<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa024.opp-lat1:32.14-32.22</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa024.opp-lat1:32.14-32.22</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa024.opp-lat1"><div type="textpart" subtype="book" n="32"><div type="textpart" subtype="chapter" n="14"><p>Iam uero de antiquorum factis et quae stultis atque <lb/>
            ineruditis uidentur peccata, dum non sunt, et quae uere peccata <lb/>
            sunt, quam ob causam conscripta sunt, seruata magisque <lb/>
            commendata scripturae ipsius ueneratione sufficienti iam sermone <lb n="10"/>
            monstrauimus; necnon de maledicto eius, qui pendet <lb/>
            in ligno, et eius, qui non suscitauerit semen in Israhel, iam <lb/>
            primum suo loco respondimus, cum haec ante dilueremus <lb/>
            obiecta. et prorsus omnia, siue de quibus singillatim iam <lb/>
            anterioribus huius operis partibus disseruimus. siue quae in <lb n="15"/>
            isto, cui respondemus, sermone suo Faustus similia posuit, <lb/>
            una firmissima ueritatis ratione defendimus, quam de sanctarum <lb/>
            scripturarum auctoritate percepimus. quaecumque scripta . <lb/>
            sunt in illis libris ueteris testamenti, omnia uerissime atque <lb/>
            utilissime pro aeterna uita scripta esse laudamus, accipimus, <lb n="20"/>
            adprobamus; sed quae in his mandata corporali operatione <lb/>
            non obseruamus, et rectissime tunc mandata intellegimus et <lb/>
            umbram futurorum esse didicimus et nunc iam inpleri cognoscimus. <lb/>
            ac per hoc quisquis illa tunc etiam opera, quae ad <lb/>
            significandum agi iubebantur, non obseruabat, poenas diuinitus <lb n="25"/>
            constitutas rectissimo iudicio persoluebat, sicut nunc si quis <lb/>
            sacramenta noui testamenti pro temporis ratione distincta

<note type="footnote"> 8 Matth. 15, 11 13 cf. lib. XXII t </note>

<note type="footnote"> 1 adhuc pauci <hi rend="italic">C</hi> 2 aceteris <hi rend="italic">C</hi> cęteris <hi rend="italic">(ta m</hi>. 2) <hi rend="italic">L</hi> 3 re tenuit] <lb/>
            retinuit <hi rend="italic">b</hi> 5 nullam (a <hi rend="italic">ex</hi> u) <hi rend="italic">C</hi> ammittit <hi rend="italic">LISG</hi> 6 conmittit 8 <lb/>
            7 qnę et <hi rend="italic">b</hi> 8 non sint <hi rend="italic">C</hi> peccata (ta J. <hi rend="italic">I.) C</hi> 9 <hi rend="italic">alt</hi>. sint <hi rend="italic">C</hi> 10 suffi- <lb/>
            . cientiiam (i <hi rend="italic">ante</hi> a s. <hi rend="italic">l. a m. J) L</hi> 18 auctoritate. (m <hi rend="italic">er.) M</hi> percepimus <lb/>
            (ci in ce <hi rend="italic">corr. m</hi>. 2) <hi rend="italic">LMpercipimus SL*Ml</hi> 21 atq : probamus <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            23 umbra <hi rend="italic">MG</hi> nunc (c <hi rend="italic">in ras.) C</hi> 24 opere <hi rend="italic">LM</hi> quod <hi rend="italic">LPSlG</hi> <lb/>
            27 distincta. C </note><lb/>
             
<pb n="774"/>
            fuerit ausus sacrilega temeritate uiolare. quemadmodum enim <lb/>
            tunc iusti uiri, qui pro illis sacramentis nec mortem recusauerunt, <lb/>
            iure laudantur, ita nunc pro istis martyres sancti. et <lb/>
            sicut aeger non debet reprehendere medicinalem doctrinam, <lb/>
            si aliud illi hodie praeceperit, aliud cras prohibens etiam quod<lb n="5"/>
            ante praeceperat — sic enim se habebat sanandi eius corporis <lb/>
            ratio — ita genus humanum ab Adam usque in finem saeculi <lb/>
            quamdiu corpus, quod corrumpitur, adgrauat animam, aegrum <lb/>
            atque saucium non debet diuinam reprehendere medicinam, <lb/>
            si in quibusdam hoc idem, in quibusdam uero aliud prius,<lb n="10"/>
            aliud posterius obseruandum esse praecepit, praesertim quia <lb/>
            se aliud praecepturam esse promisit. 
</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="15"><p>Nulla ergo conparatio est, quam Faustus obtendit, ita <lb/>
            uobis paracletum ex nouo testamento, quod credatis, elegisse. <lb/>
            et quod respuatis, demonstrauisse, cum ipse nouo testamento<lb n="15"/>
            fuerit prophetatus, sicut nobis Christus fecit ex uetere, quo <lb/>
            similiter prophetatus est. huc enim aliqua uerisimili ratione <lb/>
            diceretur, si esset aliquid in ueteris testamenti libris, quod <lb/>
            nos diceremus non recte dictum, non diuinitus iussum, non <lb/>
            ueraciter scriptum. nihil horum dicimus, sed accipimus omnia, <lb n="20"/>
            siue quae obseruamus, ut recte uiuamus, siue quae non obseruamus, <lb/>
            ut tamen et ipsa tunc in prophetia iussa et obser- <lb/>
            - uata nunc iam conpleri uideamus. deinde paracletum sicut <lb/>
            promissum legimus in iis libris, quorum non omnia uultis

