<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa024.opp-lat1:23.7-25.2</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa024.opp-lat1:23.7-25.2</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa024.opp-lat1"><div type="textpart" subtype="book" n="23"><div type="textpart" subtype="chapter" n="7"><p>Sic ergo de caelo dictum est super aqua Iordanis: hic <lb/>
            est filius meus dilectus, in quo mihi conplacui, quemadmodum <lb/>
            dictum est et in monte. neque enim quia et ibi <lb/>
            de caelo uox ipsa sonuit, filius dei ante non fuit, quandoquidem<lb n="15"/>
            ex utero uirginis ille accepit formam serui. qui <lb/>
            cum in forma dei esset, non rapinam arbitratus est <lb/>
            esse aequalis deo. denique ipse apostolus Paulus alio loco <lb/>
            apertissime dicit: cum autem uenit plenitudo temporis, <lb/>
            misit deus filium suum, factum ex muliere, factum<lb n="20"/>
            sub lege. mulierem scilicet more locutionis hebraicae feminam <lb/>
            appellans. ipse est ergo filius dei, qui et dominus Dauid <lb/>
            secundum diuinitatem, et idem ipse filius Dauid ex semine <lb/>
            Dauid secundum carnem. quod si nobis credere non prodesset. <lb/>
            non hoc tam adtente idem apostolus Timotheo commendaret <lb n="25"/>
            dicens: memor esto Christum Iesum resurrexisse a <lb/>
            mortuis ex semine Dauid secundum euangelium meum.

<note type="footnote"> 2 cf. Gen. 26, 7; 24 12 cf. Matth. 17, 5 16 Phil. 2, 6 sq. <lb/>
            19 Gal. 6, 4 26 n Tim. 2, 8 </note>

<note type="footnote"><hi rend="italic">1 ip.se L rebeccham L dixerat C 2 est C cottidie LS</hi><lb/>
            4 prior <hi rend="italic">(ex</hi> proor <hi rend="italic">m. 1) L</hi> illuc <hi rend="italic">b</hi> 6 scriptores <hi rend="italic">(corr. ex</hi> scriptorsese) <lb/>
            <hi rend="italic">S</hi> 7 euangelico <hi rend="italic">CM</hi> 8 matheum <hi rend="italic">CSG</hi> nominis. (s <lb/>
            <hi rend="italic">er.) L</hi> culminis 01 9 mathei <hi rend="italic">CSG</hi> matthei <hi rend="italic">L</hi> 12 aquam <hi rend="italic">Cb</hi> <lb/>
            13 quemammodum <hi rend="italic">L</hi> 17 rapina <hi rend="italic">L</hi> 18 idem ipse <hi rend="italic">Cl,</hi> 21 hebneicae <lb/>
            <hi rend="italic">L</hi> </note><lb/>
             
<pb n="713"/>
            contra quod euangelium quisquis aliud adnuntiauerit, ut anathema <lb/>
            sit, magna cura fideles admonuit. 
</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="8"><p>Quid ergo iam moueat sancti euangelii sectatorem, quod <lb/>
            sine concubitu Ioseph Christus natus ex uirgine filius tamen <lb/>
            Dauid appellatur, cum generationum seriem non usque ad <lb n="5"/>
            Mariam. sed usque ad Ioseph Matthaeus euangelista perducat? <lb/>
            primo quia mariti eius fuerat propter uirilem sexum potius <lb/>
            honoranda persona; neque enim quia concubitu non permixtus <lb/>
            ideo non maritus, cum ipse Matthaeus narret ab angelo Mariam <lb/>
            coniugem ipsius appellatam, qui narrat, quod non ipsius <lb n="10"/>
            concubitu, sed de spiritu sancto conceperat. quodsi non Matthaeus <lb/>
            apostolus ista uera, sed aliquis alius sub eius nomine, <lb/>
            sicut Manichaei putant. ea falsa conscriberet, itane sibi etiam <lb/>
            ipse in rebus apertissimis et tam de proximo contextis contraria <lb/>
            loqueretur, ut quem diceret Dauid filium de Maria <lb n="15"/>
            uirgine sine cuiusquam uiri concubitu natum, eiusdem parentes <lb/>
            gradatim enumerans usque ad eum sine aliqua ratione perduceret, <lb/>
            quem non commixtum Mariae ipse dixisset? si enim <lb/>
            alius enumeraret progeneratores Christi a Dauid usque ad <lb/>
            Ioseph dicens eum filium Dauid, et alius eum sine ullius <lb n="20"/>
            uiri concubitu ex uirgine Maria natum diceret nec eum filium <lb/>
            Dauid appellaret, nec sic continuo putare deberemus eos sibi <lb/>
            haec contraria locutos fuisse, ut uel ambo uel unus eorum <lb/>
            falsitatis conuinceretur. cogitare enim deberemus fieri potuisse, <lb/>
            ut ambo uera dicerent, ut et Ioseph maritus Mariae diceretur <lb n="25"/>
            habens eam coniugem continenter non concubitu, sed adfectu. <lb/>
            non commixtione corporum, sed copulatione, quod est carius, <lb/>
            animorum, et ideo non debuisse uirum uirginis matris Christi

<note type="footnote"> 2 cf. Gal. 1, 8 sq.»-</note>

<note type="footnote"> 2 ammonuit <hi rend="italic">LSMG</hi> 3 iam <hi rend="italic">om. SG</hi> sectatores <hi rend="italic">SO</hi> <lb/>
            6 (et 9) matheus <hi rend="italic">C</hi> mattheus <hi rend="italic">L</hi> 7 qui amariti <hi rend="italic">C</hi> maritus <hi rend="italic">b</hi> <lb/>
            11 mattheus <hi rend="italic">LC</hi> matheus <hi rend="italic">SG</hi> 12 aliquid <hi rend="italic">L</hi> 13 Manichaei] matthei <hi rend="italic">L</hi> <lb/>
            manichci <hi rend="italic">C</hi> itane <hi rend="italic">8. I. m. 1 C</hi> 17 ration <hi rend="italic">L</hi> 20 ullius (i a. <hi rend="italic">l. <lb/>
             a m. 1) L</hi> 21 maria uirgine <hi rend="italic">b</hi> 22 sibi] qui sibi <hi rend="italic">b</hi> 23 loquutos <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            26 concubitum <hi rend="italic">L</hi> affectum <hi rend="italic">L</hi> </note><lb/>
             
<pb n="714"/>
            separari a serie parentum Christi, et ipsam Mariam aliquam <lb/>
            de stirpe Dauid uenam sanguinis ducere, ut caro Christi etiam <lb/>
            ex uirgine procreata sine Dauid semine esse non posset. cum <lb/>
            uero unus idemque narrator utrumque dicat, utrumque commendet, <lb/>
            et uirum Mariae Ioseph et Christi uirginem matrem<lb n="5"/>
            et Christum ex semine Dauid et Ioseph in serie progeneratorum <lb/>
            Christi ex Dauid: quid restat, ut credat, qui mauult <lb/>
            diuino euangelio quam haereticorum fabulis credere, nisi et <lb/>
            Mariam non fuisse extraneam a cognatione Dauid et eam <lb/>
            Ioseph coniugem non frustra appellatam propter ordinem<lb n="10"/>
            sexus et animorum confoederationem, quamuis ei non fuerit <lb/>
            carne. commixtus, et Ioseph potius propter dignitatem uirilem <lb/>
            ab ordine generationum illarum non fuisse separandum. ne <lb/>
            hoc ipso uideretur ab illa femina separatus, cui eum coniungebat <lb/>
            mentis adfectus, et ne homines fideles Christi id, quod<lb n="15"/>
            sibi coniuges carne miscentur, tam magnum in coniugio deputarent, <lb/>
            ut sine hoc coniuges esse non crederent, sed potius <lb/>
            dicerent fidelia coniugia multo familiarius se adhaerere membris <lb/>
            Christi, quanto potuissent 'imitari parentes Christi? 
</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="9"><p>Nos ergo credimus etiam Mariam fuisse in cognatione <lb n="20"/>
            Dauid, quia scripturis eis credimus, quae utrumque dicunt, <lb/>
            et Christum ex semine Dauid secundum carnem et eius <lb/>
            matrem Mariam non cum uiro concumbendo, sed uirginem. <lb/>
            quisquis itaque dicit Mariam ad consanguinitatem Dauid non <lb/>
            pertinuisse, manifestum est, quod istarum scripturarum tam <lb n="25"/>
            excellenti auctoritati obluctetur . ipse ergo conuincat non eam <lb/>
            pertinuisse ad semen Dauid et hoc ostendat non ex quibuscumque <lb/>
            litteris, sed ecclesiasticis, canonicis, catholicis. aliae

