<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa024.opp-lat1:20.8-20.23</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa024.opp-lat1:20.8-20.23</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa024.opp-lat1"><div type="textpart" subtype="book" n="20"><div type="textpart" subtype="chapter" n="8"><p>Uestrae autem uanitati quid placuit in sole ponere uirtutem <lb/>
            filii et in luna sapientiam? cum enim in ipso patre <lb/>
            filius inseparabilis maneat, quomodo potest sapientia eius ab <lb/>
            eius uirtute separari, ut illa sit in sole, haec in luna, cum <lb n="20"/>
            per huiusmodi locos nisi corpora diuidi separarique non possint? <lb/>
            quod si sciretis, numquam stulto insanoque phantasmate <lb/>
            tantas fabulas texeretis. at in ea ipsa falsitate atque fallacia <lb/>
            quam incongrue, quam peruerse sedem sapientiae minus lucere <lb/>
            dicitis quam sedem uirtutis, cum ad uirtutem pertinere uideatur <lb n="25"/>
            operari et efficere, ad sapientiam uero docere et ostendere <lb/>
            . ac per hoc, si calor in sole, lux autem praepolleret in <lb/>
            luna, utcumque inuenissent ista figmenta uerisimilitudinis <lb/>
            nebulam hominibus carnalibus et animalibus decipiendis, qui

<note type="footnote"> 2 uolvntate (v <hi rend="italic">sup</hi>. Q <hi rend="italic">m</hi>. 1) <hi rend="italic">C</hi> 4 amandi (i <hi rend="italic">sup</hi>. a m. 1) <hi rend="italic">L</hi> <lb/>
            irrationalibus (o s. <hi rend="italic">l.) C</hi> 7 ordinentur (di 8. <hi rend="italic">l. a m</hi>. 1) <hi rend="italic">L</hi> 10 saltim <hi rend="italic">S</hi> <lb/>
            11 es 81 12 inaccesaibelem <hi rend="italic">SlG</hi> inaccessibile (m <hi rend="italic">er.) LM</hi> 16 Actenus <lb/>
            <hi rend="italic">L'SICGM</hi> 20 ille <hi rend="italic">SlCLMGb</hi> 21 locos P1 22 stulto (1 8. <hi rend="italic">I. <lb/>
            a m. 2) C</hi> 23 texeritis <hi rend="italic">LłSMIG</hi> fallatia <hi rend="italic">C</hi> 24 incongruę <hi rend="italic">M</hi> <lb/>
            peruersae <hi rend="italic">LG M</hi> peruersa <hi rend="italic">S</hi> 25 dicitis <hi rend="italic">om. LCSGb</hi> uirtute <hi rend="italic">Ll M'G</hi> <lb/>
            uideatur pertinere <hi rend="italic">C</hi> </note><lb/>
             
<pb n="543"/>
            nihil putant esse, nisi quod corporale cogitauerint; caloris <lb/>
            enim uiolentia operatio est ad mouendum, unde uirtuti tribueretur; <lb/>
            lucis autem clarus fulgor ad demonsti-andum, unde <lb/>
            hanc sapientiae darent. cum uero lux longe in sole praecellat. <lb/>
            quomodo ibi uirtus. hic autem quod tanto minus lucet, <lb n="5"/>
            sapientia est? o sacrilega ineptia! et cum sit unus Christus <lb/>
            dei uirtus et dei sapientia, spiritus autem sanctus non ipse <lb/>
            sit Christus, quomodo separatur a se ipse Christus, cum ab <lb/>
            eo non separetur spiritus sanctus ? aerem quippe, quam sedem <lb/>
            spiritui sancto uestra fabula tribuit, totam mundi fabricam <lb n="10"/>
            inplere perhibetis. unde sol et luna circuitus suos peragentes <lb/>
            semper cum illo sunt; a sole autem luna discedit et ad solem <lb/>
            rursus accedit . ita uobis auctoribus uel potius deceptoribus <lb/>
            per dimidiam partem circuli recedit a uirtute sapientia et ad <lb/>
            eam per aliam dimidiam rursus accedit; et cum plena est, <lb n="15"/>
            tum longe est a uirtute sapientia; tunc enim tam longo <lb/>
            interuallo a se disiuncta sunt haec duo lumina, ut cum sol <lb/>
            uergit ad occidentem, tunc luna surgat ab oriente . ex quo <lb/>
            fit, ut, quoniam infirmantur omnia, quae uirtute deseruntur, <lb/>
            eo sapientia sit infirmior, quo est luna plenior. si autem. <lb n="20"/>
            quod ueritas habet, et sapientia dei semper tantundem ualet, <lb/>
            et uirtus dei semper tantundem sapit, cur haec sic duo dicitis, <lb/>
            ut ea locorum sedibus interuallisque separetis, cum <lb/>
            ipsa sedes eiusdem substantiae dicatis, homines caeca et insana <lb/>
            mente non recedentes a phantasmate corporum et uirtute <lb n="25"/>
            ac sapienta ita carentes, ut nec sapere possitis aliquid fortiter <lb/>
            nec ualere sapienter? itane uero, detestanda et anathemanda

<note type="footnote"> 7 I Cor. 1, 24 </note>

<note type="footnote"> 1 cogitauerint (n <hi rend="italic">a m. 1 s. I.) C</hi> 2 uiolenta <hi rend="italic">C</hi> monendum <hi rend="italic">b</hi> <lb/>
            7 sanctus autem S 8 a se ipso se ipse <hi rend="italic">b</hi> 9 separaretur <hi rend="italic">LtSMIG</hi> <lb/>
            quem <hi rend="italic">C</hi> 11 circuitos <hi rend="italic">GSM1</hi> 14 diraidiam autem <hi rend="italic">C</hi> uirtutem <lb/>
            <hi rend="italic">LaMaSaG</hi> sapientiae <hi rend="italic">SG</hi> 16 tum] totum <hi rend="italic">SG</hi> uirtute <lb/>
            <hi rend="italic">(uirg. er.) S</hi> sapientiae <hi rend="italic">S</hi> tum <hi rend="italic">b</hi> 18 oriente. Si aut <hi rend="italic">C</hi> 19 que <hi rend="italic">L</hi> <lb/>
            20 quę <hi rend="italic">SG</hi> 24 et ipsas <hi rend="italic">b</hi> substantiae (i s. <hi rend="italic">l. a m. 1) C</hi> <lb/>
            25 phantasrnatę <hi rend="italic">S</hi> phantasmatae <hi rend="italic">G</hi> corporum (a <hi rend="italic">corr. in</hi> u) S <lb/>
            26 possetis <hi rend="italic">LxMGb</hi> aliquid possitis <hi rend="italic">C</hi> 27 anathemanda Mt </note><lb/>
             
<pb n="544"/>
            stultitia, Christus per solem lunamque distentus hic uirtute <lb/>
            habitans, hic sapientia nec hic perfectus et plenus nec in <lb/>
            sole sapiens nec in luna praepotens, utrobique pulchros pueros <lb/>
            subornat concupiscendos feminis principibus tenebrarum et <lb/>
            masculis puellas ? haec legitis, haec creditis, haec docetis, ex<lb n="5"/>
            hac fide doctrinaque uiuitis. et miramini, quia sic abominamini ! 
</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="9"><p>Uerum si in istis tam eminentibus notissimisque luminibus <lb/>
            sic erratis, ut in eis non quod sunt, sed quod uobis dementissime <lb/>
            fingitis adoretis, quid de ceteris uestris fabulis <lb/>
            dicam? quis enim splenditenens suspendit mundum et quis<lb n="10"/>
            Atlas cum illo subportat ? haec et innumerabilia, quae similiter <lb/>
            deliratis, omnino non sunt et colitis ea. hinc uos paganis <lb/>
            dicimus deteriores, eo tantum similes, quod multos deos <lb/>
            colitis; eo uero in peiorem partem dissimiles, quod illi pro <lb/>
            diis ea colunt, quae sunt, sed dii non sunt; uos autem colitis <lb n="15"/>
            ea, quae nec dii nec aliquid sunt, quoniam prorsus nulla <lb/>
            sunt. habent quidem et illi quaedam fabulosa figmenta. sed <lb/>
            esse illas fabulas norunt et uel a poetis delectandi causa <lb/>
            fictas esse adserunt uel eas ad naturam rerum uel mores <lb/>
            hominum interpretari conantur. sicut Uulcanum claudum, <lb n="20"/>
            quia ignis terreni motus eiusmodi est, et Fortunam caecam. <lb/>
            quod ex incerto accidant, quae fortuita dicuntur, et tria Fata <lb/>
            in colo et fuso digitisque filum ex lana torquentibus propter <lb/>
            tria tempora, praeteritum, quod in fuso iam netum atque inuolutum <lb/>
            est, praesens, quod inter digitos nentis traicitur,<lb n="25"/>
            futurum in lana, quae colo inplicata est, quod adhuc per <lb/>
            digitos nentis ad fusum tamquam per praesens ad praeteritum

<note type="footnote" rend="script"> ntrob <lb/>
            2 et] est <hi rend="italic">SG</hi> 8 utrobique] t;lWbiq' <hi rend="italic">C</hi> uir ubique <hi rend="italic">SMlG</hi> pulchor <lb/>
            spaeros <hi rend="italic">M*</hi> 6 uibitis <hi rend="italic">M1</hi> abominamini <hi rend="italic">SlMl</hi> 7 liminibus <hi rend="italic">81</hi> <lb/>
            10 splendi// tenens (de <hi rend="italic">er.) S</hi> 11 athlans <hi rend="italic">LSlMG</hi> athlas <hi rend="italic">C</hi> 12 delyratis <lb/>
            <hi rend="italic">(aup. y a m. 1</hi> i) <hi rend="italic">L</hi> delyratis <hi rend="italic">M</hi> declaratis <hi rend="italic">SG</hi> 13 multis <hi rend="italic">S</hi> <lb/>
            14 ille Ml 17 habent (n s. <hi rend="italic">l. a tn. 1) S</hi> haba <hi rend="italic">G</hi> 18 dilectandi <hi rend="italic">S</hi> <lb/>
            delectandi (i <hi rend="italic">sup</hi>. a <hi rend="italic">m. n G</hi> 20 interpraaari <hi rend="italic">LMG</hi> interptari <hi rend="italic">S</hi> <lb/>
            23 filium <hi rend="italic">C</hi> 24 praeteritum (x 8. <hi rend="italic">l.) LxGlM*</hi> 25 traicitur (ci <lb/>
            <hi rend="italic">8. l. a m. 1) C</hi> 27 neęntis <hi rend="italic">LS</hi> ne*ntis (e <hi rend="italic">er.) M</hi> </note><lb/>
             
<pb n="545"/>
            traiciendum est; et Uenerem Uulcani uxorem, quia ex calore <lb/>
            uoluptas naturaliter asciscitur, et Martis adulteram, quia <lb/>
            belligerantibus incongrua est; et Cupidinem puerum uolitantem <lb/>
            ac sagittantem, quod inrationabilis et instabilis amor <lb/>
            corda uulneret miserorum, et alia permulta in hunc modum. <lb n="5"/>
            quocirca hoc in eis inridemus, quod interpretata sic adorant, <lb/>
            quae non intellecta quamuis damnabiliter, tamen excusabilius <lb/>
            adorarent. ipsis quippe interpretationibus conuincuntur non se <lb/>
            illum deum colere, cuius solius participatione mens beata fit, <lb/>
            sed ab illo conditam creaturam; nec solas uirtutes ipsius <lb n="10"/>
            creaturae, sicut Mineruam, cuius fabulam, quod de Iouis <lb/>
            capite nata sit, ad prudentiam consiliorum interpretantur, quae <lb/>
            rationis est propria, cui sedem capitis etiam Plato dedit, sed <lb/>
            etiam uitia, sicut de Cupidine diximus. unde quidam eorum <lb/>
            tragicus ait: . <lb n="15"/>
            deum esse amorem turpis et uitio fauens <lb/>
            finxit libido. 
</p><p>Nam et corporalium uitiorum simulacra Romani consecrauerunt, <lb/>
            sicut Palloris et Febris. ut ergo omittam, quod simulacrorum <lb/>
            adoratores circa ipsas corporum figuras habent adfectum, <lb n="20"/>
            ut eas ipsas formas in locis honorabilibus sublimatas, <lb/>
            quibus tantum obsequium exhiberi uident, tamquam deos <lb/>
            timeant, illae ipsae interpretationes, quibus haec muta et <lb/>
            surda et caeca et exanima defenduntur, dignius accusantur; <lb/>
            uerumtamen et ista, quoquo modo sunt, quamuis, ut iam <lb n="25"/>
            dixi, ad salutem uel aliquam utilitatem nihil sint, et, quae <lb/>
            ex his interpretantur, in rebus inueniuntur. uos autem primum <lb/>
            hominem cum quinque elementis belligerantem; et spiritum <lb/>
            potentem de captiuis corporibus gentis tenebrarum an potius

