>
            ecce quia et hoc prophetatum est, non perseueraturum illud <lb/>
            testamentum, sed futurum nouum. hic si obiectum fuerit non <lb/>
            nos pertinere ad domum Israhel et domum Iuda, ex doctrina <lb/>
            apostolica nos defendimus, quia semen Abrahae Christum<lb n="5"/>
            esse docet apostolus nobisque ad corpus eius pertinentibus <lb/>
            dicit: ergo Abrahae semen estis. porro si quaesitum a <lb/>
            nobis fuerit, cur illius testamenti auctoritatem teneamus, <lb/>
            cuius ritum non obseruamus, et ad hoc ex litteris apostolicis <lb/>
            respondemus. ait enim apostolus: nemo ergo uos iudicet<lb n="10"/>
            in cibo et potu aut in parte diei festi aut neomeniae <lb/>
            aut sabbatorum, quod est umbra futurorum. ita quippe <lb/>
            et cur ea legi atque accipi oporteat, ostendit, id est ne prophetiam <lb/>
            extinguamus, quia in umbra facta sunt futurorum, <lb/>
            et curare nos non debere eos, qui nos hinc iudicare uoluerint. <lb n="15"/>
            quod corporaliter iam non obseruemus, sicut alibi tale quiddam <lb/>
            dixit: haec in figura contingebant illis; scripta <lb/>
            sunt autem propter correptionem nostram, in quos <lb/>
            finis saeculorum obuenit. cum ergo tale aliquid legitur <lb/>
            in instrumento ueteris testamenti,. quale a nobis obseruar<lb n="20"/>
            uel iussum non est in nouo testamento uel etiam prohibitum, <lb/>
            quid significet quaerendum est, non reprehendendum, quia eo <lb/>
            ipso, quo iam non obseruatur, non damnatum, sed inpletum <lb/>
            probatur. unde multa et saepe iam diximus. 
</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="10"><p>Uelut hoc ipsum, quod modo non intellegens Faustus<lb n="25"/>
            mandatis ueteris testamenti pro crimine obiecit, quod moram

<note type="footnote">7 Gal. 3, 29 10 Col. 2, 16 sq. 17 I Cor. 10, 11 25 cf. <lb/>
            Dent. 25, 5 sqq. </note>

<note type="footnote"> 1 earum Ll eicera <hi rend="italic">LIMl</hi> 8 (et 13) quur <hi rend="italic">L</hi> 11 die <hi rend="italic">L</hi> <lb/>
            neom*emae <hi rend="italic">(er</hi>. a) S neomeniae (e <hi rend="italic">pro 8. Z. add. et</hi> 0 <hi rend="italic">ex</hi> n <lb/>
            <hi rend="italic">corr. m. 2) LM</hi> 13 accipi. (o <hi rend="italic">er.) C</hi> êst (st <hi rend="italic">8. I. m. 2<lb/>
             add.) L</hi> 16 quid dam <hi rend="italic">C</hi> 18 autem om. <hi rend="italic">SG</hi> 19 finis (es in is <lb/>
            <hi rend="italic">corr.) S</hi> 20 in (s. <hi rend="italic">l. a m. SS) LM</hi> 22 rephendendum (re <hi rend="italic">et</hi> den s. <lb/>
            <hi rend="italic">I.) S</hi> repliendendum (den <hi rend="italic">8. I. a m</hi>. 2) <hi rend="italic">G</hi> 28 damtnatom <hi rend="italic">C</hi> damnatur <lb/>
            (natur <hi rend="italic">auperscr</hi>. m. 2) <hi rend="italic">SG</hi> 24 Unde <hi rend="italic">inc. cap</hi>. 10 <hi rend="italic">in b</hi> 25 ipsft4 (d <lb/>
            <hi rend="italic">exp</hi>. et ..r <hi rend="italic">add. m</hi>. 2) <hi rend="italic">L</hi> ipsud <hi rend="italic">M</hi> 26 in mandatis <hi rend="italic">C</hi></note><lb/>
             