<note type="footnote">7 cf. Sap. 9, 15 </note>

<note type="footnote" rend="script">1 quemammodum <hi rend="italic">L</hi> 2 recusauerint <hi rend="italic">b</hi> 3 sancti] xpi <hi rend="italic">SG</hi> 4 (et 9) <lb/>
            rephendere <hi rend="italic">CS</hi> 5 hodie (i <hi rend="italic">s. I. a m. 1) C</hi> praeciperit <hi rend="italic">LISG</hi> praeceperit <lb/>
            (i <hi rend="italic">in</hi> e m. 2 corr.) <hi rend="italic">LM</hi> 6 praeciperat <hi rend="italic">LSl</hi> habet <hi rend="italic">C</hi> 7 humanum] <lb/>
            hominum <hi rend="italic">LSMG</hi> 8 animA <hi rend="italic">(,..... add. Mt. 2) L</hi> 9 diuina <hi rend="italic">L</hi> <lb/>
            11 praesertim <hi rend="italic">(in mg</hi>. i. e. maxime) <hi rend="italic">M</hi> 12 se] sic <hi rend="italic">LMG</hi> se (e ex i <lb/>
            <hi rend="italic">corr.) S</hi> aliud se <hi rend="italic">C</hi> praecepturam S1 14 paracletum <hi rend="italic">L1</hi> paraclytum <lb/>
            <hi rend="italic">S</hi> paraclituni <hi rend="italic">CG</hi> creditis <hi rend="italic">C</hi> 15 ipse] ipso <hi rend="italic">LCSMPXG</hi> <lb/>
            16 ueteri (e <hi rend="italic">in</hi> i <hi rend="italic">mut.) M</hi> quod 3 17 uerisimile <hi rend="italic">LWM1</hi> 18 aliquit M <lb/>
            19 diuinitus <hi rend="italic">s. l. S</hi> 22 et tamen <hi rend="italic">LPSMGb</hi> 23 iam om. <hi rend="italic">SG</hi> <lb/>
            paraclaum <hi rend="italic">Lv</hi> paraclitum <hi rend="italic">CG</hi> paraclytum <hi rend="italic">S</hi> 24 his <hi rend="italic">CSMGb</hi> </note><lb/>
             
<pb n="775"/>
            accipere, ita et missum legimus in eo libro, quem nominare <lb/>
            etiam formidatis. in actibus quippe apostolorum, sicut saepe <lb/>
            et paulo ante commemoraui, apertissime legitur missus die <lb/>
            pentecostes spiritus sanctus, qui etiam opere manifestauit, <lb/>
            quis esset. linguis enim omnibus locuti sunt, qui eum primitus <lb n="5"/>
            acceperunt, ut hoc etiam signo promitteret in linguis <lb/>
            omnibus, hoc est in omnibus gentibus futuram ecclesiam, <lb/>
            quae illum sicut patrem et filium uerissime praedicaret. 
</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="16"><p>Uos ergo iam dicite, quare non accipiatis omnia ex <lb/>
            libris noui testamenti: utrum quia non sunt apostolorum <lb n="10"/>
            Christi, an quia praui aliquid docuerunt apostoli Christi. <lb/>
            respondetis: quia non sunt apostolorum Christi. nam illa uox <lb/>
            altera paganorum est, qui dicunt apostolos Christi non recta <lb/>
            docuisse. uos ergo quid dicitis? unde ostenditis scripturas <lb/>
            illas non ab apostolis ministratas ? respondetis: quia multa <lb n="15"/>
            sunt in eis et inter se et sibi contraria. omnino falsissimum <lb/>
            est; uos non intellegitis. nam quicquid tale protulit Faustus, <lb/>
            quod ita uobis uideretur, ita non esse monstratum est; et <lb/>
            quicquid tale a uobis prolatum fuerit, hoc docebimus. quis <lb/>
            autem ferat lectorem uel auditorem scripturam tantae auctoritatis <lb n="20"/>
            facilius quam uitium suae tarditatis audere culpare? <lb/>
            an hoc dicitis uos paracletum docuisse scripturas istas apostolorum <lb/>
            non esse, sed sub eorum nominibus ab aliis esse <lb/>
            conscriptas ? hoc saltem docete istum ipsum paracletum esse, <lb/>
            a quo didicistis haec apostolorum non esse. an dicetis: ipsum <lb n="25"/>
            Christus promisit et misit? respondetur uobis: omnino istum <lb/>
            Christus nec promisit nec misit; et simul ostenditur, quando <lb/>
            miserit, quem promisit. quod ergo eum Christus miserit, hoc <lb/>
            probate. unde adseritis personam uestri auctoris uel potius

<note type="footnote"> 5 cf. Act. 2 </note>

<note type="footnote"> 1 promissum <hi rend="italic">b</hi> o omnitl <hi rend="italic">b</hi> 6 accepervut (v s. tZp. e <hi rend="italic">m. 1) S</hi> <lb/>
            9 ergo <hi rend="italic">om. SG</hi> 11 parui <hi rend="italic">SlG</hi> 14 quod <hi rend="italic">GCSM2</hi> 16 omnino (n s. <lb/>
            <hi rend="italic">I.) S</hi> 17 quicquid (quic <hi rend="italic">s. I.) L2p-J$2 quid MG</hi> 21 <hi rend="italic">uicium L</hi> 22 (et <lb/>
            24) paraclaum <hi rend="italic">LlMx</hi> paraclytum <hi rend="italic">CS</hi> paraclitum <hi rend="italic">G</hi> 24 saltim <hi rend="italic">LSMG</hi> <lb/>
            docere <hi rend="italic">b</hi> paraclitum <hi rend="italic">SG</hi> 25 didicistis (s <hi rend="italic">(in. s. I.) 8</hi> 27 nec <lb/>
            misit <hi rend="italic">in ras. C</hi> 29 assertis <hi rend="italic">b</hi> </note><lb/>
             