<note type="footnote"> 17 Sen. Hippol. 194 sq. </note>

<note type="footnote"> 2 aciscitur pi adhnlteram <hi rend="italic">C</hi> 6 quod <hi rend="italic">om. b</hi> 7 excusabiliter SMG <lb/>
            8 iuterpra.aationibus <hi rend="italic">L</hi> 12 interpraaantur <hi rend="italic">L</hi> interptanljur <hi rend="italic">C</hi> 15 tragycus <lb/>
            <hi rend="italic">LC</hi> 16 tiicio <hi rend="italic">C</hi> 17 libido (b m. <hi rend="italic">1 corr. ex</hi> u) <hi rend="italic">LM2</hi> 28 interptationes <lb/>
            <hi rend="italic">C</hi> interpraaationes <hi rend="italic">L</hi> 24 exanimia <hi rend="italic">L</hi> 25 et] est <hi rend="italic">SlG</hi> <lb/>
            26 sint (n 8. <hi rend="italic">I.) C</hi> 27 interpraaantur <hi rend="italic">L</hi> interptantur <hi rend="italic">C</hi> 28 uelligerantem <lb/>
            ilf1 29 de-tenebrarum <hi rend="italic">(s. l. m. 2 add.) C</hi> </note>

<note type="footnote"> XXV. Aug. soct, ti, </note>

<note type="footnote"> 35 </note><lb/>
             
<pb n="546"/>
            de membris dei uestri uictis atque subiectis mundum fabricantem; <lb/>
            et splenditenentem reliquias eorundem membrorum <lb/>
            dei uestri habentem in manu et cetera omnia capta, obpressa. <lb/>
            inquinata plangentem; et Atlantem maximum subter humeris <lb/>
            suis cum eo ferentem, ne totum ille fatigatus abiciat. atque <lb n="5"/>
            ita fabula uestra uelut in tapete theatrico ad illius ultimi <lb/>
            globi catastolium peruenire non possit, et alia innumerabilia <lb/>
            pariter inepta et insana nec pingendo aut sculpendo nec interpretando <lb/>
            demonstratis et ea, cum omnino nulla sint, creditis <lb/>
            et colitis et insuper christianis fide non ficta pias mentes<lb n="10"/>
            mundantibus tamquam temere credulis insultatis. ut enim <lb/>
            multa non quaeram, quibus haec ostendantur omnino non <lb/>
            esse, quia subtilius sublimiusque tractare de mundi fabrica. <lb/>
            etsi mihi difficile non esset. certe nimis longum est, hoc <lb/>
            dico: si ista uera sunt, dei substantia commutabilis est, corruptibilis,<lb n="15"/>
            coinquinabilis. hoc autem credere plenum est sacrilegae <lb/>
            insaniae. illa igitur omnia uana sunt, falsa sunt, nulla <lb/>
            sunt. proinde uos paganis istis, qui uulgo noti sunt et antiquitus <lb/>
            fuerunt et in reliquiis suis iam nunc erubescunt, <lb/>
            prorsus deteriores estis, quod illi colunt ea, quae dii non<lb n="20"/>
            sunt, uos autem, omnino quae non sunt. 
</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="10"><p>Itaque si propterea uos putatis tenere ueritatem, quia <lb/>
            et errori paganorum longe dissimiles estis, nos autem propterea <lb/>
            esse in errore, quia longius a uobis quam a paganis forte <lb/>
            distamus, dicatur et mortuus ideo sanus, quia iam nec aegrotus <lb n="25"/>
            est, et ideo reprehendatur, qui sanus est, quia uicinior est <lb/>
            aegroto quam mortuo. aut si plerique pagani non uelut aegri. <lb/>
            sed uelut mortui deputandi sunt. laudetur in sepulcro cinis

<note type="footnote"> 1 uictis <hi rend="italic">om. C</hi> 2 eorum demembrorum <hi rend="italic">LłSMG</hi> eorumde membrorum <lb/>
            <hi rend="italic">P</hi> menbrorum <hi rend="italic">C</hi> 4 frangentem <hi rend="italic">S</hi> athlantem <hi rend="italic">CL*</hi> <lb/>
            subter (b <hi rend="italic">ex</hi>. p m. <hi rend="italic">2) C</hi> 5 ne] et S 6 tapeti C ad] <lb/>
            at <hi rend="italic">M'G</hi> aut S* 7 gloui <hi rend="italic">PlMJG</hi> castatolium <hi rend="italic">C</hi> capitolium <hi rend="italic">S</hi> <lb/>
            8 interpraaando <hi rend="italic">L</hi> interptando <hi rend="italic">C</hi> 16 sacrilege <hi rend="italic">L</hi> 20 &amp; svnt <lb/>
            (v <hi rend="italic">sup</hi>. i <hi rend="italic">a m. 1) C</hi> 22 ueritatem] sapientiam <hi rend="italic">81</hi> 25 egrotus <hi rend="italic">L</hi> <lb/>
            26 rephendatur <hi rend="italic">C</hi> 27 egroto <hi rend="italic">L</hi> egri <hi rend="italic">L</hi> 28 sepulchro <lb/>
            <hi rend="italic">LfrlG</hi> </note><lb/>
             
<pb n="547"/>
            informis, quia iam nec formam cadaueris tenet, et membra <lb/>
            uiua culpentur, quia cadaueri sunt similiora quam cineri. <lb/>
            sicut nos ideo isti culpandos putant, quia nos similiores esse <lb/>
            dicunt funeri paganorum quam fauillae Manichaeorum, quamquam <lb/>
            per multas differentias aliter atque aliter quaeque res <lb n="5"/>
            ad discernendum diuidi soleant, ut, quod in hac erat parte, <lb/>
            per alias differentias in alia parte inueniatur, ubi ante non <lb/>
            erat. uelut uerbi gratia, si quis omnem carnem diuidat in <lb/>
            uolatilia, et ea, quae uolare non possunt, per hanc differentiam <lb/>
            quadrupedia hominibus sunt similiora quam auibus; pariter <lb n="10"/>
            enim uolare non possunt. rursus si quis per aliam differentiam <lb/>
            diuidat, ut dicat alia esse rationalia, alia inrationalia, iam <lb/>
            quadrupedes auibus sunt similiores quam hominibus; pariter <lb/>
            enim sunt rationis expertes. hoc Faustus non cogitans ait: <lb/>
            porro autem sectas si quaeras, non plus erunt quam <lb n="15"/>
            duae, id est gentium et nostra, qui eis longe diuersa <lb/>
            sentimus, uidelicet quoniam dixerat eo maxime distare gentes <lb/>
            a Manichaeis, quod ab uno principio dicunt esse omnia, quod <lb/>
            Manichaei negant addentes principium gentis tenebrarum. in <lb/>
            hac differentia — quod fatendum est — plerique pagani <lb n="20"/>
            nobiscum sentiunt; sed non uidit, quia item, si quis ita diuidat, <lb/>
            ut dicat eorum, qui aliqua religione detinentur, aliis <lb/>
            placere unum deum colendum, aliis multos, per hanc differentiam <lb/>
            et pagani a nobis remoti sunt, et isti cum paganis deputantur, <lb/>
            nos autem cum Iudaeis. potest ergo aliquis secundum <lb n="25"/>
            hanc differentiam hoc etiam modo duas solas sectas putaret <lb/>
            hic forte dicatis, quod uos multos deos uestros ex una substantia <lb/>
            perhibetis, quasi pagani multos suos non ex una

<note type="footnote"> 8 sic et b culpandos (o <hi rend="italic">corr. ex</hi> u) <hi rend="italic">S</hi> 4 fauilla <hi rend="italic">LMP3</hi> <lb/>
            fabellsB <hi rend="italic">G</hi> manichaeorum (i 8. <hi rend="italic">I.) C</hi> 5 quaeque (e <hi rend="italic">corr. ex</hi> se) <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            11 differrentiam <hi rend="italic">C</hi> 12 rationabilia <hi rend="italic">C</hi> inrationabilia <hi rend="italic">C</hi> 13 quadrupedes <lb/>
            <hi rend="italic">(pr</hi>. d s. <hi rend="italic">Z.) C</hi> 15 si (i <hi rend="italic">sup</hi>. e <hi rend="italic">a m</hi>. 1) 8 17 maximQ <hi rend="italic">S</hi> <lb/>
            maximae <hi rend="italic">G</hi> 18 manicheis <hi rend="italic">LC</hi> 19 manichei <hi rend="italic">LC</hi> 21 item ęųiIp <hi rend="italic">(exp. <lb/>
            m. 1) L</hi> 23 multes <hi rend="italic">(sup</hi>. e <hi rend="italic">a m. 1</hi> o) <hi rend="italic">L</hi> 25 iudeis <hi rend="italic">C</hi> 27 fortasse <lb/>
            dicatis <hi rend="italic">VM2Si</hi> forte sedicatis <hi rend="italic">GLlSlMl</hi> forte si dicatis quod. (d <lb/>
            <hi rend="italic">er.) L</hi> </note>

<note type="footnote"> 35* </note><lb/>
             
<pb n="548"/>
            adserant, quamuis diuersa illis officia et opera et potestates <lb/>
            adtribuant. sicut etiam apud uos alius expugnat gentem tenebrarum, <lb/>
            alius ex ea capta fabricat mundum, alius desuper <lb/>
            suspendit, alius subter portat, alius rotas ignium, uentorum <lb/>
            et aquarum in imo uersat, alius in caelo circuiens radiis<lb n="5"/>
            suis etiam de cluacis membra dei uestri conligit. et quis <lb/>
            numerat omnia omnium deorum uestrorum officia fabulosa <lb/>
            nulla ueritate manifesta, nullis aenigmatis figurata? porro si <lb/>
            alius ita diuidat omnes homines, ut alios esse dicat, qui credunt <lb/>
            deum humana curare, alios, qui id omnino non credunt,<lb n="10"/>
            in hac parte et pagani nobiscum sentiunt et Iudaei et uos et <lb/>
            omnes haeretici, qui quoquo modo christiani appellantur: in <lb/>
            illa uero Epicurei reperiuntur et si qui alii sunt, qui ita <lb/>
            senserunt. paruane ista differentia est? cur ergo non et secundum <lb/>
            istam duae solae sectae esse dicantur, ut in una earum<lb n="15"/>
            nobiscum sitis? an audebitis in hac differentia discedere a <lb/>
            nobis. qui deum praedicamus humana curare, et esse cum <lb/>
            Epicureis, qui hoc negant? hic profecto illos repudiantes ad <lb/>
            nos curritis. sic per alias et alias differentias nunc hic, nunc <lb/>
            illic reperiuntur, aliunde iuncti, aliunde disiuncti, uicissim <lb n="20"/>
            omnes nobiscum et nos cum omnibus, et rursus nulli eorum <lb/>
            nobiscum nec nos cum aliquibus eorum. quod si Faustus <lb/>
            cogitaret, non tam diserte deliraret. 
</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="11"><p>Quid autem hinc dicam. quod ait: ex uiribus sancti <lb/>
            spiritus ac spiritali profusione terram quoque concipientem<lb n="25"/>
            gignere patibilem Iesum, qui est uita ac <lb/>
            salus hominum, omni suspensus ex ligno?s o demens, <lb/>
            ut interim non discutiam de hac re uestra uaniloquia,

