<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa024.opp-lat1:29.1-30.1</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa024.opp-lat1:29.1-30.1</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa024.opp-lat1"><div type="textpart" subtype="book" n="29"><div type="textpart" subtype="chapter" n="1"><ab><title type="sub">LIBER UNDETRICESIMLS. </title></ab><p>FAUSTUS dixit: Ergo magia erat, quod uisus ac passus <lb n="15"/>
            est, si natus non est. eadem in te uicissim argumentatio <lb/>
            retorquetur, ut magia et illud fuerit, quod utero portatus aut <lb/>
            quod editus sit, si seminatus non fuit. extra legem naturae <lb/>
            esse constat uirginem peperisse multoque magis inuentam <lb/>
            etiam post partum uirginem. quare ergo et hoc praeter naturam <lb n="20"/>
            non uis, ut contigerit, pati eum potuisse uolentem sine <lb/>
            sorte natiuitatis? mihi crede; quantum ad rem adtinet, utrique <lb/>
            in hoc naturae contraria profitemur . sed hoc interest, <lb/>
            quod nos honeste, uos turpiter; nos passionis eius rationem <lb/>
            aliquam reddimus et probabilem; uos natiuitatis aut nullam

<note type="footnote"> 1 quam] nequaquam <hi rend="italic">S1</hi> non ubique <hi rend="italic">om. SG</hi> credo sit] esse <lb/>
            credendum <hi rend="italic">SG</hi> sit-credendum <hi rend="italic">om. SG</hi> 2 quoniam] quam b <lb/>
            locuntur P3 loquitur <hi rend="italic">MPl</hi> quur <hi rend="italic">LC</hi> ego P1 potius <hi rend="italic">om. C</hi> <lb/>
            3 numquam <hi rend="italic">L</hi> 4 testibus <hi rend="italic">om. GSM</hi> inquid JP1 5 fabule <hi rend="italic">SG</hi> <lb/>
            7 finem <hi rend="italic">SG</hi> fine <hi rend="italic">(uirg. er.) M</hi> inquid <hi rend="italic">LI</hi> credatur <hi rend="italic">Lb</hi> 9 intelligis <lb/>
            <hi rend="italic">C</hi> 10 intelligas <hi rend="italic">C</hi> 13 quur <hi rend="italic">LCM</hi> anathemamus <hi rend="italic">MlLSG</hi> <lb/>
            15 <hi rend="italic">Cap</hi>. LVI <hi rend="italic">LPSMG</hi> magia <hi rend="italic">S</hi> 18 <hi rend="italic">post</hi> legem quippe <hi rend="italic">leg</hi>. <lb/>
            in <hi rend="italic">G, (8. l.) S</hi> 19 inuentQ <hi rend="italic">(utrum</hi> Q an a <hi rend="italic">sit dub.) C</hi> inuentam (a <lb/>
            <hi rend="italic">ex</hi> u <hi rend="italic">fec. m. 2) L</hi> inuentd <hi rend="italic">b</hi> 20 et <hi rend="italic">om. SG</hi> 22 sorte (m <hi rend="italic">er.) L</hi> <lb/>
            utrumque hoc <hi rend="italic">G'lS</hi> 23 contrarium <hi rend="italic">GiS</hi> </note><lb n="25"/>
             
