<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa024.opp-lat1:26.8-28.3</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa024.opp-lat1:26.8-28.3</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa024.opp-lat1"><div type="textpart" subtype="book" n="26"><div type="textpart" subtype="chapter" n="8"><p>Tamen Faustus sibi ut credamus, hortatur dicens: et <lb/>
            si mihi uera dicenti uis credere, uterque eorum apud <lb/>
            Hebraeos falsam traxit opinionem, Iesus de morte et <lb/>
            de inmortalitate Helias, cum paulo post dicat: ut enim <lb n="20"/>
            ab initio sumpta hominis similitudine omnes humanae <lb/>
            condicionis simulauit adfectus, sic ab re non erat, si <lb/>
            in fine quoque consignandae oec.onomiae gratia fuisset <lb/>
            uisus et mori. homo pessime ac fallacissime, quomodo tibi <lb/>
            ego credam quasi uera dicenti, cum Christum dicas mortem <lb n="25"/>
            potuisse mentiri? ergo ille mentiebatur, quando dicebat: <lb/>
            oportet filium hominis occidi et tertia die resurgere, <lb/>
            et tu non mentiris et dicis, ut tibi uera dicenti credamus?

<note type="footnote">27 Luc. 24, 7 </note>

<note type="footnote"> 3 Maria <hi rend="italic">om. SG</hi> 4 credimus—euangelio <hi rend="italic">om. SG</hi> 6 quur <hi rend="italic">L</hi> 7 adsumta <lb/>
            .1[1 9 conmendandum <hi rend="italic">SG</hi> '14 hereticorum <hi rend="italic">LCSG</hi> anteponimus <lb/>
            (mus <hi rend="italic">in ras.) C</hi> 17 ut sibi <hi rend="italic">b</hi> ut <hi rend="italic">om</hi>. Pl 19 hebreos <hi rend="italic">LS<lb/>
             post</hi> falsam <hi rend="italic">lit. duar. litt. in C</hi> 20 imortalitate <hi rend="italic">C</hi> 21 inicio <hi rend="italic">C</hi> omnia <hi rend="italic">L</hi> <lb/>
            22 effectus <hi rend="italic">b</hi> rg <hi rend="italic">(sed ( paene er.) S</hi> r6 <hi rend="italic">G</hi> 23 quoque <hi rend="italic">om. GCPSM,<lb/>
             (s. l. m. 2 add.) L</hi> aeconomiae <hi rend="italic">LCGS1</hi> *economiae (a <hi rend="italic">er.) M</hi> gratia. <lb/>
            (e <hi rend="italic">er.) L</hi> fuisset (i <hi rend="italic">s. l.) CLX</hi> 25 ergo <hi rend="italic">L</hi> 28 uera (e <hi rend="italic">s. i.) L</hi> </note><lb/>
             
<pb n="737"/>
            ueracior ergo Petrus, quando ei dixit: absit, domine, non <lb/>
            fiet istud. et unde meruit audire: redi retro, satanas. et <lb/>
            ille quidem non hoc infructuose audiuit, qui eam postea ueritatem <lb/>
            mortis Christi usque ad suam mortem correctus perfectus'Iue <lb/>
            praedicauit. uerum si ille, quia tantum putauit <lb n="5"/>
            Christum non moriturum, audire meruit: satanas, tu quid <lb/>
            mereris audire, qui non solum negas mortuum, sed etiam <lb/>
            dicis mortem fuisse mentitum ? sed ideo, inquit, mortem quoque <lb/>
            simulasse credendus est, quia omnes humanae condicionis <lb/>
            simulauit adfectus. quis enim tibi hoc contra euangelium <lb n="10"/>
            concessurus est, quod omnes humanae condicionis simulauit <lb/>
            adfectus? prorsus si dixit euangelista: dormiuit. Iesus, si <lb/>
            dixit: esuriuit, sitiuit, contristatus est, exhilaratus est et si <lb/>
            quid aliud: omnia uera sunt, quae ita narrata sunt, ut non <lb/>
            eum simulasse. sed plane fecisse uel exhibuisse conscripta <lb n="15"/>
            sint sane non necessitate condicionis, sed magisterii uoluntate <lb/>
            et diuina etiam potestate. nam homo plerumque etsi nolit, <lb/>
            irascitur; etsi nolit, contristatur; etsi nolit, dormit; etsi nolit, <lb/>
            esurit ac sitit: ille autem omnia ista, quia uoluit. sic etiam <lb/>
            nascuntur homines atque patiuntur, non quia uolunt nec <lb n="20"/>
            quod nolunt; ille autem etiam ista, quia uoluit. tamen uera <lb/>
            haec et de illo fideliter ueraciterque conscripta sunt, ut quisquis <lb/>
            euangelio eius crediderit, ueritate instruatur, non mendaciis <lb/>
            inludatur. 
</p></div></div><div type="textpart" subtype="book" n="27"><div type="textpart" subtype="chapter" n="1"><ab><title type="sub">LIBER UICESIMUS SEPTIMUS. </title></ab><p>FAUSTUS dixit: Si natus non est Iesus, nec passus est; <lb/>
            si autem passus est, ergo et natus est. non uobis expedit,