<note type="footnote">5 circumiens <hi rend="italic">CL*</hi> 6 eluacis <hi rend="italic">LlMlG</hi> claucis <hi rend="italic">81</hi> cloacis <hi rend="italic">CS*L-M* <lb/>
            7 numeret C omnium om. M offitia SM 8 enigmatis OL1SMtPl G</hi> <lb/>
            enigmatitus <hi rend="italic">L3M 'P?b</hi> 10 quid <hi rend="italic">S'G</hi> id] hoc <hi rend="italic">b</hi> 11 ęţ uos <hi rend="italic">S</hi> <lb/>
            et <hi rend="italic">ante</hi> omnes <hi rend="italic">8. I. a m. 1 L</hi> 12 heretici <hi rend="italic">LC</hi> qui quoquo modo] <lb/>
            quiquo quoirodo <hi rend="italic">PM</hi> qui quomodo <hi rend="italic">SG</hi> 13 uero <hi rend="italic">(in mary. add.) 8</hi> <lb/>
            repperiuntur <hi rend="italic">LtSMG</hi> 16 audeuitis <hi rend="italic">Ml</hi> ut hebetes <hi rend="italic">b</hi> differentia (re <lb/>
            <hi rend="italic">8. l.) C</hi> 18 epycureis <hi rend="italic">SG</hi> in illos <hi rend="italic">LlSlMyG</hi> 20 repperiuntur <hi rend="italic">Ly</hi> <lb/>
            21 nullis <hi rend="italic">S</hi> nullus <hi rend="italic">Pb</hi> nullis <hi rend="italic">M</hi> 28 uaniloquia <hi rend="italic">S</hi> </note><lb/>
             
<pb n="549"/>
            potestne terra de spiritu sancto concipere patibilem Iesum et Maria <lb/>
            uirgo non potuit? conpara, si audes, uirginalia uiscera tanta <lb/>
            castitate sanctificata cum omnibus terrae locis, ubi arbores <lb/>
            herbaeque gignuntur. itane in illa femina exhorrescis aut horrescere <lb/>
            te fingis uterum pudicitiae dedicatum et in hortis <lb n="5"/>
            omnibus circum quasque urbes ex cluacinis aquis legum gigni <lb/>
            non exhorrescis ? quis enim quamlibet caenulentus humor non <lb/>
            innumerabilia germina edit et nutrit? sic praedicatis nasci <lb/>
            patibilem Iesum, quem credere natum esse de uirgine clamatis <lb/>
            indignum. si carnem putatis inmundam, cur uobis non uidetur <lb n="10"/>
            inmundius, quod a suae salutis temperamento ipsa natura <lb/>
            carnis expurgat? an caro inmunda est et fimus, qui carne <lb/>
            egeritur. mundus est? non ergo adtenditis, non uidetis stercoribus <lb/>
            laetari agros, quo fertilius fecundentur? nempe ad id <lb/>
            redit uestra dementia, ut de spiritu sancto, quem carnem <lb n="15"/>
            Mariae dicitis dedignatum, tanto uberius et laetius terra concipiat, <lb/>
            quanto studiosius fuerit carnis sordibus et squaloribus <lb/>
            pinguefacta. an ut hoc defendatis, dicetis spiritum sanctum <lb/>
            incontaminabili ubique pollere praesentia ? respondetur uobis: <lb/>
            cur non ergo et in utero uirginali? sed ut de conceptu iam <lb n="20"/>
            taceam, partum ipsum deinde respicite. concipientem de spiritu <lb/>
            sancto dicitis terram gignere patibilem Iesum, quem <lb/>
            tamen ita contaminatum omni ex ligno pendere perhibetis in <lb/>
            frugibus et pomis, ut innumerabilibus animalibus animalium <lb/>
            uescentium carnibus amplius contaminetur, ex ea sola parte <lb n="25"/>
            purgandus, cui fames uestra subuenerit. itaque nos Christum <lb/>
            filium dei, uerbum dei, incontaminabiliter carne indutum corde <lb/>
            credimus, ore confitemur, quia illa substantia contaminari nec <lb/>
            carne potest, quae nulla re potest; uos autem secundum

<note type="footnote" rend="script"> A <lb/>
            -1 neterrade S naerra de Ml 2 conpara <hi rend="italic">C</hi> 3 sanctificate <hi rend="italic">S</hi> <lb/>
            4 herbaeque] terraque b 5 hortis <hi rend="italic">S</hi> 6 cloacinis <hi rend="italic">CLaSaM-</hi> 7 cenulentus <lb/>
            <hi rend="italic">L</hi> canulentus <hi rend="italic">C</hi> umor <hi rend="italic">SM*</hi> 11 inmundius <hi rend="italic">(sec</hi>. i s. <hi rend="italic">I.) S</hi> <lb/>
            a] ad (d <hi rend="italic">add. 8. l. m. 2) L</hi> temperamento <hi rend="italic">Ll (m. 2</hi> v) 14 letari <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            1M pinguae facta <hi rend="italic">LMS1</hi> pinguę facta <hi rend="italic">G</hi> dicitis <hi rend="italic">GLSMb</hi> 19 presentia <lb/>
            <hi rend="italic">C</hi> 20 quur <hi rend="italic">C</hi> concepto <hi rend="italic">CLaSaMG</hi> 24 frigibus 81 </note><lb/>
             
<pb n="550"/>
            uestram fabulam adhuc in arbore pendentem legum iam contaminatum <lb/>
            dicitis, antequam carnem ingrediatur cuiusque <lb/>
            uescentis. aut si non est contaminatus, quomodo uos eum <lb/>
            manducando purgatis ? deinde cum omnes arbores crucem <lb/>
            ipsius esse dicatis, unde a Fausto praedicatur omni suspensus<lb n="5"/>
            ex ligno? cur non sicut illum uerum Iesum bonum <lb/>
            opus faciens Ioseph ille ab Arimathia de cruce deposuit. ut . <lb/>
            sepeliret, ita et uos poma decerpitis, ut legum de ligni <lb/>
            suspensione depositum uestro uentre sepeliatis? aut unde <lb/>
            pium est Christum sepulcro condere, inpium autem de ligno<lb n="10"/>
            deponere? an ut de uobis etiam concinat, quod de propheta <lb/>
            ponit apostolus: sepulcrum patens est guttur eorum, <lb/>
            ore aperto expectatis, quis inferat Christum tamquam optimae <lb/>
            sepulturae faucibus uestris? postremo dicite nobis, quot christos <lb/>
            esse dicatis. aliusne est, quem de spiritu sancto concipiens<lb n="15"/>
            terra patibilem gignit, omni non solum suspensus ex ligno. <lb/>
            sed etiam iacens in herba, et alius ille, quem Iudaei crucifixerunt <lb/>
            sub Pontio Pilato, et tertius ille per solem lunamque <lb/>
            distentus? an unus atque idem ex quadam sui parte ligatus <lb/>
            in arboribus, ex quadam uero parte liber eidem ligatae captaeque <lb n="20"/>
            subueniens ? quod si ita est, ille, quem sub Pontio Pilato <lb/>
            passum esse conceditis, cum eum sine carne fuisse narretis <lb/>
            — nondum dico, quemadmodum talem mortem sine carne <lb/>
            perpeti potuerit - sed quaero, cui naues illas reliquerit, ut <lb/>
            inde descendens talia pateretur, qualia sine quocumque corpore <lb n="25"/>
            fieri non possent. secundum praesentiam quippe spiritalem <lb/>
            nullo modo illa pati posset; secundum praesentiam uero

<note type="footnote">7 cf. Ioh. 19, 88 12 Ps. 5, 11; Rom. 3, 13 </note>

<note type="footnote" rend="script"> 2 carne <hi rend="italic">G</hi> 4 cruce <hi rend="italic">G</hi> 5 omnis <hi rend="italic">L181GM</hi> . 6 quur <hi rend="italic">C</hi> uer.um (b <lb/>
            <hi rend="italic">er.) L</hi> . 7 arissmatia <hi rend="italic">Ml</hi> 10 sepulchro <hi rend="italic">L</hi> 12 sepulchrum <hi rend="italic">L</hi> <lb/>
            14 quotj quod <hi rend="italic">LIOIMIG</hi> quid S ipm <hi rend="italic">8</hi> fps <hi rend="italic">G</hi> ipos (0 8. <hi rend="italic">I.) M</hi> <lb/>
            xpfis (s <hi rend="italic">8. l.) P</hi> 15 aliusnec <hi rend="italic">8'G</hi> est] est se 8 8 17 ille alius <hi rend="italic">SMG</hi> <lb/>
            19 quadam om. <hi rend="italic">b</hi> 20 parte <hi rend="italic">om. C</hi> . eidem <hi rend="italic">CS*:</hi> ea.dem (m <hi rend="italic">uid. <lb/>
            er.) L</hi> eadem <hi rend="italic">PMGb</hi> capteque <hi rend="italic">C</hi> 21 quos <hi rend="italic">LXMX</hi> 22 narretis (e <lb/>
            <hi rend="italic">ex</hi> a <hi rend="italic">corr.) L</hi> 23 quemammodum <hi rend="italic">LGM</hi> 24 perpai (r s. <hi rend="italic">I.) S</hi> <lb/>
            27 illa (s. <hi rend="italic">l.) S</hi> </note><lb/>
             
<pb n="551"/>
            corporalem simul et in sole et in luna et in cruce esse non <lb/>
            posset. proinde si corpus non habuit, non est crucifixus; si <lb/>
            autem habuit, quaero, unde habuerit, cum omnia corpora ex <lb/>
            tenebrarum gente esse dicatis, quamuis substantiam diuinam <lb/>
            cogitare nisi corpoream numquam ualueritis. unde cogimini <lb n="5"/>
            aut sine corpore dicere crucifixum — quo absurdius et dementius <lb/>
            dici nihil potest — aut in phantasmate potius quam <lb/>
            in ueritate uisum fuisse crucifigi — qua rursus inpietate quid <lb/>
            peius est? — aut non omnia corpora de gente esse tenebrarum, <lb/>
            sed esse etiam corpus diuinae substantiae, quod tamen <lb n="10"/>
            inmortale non sit, sed possit ligno adfigi et occidi — quod <lb/>
            nihilominus plenum est dementiae — aut ex gente tenebrarum <lb/>
            mortale corpus habuisse Christum atque ita qui eius corporis <lb/>
            matrem Mariam uirginem credere timetis, gentem daemonum <lb/>
            non timetis. postremo. cum secundum sententiam Fausti, quam <lb n="15"/>
            quidem ex illa longissima fabula uestra decerptam quanta <lb/>
            potuit breuitate perstrinxit, de spiritu sancto terra concipiens <lb/>
            gignat patibilem Iesum, qui est uita et salus <lb/>
            hominum omni suspensus ex ligno, cur ille saluator <lb/>
            pendenti pendendo congruit et nascenti nascendo non congruit? <lb n="20"/>
            si autem propterea Iesum dicitis esse in arboribus et Iesum <lb/>
            crucifixum sub Pontio Pilato et Iesum per solem lunamque <lb/>
            distentum, quia totum hoc ex una eademque substantia est, <lb/>
            cur non et cetera milia numinum uestrorum hac appellatione <lb/>
            concluditis? cur enim non sit Iesus et ille splenditenens et <lb n="25"/>
            ille Atlas et ille rex honoris et ille spiritus potens et ille <lb/>
            primus homo et quicquid aliud innumerabiliter per diuersa <lb/>
            nomina et diuersa officia praedicatis ? . 
</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="12"><p>Ipse denique spiritus sanctus cur in tertia persona

<note type="footnote"> 1 <hi rend="italic">solę C</hi> et in luna om. <hi rend="italic">SG</hi> 3 quero <hi rend="italic">C</hi> 7 nihil dici <hi rend="italic">SMO</hi> <lb/>
            10 esse <hi rend="italic">8. l. S</hi> diuine <hi rend="italic">C</hi> 11 affici <hi rend="italic">L</hi> affUgi <hi rend="italic">C</hi> 12 nibilminus <lb/>
            <hi rend="italic">SlGM</hi> 13 mortalem S mortale (m <hi rend="italic">er.) M</hi> 14 et gentem S <lb/>
            demopum <hi rend="italic">C</hi> daemonium <hi rend="italic">GSl</hi> 18 gignit S 22 per solem lunamque <lb/>
            (in <hi rend="italic">taa.) C</hi> 24 quur <hi rend="italic">C</hi> et <hi rend="italic">(in marg. m. rec.) C</hi> nvminum (v <lb/>
            <hi rend="italic">sup</hi>. o <hi rend="italic">a m. 1) L</hi> . 25 quar <hi rend="italic">C</hi> 26 athlas <hi rend="italic">SC2</hi> athlans <hi rend="italic">GLl</hi> ethonoris <lb/>
            <hi rend="italic">om., L</hi> 27 aliud] aliquifl <hi rend="italic">C</hi> 28 offitia <hi rend="italic">C</hi> predicatis <hi rend="italic">L</hi> </note><lb/>
             