<note type="footnote"> 22 cf. Rom. 1, 8 n Tim. 2, 8 23 cf. M*tth. 1, 18 Luc. 1, 27 </note>

<note type="footnote"> 6 seriffi <hi rend="italic">S</hi> progeneratorem <hi rend="italic">LSMG</hi> 7 quam uuIt P quemnam <lb/>
            uult <hi rend="italic">C</hi> qui uult b 8 hereticorum <hi rend="italic">LCSG</hi> 11 confederationem <hi rend="italic">LSMG</hi> <lb/>
            quamuis] quando S quamdo (do s. <hi rend="italic">I.) G</hi> quamuis (s ex i <hi rend="italic">m. 1) L</hi> <lb/>
            12 comirtus <hi rend="italic">SG</hi> 14 hoc (8. <hi rend="italic">l. a m. 2 ut md.) C</hi> ipso (0 corr. ex <lb/>
            <hi rend="italic">e m. 2 ut uid.) L</hi> coniungebat (n 8. <hi rend="italic">I.) S</hi> 18 adherere <hi rend="italic">LSG</hi> <lb/>
            menbris <hi rend="italic">C</hi> </note><lb/>
             
<pb n="715"/>
            quippe apud nos non habent ad has res ullum pondus auctoritatis; <lb/>
            ipsae sunt enim, quas recipit et tenet ecclesia toto <lb/>
            orbe diffusa, quae per illas est etiam prophetata et quemadmodum <lb/>
            promissa, sic reddita. ac per hoc illud, quod de generatione <lb/>
            Mariae Faustus posuit, quod patrem habuerit ex tribu <lb n="5"/>
            Leui sacerdotem quendam nomine Ioachim, canonicum non <lb/>
            est, non me constringit. sed etiamsi hoc crederem, ipsum <lb/>
            potius Ioachim dicerem aliquo modo ad Dauid sanguinem <lb/>
            pertinuisse et aliquo modo ex tribu Iuda in tribu Leui fuisse <lb/>
            adoptatum, uel ipsum uel eius aliquem progeneratorem, uel <lb n="10"/>
            certe in tribu Leui ita natum, ut de stirpe Dauid consanguinitatem <lb/>
            aliquam duceret: sicut fieri potuisse idem Faustus <lb/>
            fatetur, ut Maria de tribu Leui esset, quam tamen constat <lb/>
            traditam uiro, qui fuerit de stirpe Dauid, id est de tribu <lb/>
            Iuda, et dicit ita potuisse accipi Christum filium Dauid, si <lb n="15"/>
            Maria filia Ioseph fuisset. proinde si filia Ioseph nupsisset in <lb/>
            tribu Leui, non absurde diceretur etiam filius Dauid, quisquis <lb/>
            de illa et in tribu Leui natus fuisset. ita si mater illius <lb/>
            Ioachim, quem patrem Mariae Faustus commemorat, de tribu <lb/>
            Iuda et genere Dauid nupsit in tribu Leui, non inmerito et <lb n="20"/>
            Ioachim et Maria et filius Mariae etiam sic ex Dauid semine <lb/>
            ueraciter perhibentur. hoc ergo potius uel tale aliquid crederem, <lb/>
            si illius apocryphae scripturae, ubi Ioachim pater <lb/>
            Mariae legitur, auctoritate detinerer, quam mentiri euangelium, <lb/>
            in quo scriptum est et legum Christum filium dei saluatorem <lb n="25"/>
            nostrum ex semine Dauid secundum carnem et per uirginem <lb/>
            Mariam procreatum. sufficit ergo nobis, quod scripturae, quae <lb/>
            hoc dicunt et quibus credimus, ab inimicis suis de nulla <lb/>
            possunt falsitate conuinci.

<note type="footnote"><hi rend="italic">2 ipse L 3 post diffusa n er. L illaC propheta C</hi> 4 generatione <lb/>
            <hi rend="italic">(pr</hi> ne <hi rend="italic">m. rec. superscr.) G</hi> 8 sanguine <hi rend="italic">L</hi> 10 <hi rend="italic">prim</hi>. uel <hi rend="italic">8. l. 01</hi> <lb/>
            progeneratorem (em <hi rend="italic">in ras. ex</hi> um) <hi rend="italic">C</hi> 12 fieri <hi rend="italic">om. SG</hi> 15 accipe <lb/>
            <hi rend="italic">PM</hi> accipere b <hi rend="italic">post</hi> Dauid <hi rend="italic">leg</hi>. fuisse <hi rend="italic">in LPSMGb</hi> si-fuisset <lb/>
            <hi rend="italic">om. LPSMGb</hi> 16 iosephi <hi rend="italic">PO</hi> nupsisset] ««nupsiaset (in <hi rend="italic">er.) M</hi> <lb/>
            innupsisset <hi rend="italic">SG</hi> 22 perhiberentur (re <hi rend="italic">8. l.) M</hi> 23 apocriphae <hi rend="italic">LSMG</hi> <lb/>
            apochryph <hi rend="italic">C</hi> 25 et <hi rend="italic">om. Cb</hi> </note> 
<pb n="716"/>
            
</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="10"><p>Non mihi ergo uicissim dicat: etsi ego non ostendo <lb/>
            Mariam non fuisse de cognatione Dauid, tu quod inde fuerit <lb/>
            ostende. hoc enim ostendo clarissimo plane atque fortissimo <lb/>
            documento, quod scriptura confirmatissimae auctoritatis et <lb/>
            Christum dicit ex semine Dauid et eius matrem sine ullius<lb n="5"/>
            concubitu uirginem Mariam. quam uero sibi Faustus cuiusdam <lb/>
            quasi turpitudinis uisus est uerecundissimus detestator, cum <lb/>
            diceret: frustra uos calumniam ingeritis scriptori, tamquam <lb/>
            dei ille filium in utero mulieris incluserit! non <lb/>
            plane catholica fides, quae Christum dei filium natum secundum <lb n="10"/>
            carnem credit ex uirgine, ullo modo eundem dei filium <lb/>
            sic in utero mulieris includit, quasi extra non sit, quasi caeli <lb/>
            et terrae administrationem deseruerit, quasi a patre recesserit. <lb/>
            sed uos, Manichaei, corde illo, quo nihil potestis nisi corporalia <lb/>
            phantasmata cogitare, ista omnino non capitis, quomodo<lb n="15"/>
            dei uerbum, dei uirtus atque sapientia et in se manens et <lb/>
            apud patrem et uniuersam creaturam regens pertendat a fine <lb/>
            usque ad finem fortiter et disponat omnia suauiter. in cuius <lb/>
            dispositionis admirabili et ineffabili facilitate sibi etiam matrem <lb/>
            in terra disposuit et propter seruos suos de corruptionis seruitute<lb n="20"/>
            liberandos in ea formam serui, hoc est mortale corpus <lb/>
            accepit, acceptum monstrauit monstratumque et morte prostratum <lb/>
            resurrectione sursum erexit et tamquam templum <lb/>
            solutum iterum aedificauit. uos tamen, qui haec credere quasi <lb/>
            sacrilega formidatis, non membra dei uestri in utero uirginis. <lb n="25"/>
            sed in uteris omnium feminarum carnalium ab elephantis <lb/>
            usque ad muscas includitis. an ideo uobis uidetur uilior uerus