<note type="footnote"> lMatth. 16,22 sq. 12 cf. Matth. 8,24; 4, 2 13 cf. Ioh. 19 Matth.26,37 <lb/>
            2 fia 81 redi] uade 8, <hi rend="italic">s. 1. G</hi> satana C1 3 eam] eandem <hi rend="italic">SGS</hi> <lb/>
            8 inquid <hi rend="italic">IJG1</hi> 10 effectus <hi rend="italic">b</hi> 12 effectus b si <hi rend="italic">oin. GLSMb dii* L</hi> <lb/>
            si <hi rend="italic">om. JuSMG</hi> 13 sitiuit <hi rend="italic">om. L CSGb</hi> constristatus <hi rend="italic">G</hi> exila- <lb/>
            <hi rend="italic">latus LtBtMtPG</hi> 14 quid aliud] qua taliaP3fe 16 conditionisL' <hi rend="italic">18 fin</hi>. <lb/>
            nolit (i <hi rend="italic">in ras.) L</hi> 19 hęc omnia ista fecit <hi rend="italic">b</hi> 20 uolunt <hi rend="italic">(eorr</hi>. m. 1 ex uoluit) <hi rend="italic">G <lb/>
            21 quod] quia SG* uolunt CPMLGb</hi> uoluit <hi rend="italic">(i ex u) M 23 mendatiis CM</hi> <lb/>
            26 <hi rend="italic">Cap. LII LPSMG</hi> 27 si autem passus est <hi rend="italic">om M1</hi> nobis <hi rend="italic">SGMLX •</hi> </note>

<note type="footnote"> XXV. Aug. aect. 6. </note>

<note type="footnote"> 47 </note><lb/>
             
<pb n="738"/>
            mihi credite, in his rebus consequentiam quaerere naturae; <lb/>
            alioquin infirmabitur omnis uestra fides. nam et uos Iesum <lb/>
            ex uirgine natum sine uiri coitu creditis et, si ex consequentibus <lb/>
            priora probanda sunt, erit hoc falsum. poterit enim et <lb/>
            uobis responderi in hunc modum, quia "si natus est ex<lb n="5"/>
            femina Iesus, ergo et seminatus ex uiro est; si uero seminatus <lb/>
            ex uiro non est, ergo nec natus ex femina est." potuit <lb/>
            autem, ut uos creditis, nasci non satus; quare ergo non potuerit <lb/>
            et pati non partus? 
</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="2"><p>AUGUSTINUS respondit: Nemo tibi proponit, quod tibi <lb n="10"/>
            proponis, nisi inperitus, quem decipis, non instructus, a quo <lb/>
            conuinceris. nam Iesus et nasci potuit non satus et pati non <lb/>
            partus; sed unum horum uoluit, alterum noluit. nasci enim <lb/>
            non satus uoluit, pati autem non partus noluit, quia partus <lb/>
            est passus. dicis mihi: unde scis? quia hoc in euangelio <lb n="15"/>
            ueritatis lego. si autem tibi dicam: unde seis ista, quae <lb/>
            dicis? Manichaei mihi obponis auctoritatem, dicis esse in <lb/>
            euangelio falsitatem. ego autem Manichaeo ista dicenti non <lb/>
            crederem nec si non mihi Christum mentitum esse laudaret. <lb/>
            quod quidem in Christo non inuenit, sed quid ipse diligat <lb n="20"/>
            prodit. 
</p></div></div><div type="textpart" subtype="book" n="28"><div type="textpart" subtype="chapter" n="1"><ab><title type="sub">LIBER DUODETRICESIMUS. </title></ab><p>FAUSTUS dixit: Sed non poterat mori, nisi natus esset. <lb/>
            et ego respondeo: nec nasci poterat, nisi deus non esset; <lb/>
            aut si potuit et deus esse et nasci, quare non et non nasci<lb n="25"/>
            potuerit et mori ? uides ergo utile satis non esse in his consequentiam <lb/>
            quaerere aut argumentis adniti, cum de rebus agitur, <lb/>
            quae pertineant ad Iesum; sed quaerendum potius est, <lb/>
            quid ipse de se quidue apostoli sui de eodem praedicarint.