<pb n="552"/>
            ponitur, cum sit inter innumerabiles ? aut cur non sit etiam <lb/>
            ipse Iesus ? et quid sibi iam uult in scriptis Fausti fallax <lb/>
            textura uerborum, ubi conatus uelut congruere ueris christianis, <lb/>
            a quibus longe nimiumque secluditur, ait: igitur nos patris <lb/>
            quidem dei omnipotentis et Christi filii eius et spiritus<lb n="5"/>
            sancti unum idemque sub triplici appellatione <lb/>
            colimus numen? cur enim sub triplici ac non potius sub <lb/>
            multiplici non appellatione tantum, sed etiam re, si quot <lb/>
            nomina, tot personae sunt ? neque enim, sicut in armis una <lb/>
            res est sub triplici appellatione ensis. mucro. gladius, sicut <lb n="10"/>
            unam rem dicitis et lunam et nauem minorem et luminatorem <lb/>
            nocturnum et si quid aliud uocabuli eidem rei tribuitis. ita <lb/>
            potestis dicere eundem primum hominem, quem spiritum <lb/>
            potentem et quem splenditenentem et quem Atlantem maximum, <lb/>
            sed alius est ille, alius atque alius ille et ille, et neminem <lb n="15"/>
            istorum Christum dicere soletis. aut quomodo unum <lb/>
            numen, si diuersa opera? aut cur non totum simul unus <lb/>
            Christus, si propter unam substantiam et in arboribus Christus <lb/>
            et in persecutione Iudaeorum Christus et in sole ac luna <lb/>
            Christus ? nempe uias omnes uestra phantasmata perdiderunt. <lb n="20"/>
            nempe nihil aliud sunt quam uisa furentium. 
</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="13"><p>Cur autem arbitretur Faustus parem nobis esse religionem <lb/>
            circa panem et calicem, nescio, cum Manichaeis uinum <lb/>
            gustare non religio, sed sacrilegium sit. in uua enim agnoscunt <lb/>
            deum suum, in cupa nolunt, quasi aliquid eos calcatus<lb n="25"/>
            . et inclusus offenderit. noster autem panis et calix, non quilibet <lb/>
            — quasi propter Christum in spicis et in sarmentis <lb/>
            ligatum, sicut illi desipiunt —, sed certa consecratione mysticus <lb/>
            fit nobis, non nascitur. proinde quod non ita fit, quamuis

<note type="footnote" rend="script"><hi rend="italic">1 quur 0 2 scribtis G falax C 3 tectnra CL 4 secludetur b</hi><lb/>
            7 nomen <hi rend="italic">PlLSMG</hi> quur <hi rend="italic">C</hi> 8 re] ne <hi rend="italic">SMGb</hi> quod <hi rend="italic">LXM</hi> <lb/>
            10 sicut] et sicut <hi rend="italic">SG</hi> 12 re <hi rend="italic">SG</hi> 14 athlantem <hi rend="italic">LCSG</hi> 15 ille <lb/>
            ali*us (a <hi rend="italic">er.) L</hi> 17 nomen <hi rend="italic">SGMb</hi> quur <hi rend="italic">C</hi> simul <hi rend="italic">b:</hi> semel <lb/>
            <hi rend="italic">lib</hi>. 19 iudeorum <hi rend="italic">C</hi> 20 uestras <hi rend="italic">L</hi> 21 fhrentium (i 8. <hi rend="italic">I.) S</hi> <lb/>
            22 quur <hi rend="italic">C</hi> 23 manicheis <hi rend="italic">LC</hi> uinum (i 8. <hi rend="italic">I.) C</hi> 24 uva (v SlIp. <lb/>
            i <hi rend="italic">a m. 1) G</hi> 26 noster] nt <hi rend="italic">(in ras.) L</hi> 27 sarmentis] sacradacis <hi rend="italic">C</hi> </note><lb/>
             
<pb n="553"/>
            sit panis et calix, alimentum est refectionis, non sacramentum <lb/>
            religionis, nisi quod benedicimus gratiasque agimus domino <lb/>
            in omni eius munere non solum spiritali, uerum etiam corporali. <lb/>
            uobis autem per fabulam uestram in escis omnibus <lb/>
            Christus ligatus adponitur adhuc ligandus uestris uisceribus <lb n="5"/>
            soluendusque ructatibus. nam et cum manducatis, dei uestri <lb/>
            defectione uos reficitis, et cum digeritis, illius refectione <lb/>
            deficitis. cum enim uos plenos reddit, resumptio uestra ipsum <lb/>
            premit. quod quidem misericordiae deputaretur. quando aliquid <lb/>
            pro uobis patitur in uobis, nisi uos rursus inanes relinqueret, <lb n="10"/>
            ut a uobis liberatus effugeret. quomodo ergo conparas panem <lb/>
            et calicem nostrum et parem religionem dicis errorem longe <lb/>
            a ueritate discretum peius desipiens quam nonnulli, qui nos <lb/>
            propter panem et calicem Cererem ac Liberum colere existimant? <lb/>
            quod ideo commemorandum putaui, ut aduertatis, ex <lb n="15"/>
            qua uanitate ueniat etiam illud uestrum, quod propter sabbatum <lb/>
            Saturno dicatos fuisse patres nostros putatis. sicut <lb/>
            enim a Cerere et Libero paganorum diis longe absumus, quamuis <lb/>
            panis et calicis sacramentum, quod ita laudastis, ut in eo <lb/>
            nobis pares esse uolueritis, nostro ritu amplectamur: ita patres <lb n="20"/>
            nostri longe fuerunt a Saturniacis catenis, quamuis pro <lb/>
            tempore prophetiae sabbati uacationem obseruauerint. 
</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="14"><p>Sed cur non etiam propter hylen, quae in nonnullis <lb/>
            libris paganorum frequentatur, parem uos cum paganis religionem <lb/>
            habere dixistis? quin immo propter hoc inparem longe-, <lb n="25"/>
            que dissimilem uoluistis intellegi, quia hoc nomine mali <lb/>
            principium ac naturam theologus uester appellat. in quo quidem <lb/>
            inperitia uestra magna deprehenditur, quia nec quid sit <lb/>
            hyle scitis et hoc rei uocabulo, quam penitus ignoratis, etiam

<note type="footnote" rend="script"> 7 defectione (m <hi rend="italic">er.) L</hi> reficitis <hi rend="italic">(prirn</hi>. i ex e) <hi rend="italic">C</hi> 9 prsemit <hi rend="italic">LG</hi> <lb/>
            14 et liberum S existiment (is <hi rend="italic">s. I.) P,L'SG</hi> 15 Cmemorandum (5 <lb/>
            <hi rend="italic">sup. exp</hi>. qd) <hi rend="italic">C</hi> 17 lyrog <hi rend="italic">C</hi> 18 longe (8. <hi rend="italic">l.) S</hi> 23 quur <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            fmullis (fl <hi rend="italic">8. I. a m. 1) S</hi> 25 hoc <hi rend="italic">om. C</hi> longe <hi rend="italic">C</hi> 26 nomine <lb/>
            (no <hi rend="italic">s. 1. a m. 1) C</hi> 28 imperitiae M1 imperiti auestra <hi rend="italic">G</hi> dephenditur <lb/>
            <hi rend="italic">C</hi> 29 hylen <hi rend="italic">C</hi> pęnitus <hi rend="italic">G</hi> </note><lb/>
             
<pb n="554"/>
            inflari uelut docti adfectatis. hylen namque Graeci cum de <lb/>
            natura disserunt, materiem quandam rerum definiunt nullo <lb/>
            prorsus modo formatam, sed omnium corporalium formarum <lb/>
            capacem, quae quidem in corporum mutabilitate utcumque <lb/>
            cognoscitur; nam per se ipsam nec sentiri nec intellegi potest. <lb n="5"/>
            uerum in hoc errant quidam gentilium, quod eam tamquam <lb/>
            coaeternam deo coniungunt, ut haec ab illo non sit, quamuis <lb/>
            ab illo formetur: quod alienum esse a ueritate ipsa ueritas <lb/>
            docet. ecce tamen quibus paganis de hac ipsa hyle inuenimini <lb/>
            esse consimiles, quod eam uos quoque suum habere principium<lb n="10"/>
            nec ex deo esse perhibetis, et in hoc uos dispares esse <lb/>
            dicebatis nescientes, quid dicatis. in illo uero, quod nulla est <lb/>
            huic hyle forma propria nec nisi a deo formari potest, nostrae <lb/>
            illi ueritati consentiunt, a uestra autem falsitate dissentiunt: <lb/>
            qui nescientes, quid sit hyle, id est, quid sit rerum materies,<lb n="15"/>
            gentem tenebrarum eam dicitis, ubi non solum distinctas <lb/>
            quinque generibus innumerabiles corporum formas, uerum <lb/>
            etiam mentem constituitis horum corporum formatricem, et <lb/>
            — quod est inperitius uel potius dementius — ipsam magis <lb/>
            mentem dicitis hylen,.quam non formari, sed formare perhibetis. <lb n="20"/>
            nam si esset ibi mens quaedam formans et elementa <lb/>
            corporea, quae formarentur, illa elementa dicenda esset hyle. <lb/>
            id est materies, quam formaret eadem mens, quam mentem <lb/>
            principium mali esse uultis. hoc si diceretis, non quidem <lb/>
            multum erraretis in eo, quod est hyle, nisi quod ipsa quoque <lb n="25"/>
            elementa quamuis in alias formas formanda, tamen quia iam <lb/>
            elementa essent, et speciebus propriis distinguerentur, hyle <lb/>
            non essent, quia illa est prorsus informis . uerumtamen tolerabilis <lb/>
            esset inperitia uestra, quia eam, quae formaretur, non

<note type="footnote"> 1 hilen <hi rend="italic">S</hi> hylen (n <hi rend="italic">s. I. a m. 1) M</hi> greci <hi rend="italic">LC</hi> 2 nullo prorsusj <lb/>
            nulltis rorsus <hi rend="italic">G</hi> 3 formarum (rum <hi rend="italic">in ras.) C</hi> 4 capacem (post. c <lb/>
            <hi rend="italic">sup. er</hi>. p) <hi rend="italic">C</hi> utrumque 81 6 errant <hi rend="italic">(pr</hi>. r <hi rend="italic">8. I.) C</hi> 13 propria <lb/>
            (i s. <hi rend="italic">I.) C</hi> 16 dicitis (ti s. <hi rend="italic">I. m. 1) L</hi> dicis <hi rend="italic">SM</hi> 18 mente <hi rend="italic">SMG</hi> <lb/>
            constitui*Tis (s <hi rend="italic">er.) C</hi> 20 hylen (n <hi rend="italic">corr. ex</hi> m) <hi rend="italic">C</hi> 22 esset LlMl <lb/>
            hylen <hi rend="italic">S1 MGb</hi> 26 helementa <hi rend="italic">C</hi> 27 spaiebus <hi rend="italic">C</hi> hylen <hi rend="italic">b</hi> 28 est <lb/>
            illa <hi rend="italic">GSMb</hi> 29 que <hi rend="italic">C</hi> </note><lb/>
             
<pb n="555"/>
            eam, quae formaret, hylen diceretis; sed tamen etiam sic eo <lb/>
            teneremini uani atque sacrilegi, quia nescientes omnem modum <lb/>
            naturarum numerumque formarum et ordinem ponderum non <lb/>
            esse posse nisi a patre et filio et spiritu sancto principio <lb/>
            mali tantum bonum tribueretis. nunc uero cum et quid sit <lb n="5"/>
            hyle et quid sit malum ignoretis, o si possem uobis persuadere, <lb/>
            ut a seducendis inperitioribus uos conpesceretis! 
</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="15"><p>Iam uero quod etiam inde uos paganis uultis esse <lb/>
            meliores, quod illi aris, delubris. simulacris, uictimis atque <lb/>
            incenso deum colendum putant, uos autem nihil horum facitis, <lb n="10"/>
            quis non inrideat? quasi uero non satius sit uel lapidi, qui <lb/>
            quoquo modo est, aram constituere et uictimam offerre quam <lb/>
            id, quod omnino non est, in deliramento phantasmatis adorare ? <lb/>
            uerum tu, qui rationabile dei templum te esse dixisti, quomodo <lb/>
            hoc explicabis ? placetne tibi, ut templum deus habeat, <lb n="15"/>
            cuius aliquam partem diabolus fabricauerit ? an uos non estis, <lb/>
            qui dicitis omnia membra uestra totumque corpus a maligna <lb/>
            mente, quam hylen dicitis, fabricatum eiusque ipsius fabricatricis <lb/>
            partem illic habitare simul cum parte dei uestri? quae <lb/>
            cum ibi teneatur, ut perhibetis, concatenata et inclusa, utrum <lb n="20"/>
            dei templum, an dei carcerem te dicere. debuisti? nisi forte <lb/>
            animam tuam templum dei dicis, quam ex terra luminis habes. <lb/>
            at illam partem dei uel membrum dei soletis dicere, non <lb/>
            templum dei. restat ergo, ut templum dei non te dixeris, <lb/>
            nisi ex corpore, quod secundum te diabolus fabricauit. ecce <lb n="25"/>
            quomodo templum dei blasphematis, ut non solum sanctum <lb/>
            non esse dicatis, uerum etiam machinamentum diaboli et <lb/>
            ergastulum dei. at uero apostolus, templum enim dei <lb/>
            sanctum est, inquit, quod estis uos; et ne putes tantummodo <lb/>
            ad animam pertinere, quod dictum est, audi expressius.