<note type="footnote"> 18 cf. Sap. 8, 1 </note>

<note type="footnote"> 4 confirmatissirae <hi rend="italic">L</hi> 13 amministrationem <hi rend="italic">LSMG</hi> 14 manichei <hi rend="italic">LCS</hi> <lb/>
            quod <hi rend="italic">G</hi> quod <hi rend="italic">L</hi> quo (d <hi rend="italic">er.) M</hi> 16 fantasmata <hi rend="italic">SG</hi> 16 <hi rend="italic">pr</hi>. et <hi rend="italic">om. Cb</hi> <lb/>
            19 dispensationis b ammirabili <hi rend="italic">SGML</hi> 20 terram <hi rend="italic">G</hi> terra (m <lb/>
            <hi rend="italic">er.) M,</hi> (~ <hi rend="italic">supra</hi> a <hi rend="italic">er.) S</hi> corrupcionis <hi rend="italic">SG</hi> coruptionis 3f1 <lb/>
            seruitutis <hi rend="italic">P</hi> 21 ea] eam <hi rend="italic">LPMGs</hi> eandem <hi rend="italic">SGl post</hi> corpus <hi rend="italic">lit. quattuor<lb/>
             uocab. C</hi> 22 acceptnmq: <hi rend="italic">C</hi> 23 tamquam (t <hi rend="italic">s. l</hi>. 8. <hi rend="italic">er</hi>. i) <hi rend="italic">M</hi> 26 in <lb/>
            <hi rend="italic">ante</hi> uteris <hi rend="italic">om. L</hi> elefantis <hi rend="italic">SG</hi> </note><lb/>
             
<pb n="717"/>
            Christus, quia sic uerbum dicimus carnem factum in utero <lb/>
            uirginali, ut nulla sui commutatione in natura propria inuiolabiliter <lb/>
            permanens templum sibi hominem coaptarit, et ideo <lb/>
            uobis carus est deus uester, quia tot uinculis carnium conligatus <lb/>
            et inquinatus in illa parte, qua etiam in globo figendus <lb n="5"/>
            est, sine causa subpetias deprecatur aut etiam penitus obpressus <lb/>
            deprecari non sinitur? 
</p></div></div><div type="textpart" subtype="book" n="24"><div type="textpart" subtype="chapter" n="1"><ab><title type="sub">LIBER UICESIMUS QVARTUS. </title></ab><p rend="script">FAUSTUS dixit: Quid ita hominem negatis fieri a deo? <lb/>
            non quidem nos omnifariam hominem a deo fieri pernegamus; <lb n="10"/>
            sed quis et quando et quemadmodum fiat, hoc quaerimus, <lb/>
            quoniam quidem sunt secundum apostolum homines duo, quorum <lb/>
            alterum quidem interdum exteriorem uocat, plerumque <lb/>
            uero terrenum, nonnumquam etiam ueterem, alterum uero <lb/>
            interiorem et caelestem dicit ac nouum. horum ergo uter fiat <lb n="15"/>
            a deo, quaerimus, quoniam quidem et natiuitatis nostrae <lb/>
            tempora duo sunt: unum illud, quo nos inretitos carnalibus <lb/>
            uinculis in lucem hanc natura produxit, alterum uero, cum <lb/>
            ueritas nos ex errore conuersos ad se regenerauit initiatos ad <lb/>
            fidem. quod tempus secundae natiuitatis in euangelio Iesu <lb n="20"/>
            significans dicit: nisi quis natus fuerit denuo, non potest <lb/>
            uidere regnum dei. quod cum Nicodemus parum intellegens <lb/>
            haesitaret et qualiter id fieri posset, percunctaretur <lb/>
            — neque enim posse hominem senem matris uterum introire

<note type="footnote"> 15 cf. Rom. 6, 7; I Cor. 15 II Cor. 4 Ephes. 8; 4 Col. 3 </note>

<note type="footnote"> 8 permanens (n <hi rend="italic">alt. m. 1 superser.) C coaptaret S</hi> o figgendus <hi rend="italic">SG</hi> <lb/>
            figendus (g s. <hi rend="italic">I.) M</hi> 6 subspetias <hi rend="italic">G</hi> depcatur <hi rend="italic">LSG</hi> depraecatur <hi rend="italic">M <lb/>
            deprecatur C 7 depcari C <lb/>
            9 Cap</hi>. XLVI <hi rend="italic">LSPMG</hi> 11 quemammodum (o <hi rend="italic">s. Z. a m. 1) L</hi> <lb/>
            querimus <hi rend="italic">C</hi> 14 uero (o <hi rend="italic">in ras.) C</hi> 15 uter <hi rend="italic">C :</hi> utrum <hi rend="italic">LSGJJb</hi> <lb/>
            17 duo sunt tempora <hi rend="italic">C</hi> in»retitos <hi rend="italic">C</hi> 18 hanc in lucem <hi rend="italic">C</hi> naturam <lb/>
            <hi rend="italic">GSl</hi> natura (m <hi rend="italic">er.) LM</hi> comueritas <hi rend="italic">SlMl</hi> conueritas <hi rend="italic">PG <lb/>
            19 nos] non LSaMaPG 20 iesus SG</hi> 21 natus] <hi rend="italic">renatus SG</hi> 22 intelligens <lb/>
            <hi rend="italic">C</hi> 23 hesitaret <hi rend="italic">L</hi> posse <hi rend="italic">G</hi> posset (t s. <hi rend="italic">1. a m. 2) SM</hi> <lb/>
            percontaretur <hi rend="italic">GSCMb</hi> 24 uterum matris <hi rend="italic">SMG</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="718"/>
            et iterum nasci — Iesus ei respondens, nisi quis natus <lb/>
            fuerit, inquit, ex aqua et spiritu, non potest uidere <lb/>
            regnum dei. et sequitur: quod nascitur de carne, caro <lb/>
            est: et quod nascitur de spiritu, spiritus est. quapropter <lb/>
            si et natiuitas non ea sola est, qua in corpore gignimur,<lb n="5"/>
            sed et illa alia, qua renascimur spiritu, non minor aeque <lb/>
            cura est et hoc ipsum quaerere, in quanam earum nos faciat <lb/>
            deus. modus quoque nascendi duplex est: unus ille furoris <lb/>
            et intemperantiae proprius, quo sumus a generatoribus turpiter <lb/>
            et per libidinem sati; alter uero honestatis et sanctimoniae. <lb n="10"/>
            quo in Christo Iesu per spiritum sanctum sub bonorum <lb/>
            doctrinis discipulati sumus ad fidem: unde omnis etiam religio <lb/>
            et maxime christiana ad sacramentum rudes infantes appellat. <lb/>
            quod et ipsum significans apostolus ait: filioli mei, quos <lb/>
            iterum parturio, donec formetur Christus in uobis. <lb n="15"/>
            quare iam non quaeritur, utrum deus hominem faciat, sed <lb/>
            quando et quem et quemadmodum faciat. nam si cum in <lb/>
            utero fingimur, ut fere gentibus placet et Iudaeis et ipsis <lb/>
            uobis. tunc nos deus format ad imaginem suam et ueteres <lb/>
            nos facit et per furorem ac libidinem creat — quod haud scio<lb n="20"/>
            utrum diuinitati eius conueniat — si uero cum credimus et ad <lb/>
            meliorem uitae conuertimur statum, tunc formamur a deo, ut <lb/>
            fere Christo placet et eius apostolis et nobis: profecto et <lb/>
            nouos nos facit deus et honeste facit ac pure. quo quid consentaneum <lb/>
            quidue conueniens magis sanctae eius est ac uenerabili <lb n="25"/>
            maiestati? quodsi et uos auctoritatem Pauli non