<note type="footnote"> 1 querere <hi rend="italic">C</hi> 3 nirili <hi rend="italic">b</hi> 6 et ei <hi rend="italic">C</hi> 9 et in euangelio <hi rend="italic">b</hi> 10 <hi rend="italic">Cap</hi>. <lb/>
            Lin <hi rend="italic">LPSGM</hi> Agustinus <hi rend="italic">L</hi> tibi s. <hi rend="italic">I. m. 1 L</hi> 12 conaiQcpris 3f <lb/>
            16 ista quae] itaq: <hi rend="italic">L id</hi> qd <hi rend="italic">(corr. ex</hi> ita quae) <hi rend="italic">M</hi> 17 manichei <hi rend="italic">LC</hi> et in C <lb/>
            23 <hi rend="italic">Cap</hi>. LIIII <hi rend="italic">LPSGM</hi> 25 non <hi rend="italic">post</hi> quare <hi rend="italic">om. lib</hi>. 26 poterit <hi rend="italic">SG</hi> <lb/>
            * 29 apoetoluS <hi rend="italic">G</hi> apostolis 1 eius <hi rend="italic">(tn ru.) 8</hi> sui (s <hi rend="italic">add</hi>. &lt;M. 2) M <lb/>
            praedicarint (in <hi rend="italic">in</hi> rxu.) <hi rend="italic">C</hi> predicarent <hi rend="italic">b</hi> </note><lb/>
             
<pb n="739"/>
            ipsaque adeo pertractanda genealogia est et uidendum, si sibi <lb/>
            conueniat, non ex coniectura passionis natiuitatis eius exquirere <lb/>
            ueritatem, quia et pati non natus potuit et natus minime <lb/>
            pati praesertim ipsis uobis fatentibus deo esse inpossibile <lb/>
            nihil: quod erit et ipsum falsum, si hoc constiterit non po- . <lb n="5"/>
            tuisse mori non natum. 
</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="2"><p>AUGUSTINUS respondit: Iterum ac saepe tibi proponis, <lb/>
            quod non audis ab eis, a quibus confutaris. nemo tibi dicit: <lb/>
            non poterat mori, nisi natus esset, quia mortuus est Adam, <lb/>
            quamuis natus non fuisset; sed dicitur tibi: natus est, quia <lb n="10"/>
            hoc sanctum euangelium, non nescio quis haereticus loquitur; <lb/>
            mortuus est, quia hoc in sancto euangelio, non in libro alicuius <lb/>
            haeretici legitur. sed tu, qui prohibes argumentari, <lb/>
            cum de rebus agitur, quae pertinent ad legum, et quaerendum <lb/>
            censes, quid ipse de se quidue apostoli sui de eodem <lb n="15"/>
            praedicarint, cum coepero Matthaei euangelium recitare apostoli <lb/>
            eius, ubi narratio natiuitati)J eius tota contexitur, continuo <lb/>
            dices illam narrationem non esse Matthaei, quam Matthaei <lb/>
            esse dicit uniuersa ecclesia ab apostolicis sedibus usque ad <lb/>
            praesentes episcopos certa successione perducta. tu mihi quid <lb n="20"/>
            contra lecturus es ? aliquem forte librum Manichaei, ubi Iesus <lb/>
            negatur esse natus ex uirgine. sicut ergo ego credo illum <lb/>
            librum esse Manichaei, quoniam ex ipso tempore, quo Manichaeus <lb/>
            uiuebat in carne, per discipulos eius certa successione <lb/>
            praepositorum uestrorum ad uestra usque tempora custoditus <lb n="25"/>
            atque perductus est: sic et istum librum credite esse Matthaei, <lb/>
            quem ex illo tempore, quo Matthaeus ipse in carne uixit, non <lb/>
            interrupta serie temporum ecclesia certa conexionis successione

