<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa024.opp-lat1:28.1-28.5</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa024.opp-lat1:28.1-28.5</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa024.opp-lat1"><div type="textpart" subtype="book" n="28"><div type="textpart" subtype="chapter" n="1"><ab><title type="sub">LIBER DUODETRICESIMUS. </title></ab><p>FAUSTUS dixit: Sed non poterat mori, nisi natus esset. <lb/>
            et ego respondeo: nec nasci poterat, nisi deus non esset; <lb/>
            aut si potuit et deus esse et nasci, quare non et non nasci<lb n="25"/>
            potuerit et mori ? uides ergo utile satis non esse in his consequentiam <lb/>
            quaerere aut argumentis adniti, cum de rebus agitur, <lb/>
            quae pertineant ad Iesum; sed quaerendum potius est, <lb/>
            quid ipse de se quidue apostoli sui de eodem praedicarint.

<note type="footnote"> 1 querere <hi rend="italic">C</hi> 3 nirili <hi rend="italic">b</hi> 6 et ei <hi rend="italic">C</hi> 9 et in euangelio <hi rend="italic">b</hi> 10 <hi rend="italic">Cap</hi>. <lb/>
            Lin <hi rend="italic">LPSGM</hi> Agustinus <hi rend="italic">L</hi> tibi s. <hi rend="italic">I. m. 1 L</hi> 12 conaiQcpris 3f <lb/>
            16 ista quae] itaq: <hi rend="italic">L id</hi> qd <hi rend="italic">(corr. ex</hi> ita quae) <hi rend="italic">M</hi> 17 manichei <hi rend="italic">LC</hi> et in C <lb/>
            23 <hi rend="italic">Cap</hi>. LIIII <hi rend="italic">LPSGM</hi> 25 non <hi rend="italic">post</hi> quare <hi rend="italic">om. lib</hi>. 26 poterit <hi rend="italic">SG</hi> <lb/>
            * 29 apoetoluS <hi rend="italic">G</hi> apostolis 1 eius <hi rend="italic">(tn ru.) 8</hi> sui (s <hi rend="italic">add</hi>. &lt;M. 2) M <lb/>
            praedicarint (in <hi rend="italic">in</hi> rxu.) <hi rend="italic">C</hi> predicarent <hi rend="italic">b</hi> </note><lb/>
             
<pb n="739"/>
            ipsaque adeo pertractanda genealogia est et uidendum, si sibi <lb/>
            conueniat, non ex coniectura passionis natiuitatis eius exquirere <lb/>
            ueritatem, quia et pati non natus potuit et natus minime <lb/>
            pati praesertim ipsis uobis fatentibus deo esse inpossibile <lb/>
            nihil: quod erit et ipsum falsum, si hoc constiterit non po- . <lb n="5"/>
            tuisse mori non natum. 
</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="2"><p>AUGUSTINUS respondit: Iterum ac saepe tibi proponis, <lb/>
            quod non audis ab eis, a quibus confutaris. nemo tibi dicit: <lb/>
            non poterat mori, nisi natus esset, quia mortuus est Adam, <lb/>
            quamuis natus non fuisset; sed dicitur tibi: natus est, quia <lb n="10"/>
            hoc sanctum euangelium, non nescio quis haereticus loquitur; <lb/>
            mortuus est, quia hoc in sancto euangelio, non in libro alicuius <lb/>
            haeretici legitur. sed tu, qui prohibes argumentari, <lb/>
            cum de rebus agitur, quae pertinent ad legum, et quaerendum <lb/>
            censes, quid ipse de se quidue apostoli sui de eodem <lb n="15"/>
            praedicarint, cum coepero Matthaei euangelium recitare apostoli <lb/>
            eius, ubi narratio natiuitati)J eius tota contexitur, continuo <lb/>
            dices illam narrationem non esse Matthaei, quam Matthaei <lb/>
            esse dicit uniuersa ecclesia ab apostolicis sedibus usque ad <lb/>
            praesentes episcopos certa successione perducta. tu mihi quid <lb n="20"/>
            contra lecturus es ? aliquem forte librum Manichaei, ubi Iesus <lb/>
            negatur esse natus ex uirgine. sicut ergo ego credo illum <lb/>
            librum esse Manichaei, quoniam ex ipso tempore, quo Manichaeus <lb/>
            uiuebat in carne, per discipulos eius certa successione <lb/>
            praepositorum uestrorum ad uestra usque tempora custoditus <lb n="25"/>
            atque perductus est: sic et istum librum credite esse Matthaei, <lb/>
            quem ex illo tempore, quo Matthaeus ipse in carne uixit, non <lb/>
            interrupta serie temporum ecclesia certa conexionis successione

