<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa024.opp-lat1:20.18-20.20</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa024.opp-lat1:20.18-20.20</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa024.opp-lat1"><div type="textpart" subtype="book" n="20"><div type="textpart" subtype="chapter" n="18"><p>Et tamen uolo mihi dicatis, unde ista omnia. quae <lb/>
            laudatis in uobis, his nominibus appelletis, ut dicatis templum, <lb/>
            aram, sacrificium. si enim uero deo ista uera non debentur, <lb/>
            cur laudabiliter in uera religione praedicantur ? si autem deo <lb/>
            uero uerum sacrificium rite debetur, unde etiam diuini honores<lb n="20"/>
            recte appellantur, cetera quae dicuntur sacrificia ad similitudinem <lb/>
            fiunt cuiusdam ueri sacrificii. haec autem partim <lb/>
            sunt imitamenta falsorum et fallacium deorum, hoc est daemoniorum, <lb/>
            superbe sibi ab eis, quos deceperint, diuinos honores <lb/>
            exigentium — sicut sunt uel erant omnia in templis idolisque <lb n="25"/>
            gentilium — partim praedicamenta uenturi unius uerissimi <lb/>
            sacrificii, quod pro peccatis omnium credentium offerri

<note type="footnote" rend="script"> Q <lb/>
            1 deuitoribus <hi rend="italic">M1</hi> 2 nisi qui <hi rend="italic">L</hi> ijos <hi rend="italic">C</hi> 3 nisi (ni s. <hi rend="italic">l. a m. 2) L</hi> <lb/>
            11 <lb/>
            9 prostati S 10 enim] uero <hi rend="italic">b</hi> commixtum] commistum <hi rend="italic">L</hi> cum <lb/>
            iste Sx commistum <hi rend="italic">SaPaGMa</hi> commissum <hi rend="italic">M*</hi> 11 ille <hi rend="italic">om. S</hi> mittere C <lb/>
            12 uos <hi rend="italic">081</hi> debet uobis b 13 si (i s. <hi rend="italic">exp</hi>. e <hi rend="italic">a m. 1) L</hi> 14 sacrifitia <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            orationes uestrae <hi rend="italic">C</hi> 18 deo uero <hi rend="italic">C</hi> uera] ne (e s. <hi rend="italic">l.) C</hi> 19 quur <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            20 sacrifitium <hi rend="italic">C</hi> 21 sacrifitia <hi rend="italic">C</hi> 22 cuiusda (da s. <hi rend="italic">l. a m. 1) S</hi> <lb/>
            23 Bipt <hi rend="italic">C</hi> fallatium <hi rend="italic">C</hi> 24 sibi] seni <hi rend="italic">LlPSlG</hi> sibi <hi rend="italic">(pr</hi>. i <hi rend="italic">ex</hi> u?) <hi rend="italic">M</hi> <lb/>
            sçui <hi rend="italic">b</hi> 27 sacrifitii <hi rend="italic">C</hi> pro s. <hi rend="italic">l. m. 2 C</hi> oporteret (er s. <hi rend="italic">I.) C</hi> </note><lb/>
             
