<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa024.opp-lat1:32.19-32.20</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa024.opp-lat1:32.19-32.20</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa024.opp-lat1"><div type="textpart" subtype="book" n="32"><div type="textpart" subtype="chapter" n="19"><p>His autem exceptis et testimoniis ex uetere testamento,<lb n="10"/>
            quae illis incerta sunt litteris, cetera uos secundum id, quod <lb/>
            Faustus loquitur, fatemini accipere et praecipue crucis <lb/>
            eius mysticam fixionem, qua passionis animae <lb/>
            uestrae uulnera demonstrantur. deinde, inquit, praecepta <lb/>
            salutaria eius et parabolas cunctumque sermonem <lb n="15"/>
            deificum, qui maxime duarum praeferens naturarum <lb/>
            discretionem ipsius esse non uenit in dubium. <lb/>
            uidetis ergo id uos agere, ut omnis de medio scripturarum <lb/>
            auferatur auctoritas et suus cuique animus auctor sit, quid <lb/>
            in quaque scriptura probet, quid inprobet, id est, ut non <lb n="20"/>
            auctoritati scripturarum subiciatur ad fidem, sed sibi scripturas <lb/>
            ipse subiciat, non ut ideo illi placeat aliquid, quia hoc in <lb/>
            sublimi auctoritate scriptum legitur, sed ideo recte scriptum <lb/>
            uideatur, quia hoc illi placuit. quo te committis, anima misera, <lb/>
            infirma, carnalibus nebulis inuoluta? quo te committis? <lb n="25"/>
            remoue ergo auctoritatem, uideamus, remoue auctoritatem, <lb/>
            redde rationem. eone ratio tua perducitur, ut nisi dei natura <lb/>
            uiolabilis corruptibilisque credatur, exitum theatricum longa <lb/>
            illa fabula uestra reperire non possit? postremo unde scis

<note type="footnote"> 1 paraclytum <hi rend="italic">CS</hi> paraclitum <hi rend="italic">G</hi> uolentes <hi rend="italic">S</hi> ualentes (a <hi rend="italic">corr. ex</hi> o) <hi rend="italic">G</hi> <lb/>
            2 paraclytus <hi rend="italic">CS</hi> 3 quemammodum <hi rend="italic">L</hi> 7 decolorent (lo &lt;? <lb/>
            <hi rend="italic">ras.) GS'</hi> 9 temptatus (p <hi rend="italic">s..1.) M</hi> 10 et <hi rend="italic">er. M</hi> ueteri <hi rend="italic">b</hi> <lb/>
            11 literis <hi rend="italic">S</hi> 13 misticS (s <hi rend="italic">corr. ex</hi> x) <hi rend="italic">M</hi> mixticam <hi rend="italic">Ll</hi> qua (a <hi rend="italic">s. exp. <lb/>
             § m. 1) S</hi> 16 preferens <hi rend="italic">C</hi> 19 cuique] cuiusque b 20 quaqu*e (e <hi rend="italic">ex</hi> ae) S <lb/>
            quaquae <hi rend="italic">G</hi> quaquae L2 qua q :// (quae <hi rend="italic">aut</hi> qua <hi rend="italic">fuit) M</hi> ut <hi rend="italic">s. l. S</hi> <lb/>
            21 auctoritatis <hi rend="italic">M</hi> 22 quia-uideatur <hi rend="italic">om. SG</hi> 29 repperire (p <hi rend="italic">exp. tPI</hi>. 2) <hi rend="italic">L</hi> </note><lb/>
             
<pb n="781"/>
            octo esse terras et decem caelos, quod Atlas mundum ferat <lb/>
            splenditenensque suspendat et innumerabilia talia? unde scis <lb/>
            haec? plane, inquis, Manichaeus me docuit. sed, infelix, credidisti; <lb/>
            neque enim uidisti. si ergo ad milia fabulosorum phantasmatum, <lb/>
            quibus turpiter grauidata es, te auctoritati ignotissimae et <lb n="5"/>
            furiosissimae subdidisti, ut ideo haec omnia crederes, quia in <lb/>
            illis conscripta sunt libris, quibus miserabili errore credendum <lb/>
            esse censuisti, cum tibi nulla demonstrentur, cur non potius <lb/>
            euangelicae auctoritati tam fundatae, tam stabilitae, tanta <lb/>
            gloria diffamatae atque ab apostolorum temporibus usque ad <lb n="10"/>
            nostra tempora per successiones certissimas commendatae non <lb/>
            te subdis, ut credas, ut uiuas, ut discas etiam omnia illa, <lb/>
            quae te offendunt, ex uana et peruersa opinione te offendere <lb/>
            potiusque esse uerum naturam incommutabilem dei aliquid <lb/>
            mortalis adsumpsisse creaturae, in qua commutabiliter permanens <lb n="15"/>
            non fallaciter, sed ueraciter faceret atque pateretur, <lb/>
            quicquid eandem creaturam facere ac pati pro generis humani, <lb/>
            unde sumpta erat, salute congrueret, quam uiolabilem et corruptibilem <lb/>
            credere dei naturam nec inquinatam atque obpressam <lb/>
            totam posse liberari atque purgari, sed aeterna globi <lb n="20"/>
            poena summa dei necessitate damnari ? 
</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="20"><p>Sed, inquis, propterea credidi, quae non mihi ostendit, <lb/>
            quia duas naturas, boni scilicet et mali, mihi in hoc ipso <lb/>
            mundo euidenter ostendit. at hoc ipsum est, infelix, unde <lb/>
            decepta es, quia sicut in illa scriptura euangelica, ita in hoc