<note type="footnote"> 28 I Cor. 3, 17; 6, 19 </note>

<note type="footnote"> 3 namenun queformarum <hi rend="italic">C</hi> 5 cum <hi rend="italic">(s. I m. 1) C</hi> et quid sit <lb/>
            <hi rend="italic">(in marg. m. 2 add.) C</hi> 10 putant colendum 8 13 diliramento <hi rend="italic">L1</hi> <lb/>
            14 rationale (le <hi rend="italic">add. m. 2) Lb</hi> 19 qui <hi rend="italic">L*</hi> 22 dicis dei <hi rend="italic">S</hi> dici//s <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            23 at] ad <hi rend="italic">LSMlG</hi> 24 dei <hi rend="italic">ante</hi> non <hi rend="italic">(s. I. m. 1) C</hi> 26 blasphemantis <lb/>
            <hi rend="italic">SSG</hi> 27 maccinamentum L 1 29 putas <hi rend="italic">S</hi> </note><lb n="30"/>
             
<pb n="556"/>
            nescitis, inquit, quia corpora uestra templum est in <lb/>
            uobis spiritus sancti, quem habetis a deo? uos autem <lb/>
            fabricam daemonum dei templum dicitis et ibi uiuum, sicut <lb/>
            Faustus ait. uiuae maiestatis simulacrum Christum <lb/>
            filium dei conlocatis. plane Christus uester phantasmaticus<lb n="5"/>
            habitet in tali templo sacrilegae uanitatis. ille quippe non a <lb/>
            similitudine, sed a simulatione simulacrum uocari potest. 
</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="16"><p>Ita et mentem tuam aram fecisti, sed uide cuius. ex <lb/>
            ipsis enim artibus et disciplinis tuis adparet, quibus eam inbutam <lb/>
            esse dixisti. illae artes et disciplinae uetant panem<lb n="10"/>
            porrigere mendicanti homini, ut in ara uestra cum sacrificio <lb/>
            crudelitatis ardeatis: talem aram domino destruente, qui ex <lb/>
            lege commemorat, quali odore delectatur deus dicens: misericordiam <lb/>
            uolo quam sacrificium. ubi autem hoc dominus <lb/>
            commemorauerit, adtendite, cum scilicet transiret per<lb n="15"/>
            segetem et esurientes discipuli eius uellerent spicas, quod <lb/>
            homicidium esse uos dicitis ex disciplina uestra, qua inbuistis <lb/>
            mentem uestram. aram sane non dei. sed daemoniorum mendaciloquorum, <lb/>
            ex quorum doctrinis inusta cauteriatur maligna <lb/>
            conscientia, homicidium appellans, quam ueritas innocentiam<lb n="20"/>
            dicit. ita enim Iudaeis ait, ubi uos quoque futuros percussit <lb/>
            atque destruxit: si sciretis, quid sit "misericordiam <lb/>
            uolo quam sacrificium", numquam condemnassetis innocentes. <lb/>
            </p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="17"><p>Quas autem habere simplices et puras orationes tamquam<lb n="25"/>
            diuinos honores ac sacrificia poteritis, cum de ipsa <lb/>
            natura atque substantia diuina tanta indigna et turpia sentiatis. <lb/>
            ut non solum uestris sacrificiis deus uerus non

<note type="footnote">18 Os. 6, 6 19 cf. I Tim. 4, 2 23 Matth. 12, 7 </note>

<note type="footnote"> 5 uester <hi rend="italic">xps 8</hi> 6 sacrilege <hi rend="italic">L</hi> uanitatis (ni <hi rend="italic">8. l.) C</hi> 9 ipsis <lb/>
            <hi rend="italic">(pr</hi>. s <hi rend="italic">s. l.) C</hi> apparet <hi rend="italic">(pr</hi>. p <hi rend="italic">s. l.) C</hi> 10 ille <hi rend="italic">SG</hi> 11 mendicanti <lb/>
            <hi rend="italic">(post</hi>. n <hi rend="italic">8. l.) 8</hi> 12 destruente <hi rend="italic">SG</hi> destruente (m <hi rend="italic">er.) LM</hi> <lb/>
            14 uolo (t malo <hi rend="italic">superscr.) M</hi> 16 segCtTem (n <hi rend="italic">er.) M</hi> quo <hi rend="italic">SXM*G</hi> <lb/>
            17 uos esse <hi rend="italic">C</hi> 18 sed (B. <hi rend="italic">l. m. 1) C</hi> demoniorum <hi rend="italic">C</hi> mendaciloqvorum <lb/>
            (v 8. <hi rend="italic">I.) S</hi> mendaci locortt <hi rend="italic">G</hi> 19 cavteriatur (v <hi rend="italic">8. I.) S</hi> <lb/>
            20 quam <hi rend="italic">Z1</hi> 21 iude*is (t <hi rend="italic">er.) C</hi> 23 sacrifitium <hi rend="italic">C</hi> condasmnassetis <lb/>
            <hi rend="italic">S</hi> condempnassetis <hi rend="italic">C</hi> 28 propicietur <hi rend="italic">L</hi> </note><lb/>
             
<pb n="557"/>
            propitietur, sed in sacrificiis paganorum deus uester immoletur? <lb/>
            neque enim in lignis solum et in herbis aut in membris humanis, <lb/>
            sed etiam in pecorum carnibus eum contaminantibus <lb/>
            et polluentibus uinculis conligatum esse censetis. ipsa uero <lb/>
            anima uestra cui deo laudem dicat, cuius particulam se ipsam <lb n="5"/>
            in tenebrarum gente captam teneri conclamans quid aliud <lb/>
            quam uituperat deum, quem sibi alio pacto aduersus hostes <lb/>
            suos consulere non potuisse testatur, nisi partium suarum <lb/>
            tanta corruptione et tam turpi captiuitate ? unde uestrae etiam <lb/>
            preces ad deum uestrum non possunt esse religiosae, sed inuidiosae. <lb n="10"/>
            quid enim mali apud illum commiseratis, ut in <lb/>
            poena ista nunc ad eum gematis, quem non propria uoluntate <lb/>
            peccando deseruistis, sed ab illo dati estis hostibus ipsius, <lb/>
            ut pax regno eius conpararetur ? nec saltem sicut obsides <lb/>
            dari solent cum honore custodiendi, nec sicut pastor ad <lb n="15"/>
            capiendam bestiam tendit insidias; pecus enim suum solet <lb/>
            ponere in illa captoria tendicula. non membrum suum, et <lb/>
            plerumque ita, ut ante bestia capiatur quam pecus laedatur. <lb/>
            uos autem membra dei dati estis hostibus non ualentes eorum <lb/>
            a deo uestro conpescere feritatem nisi eorum contaminati <lb n="20"/>
            foeditate, non habentes peccatum proprium, sed hostili ueneno <lb/>
            tabefacti. unde non potestis dicere in precibus uestris: <lb/>
            propter gloriam nominis tui, domine, libera nos; et <lb/>
            propitius esto peccatis nostris propter nomen tuum, <lb/>
            sed dicitis: libera nos arte tua, quia ut modo in regno tuo <lb n="25"/>
            securus lugeas, nos hic premimur, dilaniamur, inquinamur. <lb/>
            haec uox accusatoria est. non deprecatoria. nec illud potestis <lb/>
            dicere, quod magister ueritatis docuit: dimitte nobis

<note type="footnote">23 Ps. 127, 9 28 Matth. 6, 12 </note>

<note type="footnote"> II <lb/>
            4 polluantibus <hi rend="italic">SG</hi> 6 gentem <hi rend="italic">L*SMGPl</hi> 7 ostes <hi rend="italic">M</hi> 9 et (t s. <lb/>
            <hi rend="italic">l. a m. 2) M</hi> 10 pces <hi rend="italic">S</hi> praeces <hi rend="italic">LGM</hi> religiose <hi rend="italic">C</hi> inuidiose <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            11 apux <hi rend="italic">GMl</hi> 14 saltim <hi rend="italic">G2SM</hi> 18 capietur <hi rend="italic">(sup</hi>. e <hi rend="italic">a m. 1</hi> a) <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            ledatur <hi rend="italic">C</hi> 20 eorum <hi rend="italic">b</hi> compescere <hi rend="italic">L</hi> 21 faditate <hi rend="italic">L</hi> feditate <lb/>
            <hi rend="italic">CSG</hi> 22 praecibus <hi rend="italic">L jlcibus GSC</hi> 26 praemimur <hi rend="italic">LG</hi> <lb/>
            pmimur <hi rend="italic">CS</hi> 27 depcatoria <hi rend="italic">C</hi> 28 demitte <hi rend="italic">L'</hi> debita (b <hi rend="italic">corr. <lb/>
             ex</hi> u) M . </note><lb/>
             
<pb n="558"/>
            debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus <lb/>
            nostris. qui sunt enim debitores uestri, qui in uos peccauerunt? <lb/>
            si gens tenebrarum, numquid ei dimittis debita, quam <lb/>
            usque in finem eradicatam aeterno carcere includitis? quae <lb/>
            autem debita uobis potest ille dimittere, quando ille potius<lb n="5"/>
            in uos peccauit, cum ad ista uos misit, quam uos in illum. <lb/>
            qui mittenti obtemperastis ? aut si propterea ille non peccauit, <lb/>
            quia hoc necessitate fecit, maior et uestra necessitas, cum <lb/>
            iam in pugna prostrati iaceatis, quam fuit illius, antequam <lb/>
            pugnaretis. iam enim uos patimini commixtum malum. nihil<lb n="10"/>
            tale ille patiebatur, cum tamen necessitatem, ut uos mitteret. <lb/>
            pateretur. itaque aut ipse potius uobis debet, quod ei dimittatis, <lb/>
            aut si nec ipse uobis, multo magis nec uos illi. ubi <lb/>
            sunt ergo sacrificia uestra, simplices ac purae orationes, cum <lb/>
            sint fallaces et inpurae blasphemiae? <lb n="15"/>
            
</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="18"><p>Et tamen uolo mihi dicatis, unde ista omnia. quae <lb/>
            laudatis in uobis, his nominibus appelletis, ut dicatis templum, <lb/>
            aram, sacrificium. si enim uero deo ista uera non debentur, <lb/>
            cur laudabiliter in uera religione praedicantur ? si autem deo <lb/>
            uero uerum sacrificium rite debetur, unde etiam diuini honores<lb n="20"/>
            recte appellantur, cetera quae dicuntur sacrificia ad similitudinem <lb/>
            fiunt cuiusdam ueri sacrificii. haec autem partim <lb/>
            sunt imitamenta falsorum et fallacium deorum, hoc est daemoniorum, <lb/>
            superbe sibi ab eis, quos deceperint, diuinos honores <lb/>
            exigentium — sicut sunt uel erant omnia in templis idolisque <lb n="25"/>
            gentilium — partim praedicamenta uenturi unius uerissimi <lb/>
            sacrificii, quod pro peccatis omnium credentium offerri