<note type="footnote"> 1 Ioh. 3, 3 sqq. 14 Gal. 4, 19 </note>

<note type="footnote" rend="script"> 5 gignitur <hi rend="italic">L</hi> 6 qua] quae <hi rend="italic">L</hi> minorequae <hi rend="italic">Ml</hi> minore quae <hi rend="italic">G</hi> <lb/>
            equae <hi rend="italic">S</hi> 9 genitoribus <hi rend="italic">C</hi> 10 sati] uersati <hi rend="italic">C</hi> 11 ihm L <lb/>
            13 maxime (sed , paene <hi rend="italic">er.) S</hi> maximae <hi rend="italic">G</hi> 16 queritur <hi rend="italic">L</hi> utrum <lb/>
            hom. fac. deus <hi rend="italic">C</hi> 17 si] siçt}ţ <hi rend="italic">S</hi> sicut <hi rend="italic">G</hi> 18 et <hi rend="italic">post</hi> placet s. <hi rend="italic">1. m. <lb/>
             2 S, om. G</hi> iudeis <hi rend="italic">SC</hi> 20 haudj haut <hi rend="italic">C</hi> haut (h s. <hi rend="italic">l. a m. 2) SPM</hi> <lb/>
            aut <hi rend="italic">LStPIMIG</hi> 24 nouos nos] bonos <hi rend="italic">b</hi> iaciat <hi rend="italic">C</hi> 25 ac <hi rend="italic">om. LMb</hi> <lb/>
            uenerabili (u <hi rend="italic">ex</hi> b <hi rend="italic">coir.) M</hi> 26 quodsi et] quod sia (&amp; s. Z. <hi rend="italic">a m. <lb/>
             1) C</hi> quod etsi <hi rend="italic">SLb,</hi> (si <hi rend="italic">s. l.) G</hi> spernetis <hi rend="italic">SG</hi> spertinetis M <lb/>
            ptinetis <hi rend="italic">L</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="719"/>
            spernitis, ex ipso uobis quemnam et quando et quemadmodum <lb/>
            deus hominem faciat, ostendemus. dicit ad Ephesios: ut deponatis <lb/>
            secundum priorem conuersationem ueterem <lb/>
            hominem, qui corrumpitur per desideria erroris; <lb/>
            renouamini autem spiritu mentis uestrae et induite <lb n="5"/>
            nouum hominem. qui secundum deum creatus est in <lb/>
            iustitia et sanctitate ueritatis. uides ergo, quando creatur <lb/>
            homo ad imaginem dei, uides hic et hominem ostendi alterum <lb/>
            et natiuitatem aliam et alium nascendi modum. nam cum <lb/>
            "exuite uos et induite" dicit. tempus utique credulitatis significat; <lb n="10"/>
            cum uero hominem nouum a deo creari testatur, tum <lb/>
            indicat ueterem nec ab ipso esse nec secundum eum formatum. <lb/>
            et cum prosequitur dicens illum quidem fieri in sanctitate et <lb/>
            iustitia et ueritate, tunc designat atque demonstrat alterum <lb/>
            illum natiuitatis morem, quem dixi longe dissimilem huic, <lb n="15"/>
            qui corpora nostra furiosis genitorum conplexibus seminauit <lb/>
            quemque etiam ostendit ex deo non esse, cum illum solum <lb/>
            monstrauit esse ex deo. necnon et ad Colossenses id ipsum <lb/>
            denuo dicit: expoliate ueterem hominem cum actibus <lb/>
            eius et induite nouum, qui renouatur in agnitione <lb n="20"/>
            dei secundum imaginem eius, qui creauit eum in <lb/>
            uobis. et hinc ergo non solum hominem nouum ostendit <lb/>
            eum esse, quem deus faciat, sed quando etiam et quibus <lb/>
            modis formetur. edocuit, id est in agnitione dei, quo significatur <lb/>
            credulitatis tempus. et adhuc secundum imaginem. <lb n="25"/>
            inquit, eius, qui creauit eum, ut ex hoc liqueat ueterem <lb/>
            hominem nec imaginem esse dei nec ab ipso formatum. nam <lb/>
            illud quidem, quod sequitur dicens: ubi non est masculus <lb/>
            et femina, Iudaeus et Graecus, barbarus et Scytha,

<note type="footnote">2 Ephes. 4. 22 sqq. 19 Col. 3, 9 sqq. </note>

<note type="footnote"> 1 quaenam <hi rend="italic">SlGM</hi> et quando <hi rend="italic">om. C</hi> 7 (etl4) iusticia <hi rend="italic">C</hi> 8 et <hi rend="italic">om. C</hi> <lb/>
            10 exuitae <hi rend="italic">L</hi> induitae <hi rend="italic">L</hi> 16 complexibus <hi rend="italic">L</hi> 17 ostendit] ostendit <lb/>
            etiam <hi rend="italic">LSGM1 (m</hi>. 2 etiam <hi rend="italic">exp.)</hi> 18 colosenaes <hi rend="italic">CS</hi> ipsut <hi rend="italic">L</hi> <lb/>
            ipsud <hi rend="italic">C</hi> 19 uos ueterem <hi rend="italic">b</hi> hominem <hi rend="italic">om. C</hi> 20 eius] suis <hi rend="italic">SG</hi> <lb/>
            et <hi rend="italic">om. SMG</hi> 24 quod <hi rend="italic">LPSGb</hi> quo. (d <hi rend="italic">er.) M</hi> significat <hi rend="italic">b</hi> <lb/>
            29 grecus <hi rend="italic">CL</hi> scyta <hi rend="italic">LCSG</hi> scita <hi rend="italic">M</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="720"/>
            magis ac magis ostendit natiuitatem hanc, quae nos mares <lb/>
            fecit ac feminas, Graecos et Iudaeos, Scythas et barbaros. <lb/>
            non eam esse, in qua deus operatur. cum hominem format, <lb/>
            sed illam, quae nos omni exutos nationum uarietate sexusque <lb/>
            et condicionis unum reddit ad instar eius, qui unus est, id <lb n="5"/>
            est Christus: sicut idem rursum apostolus dicit: quotquot <lb/>
            in Christo baptizati sunt, Christum induerunt; non <lb/>
            est Iudaeus neque Graecus, non est masculus neque <lb/>
            femina, non est seruus et liber, sed omnes in Christo <lb/>
            unum sunt. ergo tunc fit homo a deo, cum fit unus ei<lb n="10"/>
            multis, non cum ex uno est diuisus in multa. diuisit autem <lb/>
            nos primus ortus, id est corporalis; secundus adunat, intellegibilis <lb/>
            ac diuinus: eoque rectissime nos hunc quidem corporis <lb/>
            naturae ascribendum putauimus, illum uero supernae maiestati. <lb/>
            quapropter idem rursum apostolus ad Corinthios dicit: in<lb n="15"/>
            Christo Iesu per euangelium ego uos genui et ad Galatas <lb/>
            de semet ipso: cum placuit ei, qui me segregauit de utero <lb/>
            matris meae, ut reuelaret filium suum in me, ut eum <lb/>
            adnuntiarem in gentes, continuo non adquieui carni <lb/>
            et sanguini. uides ergo ubique eum in hac altera natiuitate <lb n="20"/>
            nostra, spiritali dumtaxat adseuerantem nos a deo formari, <lb/>
            non in priore illa obscaena ac propudiosa, quae nos nihilo <lb/>
            praestantius neque mundius animalibus ceteris in utero materno <lb/>
            et concepit et formauit et genuit. qua de re animaduertere <lb/>
            si uolueritis, inuenietis hac in parte nos non tam