<pb n="769"/>
            fratris ad hoc frater iussus est ducere, ut non sibi, sed illi <lb/>
            sobolem suscitaret eiusque uocaret nomine, quod inde nasceretur, <lb/>
            quid aliud in figura praemonstrat, nisi quia unusquisque <lb/>
            euangelii praedicator ita debet in ecclesia laborare, ut defuncto <lb/>
            fratri, hoc est Christo, suscitet semen, qui pro nobis mortuus <lb n="5"/>
            est, et quod suscitatum fuerit, eius nomen accipiat? denique <lb/>
            hoc inplens apostolus non iam carnaliter in praemissa significatione, <lb/>
            sed spiritaliter in conpleta ueritate, quos in Christo <lb/>
            Iesu per euangelium se commemorat genuisse, suscenset eis <lb/>
            et eos increpans corrigit uolentes esse Pauli: numquid <lb n="10"/>
            Paulus, inquit, pro uobis crucifixus est? aut in nomine <lb/>
            Pauli baptizati estis? tamquam diceret: "defuncto fratri <lb/>
            uos genui; christiani uocamini, non Pauliani." at uero qui <lb/>
            electus ab ecclesia ministerium euangelizandi rennuerit, ab <lb/>
            ipsa ecclesia merito digneque contemnitur. hoc est enim, <lb n="15"/>
            quod in eius faciem iubetur expuere, non sane sine signo <lb/>
            huius obprobrii, ut calciamento pedis unius exuatur, ne sit <lb/>
            in eorum sorte, quibus ipse apostolus ait: et calciati pedes <lb/>
            in praeparatione euangelii pacis, et de quibus commemorat <lb/>
            propheta: quam speciosi pedes eorum, qui adnuntiant <lb n="20"/>
            pacem, qui adnuntiant bona. qui enim sic <lb/>
            euangelicam fidem tenet, ut et sibi prosit et ecclesiae prodesse <lb/>
            non rennuat, bene intellegitur utroque pede calciatus. qui <lb/>
            autem sibi putat, quia credidit, satis esse consultum, curam

<note type="footnote"> 7 cf. I Cor. 4, 15 10 I Cor. 2, 13, 18 Ephes. 6, 15 20 Es. 52, 7 </note>

<note type="footnote"> 1 frater iussus est ducere] fateri ausus (a <hi rend="italic">s. l.)</hi> est dficere (ducere <hi rend="italic">G) SG</hi> <lb/>
            non <hi rend="italic">(s. I. a m</hi>. 2) <hi rend="italic">LPSG</hi> 2 subolem <hi rend="italic">C sobolem S'</hi> inde] indiem Z,1 <lb/>
            indidem <hi rend="italic">SGC</hi> inde... <hi rend="italic">(ex</hi> indidem <hi rend="italic">corr.) M</hi> indidem <hi rend="italic">(in mg</hi>. al. ibidem) <hi rend="italic">b</hi> <lb/>
            3 unus quisque <hi rend="italic">C</hi> 4 debent <hi rend="italic">SG</hi> 9 genuisse <hi rend="italic">(s. l. a</hi> m. 2) <hi rend="italic">SG, om</hi>. M <lb/>
            genuisse commemorat <hi rend="italic">CSG</hi> suscenset <hi rend="italic">Lx Cx</hi> succenset <hi rend="italic">SM-Gb</hi> <lb/>
            10 pauli.num Quid <hi rend="italic">S</hi> paulinum Quid <hi rend="italic">GLl</hi> pauli*ni* Quid <hi rend="italic">(ex</hi> paulinum) <hi rend="italic">M</hi> <lb/>
            pauli numquid <hi rend="italic">(corr. uid. ex</hi> paulus inquit quid ; <hi rend="italic">7-8 litt. in ras.) P</hi> <lb/>
            14 reijnuerit <hi rend="italic">(exp. m</hi>. 2) <hi rend="italic">LSG</hi> renuerit <hi rend="italic">C</hi> 16 facie <hi rend="italic">CSMG</hi> 19 praeparationem <lb/>
            <hi rend="italic">LCb (uirg. er.) P</hi> 22 sibi] ipsi <hi rend="italic">GSb</hi> et <hi rend="italic">om. GS</hi> <lb/>
            23 reJJ.nuat <hi rend="italic">(exp. m</hi>. 2) <hi rend="italic">L</hi> renuat C 24 creditis b </note>

