<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa024.opp-lat1:21.1-21.3</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa024.opp-lat1:21.1-21.3</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa024.opp-lat1"><div type="textpart" subtype="book" n="21"><div type="textpart" subtype="chapter" n="1"><ab><title type="sub">LIBER UNUS ET UICESIMUS. </title></ab><p>FAUSTUS dixit: Unus deus est, an duo? plane unus. <lb/>
            quomodo ergo uos duos adseritis? numquam in nostris quidem<lb n="10"/>
            adsertionibus duorum. deorum auditum est nomen. sed <lb/>
            tu unde hoc suspicaris, cupio scire. quia bonorum et malorum <lb/>
            duo principia traditis. est quidem, quod duo principia confitemur, <lb/>
            sed unum ex his deum uocamus, alterum hylen, aut. <lb/>
            ut communiter et usitate dixerim, daemonem. quodsi tu hoc<lb n="15"/>
            putas duos significare deos, poteris et medico disputante de <lb/>
            infirmitate atque sanitate duas easdem putare sanitates; et <lb/>
            cum quis bonum nominat et malum, tu poteris eadem duo <lb/>
            putare bona; et copiam audiens atque egestatem duas easdem <lb/>
            putabis copias. quid? si et de albo et nigro disputante me <lb n="20"/>
            et frigido et calido et dulci et amaro dicas, quia duo alba <lb/>
            et duo calida et duo dulcia ostenderim, nonne uideberis <lb/>
            mentis incompos et cerebri minime sani? sic et cum duo <lb/>
            principia doceo, deum et hylen, non idcirco uideri iam debeo <lb/>
            tibi duos ostendere deos. an quia uim omnem maleficam hyle <lb n="25"/>
            adsignamus et beneficam deo, ut congruit, idcirco nihil interesse <lb/>
            putas, an utrumque eorum uocemus deum ? quod si ita

<note type="footnote"><hi rend="italic">1 sepe C commendattl C 2 ipsa L 8 tantum GIS 5 Bcisma LCSG</hi><lb/>
            9 <hi rend="italic">Cap</hi>. XLI <hi rend="italic">L</hi> XLn <hi rend="italic">SMPG</hi> est deus <hi rend="italic">C</hi> 12 suepiceris <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            15 <hi rend="italic">demonem C</hi> qd// <hi rend="italic">C</hi> 19 egestem <hi rend="italic">Lx</hi> 20 quid] quod <hi rend="italic">LCGSX</hi> <lb/>
            si et] si..tu (et <hi rend="italic">er.) C</hi> 22 dultia <hi rend="italic">C</hi> 23 inpos <hi rend="italic">C</hi> inepmpos <lb/>
            O <lb/>
            <hi rend="italic">(exp</hi>. m. 2) <hi rend="italic">L</hi> incampos <hi rend="italic">G</hi> 24 uideri <hi rend="italic">(pr</hi>. i <hi rend="italic">ex</hi> e <hi rend="italic">a m. I) L</hi> 25 dpos <lb/>
            <hi rend="italic">(sup</hi>. 9 <hi rend="italic">a m. 1</hi> e) <hi rend="italic">C</hi> hylle <hi rend="italic">C</hi> hylei (ei <hi rend="italic">in ras.) SG</hi> </note><lb/>
             
