<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa024.opp-lat1:19.11-19.20</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa024.opp-lat1:19.11-19.20</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa024.opp-lat1"><div type="textpart" subtype="book" n="19"><div type="textpart" subtype="chapter" n="11"><p>Et nunc quidem ista pro suscepto negotio ne silentio <lb/>
            praeterirentur, quanta potuimus breuitate perstrinximus. ceterum <lb n="15"/>
            membratim articulatimque discussa libros magnos multosque <lb/>
            fecerunt nihil aliud in eis quam Christum prophetatum <lb/>
            . ostendentes. ita fit, ut omnia, quae ex illa scriptura propterea <lb/>
            putatis non obseruari a christianis, quod ea Christus soluerit, <lb/>
            propterea potius reperiantur non obseruari a christianis, quod <lb n="20"/>
            ea Christus inpleuerit. ipsa quippe talium figurarum obseruatio <lb/>
            praenuntiatio Christi fuit. unde quid mirum est, quid absurdum, <lb/>
            immo quid non congruum et consentaneum, si post eius <lb/>
            cessauit aduentum, quicquid ideo fiebat, ut eius praenuntiaret <lb/>
            aduentum ? figurae igitur rerum, quae ad hoc obseruabantur, <lb n="25"/>
            ut ipsa earum obseruatione uenturus Christus prophetaretur, <lb/>
            usque adeo non debent propterea putari per Christi aduentum <lb/>
            non inpletae, quia illo ueniente non obseruabantur. ut nisi iam

<note type="footnote">7 cf. Eom. 6, 4 </note>

<note type="footnote"> 5 immortdm 5 6 quemammodum <hi rend="italic">LG</hi> 7 uitę <hi rend="italic">(s. I.) M</hi> 8 scenophagię <lb/>
            <hi rend="italic">S</hi> schenophegia <hi rend="italic">Llt1</hi> scenopegia P scenophegia <hi rend="italic">Cb</hi> 10 eius <lb/>
            <hi rend="italic">om. b</hi> compactis J,2 11 obsernar. <hi rend="italic">S</hi> obseruare <hi rend="italic">LJ Gl..Įł[1</hi> a om. <hi rend="italic">b</hi> <lb/>
            13 ppheticae <hi rend="italic">LKG</hi> pphetic.e (a <hi rend="italic">er.) M</hi> 20 repperiantur <hi rend="italic">MVG'</hi> 21 quippe <lb/>
            <hi rend="italic">(corr</hi>. e.z quoq;) <hi rend="italic">C</hi> 23 non <hi rend="italic">(s. I.)</hi> S 24 quicquid (c <hi rend="italic">ex</hi> d) <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            25 q: <hi rend="italic">L'</hi> 26 xps uenturus <hi rend="italic">S</hi> 28 obseruaiituv <hi rend="italic">CSGML2</hi> </note><lb/>
             
<pb n="510"/>
            per aduentum Christi inplerentur. adhuc obseruarentur. in <lb/>
            nullum autem nomen religionis. seu uerum. seu falsum. coagulari <lb/>
            homines possunt, nisi aliquo signaculorum uel sacramentorum <lb/>
            uisibilium consortio conligentur: quorum sacramentorum <lb/>
            uis inenarrabiliter ualet plurimum et ideo contempta <lb n="5"/>
            sacrilegos facit. inpie quippe contemnitur, sine qua non potest <lb/>
            perfici pietas. 
</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="12"><p>Uerumtamen quia uisibilia sacramenta pietatis inesse <lb/>
            possunt etiam inpiis, sicut habuisse sanctum baptismum etiam <lb/>
            magum Simoneum legimus. fiunt tales. quales apostolus ait: <lb n="10"/>
            habentes formam pietatis. uirtutem autem eius abnegantes. <lb/>
            uirtus autem pietatis est finis praecepti, id est <lb/>
            caritas de corde puro et conscientia bona et fide non ficta. <lb/>
            unde apostolus Petrus. cum de sacramento arcae. in qua Noe <lb/>
            domus a diluuio liberata est, loqueretur, sic et uos, inquit. <lb n="15"/>
            simili forma baptisma saluos facit. et ne sibi sufficere <lb/>
            putarent uisibile sacramentum. per quod habebant formam <lb/>
            pietatis. et per malos mores perdite uiuendo uirtutem eius <lb/>
            abnegarent, continuo subiecit: non carnis depositio sord <lb/>
            ium. sed conscientiae bonae interrogatio. <lb n="20"/>
            
</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="13"><p>Proinde prima sacramenta. quae obseruabantur et celebrabantur <lb/>
            ex lege, praenuntiatiua erant Christi uenturi: quae <lb/>
            cum suo aduentu Christus inpleuisset. ablata sunt. et ideo <lb/>
            ablata, quia inpleta; non enim uenit legem soluere. sed adinplere. <lb/>
            et alia sunt instituta uirtute maiora, utilitate meliora. <lb n="25"/>
            actu faciliora. numero pauciora, tamquam iustitia fidei reuelata

<note type="footnote">10 Act. 8, 13 11 II Tim. 3, 5 13 cf. 1 Tira. 1. 5 19 I Petr. 3. 21 </note>