<note type="footnote"> XXV. Aug. lIect. G. </note>

<note type="footnote"> 49 </note><lb/>
             
<pb n="770"/>
            uero lucrandorum refugit aliorum, decalciati illius non figuratum <lb/>
            significabit, sed in se inpletum portabit obprobrium. 
</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="11"><p>Quid? quod et pascha a nobis obicit celebrari nec <lb/>
            quod ita ut Iudaei celebramus insultat. cum ouem magis <lb/>
            nos habeamus in re praesentis euangelii, non in umbra futuri, <lb n="5"/>
            eiusque occisionem cum cotidie tum maxime anniuersaria <lb/>
            sollemnitate non uenturam praesignemus, sed factam commemoremus, <lb/>
            ideo sane dies paschae sollemnitatis nostrae ad <lb/>
            diem celebrationis umbraticae Iudaeorum non occurrit, ut et <lb/>
            dominicum diem, quo Christus resurrexit, conplecteremur. <lb n="10"/>
            azyma uero qui rectae fidei christiani sunt, non in fermento <lb/>
            ueteris uitae, hoc est malitiae, sed in ipsius fidei ueritate et <lb/>
            sinceritate custodiunt, non septem diebus, sed omni die: quod <lb/>
            significatum est numero dierum septenario, quo cotidie omnis <lb/>
            uoluitur dies. quod etsi aliquantum laboriosum est in hoc<lb n="15"/>
            saeculo, quoniam angusta et arta uia est, quae ducit ad uitam, <lb/>
            merces tamen certa seruatur. nam ipse labor significatus est <lb/>
            illis picridiis, quod aliquantulum subamara sint. 
</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="12"><p>Pentecosten etiam, id est a passione et resurrectione <lb/>
            domini quinquagesimum diem, quo nobis sanctum spiritum <lb n="20"/>
            paracletum, quem promiserat, misit. quod futurum etiam per <lb/>
            Iudaeorum pascha significatum est, cum quinquagesimo die <lb/>
            post celebrationem ouis occisae Moyses digito dei scriptam

<note type="footnote">11 cf. I Cor. 5, 8 15 cf. Matth. 7, 13 19 cf. Act. 2. 1 sqq. <lb/>
            22 cf. Ex. 19-31 </note>

<note type="footnote" rend="script"> 1 decalciati <hi rend="italic">LM:</hi> discalciati <hi rend="italic">SG</hi> calceati <hi rend="italic">C</hi> 2 significauit <hi rend="italic">LPMG</hi> <lb/>
            significabit (u <hi rend="italic">corr. in</hi> b m. 2) <hi rend="italic">S</hi> portauit <hi rend="italic">LM</hi> 3 quid] qui <hi rend="italic">b</hi> <lb/>
            calebrari <hi rend="italic">C</hi> nec] ne <hi rend="italic">SG</hi> 5 presentis <hi rend="italic">C</hi> non (-- <hi rend="italic">add. tn</hi>. 2) <hi rend="italic">L</hi> <lb/>
            iij in <hi rend="italic">C</hi> 6 cottidie <hi rend="italic">LyGCS</hi> qvottidie (c in q <hi rend="italic">corr. et</hi> v <hi rend="italic">superacr. m</hi>. 2) <hi rend="italic">L</hi> <lb/>
            9 umbraciae <hi rend="italic">LIS, (in mg</hi>. iibraticg) <hi rend="italic">G</hi> umbraticae (c <hi rend="italic">in</hi> t <hi rend="italic">corr. et</hi> c s. <lb/>
            <hi rend="italic">Z. add. m</hi>. 2) <hi rend="italic">L</hi> umbraticae (t s. <hi rend="italic">I.) P</hi> umbratici (ti <hi rend="italic">s. I. in mg. signo <lb/>
            r adscr.) M</hi> 11 azima <hi rend="italic">L'cSG</hi> recte <hi rend="italic">LS</hi> rectae (c <hi rend="italic">s. I) C</hi> <lb/>
            christiani (ne <hi rend="italic">in</hi> ni) <hi rend="italic">S</hi> 13 VII <hi rend="italic">S</hi> 14 cottidie <hi rend="italic">LSG</hi> 17 mercis Ll <lb/>
            18 pygridiis <hi rend="italic">CSG,</hi> (i. e. lactucf agreibes (i <hi rend="italic">s. l.) in mg.) M</hi> 20 quinquagensimum <lb/>
            <hi rend="italic">ZP1</hi> quinquageijsimum P2 <hi rend="italic">post</hi> diem <hi rend="italic">add</hi>. celebramus <lb/>
            <hi rend="italic">ed. Maur</hi>. spm scm <hi rend="italic">C</hi> 21 paraclitum <hi rend="italic">L</hi> paraclytum <hi rend="italic">CSG</hi> <lb/>
            22 quinquagensimo <hi rend="italic">L</hi> 23 celebrationem <hi rend="italic">C</hi> </note><lb/>
             