<note type="footnote"> 1 ipsa quoque <hi rend="italic">C</hi> 7 <hi rend="italic">Cap</hi>. LV <hi rend="italic">LPSGM</hi> Agustinas respd <hi rend="italic">L</hi> <lb/>
            11 hereticus <hi rend="italic">LCSG</hi> 13 heretici <hi rend="italic">LCSG</hi> 15 de se s. <hi rend="italic">I. S</hi> <lb/>
            apostolissui <hi rend="italic">S</hi> apostolis soide (s add. <hi rend="italic">m. 2; fuit</hi> uide) M sui <hi rend="italic">in<lb/>
             ras. G</hi> 16 praedicarent P (et 18, 26) mattkei <hi rend="italic">L</hi> mathei C <lb/>
            21 (et 23) manichei <hi rend="italic">LG</hi> 23 esse (s, <hi rend="italic">I. a m. 1) C</hi> 26 sic?ta <hi rend="italic">p3G</hi> <lb/>
            sic/ill (ut <hi rend="italic">er.) M</hi> credit <hi rend="italic">SG</hi> credite <hi rend="italic">(exp. m</hi>. 3) <hi rend="italic">P</hi> crede <hi rend="italic">b</hi> <lb/>
            27 mattheus <hi rend="italic">L</hi> matheus <hi rend="italic">C</hi> 28 series <hi rend="italic">LS*GMb</hi> ecclesia <hi rend="italic">Ll</hi> <lb/>
            certa] et certa <hi rend="italic">BGMLib</hi> ex certa <hi rend="italic">C</hi> </note>

<note type="footnote"> 47* </note><lb/>
             
<pb n="740"/>
            usque ad tempora ista perduxit. et dic mihi, cui libro potius <lb/>
            credere debeamus: eiusne apostoli, qui Christo, cum adhuc <lb/>
            in terra esset, adhaeserat, an nescio cuius Persae, qui tanto <lb/>
            post natus est? sed alium forte proferes librum, qui nomen <lb/>
            habeat alicuius apostoli, quem a Christo constat electum, et<lb n="5"/>
            ibi Christum natum ex Maria non esse lecturus es. cum ergo <lb/>
            necesse sit alterum horum librorum esse mendacem, cui nos <lb/>
            potius censes fidem adcommodare debere? eine, quem illa <lb/>
            ecclesia ab ipso Christo inchoata per apostolos prouecta certa <lb/>
            successionum serie usque ad haec tempora toto terrarum orbe<lb n="10"/>
            dilatata ab initio traditum et conseruatum agnoscit atque adprobat, <lb/>
            an ei, quem eadem ecclesia incognitum reprobat, cum <lb/>
            etiam proferatur ab hominibus ita ueracibus, ut Christum <lb/>
            laudent esse mentitum? 
</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="3"><p>Hic dicturus es: genealogia ipsa consideretur duorum<lb n="15"/>
            euangelii librorum, utrum sibi conueniat. iam hinc alibi in <lb/>
            hoc opere diximus, quod dicendum fuit. neque enim uos <lb/>
            mouet, nisi quemadmodum duos patres potuerit habere Ioseph. <lb/>
            quodsi cogitantibus non occurrisset unus, qui genuit, alius, <lb/>
            qui adoptauit, nec sic facile debuistis aduersus tantam auctoritatem <lb n="20"/>
            praeproperam proferre sententiam; nunc uero si uel <lb/>
            admoniti cogitatis, quam hoc fieri potuerit, euangelio simpliciter <lb/>
            credite et uos potius tam male ac peruerse argumentari <lb/>
            desistite. 
</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="4"><p>Quod autem putat quaerendum esse Faustus, quid de <lb n="25"/>
            se Iesus ipse praedicauerit, cui non iustum uideatur? sed <lb/>
            numquid hoc sciri potest nisi discipulis eius narrantibus? <lb/>
            quibus si non creditur adnuntiantibus, quod de uirgine natus <lb/>
            sit, quomodo eis fides habebitur adnuntiantibus , quid

