<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa024.opp-lat1:23.9-23.10</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa024.opp-lat1:23.9-23.10</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa024.opp-lat1"><div type="textpart" subtype="book" n="23"><div type="textpart" subtype="chapter" n="9"><p>Nos ergo credimus etiam Mariam fuisse in cognatione <lb n="20"/>
            Dauid, quia scripturis eis credimus, quae utrumque dicunt, <lb/>
            et Christum ex semine Dauid secundum carnem et eius <lb/>
            matrem Mariam non cum uiro concumbendo, sed uirginem. <lb/>
            quisquis itaque dicit Mariam ad consanguinitatem Dauid non <lb/>
            pertinuisse, manifestum est, quod istarum scripturarum tam <lb n="25"/>
            excellenti auctoritati obluctetur . ipse ergo conuincat non eam <lb/>
            pertinuisse ad semen Dauid et hoc ostendat non ex quibuscumque <lb/>
            litteris, sed ecclesiasticis, canonicis, catholicis. aliae

<note type="footnote"> 22 cf. Rom. 1, 8 n Tim. 2, 8 23 cf. M*tth. 1, 18 Luc. 1, 27 </note>

<note type="footnote"> 6 seriffi <hi rend="italic">S</hi> progeneratorem <hi rend="italic">LSMG</hi> 7 quam uuIt P quemnam <lb/>
            uult <hi rend="italic">C</hi> qui uult b 8 hereticorum <hi rend="italic">LCSG</hi> 11 confederationem <hi rend="italic">LSMG</hi> <lb/>
            quamuis] quando S quamdo (do s. <hi rend="italic">I.) G</hi> quamuis (s ex i <hi rend="italic">m. 1) L</hi> <lb/>
            12 comirtus <hi rend="italic">SG</hi> 14 hoc (8. <hi rend="italic">l. a m. 2 ut md.) C</hi> ipso (0 corr. ex <lb/>
            <hi rend="italic">e m. 2 ut uid.) L</hi> coniungebat (n 8. <hi rend="italic">I.) S</hi> 18 adherere <hi rend="italic">LSG</hi> <lb/>
            menbris <hi rend="italic">C</hi> </note><lb/>
             
<pb n="715"/>
            quippe apud nos non habent ad has res ullum pondus auctoritatis; <lb/>
            ipsae sunt enim, quas recipit et tenet ecclesia toto <lb/>
            orbe diffusa, quae per illas est etiam prophetata et quemadmodum <lb/>
            promissa, sic reddita. ac per hoc illud, quod de generatione <lb/>
            Mariae Faustus posuit, quod patrem habuerit ex tribu <lb n="5"/>
            Leui sacerdotem quendam nomine Ioachim, canonicum non <lb/>
            est, non me constringit. sed etiamsi hoc crederem, ipsum <lb/>
            potius Ioachim dicerem aliquo modo ad Dauid sanguinem <lb/>
            pertinuisse et aliquo modo ex tribu Iuda in tribu Leui fuisse <lb/>
            adoptatum, uel ipsum uel eius aliquem progeneratorem, uel <lb n="10"/>
            certe in tribu Leui ita natum, ut de stirpe Dauid consanguinitatem <lb/>
            aliquam duceret: sicut fieri potuisse idem Faustus <lb/>
            fatetur, ut Maria de tribu Leui esset, quam tamen constat <lb/>
            traditam uiro, qui fuerit de stirpe Dauid, id est de tribu <lb/>
            Iuda, et dicit ita potuisse accipi Christum filium Dauid, si <lb n="15"/>
            Maria filia Ioseph fuisset. proinde si filia Ioseph nupsisset in <lb/>
            tribu Leui, non absurde diceretur etiam filius Dauid, quisquis <lb/>
            de illa et in tribu Leui natus fuisset. ita si mater illius <lb/>
            Ioachim, quem patrem Mariae Faustus commemorat, de tribu <lb/>
            Iuda et genere Dauid nupsit in tribu Leui, non inmerito et <lb n="20"/>
            Ioachim et Maria et filius Mariae etiam sic ex Dauid semine <lb/>
            ueraciter perhibentur. hoc ergo potius uel tale aliquid crederem, <lb/>
            si illius apocryphae scripturae, ubi Ioachim pater <lb/>
            Mariae legitur, auctoritate detinerer, quam mentiri euangelium, <lb/>
            in quo scriptum est et legum Christum filium dei saluatorem <lb n="25"/>
            nostrum ex semine Dauid secundum carnem et per uirginem <lb/>
            Mariam procreatum. sufficit ergo nobis, quod scripturae, quae <lb/>
            hoc dicunt et quibus credimus, ab inimicis suis de nulla <lb/>
            possunt falsitate conuinci.

