<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa024.opp-lat1:27.2-31.4</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa024.opp-lat1:27.2-31.4</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa024.opp-lat1"><div type="textpart" subtype="book" n="27"><div type="textpart" subtype="chapter" n="2"><p>AUGUSTINUS respondit: Nemo tibi proponit, quod tibi <lb n="10"/>
            proponis, nisi inperitus, quem decipis, non instructus, a quo <lb/>
            conuinceris. nam Iesus et nasci potuit non satus et pati non <lb/>
            partus; sed unum horum uoluit, alterum noluit. nasci enim <lb/>
            non satus uoluit, pati autem non partus noluit, quia partus <lb/>
            est passus. dicis mihi: unde scis? quia hoc in euangelio <lb n="15"/>
            ueritatis lego. si autem tibi dicam: unde seis ista, quae <lb/>
            dicis? Manichaei mihi obponis auctoritatem, dicis esse in <lb/>
            euangelio falsitatem. ego autem Manichaeo ista dicenti non <lb/>
            crederem nec si non mihi Christum mentitum esse laudaret. <lb/>
            quod quidem in Christo non inuenit, sed quid ipse diligat <lb n="20"/>
            prodit. 
</p></div></div><div type="textpart" subtype="book" n="28"><div type="textpart" subtype="chapter" n="1"><ab><title type="sub">LIBER DUODETRICESIMUS. </title></ab><p>FAUSTUS dixit: Sed non poterat mori, nisi natus esset. <lb/>
            et ego respondeo: nec nasci poterat, nisi deus non esset; <lb/>
            aut si potuit et deus esse et nasci, quare non et non nasci<lb n="25"/>
            potuerit et mori ? uides ergo utile satis non esse in his consequentiam <lb/>
            quaerere aut argumentis adniti, cum de rebus agitur, <lb/>
            quae pertineant ad Iesum; sed quaerendum potius est, <lb/>
            quid ipse de se quidue apostoli sui de eodem praedicarint.

<note type="footnote"> 1 querere <hi rend="italic">C</hi> 3 nirili <hi rend="italic">b</hi> 6 et ei <hi rend="italic">C</hi> 9 et in euangelio <hi rend="italic">b</hi> 10 <hi rend="italic">Cap</hi>. <lb/>
            Lin <hi rend="italic">LPSGM</hi> Agustinus <hi rend="italic">L</hi> tibi s. <hi rend="italic">I. m. 1 L</hi> 12 conaiQcpris 3f <lb/>
            16 ista quae] itaq: <hi rend="italic">L id</hi> qd <hi rend="italic">(corr. ex</hi> ita quae) <hi rend="italic">M</hi> 17 manichei <hi rend="italic">LC</hi> et in C <lb/>
            23 <hi rend="italic">Cap</hi>. LIIII <hi rend="italic">LPSGM</hi> 25 non <hi rend="italic">post</hi> quare <hi rend="italic">om. lib</hi>. 26 poterit <hi rend="italic">SG</hi> <lb/>
            * 29 apoetoluS <hi rend="italic">G</hi> apostolis 1 eius <hi rend="italic">(tn ru.) 8</hi> sui (s <hi rend="italic">add</hi>. &lt;M. 2) M <lb/>
            praedicarint (in <hi rend="italic">in</hi> rxu.) <hi rend="italic">C</hi> predicarent <hi rend="italic">b</hi> </note><lb/>
             
<pb n="739"/>
            ipsaque adeo pertractanda genealogia est et uidendum, si sibi <lb/>
            conueniat, non ex coniectura passionis natiuitatis eius exquirere <lb/>
            ueritatem, quia et pati non natus potuit et natus minime <lb/>
            pati praesertim ipsis uobis fatentibus deo esse inpossibile <lb/>
            nihil: quod erit et ipsum falsum, si hoc constiterit non po- . <lb n="5"/>
            tuisse mori non natum. 
</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="2"><p>AUGUSTINUS respondit: Iterum ac saepe tibi proponis, <lb/>
            quod non audis ab eis, a quibus confutaris. nemo tibi dicit: <lb/>
            non poterat mori, nisi natus esset, quia mortuus est Adam, <lb/>
            quamuis natus non fuisset; sed dicitur tibi: natus est, quia <lb n="10"/>
            hoc sanctum euangelium, non nescio quis haereticus loquitur; <lb/>
            mortuus est, quia hoc in sancto euangelio, non in libro alicuius <lb/>
            haeretici legitur. sed tu, qui prohibes argumentari, <lb/>
            cum de rebus agitur, quae pertinent ad legum, et quaerendum <lb/>
            censes, quid ipse de se quidue apostoli sui de eodem <lb n="15"/>
            praedicarint, cum coepero Matthaei euangelium recitare apostoli <lb/>
            eius, ubi narratio natiuitati)J eius tota contexitur, continuo <lb/>
            dices illam narrationem non esse Matthaei, quam Matthaei <lb/>
            esse dicit uniuersa ecclesia ab apostolicis sedibus usque ad <lb/>
            praesentes episcopos certa successione perducta. tu mihi quid <lb n="20"/>
            contra lecturus es ? aliquem forte librum Manichaei, ubi Iesus <lb/>
            negatur esse natus ex uirgine. sicut ergo ego credo illum <lb/>
            librum esse Manichaei, quoniam ex ipso tempore, quo Manichaeus <lb/>
            uiuebat in carne, per discipulos eius certa successione <lb/>
            praepositorum uestrorum ad uestra usque tempora custoditus <lb n="25"/>
            atque perductus est: sic et istum librum credite esse Matthaei, <lb/>
            quem ex illo tempore, quo Matthaeus ipse in carne uixit, non <lb/>
            interrupta serie temporum ecclesia certa conexionis successione

<note type="footnote"> 1 ipsa quoque <hi rend="italic">C</hi> 7 <hi rend="italic">Cap</hi>. LV <hi rend="italic">LPSGM</hi> Agustinas respd <hi rend="italic">L</hi> <lb/>
            11 hereticus <hi rend="italic">LCSG</hi> 13 heretici <hi rend="italic">LCSG</hi> 15 de se s. <hi rend="italic">I. S</hi> <lb/>
            apostolissui <hi rend="italic">S</hi> apostolis soide (s add. <hi rend="italic">m. 2; fuit</hi> uide) M sui <hi rend="italic">in<lb/>
             ras. G</hi> 16 praedicarent P (et 18, 26) mattkei <hi rend="italic">L</hi> mathei C <lb/>
            21 (et 23) manichei <hi rend="italic">LG</hi> 23 esse (s, <hi rend="italic">I. a m. 1) C</hi> 26 sic?ta <hi rend="italic">p3G</hi> <lb/>
            sic/ill (ut <hi rend="italic">er.) M</hi> credit <hi rend="italic">SG</hi> credite <hi rend="italic">(exp. m</hi>. 3) <hi rend="italic">P</hi> crede <hi rend="italic">b</hi> <lb/>
            27 mattheus <hi rend="italic">L</hi> matheus <hi rend="italic">C</hi> 28 series <hi rend="italic">LS*GMb</hi> ecclesia <hi rend="italic">Ll</hi> <lb/>
            certa] et certa <hi rend="italic">BGMLib</hi> ex certa <hi rend="italic">C</hi> </note>

<note type="footnote"> 47* </note><lb/>
             
<pb n="740"/>
            usque ad tempora ista perduxit. et dic mihi, cui libro potius <lb/>
            credere debeamus: eiusne apostoli, qui Christo, cum adhuc <lb/>
            in terra esset, adhaeserat, an nescio cuius Persae, qui tanto <lb/>
            post natus est? sed alium forte proferes librum, qui nomen <lb/>
            habeat alicuius apostoli, quem a Christo constat electum, et<lb n="5"/>
            ibi Christum natum ex Maria non esse lecturus es. cum ergo <lb/>
            necesse sit alterum horum librorum esse mendacem, cui nos <lb/>
            potius censes fidem adcommodare debere? eine, quem illa <lb/>
            ecclesia ab ipso Christo inchoata per apostolos prouecta certa <lb/>
            successionum serie usque ad haec tempora toto terrarum orbe<lb n="10"/>
            dilatata ab initio traditum et conseruatum agnoscit atque adprobat, <lb/>
            an ei, quem eadem ecclesia incognitum reprobat, cum <lb/>
            etiam proferatur ab hominibus ita ueracibus, ut Christum <lb/>
            laudent esse mentitum? 
</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="3"><p>Hic dicturus es: genealogia ipsa consideretur duorum<lb n="15"/>
            euangelii librorum, utrum sibi conueniat. iam hinc alibi in <lb/>
            hoc opere diximus, quod dicendum fuit. neque enim uos <lb/>
            mouet, nisi quemadmodum duos patres potuerit habere Ioseph. <lb/>
            quodsi cogitantibus non occurrisset unus, qui genuit, alius, <lb/>
            qui adoptauit, nec sic facile debuistis aduersus tantam auctoritatem <lb n="20"/>
            praeproperam proferre sententiam; nunc uero si uel <lb/>
            admoniti cogitatis, quam hoc fieri potuerit, euangelio simpliciter <lb/>
            credite et uos potius tam male ac peruerse argumentari <lb/>
            desistite. 
</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="4"><p>Quod autem putat quaerendum esse Faustus, quid de <lb n="25"/>
            se Iesus ipse praedicauerit, cui non iustum uideatur? sed <lb/>
            numquid hoc sciri potest nisi discipulis eius narrantibus? <lb/>
            quibus si non creditur adnuntiantibus, quod de uirgine natus <lb/>
            sit, quomodo eis fides habebitur adnuntiantibus , quid