<pb n="776"/>
            deceptoris? respondetis ex euangelio uos probare. ex quo <lb/>
            euangelio ? quod non totum accipitis, quod falsatum esse uos <lb/>
            dicitis. quis ergo testem suum prius ipse dicat falsitate esse <lb/>
            corruptum et tunc producat ad testimonium? si enim, quod <lb/>
            uultis, ei credimus, et quod non uultis, ei non credimus, iam<lb n="5"/>
            non illi, sed uobis credimus. si autem uobis credere uellemus, <lb/>
            testem a uobis non exigeremus. deinde paracletus sic <lb/>
            est promissus, ut diceretur: ipse uos inducet in omnem <lb/>
            ueritatem. quomodo uos autem ille inducet in ueritatem, <lb/>
            qui uos docet Christum esse fallacem? huc accedit. quia si<lb n="10"/>
            omnia, quae de promissione paracleti in euangelio leguntur, <lb/>
            talia esse demonstraretis, ut non omnino nisi de Manichaeo <lb/>
            uestro possent intellegi, sicut ostenduntur in prophetis ea <lb/>
            esse dicta de Christo, quae in alium cadere omnino non <lb/>
            possint, tamen cum ea de his codicibus proferretis, quos dicitis<lb n="15"/>
            infalsatos, hoc ipsum illic falsum et a corruptoribus <lb/>
            maioribus uestris inmissum esse diceremus, quod illic de <lb/>
            Manichaeo sic scriptum legeretis, ut et alio intellegere non <lb/>
            possemus . quid faceretis, dicite mihi, nisi clamaretis nullo <lb/>
            modo uos potuisse falsare codices, qui iam in manibus essent<lb n="20"/>
            omnium christianorum ? quia mox ut facere coepissetis, uetustiorum <lb/>
            exemplarium ueritate conuinceremini. qua igitur causa <lb/>
            a uobis corrumpi non possent, hac causa a nemine potuerunt. <lb/>
            quisquis enim hoc primitus ausus esset, multorum codicum <lb/>
            uetustiorum conlatione confutaretur, maxime quia non una <lb n="25"/>
            lingua, sed multis eadem scriptura contineretur. nam etiam

<note type="footnote">8 Ioh. 16, 13 </note>

<note type="footnote">6 uelimus <hi rend="italic">LIPBGb</hi> uellemus (e <hi rend="italic">alt. 8. I.) M</hi> nellemus (i in e <hi rend="italic">corr. et</hi> <lb/>
            1 <hi rend="italic">s. I. add. m</hi>. 2) <hi rend="italic">L</hi> 7 deinde ita (ita <hi rend="italic">s. 1. a m</hi>. 2) <hi rend="italic">L</hi> paraclaus <hi rend="italic">LK</hi> <lb/>
            paraclitus <hi rend="italic">CSG ante Me</hi> s. <hi rend="italic">add. in L</hi> sic <hi rend="italic">om. L</hi> 9 autem uos <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            . 10 accedit (i in e <hi rend="italic">corr. m</hi>. 2) <hi rend="italic">LSM</hi> accidit <hi rend="italic">G</hi> 11 paracliti <hi rend="italic">GC</hi> <lb/>
            paraclyti <hi rend="italic">S</hi> paraclati (a <hi rend="italic">pr</hi>. s. <hi rend="italic">I.) Lx</hi> 12 demanicheo <hi rend="italic">CL</hi> 18 possint <hi rend="italic">Lx</hi> <lb/>
            possit <hi rend="italic">SG</hi> possunt <hi rend="italic">Plb</hi> 14 dicta esse <hi rend="italic">C</hi> 15 proferetis <hi rend="italic">LXCSG</hi> dicis <hi rend="italic">b</hi> <lb/>
            18 manicheo <hi rend="italic">LCS</hi> alio (0 8. <hi rend="italic">exp</hi>. a <hi rend="italic">m. 1) C</hi> 21 quia] quod <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            22 qu.a (i <hi rend="italic">er.) L</hi> 23 a <hi rend="italic">(s. I. a m</hi>. 2) <hi rend="italic">L</hi> hac] haec <hi rend="italic">SG</hi> neminem <lb/>
            <hi rend="italic">LSP3</hi> neminem <hi rend="italic">G</hi> 25 conlatione (m <hi rend="italic">er.) L</hi> </note><lb/>
             
<pb n="777"/>
            nunc nonnullae codicum mendositates uel de antiquioribus <lb/>
            uel de lingua praecedente emendantur. ita ergo aut cogimini <lb/>
            ueraces illos codices continuo, et continuo euertent haeresim <lb/>
            uestram, aut si fallaces eos dixeritis, eorum auctoritate paracletum <lb/>
            non poteritis adserere, et uos euertistis haeresim <lb n="5"/>
            uestram. 
</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="17"><p>Huc accedit, quia ea dicta sunt in promissione paracleti, <lb/>
            ut Manichaeum post tam multos annos uenientem ab <lb/>
            ista suspicione prorsus excludant. quia enim post resurrectionem <lb/>
            et ascensionem domini continuo uenturus erat spiritus <lb n="10"/>
            sanctus, apertissime dictum est a Iohanne: spiritus enim <lb/>
            nondum erat datus, quia Iesus nondum fuerat clarificatus. <lb/>
            si haec itaque causa erat, ut non daretur, quia nondum <lb/>
            erat clarificatus Iesus, procul dubio clarificato Iesu iam <lb/>
            causa erat, ut statim daretur. nam et Cataphrygae se promissum <lb n="15"/>
            paracletum suscepisse dixerunt et hinc a fide catholica <lb/>
            deuiarunt conantes prohibere, quod Paulus concessit, et <lb/>
            damnare secundas nuptias. quas ille permisit, sub his uerbis <lb/>
            insidiantes, quia scriptum est de paracleto: ipse uos inducet <lb/>
            in omnem ueritatem, quod uidelicet non omnem <lb n="20"/>
            ueritatem Paulus et ceteri apostoli docuissent ac locum Cataphrygarum <lb/>
            paracleto reseruassent. ad hoc et illud traxerunt, <lb/>
            . quod Paulus ait: ex parte enim scimus et ex parte prophetamus; <lb/>
            cum autem uenerit quod perfectum est,