<note type="footnote"><hi rend="italic">2 ipse L 3 post diffusa n er. L illaC propheta C</hi> 4 generatione <lb/>
            <hi rend="italic">(pr</hi> ne <hi rend="italic">m. rec. superscr.) G</hi> 8 sanguine <hi rend="italic">L</hi> 10 <hi rend="italic">prim</hi>. uel <hi rend="italic">8. l. 01</hi> <lb/>
            progeneratorem (em <hi rend="italic">in ras. ex</hi> um) <hi rend="italic">C</hi> 12 fieri <hi rend="italic">om. SG</hi> 15 accipe <lb/>
            <hi rend="italic">PM</hi> accipere b <hi rend="italic">post</hi> Dauid <hi rend="italic">leg</hi>. fuisse <hi rend="italic">in LPSMGb</hi> si-fuisset <lb/>
            <hi rend="italic">om. LPSMGb</hi> 16 iosephi <hi rend="italic">PO</hi> nupsisset] ««nupsiaset (in <hi rend="italic">er.) M</hi> <lb/>
            innupsisset <hi rend="italic">SG</hi> 22 perhiberentur (re <hi rend="italic">8. l.) M</hi> 23 apocriphae <hi rend="italic">LSMG</hi> <lb/>
            apochryph <hi rend="italic">C</hi> 25 et <hi rend="italic">om. Cb</hi> </note> 
<pb n="716"/>
            
</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="10"><p>Non mihi ergo uicissim dicat: etsi ego non ostendo <lb/>
            Mariam non fuisse de cognatione Dauid, tu quod inde fuerit <lb/>
            ostende. hoc enim ostendo clarissimo plane atque fortissimo <lb/>
            documento, quod scriptura confirmatissimae auctoritatis et <lb/>
            Christum dicit ex semine Dauid et eius matrem sine ullius<lb n="5"/>
            concubitu uirginem Mariam. quam uero sibi Faustus cuiusdam <lb/>
            quasi turpitudinis uisus est uerecundissimus detestator, cum <lb/>
            diceret: frustra uos calumniam ingeritis scriptori, tamquam <lb/>
            dei ille filium in utero mulieris incluserit! non <lb/>
            plane catholica fides, quae Christum dei filium natum secundum <lb n="10"/>
            carnem credit ex uirgine, ullo modo eundem dei filium <lb/>
            sic in utero mulieris includit, quasi extra non sit, quasi caeli <lb/>
            et terrae administrationem deseruerit, quasi a patre recesserit. <lb/>
            sed uos, Manichaei, corde illo, quo nihil potestis nisi corporalia <lb/>
            phantasmata cogitare, ista omnino non capitis, quomodo<lb n="15"/>
            dei uerbum, dei uirtus atque sapientia et in se manens et <lb/>
            apud patrem et uniuersam creaturam regens pertendat a fine <lb/>
            usque ad finem fortiter et disponat omnia suauiter. in cuius <lb/>
            dispositionis admirabili et ineffabili facilitate sibi etiam matrem <lb/>
            in terra disposuit et propter seruos suos de corruptionis seruitute<lb n="20"/>
            liberandos in ea formam serui, hoc est mortale corpus <lb/>
            accepit, acceptum monstrauit monstratumque et morte prostratum <lb/>
            resurrectione sursum erexit et tamquam templum <lb/>
            solutum iterum aedificauit. uos tamen, qui haec credere quasi <lb/>
            sacrilega formidatis, non membra dei uestri in utero uirginis. <lb n="25"/>
            sed in uteris omnium feminarum carnalium ab elephantis <lb/>
            usque ad muscas includitis. an ideo uobis uidetur uilior uerus

<note type="footnote"> 18 cf. Sap. 8, 1 </note>

<note type="footnote"> 4 confirmatissirae <hi rend="italic">L</hi> 13 amministrationem <hi rend="italic">LSMG</hi> 14 manichei <hi rend="italic">LCS</hi> <lb/>
            quod <hi rend="italic">G</hi> quod <hi rend="italic">L</hi> quo (d <hi rend="italic">er.) M</hi> 16 fantasmata <hi rend="italic">SG</hi> 16 <hi rend="italic">pr</hi>. et <hi rend="italic">om. Cb</hi> <lb/>
            19 dispensationis b ammirabili <hi rend="italic">SGML</hi> 20 terram <hi rend="italic">G</hi> terra (m <lb/>
            <hi rend="italic">er.) M,</hi> (~ <hi rend="italic">supra</hi> a <hi rend="italic">er.) S</hi> corrupcionis <hi rend="italic">SG</hi> coruptionis 3f1 <lb/>
            seruitutis <hi rend="italic">P</hi> 21 ea] eam <hi rend="italic">LPMGs</hi> eandem <hi rend="italic">SGl post</hi> corpus <hi rend="italic">lit. quattuor<lb/>
             uocab. C</hi> 22 acceptnmq: <hi rend="italic">C</hi> 23 tamquam (t <hi rend="italic">s. l</hi>. 8. <hi rend="italic">er</hi>. i) <hi rend="italic">M</hi> 26 in <lb/>
            <hi rend="italic">ante</hi> uteris <hi rend="italic">om. L</hi> elefantis <hi rend="italic">SG</hi> </note><lb/>
             
<pb n="717"/>
            Christus, quia sic uerbum dicimus carnem factum in utero <lb/>
            uirginali, ut nulla sui commutatione in natura propria inuiolabiliter <lb/>
            permanens templum sibi hominem coaptarit, et ideo <lb/>
            uobis carus est deus uester, quia tot uinculis carnium conligatus <lb/>
            et inquinatus in illa parte, qua etiam in globo figendus <lb n="5"/>
            est, sine causa subpetias deprecatur aut etiam penitus obpressus <lb/>
            deprecari non sinitur? 
</p></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>