<pb n="771"/>
            legem accepit in monte. legite euangelium et aduertite ibi <lb/>
            spiritum sanctum appellatum digitum dei. ea quippe anniuersarie <lb/>
            in ecclesia celebrantur, quae insigniter excellentia <lb/>
            certis diebus facta sunt, ut eorum necessariam salubremque <lb/>
            memoriam festiuitas concelebrata custodiat. si uultis ergo <lb n="5"/>
            nosse, quare celebramus pascha, quia tunc pro nobis inmolatus <lb/>
            est Christus'. si uultis nosse, quare non illud ritu Iudaico <lb/>
            celebremus quia illa erat uenturi ueri praefiguratio, haec conpleti <lb/>
            commemoratio'. futurum autem et praeteritum nec ipsis <lb/>
            uerbis nostris eodem modo enuntiatur; unde iam satis in hoc <lb n="10"/>
            opere locuti sumus. 
</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="13"><p>Si autem et hoc quaeritis, cur ex omnibus cibis, a <lb/>
            quibus in umbra futurorum populus est ille prohibitus, nos <lb/>
            morticino et inmolaticio non uescimur, et hoc audite et <lb/>
            calumniis uanitatis uerum aliquando praeponite. cur enim non <lb n="15"/>
            expediat inmolaticio uesci christiano, apostolus dicit: nolo <lb/>
            uos, inquit, socios fieri daemoniorum. neque enim ipsam <lb/>
            inmolationem reprehendit, quam faciebant patres praefigurantes <lb/>
            sanguinem sacrificii, quo nos Christus redemit. sed quae inmolant <lb/>
            gentes, daemoniis, inquit, inmolant et non deo. <lb n="20"/>
            deinde adiecit, quod dixi: nolo uos socios fieri daemoniorum. <lb/>
            nam si natura ipsa inmolaticiae carnis esset inmunda, <lb/>
            utique et nescientem contaminaret. neque enim eo minus ipsa <lb/>
            esset, quo minus ab sciente acciperetur, sed propter conscientiam, <lb/>
            ne daemonibus communicasse uideatur. morticinum autem <lb n="25"/>
            puto quod ad escam usus hominum non admisit, eo quod non <lb/>
            occisorum, sed mortuorum animalium morbida caro est nec <lb/>
            apta ad salutem corporis, cuius causa suminus alimentum.

<note type="footnote"> 1 cf. Luc. 1J, 20 16 I Cor. 30, 20 </note>

<note type="footnote"> 2 anniuersariae <hi rend="italic">L, (§) C</hi> 6 ymmolatus <hi rend="italic">S</hi> 7 illud (t <hi rend="italic">in</hi> d <hi rend="italic">corr.) S</hi> <lb/>
            8 prefiguratio <hi rend="italic">C</hi> 10 eodem (dem s. <hi rend="italic">I. a</hi> m. 2) <hi rend="italic">S</hi> eo <hi rend="italic">LMGb</hi> 12 quur <hi rend="italic">L</hi> <lb/>
            cibis (u <hi rend="italic">in</hi> b <hi rend="italic">a</hi> m. 2) <hi rend="italic">S</hi> ciuis <hi rend="italic">G</hi> 14 <hi rend="italic">&amp; L</hi> immolaticio (ci <hi rend="italic">8. l. <lb/>
             a</hi> at. <hi rend="italic">1) L</hi> ymmolaticio <hi rend="italic">S</hi> 15 praeponitae <hi rend="italic">S</hi> praeponitae <hi rend="italic">G</hi> quur <hi rend="italic">LC</hi> <lb/>
            16 ait b 17 demoniorum <hi rend="italic">S</hi> 18 rephendit <hi rend="italic">C</hi> 20 demoniis <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            21 demoniorum <hi rend="italic">C</hi> 22 immolaticie <hi rend="italic">C</hi> 23 utiq' et (q' s. <hi rend="italic">I.) S</hi> enim <lb/>
            <hi rend="italic">om. C</hi> 25 daemoniis <hi rend="italic">L</hi> 27 ne c,apta <hi rend="italic">C</hi> </note>