<note type="footnote">11 Ioh. 7, 39 23 I Cor. 13, 9 sq. </note>

<note type="footnote"> 1 mendositates (s <hi rend="italic">fin. s. I. a</hi> m. 2) <hi rend="italic">L</hi> antiquitioribus (ti <hi rend="italic">exp. m</hi>. <lb/>
            2) <hi rend="italic">L</hi> 3 (et 5) heresim <hi rend="italic">LCSG</hi> 4 paraclaum <hi rend="italic">LI</hi> paraclytum <hi rend="italic">CS</hi> <lb/>
            paraclitum <hi rend="italic">G</hi> 6 uestram] tlm <hi rend="italic">M</hi> 7 accedit (i <hi rend="italic">in</hi> e <hi rend="italic">corr. m. <lb/>
            2) LS</hi> accidit <hi rend="italic">G</hi> paraclyti <hi rend="italic">CS</hi> paraclai <hi rend="italic">L1</hi> paracliti <hi rend="italic">G</hi> 8 manicheum <lb/>
            <hi rend="italic">LC</hi> pos t5 Ml tam.. <hi rend="italic">C</hi> 9 suspitione <hi rend="italic">LC</hi> suspicione <lb/>
            (m <hi rend="italic">er.) S</hi> (m <hi rend="italic">exp.) P3</hi> suspicionem <hi rend="italic">G</hi> 12 glorificatus <hi rend="italic">Lb</hi> 14 glorificatus <lb/>
            <hi rend="italic">C</hi> 15 catafriges <hi rend="italic">C</hi> katafriges <hi rend="italic">LPSMG</hi> cataphryges <hi rend="italic">b</hi> 16 paraclytum <lb/>
            <hi rend="italic">CS</hi> paraclaum <hi rend="italic">Lx</hi> paraclitum <hi rend="italic">G</hi> a (8. <hi rend="italic">I. a m</hi>. 2) <hi rend="italic">LSM, <lb/>
            om. G</hi> 19 paraclao <hi rend="italic">Ll</hi> paraclito <hi rend="italic">CSG</hi> 20 quod—ueritatem <hi rend="italic">om. SG</hi> <lb/>
            uidelicet et <hi rend="italic">Mb</hi> uid. ęt P3 21 catafrigarQ <hi rend="italic">LCM</hi> katafrigarum <hi rend="italic">SMG</hi> <lb/>
            22 paraclao <hi rend="italic">Ll</hi> paraclyto <hi rend="italic">CS</hi> paraclito <hi rend="italic">G</hi> 23 ait 8. <hi rend="italic">I. M</hi> </note><lb/>
             
<pb n="778"/>
            quod ex parte est, euacuabitur, ut scilicet ex parte sciens <lb/>
            et prophetans apostolus dixerit: quod uult faciat; non <lb/>
            peccat, si nubat, et ideo perfectum paracleti Phrygiae hoc <lb/>
            euacuauerit. ad haec cum eis dictum fuerit, quod sint ecclesiae <lb/>
            tanto ante promissae et toto orbe diffusae auctoritate<lb n="5"/>
            damnati, respondent hinc etiam in se illud esse conpletum. <lb/>
            quod de paracleto dictum est, quod mundus eum accipere <lb/>
            non potest. nonne ista sunt, quae etiam uos dicere soletis: <lb/>
            ipse uos inducet in omnem ueritatem et: cum uenerit <lb/>
            quod perfectum est, quod ex parte est, euacuabitur<lb n="10"/>
            et: mundus eum accipere non potest, de uestro Manichaeo <lb/>
            esse praedictum? et quae tandem poterit haeresis exoriri <lb/>
            sub paracleti nomine, quae non haec omnia uerisimiliter <lb/>
            sibi audeat coaptare ? numquid enim est haeresis, quae non <lb/>
            ueritatem se nominet et quanto est superbior, tanto magis se<lb n="15"/>
            etiam perfectam nominet ueritatem, ut et in omnem ueritatem <lb/>
            se polliceatur inducere et doctrinam apostolorum suo errori <lb/>
            contrariam, quasi per illam uenerit, quod perfectum est, euacuare <lb/>
            conetur? et quoniam tenet ecclesia, quod uehementius <lb/>
            apostolus commendauit, si quis uobis euangelizauerit <lb n="20"/>
            praeterquam quod accepistis, anathema sit', cum coeperit <lb/>
            aliud adnuntians ab uniuerso orbe anathemari, continuo <lb/>
            dicat: hoc est, quod scriptum est: mundus eum accipere <lb/>
            non potest? 
</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="18"><p>Unde ergo probare poteritis, quod a uobis exigitur, <lb n="25"/>
            paracletum esse illum, a quo didicistis, quod euangelica <lb/>
            scripta son sunt apostolorum? quandoquidem etiam nos