<note type="footnote"> 6 Gal. 3, 27 sq. 15 I Cor. 4, 15 17 Gal. 1, 15 sq. </note>

<note type="footnote"> 2 grecos <hi rend="italic">C</hi> et] ac <hi rend="italic">G</hi> scytas <hi rend="italic">LCSG</hi> 4 uarietate,s exusq' S1 <lb/>
            uarietates exusq' <hi rend="italic">G</hi> sexusq/'&amp; (uae <hi rend="italic">er.) M</hi> 5 reddit <hi rend="italic">Cx</hi> <lb/>
            reddet <hi rend="italic">LSMGb</hi> 6 rursus <hi rend="italic">M</hi> quotquot (o <hi rend="italic">pr. in ras. et pr</hi>. t 8. <hi rend="italic">I.) C</hi> <lb/>
            9 et] neque <hi rend="italic">b</hi> 12 hortus S hortus <hi rend="italic">LG</hi> *orlus (h <hi rend="italic">er.) M</hi> intellegibilis <lb/>
            (gi <hi rend="italic">8. l. m. 1 add. uid.) C</hi> 14 adscribendura <hi rend="italic">(exp. m. 2) L</hi> <lb/>
            adscribendum <hi rend="italic">SG</hi> putabimus <hi rend="italic">b</hi> supernfi (, <hi rend="italic">add. m</hi>. 2) <hi rend="italic">L</hi> <lb/>
            maiestati (i <hi rend="italic">post</hi> ex e <hi rend="italic">a m. 1) L</hi> 15 corintheos <hi rend="italic">Ll</hi> 16 galathas <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            17 <hi rend="italic">complacuit Ll</hi> 19 annuntiarem 81 gentes (8. tes <hi rend="italic">a m</hi>. 2 <hi rend="italic">add</hi>. 'rib') <hi rend="italic">M</hi> <lb/>
            21 spiritalium S1 spiritalium <hi rend="italic">LCGb</hi> 22 priori <hi rend="italic">b</hi> 23 prestantius <hi rend="italic">L</hi> <lb/>
            mundius (i 8. <hi rend="italic">Z. a m</hi>. 2) <hi rend="italic">L</hi> 25 inuenietis. Hac in p. <hi rend="italic">sqq. S</hi> hac (h 8. <lb/>
            <hi rend="italic">I. add. m</hi>. 2) <hi rend="italic">LM</hi> ac <hi rend="italic">PG »</hi> </note> <lb n="25"/>
             
<pb n="721"/>
            professione a uobis distare quam intellectu, siquidem uobis <lb/>
            placuerit hoc ueteri et exteriori homini ac terreno tribuere, <lb/>
            ut sit a deo formatus, nos uero contra caelesti hoc dederimus <lb/>
            et interiori ac nouo homini deferamus neque id temere aut <lb/>
            praesumptiue, sed a Christo discentes et eius apostolis, qui <lb n="5"/>
            primi eadem in mundo docuisse monstrantur. 
</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="2"><p>AUGUSTINUS respondit: Paulus quidem apostolus interiorem <lb/>
            hominem per spiritum mentis, exteriorem uero in corpore <lb/>
            atque ista mortali uita uult intellegi; non tamen utrumque <lb/>
            horum simul duos homines eum dixisse aliquando in eius <lb n="10"/>
            litteris legitur, sed unum, quem totum deus fecerit, id est <lb/>
            et id, quod interius est, et id, quod exterius; sed eum ad . <lb/>
            imaginem suam non fecit nisi secundum id, quod interius est, <lb/>
            non solum incorporeum, uerum etiam rationale, quod pecoribus <lb/>
            non inest. non itaque unum hominem fecit ad imaginem <lb n="15"/>
            suam et alterum fecit non ad imaginem suam, sed quia hoc <lb/>
            utrumque, interius et exterius, simul unus homo est, hunc <lb/>
            unum hominem ad imaginem suam fecit, non secundum id, <lb/>
            quod habet corpus corporalemque uitam, sed secundum id, <lb/>
            quod habet rationalem mentem, qua cognoscat deum et omnibus <lb n="20"/>
            inrationalibus eadem rationis excellentia praeponatur. sed <lb/>
            illud interius concedit Faustus a deo fieri. cum "renouatur," <lb/>
            inquit, "in agnitionem dei secundum imaginem eius, <lb/>
            qui creauit eum." hanc apostolicam plane agnosco sententiam: <lb/>
            quare ipse alteram non agnoscit "deus posuit

<note type="footnote">22 Col. 3, 10 25 I Cor. 12, 18 </note>

<note type="footnote">1 professione (m <hi rend="italic">er.) LM,</hi> (m. <hi rend="italic">exp.) S</hi> professionem <hi rend="italic">G</hi> 2 hOlDini. (s. <lb/>
            <hi rend="italic">er.) C</hi> 3 econtra <hi rend="italic">C</hi> dede..rimus <hi rend="italic">C</hi> 4 deferamus <hi rend="italic">Ll</hi> timere <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            5 praesumptiuę <hi rend="italic">L</hi> presumptiue <hi rend="italic">C</hi> 7 <hi rend="italic">Cap. XLVH LPSGM Agustinus L</hi> <lb/>
            8 pro <hi rend="italic">(ex</hi> per <hi rend="italic">corr. m. 2) LM</hi> spu <hi rend="italic">L</hi> mentis (e in i <hi rend="italic">corr.) P</hi> <lb/>
            exteriorem] et exteriorem <hi rend="italic">L2SG,</hi> (et <hi rend="italic">er.) M</hi> et exteriorem <hi rend="italic">b</hi> 10 in <lb/>
            <hi rend="italic">om. SG</hi> 11 sst (st 8. <hi rend="italic">Z. add. m. 2) L</hi> 12 <hi rend="italic">est pnst</hi> int. 8. <hi rend="italic">l. a m. 2 L</hi> <lb/>
            exterius est <hi rend="italic">C</hi> 14 racionale <hi rend="italic">S</hi> rationalfi <hi rend="italic">Cb</hi> peccoribus <hi rend="italic">S</hi> 15 est <hi rend="italic">b</hi> <lb/>
            19 que uitam <hi rend="italic">(s. 1. m. rec.) C</hi> 21 iurationabilibus (bi <hi rend="italic">s. l. a m. 1?) C</hi> <lb/>
            inrationabjlibus <hi rend="italic">(exp. m. 2) L</hi> 22 renouatur (u <hi rend="italic">corr. ex b) M</hi> <lb/>
            23 inquid <hi rend="italic">81G</hi> agnitione <hi rend="italic">CM</hi> 25 menbra <hi rend="italic">SG</hi> </note>