<note type="footnote">1 cui] cuius <hi rend="italic">ed. Maur</hi>. 3 cuius <hi rend="italic">ed. Mattr, :</hi> cui <hi rend="italic">lib. b</hi> 5 contestat sl0 <lb/>
            consta*»r (re <hi rend="italic">er.) M</hi> 6 non e,sse (s. <hi rend="italic">l. a m. rec.) C</hi> 7 mendaciQ <hi rend="italic">b</hi> <lb/>
            8 cesses <hi rend="italic">SlG</hi> censaes <hi rend="italic">(exp. m. 3) P</hi> 9 inchoata (h <hi rend="italic">8. l. a m. 1) MP3Gl</hi> <lb/>
            inchoata (0 <hi rend="italic">s. I.) S</hi> 10 tempore <hi rend="italic">SlG</hi> . 15 hoc <hi rend="italic">SG</hi> 18 quemftmodum <lb/>
            <hi rend="italic">L</hi> 22 quam hoc fieri hoc <hi rend="italic">(pr</hi>. hoc post <hi rend="italic">add.) S</hi> 23 malg L <lb/>
            peruerse <hi rend="italic">L</hi> 26 predicauerit <hi rend="italic">C</hi> uideatur (a s. <hi rend="italic">l. a m. 1) S</hi> <lb/>
            29 quod <hi rend="italic">SG</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="741"/>
            de se ipse praedicauerit ? si enim prolatae fuerint aliquae <lb/>
            litterae, quae nullo alio narrante ipsius proprie Christi esse <lb/>
            dicantur, unde fieri poterat, ut si uere ipsius essent, non <lb/>
            legerentur, non acciperentur, non praecipuo culmine auctoritatis <lb/>
            eminerent in eius ecclesia. quae ab ipso per apostolos <lb n="5"/>
            succedentibus sibimet episcopis usque ad haec tempora propagata <lb/>
            dilatatur multis in ea iam conpletis, quae ante praedicta <lb/>
            sunt et usque in finem quae restant, sine dubio futuris <lb/>
            atque uenturis? quia et illae litterae si proferrentur, utique <lb/>
            considerandum erat, a quibus proferrentur: si ab ipso, illis <lb n="10"/>
            primitus sine dubio proferri potuerunt, qui tunc eidem cohaerebant, <lb/>
            et per illos etiam ad alios peruenire. quod si <lb/>
            factum esset, per illas, quas commemoraui, praepositorum et <lb/>
            populorum successiones confirmatissima auctoritate clarescerent. <lb/>
            quis est ergo tam demens. qui hodie credat esse epistulam <lb n="15"/>
            Christi, quam protulerit Manichaeus, et non credat <lb/>
            facta uel dicta esse Christi, quae scripsit Matthaeus? aut si <lb/>
            etiam de Matthaeo, utrum iste ipsa scripserit, dubitat, de <lb/>
            . ipso quoque Matthaeo non potius id credat, quod inuenit in <lb/>
            ecclesia, quae ab ipsius Matthaei temporibus usque ad hoc <lb n="20"/>
            tempus certa successionum serie declaratur, et credat nescio <lb/>
            oui ex transuerso de Perside post ducentos uel amplius annos <lb/>
            uenienti et suadenti, ut illi potius, quid Christus dixerit feceritque <lb/>
            credatur, cum ipse apostolus Paulus post ascensionem <lb/>
            domini de caelo uocatus, si non inueniret in carne apostolos, <lb n="25"/>
            quibus communicando et cum quibus conferendo euangelium

<note type="footnote">25 cf. Act. 9 </note>

<note type="footnote" rend="script">1 ipso <hi rend="italic">SG</hi> praedicauerint <hi rend="italic">SG</hi> 2 propriae <hi rend="italic">LSG</hi> 3 potuerat <hi rend="italic">Lb</hi> 4 auctoritati <lb/>
            P1 auctoritatis (c 8. <hi rend="italic">l.) S</hi> 6 minerent <hi rend="italic">SlG</hi> seminerent P1 <lb/>
            apostolos (o <hi rend="italic">fin. retract. m</hi>. 2) <hi rend="italic">L</hi> 6 usque <hi rend="italic">add. tn. 2 L</hi> 9 ille <hi rend="italic">G</hi> <lb/>
            proferentur <hi rend="italic">CPL1</hi> 10 proferentur <hi rend="italic">Ll</hi> 11 potuerint <hi rend="italic">SG</hi> potuer (~ <hi rend="italic">add. <lb/>
            m. ree) C</hi> coherebant <hi rend="italic">LG</hi> 1S comme moraui <hi rend="italic">C</hi> 15 epistolam <hi rend="italic">L <lb/>
            16 protulitulerit S manicheus LCS 17 mattheus LC 18 mattheoXC</hi> <lb/>
            t Y <lb/>
            ipe ipsa (t <hi rend="italic">add. m. 2) C</hi> ipsa ista <hi rend="italic">S</hi> ipse ista <hi rend="italic">G</hi> iste ista <hi rend="italic">b</hi> debitat <hi rend="italic">M1</hi> <lb/>
            20 matthei <hi rend="italic">LC</hi> 22 trans uerso C 28 sua denti <hi rend="italic">C</hi> 24 ipso S </note><lb/>
             
<pb n="742"/>
            eiusdem societatis esse adpareret, ecclesia illi omnino non <lb/>
            crederet? sed cum cognouisset eum hoc adnuntiantem, quod <lb/>
            etiam illi adnuntiabant, et in eorum communione atque unitate <lb/>
            uiuentem accedentibus etiam per eum talibus signis, <lb/>
            qualia et illi operabantur, ita eum domino commendante meruit<lb n="5"/>
            auctoritatem, ut uerba illius hodie sic audiantur in ecclesia, <lb/>
            tamquam in illo Christus, sicut uerissime ipse dixit, locutus <lb/>
            audiatur. et putat Manichaeus credi sibi debere ab ecclesia <lb/>
            Christi loquenti contra scripturas tanta et tam ordinata auctoritate <lb/>
            firmatas, per quas ei praecipue commendatum est, ut<lb n="10"/>
            quisquis illi adnuntiauerit praeterquam quod accepit, anathema <lb/>
            sit. 
</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="5"><p>Sed rationem, inquit, profero, qua demonstrem scripturis <lb/>
            illis non esse credendum. certe non argumentaris ? et tamen <lb/>
            in ipsa quoque argumentatione superaris. ad hoc enim redigitur<lb n="15"/>
            omnis argumentatio tua, ut ad extremum credat anima <lb/>
            ideo se in hoc mundo esse miseram, quia miseria sua deo <lb/>
            suo subuenit, ne ille regno priuaretur, eiusque naturam atque <lb/>
            substantiam usque adeo esse mutabilem, corruptibilem, uiolabilem. <lb/>
            coinquinabilem, ut pars eius quaedam nec mundari <lb n="20"/>
            ualeat et ab ipso, qui eam sciens innocentem de suis uisceribus <lb/>
            nihilque apud se peccantem tantae contaminationi permiscuit, <lb/>
            aeterno globi subplicio puniatur. iste finis est omnium <lb/>
            argumentationum fabularumque uestrarum: quarum utinam sit <lb/>
            finis, sed in corde et in ore uestro, ut aliquando tam execrandas <lb n="25"/>
            blasphemias credere ac dicere desinatis. sed ex ipsis,

<note type="footnote">8 cf. II Cor. 13, 3 12 cf. Gal. 1, 8 sq. </note>

<note type="footnote"> 1 eiusdem (s 8. <hi rend="italic">1. a m. 2) L</hi> sotietatis <hi rend="italic">C</hi> apparet <hi rend="italic">Lxb</hi> <lb/>
            illo <hi rend="italic">Lx</hi> 2 cognouissent <hi rend="italic">L( MG,</hi> (n in ras.) <hi rend="italic">S</hi> 4 accedentibus <hi rend="italic">Gl</hi> <lb/>
            7 in <hi rend="italic">(add. m. 2) LM om. b</hi> ei ipse M 8 manicheus <hi rend="italic">LC</hi> <lb/>
            10 ei <hi rend="italic">(in ras. a m. 2) L</hi> 18 inquid <hi rend="italic">Sl om. C</hi> qua* (e <hi rend="italic">er.) L</hi> 14 non] <lb/>
            nunc <lb/>
            590 <hi rend="italic">M1</hi> non, <hi rend="italic">er. L</hi> argumentaris (gu <hi rend="italic">add. m. rec.) C</hi> 15 enim <lb/>
            <hi rend="italic">om. SG</hi> redigitur (d <hi rend="italic">ex</hi> g <hi rend="italic">fec. m. 1) C</hi> 18 suo subuenit] <lb/>
            subsubuenit S illa <hi rend="italic">LMl</hi> naturA (~ <hi rend="italic">add. m. 2) L</hi> 20 quędam <lb/>
            <hi rend="italic">(ka m. rec.) C</hi> 23 subplicio (b <hi rend="italic">ex</hi> p) C suplicio <hi rend="italic">M</hi> 24 argumentortl <lb/>
            <hi rend="italic">C</hi> 25 finis (t <hi rend="italic">mute in</hi> s) <hi rend="italic">C</hi> 26 blaspheas Zl </note><lb/>
             
<pb n="743"/>
            inquit, litteris probo, quam eis non ubique credendum sit, <lb/>
            quoniam contraria sibi loquuntur. cur non ergo dicis potius <lb/>
            nusquam eis esse credendum tamquam inconstantibus seseque <lb/>
            inpugnantibus testibus? sed hoc, inquit, eligo. quod consen- . <lb/>
            taneum uideo ueritati. cui ueritati? fabulae scilicet tuae <lb n="5"/>
            habenti in capite bellum dei, in medio contaminationem dei, <lb/>
            in fine damnationem dei, et nusquam, inquit, creditur litteris <lb/>
            sibimet aduersis atque contrariis. sed ideo tibi hoc uidetur, <lb/>
            quia non intellegis; nam et quicquid protulisti,. quod tale <lb/>
            uideretur, demonstratum est, quam non intellegas, et quicquid <lb n="10"/>
            protuleris, demonstrabitur. nulla ergo causa est, quare illis <lb/>
            litteris tanta auctoritate praeditis non credamus; et plane ista <lb/>
            maxima causa est, cur eos, qui aliud adnuntiant, anathememus. 
</p></div></div><div type="textpart" subtype="book" n="29"><div type="textpart" subtype="chapter" n="1"><ab><title type="sub">LIBER UNDETRICESIMLS. </title></ab><p>FAUSTUS dixit: Ergo magia erat, quod uisus ac passus <lb n="15"/>
            est, si natus non est. eadem in te uicissim argumentatio <lb/>
            retorquetur, ut magia et illud fuerit, quod utero portatus aut <lb/>
            quod editus sit, si seminatus non fuit. extra legem naturae <lb/>
            esse constat uirginem peperisse multoque magis inuentam <lb/>
            etiam post partum uirginem. quare ergo et hoc praeter naturam <lb n="20"/>
            non uis, ut contigerit, pati eum potuisse uolentem sine <lb/>
            sorte natiuitatis? mihi crede; quantum ad rem adtinet, utrique <lb/>
            in hoc naturae contraria profitemur . sed hoc interest, <lb/>
            quod nos honeste, uos turpiter; nos passionis eius rationem <lb/>
            aliquam reddimus et probabilem; uos natiuitatis aut nullam

<note type="footnote"> 1 quam] nequaquam <hi rend="italic">S1</hi> non ubique <hi rend="italic">om. SG</hi> credo sit] esse <lb/>
            credendum <hi rend="italic">SG</hi> sit-credendum <hi rend="italic">om. SG</hi> 2 quoniam] quam b <lb/>
            locuntur P3 loquitur <hi rend="italic">MPl</hi> quur <hi rend="italic">LC</hi> ego P1 potius <hi rend="italic">om. C</hi> <lb/>
            3 numquam <hi rend="italic">L</hi> 4 testibus <hi rend="italic">om. GSM</hi> inquid JP1 5 fabule <hi rend="italic">SG</hi> <lb/>
            7 finem <hi rend="italic">SG</hi> fine <hi rend="italic">(uirg. er.) M</hi> inquid <hi rend="italic">LI</hi> credatur <hi rend="italic">Lb</hi> 9 intelligis <lb/>
            <hi rend="italic">C</hi> 10 intelligas <hi rend="italic">C</hi> 13 quur <hi rend="italic">LCM</hi> anathemamus <hi rend="italic">MlLSG</hi> <lb/>
            15 <hi rend="italic">Cap</hi>. LVI <hi rend="italic">LPSMG</hi> magia <hi rend="italic">S</hi> 18 <hi rend="italic">post</hi> legem quippe <hi rend="italic">leg</hi>. <lb/>
            in <hi rend="italic">G, (8. l.) S</hi> 19 inuentQ <hi rend="italic">(utrum</hi> Q an a <hi rend="italic">sit dub.) C</hi> inuentam (a <lb/>
            <hi rend="italic">ex</hi> u <hi rend="italic">fec. m. 2) L</hi> inuentd <hi rend="italic">b</hi> 20 et <hi rend="italic">om. SG</hi> 22 sorte (m <hi rend="italic">er.) L</hi> <lb/>
            utrumque hoc <hi rend="italic">G'lS</hi> 23 contrarium <hi rend="italic">GiS</hi> </note><lb n="25"/>
             