<note type="footnote"> 1 ipsa quoque <hi rend="italic">C</hi> 7 <hi rend="italic">Cap</hi>. LV <hi rend="italic">LPSGM</hi> Agustinas respd <hi rend="italic">L</hi> <lb/>
            11 hereticus <hi rend="italic">LCSG</hi> 13 heretici <hi rend="italic">LCSG</hi> 15 de se s. <hi rend="italic">I. S</hi> <lb/>
            apostolissui <hi rend="italic">S</hi> apostolis soide (s add. <hi rend="italic">m. 2; fuit</hi> uide) M sui <hi rend="italic">in<lb/>
             ras. G</hi> 16 praedicarent P (et 18, 26) mattkei <hi rend="italic">L</hi> mathei C <lb/>
            21 (et 23) manichei <hi rend="italic">LG</hi> 23 esse (s, <hi rend="italic">I. a m. 1) C</hi> 26 sic?ta <hi rend="italic">p3G</hi> <lb/>
            sic/ill (ut <hi rend="italic">er.) M</hi> credit <hi rend="italic">SG</hi> credite <hi rend="italic">(exp. m</hi>. 3) <hi rend="italic">P</hi> crede <hi rend="italic">b</hi> <lb/>
            27 mattheus <hi rend="italic">L</hi> matheus <hi rend="italic">C</hi> 28 series <hi rend="italic">LS*GMb</hi> ecclesia <hi rend="italic">Ll</hi> <lb/>
            certa] et certa <hi rend="italic">BGMLib</hi> ex certa <hi rend="italic">C</hi> </note>

<note type="footnote"> 47* </note><lb/>
             
<pb n="740"/>
            usque ad tempora ista perduxit. et dic mihi, cui libro potius <lb/>
            credere debeamus: eiusne apostoli, qui Christo, cum adhuc <lb/>
            in terra esset, adhaeserat, an nescio cuius Persae, qui tanto <lb/>
            post natus est? sed alium forte proferes librum, qui nomen <lb/>
            habeat alicuius apostoli, quem a Christo constat electum, et<lb n="5"/>
            ibi Christum natum ex Maria non esse lecturus es. cum ergo <lb/>
            necesse sit alterum horum librorum esse mendacem, cui nos <lb/>
            potius censes fidem adcommodare debere? eine, quem illa <lb/>
            ecclesia ab ipso Christo inchoata per apostolos prouecta certa <lb/>
            successionum serie usque ad haec tempora toto terrarum orbe<lb n="10"/>
            dilatata ab initio traditum et conseruatum agnoscit atque adprobat, <lb/>
            an ei, quem eadem ecclesia incognitum reprobat, cum <lb/>
            etiam proferatur ab hominibus ita ueracibus, ut Christum <lb/>
            laudent esse mentitum? 
</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="3"><p>Hic dicturus es: genealogia ipsa consideretur duorum<lb n="15"/>
            euangelii librorum, utrum sibi conueniat. iam hinc alibi in <lb/>
            hoc opere diximus, quod dicendum fuit. neque enim uos <lb/>
            mouet, nisi quemadmodum duos patres potuerit habere Ioseph. <lb/>
            quodsi cogitantibus non occurrisset unus, qui genuit, alius, <lb/>
            qui adoptauit, nec sic facile debuistis aduersus tantam auctoritatem <lb n="20"/>
            praeproperam proferre sententiam; nunc uero si uel <lb/>
            admoniti cogitatis, quam hoc fieri potuerit, euangelio simpliciter <lb/>
            credite et uos potius tam male ac peruerse argumentari <lb/>
            desistite. 
</p></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>