<note type="footnote"> XXV. Aug. sect. 6. </note>

<note type="footnote"> 46 </note> <lb n="25"/>
             
<pb n="722"/>
            membra, singulum quodque eorum in corpore prout uoluit?" <lb/>
            ecce deus etiam exterioris hominis effector ab eodem <lb/>
            apostolo praedicatur: quare inde eligit, quod pro se putat. <lb/>
            et tacet aut respuit, quod Manichaei fabulas amputat? item <lb/>
            cum de terreno et caelesti homine dissereret idem Paulus<lb n="5"/>
            inter mortalem inmortalemque discernens, inter id, quod in
</p><p>• Adam sumus, et illud, quod in Christo erimus, ex ipsa lege. <lb/>
            ex ipso libro et ex ipso loco adhibuit terreni, id est animalis <lb/>
            corporis testimonium, ubi scriptum est, quod deus etiam <lb/>
            terrenum hominem fecit. nam cum ageret, quomodo resurgent<lb n="10"/>
            mortui et quo corpore uenient, cum dedisset similitudines de <lb/>
            seminibus frumentorum, quod nuda grana seminentur et deus <lb/>
            illis det corpus, quomodo uoluerit. unicuique seminum proprium <lb/>
            corpus — ubi nihilominus Manichaei euertit errorem, <lb/>
            qui et grana et herbas et omnes radices ac frutices gentem<lb n="15"/>
            tenebrarum dicit creare, non deum et in eis formis atque <lb/>
            generibus rerum deum potius credit alligari quam horum aliquid <lb/>
            operari — cum ergo contra Manichaei sacrilegam uanitatem <lb/>
            etiam ista dixisset, uenit ad carnium differentias. non omnis. <lb/>
            inquit, caro eadem caro, inde ad corporum caelestium atque <lb n="20"/>
            terrestrium, inde ad mutationem corporis nostri, qua fieri <lb/>
            possit spiritale atque caeleste. seminatur, inquit, in contumelia, <lb/>
            surget in gloria; seminatur in infirmitate. <lb/>
            surget in uirtute; seminatur corpus animale, surget <lb/>
            corpus spiritale. atque inde uolens ostendere originem <lb n="25"/>
            corporis animalis, si est, inquit, corpus animale, est et <lb/>
            spiritale; sic et scriptum est: factus est primus homo

<note type="footnote"> 19 I Cor. 15, 35 sqq. </note>

<note type="footnote"> 3 elegit <hi rend="italic">C</hi> 4 fabulas <hi rend="italic">M</hi> 5 hominem <hi rend="italic">ZVP1</hi> dissereret <hi rend="italic">(post</hi>. re <lb/>
            <hi rend="italic">8. I.) S</hi> dissereret <hi rend="italic">tcorr. ex</hi> desereret) <hi rend="italic">P</hi> 8 est (....... <hi rend="italic">supra</hi> e <hi rend="italic">er. et</hi> st s. <lb/>
            <hi rend="italic">1. add. m. 2) L</hi> 10 resurgunt <hi rend="italic">PSGMLfb</hi> 11 similitudinem <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            13 <hi rend="italic">ante</hi> unicuique s. <hi rend="italic">l. add. m. 2</hi> et <hi rend="italic">L</hi> 14 (et 18) manichei <hi rend="italic">LC</hi> <lb/>
            15 herbas (h <hi rend="italic">8. I.) S</hi> 16 atq** (at 8. <hi rend="italic">I.) M</hi> 18 cum] con <hi rend="italic">G</hi> <lb/>
            20 inquid <hi rend="italic">LISIMtG</hi> 22 celestę <hi rend="italic">(4 paene er.) SG</hi> 23 surget (r <hi rend="italic">ex</hi> nt <lb/>
            <hi rend="italic">m. 2) L</hi> seminai (....... <hi rend="italic">add. m. rec.) C</hi> 25 spiritalę <hi rend="italic">S 27</hi> spirituale <lb/>
            <hi rend="italic">C</hi> sic et] sicut <hi rend="italic">Cb</hi> siC// (et <hi rend="italic">er.) M</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="723"/>
            Adam in animam uiuentem. hoc autem in genesi scriptum <lb/>
            est, ubi narratur, quomodo deus hominem - fecerit et <lb/>
            corpus, quod de terra formauerat, animauerit. ueterem autem <lb/>
            hominem nihil aliud apostolus quam uitam ueterem dicit, <lb/>
            quae in peccato est, in quo secundum Adam uiuitur: de quo <lb n="5"/>
            dicit: per unum hominem peccatum intrauit in mundum <lb/>
            et per peccatum mors; et ita in omnes homines <lb/>
            pertransiuit, in quo omnes peccauerunt. ergo totus ille <lb/>
            homo, id est et interiore et exteriore sui parte, inueterauit <lb/>
            propter peccatum et poenae mortalitatis addictus est; renouatur <lb n="10"/>
            autem nunc secundum interiorem hominem, ubi secundum <lb/>
            sui creatoris imaginem reformatur, exuens se iniustitiam, <lb/>
            hoc est ueterem hominem, et induens iustitiam, hoc est nouum <lb/>
            hominem. tunc autem, cum resurget corpus spiritale, quod <lb/>
            seminatur animale, etiam exterior percipiet caelestis habitudinis <lb n="15"/>
            dignitatem, ut totum, quod creatum est, recreetur et <lb/>
            totum, quod factum est, reficiatur illo recreante, qui creauit, <lb/>
            et reficiente, qui fecit. quod breuiter explicat, ubi ait: corpus <lb/>
            quidem mortuum est propter peccatum, spiritus autem <lb/>
            uita est propter iustitiam. si autem spiritus eius, qui <lb n="20"/>
            suscitauit Christum a mortuis, habitat in uobis, qui <lb/>
            suscitauit Christum a mortuis, uiuificabit et mortalia <lb/>
            corpora uestra per habitantem spiritum eius in <lb/>
            uobis. nam quis catholica ueritate instructus ignorat secundum <lb/>
            corpus esse alios homines masculos, alias feminas, non <lb n="25"/>
            secundum spiritum mentis, in quo renouamur secundum imaginem <lb/>
            dei? uerumtamen quia utrumque deus fecit, rursum <lb/>
            idem apostolus testis est, ubi dicit: neque mulier sine

<note type="footnote"> ' ' 1 cf. Gen. 2, 7 6 Rom. 5, 12 18 Rom. 8, 10 sq. 28 I Cor. <lb/>
            11, 11 sq. <lb/>
            L </note>

<note type="footnote"> 1 genesim <hi rend="italic">(exp. m. 2) L</hi> 9 est <hi rend="italic">(uirg. er. et</hi> st <hi rend="italic">superscr. m. 2) L</hi> <lb/>
            10 poene <hi rend="italic">(t add. m. 2) L</hi> poene <hi rend="italic">SG</hi> 12 iniuBtitii (-- <hi rend="italic">add. m. 2) L <lb/>
            jniusticiam C 13 (et 20) Tsticiam C 18 u*bi (i er.) L 21 abitet LI</hi> <lb/>
            22 uiuiflcabit (b <hi rend="italic">corr. ex</hi> u) <hi rend="italic">LzPStM</hi> uiuificauit <hi rend="italic">G</hi> 28 inhabitantem <lb/>
            28 apostulus <hi rend="italic">P1</hi> testatus <hi rend="italic">SG</hi> </note>

<note type="footnote"> 46* </note> <lb/>
             
<pb n="724"/>
            uiro neque uir sine muliere in domino; sicut enim <lb/>
            mulier ex uiro, ita et uir per mulierem; omnia autem <lb/>
            ex deo. quid ad haec dicit inepta fallacia hominum alienatorum <lb/>
            a uita dei per ignorantiam, quae est in illis propter <lb/>
            caecitatem cordis eorum, nisi: in apostolicis litteris quod<lb n="5"/>
            uolumus, uerum est, quod nolumus, falsum est? sic delirent <lb/>
            Manichaei; et resipiscant et non sint Manichaei. a quibus si <lb/>
            quaeritur — quoniam interiorem hominem renouari ad imaginem <lb/>
            dei fatentur et hoc testimonium ultro etiam proferunt: <lb/>
            tunc autem dicit Faustus quod deus faciat hominem, quando<lb n="10"/>
            interior in dei agnitione renouatur — utrum eum ipse fecerit, <lb/>
            qui reficit, ipse condiderit, qui renouat, respondebunt "ipse." <lb/>
            cui responsioni eorum si adiciamus quaerentes, quando eum <lb/>
            formauerit, quem nunc reformat, quaerent, ubi se abscondant, <lb/>
            ne fabulae suae dedecus aperire cogantur. neque enim dicunt<lb n="15"/>
            a deo formatum uel conditum uel institutum, sed de substantia <lb/>
            eius partem prorsus eius aduersus hostes missam; <lb/>
            nec peccato inueteratum, sed necessitate captiuatum et deformatum <lb/>
            ab inimicis et cetera, quae iam taedet dicere. ibi <lb/>
            enim et primum hominem commemorant, non quem dicit <lb n="20"/>
            apostolus de terra terrenum, sed nescio quem suum proprium <lb/>
            ex arca mendaciorum prosilientem: de quo Faustus tacet <lb/>
            omnino, cum de homine sibi proposuerit quaestionem, timens, <lb/>
            ne aliquo modo eis, contra quos disputat, innotescat.