<note type="footnote">2 I Cor, 7, 36 9 Ioh. 14, 17 20 Gal. 1, 9 </note>

<note type="footnote"> 3 si <hi rend="italic">om. LPSG, (8. l.) M</hi> paraclai <hi rend="italic">L]</hi> paraclyti <hi rend="italic">C</hi> frigia &amp; <hi rend="italic">SG</hi> <lb/>
            frygiae et P frigię <hi rend="italic">C</hi> phrygię ex <hi rend="italic">b</hi> 4 euacuerit <hi rend="italic">SG</hi> 5 tanto—diffusae <lb/>
            <hi rend="italic">om. C</hi> auctoritatg danate b 7 paraclito <hi rend="italic">CG</hi> 11 manicheo <hi rend="italic">LC</hi> <lb/>
            12 predictum <hi rend="italic">C</hi> (et 14) heresis <hi rend="italic">LCS</hi> 13 paraclyti <hi rend="italic">CSG</hi> paracliti <hi rend="italic">L</hi> <lb/>
            16 perfecttl <hi rend="italic">C</hi> 21 et accepistis <hi rend="italic">SG</hi> cęperit <hi rend="italic">S</hi> 22 anathemazizari <lb/>
            (ziza <hi rend="italic">s. Z. add. m. 2) M</hi> 26 paraclaum <hi rend="italic">Ll</hi> paraclytum <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            paraclitum <hi rend="italic">SG</hi> 27 sint <hi rend="italic">C</hi> </note><lb/>
             
<pb n="779"/>
            probamus non esse paracletum spiritum sanctum, nisi qui Iesu <lb/>
            clarificato mox uenit. ideo enim nondum erat datus, quia <lb/>
            Iesus nondum fuerat clarificatus. probamus etiam ipsum <lb/>
            inducere in omnem ueritatem, quia non intratur in ueritatem <lb/>
            nisi per caritatem; caritas autem dei diffusa est, ait apostolus, <lb n="5"/>
            in cordibus nostris per spiritum sanctum, qui <lb/>
            datus est nobis. docemus etiam non dixisse Paulum: cum <lb/>
            uenerit quod perfectum est, nisi de perfectione illa, quae <lb/>
            in perceptione uitae aeternae futura est. hoc enim cum loqueretur, <lb/>
            uidemus enim, inquit, nunc per speculum in <lb n="10"/>
            aenigmate, tunc autem facie ad faciem. hic certe nisi <lb/>
            aperte insanire uolueritis, fatebimini non uos uidere deum <lb/>
            facie ad faciem. non ergo ad uos uenit illud, quod perfectum <lb/>
            est. hoc enim modo plane quid de hac re senserit, satis <lb/>
            apostolus explicauit . nec futurum est hoc sanctis, nisi cum <lb n="15"/>
            factum fuerit, quod etiam Iohannes dicit: filii dei sumus, <lb/>
            et nondum adparuit, quid erimus. scimus, quia, cum <lb/>
            adparuerit, similes ei erimus, quoniam uidebimus <lb/>
            eum sicuti est, tunc introducente in omnem ueritatem spiritu <lb/>
            sancto, cuius nunc pignus accepimus. quod autem dictum <lb n="20"/>
            est: mundus eum accipere non potest, de his utique <lb/>
            dictum est, qui solent in scripturis mundi nomine appellari, <lb/>
            amatores mundi uel inpii uel carnales, de qualibus dicit <lb/>
            apostolus: animalis autem homo non percipit, quae <lb/>
            sunt spiritus dei. de hoc enim mundo esse dicuntur, quamdiu <lb n="25"/>
            non possunt sapere amplius quam sunt ista corporea, <lb/>
            quae in hoc mundo senserunt; sicut nec uos aliud sapitis, <lb/>
            qui, cum lucem istam solis et lunae miraremini, talia uobis <lb/>
            omnia diuina finxistis auctore illo uaniloquo, quem decepti

<note type="footnote"/>

<note type="footnote">5 Rom. 5, 5 10 I Cor. 18, 10 sqq. 16 I Ioh. 3, 2 24 I Cor. 2, 14 </note>

<note type="footnote">1 quia b Bnondumiesus <hi rend="italic">SG</hi>. 7 <hi rend="italic">docemux b</hi> 10 inquid <hi rend="italic">Ll</hi> 11 enigmate <lb/>
            <hi rend="italic">LCS G</hi> hiijc (n <hi rend="italic">exp. m. 2) L</hi> 12 fatemini <hi rend="italic">LCSMGb</hi> <lb/>
            13 illud (t <hi rend="italic">corr. in</hi> d) <hi rend="italic">S</hi> 17 quid] quod <hi rend="italic">CP</hi> scimus autem <hi rend="italic">b</hi> <lb/>
            19 jytrgintroducente <hi rend="italic">SG</hi> intro ducente <hi rend="italic">PM</hi> 20 accipimus <hi rend="italic">LsSMGb</hi> <lb/>
            28 mirarg iinitalia <hi rend="italic">S</hi> mirarem initalia <hi rend="italic">G</hi> </note><lb/>
             