<pb n="569"/>
            est, poteris et uenenum audiens et antidotum nihil interesse <lb/>
            putare, an utrumque uocetur antidotum, quia utrumque eorum <lb/>
            uim suam habeat, utrumque agat aliquid et operetur. necnon <lb/>
            et medicum audiens ac uenenarium utrosque uocabis medicos, <lb/>
            et - iustum audiens atque iniustum poteris utrosque uocare <lb n="5"/>
            iustos, quia uterque eorum aliquid agat. quodsi hoc facere <lb/>
            absurdum est, quanto absurdius deum et hylen idcirco duos <lb/>
            putare deos, quia eorum quisque aliquid operetur? quapropter <lb/>
            inepta haec et uiribus satis effeta argumentatio est, ut quia <lb/>
            de re mihi respondere non possis, de solis nominibus confles <lb n="10"/>
            inuidiam. nam nec diffiteor etiam interdum nos aduersam <lb/>
            naturam nuncupare deum, sed non hoc secundum nostram <lb/>
            fidem, uerum iuxta praesumptum iam in eam nomen a cultoribus <lb/>
            suis, qui eam inprudenter existimant deum: quemadmodum <lb/>
            et apostolus, deus, inquit, saeculi huius excaecauit <lb n="15"/>
            mentes infidelium, deum quidem nominans, quia <lb/>
            sic iam uocaretur a suis, sed adiciens, quod mentes excaecet, <lb/>
            ut ex hoc intellegatur non esse uerus deus. 
</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="2"><p>AUGUSTINUS respondit: Duos quidem deos in uestris <lb/>
            disputationibus solemus audire, quod etsi primo negasti, <lb n="20"/>
            tamen paulo post etiam ipse confessus es quasi rationem <lb/>
            reddens, cur hoc dicatis, quia et apostolus ait: deus saeculi <lb/>
            huius excaecauit mentes infidelium. quam quidem sententiam <lb/>
            plerique nostrum ita distingunt, ut uerum deum dicant <lb/>
            excaecasse infidelium mentes. cum enim legerint: in quibus <lb n="25"/>
            deus, suspendunt pronuntiationem; ac tunc inferunt: saeculi <lb/>
            huius excaecauit mentes infidelium. quia etsi ita non

<note type="footnote"> 15 n Cor. 4, 4 </note>

<note type="footnote"> 1 benenum <hi rend="italic">Z1</hi> antidotum. <hi rend="italic">C</hi> 4 medicos <hi rend="italic">SG</hi> medicus P <lb/>
            medico.. (a <hi rend="italic">er. et</hi> -&lt;<hi rend="italic">add. m. k) L</hi> medicQs <hi rend="italic">M</hi> benerarium <hi rend="italic">Ll</hi> <lb/>
            9 efleçta <hi rend="italic">C</hi> effe*ta (c <hi rend="italic">er.)</hi> 8, (c paene <hi rend="italic">er.) G</hi> quia] qui <hi rend="italic">S</hi> <lb/>
            13 iusta <hi rend="italic">L1</hi> iuxta <hi rend="italic">(corr. ua. 3 ex</hi> iustam) <hi rend="italic">P</hi> iustam <hi rend="italic">SG</hi> iuste <hi rend="italic">M</hi> <lb/>
            presumptum <hi rend="italic">C</hi> praesumtum <hi rend="italic">Ll</hi> 14 quemammodum <hi rend="italic">LSG</hi> 15 (et 23) <lb/>
            excecauit <hi rend="italic">CS</hi> 17 aditiens <hi rend="italic">C</hi> 19 <hi rend="italic">Cap</hi>. XLII <hi rend="italic">LSPM om. G</hi> Agustinus <lb/>
            <hi rend="italic">L</hi> 20 negastis <hi rend="italic">SG</hi> 21 es (— <hi rend="italic">supra</hi> e <hi rend="italic">del. et</hi> s <hi rend="italic">add. m. 2) L</hi> <lb/>
            22 quur <hi rend="italic">C</hi> 24 distinguunt 3/2 deum aerum <hi rend="italic">CSMG</hi> 27 quia] quod <hi rend="italic">SG2</hi> </note><lb/>
             