<pb n="744"/>
            praestatis aut falsam; denique nos specie tenus passum confitemur <lb/>
            nec uere mortuum; uos pro certo puerperium fuisse <lb/>
            creditis et utero muliebri portatum. aut si non ita est, fatemini <lb/>
            et uos, quia hoc etiam imaginarie sit factum, ut uideretur <lb/>
            natus, et omnis nobis erit profligata contentio. nam<lb n="5"/>
            illud quidem, quod saepe adfirmare soletis necessario eum <lb/>
            esse natum, quia alias hominibus uideri aut loqui non posset, <lb/>
            ridiculum est, cum multotiens, ut iam probatum a nostris <lb/>
            est, angeli et uisi hominibus et locuti esse monstrentur. 
</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="2"><p>AUGUSTINUS dixit: Non uobis dicitur magiam esse, ut<lb n="10"/>
            qui natus non fuerit, moriatur; nam hoc in Adam factum <lb/>
            esse iam supra commemorauimus; sed et si numquam factum <lb/>
            fuisset, et dominus Christus ita uenire uoluisset, ut non ex <lb/>
            uirgine adsumpta, sed tamen in uera carne adparens nos uera <lb/>
            morte redimeret, quis eum non potuisse dicere auderet? sed <lb n="15"/>
            illud melius erat, quod fecit, ut etiam de uirgine nasceretur <lb/>
            . et utrumque sexum, pro quo liberando mortuus erat, dignaretur <lb/>
            etiam commendare nascendo, masculino suo corpore ex <lb/>
            femina procreato contra uos ipsos maxime facto ipso loquens <lb/>
            uosque subuertens, qui masculum et feminam non dei, sed <lb n="20"/>
            diaboli opus esse praedicatis. sed illud est, quod magiae simile <lb/>
            dicimini adserere, quod passionem mortemque eius specie tenus <lb/>
            factam et fallaciter dicitis adumbratam, ut mori uideretur, qui <lb/>
            non moriebatur. ex quo fit, ut eius quoque resurrectionem <lb/>
            umbraticam, imaginariam fallacemque dicatis; neque enim eius, <lb n="25"/>
            qui non uere mortuus est, uera esse resurrectio potest. ita fit, <lb/>
            ut et cicatrices discipulis dubitantibus falsas ostenderet nec <lb/>
            Thomas ueritate confirmatus, sed fallacia deceptus clamaret:

<note type="footnote"><hi rend="italic">1 prestatis L spetietenus C specietenus Lb confatemur GLaSaM1</hi><lb/>
            2 uero <hi rend="italic">Ll</hi> 3 ita non est <hi rend="italic">GSMb</hi> 4 imaginaria <hi rend="italic">Ll</hi> 5 profligata <hi rend="italic">(in wg. <lb/>
            a</hi> m. 2 destructa) <hi rend="italic">M</hi> 6 sepe <hi rend="italic">SG</hi> 7 alias] alio <hi rend="italic">SMO</hi> 8 multi <lb/>
            totiens <hi rend="italic">C ■</hi> ut iam] etiam <hi rend="italic">b</hi> 10 <hi rend="italic">Cap</hi>. LVII <hi rend="italic">LPSGM</hi> Agustinus <hi rend="italic">L</hi> <lb/>
            respondit <hi rend="italic">cBGPJb</hi> magia <hi rend="italic">b</hi> 14 adsumpta <hi rend="italic">GJ-Mt</hi> 17 moriturua <lb/>
            <hi rend="italic">ed. Maurina</hi> 22 asserere C speeietenus <hi rend="italic">CLb</hi> 26 uere <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            sit P 27 et <hi rend="italic">om. SG</hi> cacatrices (i <hi rend="italic">swp. pr</hi>. a m. 1) <hi rend="italic">L</hi> ostenderit <lb/>
            <hi rend="italic">C</hi> 28 fallatia <hi rend="italic">V</hi> </note><lb/>
             
<pb n="745"/>
            dominus meus et deus meus. et tamen persuadere conamini <lb/>
            lingua uos loqui uerum, cum Christum dicatis toto corpore <lb/>
            fuisse mentitum. haec sunt, quae uobis obiciuntur, qui <lb/>
            talem Christum uobis finxistis, cuius discipuli ueri non sitis, <lb/>
            nisi mendaces uos quoque fueritis. non autem ideo magia <lb n="5"/>
            uideri potest nata ex uirgine hominis caro, quia caro Christi <lb/>
            sola ita nata est, sicut nec illa magia est, quia sola Christi <lb/>
            caro die tertio resurrexit, numquam ulterius moritura. alioquin <lb/>
            omnia miracula dei magica erunt, quia singulariter facta sunt; <lb/>
            sed uere facta sunt uerumque ostenderunt, non oculos hominum <lb n="10"/>
            praestigiis fallacibus inluserunt: quae quidem contra <lb/>
            naturam plerumque appellantur, non quod naturae aduersentur, <lb/>
            sed quod naturae modum, qui nobis est usitatus, excedant... <lb/>
            repellat ergo dominus a paruulorum suorum mentibus, quod quasi <lb/>
            admonendo Faustus persuadere conatus est, ut etiam nos imaginariam, <lb n="15"/>
            non ueram natiuitatem Christi profiteamur atque ita <lb/>
            inter nos omnis contentio finiatur, immo uero maneat nobis. <lb/>
            aduersus illos potius pro ueritate certamen quam cum illis <lb/>
            in falsitate concordia. 
</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="3"><p>Uerumtamen quaero ab eis, si nostra contentio terminatur, <lb n="20"/>
            cum hoc dixerimus, cur hoc ipsi non dicunt? cur hoc <lb/>
            ipsi mortem non ueram, sed imaginariam Christi adfirmant,. <lb/>
            natiuitatem autem non saltem talem, sed prorsus nullam dicere <lb/>
            delegerunt? si auctoritatis euangelicae pondere erubuerunt <lb/>
            et ideo non ausi sunt Christum non saltem imaginarie <lb n="25"/>
            passum dicere, natiuitatem quoque eius eadem euangelica <lb/>
            testatur auctoritas. etsi enim duo euangelistae ipsum partum

<note type="footnote"> 1 loh. 20, 28 </note>

<note type="footnote"> 3 que <hi rend="italic">C</hi> 4 cuis S cui <hi rend="italic">G</hi> 5 mandaces <hi rend="italic">S</hi> 8 <hi rend="italic">tcio$up</hi>. t <hi rend="italic">er.) C</hi> <lb/>
            numqua multerius <hi rend="italic">C</hi> 11 prestigiis <hi rend="italic">L</hi> que <hi rend="italic">C</hi> 13 usitatus (sfin. <lb/>
            <hi rend="italic">in ras. a m. 2) L</hi> 14 a <hi rend="italic">om. in SG</hi> 16 uera (~ <hi rend="italic">add. m. <lb/>
            2) G</hi> atque-finiatnr <hi rend="italic">(in marg. add. m. rec.) C</hi> 17 contentio <lb/>
            (i <hi rend="italic">8. I.) L</hi> 21 quur <hi rend="italic">L</hi> quur <hi rend="italic">LM</hi> hocJ hoc <hi rend="italic">(exp.) LaSaG*, om. b</hi>. <lb/>
            24 auctoritatis] ueritatis <hi rend="italic">SG</hi> pondera <hi rend="italic">SG</hi> ponderi <hi rend="italic">UMaPb</hi> 25 non <lb/>
            <hi rend="italic">om. SG1</hi> non saltem <hi rend="italic">om. SGl</hi> saltim <hi rend="italic">L</hi> imaginariae <hi rend="italic">LGla-</hi> <lb/>
            27 partem P1 </note><lb/>
             
<pb n="746"/>
            Mariae narrauerunt, nullus tamen euangelistarum tacuit, quod <lb/>
            habuerit matrem Iesus. an ideo piguit etiam hoc praedicare <lb/>
            -simulatum. quia generationes alias Matthaeus. alias Lucas <lb/>
            exequitur, unde uidentur non sibi conuenire P sed da hominem. <lb/>
            qui non intellegat, putabit etiam in multis, quae ad Christi<lb n="5"/>
            passionem pertinent, euangelistas sibi non conuenire; da uero, <lb/>
            qui intellegat, et ubique conueniunt. an quia mortem simulare <lb/>
            honestum est, natiuitatem autem etiam simulare turpe <lb/>
            est ? cur ergo nos hortatur hoc confiteri, quo possit nostra <lb/>
            contentio profligari ? unde ergo mihi uidetur natiuitatem Christi<lb n="10"/>
            nec saltem sicut mortem simulatam, sed prorsus nullam praedicare <lb/>
            uoluisse in consequenti sermone adparebit, ubi alteri <lb/>
            respondebimus quaestioni. 
</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="4"><p>Absit autem, ut sit in membris sanctorum etiam genitalibus <lb/>
            aliqua turpitudo. dicuntur quidem inhonesta, quia non <lb n="15"/>
            habent eam speciem decoris, quam membra, quae in promptu <lb/>
            locata sunt. sed uidete, quid dicat apostolus, cum ex ipsa <lb/>
            membrorum corporis nostri unitate atque conpage caritatem <lb/>
            persuadet ecclesiae. multo magis, inquit, quae uidentur <lb/>
            membra corporis infirmiora esse, necessaria sunt; et <lb n="20"/>
            quae uidentur uiliora esse corporis, his abundantiorem <lb/>
            honorem circumponimus; et quae inhonesta sunt <lb/>
            nostra, abundantiorem honestatem habent; quae autem <lb/>
            honesta sunt nostra, non opus habent; sed deus temperauit <lb/>
            corpus ei, cui deerat, maiorem honorem dans, <lb n="25"/>
            ut non essent scissurae in corpore. inlicitus itaque et <lb/>
            temperantiae legibus non subiectus membrorum illorum usus <lb/>
            est turpis, non ipsa membra, quae non solum in excellenti

<note type="footnote"> 1 cf. Matth. 1, 25 Luc. 2. 7 2 cf. Matth. 2, 11 Marc. 8, 32 <lb/>
            Luc. 2, 33 Ioh. 2, 1 19 I Cor. <hi rend="italic">V2,</hi> 22 sqq. </note>