<note type="footnote"> 1 athlaps (n <hi rend="italic">exp. m. 2) LS</hi> athlas <hi rend="italic">C</hi> athlans <hi rend="italic">MG</hi> 3 manicheus <hi rend="italic">LO</hi> <lb/>
            4 milia] similia <hi rend="italic">G</hi> fabulosarum (o <hi rend="italic">s. l. a m. 1) L,PMISłb</hi> o fantasmatum <lb/>
            <hi rend="italic">LCSG</hi> es,te auctoritati] 8. ea auctoritate <hi rend="italic">L</hi> este auctoritate <hi rend="italic">P'</hi> <lb/>
            es,t e* (a <hi rend="italic">er.)</hi> auctoritate 31 est auctoritatg <hi rend="italic">SG</hi> ignotissime et <lb/>
            furiosissime <hi rend="italic">LSMGP1</hi> 7 miserabili 8. <hi rend="italic">l. S a</hi> miserabili <hi rend="italic">C post</hi> errore <lb/>
            <hi rend="italic">eras</hi>. miserabili <hi rend="italic">in S</hi> 8 quur <hi rend="italic">LC</hi> 9 auctoritati (e <hi rend="italic">in i corr. m</hi>. 2) S <lb/>
            auctoritate <hi rend="italic">G</hi> stabili <hi rend="italic">SG</hi> 10 ab <hi rend="italic">s. I. S</hi> 11 firam <hi rend="italic">C</hi> 13 opinatione <lb/>
            <hi rend="italic">C</hi> te offendere] &amp; offendere <hi rend="italic">BIG</hi> te non off. (non <hi rend="italic">8. l.) S2</hi> 14 uerū <lb/>
            (a <hi rend="italic">in</hi> u <hi rend="italic">corr.) S</hi> 15 assumpsisse <hi rend="italic">L</hi> in <hi rend="italic">s. l. S</hi> incommutabiliter <hi rend="italic">b</hi> <lb/>
            16 faceret (t s. <hi rend="italic">I. a m. 2) LM</hi> 18 sumptura <hi rend="italic">L</hi> sumtura <hi rend="italic">G</hi> sumtara <hi rend="italic">S</hi> <lb/>
            sumptijra <hi rend="italic">(corr. m. 3) P</hi> erat <hi rend="italic">om. G</hi> saluti (e in i <hi rend="italic">mute m</hi>. 2) <hi rend="italic">S</hi> <lb/>
            23 ipso <hi rend="italic">om. SG</hi> 24 at] ad <hi rend="italic">b</hi> ipsQ (~ <hi rend="italic">add. m. 2) L</hi> </note><lb n="25"/>
             
<pb n="782"/>
            mundo nihil mali putare potuisti, nisi quo tuus carnalis <lb/>
            sensus offensus est, sicut serpentem, ignem, uenenum et <lb/>
            similia, nec aliquid boni, nisi quod eundem tuum carnalem <lb/>
            sensum aliqua iucunditate permulsit, sicut saporum iucunditas <lb/>
            et odorum suauitas et lucis huius aspectus et si quid aliud<lb n="5"/>
            uel auribus uel oculis tuis uel naribus uel palato similiter <lb/>
            forte blanditum est. at si uniuersam creaturam ita prius <lb/>
            aspiceres, ut auctori deo tribueres, quasi legens magnum <lb/>
            quendam librum naturae rerum atque ita si quid ibi te offenderet, <lb/>
            causam te tamquam hominem latere posse tutius crederes<lb n="10"/>
            quam in operibus dei quicquam reprehendere auderes, <lb/>
            numquam incidisses in sacrilegas nugas et blasphema figmenta. <lb/>
            quibus non intellegens, unde sit malum, deum inplere conaris <lb/>
            omnibus malis. 
</p></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>