<pb n="570"/>
            distinguas, sed exponendi gratia ita uerborum ordinem mutes: <lb/>
            in quibus deus excaecauit mentes infidelium saeculi huius. <lb/>
            idem qui in illa distinctione sensus elucet. potest enim etiam <lb/>
            talis operatio, qua excaecantur mentes infidelium, secundum <lb/>
            quendam modum pertinere ad uerum deum. quod non facit<lb n="5"/>
            malitia, sed iustitia, sicut idem Paulus alibi dicit: numquid <lb/>
            iniquus deus, qui infert iram? item alibi: quid ergo <lb/>
            dicemus? inquit; numquid iniquitas est apud deum? <lb/>
            absit, Moysi enim dicit: miserebor, cui misertus ero. <lb/>
            et misericordiam praestabo, cui misericors fuero. cum<lb n="10"/>
            ergo praemisisset, quod inconcusse retinendum est. non esse <lb/>
            iniquitatem apud deum, paulo post adtende, quid dicat: si <lb/>
            autem uolens deus ostendere iram et demonstrare <lb/>
            potentiam suam adtulit in multa patientia uasa irae. <lb/>
            quae perfecta sunt in perditionem. et ut notas faceret <lb n="15"/>
            diuitias gloriae suae in uasa misericordiae, quae <lb/>
            praeparauit in gloriam et cetera. certe hic nullo modo <lb/>
            dici potest alium deum esse, qui ostendit iram et demonstrat <lb/>
            potentiam suam in uasis, quae perfecta sunt ad perditionem, <lb/>
            et alium, qui ostendit diuitias in uasis misericordiae. nam <lb n="20"/>
            unum eundemque deum facere utrumque apostolica doctrina <lb/>
            testatur. hinc est et illud: propter hoc tradidit illos deus <lb/>
            in concupiscentias cordis eorum, in inmunditiam, ut <lb/>
            contumeliis adficiant corpora sua in semet ipsis; et <lb/>
            paulo post: propterea tradidit illos deus in passiones <lb n="25"/>
            ignominiae; item paulo post: et quoniam non probauerunt <lb/>
            deum habere in notitia, tradidit illos deus in

<note type="footnote"> 6 Rom. 3, 5 7 Rora. 9, 14 sqq. 9 Ex. 33, 19 12 Rom. 9, 22 sq. <lb/>
            22 Rom. 1, 24 . 26 . 28 </note>

<note type="footnote"> 1 distingas <hi rend="italic">C</hi> 3 elicet <hi rend="italic">(81'P,</hi> i <hi rend="italic">a m. 1</hi> v) <hi rend="italic">C</hi> 4 operatioQ? <hi rend="italic">G <lb/>
            quae S*PlG qua (e er.) M excecantur C 6 malicia S</hi> 8 dicemus <lb/>
            <hi rend="italic">C Eug (ed. Knoll p. 293):</hi> dicimus <hi rend="italic">LSMGb</hi> 9 moses <hi rend="italic">SMplG</hi> <lb/>
            moyses <hi rend="italic">LCP1</hi> meserebor i1 11 est retinendum <hi rend="italic">S</hi> est <hi rend="italic">om. G</hi> <lb/>
            12 ęţ paulo ],8 et paulo <hi rend="italic">GjHb</hi> 15 que <hi rend="italic">S 17</hi> preparauit <hi rend="italic">LS</hi> <lb/>
            cętera. <hi rend="italic">L</hi> 18 demonstrat (n <hi rend="italic">8. 1.) L</hi> 23 imnundiciam <hi rend="italic">S</hi> 26 prouauerunt <lb/>
            <hi rend="italic">Ml</hi> 27 notitiam <hi rend="italic">L</hi> </note><lb/>
             
<pb n="571"/>
            reprobum sensum. ecce quomodo uerus deus et iustus excaecat <lb/>
            mentes infidelium. neque enim umquam in his apostoli <lb/>
            uerbis, quae commemoraui, alius deus intellectus est quam <lb/>
            ille, qui filium suum misit dicentem: in iudicium ueni in <lb/>
            hunc mundum, ut qui non uident, uideant, et qui <lb n="5"/>
            uident, caeci fiant. nam et hic satis adparet mentibus <lb/>
            fidelium, quomodo deus excaecet mentes infidelium. praecedit <lb/>
            enim aliquid occultum in occultis, ubi deus agat iustissimum <lb/>
            examen iudicii sui, ut quorundam mentes excaecentur. quorundam <lb/>
            inluminente. cui uerissime dictum est: iudicia tua <lb n="10"/>
            abyssus multa. cuius profunditatis inpenetrabilem altitudinem <lb/>
            apostolus admiratus exclamat: o altitudo diuitiarum <lb/>
            sapientiae et scientiae dei; quam inscrutabilia sunt <lb/>
            iudicia eius et cetera. 
</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="3"><p>Uos autem non ualentes discernere, quid faciat deus <lb n="15"/>
            beneficio, quid iudicio, quia et a corde et ab ore uestro longe <lb/>
            est psalterium nostrum, ubi dicitur: misericordiam et iudicium <lb/>
            cantabo tibi, domine, quicquid uos pro infirmitate <lb/>
            humanae mortalitatis offenderit, alienatis omnino ab arbitrio <lb/>
            et iudicio dei ueri uidelicet habentes paratum alterum deum <lb n="20"/>
            malum, quem uobis non ueritas ostendit, sed uanitas fingit, <lb/>
            cui tribuatis non solum quicquid facitis iniuste, uerum etiam <lb/>
            quicquid patimini iuste, ita deo tribuentes beneficia donorum <lb/>
            et ei auferentes iudicia poenarum, quasi de alio dixerit Christus, <lb/>
            quod praeparauit ignem aeternum malis. quam de illo, <lb n="25"/>
            qui facit solem suum oriri super bonos et malos et pluit <lb/>
            super iustos et iniustos. unde hic tantam bonitatem et ibi <lb/>
            tantam seueritatem ad unum pertinere deum non intellegitis,