<pb n="780"/>
            et deceptores paracletum dicitis. proinde nullo modo ualentes <lb/>
            ostendere, quomodo sit ille paracletus, non est, unde doceatis <lb/>
            firmissima aliqua auctoritate uos conperisse, quemadmodum <lb/>
            haec scripta euangelica, ex quibus non omnia uultis accipere, <lb/>
            non sint apostolorum Christi. restat ergo, ut dicatis hoc uos<lb n="5"/>
            ea ratione conperisse, quia talia ibi sunt, quae Christi gloriam <lb/>
            decolorent, scilicet quia natus ex uirgine ibi narratur, quia <lb/>
            circumcisus, quia pro illo oblatum sacrificium, quod tunc <lb/>
            offerebatur, quia baptizatus, quia temptatus a diabolo est. 
</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="19"><p>His autem exceptis et testimoniis ex uetere testamento,<lb n="10"/>
            quae illis incerta sunt litteris, cetera uos secundum id, quod <lb/>
            Faustus loquitur, fatemini accipere et praecipue crucis <lb/>
            eius mysticam fixionem, qua passionis animae <lb/>
            uestrae uulnera demonstrantur. deinde, inquit, praecepta <lb/>
            salutaria eius et parabolas cunctumque sermonem <lb n="15"/>
            deificum, qui maxime duarum praeferens naturarum <lb/>
            discretionem ipsius esse non uenit in dubium. <lb/>
            uidetis ergo id uos agere, ut omnis de medio scripturarum <lb/>
            auferatur auctoritas et suus cuique animus auctor sit, quid <lb/>
            in quaque scriptura probet, quid inprobet, id est, ut non <lb n="20"/>
            auctoritati scripturarum subiciatur ad fidem, sed sibi scripturas <lb/>
            ipse subiciat, non ut ideo illi placeat aliquid, quia hoc in <lb/>
            sublimi auctoritate scriptum legitur, sed ideo recte scriptum <lb/>
            uideatur, quia hoc illi placuit. quo te committis, anima misera, <lb/>
            infirma, carnalibus nebulis inuoluta? quo te committis? <lb n="25"/>
            remoue ergo auctoritatem, uideamus, remoue auctoritatem, <lb/>
            redde rationem. eone ratio tua perducitur, ut nisi dei natura <lb/>
            uiolabilis corruptibilisque credatur, exitum theatricum longa <lb/>
            illa fabula uestra reperire non possit? postremo unde scis

<note type="footnote"> 1 paraclytum <hi rend="italic">CS</hi> paraclitum <hi rend="italic">G</hi> uolentes <hi rend="italic">S</hi> ualentes (a <hi rend="italic">corr. ex</hi> o) <hi rend="italic">G</hi> <lb/>
            2 paraclytus <hi rend="italic">CS</hi> 3 quemammodum <hi rend="italic">L</hi> 7 decolorent (lo &lt;? <lb/>
            <hi rend="italic">ras.) GS'</hi> 9 temptatus (p <hi rend="italic">s..1.) M</hi> 10 et <hi rend="italic">er. M</hi> ueteri <hi rend="italic">b</hi> <lb/>
            11 literis <hi rend="italic">S</hi> 13 misticS (s <hi rend="italic">corr. ex</hi> x) <hi rend="italic">M</hi> mixticam <hi rend="italic">Ll</hi> qua (a <hi rend="italic">s. exp. <lb/>
             § m. 1) S</hi> 16 preferens <hi rend="italic">C</hi> 19 cuique] cuiusque b 20 quaqu*e (e <hi rend="italic">ex</hi> ae) S <lb/>
            quaquae <hi rend="italic">G</hi> quaquae L2 qua q :// (quae <hi rend="italic">aut</hi> qua <hi rend="italic">fuit) M</hi> ut <hi rend="italic">s. l. S</hi> <lb/>
            21 auctoritatis <hi rend="italic">M</hi> 22 quia-uideatur <hi rend="italic">om. SG</hi> 29 repperire (p <hi rend="italic">exp. tPI</hi>. 2) <hi rend="italic">L</hi> </note><lb/>
             
<pb n="781"/>
            octo esse terras et decem caelos, quod Atlas mundum ferat <lb/>
            splenditenensque suspendat et innumerabilia talia? unde scis <lb/>
            haec? plane, inquis, Manichaeus me docuit. sed, infelix, credidisti; <lb/>
            neque enim uidisti. si ergo ad milia fabulosorum phantasmatum, <lb/>
            quibus turpiter grauidata es, te auctoritati ignotissimae et <lb n="5"/>
            furiosissimae subdidisti, ut ideo haec omnia crederes, quia in <lb/>
            illis conscripta sunt libris, quibus miserabili errore credendum <lb/>
            esse censuisti, cum tibi nulla demonstrentur, cur non potius <lb/>
            euangelicae auctoritati tam fundatae, tam stabilitae, tanta <lb/>
            gloria diffamatae atque ab apostolorum temporibus usque ad <lb n="10"/>
            nostra tempora per successiones certissimas commendatae non <lb/>
            te subdis, ut credas, ut uiuas, ut discas etiam omnia illa, <lb/>
            quae te offendunt, ex uana et peruersa opinione te offendere <lb/>
            potiusque esse uerum naturam incommutabilem dei aliquid <lb/>
            mortalis adsumpsisse creaturae, in qua commutabiliter permanens <lb n="15"/>
            non fallaciter, sed ueraciter faceret atque pateretur, <lb/>
            quicquid eandem creaturam facere ac pati pro generis humani, <lb/>
            unde sumpta erat, salute congrueret, quam uiolabilem et corruptibilem <lb/>
            credere dei naturam nec inquinatam atque obpressam <lb/>
            totam posse liberari atque purgari, sed aeterna globi <lb n="20"/>
            poena summa dei necessitate damnari ? 
</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="20"><p>Sed, inquis, propterea credidi, quae non mihi ostendit, <lb/>
            quia duas naturas, boni scilicet et mali, mihi in hoc ipso <lb/>
            mundo euidenter ostendit. at hoc ipsum est, infelix, unde <lb/>
            decepta es, quia sicut in illa scriptura euangelica, ita in hoc