<note type="footnote" rend="script"> 1 Mariae <hi rend="italic">om. SG</hi> 2 predicare <hi rend="italic">C</hi> 3 mattheus <hi rend="italic">LC</hi> 5 putauit <hi rend="italic">Ll</hi> <lb/>
            O <lb/>
            9 quur <hi rend="italic">LC</hi> q** <hi rend="italic">M</hi> 10 uideatur <hi rend="italic">SM</hi> 11 saltim <hi rend="italic">L</hi> 12 sermon <hi rend="italic">L</hi> <lb/>
            18 compage <hi rend="italic">L</hi> 20 menbra <hi rend="italic">SG</hi> infirmiora (a <hi rend="italic">corr. ex</hi> e) 8* <lb/>
            21 his <hi rend="italic">G1</hi> habundantiorg (-- <hi rend="italic">add. m</hi>. 21 <hi rend="italic">L</hi> habundantiorem <hi rend="italic">CGMS1</hi> <lb/>
            22 in honesta C' 26 scis surg <hi rend="italic">C</hi> inlicitus Ml 28 turpis (b t» p <lb/>
            <hi rend="italic">.mut. m. 1) C</hi> </note><lb/>
             
<pb n="747"/>
            integritate caelibes et uirgines seruant, sed ipsi coniugati <lb/>
            sancti patres ac matres sic eis generationi tantummodo consulentes <lb/>
            utebantur, ut ille naturalis motus nullo modo turpis <lb/>
            esset, qui non libidini, sed rationi seruiret. quanto magis ergo <lb/>
            in sancta uirgine Maria, quae Christi carnem fide concepit, <lb n="5"/>
            nihil habuerunt turpitudinis membra, quae nec humano licitoque <lb/>
            conceptui, sed diuino tantum partui seruierunt? merito <lb/>
            plane sic honestata, ut nobis Christum, quem cordibus integris <lb/>
            credendo conciperemus et confitendo quodammodo pareremus, <lb/>
            etiam corporaliter seruata integritate transfunderet. nullo <lb n="10"/>
            modo enim Christus matrem nascendo faceret deteriorem, ut <lb/>
            cui munus fecunditatis adtulerat, decus uirginitatis auferret. <lb/>
            haec ueraciter, non fallaciter facta sunt; sed noua sunt, sed <lb/>
            insolita sunt, sed contra naturae cursum notissimum sunt, <lb/>
            quia magna, quia mira, quia diuina et eo magis uera, certa, <lb n="15"/>
            firmata. 
</p><p>Et angeli, inquit, uisi et locuti sunt, quamuis nati non <lb/>
            fuerint. quasi nos dicamus Christum, nisi nasceretur ex femina, <lb/>
            nec uideri nec loqui potuisse. potuit, sed noluit; et hoc melius <lb/>
            est, quod uoluit. hoc autem eum uoluisse ideo certum est, <lb n="20"/>
            quia hoc fecit, qui nihil necessitate sicut deus uester faceret, <lb/>
            sed omnia uoluntate. hoc uero eum fecisse ideo non dubitamus, <lb/>
            quia non cuiquam haeretico, sed eius euangelio credimus. 
</p></div></div><div type="textpart" subtype="book" n="30"><div type="textpart" subtype="chapter" n="1"><ab><title type="sub">LIBER TRICESIMUS. </title></ab><p>FAUSTUS dixit: De uobis iam dudum Paulus scripsit, <lb n="25"/>
            quia discedent quidam a fide intendentes spiritibus

<note type="footnote"> 26 I Tim. 4, 1 sqq. </note>

<note type="footnote"> 1 celebes <hi rend="italic">Z1</hi> celibes <hi rend="italic">S</hi> cęlibes <hi rend="italic">G</hi> congugati <hi rend="italic">(sup</hi>. g i <hi rend="italic">a 'tn. 1) C</hi> <lb/>
            2 sic eis] siccis <hi rend="italic">(in mg</hi>. successionis) <hi rend="italic">G</hi> 3 illę <hi rend="italic">C</hi> modus b <lb/>
            4 libidini... <hi rend="italic">L</hi> 8 honestate <hi rend="italic">GLaSaMa</hi> 11 ut] &amp; <hi rend="italic">LCsb</hi> 12 afferret <lb/>
            <hi rend="italic">LSGbfpl</hi> avferret (v <hi rend="italic">sup. exp</hi>. f <hi rend="italic">a m. 11 CP3</hi> 15 eo] ego <hi rend="italic">Z1</hi> <lb/>
            ergo <hi rend="italic">b</hi> 21 quia (i <hi rend="italic">s. I.) S</hi> qui] quia <hi rend="italic">PSMG</hi> 23 heretico <hi rend="italic">LC</hi> <lb/>
            I <lb/>
            <hi rend="italic">25 Cap</hi>. LVTII <hi rend="italic">LPSMG</hi> 26 d?sce*dent <hi rend="italic">(corr. ex</hi> descendent) <hi rend="italic">SM</hi> <lb/>
            descendent <hi rend="italic">StMIG</hi> descedent P </note><lb/>
             
<pb n="748"/>
            seductoriis, doctrinis daemoniorum, in hypocrisi loquentes <lb/>
            mendacium, cauteriatam habentes conscientiam <lb/>
            suam, prohibentes nubere, abstinentes a cibis, <lb/>
            quos deus creauit ad percipiendum cum gratiarum <lb/>
            actione fidelibus. numquam plane tibi ego haec ab apostolo<lb n="5"/>
            dicta esse consenserim, nisi antea confitearis ipse Moysen <lb/>
            et prophetas doctrinas adtulisse daemoniorum et seductorii <lb/>
            spiritus ac maligni fuisse interpretes, qui a porcina et ceteris <lb/>
            carnibus, quas inmundas uocant, sollicite doceant abstinendum. <lb/>
            de his ergo primo deliberandum uobis est et diu multumque<lb n="10"/>
            cogitandum, haec quid debeant accipi, in deone ipsi haec. an <lb/>
            in daemonio locuti uideantur. hac enim tenus aut et Moyses <lb/>
            et prophetae nobiscum damnati erunt aut et nos cum illis <lb/>
            absoluti. neque enim iusta haec nunc uestra sententia est, <lb/>
            ut nos quidem, qui solum in plebe sacerdotale hominum genus<lb n="15"/>
            censeamus a carnibus abstinere debere, daemoniorum doctrinae <lb/>
            uideamur uobis assectatores; uestros uero prophetas atque <lb/>
            ipsum adeo Moysen, qui primus non antistitibus solum, sed <lb/>
            omni confuse hominum generi suilla interdixerit et leporina <lb/>
            et hericina carne et sepiis ac lolliginibus ceterisque generibus<lb n="20"/>
            piscium carentibus squama, non in spiritu seductorio hoc nec <lb/>
            in doctrina daemoniorum, sed in deo potius et in sancto spiritu <lb/>
            locutos esse arbitremini. igitur ut hoc tibi interim Paulum <lb/>
            dixisse concedam, uictus tamen abs te non ante fuero, quam <lb/>
            tu Moysen damnaueris et prophetas, ut quod ratione conuictus <lb n="25"/>
            et ueritate numquam fortasse fecisses, id nunc uentris causa <lb/>
            facere uidearis, blasphemare Moysen. 
</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="2"><p>Est uero et aliud de tribus pueris apud uos in Danihele,

<note type="footnote">21 cf. Leu. 11, 6 sqq. 28 cf. Dan. 1, 12 </note>

<note type="footnote"> 1 seductoris <hi rend="italic">L'</hi> demoniorum <hi rend="italic">C</hi> hipocrisi S hypocrisi. (n <hi rend="italic">er.) L(;</hi>! <lb/>
            hypocrisin <hi rend="italic">C</hi> 10 est uobis <hi rend="italic">SG</hi> 11 et ipsi <hi rend="italic">C</hi> 12 demonio <hi rend="italic">C</hi> hac) <lb/>
            haec <hi rend="italic">LIB.IMGb</hi> tenus enim <hi rend="italic">C</hi> tenus iHf1 <hi rend="italic">(in mg</hi>. tenemus) <hi rend="italic">M</hi> ant <lb/>
            et] autem <hi rend="italic">Pb</hi> 13 dampnati <hi rend="italic">CM</hi> 14 absoluit 01 15 sacerdotale <hi rend="italic">Lx</hi> <lb/>
            genus hominum <hi rend="italic">C</hi> 18 antistibus <hi rend="italic">L'SIMG</hi> 19 generi] coetui b <lb/>
            20 ericina <hi rend="italic">C</hi> 25 damnaberis <hi rend="italic">Zi1</hi> ration <hi rend="italic">L</hi> Cuictus <hi rend="italic">C</hi> 28 danihelo <lb/>
            <hi rend="italic">SGLI</hi> </note><lb/>
             
<pb n="749"/>
            quo uehementer perinde confundemini, si istud constiterit a <lb/>
            cibis abstinere daemoniorum esse religionem. illi enim non <lb/>
            tantum ab interdictis lege sed etiam a concessis abstinuisse <lb/>
            leguntur: quos uehementer mirari soletis et in martyribus <lb/>
            numerare, cum sint et ipsi doctrinam adsecuti daemoniorum, <lb n="5"/>
            si hoc esse apostoli testimonium constat. ad haec et Danihel <lb/>
            ipse tribus hebdomadis dierum ieiunasse se perhibet et carnem <lb/>
            non edisse nec bibisse uinum, dum exoraret pro populo <lb/>
            suo. quid ergo ? et hic in doctrina se daemoniorum magnificat <lb/>
            et de seductorii spiritus commento gloriam captat? <lb n="10"/>
            
</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="3"><p>De uobis uero quid dicam? id est de christianioribus <lb/>
            apud uos, quorum nonnulli quidem porcina, plerique uero <lb/>
            quadrupede omni, alii etiam cuncto animali penitus abstinent, <lb/>
            fertque ob hoc in oculis eos omnis ecclesia et summa cum <lb/>
            ueneratione suscipiens solum non deos existimat. nec uidetis, <lb n="15"/>
            indociles, quia si hoc uerum et ab apostolo dictum testimonium <lb/>
            est, daemoniorum et ipsi sunt ludificati doctrinis. quid <lb/>
            uero et de illo dicemus, quod sane frustrari quis audeat aut <lb/>
            abnegare, cum constet hoc inter omnes et aeque per orbem <lb/>
            terrarum quotannis omni cum studio celebratur in conuentu <lb n="20"/>
            catholico? dico autem quadragesimam. quam qui inter uos <lb/>
            rite obseruandam putauerit, abstineat necesse est omnibus <lb/>
            his, quae capitulum hoc a deo ad percipiendum nobis creata <lb/>
            dicit et daemoniorum insuper doctrinam uocat abstinentiam <lb/>
            praedictorum. quid ergo et uos, carissimi ? ritune tunc daemoniorum <lb n="25"/>
            uiuitis, cum haec a uobis passionis Christi celebrantur <lb/>
            mysteria et seductorii spiritus fraude capimini et in hypocrisi