<note type="footnote" rend="script"> Q <lb/>
            1 deuitoribus <hi rend="italic">M1</hi> 2 nisi qui <hi rend="italic">L</hi> ijos <hi rend="italic">C</hi> 3 nisi (ni s. <hi rend="italic">l. a m. 2) L</hi> <lb/>
            11 <lb/>
            9 prostati S 10 enim] uero <hi rend="italic">b</hi> commixtum] commistum <hi rend="italic">L</hi> cum <lb/>
            iste Sx commistum <hi rend="italic">SaPaGMa</hi> commissum <hi rend="italic">M*</hi> 11 ille <hi rend="italic">om. S</hi> mittere C <lb/>
            12 uos <hi rend="italic">081</hi> debet uobis b 13 si (i s. <hi rend="italic">exp</hi>. e <hi rend="italic">a m. 1) L</hi> 14 sacrifitia <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            orationes uestrae <hi rend="italic">C</hi> 18 deo uero <hi rend="italic">C</hi> uera] ne (e s. <hi rend="italic">l.) C</hi> 19 quur <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            20 sacrifitium <hi rend="italic">C</hi> 21 sacrifitia <hi rend="italic">C</hi> 22 cuiusda (da s. <hi rend="italic">l. a m. 1) S</hi> <lb/>
            23 Bipt <hi rend="italic">C</hi> fallatium <hi rend="italic">C</hi> 24 sibi] seni <hi rend="italic">LlPSlG</hi> sibi <hi rend="italic">(pr</hi>. i <hi rend="italic">ex</hi> u?) <hi rend="italic">M</hi> <lb/>
            sçui <hi rend="italic">b</hi> 27 sacrifitii <hi rend="italic">C</hi> pro s. <hi rend="italic">l. m. 2 C</hi> oporteret (er s. <hi rend="italic">I.) C</hi> </note><lb/>
             
<pb n="559"/>
            oporteret, qualia erant praecepta diuinitus antiquis patribus nostris, <lb/>
            ubi erat et illa mystica unctio, qua Christus praefigurabatur, <lb/>
            unde et ipsum nomen a chrismate ducitur. proinde uerum <lb/>
            sacrificium, quod uni uero debetur deo, quo eius altare solus <lb/>
            Christus inpleuit, in uictimis pecorum imitata daemonia sibi <lb n="5"/>
            adroganter exposcunt. unde dicit apostolus: quae immolant <lb/>
            gentes, daemoniis immolant et non deo, non quod <lb/>
            offerebatur culpans, sed quia illis offerebatur. Hebraei autem <lb/>
            in uictimis pecorum, quas offerebant deo, multis et uariis <lb/>
            modis, sicut re tanta dignum erat, prophetiam celebrabant . <lb n="10"/>
            futurae uictimae, quam Christus obtulit. unde iam christiani <lb/>
            peracti eiusdem sacrificii memoriam celebrant sacrosancta <lb/>
            oblatione et participatione corporis et sanguinis Christi. Manichaei <lb/>
            uero nescientes, quid damnandum sit in sacrificiis gentium <lb/>
            et quid intellegendum in sacrificiis Hebraeorum et quid <lb n="15"/>
            tenendum uel obseruandum in sacrificio christianorum, uanitatem <lb/>
            suam sacrum offerunt diabolo, qui eos decepit recedentes <lb/>
            a fide, intendentes spiritibus seductoribus et doctrinis daemoniorum <lb/>
            in hypocrisi mendaciloquorum. 
</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="19"><p>Discat ergo Faustus uel potius illi, qui eius litteris <lb n="20"/>
            delectantur, monarchiae opinionem non ex gentibus nos habere, <lb/>
            sed gentes non usque adeo ad falsos deos esse delapsas, ut <lb/>
            opinionem amitterent unius ueri dei, ex quo est omnis qualiscumque <lb/>
            natura. sapientes enim eorum — quia, sicut dicit <lb/>
            apostolus, inuisibilia dei a constitutione mundi per ea, <lb n="25"/>
            quae facta sunt, intellecta conspiciuntur, sempiterna

<note type="footnote"> .6 I Cor. 10, 20 25 Rom. 1, 20 sqq. </note>

<note type="footnote"> 3 crismate <hi rend="italic">LMSlG</hi> dicitur <hi rend="italic">L</hi> 4 sacrifitium <hi rend="italic">C</hi> uero <hi rend="italic">(corr. ex</hi> <lb/>
            uiro) <hi rend="italic">L2P2SjM'l</hi> uiro <hi rend="italic">G</hi> ó demonia <hi rend="italic">C</hi> 6 exposcunt (B <hi rend="italic">8. I.) C</hi> <lb/>
            7 demoniis <hi rend="italic">C</hi> et <hi rend="italic">om. C</hi> 8 hsabraei <hi rend="italic">C</hi> 10 pphetia <hi rend="italic">GMb</hi> celebrant <lb/>
            <hi rend="italic">(in marg</hi>. celebrabant) <hi rend="italic">M</hi> 12 sacrifitii <hi rend="italic">C</hi> 13 oblatione <hi rend="italic">(uirg. <lb/>
             er.) LS1</hi> oblationem <hi rend="italic">SJM' G</hi> manichei <hi rend="italic">LC</hi> 14 quod Sl dampnandum <lb/>
            <hi rend="italic">C</hi> sacrifitiis <hi rend="italic">C</hi> 15 hebreorum <hi rend="italic">C</hi> 16 sacrifitio <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            18 demoniorum <hi rend="italic">C</hi> 19 hypocrisin (in <hi rend="italic">in ras.) S</hi> hypocrisin <hi rend="italic">PlLCMl</hi> <lb/>
            mendaci locorum <hi rend="italic">S'G</hi> mendaciiloquorum <hi rend="italic">C</hi> 21 monarciae <hi rend="italic">LlSlMyG</hi> <lb/>
            28 ammitterent <hi rend="italic">L1</hi> 26 mundi <hi rend="italic">(in marg. m. 2 add.) C</hi> 26 conspitiuntur <hi rend="italic">C</hi> </note><lb/>
             
<pb n="560"/>
            quoque uirtus eius ac diuinitas, ut sint inexcusabiles <lb/>
            — cognoscentes deum non sicut deum honorificauerunt <lb/>
            aut gratias egerunt, sed euanuerunt in <lb/>
            cogitationibus suis et obscuratum est insipiens cor <lb/>
            eorum; dicentes enim se esse sapientes stulti facti<lb n="5"/>
            sunt et inmutauerunt gloriam incorruptibilis dei in <lb/>
            similitudinem imaginis corruptibilis hominis et uolucrum <lb/>
            et quadrupedum et serpentium. haec sunt enim <lb/>
            simulacra gentium, in quibus interpretandis non habent exitum <lb/>
            nisi ad creaturam, quam condidit deus, ut in ipsa quoque<lb n="10"/>
            interpretatione simulacrorum, de qua se peritiores eorum <lb/>
            iactare atque inflare consuerunt, hoc in eis fiat, quod paulo <lb/>
            post idem apostolus dicit: coluerunt et seruierunt creaturae <lb/>
            potius quam creatori, qui est benedictus in <lb/>
            saecula. uos autem et in eo, quod eis dissimiles estis, uani<lb n="15"/>
            estis, et in eo, quod eis similes estis, peiores estis. ad hoc <lb/>
            enim non cum ipsis creditis monarchiam, quod illi uerum <lb/>
            credunt, ut ipsius unius dei substantiam expugnabilem cor- . <lb/>
            raptibilemqu credatis - quod est inpiae uanitatis — in <lb/>
            pluribus autem diis colendis doctrina daemoniorum mendaciloquorum <lb n="20"/>
            illis persuasit multa idola, uobis multa phantasmata. 
</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="20"><p>Nec sacrificia eorum uertimus. in agapes. sed sacrificium <lb/>
            illud, quod paulo ante commemoraui, intelleximus dicente <lb/>
            domino: misericordiam uolo quam sacrificium; <lb/>
            agapes enim nostrae pauperes pascunt siue frugibus siue carnibus. <lb n="25"/>
            pascitur enim creatura dei de creatura dei, quae hominis <lb/>
            dapibus congrua est. uobis autem quia daemonia

<note type="footnote">/ 1 sint (n 8. <hi rend="italic">l.) C</hi> 2 quia cognosoentes <hi rend="italic">CSMG</hi> dfli] dum P <lb/>
            6 immutauerunt X2 8 quadrupedium <hi rend="italic">L</hi> 9 interpr$aandis Z5 <lb/>
            interptandis <hi rend="italic">C</hi> 11 interprą.aatione <hi rend="italic">L2</hi> interprsetatione 8 interptatione <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            peritiores (ti 8. <hi rend="italic">1.) C</hi> 12 consueuerunt <hi rend="italic">SMG</hi> 35 dissimiles] similes <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            16 similes no estis C 17 enim] aiam 81 monarciam <hi rend="italic">LXG</hi> ipsi 81 <lb/>
            19 impie <hi rend="italic">LúM</hi> 20 diis <hi rend="italic">(post</hi>. i s. <hi rend="italic">1.) LS</hi> dis <hi rend="italic">M</hi> demonioram <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            21 fantasmata <hi rend="italic">S</hi> 22 sacrifitia <hi rend="italic">C</hi> sacriftium <hi rend="italic">C</hi> 24 quam] <lb/>
            et non <hi rend="italic">81</hi> 26 humanis <hi rend="italic">CM</hi> 27 uos Sl demonia C mendaciloqua] <lb/>
            mendatia C </note><lb/>
             
<pb n="561"/>
            mendaciloqua persuaserunt non ad regendam carnem, sed ad <lb/>
            exercendam blasphemiam abstinere a cibis, quos deus <lb/>
            creauit ad percipiendum cum gratiarum actione fidelibus <lb/>
            et his, qui cognouerunt ueritatem, quoniam <lb/>
            omnis creatura dei bona est, et nihil abiciendum, <lb n="5"/>
            quod cum gratiarum actione percipitur, ingrati creatori <lb/>
            et pro largis eius beneficiis sacrilegas retribuentes iniurias, <lb/>
            quoniam plerumque in agapibus etiam carnes pauperibus <lb/>
            erogantur, misericordiam christianorum similem dicitis sacrificiis <lb/>
            paganorum, quorum nonnullis in hoc quoque similes <lb n="10"/>
            estis. propterea enim nefas habetis pecora occidi, quia humanas <lb/>
            animas in ea reuolui arbitramini: quod in quorundam <lb/>
            gentilium philosophorum libris inuenitur, quamquam a posterioribus <lb/>
            aliter intellectum esse dicatur. uerum in hoc etiam <lb/>
            multo deterius erratis; illi enim in pecore timuerunt trucidare <lb n="15"/>
            proximum suum, uos autem deum uestrum, cuius membra <lb/>
            esse etiam pecorum animas arbitramini. 
</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="21"><p>Nam quod etiam hinc nobis calumniatur Faustus, quod <lb/>
            martyrum memorias honoramus, in hoc dicens nos idola conuertisse, <lb/>
            non tam me mouet, ut huic calumniae respondeam <lb n="20"/>
            quam ut ipsum Faustum ostendam studio calumniandi etiam <lb/>
            ab ipsius Manichaei uanitatibus exorbitare uoluisse et in uulgarem <lb/>
            atque poeticam paganorum opinionem, a quibus se <lb/>
            alienissimum cupit uideri, nescio quomodo incautum incidisse. <lb/>
            cum enim dixisset nos uertisse idola in martyres — quos <lb n="25"/>
            uotis, inquit, similibus colitis, defunctorum umbras <lb/>
            uino placatis et dapibus — sunt ergo umbrae defunctorum <lb/>
            ? numquam hoc in uestris sermonibus audiuimus, numquam <lb/>
            in litteris legimus; immo contradicere soletis talibus <lb/>
            opinionibus, adserentes animas mortuorum malas minusue <lb n="30"/>
            purgatas aut in reuolutiones ire aut in grauiores aliquas