<pb n="744"/>
            praestatis aut falsam; denique nos specie tenus passum confitemur <lb/>
            nec uere mortuum; uos pro certo puerperium fuisse <lb/>
            creditis et utero muliebri portatum. aut si non ita est, fatemini <lb/>
            et uos, quia hoc etiam imaginarie sit factum, ut uideretur <lb/>
            natus, et omnis nobis erit profligata contentio. nam<lb n="5"/>
            illud quidem, quod saepe adfirmare soletis necessario eum <lb/>
            esse natum, quia alias hominibus uideri aut loqui non posset, <lb/>
            ridiculum est, cum multotiens, ut iam probatum a nostris <lb/>
            est, angeli et uisi hominibus et locuti esse monstrentur. 
</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="2"><p>AUGUSTINUS dixit: Non uobis dicitur magiam esse, ut<lb n="10"/>
            qui natus non fuerit, moriatur; nam hoc in Adam factum <lb/>
            esse iam supra commemorauimus; sed et si numquam factum <lb/>
            fuisset, et dominus Christus ita uenire uoluisset, ut non ex <lb/>
            uirgine adsumpta, sed tamen in uera carne adparens nos uera <lb/>
            morte redimeret, quis eum non potuisse dicere auderet? sed <lb n="15"/>
            illud melius erat, quod fecit, ut etiam de uirgine nasceretur <lb/>
            . et utrumque sexum, pro quo liberando mortuus erat, dignaretur <lb/>
            etiam commendare nascendo, masculino suo corpore ex <lb/>
            femina procreato contra uos ipsos maxime facto ipso loquens <lb/>
            uosque subuertens, qui masculum et feminam non dei, sed <lb n="20"/>
            diaboli opus esse praedicatis. sed illud est, quod magiae simile <lb/>
            dicimini adserere, quod passionem mortemque eius specie tenus <lb/>
            factam et fallaciter dicitis adumbratam, ut mori uideretur, qui <lb/>
            non moriebatur. ex quo fit, ut eius quoque resurrectionem <lb/>
            umbraticam, imaginariam fallacemque dicatis; neque enim eius, <lb n="25"/>
            qui non uere mortuus est, uera esse resurrectio potest. ita fit, <lb/>
            ut et cicatrices discipulis dubitantibus falsas ostenderet nec <lb/>
            Thomas ueritate confirmatus, sed fallacia deceptus clamaret:

<note type="footnote"><hi rend="italic">1 prestatis L spetietenus C specietenus Lb confatemur GLaSaM1</hi><lb/>
            2 uero <hi rend="italic">Ll</hi> 3 ita non est <hi rend="italic">GSMb</hi> 4 imaginaria <hi rend="italic">Ll</hi> 5 profligata <hi rend="italic">(in wg. <lb/>
            a</hi> m. 2 destructa) <hi rend="italic">M</hi> 6 sepe <hi rend="italic">SG</hi> 7 alias] alio <hi rend="italic">SMO</hi> 8 multi <lb/>
            totiens <hi rend="italic">C ■</hi> ut iam] etiam <hi rend="italic">b</hi> 10 <hi rend="italic">Cap</hi>. LVII <hi rend="italic">LPSGM</hi> Agustinus <hi rend="italic">L</hi> <lb/>
            respondit <hi rend="italic">cBGPJb</hi> magia <hi rend="italic">b</hi> 14 adsumpta <hi rend="italic">GJ-Mt</hi> 17 moriturua <lb/>
            <hi rend="italic">ed. Maurina</hi> 22 asserere C speeietenus <hi rend="italic">CLb</hi> 26 uere <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            sit P 27 et <hi rend="italic">om. SG</hi> cacatrices (i <hi rend="italic">swp. pr</hi>. a m. 1) <hi rend="italic">L</hi> ostenderit <lb/>
            <hi rend="italic">C</hi> 28 fallatia <hi rend="italic">V</hi> </note><lb/>
             
<pb n="745"/>
            dominus meus et deus meus. et tamen persuadere conamini <lb/>
            lingua uos loqui uerum, cum Christum dicatis toto corpore <lb/>
            fuisse mentitum. haec sunt, quae uobis obiciuntur, qui <lb/>
            talem Christum uobis finxistis, cuius discipuli ueri non sitis, <lb/>
            nisi mendaces uos quoque fueritis. non autem ideo magia <lb n="5"/>
            uideri potest nata ex uirgine hominis caro, quia caro Christi <lb/>
            sola ita nata est, sicut nec illa magia est, quia sola Christi <lb/>
            caro die tertio resurrexit, numquam ulterius moritura. alioquin <lb/>
            omnia miracula dei magica erunt, quia singulariter facta sunt; <lb/>
            sed uere facta sunt uerumque ostenderunt, non oculos hominum <lb n="10"/>
            praestigiis fallacibus inluserunt: quae quidem contra <lb/>
            naturam plerumque appellantur, non quod naturae aduersentur, <lb/>
            sed quod naturae modum, qui nobis est usitatus, excedant... <lb/>
            repellat ergo dominus a paruulorum suorum mentibus, quod quasi <lb/>
            admonendo Faustus persuadere conatus est, ut etiam nos imaginariam, <lb n="15"/>
            non ueram natiuitatem Christi profiteamur atque ita <lb/>
            inter nos omnis contentio finiatur, immo uero maneat nobis. <lb/>
            aduersus illos potius pro ueritate certamen quam cum illis <lb/>
            in falsitate concordia. 
</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="3"><p>Uerumtamen quaero ab eis, si nostra contentio terminatur, <lb n="20"/>
            cum hoc dixerimus, cur hoc ipsi non dicunt? cur hoc <lb/>
            ipsi mortem non ueram, sed imaginariam Christi adfirmant,. <lb/>
            natiuitatem autem non saltem talem, sed prorsus nullam dicere <lb/>
            delegerunt? si auctoritatis euangelicae pondere erubuerunt <lb/>
            et ideo non ausi sunt Christum non saltem imaginarie <lb n="25"/>
            passum dicere, natiuitatem quoque eius eadem euangelica <lb/>
            testatur auctoritas. etsi enim duo euangelistae ipsum partum