<note type="footnote">1 cui] cuius <hi rend="italic">ed. Maur</hi>. 3 cuius <hi rend="italic">ed. Mattr, :</hi> cui <hi rend="italic">lib. b</hi> 5 contestat sl0 <lb/>
            consta*»r (re <hi rend="italic">er.) M</hi> 6 non e,sse (s. <hi rend="italic">l. a m. rec.) C</hi> 7 mendaciQ <hi rend="italic">b</hi> <lb/>
            8 cesses <hi rend="italic">SlG</hi> censaes <hi rend="italic">(exp. m. 3) P</hi> 9 inchoata (h <hi rend="italic">8. l. a m. 1) MP3Gl</hi> <lb/>
            inchoata (0 <hi rend="italic">s. I.) S</hi> 10 tempore <hi rend="italic">SlG</hi> . 15 hoc <hi rend="italic">SG</hi> 18 quemftmodum <lb/>
            <hi rend="italic">L</hi> 22 quam hoc fieri hoc <hi rend="italic">(pr</hi>. hoc post <hi rend="italic">add.) S</hi> 23 malg L <lb/>
            peruerse <hi rend="italic">L</hi> 26 predicauerit <hi rend="italic">C</hi> uideatur (a s. <hi rend="italic">l. a m. 1) S</hi> <lb/>
            29 quod <hi rend="italic">SG</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="741"/>
            de se ipse praedicauerit ? si enim prolatae fuerint aliquae <lb/>
            litterae, quae nullo alio narrante ipsius proprie Christi esse <lb/>
            dicantur, unde fieri poterat, ut si uere ipsius essent, non <lb/>
            legerentur, non acciperentur, non praecipuo culmine auctoritatis <lb/>
            eminerent in eius ecclesia. quae ab ipso per apostolos <lb n="5"/>
            succedentibus sibimet episcopis usque ad haec tempora propagata <lb/>
            dilatatur multis in ea iam conpletis, quae ante praedicta <lb/>
            sunt et usque in finem quae restant, sine dubio futuris <lb/>
            atque uenturis? quia et illae litterae si proferrentur, utique <lb/>
            considerandum erat, a quibus proferrentur: si ab ipso, illis <lb n="10"/>
            primitus sine dubio proferri potuerunt, qui tunc eidem cohaerebant, <lb/>
            et per illos etiam ad alios peruenire. quod si <lb/>
            factum esset, per illas, quas commemoraui, praepositorum et <lb/>
            populorum successiones confirmatissima auctoritate clarescerent. <lb/>
            quis est ergo tam demens. qui hodie credat esse epistulam <lb n="15"/>
            Christi, quam protulerit Manichaeus, et non credat <lb/>
            facta uel dicta esse Christi, quae scripsit Matthaeus? aut si <lb/>
            etiam de Matthaeo, utrum iste ipsa scripserit, dubitat, de <lb/>
            . ipso quoque Matthaeo non potius id credat, quod inuenit in <lb/>
            ecclesia, quae ab ipsius Matthaei temporibus usque ad hoc <lb n="20"/>
            tempus certa successionum serie declaratur, et credat nescio <lb/>
            oui ex transuerso de Perside post ducentos uel amplius annos <lb/>
            uenienti et suadenti, ut illi potius, quid Christus dixerit feceritque <lb/>
            credatur, cum ipse apostolus Paulus post ascensionem <lb/>
            domini de caelo uocatus, si non inueniret in carne apostolos, <lb n="25"/>
            quibus communicando et cum quibus conferendo euangelium

<note type="footnote">25 cf. Act. 9 </note>

<note type="footnote" rend="script">1 ipso <hi rend="italic">SG</hi> praedicauerint <hi rend="italic">SG</hi> 2 propriae <hi rend="italic">LSG</hi> 3 potuerat <hi rend="italic">Lb</hi> 4 auctoritati <lb/>
            P1 auctoritatis (c 8. <hi rend="italic">l.) S</hi> 6 minerent <hi rend="italic">SlG</hi> seminerent P1 <lb/>
            apostolos (o <hi rend="italic">fin. retract. m</hi>. 2) <hi rend="italic">L</hi> 6 usque <hi rend="italic">add. tn. 2 L</hi> 9 ille <hi rend="italic">G</hi> <lb/>
            proferentur <hi rend="italic">CPL1</hi> 10 proferentur <hi rend="italic">Ll</hi> 11 potuerint <hi rend="italic">SG</hi> potuer (~ <hi rend="italic">add. <lb/>
            m. ree) C</hi> coherebant <hi rend="italic">LG</hi> 1S comme moraui <hi rend="italic">C</hi> 15 epistolam <hi rend="italic">L <lb/>
            16 protulitulerit S manicheus LCS 17 mattheus LC 18 mattheoXC</hi> <lb/>
            t Y <lb/>
            ipe ipsa (t <hi rend="italic">add. m. 2) C</hi> ipsa ista <hi rend="italic">S</hi> ipse ista <hi rend="italic">G</hi> iste ista <hi rend="italic">b</hi> debitat <hi rend="italic">M1</hi> <lb/>
            20 matthei <hi rend="italic">LC</hi> 22 trans uerso C 28 sua denti <hi rend="italic">C</hi> 24 ipso S </note><lb/>
             