<note type="footnote"> 49* </note><lb/>
             
<pb n="772"/>
            nam quod de effundendo sanguine antiquis in figura praeceptum <lb/>
            est, id est ipsi Noe post diluuium — quod iam quid <lb/>
            significaret ostendimus — plerique intellegunt. et in actibus <lb/>
            ■ apostolorum hoc legi praeceptum ab apostolis, ut abstinerent <lb/>
            gentes tantum a fornicatione et ab inmolatis et a sanguine,<lb n="5"/>
            id est ne quicquam ederent carnis, cuius sanguis non esset <lb/>
            effusus. quod alii non sic intellegunt, sed a sanguine praeceptum <lb/>
            esse abstinendum, ne quis homicidio se contaminet. <lb/>
            hoc nunc discutere longum est et non necessarium, quia et <lb/>
            si hoc tunc apostoli praeceperunt, ut animalium sanguine abstinerent <lb n="10"/>
            christiani, ne praefocatis carnibus uescerentur, elegisse <lb/>
            mihi uidentur pro tempore rem facilem et nequaquam obseruantibus <lb/>
            onerosam, in qua cum Israhelitis etiam gentes propter <lb/>
            angularem illum lapidem duos in se condentem aliquid communiter <lb/>
            obseruarent, simul et admonerent in ipsa arca Noe. <lb n="15"/>
            quando deus hoc iussit, ecclesiam omnium gentium fuisse <lb/>
            figuratam, cuius facti prophetia iam gentibus ad fidem accedentibus <lb/>
            incipiebat inpleri. transacto uero illo tempore, quo <lb/>
            illi duo parietes, unus ex circumcisione, alter ex praeputio <lb/>
            uenientes, quamuis in angulari lapide concordarent, tamen <lb n="20"/>
            suis quibusdam proprietatibus distinctius eminebant. at ubi <lb/>
            ecclesia gentium talis effecta est, ut in ea nullus Israhelita <lb/>
            carnalis adpareat, quis iam hoc christianus obseruat, ut turdos <lb/>
            uel minutiores auiculas non adtingat, nisi quarum sanguis <lb/>
            effusus est, aut leporem non edat, si manu a ceruice

<note type="footnote">1 cf. Gen. 9, 6 8 cf. Act. 15, 29 18 cf. Ephes. 2, 11 sqq. </note>

<note type="footnote"> 2 id 5st (st <hi rend="italic">add. m</hi>. 2) <hi rend="italic">L</hi> 4 lege <hi rend="italic">b</hi> apostolos <hi rend="italic">C</hi> 5 ab <hi rend="italic">om. b</hi> <lb/>
            a <hi rend="italic">om. Lb</hi> 6 6st (st <hi rend="italic">add. m</hi>. 2) <hi rend="italic">L</hi> nequaqua <hi rend="italic">b</hi> carnes Ml <lb/>
            sanguis (i s. <hi rend="italic">l. a</hi> m. 2) <hi rend="italic">C sanguinis LPWSG</hi> 7 affusus <hi rend="italic">L'</hi> ffiffusus M <lb/>
            8 cotarainet <hi rend="italic">C</hi> 9 discutere (e <hi rend="italic">ante</hi> r <hi rend="italic">in lit.) C</hi> longon C 10 ab <lb/>
            animalium <hi rend="italic">Jib</hi> abstinerent (nt <hi rend="italic">8. l. a m</hi>. 2) <hi rend="italic">LPSM</hi> abstinere <hi rend="italic">G</hi> <lb/>
            11 elegis se,mihi <hi rend="italic">C</hi> 13 honerosam <hi rend="italic">L2SM</hi> honerosam <hi rend="italic">LIG</hi> 15 area <lb/>
            (r <hi rend="italic">in ras.) L</hi> 17 fidem] finem <hi rend="italic">C</hi> 18 inquipiebat <hi rend="italic">GPXS1</hi> <lb/>
            19 proputio <hi rend="italic">SG</hi> 20 quS*uis (s <hi rend="italic">er. et</hi> ~ <hi rend="italic">add. m</hi>. 2) <hi rend="italic">L</hi> (m <hi rend="italic">er.) M</hi> quasuis <lb/>
            <hi rend="italic">G</hi> quamuis (m <hi rend="italic">ex</hi> s <hi rend="italic">in ras.) PS</hi> 21 distinctius (i <hi rend="italic">exp. et</hi> u <hi rend="italic">superscr.)<lb/>
             C</hi> 22 hisrahelita <hi rend="italic">C</hi> 23 obseruat (r s. <hi rend="italic">l. a m</hi>. 2) <hi rend="italic">C</hi> </note><lb n="25"/>
             
<pb n="773"/>
            percussus nullo cruento uulnere occisus est? et qui forte pauci <lb/>
            adhuc tangere ista formidant, a ceteris inridentur. ita omnium <lb/>
            animos in hac re tenuit illa sententia ueritatis: non quod <lb/>
            intrat in os uestrum, uos coinquinat, sed quod exit, <lb/>
            nullam cibi naturam, quam societas admittit humana, sed <lb n="5"/>
            quae iniquitas committit peccata condemnans. 
</p></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>