<note type="footnote"> 1 loh. 20, 28 </note>

<note type="footnote"> 3 que <hi rend="italic">C</hi> 4 cuis S cui <hi rend="italic">G</hi> 5 mandaces <hi rend="italic">S</hi> 8 <hi rend="italic">tcio$up</hi>. t <hi rend="italic">er.) C</hi> <lb/>
            numqua multerius <hi rend="italic">C</hi> 11 prestigiis <hi rend="italic">L</hi> que <hi rend="italic">C</hi> 13 usitatus (sfin. <lb/>
            <hi rend="italic">in ras. a m. 2) L</hi> 14 a <hi rend="italic">om. in SG</hi> 16 uera (~ <hi rend="italic">add. m. <lb/>
            2) G</hi> atque-finiatnr <hi rend="italic">(in marg. add. m. rec.) C</hi> 17 contentio <lb/>
            (i <hi rend="italic">8. I.) L</hi> 21 quur <hi rend="italic">L</hi> quur <hi rend="italic">LM</hi> hocJ hoc <hi rend="italic">(exp.) LaSaG*, om. b</hi>. <lb/>
            24 auctoritatis] ueritatis <hi rend="italic">SG</hi> pondera <hi rend="italic">SG</hi> ponderi <hi rend="italic">UMaPb</hi> 25 non <lb/>
            <hi rend="italic">om. SG1</hi> non saltem <hi rend="italic">om. SGl</hi> saltim <hi rend="italic">L</hi> imaginariae <hi rend="italic">LGla-</hi> <lb/>
            27 partem P1 </note><lb/>
             
<pb n="746"/>
            Mariae narrauerunt, nullus tamen euangelistarum tacuit, quod <lb/>
            habuerit matrem Iesus. an ideo piguit etiam hoc praedicare <lb/>
            -simulatum. quia generationes alias Matthaeus. alias Lucas <lb/>
            exequitur, unde uidentur non sibi conuenire P sed da hominem. <lb/>
            qui non intellegat, putabit etiam in multis, quae ad Christi<lb n="5"/>
            passionem pertinent, euangelistas sibi non conuenire; da uero, <lb/>
            qui intellegat, et ubique conueniunt. an quia mortem simulare <lb/>
            honestum est, natiuitatem autem etiam simulare turpe <lb/>
            est ? cur ergo nos hortatur hoc confiteri, quo possit nostra <lb/>
            contentio profligari ? unde ergo mihi uidetur natiuitatem Christi<lb n="10"/>
            nec saltem sicut mortem simulatam, sed prorsus nullam praedicare <lb/>
            uoluisse in consequenti sermone adparebit, ubi alteri <lb/>
            respondebimus quaestioni. 
</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="4"><p>Absit autem, ut sit in membris sanctorum etiam genitalibus <lb/>
            aliqua turpitudo. dicuntur quidem inhonesta, quia non <lb n="15"/>
            habent eam speciem decoris, quam membra, quae in promptu <lb/>
            locata sunt. sed uidete, quid dicat apostolus, cum ex ipsa <lb/>
            membrorum corporis nostri unitate atque conpage caritatem <lb/>
            persuadet ecclesiae. multo magis, inquit, quae uidentur <lb/>
            membra corporis infirmiora esse, necessaria sunt; et <lb n="20"/>
            quae uidentur uiliora esse corporis, his abundantiorem <lb/>
            honorem circumponimus; et quae inhonesta sunt <lb/>
            nostra, abundantiorem honestatem habent; quae autem <lb/>
            honesta sunt nostra, non opus habent; sed deus temperauit <lb/>
            corpus ei, cui deerat, maiorem honorem dans, <lb n="25"/>
            ut non essent scissurae in corpore. inlicitus itaque et <lb/>
            temperantiae legibus non subiectus membrorum illorum usus <lb/>
            est turpis, non ipsa membra, quae non solum in excellenti