<note type="footnote"> 4 loh. 9, 39 10 Ps. 35, 7 12 Rora. 11, 33 17 Ps. 100, 1 <lb/>
            25 cf. Matth. 25, 41 27 cf. Matth. 5, 45 </note>

<note type="footnote"> 2 unquam <hi rend="italic">C</hi> 4 in <hi rend="italic">ante</hi> iud. <hi rend="italic">om. L</hi> iuditium <hi rend="italic">C</hi> 9 iudicii (i <hi rend="italic">init. <lb/>
            ex</hi> a <hi rend="italic">corr. m</hi>. 2; cii <hi rend="italic">in ras.) L</hi> iuditii <hi rend="italic">C</hi> excecentur <hi rend="italic">C</hi> quorQdam <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            10 inluminentur] intelligant <hi rend="italic">b</hi> 12 altitudo] altitudini! <hi rend="italic">C</hi> 16 benefitio <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            17 iuditium <hi rend="italic">C</hi> 20 iuditio <hi rend="italic">C</hi> hłQęųţęs habentes C 25 praeparauerit <lb/>
            <hi rend="italic">C</hi> </note><lb/>
             
<pb n="572"/>
            nisi quia misericordiam et iudicium cantare non nostis ? nonne <lb/>
            idem ipse, qui facit solem suum oriri super bonos et malos, <lb/>
            et pluit super iustos et iniustos, frangit tamen ramos naturales <lb/>
            et contra naturam inserit oleastrum ? nonne de uno ipso <lb/>
            illic dicit apostolus: uides ergo bonitatem et seueritatem<lb n="5"/>
            dei: in eos quidem, qui fracti sunt, seueritatem, <lb/>
            in te autem bonitatem, si permanseris in bonitate? <lb/>
            nempe audistis, nempe aduertistis, quemadmodum nec deo <lb/>
            auferat iudiciariam seueritatem nec homini liberam uoluntatem. <lb/>
            occultum est, altum est, inaccessibili secreto ab humana cogitatione<lb n="10"/>
            seclusum est, quemadmodum deus et damnet inpium <lb/>
            et iustificet inpium; utrumque enim de illo scripturarum <lb/>
            sanctarum ueritas loquitur. num igitur ideo aduersus diuina <lb/>
            iudicia garrire delectat, quia sunt inscrutabilia ? quanto conuenientius, <lb/>
            quanto adcommodatius est modulo nostro expauescere<lb n="15"/>
            illic, ubi Paulus expauit, et exclamare:s o altitudo <lb/>
            diuitiarum scientiae et sapientiae dei! quam inscrutabilia <lb/>
            sunt iudicia eius et inuestigabiles uiae eius! <lb/>
            quanto melius est ita mirari, quod inuestigare non sufficis. <lb/>
            quam propterea uelle alterum deum malum fingere, quia <lb n="20"/>
            unum bonum non potuisti conprehendere ? non enim de nomine <lb/>
            agitur, sed de opere. 
</p></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>