<pb n="559"/>
            oporteret, qualia erant praecepta diuinitus antiquis patribus nostris, <lb/>
            ubi erat et illa mystica unctio, qua Christus praefigurabatur, <lb/>
            unde et ipsum nomen a chrismate ducitur. proinde uerum <lb/>
            sacrificium, quod uni uero debetur deo, quo eius altare solus <lb/>
            Christus inpleuit, in uictimis pecorum imitata daemonia sibi <lb n="5"/>
            adroganter exposcunt. unde dicit apostolus: quae immolant <lb/>
            gentes, daemoniis immolant et non deo, non quod <lb/>
            offerebatur culpans, sed quia illis offerebatur. Hebraei autem <lb/>
            in uictimis pecorum, quas offerebant deo, multis et uariis <lb/>
            modis, sicut re tanta dignum erat, prophetiam celebrabant . <lb n="10"/>
            futurae uictimae, quam Christus obtulit. unde iam christiani <lb/>
            peracti eiusdem sacrificii memoriam celebrant sacrosancta <lb/>
            oblatione et participatione corporis et sanguinis Christi. Manichaei <lb/>
            uero nescientes, quid damnandum sit in sacrificiis gentium <lb/>
            et quid intellegendum in sacrificiis Hebraeorum et quid <lb n="15"/>
            tenendum uel obseruandum in sacrificio christianorum, uanitatem <lb/>
            suam sacrum offerunt diabolo, qui eos decepit recedentes <lb/>
            a fide, intendentes spiritibus seductoribus et doctrinis daemoniorum <lb/>
            in hypocrisi mendaciloquorum. 
</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="19"><p>Discat ergo Faustus uel potius illi, qui eius litteris <lb n="20"/>
            delectantur, monarchiae opinionem non ex gentibus nos habere, <lb/>
            sed gentes non usque adeo ad falsos deos esse delapsas, ut <lb/>
            opinionem amitterent unius ueri dei, ex quo est omnis qualiscumque <lb/>
            natura. sapientes enim eorum — quia, sicut dicit <lb/>
            apostolus, inuisibilia dei a constitutione mundi per ea, <lb n="25"/>
            quae facta sunt, intellecta conspiciuntur, sempiterna

<note type="footnote"> .6 I Cor. 10, 20 25 Rom. 1, 20 sqq. </note>

<note type="footnote"> 3 crismate <hi rend="italic">LMSlG</hi> dicitur <hi rend="italic">L</hi> 4 sacrifitium <hi rend="italic">C</hi> uero <hi rend="italic">(corr. ex</hi> <lb/>
            uiro) <hi rend="italic">L2P2SjM'l</hi> uiro <hi rend="italic">G</hi> ó demonia <hi rend="italic">C</hi> 6 exposcunt (B <hi rend="italic">8. I.) C</hi> <lb/>
            7 demoniis <hi rend="italic">C</hi> et <hi rend="italic">om. C</hi> 8 hsabraei <hi rend="italic">C</hi> 10 pphetia <hi rend="italic">GMb</hi> celebrant <lb/>
            <hi rend="italic">(in marg</hi>. celebrabant) <hi rend="italic">M</hi> 12 sacrifitii <hi rend="italic">C</hi> 13 oblatione <hi rend="italic">(uirg. <lb/>
             er.) LS1</hi> oblationem <hi rend="italic">SJM' G</hi> manichei <hi rend="italic">LC</hi> 14 quod Sl dampnandum <lb/>
            <hi rend="italic">C</hi> sacrifitiis <hi rend="italic">C</hi> 15 hebreorum <hi rend="italic">C</hi> 16 sacrifitio <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            18 demoniorum <hi rend="italic">C</hi> 19 hypocrisin (in <hi rend="italic">in ras.) S</hi> hypocrisin <hi rend="italic">PlLCMl</hi> <lb/>
            mendaci locorum <hi rend="italic">S'G</hi> mendaciiloquorum <hi rend="italic">C</hi> 21 monarciae <hi rend="italic">LlSlMyG</hi> <lb/>
            28 ammitterent <hi rend="italic">L1</hi> 26 mundi <hi rend="italic">(in marg. m. 2 add.) C</hi> 26 conspitiuntur <hi rend="italic">C</hi> </note><lb/>
             