<note type="footnote"> 1 cf. Matth. 1, 25 Luc. 2. 7 2 cf. Matth. 2, 11 Marc. 8, 32 <lb/>
            Luc. 2, 33 Ioh. 2, 1 19 I Cor. <hi rend="italic">V2,</hi> 22 sqq. </note>

<note type="footnote" rend="script"> 1 Mariae <hi rend="italic">om. SG</hi> 2 predicare <hi rend="italic">C</hi> 3 mattheus <hi rend="italic">LC</hi> 5 putauit <hi rend="italic">Ll</hi> <lb/>
            O <lb/>
            9 quur <hi rend="italic">LC</hi> q** <hi rend="italic">M</hi> 10 uideatur <hi rend="italic">SM</hi> 11 saltim <hi rend="italic">L</hi> 12 sermon <hi rend="italic">L</hi> <lb/>
            18 compage <hi rend="italic">L</hi> 20 menbra <hi rend="italic">SG</hi> infirmiora (a <hi rend="italic">corr. ex</hi> e) 8* <lb/>
            21 his <hi rend="italic">G1</hi> habundantiorg (-- <hi rend="italic">add. m</hi>. 21 <hi rend="italic">L</hi> habundantiorem <hi rend="italic">CGMS1</hi> <lb/>
            22 in honesta C' 26 scis surg <hi rend="italic">C</hi> inlicitus Ml 28 turpis (b t» p <lb/>
            <hi rend="italic">.mut. m. 1) C</hi> </note><lb/>
             
<pb n="747"/>
            integritate caelibes et uirgines seruant, sed ipsi coniugati <lb/>
            sancti patres ac matres sic eis generationi tantummodo consulentes <lb/>
            utebantur, ut ille naturalis motus nullo modo turpis <lb/>
            esset, qui non libidini, sed rationi seruiret. quanto magis ergo <lb/>
            in sancta uirgine Maria, quae Christi carnem fide concepit, <lb n="5"/>
            nihil habuerunt turpitudinis membra, quae nec humano licitoque <lb/>
            conceptui, sed diuino tantum partui seruierunt? merito <lb/>
            plane sic honestata, ut nobis Christum, quem cordibus integris <lb/>
            credendo conciperemus et confitendo quodammodo pareremus, <lb/>
            etiam corporaliter seruata integritate transfunderet. nullo <lb n="10"/>
            modo enim Christus matrem nascendo faceret deteriorem, ut <lb/>
            cui munus fecunditatis adtulerat, decus uirginitatis auferret. <lb/>
            haec ueraciter, non fallaciter facta sunt; sed noua sunt, sed <lb/>
            insolita sunt, sed contra naturae cursum notissimum sunt, <lb/>
            quia magna, quia mira, quia diuina et eo magis uera, certa, <lb n="15"/>
            firmata. 
</p><p>Et angeli, inquit, uisi et locuti sunt, quamuis nati non <lb/>
            fuerint. quasi nos dicamus Christum, nisi nasceretur ex femina, <lb/>
            nec uideri nec loqui potuisse. potuit, sed noluit; et hoc melius <lb/>
            est, quod uoluit. hoc autem eum uoluisse ideo certum est, <lb n="20"/>
            quia hoc fecit, qui nihil necessitate sicut deus uester faceret, <lb/>
            sed omnia uoluntate. hoc uero eum fecisse ideo non dubitamus, <lb/>
            quia non cuiquam haeretico, sed eius euangelio credimus. 
</p></div></div><div type="textpart" subtype="book" n="30"><div type="textpart" subtype="chapter" n="1"><ab><title type="sub">LIBER TRICESIMUS. </title></ab><p>FAUSTUS dixit: De uobis iam dudum Paulus scripsit, <lb n="25"/>
            quia discedent quidam a fide intendentes spiritibus