<note type="footnote">6 cf. Dan. 10, 2 Bq. </note>

<note type="footnote"> 1 p quod <hi rend="italic">h</hi> 2 religio <hi rend="italic">b</hi> 3 a lege <hi rend="italic">SG</hi> 4 ih martyribus (in <lb/>
            <hi rend="italic">8. l.) S</hi> immartyribus <hi rend="italic">M</hi> 5 adsacuti <hi rend="italic">SG</hi> daemoniorum <hi rend="italic">GISx</hi> demonioram <lb/>
            <hi rend="italic">C</hi> 6 apostoli esse <hi rend="italic">C</hi> 7 ebdomadis <hi rend="italic">LCSMG</hi> 11 christianioribus <lb/>
            <hi rend="italic">(tert</hi>. i «. <hi rend="italic">J.) C</hi> 12 aput <hi rend="italic">M</hi> 14 ferque <hi rend="italic">Z.1</hi> fereque <hi rend="italic">b</hi> omnis <lb/>
            eos <hi rend="italic">C</hi> acclesia <hi rend="italic">C</hi> 15 existimant <hi rend="italic">SIG</hi> 17 est <hi rend="italic">om SG</hi> demoniorum <lb/>
            <hi rend="italic">C</hi> 18 audeat (e <hi rend="italic">in ras.) SG7</hi> 20 quot annis <hi rend="italic">C</hi> quodannis <hi rend="italic">Lb</hi> <lb/>
            omni <hi rend="italic">Lf</hi> (bus <hi rend="italic">add. m. 2)</hi> 24 demoniorum <hi rend="italic">C</hi> 26 passiones.. <hi rend="italic">Lt</hi> <lb/>
            27 misteria <hi rend="italic">C</hi> mysterio 81 etse ductorii <hi rend="italic">C</hi> hypocrisi* (n <hi rend="italic">er.) L</hi> </note><lb/>
             
<pb n="750"/>
            loquimini mendacium et cauteriatam habetis conscientiam <lb/>
            uestram? quodsi horum nihil uos, nec nos igitur. quid ergo <lb/>
            sibi uult capitulum hoc, aut a quo scriptum putabimus et <lb/>
            contra quos, quod nec ueteris testamenti traditiones nec noui <lb/>
            confirmet scita? siquidem hoc ab omnibus, ut ex uobis ipsis<lb n="5"/>
            adparet, illud uero a quibusdam quamuis abstineri tamen <lb/>
            docet, sententia uero haec uestra cunctam penitus carnalium <lb/>
            ciborum abstinentiam daemoniorum uult esse doctrinas. cui <lb/>
            si et uos creditis, eadem saepius dixero, damnate Moysen, <lb/>
            renuntiate prophetis, ferte parem et de uobis ipsis sententiam,<lb n="10"/>
            quia ut illi semper a quibusdam ciborum, sic uos interdum <lb/>
            abstinetis ab omnibus. 
</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="4"><p>Aut si Moyses uobis et prophetae, cum escas diiudicant, <lb/>
            dei legem sancire uidentur et non daemoniorum; si Danihel <lb/>
            in spiritu sancto obseruauit tres hebdomadas; si Ananias, <lb n="15"/>
            Azarias et Misahel pueri diuinae mentis instinctu oleribus <lb/>
            uti maluerunt et leguminibus; si denique in uobis quotquot <lb/>
            abstinent, non a daemoniis inpulsi id faciunt; si quadragesima <lb/>
            sine uino et carnibus non superstitiose a uobis, sed diuina <lb/>
            lege seruatur: uidete, quaeso, uidete, ne summae dementiae <lb n="20"/>
            hoc sit a Paulo dictum putare, quod daemoniorum doctrina <lb/>
            sit abstinentia omnis ciborum, et prohibentes nubere, quemadmodum <lb/>
            nec illud, quod dicit etiam uirgines dicare Christo <lb/>
            daemoniorum esse doctrinas . quod uos perinde sine consideratione <lb/>
            legentes ut cetera ad nos subinde respicitis nec uidetis <lb n="25"/>
            hinc et uirgines uestras daemoniorum doctrina captas notari <lb/>
            et uos esse antistites daemoniorum. qui certatim semper ad <lb/>
            hanc eas incitetis professionem suasionibus uestris, ut paene <lb/>
            iam maior in ecclesiis omnibus uirginum apud uos quam <lb/>
            mulierum numerositas habeatur? quid ergo non et uos iam

<note type="footnote">1 loqui b habentes <hi rend="italic">Lb</hi> 5 corfirment <hi rend="italic">SG*</hi> scyta <hi rend="italic">L</hi> 7 cuncta <hi rend="italic">L</hi> <lb/>
            paenitns <hi rend="italic">LM</hi> 9 si et] etsi <hi rend="italic">C</hi> sepias <hi rend="italic">SG</hi> 10 ipsi <hi rend="italic">L</hi> 15 ebdomadas <lb/>
            <hi rend="italic">LCSMG</hi> annanias <hi rend="italic">L</hi> 16 misael <hi rend="italic">CM</hi> holeribus (h <hi rend="italic">s. <lb/>
            l.) SMG</hi> 17 quodquod (utrumq. d in <hi rend="italic">t a m</hi>. 1) <hi rend="italic">C</hi> 18 damonibus <hi rend="italic">b</hi> <lb/>
            19 auperstitiosae <hi rend="italic">S</hi> superstitiosae <hi rend="italic">G</hi> 20 summe <hi rend="italic">C</hi> 22 prohibere <hi rend="italic">M</hi> <lb/>
            28 dicare <hi rend="italic">SlGx</hi> </note><lb n="30"/>
             
<pb n="751"/>
            desistitis a talibus inceptis? quid in fraudem miseras inducitis <lb/>
            filias hominum, si non in eis Christi uoluntas inpletur, <lb/>
            sed daemoniorum? et tamen hoc nobis primo respondeatis <lb/>
            uelim, utrum omnino uirgines facere doctrina sit daemoniorum, <lb/>
            an solum per prohibitionem facere nubendi ? si per prohibitionem, <lb n="5"/>
            nihil ad nos; nam et ipsi tam stultum iudicamus? <lb/>
            inhibere uolentem quam nefas et inpium satis nolentem cogere; <lb/>
            si uero fauere huic quoque proposito et non reluctari uolenti <lb/>
            id quoque doctrinam putatis esse daemoniorum, taceo nunc <lb/>
            uestrum periculum, ipsi iam timeo apostolo, ne daemoniorum <lb n="10"/>
            doctrinam intulisse tunc Iconium uideatur, cum Theclam obpigneratam <lb/>
            iam thalamo in amorem sermone suo perpetuae <lb/>
            uirginitatis incendit. quid uero et de magistro ipso dicemus <lb/>
            ac sanctimoniae totius auctore Iesu et huius ipsius professionis <lb/>
            puellarum caelite sponso, qui in euangelio tria genera <lb n="15"/>
            taxans spadonum, unum natiuum, alterum facticium, tertium <lb/>
            uoluntarium, eis tamen palmam adtribuit, qui se ipsos, inquit, <lb/>
            spadones fecerunt propter regnum caelorum, <lb/>
            significans uirgines et pueros, qui nubendi ipsa a cordibus <lb/>
            suis exsecta cupiditate spadonum uice in eius ecclesia semper <lb n="20"/>
            tamquam in domo regia conuersentur ? quid ergo ? et hoc <lb/>
            uobis doctrina uidetur esse daemoniorum et in seductorio <lb/>
            spiritu dictum? et quis erit alius in deo loquens, si Paulus <lb/>
            et Christus daemoniorum probantur fuisse sacerdotes? mitto <lb/>
            enim ceteros eiusdem domini nostri apostolos, Petrum et <lb n="25"/>
            Andream, Thomam et illum inexpertum Ueneris inter cetero» <lb/>
            beatum Iohannem, qui per diuersa possessionem boni istius

<note type="footnote"> 18 Matth. 19, 12 . ? </note>

<note type="footnote"> 1 incoeptis <hi rend="italic">M</hi> incQeptis <hi rend="italic">G</hi> inaeptia (co <hi rend="italic">er.) S</hi> fraudem (r <hi rend="italic">ex I<lb/>
             fact.) C</hi> 5 <hi rend="italic">(pr.)</hi> prohibitionS (^ <hi rend="italic">add. m. 2) L</hi> 8 fauere <hi rend="italic">LIMIG</hi> <lb/>
            10 timeo (i 8. <hi rend="italic">I. add. m. 2) L</hi> 11 intullisse <hi rend="italic">C</hi> teclam <hi rend="italic">LCSG</hi> <lb/>
            tedft <hi rend="italic">M</hi> 12 amore <hi rend="italic">Cb</hi> amore (~ <hi rend="italic">ddd. m. 2) L</hi> 13 incedit <hi rend="italic">SaLaPaMaG'</hi> <lb/>
            decemus <hi rend="italic">słG</hi> 14 aanctimonu Jtf 15 celite <hi rend="italic">LMX</hi> coelice <hi rend="italic">b</hi> 16 tercium <lb/>
            <hi rend="italic">C</hi> 17 jųqųįt <hi rend="italic">(exp. m. 2) L</hi> 21 hęc <hi rend="italic">b</hi> 22 seductorii Lt <lb/>
            24 demoniorum <hi rend="italic">C 25</hi> eiusdem] eius <hi rend="italic">SI G</hi> 26 thoman <hi rend="italic">L</hi> 27 baeatum S <lb/>
            professionem <hi rend="italic">(corr. m. 3 ex</hi> possessionem) <hi rend="italic">Pb</hi> </note><lb/>
             
<pb n="752"/>
            inter uirgines ac pueros diuino praeconio cecinerunt formam <lb/>
            nobis atque adeo uobis ipsis faciundarum uirginum relinquentes. <lb/>
            sed hos quidem, ut dixi, praetereo, quia eos uos <lb/>
            exclusistis ex canone facileque mente sacrilega uestra daemoniorum <lb/>
            his potestis inportare doctrinas. num. igitur et de<lb n="5"/>
            Christo eadem dicere poteritis aut de apostolo Paulo, quem <lb/>
            similiter ubique constat et uerbo semper praetulisse nuptis <lb/>
            innuptas et id opere quoque ostendisse erga sanctissimam <lb/>
            Theclam? quodsi haec daemoniorum doctrina non fuit, quam <lb/>
            et Theclae Paulus et ceteri ceteris adnuntiauerunt apostoli,<lb n="10"/>
            cui credi iam poterit hoc ab ipso esse memoratum, tamquam <lb/>
            sit daemoniorum uoluntas et doctrina etiam persuasio sanctimonii <lb/>
            ? non ergo est interim, quod uos existimetis solis hortamentis <lb/>
            uirgines facere et non prohibitione nubendi. nobis <lb/>
            enim quoque hoc ipsum insitum est . et demens profecto <lb n="15"/>
            ille, non tantum stultus putandus est, qui id existimet lege <lb/>
            priuata prohiberi posse, quod sit publica concessum; dico <lb/>
            autem hoc ipsum nubere. quapropter et nos hortamur quidem <lb/>
            uolentes, ut permaneant, non tamen cogimus inuitos, ut accedant. <lb/>
            nouimus enim, quantum uoluntas, quantum et naturae <lb n="20"/>
            ipsius uis etiam contra legem publicam ualeat, nedum aduersus <lb/>
            priuatam, cui respondere sit liberum "nolo." si igitur <lb/>
            hoc modo uirgines facere sine crimine est, extra culpam <lb/>
            sumus et nos; sin quoquo genere uirgines facere crimen est, <lb/>
            rei estis et uos. iam qua mente aut consilio hoc aduersum <lb n="25"/>
            nos capitulum proferatis, ego non uideo. 
</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="5"><p>AUGUSTINUS respondit: Audi ergo, quod confiteris te <lb/>
            non uidere, qua mente aut consilio hoc aduersum uos capitulum <lb/>
            proferamus . non quod a carnibus abstineatis; nam