<pb n="560"/>
            quoque uirtus eius ac diuinitas, ut sint inexcusabiles <lb/>
            — cognoscentes deum non sicut deum honorificauerunt <lb/>
            aut gratias egerunt, sed euanuerunt in <lb/>
            cogitationibus suis et obscuratum est insipiens cor <lb/>
            eorum; dicentes enim se esse sapientes stulti facti<lb n="5"/>
            sunt et inmutauerunt gloriam incorruptibilis dei in <lb/>
            similitudinem imaginis corruptibilis hominis et uolucrum <lb/>
            et quadrupedum et serpentium. haec sunt enim <lb/>
            simulacra gentium, in quibus interpretandis non habent exitum <lb/>
            nisi ad creaturam, quam condidit deus, ut in ipsa quoque<lb n="10"/>
            interpretatione simulacrorum, de qua se peritiores eorum <lb/>
            iactare atque inflare consuerunt, hoc in eis fiat, quod paulo <lb/>
            post idem apostolus dicit: coluerunt et seruierunt creaturae <lb/>
            potius quam creatori, qui est benedictus in <lb/>
            saecula. uos autem et in eo, quod eis dissimiles estis, uani<lb n="15"/>
            estis, et in eo, quod eis similes estis, peiores estis. ad hoc <lb/>
            enim non cum ipsis creditis monarchiam, quod illi uerum <lb/>
            credunt, ut ipsius unius dei substantiam expugnabilem cor- . <lb/>
            raptibilemqu credatis - quod est inpiae uanitatis — in <lb/>
            pluribus autem diis colendis doctrina daemoniorum mendaciloquorum <lb n="20"/>
            illis persuasit multa idola, uobis multa phantasmata. 
</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="20"><p>Nec sacrificia eorum uertimus. in agapes. sed sacrificium <lb/>
            illud, quod paulo ante commemoraui, intelleximus dicente <lb/>
            domino: misericordiam uolo quam sacrificium; <lb/>
            agapes enim nostrae pauperes pascunt siue frugibus siue carnibus. <lb n="25"/>
            pascitur enim creatura dei de creatura dei, quae hominis <lb/>
            dapibus congrua est. uobis autem quia daemonia

<note type="footnote">/ 1 sint (n 8. <hi rend="italic">l.) C</hi> 2 quia cognosoentes <hi rend="italic">CSMG</hi> dfli] dum P <lb/>
            6 immutauerunt X2 8 quadrupedium <hi rend="italic">L</hi> 9 interpr$aandis Z5 <lb/>
            interptandis <hi rend="italic">C</hi> 11 interprą.aatione <hi rend="italic">L2</hi> interprsetatione 8 interptatione <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            peritiores (ti 8. <hi rend="italic">1.) C</hi> 12 consueuerunt <hi rend="italic">SMG</hi> 35 dissimiles] similes <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            16 similes no estis C 17 enim] aiam 81 monarciam <hi rend="italic">LXG</hi> ipsi 81 <lb/>
            19 impie <hi rend="italic">LúM</hi> 20 diis <hi rend="italic">(post</hi>. i s. <hi rend="italic">1.) LS</hi> dis <hi rend="italic">M</hi> demonioram <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            21 fantasmata <hi rend="italic">S</hi> 22 sacrifitia <hi rend="italic">C</hi> sacriftium <hi rend="italic">C</hi> 24 quam] <lb/>
            et non <hi rend="italic">81</hi> 26 humanis <hi rend="italic">CM</hi> 27 uos Sl demonia C mendaciloqua] <lb/>
            mendatia C </note><lb/>
             
<pb n="561"/>
            mendaciloqua persuaserunt non ad regendam carnem, sed ad <lb/>
            exercendam blasphemiam abstinere a cibis, quos deus <lb/>
            creauit ad percipiendum cum gratiarum actione fidelibus <lb/>
            et his, qui cognouerunt ueritatem, quoniam <lb/>
            omnis creatura dei bona est, et nihil abiciendum, <lb n="5"/>
            quod cum gratiarum actione percipitur, ingrati creatori <lb/>
            et pro largis eius beneficiis sacrilegas retribuentes iniurias, <lb/>
            quoniam plerumque in agapibus etiam carnes pauperibus <lb/>
            erogantur, misericordiam christianorum similem dicitis sacrificiis <lb/>
            paganorum, quorum nonnullis in hoc quoque similes <lb n="10"/>
            estis. propterea enim nefas habetis pecora occidi, quia humanas <lb/>
            animas in ea reuolui arbitramini: quod in quorundam <lb/>
            gentilium philosophorum libris inuenitur, quamquam a posterioribus <lb/>
            aliter intellectum esse dicatur. uerum in hoc etiam <lb/>
            multo deterius erratis; illi enim in pecore timuerunt trucidare <lb n="15"/>
            proximum suum, uos autem deum uestrum, cuius membra <lb/>
            esse etiam pecorum animas arbitramini. 
</p></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>