<note type="footnote"> 26 I Tim. 4, 1 sqq. </note>

<note type="footnote"> 1 celebes <hi rend="italic">Z1</hi> celibes <hi rend="italic">S</hi> cęlibes <hi rend="italic">G</hi> congugati <hi rend="italic">(sup</hi>. g i <hi rend="italic">a 'tn. 1) C</hi> <lb/>
            2 sic eis] siccis <hi rend="italic">(in mg</hi>. successionis) <hi rend="italic">G</hi> 3 illę <hi rend="italic">C</hi> modus b <lb/>
            4 libidini... <hi rend="italic">L</hi> 8 honestate <hi rend="italic">GLaSaMa</hi> 11 ut] &amp; <hi rend="italic">LCsb</hi> 12 afferret <lb/>
            <hi rend="italic">LSGbfpl</hi> avferret (v <hi rend="italic">sup. exp</hi>. f <hi rend="italic">a m. 11 CP3</hi> 15 eo] ego <hi rend="italic">Z1</hi> <lb/>
            ergo <hi rend="italic">b</hi> 21 quia (i <hi rend="italic">s. I.) S</hi> qui] quia <hi rend="italic">PSMG</hi> 23 heretico <hi rend="italic">LC</hi> <lb/>
            I <lb/>
            <hi rend="italic">25 Cap</hi>. LVTII <hi rend="italic">LPSMG</hi> 26 d?sce*dent <hi rend="italic">(corr. ex</hi> descendent) <hi rend="italic">SM</hi> <lb/>
            descendent <hi rend="italic">StMIG</hi> descedent P </note><lb/>
             
<pb n="748"/>
            seductoriis, doctrinis daemoniorum, in hypocrisi loquentes <lb/>
            mendacium, cauteriatam habentes conscientiam <lb/>
            suam, prohibentes nubere, abstinentes a cibis, <lb/>
            quos deus creauit ad percipiendum cum gratiarum <lb/>
            actione fidelibus. numquam plane tibi ego haec ab apostolo<lb n="5"/>
            dicta esse consenserim, nisi antea confitearis ipse Moysen <lb/>
            et prophetas doctrinas adtulisse daemoniorum et seductorii <lb/>
            spiritus ac maligni fuisse interpretes, qui a porcina et ceteris <lb/>
            carnibus, quas inmundas uocant, sollicite doceant abstinendum. <lb/>
            de his ergo primo deliberandum uobis est et diu multumque<lb n="10"/>
            cogitandum, haec quid debeant accipi, in deone ipsi haec. an <lb/>
            in daemonio locuti uideantur. hac enim tenus aut et Moyses <lb/>
            et prophetae nobiscum damnati erunt aut et nos cum illis <lb/>
            absoluti. neque enim iusta haec nunc uestra sententia est, <lb/>
            ut nos quidem, qui solum in plebe sacerdotale hominum genus<lb n="15"/>
            censeamus a carnibus abstinere debere, daemoniorum doctrinae <lb/>
            uideamur uobis assectatores; uestros uero prophetas atque <lb/>
            ipsum adeo Moysen, qui primus non antistitibus solum, sed <lb/>
            omni confuse hominum generi suilla interdixerit et leporina <lb/>
            et hericina carne et sepiis ac lolliginibus ceterisque generibus<lb n="20"/>
            piscium carentibus squama, non in spiritu seductorio hoc nec <lb/>
            in doctrina daemoniorum, sed in deo potius et in sancto spiritu <lb/>
            locutos esse arbitremini. igitur ut hoc tibi interim Paulum <lb/>
            dixisse concedam, uictus tamen abs te non ante fuero, quam <lb/>
            tu Moysen damnaueris et prophetas, ut quod ratione conuictus <lb n="25"/>
            et ueritate numquam fortasse fecisses, id nunc uentris causa <lb/>
            facere uidearis, blasphemare Moysen. 
</p></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>