<note type="footnote"> , 2 I Tim. 4, 3 sq. </note>

<note type="footnote"> 7 benefitiis <hi rend="italic">C</hi> 9 sacrifitiis <hi rend="italic">C</hi> 13 philosophorum <hi rend="italic">(sec</hi>. h 8. <hi rend="italic">1. a <lb/>
            m. 1) L</hi> 16 menlya <hi rend="italic">C</hi> . 18 ijobis <hi rend="italic">(sup</hi>. u n <hi rend="italic">a m. 1) C</hi> 22 manichei <hi rend="italic">L</hi> <lb/>
            25 idola <hi rend="italic">om. C</hi> 29 legit); <hi rend="italic">(sup</hi>. b; <hi rend="italic">a m. 1</hi> m') <hi rend="italic">C</hi> contra dicere <hi rend="italic">S</hi> <lb/>
            31 reuolutione <hi rend="italic">G</hi> reuolutionem <hi rend="italic">S</hi> </note>

<note type="footnote"> XXV. Aag. led. 6. </note>

<note type="footnote"> 36 </note><lb/>
             
<pb n="562"/>
            poenas, bonas autem in naues inponi et in caelo nauigantes <lb/>
            transire hinc in illud phantasma terrae luminis, pro qua pugnando <lb/>
            perierant; ita nullas animas circa suorum corporum <lb/>
            sepulcra detineri. unde igitur umbrae defunctorum ? quae <lb/>
            substantia earum ? qui locus ? sed maledicendi cupiditate <lb n="5"/>
            Faustus quid profiteretur, oblitus est; aut forte dormitans <lb/>
            umbras somniando dictauit nec, cum uerba sua legeret, euigilauit. <lb/>
            populus autem christianus memorias martyrum religiosa <lb/>
            sollemnitate concelebrat et ad excitandam imitationem et ut <lb/>
            meritis eorum consocietur atque orationibus adiuuetur, ita<lb n="10"/>
            tamen, ut nulli martyrum, sed ipsi deo martyrum quamuis in <lb/>
            memoriis martyrum constituamus altaria. quis enim antistitum <lb/>
            in locis sanctorum corporum adsistens altari aliquando dixit: <lb/>
            offerimus tibi, Petre aut Paule aut Cypriane, sed quod offertur, offertur <lb/>
            deo, qui martyres coronauit, apud memorias eorum quos <lb n="15"/>
            coronauit, ut ex ipsorum locorum admonitione maior adfectus <lb/>
            exsurgat ad acuendam caritatem et in illos, quos imitari possumus, <lb/>
            et in illum, quo adiuuante possimus. colimus ergo martyres <lb/>
            eo cultu dilectionis et societatis, quo et in hac uita coluntur sancti <lb/>
            homines dei, quorum cor ad talem pro euangelica ueritate passionem<lb n="20"/>
            paratum esse sentimus; sed illos tanto deuotius, quanto <lb/>
            securius post certamina omnia superata, quanto etiam fidentiore <lb/>
            laude praedicamus iam in uita feliciere uictores quam in ista <lb/>
            adhuc usque pugnantes. at illo cultu, quae graece <sic>Xatpsta</sic> dicitur, <lb/>
            latine uno uerbo dici non potest, cum sit quaedam proprie<lb n="25"/>
            diuinitati debita seruitus, nec colimus nec colendum docemus <lb/>
            nisi unum deum. cum autem ad hunc cultum pertineat oblatio

<note type="footnote" rend="script"> 1 caelo 01 2 phantasma// (ta <hi rend="italic">er.) L</hi> 4 sepulchra <hi rend="italic">LSG</hi> umbre <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            que <hi rend="italic">LC</hi> 5 eorum <hi rend="italic">L'b</hi> 9 sollempnitate <hi rend="italic">C</hi> 12 antestitum <hi rend="italic">L'</hi> <lb/>
            16 ammonitione <hi rend="italic">L</hi> 17 exurgat <hi rend="italic">C</hi> acuandam <hi rend="italic">Ll (m</hi>. 2 augendå) <lb/>
            18 quo] quod <hi rend="italic">G</hi> possumus <hi rend="italic">(corr. m</hi>. 3 ex POBSimUS) <hi rend="italic">P</hi> possumus <hi rend="italic">b</hi> <lb/>
            19 sotietatis <hi rend="italic">C</hi> 20 euangelicall <hi rend="italic">L</hi> ueritate (m <hi rend="italic">er.) L</hi> 21 parata <hi rend="italic">S</hi> <lb/>
            deuotins (e <hi rend="italic">in ras.) L</hi> 22 securius (i <hi rend="italic">s. l. a m. 1) L</hi> certainina <lb/>
            omnia] incerta omnia <hi rend="italic">LxClPMb</hi> incerta <hi rend="italic">SG-</hi> 24 grece <hi rend="italic">LSMG-</hi> <lb/>
            graecę <hi rend="italic">C</hi> latria <hi rend="italic">LCSGMb</hi> 25 propriae <hi rend="italic">L</hi> 26 deuita <hi rend="italic">Ll</hi> </note><lb/>
             
<pb n="563"/>
            sacrificii, unde idolatria dicitur eorum, qui hoc etiam idolis <lb/>
            exhibent, nullo modo tale aliquid offerimus aut offerendum <lb/>
            praecipimus uel cuiquam martyri uel cuiquam sanctae animae <lb/>
            uel cuiquam angelo; et quisquis in hunc errorem delabitur, <lb/>
            corripitur per sanam doctrinam, siue ut corrigatur, siue ut <lb n="5"/>
            caueatur. etiam ipsi enim sancti, uel homines uel angeli, exhiberi <lb/>
            sibi nolunt, quod uni deo deberi norunt. adparuit hoc <lb/>
            in Paulo et Barnaba, cum conmoti miraculis, quae per eos <lb/>
            facta sunt, Lycaonii tamquam diis immolare uoluerunt — <lb/>
            conscissis enim uestimentis suis confitentes et persuadentes <lb n="10"/>
            se deos non esse ista sibi fieri uetuerunt —: adparuit et in <lb/>
            angelis sicut in apocalypsi legimus angelum se adorari prohibentem <lb/>
            ac dicentem adoratori suo: conseruus tuus sum <lb/>
            et fratrum tuorum. ista sibi plane superbi spiritus exigunt, <lb/>
            diabolus et angeli eius, sicut per omnia templa et sacra gentilium. <lb n="15"/>
            quorum similitudo in quibusdam etiam superbis hominibus <lb/>
            expressa est, sicut de Babyloniae quibusdam regibus <lb/>
            memoriae commendatum tenemus. unde sanctus Danihel accusatores <lb/>
            ac persecutores pertulit, quod regis edicto proposito, <lb/>
            ut nihil a quoquam deo peteretur nisi a rege solo, deum <lb n="20"/>
            suum, hoc est unum et uerum deum adorare deprecarique <lb/>
            deprehensus est. qui autem se in memoriis martyrum inebriant, <lb/>
            quomodo a nobis adprobari possunt, cum eos, etiamsi in domibus <lb/>
            suis id faciant, sana doctrina condemnet? sed aliud <lb/>
            est, quod docemus, aliud, quod sustinemus, aliud, quod praecipere <lb n="25"/>
            iubemur, aliud, quod emendare praecipimur, et donec <lb/>
            emendemus, tolerare conpellimur. alia est disciplina christianorum, <lb/>
            alia luxuria uinolentorum uel error infirmorum.

<note type="footnote"> 11 cf. Act. 14, 7 sqq. 13 Apoc. 19, 10; 22, 8 sq. 22 cf. Dan. 6 </note>

<note type="footnote" rend="script"> 1 id///olatria C 5 ut <hi rend="italic">pr. 8. l. S</hi> 6 etiam <hi rend="italic">om. b</hi> 7 deberi] exhiberi <hi rend="italic">S</hi> <lb/>
            9 licaonii <hi rend="italic">GCSMb</hi> 11 adparuit <hi rend="italic">om. SG</hi> 12 angelis] euangelio 3f <lb/>
            16 superbisj super <hi rend="italic">SG</hi> 17 babiloniae <hi rend="italic">LC</hi> 18 daniel <hi rend="italic">C</hi> 20 pateretur <lb/>
            (ae <hi rend="italic">corr. ex</hi> a) <hi rend="italic">L</hi> 21 depcarique <hi rend="italic">C</hi> 22 dephensus <hi rend="italic">LC</hi> 24 fatiant <hi rend="italic">C</hi> condemnseT <lb/>
            S 27 inmendemus <hi rend="italic">(sup</hi>. in <hi rend="italic">a m. 1</hi> e) <hi rend="italic">L</hi> 28 loiuria <hi rend="italic">(sup</hi> <lb/>
            o <hi rend="italic">a</hi> m. 1 v) <hi rend="italic">L</hi> </note>

<note type="footnote"> 86* </note><lb/>
             
<pb n="564"/>
            uerumtamen et in hoc ipso distant plurimum culpae uinolentorum <lb/>
            et sacrilegorum. longe quippe minoris peccati est ebrium <lb/>
            redire a martyribus quam uel ieiunum sacrificare martyribus. <lb/>
            sacrificare martyribus dixi, non dixi: sacrificare deo in memoriis <lb/>
            martyrum. quod frequentissime facimus illo dumtaxat ritu. <lb n="5"/>
            quo sibi sacrificari noui testamenti manifestatione praecepit: <lb/>
            quod pertinet ad illum cultum, quae latria dicitur et uni deo <lb/>
            debetur. sed quid agam et tantae caecitati istorum haereticorum <lb/>
            quando demonstrabo, quam uim habeat, quod in psalmis <lb/>
            canitur: sacrificium laudis glorificabit me, et illic<lb n="10"/>
            uia est, ubi ostendam illi salutare meum? huius sacri- <lb/>
            ficii caro et sanguis ante aduentum Christi per uictimas <lb/>
            similitudinum promittebatur, in passione Christi per ipsam <lb/>
            ueritatem reddebatur, post ascensum Christi per sacramentum <lb/>
            memoriae celebratur; ac per hoc tantum interest inter sacrificia<lb n="15"/>
            paganorum et Hebraeorum, quantum inter imitationem <lb/>
            errantem et praefigurationem praenuntiantem. sicut autem non <lb/>
            ideo contemnenda uel detestanda est uirginitas sanctimonialium, <lb/>
            quia et Uestales uirgines fuerunt, sic non ideo reprehendenda <lb/>
            sacrificia patrum, quia sunt et sacrificia gentium. <lb n="20"/>
            . quia, sicut inter illas uirginitates multum distat, quamuis <lb/>
            nihil aliud distet, nisi quae cui uoueatur atque reddatur, sic <lb/>
            inter sacrificia paganorum et Hebraeorum multum distat eo <lb/>
            ipso, quod hoc solum distat, quae cui sint immolata et oblata: <lb/>
            illa scilicet superbae inpietati daemoniorum id ipsum sibi ob <lb n="25"/>
            hoc adrogantium, quo haberentur dii, quia diuinus honor est

<note type="footnote"> 10 Ps. 49, 23 </note>

<note type="footnote"> 1 ipsi <hi rend="italic">Lt</hi> ipsę <hi rend="italic">L1</hi> culpe <hi rend="italic">C</hi> 3 redire a raartyribus] deridereamartyribus <lb/>
            <hi rend="italic">LtStP'MG'b</hi> derogare* martyribus <hi rend="italic">Lr</hi> deridere martyres <hi rend="italic">G282</hi> <lb/>
            diffidere a martyribua <hi rend="italic">M2</hi> quam sacrilegu**** sacrificare <hi rend="italic">M</hi> ieiun.um <lb/>
            (i <hi rend="italic">er.) L</hi> martiribus <hi rend="italic">C</hi> 4 dixit (bis) <hi rend="italic">SPlLlMG</hi> 5 martirum <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            7 que <hi rend="italic">C</hi> 8 tante <hi rend="italic">L</hi> cecitati <hi rend="italic">CL</hi> hereticorum <hi rend="italic">LC</hi> 9 demonstrabo <lb/>
            (e <hi rend="italic">inras.) L</hi> 10 sacrifitium <hi rend="italic">C glorificauit LSMaG</hi> 11 salutarS <lb/>
            <hi rend="italic">L</hi> 14 ascensum] aduentum <hi rend="italic">C</hi> 15 sscrifitia <hi rend="italic">C</hi> 16 hebreorum <hi rend="italic">CL</hi> <lb/>
            17 prenuntiantem <hi rend="italic">C</hi> 19 rephendenda <hi rend="italic">L</hi> 20 sacrifitia <hi rend="italic">C</hi> sunt <hi rend="italic">s. I. S</hi> <lb/>
            23 eo ipso-distat <hi rend="italic">(in marg.) S</hi> 25 demoniorum <hi rend="italic">C</hi> 26 quod <hi rend="italic">L</hi> qd C </note><lb/>
             