<note type="footnote"> 1 athlaps (n <hi rend="italic">exp. m. 2) LS</hi> athlas <hi rend="italic">C</hi> athlans <hi rend="italic">MG</hi> 3 manicheus <hi rend="italic">LO</hi> <lb/>
            4 milia] similia <hi rend="italic">G</hi> fabulosarum (o <hi rend="italic">s. l. a m. 1) L,PMISłb</hi> o fantasmatum <lb/>
            <hi rend="italic">LCSG</hi> es,te auctoritati] 8. ea auctoritate <hi rend="italic">L</hi> este auctoritate <hi rend="italic">P'</hi> <lb/>
            es,t e* (a <hi rend="italic">er.)</hi> auctoritate 31 est auctoritatg <hi rend="italic">SG</hi> ignotissime et <lb/>
            furiosissime <hi rend="italic">LSMGP1</hi> 7 miserabili 8. <hi rend="italic">l. S a</hi> miserabili <hi rend="italic">C post</hi> errore <lb/>
            <hi rend="italic">eras</hi>. miserabili <hi rend="italic">in S</hi> 8 quur <hi rend="italic">LC</hi> 9 auctoritati (e <hi rend="italic">in i corr. m</hi>. 2) S <lb/>
            auctoritate <hi rend="italic">G</hi> stabili <hi rend="italic">SG</hi> 10 ab <hi rend="italic">s. I. S</hi> 11 firam <hi rend="italic">C</hi> 13 opinatione <lb/>
            <hi rend="italic">C</hi> te offendere] &amp; offendere <hi rend="italic">BIG</hi> te non off. (non <hi rend="italic">8. l.) S2</hi> 14 uerū <lb/>
            (a <hi rend="italic">in</hi> u <hi rend="italic">corr.) S</hi> 15 assumpsisse <hi rend="italic">L</hi> in <hi rend="italic">s. l. S</hi> incommutabiliter <hi rend="italic">b</hi> <lb/>
            16 faceret (t s. <hi rend="italic">I. a m. 2) LM</hi> 18 sumptura <hi rend="italic">L</hi> sumtura <hi rend="italic">G</hi> sumtara <hi rend="italic">S</hi> <lb/>
            sumptijra <hi rend="italic">(corr. m. 3) P</hi> erat <hi rend="italic">om. G</hi> saluti (e in i <hi rend="italic">mute m</hi>. 2) <hi rend="italic">S</hi> <lb/>
            23 ipso <hi rend="italic">om. SG</hi> 24 at] ad <hi rend="italic">b</hi> ipsQ (~ <hi rend="italic">add. m. 2) L</hi> </note><lb n="25"/>
             
<pb n="782"/>
            mundo nihil mali putare potuisti, nisi quo tuus carnalis <lb/>
            sensus offensus est, sicut serpentem, ignem, uenenum et <lb/>
            similia, nec aliquid boni, nisi quod eundem tuum carnalem <lb/>
            sensum aliqua iucunditate permulsit, sicut saporum iucunditas <lb/>
            et odorum suauitas et lucis huius aspectus et si quid aliud<lb n="5"/>
            uel auribus uel oculis tuis uel naribus uel palato similiter <lb/>
            forte blanditum est. at si uniuersam creaturam ita prius <lb/>
            aspiceres, ut auctori deo tribueres, quasi legens magnum <lb/>
            quendam librum naturae rerum atque ita si quid ibi te offenderet, <lb/>
            causam te tamquam hominem latere posse tutius crederes<lb n="10"/>
            quam in operibus dei quicquam reprehendere auderes, <lb/>
            numquam incidisses in sacrilegas nugas et blasphema figmenta. <lb/>
            quibus non intellegens, unde sit malum, deum inplere conaris <lb/>
            omnibus malis. 
</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="21"><p>Hic iam si quaeratis a nobis, nos unde sciamus<lb n="15"/>
            apostolorum esse istas litteras, breuiter uobis respondemus <lb/>
            inde nos scire, unde et uos scitis illas litteras esse Manichaei, <lb/>
            quas miserabiliter huic auctoritati praeponitis. si enim et hinc <lb/>
            uobis aliquis moueat quaestionem et scrupulum contradictionis. <lb/>
            inpingat, dicens libros, quos profertis Manichaei, non esse <lb n="20"/>
            Manichaei, quid facturi estis ? nonne potius eiusdem deliramenta <lb/>
            ridebitis, qui contra rem tanta conexionis et successionis <lb/>
            serie confirmatam inpudentiam huius uocis emittat? <lb/>
            sicut ergo certum est illos libros esse Manichaei et omnino <lb/>
            ridendus est, qui ex trauerso ueniens tanto post natus litem <lb n="25"/>
            uobis huius contradictionis intenderit: ita certum est