<note type="footnote"> 1 preconio <hi rend="italic">G</hi> caecinerunt <hi rend="italic">M</hi> cecinerunt <hi rend="italic">C</hi> caecinernnt (a erp. m. <lb/>
            <hi rend="italic">2) L</hi> 2 faciendarum <hi rend="italic">Cb</hi> faciundarum <hi rend="italic">Ll</hi> S hos] hoc <hi rend="italic">LSMG</hi> <lb/>
            4 ex] a <hi rend="italic">b</hi> canone <hi rend="italic">(in mg. add.) G</hi> 5 doctrinas (o in <hi rend="italic">ras.) L</hi> <lb/>
            num] non <hi rend="italic">C</hi> 9 teclam <hi rend="italic">LCSG</hi> 13 solos <hi rend="italic">GCSP1</hi> 18 nos] <lb/>
            hos <hi rend="italic">b</hi> 19 permanant Cl inuitas <hi rend="italic">Cb</hi> 20 nouimus] nabimus <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            22 igitur (i <hi rend="italic">init</hi>. s. <hi rend="italic">I.) S</hi> 24 quoq: <hi rend="italic">SG 27 Cap</hi>. LVnn <hi rend="italic">LPSMG</hi> <lb/>
            Agustinus <hi rend="italic">L</hi> te om. <hi rend="italic">C</hi> </note><lb/>
             
<pb n="753"/>
            hoc a quibusdam et primi patres nostri fecerunt, sicut commemoras <lb/>
            — non tamen ea damnandi, sed significandi gratia, <lb/>
            quod non intellegitis, et unde iam quantum sufficere uidebatur, <lb/>
            in superioribus partibus operis huius locutus sum — <lb/>
            et christiani,. non haeretici, sed catholici edomandi corporis <lb n="5"/>
            causa propter animam in orationibus amplius humiliandam, <lb/>
            non quod illa esse inmunda credant, non solum a carnibus, <lb/>
            uerum a quibusdam etiam terrae fructibus abstinent, uel <lb/>
            semper, sicut pauci, uel certis diebus atque temporibus, sicut <lb/>
            per quadragesimam fere omnes, quanto magis quisque uel <lb n="10"/>
            minus seu uoluerit seu potuerit. uos autem ipsam creaturam <lb/>
            negatis bonam et inmundam dicitis, quod carnes diabolus <lb/>
            operetur faeculentiore materia mali, ac per hoc eas tamquam <lb/>
            inmundiora et truculentiora dei uestri uincula exhorrentes abicitis. <lb/>
            auditoribus autem uestris, quos tamquam distinctos a <lb n="15"/>
            genere sacerdotum dixisti, secundum ueniam haec edenda <lb/>
            conceditis; sicut quibusdam concedit apostolus secundum <lb/>
            ueniam non omnem concubitum coniugalem, etiam qui fit <lb/>
            sola causa generandi, sed eum, qui fit per incontinentiam, <lb/>
            sed tamen cum coniuge. neque enim conceditur secundum <lb n="20"/>
            ueniam nisi peccatum. hoc uos de omni carnium cibo sentitis, <lb/>
            hoc et ipsi ab haeresi uestra didicistis et uestros auditores <lb/>
            docetis; sed illis, quod sit ignoscendum, propter quod <lb/>
            uobis necessaria ministrant, ut dixi, conceditis, non dicentes <lb/>
            non esse peccatum, sed peccantibus ueniam largientes; uos <lb n="25"/>
            autem ab omni tali tamquam mala et inmunda contagione

<note type="footnote">20 cf. I Cor. 7, 5 sq. </note>

<note type="footnote"> 1 a] in <hi rend="italic">SG1</hi> 5 catholica <hi rend="italic">BIGI</hi> catholice C1 6 rationibus <hi rend="italic">GLlSb</hi> <lb/>
            humiliandtt <hi rend="italic">Mb</hi> humiliandi (a <hi rend="italic">in ras. ex</hi> u) <hi rend="italic">L</hi> 7 immunda <hi rend="italic">L'I</hi>. <lb/>
            carnibua <hi rend="italic">(in ras.) SG1</hi> criminibus Gl 11 <hi rend="italic">tilt</hi>. seu (s. <hi rend="italic">l. a m. 2) S</hi> <lb/>
            12 immttndam <hi rend="italic">L*</hi> 13 fecnlentiore (r <hi rend="italic">ex</hi> n corr. tAd.) <hi rend="italic">CP,</hi> (ore <hi rend="italic">in</hi> raa.) <hi rend="italic">L</hi> <lb/>
            fetulentiore S fętulentiore <hi rend="italic">G</hi> feculentiorem ateria* M1 14 tratulentiora <lb/>
            <hi rend="italic">S</hi> 16 ueniiL (- <hi rend="italic">add. m</hi>. 2) <hi rend="italic">L</hi> hec <hi rend="italic">C</hi> tedenda (a <lb/>
            <hi rend="italic">ape m. 2) L</hi> 18 coniugalem (i <hi rend="italic">8. l.) C</hi> 20 com (B. o <hi rend="italic">a m. 1</hi> u) <hi rend="italic">L</hi> <lb/>
            22 heresi <hi rend="italic">LCSG</hi> conditores (8. cen <hi rend="italic">a m. 1</hi> au <hi rend="italic">add.) S</hi> auditores (au <lb/>
            <hi rend="italic">in ras.) G</hi> 25 largi*entes <hi rend="italic">S</hi> 26 mala (a <hi rend="italic">fin</hi>. in <hi rend="italic">ras.) C</hi> contagione <lb/>
            <hi rend="italic">C:</hi> cogitatione (m <hi rend="italic">er.) LM,</hi> (m <hi rend="italic">exp.) GF13</hi> cogitatione <hi rend="italic">Sb</hi> </note>

<note type="footnote"> XXV. Aug. aect. 6. </note>

<note type="footnote"> 48 </note><lb/>
             
<pb n="754"/>
            abstinetis . ac per hoc illud, quod sequitur ea uerba apostoli, <lb/>
            quibus commemorationem huius capituli terminasti, ipsum <lb/>
            est -omnino, quod nos facit hoc testimonium uobis obicere: <lb/>
            quod et tu, puto, sciebas, ut ea uerba primo non poneres et <lb/>
            nobis in extremo diceres: qua mente aut consilio hoc<lb n="5"/>
            aduersum nos capitulum proferatis, ego non uideo, <lb/>
            cum hoc ipsum nostrum consilium tacere quam commemorare <lb/>
            malueris. cum enim apostolus dixisset: abstinentes a cibis, <lb/>
            quos deus creauit ad percipiendum cum gratiarum <lb/>
            actione fidelibus, secutus ait: et iis, qui cognouerunt<lb n="10"/>
            ueritatem, quoniam omnis creatura dei bona est, et <lb/>
            nihil abiciendum, quod cum gratiarum actione percipitur; <lb/>
            sanctificatur enim per uerbum dei et orationem. <lb/>
            haec sunt, quae negatis; hoc animo. hac uoluntate, <lb/>
            hac opinione ab escis huiusmodi temperatis, quod non significatione, <lb n="15"/>
            sed natura malae et inmundae sint. qua in re creatorem <lb/>
            earum sine dubio blasphematis; hoc est, quod pertinet <lb/>
            ad doctrinam daemoniorum. nolite ergo mirari hoc de uobis <lb/>
            tanto ante a sancto spiritu prophetatum. 
</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="6"><p>Iterum si ad uirginitatem sic adhortaremini, quemadmodum <lb n="20"/>
            hortatur apostolica doctrina — qui dat nuptum, bene <lb/>
            facit, et qui non dat nuptum, melius facit — ut bonum <lb/>
            esse nuptias diceretis, sed meliorem uirginitatem, sicut facit <lb/>
            ecclesia, quae uere Christi est ecclesia, non uos spiritus <lb/>
            sanctus ita praenuntiaret dicens: prohibentes nubere. ille <lb n="25"/>
            enim prohibet, qui hoc malum esse dicit, non qui huic bono <lb/>
            aliud melius anteponit. denique uos eum praecipue

<note type="footnote">8 I Tim. 4, 3 sqq. 21 I Tim. 7, 38 25 I Tim. 4, 3 </note>

<note type="footnote">5 mente. aut (aut <hi rend="italic">in ras.) C</hi> 7 ipstl* (~ <hi rend="italic">add. m. 2 et t eras.) L</hi> <lb/>
            10 his <hi rend="italic">JjCSGb</hi> 15 temperantis <hi rend="italic">Ll</hi> temperantes <hi rend="italic">V</hi> 16 nature <hi rend="italic">SlG</hi> <lb/>
            male (8. e <hi rend="italic">a</hi> m. <hi rend="italic">1</hi> a) <hi rend="italic">S, C</hi> inmunda <hi rend="italic">SG</hi> inmnnde <hi rend="italic">C</hi> inmunda (ae <lb/>
            <hi rend="italic">ex</hi> a <hi rend="italic">corr. m</hi>. 2) <hi rend="italic">L</hi> 18 demoniorum <hi rend="italic">C</hi> hoc// <hi rend="italic">L</hi> 20 hortaremini <lb/>
            b 22 nuptum <hi rend="italic">om. S</hi> fecit (7 23 ionuptias <hi rend="italic">(txp</hi>. in m. <lb/>
            <hi rend="italic">2) L</hi> diceris Ll diceretis (ti <hi rend="italic">8. I.) L2</hi> dicere. <hi rend="italic">b</hi> 24 ecclesiam<lb/>
             <hi rend="italic">P2SG</hi> ecclesiam <hi rend="italic">M</hi> 25 pronunciaret <hi rend="italic">C</hi> 27 praedpntc <lb/>
            <hi rend="italic">(tZp. m. 2) L</hi> </note><lb/>
             