<pb n="565"/>
            sacrificium; illa uero uni deo, ut ei offerretur similitudo <lb/>
            promittens ueritatem sacrificii, cui erat offerenda ipsa reddita <lb/>
            ueritas in passione corporis et sanguinis Christi. 
</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="22"><p>Neque enim, sicut Faustus dixit, priores nostri Iudaei <lb/>
            segregati a gentibus, cum templum haberent et immolationes <lb n="5"/>
            et aras et sacerdotia, sculpturas solum dimiserunt, id est <lb/>
            idola; poterant enim sicut nonnulli etiam sine idolorum sculpturis <lb/>
            arboribus et montibus, postremo etiam soli ac lunae <lb/>
            ceterisque sideribus immolare. quod si facerent per illum <lb/>
            cultum, quae latria dicitur, creaturae potius quam creatori <lb n="10"/>
            seruientibus et ob hoc non paruo malo inpiae superstitionis <lb/>
            errantibus nihilominus daemonia se praeberent ad eos inludendos <lb/>
            et ab eis sumenda, quae sic obtulissent. illi quippe <lb/>
            superbi et inpii spiritus non nidore ac fumo, sicut nonnulli <lb/>
            uani opinantur, sed hominum pascuntur erroribus: non sui <lb n="15"/>
            corporis refectione, sed maliuola delectatione, cum quoquo <lb/>
            modo decipiunt, uel adroganti fastu simulatae maiestatis cum <lb/>
            diuinos sibi honores exhiberi gloriantur. non ergo illi patres <lb/>
            nostri sola gentium simulacra dimiserunt, sed neque terrae <lb/>
            neque cuiquam terrenae rei neque mari neque caelo neque <lb n="20"/>
            militiae caeli aliquid immolantes uni deo creatori omnium <lb/>
            uictimas obtulerunt: quas sibi offerri uoluit, per earum similitudinem <lb/>
            promittens uictimam ueram, per quam nos sibi peccatorum <lb/>
            remissione reconciliauit in Christo Iesu domino nostro, <lb/>
            cuius capitis corpus effectos fideles Paulus adloquitur dicens : <lb n="25"/>
            obsecro autem uos, fratres, per misericordiam dei, <lb/>
            ut exhibeatis corpora uestra hostiam uiuam, sanctam, <lb/>
            deo placentem. sed Manichaei corpora humana opificium <lb/>
            dicunt esse gentis tenebrarum et carceres, quibus uictus

<note type="footnote">26 Rom. 12, 1 </note>

<note type="footnote"> 1 sacrifitium <hi rend="italic">C</hi> 2 sacrifitii <hi rend="italic">C</hi> 5 segregati (i <hi rend="italic">ex</hi> a) <hi rend="italic">C</hi> templum <lb/>
            dei <hi rend="italic">SJJG</hi> 7 sculturis <hi rend="italic">C</hi> 8 lune <hi rend="italic">C</hi> 12 demonia <hi rend="italic">C</hi> 13 eis (li <lb/>
            <hi rend="italic">er.) C</hi> J5 homintl <hi rend="italic">(er omnid) C</hi> 1G delectione P 17 fausto <hi rend="italic">MLl</hi> <lb/>
            rв..stu <hi rend="italic">C</hi> 20 terrene <hi rend="italic">L</hi> 24 in (8. <hi rend="italic">l.) LS,2 om. GJIb</hi> 27 uiuentem b <lb/>
            28 manichei <hi rend="italic">LC</hi> opificum <hi rend="italic">PISG</hi> opificium <hi rend="italic">(ult</hi>. i <hi rend="italic">s l. a m. 1) Lp311f2</hi>. <lb/>
            (d <hi rend="italic">ex</hi> d <hi rend="italic">corr.) C</hi> 29 <hi rend="italic">uidus LI</hi> </note><lb/>
             
<pb n="566"/>
            inclusus est deus: unde longe aliud adnuntiat Faustus, aliud <lb/>
            Paulus. sed quoniam quisquis nobis euangelizauerit <lb/>
            praeterquam quod accepistis, anathema sit, uerum dicit <lb/>
            Christus in Paulo, anathema sit Manichaeus in Fausto. 
</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="23"><p>Qui etiam dicit nihil nos mutasse de moribus gentium<lb n="5"/>
            nesciens, quid loquatur. cum enim iustus ex fide uiuat finisque <lb/>
            praecepti sit caritas de corde puro et conscientia bona <lb/>
            et fide non ficta maneantque ad formandam uitam fidelium <lb/>
            tria haec: fides, spes, caritas: unde fieri potest, ut pares <lb/>
            cum aliquo mores habeat, qui haec tria cum illo paria non<lb n="10"/>
            habet? qui enim aliud credit, aliud sperat, aliud amat, necesse <lb/>
            est, ut aliter uiuat. et si usus quarundam rerum similis uidetur <lb/>
            nobis esse cum gentibus, sicut cibi et potus, tectorum. <lb/>
            uestimentorum, lauacrorum, et qui ex nostris coniugalem <lb/>
            uitam gerunt, uxorum ducendarum et habendarum, filiorum <lb n="15"/>
            gignendorum, nutriendorum, hereditandorum, longe tamen aliter <lb/>
            his rebus utitur, qui ad alium finem usum earum refert, et <lb/>
            aliter, qui ex his deo gratias agit, de quo praua et falsa non <lb/>
            credit. sicut enim in ipso errore uestro cum eo pane uescamini, <lb/>
            quo ceteri homines, et fructibus uiuatis et fontibus. <lb n="20"/>
            lana et lino similiter texto amiciamini. nec in his tamen <lb/>
            parem ducitis uitam, non aliud edendo aut bibendo aut induendo, <lb/>
            sed aliud sentiendo et credendo et ad alium finem <lb/>
            ista omnia referendo, finem scilicet uestri erroris atque uanitatis: <lb/>
            ita nos et in his et in aliis, quae similiter sumimus, <lb n="25"/>
            non similiter cum gentibus uiuimus easdem res non ad eundem <lb/>
            finem referendo, sed ad finem legitimi diuinique praecepti, <lb/>
            caritatem de corde puro et conscientia bona et fide non <lb/>
            ficta, a quibus quidam aberrantes conuersi sunt in

<note type="footnote">2 Gal. 1, 9 6 cf. Rom. 1, 17 8 cf. I Tim. 1, 5 9 cf. <lb/>
            I Cor. 13, 13 </note>

<note type="footnote"> 4 manicheus <hi rend="italic">LC</hi> 6 quod <hi rend="italic">SG</hi> 8 confirmandam <hi rend="italic">b</hi> 10 mores (s <hi rend="italic">a <lb/>
            m. 1 8. I.) L</hi> qui (a <hi rend="italic">er.) L</hi> 13 textorum <hi rend="italic">S</hi> 15 uiorg <hi rend="italic">Sl</hi> filiorum <lb/>
            (o <hi rend="italic">ex</hi> a <hi rend="italic">m</hi>. 1) <hi rend="italic">L</hi> 16 hęreditandorum <hi rend="italic">L</hi> hereditandaram <hi rend="italic">G</hi> <lb/>
            18 qui 8. <hi rend="italic">l. S*, (in marg.) Ct., om. GM</hi> 21 et lana <hi rend="italic">b</hi> 22 bibendo <lb/>
            <hi rend="italic">(utrumque</hi> b <hi rend="italic">ex</hi> u <hi rend="italic">corr.) C</hi> 27 finem* (s <hi rend="italic">er.) L</hi> 29 quibusdam <hi rend="italic">SlG</hi> </note><lb/>
             
<pb n="567"/>
            uaniloquium. in quo sane principatum tenetis non intuentes, non <lb/>
            considerantes in eisdem habendis agendisque rebus tantum ad <lb/>
            diuersam uitam ualere, si diuersa sit fides. ut cum auditores <lb/>
            uestri et uxores habeant et filios quamuis inuiti suscipiant <lb/>
            eisque patrimonia congerant uel custodiant, carne uescantur, <lb n="5"/>
            uinum bibant, lauent, metant, uindemient, negotientur, honores <lb/>
            publicos administrent, uobiscum eos tamen, non cum gentibus <lb/>
            conputetis, cum facta eorum gentibus uideantur similiora quam <lb/>
            uobis. nam et quorundam facta gentilium cum magis uobis <lb/>
            propinquent quam quibusdam auditoribus uestris — nonnulli <lb n="10"/>
            quippe in sacrilegis sacris suis et a uino et a carnibus et a <lb/>
            concubitu temperant — potius auditores uestros his omnibus <lb/>
            utentes et in eo uobis dissimiles in Manichaei grege numeratis. <lb/>
            quam istos eadem, quae facitis, facientes, potiusque <lb/>
            feminam. quae in Manichaeum crediderit, uestram dicitis etiam <lb n="15"/>
            parientem quam Sibyllam nec saltem nubentem. at enim <lb/>
            multi cbristiani catholici uocantur et sunt adulteri, raptores, <lb/>
            auari, ebriosi et quicquid aliud sanae doctrinae aduersatur. <lb/>
            quid autem inter uos in tam exiguo ac paene nullo numero <lb/>
            uestro nonne plerique sunt tales, et quidam in paganis non <lb n="20"/>
            sunt tales? num ideo paganos, qui tales non sunt. dicitis <lb/>
            meliores uobis ? cum tamen propter sacrilegam uanitatem <lb/>
            sectae uestrae etiam qui in uobis tales non sunt, paganis <lb/>
            etiam talibus deteriores sint. unde manifestum est non ideo <lb/>
            derogari sanae doctrinae, quae sola catholica est, quia multi <lb n="25"/>
            eius nomine censeri uolunt et per illam sanari uolunt. agnoscenda <lb/>
            est enim paucitas illa, quam dominus praecipue commendat <lb/>
            in ingenti atque innumerabili multitudine toto orbe <lb/>
            diffusa: quae tamen paucitas sanctorum atque fidelium, quod

<note type="footnote">28 cf. Matth. 20, 16 </note>

<note type="footnote" rend="script">3 si] sed SrG 4 habent <hi rend="italic">Sb</hi> 7 amministrent <hi rend="italic">GLSM1</hi> 9 quorumdam <lb/>
            <hi rend="italic">C</hi> 18 manichei <hi rend="italic">LC</hi> 14 eademq: <hi rend="italic">L</hi> 16 sybillam <hi rend="italic">LSGM,</hi> (bi <lb/>
            s. 1.) <hi rend="italic">C</hi> saltem G1 saltim <hi rend="italic">SM</hi> 20 non] nonne (ne 8. <hi rend="italic">l. a</hi> tti. <hi rend="italic">1) L</hi> <lb/>
            V <lb/>
            21 diciteis <hi rend="italic">G</hi> dicitis gQs <hi rend="italic">S</hi> 23 secte <hi rend="italic">C</hi> 24 sint (i <hi rend="italic">ex</hi> u <hi rend="italic">corr.) L</hi> <lb/>
            27 praecipuę <hi rend="italic">C</hi> 28 innnmerabilium <hi rend="italic">SltiLsG</hi> </note><lb/>
             
<pb n="568"/>
            saepe commendandum est, tamquam granorum in conparatione <lb/>
            multitudinis palearum paucitas dicitur, per se autem ipsam <lb/>
            tantam massam frumenti facit, ut omnes probos et reprobos <lb/>
            uestros, quos pariter ueritas reprobat, inconparabili multitudine <lb/>
            superet. ecce non sumus gentium schisma, a quibus plurimum<lb n="5"/>
            distamus in melius; sed nec uos hoc estis, quia plurimum <lb/>
            ab eis distatis in peius. 
</p></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>