<pb n="742"/>
            eiusdem societatis esse adpareret, ecclesia illi omnino non <lb/>
            crederet? sed cum cognouisset eum hoc adnuntiantem, quod <lb/>
            etiam illi adnuntiabant, et in eorum communione atque unitate <lb/>
            uiuentem accedentibus etiam per eum talibus signis, <lb/>
            qualia et illi operabantur, ita eum domino commendante meruit<lb n="5"/>
            auctoritatem, ut uerba illius hodie sic audiantur in ecclesia, <lb/>
            tamquam in illo Christus, sicut uerissime ipse dixit, locutus <lb/>
            audiatur. et putat Manichaeus credi sibi debere ab ecclesia <lb/>
            Christi loquenti contra scripturas tanta et tam ordinata auctoritate <lb/>
            firmatas, per quas ei praecipue commendatum est, ut<lb n="10"/>
            quisquis illi adnuntiauerit praeterquam quod accepit, anathema <lb/>
            sit. 
</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="5"><p>Sed rationem, inquit, profero, qua demonstrem scripturis <lb/>
            illis non esse credendum. certe non argumentaris ? et tamen <lb/>
            in ipsa quoque argumentatione superaris. ad hoc enim redigitur<lb n="15"/>
            omnis argumentatio tua, ut ad extremum credat anima <lb/>
            ideo se in hoc mundo esse miseram, quia miseria sua deo <lb/>
            suo subuenit, ne ille regno priuaretur, eiusque naturam atque <lb/>
            substantiam usque adeo esse mutabilem, corruptibilem, uiolabilem. <lb/>
            coinquinabilem, ut pars eius quaedam nec mundari <lb n="20"/>
            ualeat et ab ipso, qui eam sciens innocentem de suis uisceribus <lb/>
            nihilque apud se peccantem tantae contaminationi permiscuit, <lb/>
            aeterno globi subplicio puniatur. iste finis est omnium <lb/>
            argumentationum fabularumque uestrarum: quarum utinam sit <lb/>
            finis, sed in corde et in ore uestro, ut aliquando tam execrandas <lb n="25"/>
            blasphemias credere ac dicere desinatis. sed ex ipsis,

<note type="footnote">8 cf. II Cor. 13, 3 12 cf. Gal. 1, 8 sq. </note>

<note type="footnote"> 1 eiusdem (s 8. <hi rend="italic">1. a m. 2) L</hi> sotietatis <hi rend="italic">C</hi> apparet <hi rend="italic">Lxb</hi> <lb/>
            illo <hi rend="italic">Lx</hi> 2 cognouissent <hi rend="italic">L( MG,</hi> (n in ras.) <hi rend="italic">S</hi> 4 accedentibus <hi rend="italic">Gl</hi> <lb/>
            7 in <hi rend="italic">(add. m. 2) LM om. b</hi> ei ipse M 8 manicheus <hi rend="italic">LC</hi> <lb/>
            10 ei <hi rend="italic">(in ras. a m. 2) L</hi> 18 inquid <hi rend="italic">Sl om. C</hi> qua* (e <hi rend="italic">er.) L</hi> 14 non] <lb/>
            nunc <lb/>
            590 <hi rend="italic">M1</hi> non, <hi rend="italic">er. L</hi> argumentaris (gu <hi rend="italic">add. m. rec.) C</hi> 15 enim <lb/>
            <hi rend="italic">om. SG</hi> redigitur (d <hi rend="italic">ex</hi> g <hi rend="italic">fec. m. 1) C</hi> 18 suo subuenit] <lb/>
            subsubuenit S illa <hi rend="italic">LMl</hi> naturA (~ <hi rend="italic">add. m. 2) L</hi> 20 quędam <lb/>
            <hi rend="italic">(ka m. rec.) C</hi> 23 subplicio (b <hi rend="italic">ex</hi> p) C suplicio <hi rend="italic">M</hi> 24 argumentortl <lb/>
            <hi rend="italic">C</hi> 25 finis (t <hi rend="italic">mute in</hi> s) <hi rend="italic">C</hi> 26 blaspheas Zl </note><lb/>
             
<pb n="743"/>
            inquit, litteris probo, quam eis non ubique credendum sit, <lb/>
            quoniam contraria sibi loquuntur. cur non ergo dicis potius <lb/>
            nusquam eis esse credendum tamquam inconstantibus seseque <lb/>
            inpugnantibus testibus? sed hoc, inquit, eligo. quod consen- . <lb/>
            taneum uideo ueritati. cui ueritati? fabulae scilicet tuae <lb n="5"/>
            habenti in capite bellum dei, in medio contaminationem dei, <lb/>
            in fine damnationem dei, et nusquam, inquit, creditur litteris <lb/>
            sibimet aduersis atque contrariis. sed ideo tibi hoc uidetur, <lb/>
            quia non intellegis; nam et quicquid protulisti,. quod tale <lb/>
            uideretur, demonstratum est, quam non intellegas, et quicquid <lb n="10"/>
            protuleris, demonstrabitur. nulla ergo causa est, quare illis <lb/>
            litteris tanta auctoritate praeditis non credamus; et plane ista <lb/>
            maxima causa est, cur eos, qui aliud adnuntiant, anathememus. 
</p></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>