<pb n="755"/>
            concubitum detestamini, qui solus honestus et coniugalis est et quem <lb/>
            matrimoniales quoque tabulae prae se gerunt, liberorum procreandorum <lb/>
            causa: unde uere non tam concumbere quam <lb/>
            nubere prohibetis. concumbitur enim etiam causa libidinum, <lb/>
            nubitur autem nonnisi filiorum. nec ideo nos dicatis non <lb n="5"/>
            prohibere , quia multos uestros auditores in hoc oboedire <lb/>
            nolentes uel non ualentes salua amicitia toleratis. illud enim <lb/>
            habetis in doctrina uestri erroris, hoc in necessitate societatis. <lb/>
            hinc est, quod paulo ante distuleram dicere, cur uobis mors <lb/>
            Christi uisa sit uel fallax et simulata praedicanda et non <lb n="10"/>
            etiam natiuitas. mortem quippe tamquam separationem animae, <lb/>
            id est naturae dei uestri a corpore inimicorum eius, hoc est <lb/>
            a figmento diaboli, praedicatis atque laudatis . ac per hoc <lb/>
            rem dignam fuisse credidistis, quam Christus etsi non moriens, <lb/>
            tamen mortem simulans commendaret. in natiuitate autem <lb n="15"/>
            quia non solui, sed ligari potius deum uestrum creditis, hanc nec <lb/>
            saltem fallaciter imaginatum Christum credere uoluistis, <lb/>
            ita ut non sic uobis Maria displiceret, si concubuisset et non <lb/>
            concepisset, quomodo displicet, quia non concubuit et tamen <lb/>
            peperit. uidetis ergo multum interesse inter hortantes ad uirginitatem <lb n="20"/>
            bono minori bonum amplius praeponendo, et prohibentes <lb/>
            nubere concubitum propagationis, qui solus proprie <lb/>
            nuptialis est, uehementius accusando; multum interesse inter <lb/>
            abstinentes a cibis propter sacramenti significationem uel <lb/>
            propter corporis castigationem et abstinentes a cibis, quos <lb n="25"/>
            deus creauit, dicendo, quod eos deus non creauit. proinde illa <lb/>
            doctrina est prophetarum et apostolorum. haec daemoniorum <lb/>
            mendaciloquorum.

<note type="footnote"> 1 deteatamini <hi rend="italic">(a sup. i) C</hi> 3 uero <hi rend="italic">b</hi> 5 uos <hi rend="italic">b</hi> non <hi rend="italic">(s. l. a <lb/>
            m. rec.) C</hi> 7 amicitia (ia <hi rend="italic">in ras.) S</hi> 9 hinc (c s. <hi rend="italic">I. add. m. rec,) C <lb/>
            quur L</hi> 11 natiuitatis (ti <hi rend="italic">expo m. 2) L</hi> 13 ac] hac <hi rend="italic">C</hi> 16 solui* (B <lb/>
            <hi rend="italic">uid. er.) C</hi> • 17 saltim <hi rend="italic">L</hi> 18 sic <hi rend="italic">G</hi> .21 prohibentes. (h <hi rend="italic">8. l.) S</hi> ' <lb/>
            22 propagationis (tio <hi rend="italic">s. I. add. m. 2) S</hi> propriae <hi rend="italic">CSMG</hi> propriae <lb/>
            (a <hi rend="italic">up. m. 2) L</hi> 28 nubtialis <hi rend="italic">M</hi> 24 sacramenti <hi rend="italic">C:</hi> sacrati <hi rend="italic">LMGb. <lb/>
            (in ras.) S</hi> </note>

<note type="footnote"> 48* </note> 
<pb n="756"/>
            
</p></div></div><div type="textpart" subtype="book" n="31"><div type="textpart" subtype="chapter" n="1"><ab><title type="sub">LIBER UNUS ET TRICESIMUS. </title></ab><p rend="script">FAUSTUS dixit: Omnia munda mundis, inmundis <lb/>
            autem et coinquinatis nihil mundum; sed inquinata <lb/>
            sunt eorum et mens et conscientia. hoc quoque ipsum. <lb/>
            utrum uobis expediat a Paulo dictum credere, considerandum<lb n="5"/>
            est; hactenus enim non tantum daemoniis exagitatos constitit <lb/>
            Moysen et prophetas, cum tantas de ciborum differentiis tulerint <lb/>
            leges, sed etiam quod inmundi ipsi fuerint et coinquinati <lb/>
            mente atque conscientia sua, ut congrue in ipsos et illud <lb/>
            cadere possit, quod sequitur: deum se scire profitentur. <lb n="10"/>
            operibus autem negant. cui autem hoc magis conpetit <lb/>
            quam prophetis atque Moysi, qui longe aliter uixisse probantur <lb/>
            quam dei cognitoribus congruebat. ego tamen nunc usque <lb/>
            praeter adulteria et fraudes et homicidia nihil aliud esse putaueram, <lb/>
            unde conscientias pollutas habuisse uiderentur Moyses<lb n="15"/>
            et prophetae; nunc autem hoc demonstrante capitulo scire <lb/>
            iam datur etiam hinc eos inquinatae mentis fuisse, quia aliquid <lb/>
            putauerint inquinatum. quorsum ergo talibus etiam nunc <lb/>
            uos uisionem diuinae maiestatis contingere potuisse arbitramini, <lb/>
            cum sit scriptum nisi eos, qui corde puri fuerint, deum <lb n="20"/>
            uidere non posse? at uero hi etiam si casti ab inlicitis facinoribus <lb/>
            exstitissent, sola tamen haec abstinendi a quibusdam <lb/>
            escis superstitio, si mentem contaminat, diuinitatis eis potuit <lb/>
            negasse conspectum. euanuit ergo iam atque extincta simul <lb/>
            est Danihelis quoque illa ac trium puerorum gloriatio: qui

<note type="footnote"> 2 Tit. 1, 15 ia Tit. 1, 16 20 cf. Matth. 5, 8 25 cf. Dan. 1, 12 </note>

<note type="footnote" rend="script"> 2 <hi rend="italic">cap</hi>. LX <hi rend="italic">LPSMG</hi> 3 coinquinatis (co <hi rend="italic">s. I.) G</hi> nihil est <hi rend="italic">b</hi> <lb/>
            6 hActenus (h 8. <hi rend="italic">l.) G</hi> daemoniis (i <hi rend="italic">a</hi>. s 8. <hi rend="italic">I.) S</hi> constitit] <lb/>
            constutit (itit in <hi rend="italic">ras.) L*</hi> constabit <hi rend="italic">SG</hi> consta»*r <hi rend="italic">C</hi> constabit (b <hi rend="italic">corr.)<lb/>
             ex</hi> n) <hi rend="italic">M</hi> 7 tulerunt <hi rend="italic">GSb</hi> tulerint (i <hi rend="italic">corr. ex u) L</hi> 8 fuerunt <hi rend="italic">Sb</hi> foel*nt <lb/>
            (s. * <hi rend="italic">a m. 1</hi> u) <hi rend="italic">G</hi> fuerint (i ex u <hi rend="italic">corr.) L</hi> coincoquinati (co <hi rend="italic">alt. s. <lb/>
            I.) S</hi> coinquitati <hi rend="italic">G</hi> coinquinati (co <hi rend="italic">s. 1.) P</hi> 10 profiten-tor <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            12 produntur <hi rend="italic">M</hi> 14 homicida <hi rend="italic">SG</hi> 15 moyses (s <hi rend="italic">fin. add</hi>. M. <hi rend="italic">2) L</hi> <lb/>
            16 demonatrante (m <hi rend="italic">er.) LMG</hi> capitulo/// C 18 pntaneront 8 <lb/>
            cursum <hi rend="italic">LGX</hi> quuraum <hi rend="italic">PlM</hi> quoraum <hi rend="italic">p2GJ</hi> ergo (r &lt;. I.) <hi rend="italic">C</hi> 21 ad <hi rend="italic">L</hi> <lb/>
            23 super stitiosi <hi rend="italic">C</hi> 24 negasse L* 25 daniheli <hi rend="italic">C</hi> ac om. <hi rend="italic">b</hi> </note><lb n="25"/>
             
<pb n="757"/>
            et ipsi usque ad hanc praedicationem, quae censet nihil inmundum, <lb/>
            castissimi plane ac bonae mentis iuuenes habiti <lb/>
            sunt in Iudaismo, quia scilicet paternarum memores traditionum <lb/>
            a gentium dapibus et maxime inmolatis omni cum studio <lb/>
            se conseruauerint inlibatos. nunc enim demum adparuit et <lb n="5"/>
            ipsos contaminatos fuisse mentibus et conscientia tum maxime, <lb/>
            cum os a sanguine et cibis feralibus abstinebant. 
</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="2"><p>Sed illos fortasse excuset ignorantia; necdum enim adparente <lb/>
            christiana hac fide, quae doceret omnia esse munda <lb/>
            mundis, quaedam et ipsi putauerint esse non munda; uos <lb n="10"/>
            uero, qua nunc excusatione utimini, si Paulo clamante nihil <lb/>
            esse non mundum et doctrinas daemoniorum appellante ciborum <lb/>
            abstinentiam et mente pollutos uocante, qui aliquid <lb/>
            putauerint inquinatum, non solum abstinetis, ut diximus, sed <lb/>
            etiam gloriam captatis exinde et eo acceptiores uos creditis <lb n="15"/>
            Christo, quo eritis abstinentiores a cibis, id est secundum <lb/>
            hanc sententiam, quo mentibus inquinati magis et magis conscientia <lb/>
            uestra polluti ? quid ? quod etiam cum tres in mundo <lb/>
            religiones sint, quae mentis purgationem pariter in castimoniis <lb/>
            et abstinentia ritu quamuis diuersissimo reponunt, dico autem <lb n="20"/>
            Iudaeos et christianos et gentes, ex quanam istarum religionum <lb/>
            sermo hic ueniat, non potest inueniri, qui docet nihil <lb/>
            esse non sanctum ? certe ex ludaismo minime; itidem ex <lb/>
            paganismo, quia ipsum quoque discriminat cibos; nec