<note type="footnote"> 5 cf. Ephes. 4, 18 21 cf. I Cor. 15, 47 </note>

<note type="footnote"> 3 dicit <hi rend="italic">om. SG</hi> fallatia <hi rend="italic">CM</hi> 6 delerent <hi rend="italic">LISIPG</hi> credant (in <lb/>
            <hi rend="italic">ras. del</hi>. delirent) <hi rend="italic">M</hi> delyrant <hi rend="italic">b</hi> 7 manichei <hi rend="italic">LC</hi> sed resipiscant <lb/>
            b 11 agnitionS (~ <hi rend="italic">add. m. 2) L</hi> agnicione <hi rend="italic">S</hi> agnitione <lb/>
            (ne <hi rend="italic">add. u. rec.) C</hi> utrum (rum <hi rend="italic">corr. m. 1) L</hi> eum gmn <lb/>
            t <lb/>
            <hi rend="italic">(exp. m. 2) L</hi> 12 refecit <hi rend="italic">L</hi> responderunt <hi rend="italic">G</hi> 13 si*adicianius <lb/>
            (c <hi rend="italic">er. et</hi> a 8. <hi rend="italic">l. scr. m. 1) M</hi> 14 nunc reformat <hi rend="italic">om. LSGPMb</hi> <lb/>
            15 aperire] perire <hi rend="italic">LPMSlGb</hi> perdere <hi rend="italic">SlG2</hi> 17 prossus <hi rend="italic">S</hi> <lb/>
            19 tedet <hi rend="italic">LCSG</hi> 22 mendatiorum <hi rend="italic">C</hi> prosilentem <hi rend="italic">GSPL*M*b</hi> <lb/>
            23 questionem <hi rend="italic">C</hi> </note> 
<pb n="725"/>
            
</p></div></div><div type="textpart" subtype="book" n="25"><div type="textpart" subtype="chapter" n="1"><ab><title type="sub">LIBER UICESIMUS QVINTUS. </title></ab><p>FAUSTUS dixit: Deus finem habet aut infinitus est? si <lb/>
            oratio uestra non fallit, quae dicit: deus Abraham et deus <lb/>
            Isaac et deus Iacob, habet finem deus, nisi forte alter est <lb/>
            hic, de quo perrogas, et alter, quem oratis; alioquin circumcisionis <lb n="5"/>
            terminus, qui Abraham et Isaac et Iacob a gentium <lb/>
            ceterarum societate dissignat, etiam dei ipsius circa eos terminat <lb/>
            potestatem, cuius autem finita potestas est, et ipse non <lb/>
            caret fine. denique ne antiquorum quidem hac oratione mentionem <lb/>
            facitis, qui ante Abraham fuerunt, Enoch dico et Noe <lb n="10"/>
            et Sem ac reliquos eorum similes, quos fuisse quidem iustos <lb/>
            in praeputio non negatis, sed quia idem circumcisionis insigni <lb/>
            carebant, ne ipsorum quidem uultis esse deum, sed solius <lb/>
            Abrahae et seminis eius. igitur si est unus et infinitus deus, <lb/>
            quid sibi uult haec inuocationis uestrae tam diligens et sollicita <lb n="15"/>
            cautio, ut non contenti nominasse deum adiciatis et cuius, <lb/>
            Abraham scilicet et Isaac et Iacob, tamquam in turba aliqua <lb/>
            deorum erratura aut naufragium passura uestra oratione, nisi <lb/>
            ad signum nauiget Abrahae? et haec quidem certa de causa <lb/>
            Iudaeos orare haud absurdum est utpote circumcisos; sic <lb n="20"/>
            enim circumcisionis se inuocare designant deum propter deos <lb/>
            praeputii . uos uero cur hoc ipsum faciatis, parum intellego, <lb/>
            cum minime geratis signum, quod habuerit Abraham, cuius <lb/>
            uos uocatis deum. uere enim, quod intellegi datur, cognitionis

<note type="footnote"> 4 cf. Ex. 3, 15 7 cf. Gen. 17, 9 sqq. 10 cf. Gen. 5 </note>

<note type="footnote"> 2 <hi rend="italic">Cap</hi>. XLVIII <hi rend="italic">LPSMG</hi> 4 isaac <hi rend="italic">C</hi> deus <hi rend="italic">om. C</hi> nisi] nisi <lb/>
            enim <hi rend="italic">SG</hi> nisi (si <hi rend="italic">8. I.) M</hi> aliter <hi rend="italic">S2</hi> aliter <hi rend="italic">G</hi> 5 alioquin] quin <hi rend="italic">SG</hi> <lb/>
            7 sotietate <hi rend="italic">C</hi> designat <hi rend="italic">S</hi> 9 finem <hi rend="italic">S)G</hi> fine <hi rend="italic">(uirg. er.) M</hi> <lb/>
            ne] et <hi rend="italic">LMSGb</hi> ac SlG oratione <hi rend="italic">(uirg. er.) M</hi> ratione (m <hi rend="italic">er.) L</hi> <lb/>
            10 ante <hi rend="italic">om. C</hi> fuerant ante <hi rend="italic">C</hi> enoc <hi rend="italic">LC</hi> 11 sim*iles (1 <hi rend="italic">er.) S</hi> <lb/>
            12 preputio <hi rend="italic">C</hi> circumcisionis (ci <hi rend="italic">corr</hi>. ex ii) <hi rend="italic">L* 1;&gt;</hi> quod <hi rend="italic">SlG</hi> <lb/>
            18 de eorum <hi rend="italic">(exp. m. 2) L</hi> 20 haut <hi rend="italic">SMlG</hi> circumcisos] <lb/>
            circumcidi <hi rend="italic">SIG</hi> circumcisi <hi rend="italic">LlltftCPb</hi> sic] si <hi rend="italic">SLIMG</hi> 22 quur <hi rend="italic">LM</hi> <lb/>
            quorsum <hi rend="italic">C</hi> ipsum] suum <hi rend="italic">S sum GLX (m. 2 exp.)</hi> ipsum (ip 8. Z. <hi rend="italic">a <lb/>
            m. 1) M</hi> 24 Ilinuocatis (et <hi rend="italic">uid. er.) C</hi> intellegi Cx datur <lb/>
            (da <hi rend="italic">R. l. a m. 2) C</hi> cognicionis <hi rend="italic">S</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="726"/>
            mutuae causa, ne a se scilicet inuicem aberrarent, notas sibimet <lb/>
            huiusmodi alternis inposuisse uidentur Iudaei ac Iudaeorum <lb/>
            deus . atque ipse quidem eos circumcisionis obscaeno charactere <lb/>
            signauit, quo, ubicumque terrarum fuerint, ubicumque <lb/>
            gentium, per circumcisionem tamen ipsius esse noscantur;<lb n="5"/>
            idem uero suum uicissim deum parentum suorum cognomine <lb/>
            signauerunt, quo, ubicumque et ipse fuerit, in magna quamuis <lb/>
            deorum frequentia, cum deus Abraham audierit et deus Isaac <lb/>
            et deus Iacob, protinus se inuocari cognoscat. quod fere in <lb/>
            multis fieri solet unum habentibus nomen, ut eorum nemo<lb n="10"/>
            appellatus respondeat nisi audito cognomine. sic namque et <lb/>
            pastor atque armentarius pecoribus notas inurunt, ne eorum <lb/>
            quisque pro suo usurpet alienum. quibus quia et uos similiter <lb/>
            facitis deum Abraham dicentes et deum Isaac et deum <lb/>
            Iacob, non solum finem ostenditis habere deum, sed quod<lb n="15"/>
            sitis etiam uos ab eodem alieni signi eius ac sacramenti expertes, <lb/>
            quod est uirilium mutilatio, per quam idem suos agnoscit. <lb/>
            quapropter hic si est deus, quem colitis, liquet ex hoc <lb/>
            admodum, quod habeat finem. si uero infinitum deum esse <lb/>
            uultis, huic uos ante renuntiare necesse est et oratione mutata <lb n="20"/>
            erroris praeteriti uestri paenitudinem gerere. et hoc quidem <lb/>
            dictum ita est, ut de uestro uos uicisse uideamur; alioquin <lb/>
            summum et uerum deum utrum sit idem infinitus necne, <lb/>
            si quaeritur, de hoc uero nos boni et mali contrarietas <lb/>
            breuiter poterit edocere. quoniam quidem si non est malum, <lb n="25"/>
            profecto infinitus est deus; habet autem finem, si malum est;