<note type="footnote">4 iocunditate <hi rend="italic">GLSb</hi> saporum (um <hi rend="italic">8. exp</hi>. em) 8 iocunditas <hi rend="italic">LSGb</hi> <lb/>
            6 naribus Wįş (tuis <hi rend="italic">exp. m</hi>. 2) <hi rend="italic">S</hi> palpato <hi rend="italic">L'SIPMGb</hi> uel similiter <lb/>
            <hi rend="italic">C</hi> 9 te <hi rend="italic">ante</hi> offend. <hi rend="italic">8. I. S</hi> 10 tutius] totius <hi rend="italic">Ltp</hi>. potius <hi rend="italic">M</hi> <lb/>
            11 quicquam (c 8. <hi rend="italic">1. tn</hi>. 2 <hi rend="italic">add.) L</hi> rephendere <hi rend="italic">L</hi> 13 conareris <hi rend="italic">CPSMGb</hi> <lb/>
            15 nos 8. <hi rend="italic">l. S</hi> 16 istas <hi rend="italic">(in tng. adscr.) S</hi> literas <hi rend="italic">S</hi> 17 illas (s. <lb/>
            <hi rend="italic">2) G</hi> manichei <hi rend="italic">LC</hi> 19 questionem C scripulum <hi rend="italic">LISIMIG</hi> <lb/>
            20 diCs <hi rend="italic">S</hi> manichaei <hi rend="italic">exp. M</hi> manichei <hi rend="italic">LC</hi> 21 manichei L quideiusdem <lb/>
            <hi rend="italic">(s. I. a m. 1) C</hi> 22 ridebais <hi rend="italic">L1</hi> 23 seriem <hi rend="italic">SM (uirg. er.)</hi> <lb/>
            seriem <hi rend="italic">G</hi> huius uocis <hi rend="italic">om. SG</hi> 24 libros <hi rend="italic">om. SG</hi> manichei <hi rend="italic">LC</hi> <lb/>
            25 extra uerso <hi rend="italic">C</hi> transuerso (ns 8. <hi rend="italic">I. a</hi> m. 2) M 26 manicheum <hi rend="italic">L</hi> </note><lb/>
             
<pb n="783"/>
            Manichaeum uel Manichaeos esse ridendos aut etiam dolendos, <lb/>
            qui tam fundatae auctoritati a temporibus apostolorum usque <lb/>
            ad haec tempora certis successionibus custoditae atque perductae <lb/>
            audeant tale aliquid- dicere. 
</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="22"><p>lam ergo auctoritas Manichaei conferenda est auctoritati <lb n="5"/>
            apostolorum. nam litteras istorum istas esse tam certum <lb/>
            est quam illas illius. quis autem Manichaeum apostolis conparat, <lb/>
            nisi quisquis se a Christo, qui misit apostolos, separat? <lb/>
            aut duas naturas sibimet et ex propriis principiis aduersas <lb/>
            quis umquam sapuit in uerbis Christi, nisi qui non sapit <lb n="10"/>
            uerba Christi ? apostoli ergo tamquam discipuli ueritatis natiuitatem <lb/>
            Christi praedicant passionemque ueracem, Manichaeus <lb/>
            autem iactat se inducere in omnem ueritatem et uult inducere <lb/>
            in talem Christum, in quo ipsius passionis praedicat <lb/>
            falsitatem; isti Christum in carne, quam de Abrahae suscepit <lb n="15"/>
            semine, circumcisum, ille deum in ipsa sua natura a tenebrarum <lb/>
            gente concisum; isti pro carne Christi imitante sacrificium, <lb/>
            quod tunc pie fiebat, oblatum, ille non carnis, sed <lb/>
            ipsius diuinae substantiae membrum omnibus daemonibus inmolandum <lb/>
            naturae aduersae gentis inlatum; isti Christum in <lb n="20"/>
            exempli praebendi causam baptizatum in Iordane, ille deum <lb/>
            ipsum per se ipsum in tenebrarum contaminatione submersum <lb/>
            nec totum emersurum, sed quod eius mundari non potuerit <lb/>
            aeterna damnatione puniendum; isti carnem Christi a daemonum <lb/>
            duce temptatam, ille partem dei a daemonum gente possessam; <lb n="25"/>
            et isti quidem illam temptatam, ut doceret resistere

<note type="footnote"> 1 manicheos <hi rend="italic">L</hi> 3 custodite <hi rend="italic">MG</hi> productae <hi rend="italic">M</hi> 5 manichei <lb/>
            <hi rend="italic">LC</hi> 6 literas <hi rend="italic">S</hi> 7 manicheum <hi rend="italic">L</hi> 8 quis quis C 9 et <lb/>
            <hi rend="italic">om. SMG</hi> 12 predicant <hi rend="italic">L</hi> 13 induceret (in s. <hi rend="italic">I.) S</hi> 16 ipsa s. <hi rend="italic">l. M</hi> <lb/>
            sua ipsa <hi rend="italic">C</hi> 17 imitante <hi rend="italic">scripsi:</hi> intantae <hi rend="italic">(in mg. signo</hi> r <hi rend="italic">adpos.) L</hi> <lb/>
            intante <hi rend="italic">Sxb</hi> imitantur 8'1 intantÇ. <hi rend="italic">P3G</hi> intasntae <hi rend="italic">M</hi> infante <hi rend="italic">C</hi> 19 demonibus <lb/>
            <hi rend="italic">C</hi> ymmolandum <hi rend="italic">S</hi> 20 gentis (e <hi rend="italic">in</hi> i <hi rend="italic">corr.) S</hi> gentes <hi rend="italic">G</hi> <lb/>
            in <hi rend="italic">om. C</hi> 21 causa <hi rend="italic">Cb</hi> iordane <hi rend="italic">(uirg. er.) L</hi> 23 quod s. <hi rend="italic">I. I'3S2, <lb/>
            om. LGM</hi> eius] si <hi rend="italic">(sup. exp</hi>. eius <hi rend="italic">m. 2 superscr.) M</hi> 24 dampnatione <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            (et 25) daemontum (i <hi rend="italic">er.) L</hi> 25 temptatem <hi rend="italic">corr. m. 1 in</hi> temptatam <lb/>
            <hi rend="italic">C</hi> </note><lb/>
             
<pb n="784"/>
            temptatori, ille illam possessam, ut patri non possit restitui <lb/>
            nec uictori; denique Manichaeus ex doctrina daemoniorum <lb/>
            aliud adnuntiat, ut quasi eminentior sit, apostoli uero ei <lb/>
            doctrina Christi commendant, ut quisquis aliud adnuntiauerit. <lb/>
            anathema sit. <lb n="5"/>
            
</p></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>