<note type="footnote"> 11 cf. I Tim. 4, 1 sqq. </note>

<note type="footnote"> 1 ipsius que <hi rend="italic">C</hi> usquae <hi rend="italic">L</hi> 2 iuuenis L1 4 omni <hi rend="italic">s. l. 8</hi> olm <hi rend="italic">b</hi> <lb/>
            studiosae <hi rend="italic">Lnf</hi> atudiosae <hi rend="italic">G</hi> 6 tum] tunc <hi rend="italic">S</hi> 7 os] -si we grecfl estlicum <lb/>
            Qt III <lb/>
            gs S cum 4ssa <hi rend="italic">G</hi> 6s <hi rend="italic">C om. b</hi> cibis (b <hi rend="italic">ex</hi> u <hi rend="italic">corr.) SMG</hi> 8 sedignoraTitia <lb/>
            <hi rend="italic">(in marg. a m. 1) C</hi> 9 bac (h <hi rend="italic">s. l.) G</hi> doceret (t 8. <hi rend="italic">l. <lb/>
             add. m. 2) LG</hi> docere <hi rend="italic">Mb</hi> munda esse <hi rend="italic">C</hi> 11 clamante (m <hi rend="italic">er.) LM</hi> <lb/>
            clamantem <hi rend="italic">G</hi> 14 patauerint (i <hi rend="italic">ex</hi> u corr.) <hi rend="italic">L</hi> putauerunt <hi rend="italic">SMG</hi> <lb/>
            abstine.tis (n <hi rend="italic">er.) C</hi> 19 relegiones <hi rend="italic">SG</hi> religiones (ia <hi rend="italic">corr. in</hi> es) <hi rend="italic">M</hi> <lb/>
            mentibus <hi rend="italic">SG</hi> 20 rituq: (q: 8. <hi rend="italic">l. add. m. 2) SG</hi> 21 iudeos <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            22 inueniri] inueniri (i <hi rend="italic">ult. ex</hi> e) <hi rend="italic">L</hi> inueri <hi rend="italic">S</hi> qui docet] quid hoca C* <lb/>
            23 ex] et <hi rend="italic">L1 G</hi> ex <hi rend="italic">(corr. m. 2 ex</hi> &amp;) <hi rend="italic">S, (8. l. superscr</hi>. et <hi rend="italic">er.) M</hi> <lb/>
            , 24 discriminat] discrimen ad <hi rend="italic">LPSMGb</hi> discrimina <hi rend="italic">(utrum</hi> &amp; <hi rend="italic">an</hi> a <hi rend="italic">dub;</hi> <lb/>
            &amp; <hi rend="italic">siue</hi> a in <hi rend="italic">ras.) C</hi> cibos] ab cibos||$is (8. <hi rend="italic">l. inter</hi> ab <hi rend="italic">et</hi> cib. <hi rend="italic">add</hi>. eis) <hi rend="italic">0</hi> </note><lb/>
             
<pb n="758"/>
            quicquam interest, nisi quod Hebraeus in quibusdam animalibus <lb/>
            a pagano dissentit. restat christiana fides, cuius si proprium <lb/>
            hoc esse putas nihil existimare pollutum, prius est, ut fatearis <lb/>
            in uobis esse neminem christianum. omnes enim apud uos, <lb/>
            ut cetera reticeam, morticina tamen et inmolata inquinamentum<lb n="5"/>
            existimant esse non paruum; aut si et a uobis iure <lb/>
            christianitatis hoc agitur, ne huius quidem ergo religionis <lb/>
            sententia est, quae omnem penitus inmundorum abstinentiam <lb/>
            tollit. quorsum ergo a Paulo id dici potuit, quod nulli sit <lb/>
            religioni conueniens? etenim apostolus non tam religionem<lb n="10"/>
            exuit quam ritum mutauit, cum ex Iudaeo factus est christianus. <lb/>
            at uero qui hoc capitulum scripsit, uidetur ille mihi <lb/>
            nulla prorsus religione fuisse subnixus. 
</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="3"><p>Quapropter si quid de cetero in laesionem nostrae fidei <lb/>
            de scripturis quaerentes inueneritis, tunc demum id nobis<lb n="15"/>
            obponere mementote, cum uobis peruideritis non esse contrarium <lb/>
            . quemadmodum et illud, quod de Petro soletis adferre, <lb/>
            tamquam idem uiderit aliquando de caelo demissum <lb/>
            uas, in quo essent omnia genera animalium et serpentes atque <lb/>
            eo adtonito et admirante uox audita sit dicens ad eum: <lb n="20"/>
            Petre, quicquid in uase uides, macta et manduca. cui <lb/>
            idem respondens: domine, commune, inquit, et inmundum <lb/>
            non contingam. et iterum uox ad eum: quod ego <lb/>
            sanctificaui, inmundum ne uocaueris. quod quidem <lb/>
            ipsum licet et per allegoriam aliud quiddam et non indifferentiam <lb n="25"/>
            uideatur significare ciborum, tamen, quia nobis et <lb/>
            hoc ita intellegere placet, uescamini igitur necesse est passim

<note type="footnote"> 5 cf. Act. 15, 29 21 Act. 10, 18 sqq. 23 Act. 10, 11 sqq. </note>

<note type="footnote"> 1 hebreus <hi rend="italic">L</hi> 2 paganis <hi rend="italic">b</hi> 4 neminem] nofii <hi rend="italic">C</hi> 8 paenitus (exp. <lb/>
            <hi rend="italic">m. 2) L</hi> abstinentia (— <hi rend="italic">arn. 21 L</hi> 9 quorsum] cursaum (u <hi rend="italic">exp. m. S) LP*</hi> <lb/>
            cursuum <hi rend="italic">Gxb</hi> quorsum <hi rend="italic">M (in mg</hi>. quursum pro cur sic quorsum pro <lb/>
            quomodo et alia multa huius modi) 12 at] hoc (m. 2 a. 0 <hi rend="italic">scr</hi>. i) <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            13 relegione <hi rend="italic">GS1</hi> 14 cetero. (s <hi rend="italic">uid. er.) L</hi> lesionem <hi rend="italic">C</hi> nostre <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            15 querentes <hi rend="italic">C</hi> 18 dimissum <hi rend="italic">LCPSG</hi> 20 ammirante <hi rend="italic">LSMG</hi> tam mirante <lb/>
            <hi rend="italic">b</hi> 21 macta (cta <hi rend="italic">exp</hi>. et a. nduca <hi rend="italic">scr.) G</hi> 24 uocaberis <hi rend="italic">L</hi> </note><lb/>
             
<pb n="759"/>
            belluis omnibus et echidnis et colubris ac reliquo omni <lb/>
            genere serpentino iuxta <sic>opajia</sic> Petri. hactenus enim uere dicto <lb/>
            audientes uos esse probabitis uoci, quam fertur audisse; et <lb/>
            - tamen huius quoque memineritis semper, quia Moyses hinc <lb/>
            et prophetae damnati sunt. qui de his, quae sanctificauerit <lb n="5"/>
            deus iuxta uocis huius sententiam, multa putauerint esse <lb/>
            polluta. 
</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="4"><p>AUGUSTINUS respondit: Cum ait apostolus: omnia <lb/>
            munda mundis, naturas ipsas intellegi uoluit, quas deus <lb/>
            creauit, secundum illud. quod Moyses in genesi scripsit: et <lb n="10"/>
            fecit deus omnia, et ecce bona ualde, non significationes, <lb/>
            secundum quas deus per eundem Moysen ab inmundis munda <lb/>
            discreuit: unde quia multa et multis locis iam diximus, nunc <lb/>
            . breuiter admonuisse suffecerit. proinde illos, qui iam tempore <lb/>
            reuelationis noui testamenti adhuc illas umbras futurorum <lb n="15"/>
            ita custodiendas putarent, ut sine his gentes salutem, quae <lb/>
            in Christo est, percipere non posse contenderent, inmundos <lb/>
            dicit apostolus, quod carnaliter saperent, et infideles, quod <lb/>
            tempus gratiae a legis tempore non discernerent. quibus ideo <lb/>
            dicit nihil esse mundum, quia et his, quae respuebant, et <lb n="20"/>
            his, quae sumebant, non sancte nec iuste utebantur, sicut <lb/>
            omnes quidem infideles, sed uos praecipue, Manichaei, quibus. <lb/>
            omnino nihil est mundum. neque enim cibus ipse, quem <lb/>
            sumitis, quamuis eum magna diligentia quasi a carnis contagione <lb/>
            separetis, mundus est uobis, quem creatum nisi a <lb n="25"/>
            diabolo non dicitis. in illo etiam deum uestrum ligatum <lb/>
            atque pollutum uos edendo purgare perhibetis. uos saltem

<note type="footnote"> 8 Tit. 1, 15 10 Gen. 1, 31 13 cf. Leu. 11 </note>

<note type="footnote" rend="script"> 1 beluis <hi rend="italic">CL,</hi> (b ex u <hi rend="italic">m. 2) M</hi> echinnis <hi rend="italic">LPG</hi> echi«nis S echinia <hi rend="italic">Cb</hi> <lb/>
            echigois <hi rend="italic">M</hi> 2 Spafia <hi rend="italic">scripai:</hi> oroma <hi rend="italic">LCPMGb</hi> oroma (I. <hi rend="italic">l</hi>. aisionS <lb/>
            somnii) <hi rend="italic">S</hi> actenus <hi rend="italic">CMLX</hi> uero <hi rend="italic">SG</hi> 3 audientes] obandientes <hi rend="italic">G28</hi> <lb/>
            5 qui] quia <hi rend="italic">SMG4</hi> 8 <hi rend="italic">cap</hi>. LXI <hi rend="italic">LPSMG</hi> Agustinus <hi rend="italic">L</hi> 12 immuudie <lb/>
            <hi rend="italic">L2</hi> 14 ammonuisse <hi rend="italic">LBGMt</hi> sufficerit <hi rend="italic">Lx</hi> 17 immundos <hi rend="italic">L*</hi> <lb/>
            19 alegis <hi rend="italic">C</hi> 21 sancie (a <hi rend="italic">er.) S</hi> scp <hi rend="italic">(exp. m. 2) LG</hi> scae <hi rend="italic">Mb</hi> <lb/>
            iuste <hi rend="italic">S, (, er.) G</hi> 22 praecipuae <hi rend="italic">L praecipug G</hi> manichei <hi rend="italic">LC</hi> <lb/>
            24 carnis (i 8. am. 1) <hi rend="italic">L</hi> ? contagione <hi rend="italic">G</hi> 25 seperetis <hi rend="italic">Cl</hi> 27 saltim <hi rend="italic">LSG</hi> </note><lb/>
             
<pb n="760"/>
            uobis mundi uideremini, quorum uentribus meretur ille purgari. <lb/>
            sed et uestra corpora naturam et opificium gentis tenebrarum <lb/>
            esse contenditis, animas autem uestras ipsis adhuc <lb/>
            corporibus inquinatas. quid ergo uobis est mundum ? non <lb/>
            quae sumitis, non quo mittitis ea, quae sumitis, non uos<lb n="5"/>
            ipsi, qui sumpta purgatis. uidetis ergo, propter quos tunc <lb/>
            istam sententiam dixit apostolus; talem tamen dixit, quae <lb/>
            omnes infideles et inmundos teneret, sed uos praecipue maximeque <lb/>
            conuinceret. omnia ergo munda mundis secundum <lb/>
            naturam, in qua creata sunt, non tamen omnia secundum<lb n="10"/>
            significationem munda primo populo Iudaeorum; nec nobis <lb/>
            omnia uel propter salutem corporis uel propter consuetudinem <lb/>
            humanae societatis apta sunt; sed cum sua cuique redduntur <lb/>
            et naturalem ordinem seruant, omnia munda sunt mundis; <lb/>
            inmundis autem et infidelibus, quales praecipue uos<lb n="15"/>
            estis, nihil est mundum. cetera iam uerba apostoli, quae <lb/>
            secuntur, uos ipsi uobis salubriter diceretis. si cauteriatam <lb/>
            uestram conscientiam sanari uelitis. sequitur enim: sed polluta <lb/>
            sunt eorum et mens et conscientia. 
</p></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>