<note type="footnote"><hi rend="italic">1 mutua C causft GSl oberrarent LC 2 inposuitse SJG iudei C</hi><lb/>
            3 caractere <hi rend="italic">LCSMG</hi> ó gencium <hi rend="italic">C</hi> noscan.lcantur <hi rend="italic">S</hi> noscanTur <lb/>
            <hi rend="italic">(m. 1 sec</hi>. n <hi rend="italic">superscr.) C</hi> 6 paremtum <hi rend="italic">C</hi> 7 quod <hi rend="italic">SG</hi> 8 frequencia <lb/>
            C 9 inuocari'/ <hi rend="italic">C</hi> 10 habentibus (e <hi rend="italic">ex</hi> a) <hi rend="italic">C</hi> ut] &amp; <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            11 res pondeat <hi rend="italic">C</hi> .12 armaarius <hi rend="italic">C</hi> notas (o <hi rend="italic">ex</hi> a MI. <hi rend="italic">1) C</hi> 16 sitis] <lb/>
            satis <hi rend="italic">LCPSGM</hi> 11 motilatio <hi rend="italic">,L'S' Zi'G</hi> 18 quapropter] qui propter b <lb/>
            si <hi rend="italic">(8. l. m. 2) LS om. CMGb</hi> est <hi rend="italic">er. M</hi> coliTis (i <hi rend="italic">pr. ex</hi> u) <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            admodum ex hoc <hi rend="italic">C</hi> 19 ammodum <hi rend="italic">LGS1</hi> 20 oracione <hi rend="italic">C</hi> 23 summu et <lb/>
            uerum deum Ll summus et uerus deus L* 24 nos] uos b 25 malum <lb/>
            est <hi rend="italic">SG</hi>'. </note> <lb/>
             
<pb n="727"/>
            constat autem esse malum . non igitur infinitus est deus; <lb/>
            illinc enim esse mala accipiunt, ubi bonorum est finis. 
</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="2"><p>AUGUSTINUS respondit: Absit, ut hoc uos quisquam <lb/>
            interroget, qui uos nouit, aut de hac omnino re cum talibus <lb/>
            disputet. prius enim estis a figmento carnalium corporaliumque <lb n="5"/>
            cogitationum pia fide et quantulacumque ueritatis ratione <lb/>
            mundandi, ut spiritalia quoquo modo et ex quantacumque <lb/>
            parte cogitare possitis. quod quamdiu non potestis — haeresis <lb/>
            . quippe uestra nihil aliud nouit quam et corpus et animam <lb/>
            et deum per locorum spatia uel finita uel infinita distendere, <lb n="10"/>
            cum solum corpus talia occupet spatia uel spatiis talibus <lb/>
            occupetur — consultius feceritis, si uos huic quaestioni non <lb/>
            commiscueritis, ubi nec docere potestis aliquid ueri — sicut <lb/>
            nec in ceteris — nec discere estis idonei, quod fortasse potestis <lb/>
            in ceteris, si superbi litigiosique non sitis. cum enim <lb n="15"/>
            quaeri coeperit, quomodo sit deus finitus, quem nullus locus <lb/>
            capit, quomodo infinitus, quem totum filius nouit — quomodo <lb/>
            finitus, inmensus; quomodo infinitus, perfectus; quomodo <lb/>
            finitus, nullum habens modum; quomodo infinitus, <lb/>
            modus omnium — omnis cogitatio carnalis euanescit; et si <lb n="20"/>
            uult se fieri, quod nondum est, prius ex eo, quod est, erubescit. <lb/>
            quapropter hoc, quod uobis proponitis de deo finito <lb/>
            et infinito, melius tacendo finitis, donec a fine legis, quod <lb/>
            est Christus, tam longe aberrare desinatis. de deo autem <lb/>
            Abraham et Isaac et Iacob, cum ipse sit omnis creaturae <lb n="25"/>
            uerus deus, cur illo nomine se populo suo insinuare uoluerit, <lb/>
            iam, quantum sat erat, diximus. de circumcisione etiam in <lb/>
            superioribus huius operis partibus contra calumnias inperitas

<note type="footnote"> 2 illic <hi rend="italic">b</hi> 3 <hi rend="italic">Cap. XLVIIIILSGPM</hi> . Agustinus <hi rend="italic">L</hi> 7 quomodo <hi rend="italic">8'MIGb</hi> <lb/>
            et <hi rend="italic">om. GLSM</hi> 8 quod] quod (d a. <hi rend="italic">l. a m. 1) L</hi> quo <hi rend="italic">SlMlPG</hi> <lb/>
            quandiu <hi rend="italic">PMG</hi> heresis <hi rend="italic">LC</hi> 10 (et 11) spacia <hi rend="italic">S</hi> 11 tali (a <hi rend="italic">add. <lb/>
             8. I.) S</hi> 12 cons*ulti*us <hi rend="italic">(corr. ex</hi> constultiuus) <hi rend="italic">M</hi> 18 commisceritis <lb/>
            <hi rend="italic">LSG..Vlb</hi> commiseritis <hi rend="italic">C</hi> 16 coeperint <hi rend="italic">GLxSlb</hi> cęperit <hi rend="italic">C</hi> ceperint <lb/>
            <hi rend="italic">P</hi> ipfinitus S 18 immensus <hi rend="italic">L1</hi> 20 si] si (e in i <hi rend="italic">corr. <lb/>
            m. 2) LMlP</hi> 21 se uult fieri <hi rend="italic">SG</hi> 22 nobis <hi rend="italic">b</hi> 25 isååe <hi rend="italic">C</hi> 26 quur <hi rend="italic">L</hi> <lb/>
            27 circumcisiofi <hi rend="italic">L</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="728"/>
            saepe respondimus. isti autem signum in parte corporis congrua <lb/>
            diuinitus datum, quo carnis expoliatio figurata est, si <lb/>
            quemadmodum dictum sit: omnia munda mundis, christiana, <lb/>
            non haeretica mente cogitarent, nullo modo inriderent. sed <lb/>
            quia uerum est et quod sequitur: inmundis autem et infidelibus<lb n="5"/>
            nihil est mundum, sed polluta sunt eorum et <lb/>
            mensetconscientia, ridentes eos et dicaciter insultantes leniter <lb/>
            admonemus, si secundum ipsos circumcisio turpis est, non eos <lb/>
            habere, quod ibi rideant, sed quod lugeant, quia deus eorum . <lb/>
            et illi particulae, quae praedicitur, et illi sanguini, qui destilJat,<lb n="10"/>
            inligatus et inquinatus admixtus est. 
</p></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>