<note type="footnote"> 2 illum <hi rend="italic">(corr. m. 1 in</hi> uullum) <hi rend="italic">LG, (m</hi>. 2 illud) <hi rend="italic">M</hi> religionis (gi, <lb/>
            <hi rend="italic">s. I.) S</hi> 4 conligentur C1 5 ualet (#. <hi rend="italic">I. m. 2) C</hi> contempta (p <lb/>
            <hi rend="italic">s. I. m. 1) L 6 contempnitur G contempnitur (p s. I.) C quia S</hi> <lb/>
            10 symoneum <hi rend="italic">C</hi> simone <hi rend="italic">b</hi> 12 id 6st (st s. <hi rend="italic">I. add. m. 2) L</hi> id <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            14 archae (h <hi rend="italic">erp</hi>. m. <hi rend="italic">2) L</hi> archg <hi rend="italic">S</hi> 15 simili inquit 8 16 facit (a <lb/>
            M <hi rend="italic">ras. m. 2) L</hi> 18 perditae <hi rend="italic">L2</hi> perdite <hi rend="italic">S</hi> 21 <hi rend="italic">inter</hi> obseruabantur <lb/>
            <hi rend="italic">et</hi> ex <hi rend="italic">spat. uac</hi>. 4 <hi rend="italic">litter. in SG</hi> 22 ..lege (le <hi rend="italic">uid. er.) P</hi> <lb/>
            pronuntiatiua <hi rend="italic">SG</hi> 23 ablata (la <hi rend="italic">ex</hi> lul <hi rend="italic">C</hi> 24 soluere legem <hi rend="italic">SGM</hi> </note><lb/>
             
<pb n="511"/>
            et in libertatem uocatis filiis dei iugo seruitutis ablato. quod <lb/>
            duro et carni dedito populo congruebat. 
</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="14"><p>Uerumtamen si antiqui iusti, qui sacramentis illis intellegebant <lb/>
            uenturam praenuntiari reuelationem fidei, ex qua <lb/>
            licet adhuc operta et abscondita.' munere tamen pietatis intellecta <lb n="5"/>
            etiam tunc ipsi uiuebant, quia in hac uita nemo esse <lb/>
            potest iustus, nisi qui ex fide uiuit: si ergo antiqui iusti pro <lb/>
            illis praenuntiatiuis sacramentis et rerum nondum inpletarum <lb/>
            figuris omnia dura et horrenda perpeti parati fuerunt et plerique <lb/>
            perpessi sunt; si tres pueros Danihelemque praedicamus, <lb n="10"/>
            quia de mensa regis contaminari noluerunt, quod erat contra <lb/>
            illius temporis sacramentum; si Machabaeos cum ingenti admiratione <lb/>
            praeferimus. quia escas, quibus nunc christiani licite <lb/>
            utuntur. adtingere noluerunt, quia tunc pro tempore prophetico <lb/>
            non licebat: quanto magis nunc pro baptismo Christi. <lb n="15"/>
            pro eucharistia Christi. pro signo Christi ad omnia perferenda <lb/>
            paratior debet esse christianus, cum illae fuerint promissiones <lb/>
            rerum conplendarum, haec sint indicia conpletarum ? quod <lb/>
            enim adhuc promittitur ecclesiae, id est corpori Christi, et <lb/>
            in manifestatione praedicatur et in ipso capite corporis saluatore. <lb n="20"/>
            id est in ipso mediatore dei et hominum homine Christo <lb/>
            Iesu, iam utique conpletum est. quid enim promittitur nisi <lb/>
            uita aeterna ex resurrectione a mortuis? hoc iam conpletum <lb/>
            est in illa carne, quod uerbum caro factum est et habitauit <lb/>
            in nobis. tunc ergo et occulta erat fides; nam eadem credebant <lb n="25"/>
            eademque sperabant omnes iusti et sancti etiam temporum <lb/>
            illorum; et promissiua erant illa omnia sacramenta

<note type="footnote"> 1 cf. Gal. 5, 1 . 13 7 cf. Rom. 1, 17 11 cf. Dan. 1, 8 <lb/>
            14 cf. n Mach. 7 21 cf. I Tim. 2, 5 25 cf. Ioh. 1, 14 </note>

<note type="footnote" rend="script"> 4 uenturum <hi rend="italic">C</hi> reuelatione <hi rend="italic">C</hi> 5 operata Ll munera. <hi rend="italic">Ll</hi> <lb/>
            h <lb/>
            6 tunc <hi rend="italic">om. b</hi> 10 danielemq' <hi rend="italic">S</hi> 12 illius (u s. <hi rend="italic">l. a m</hi>. 1) <hi rend="italic">LS</hi> illis ilf1 <lb/>
            macchabaeos <hi rend="italic">CG</hi> 17 ille <hi rend="italic">S</hi> 18 sunt 8 sint (i <hi rend="italic">ex</hi> u) <hi rend="italic">M</hi> <lb/>
            19 ęcclesiae C èst (st s. <hi rend="italic">I.) L2</hi> 20 predicatur <hi rend="italic">C</hi> saltore 8 <lb/>
            saluato <hi rend="italic">C</hi> 21 èst (st s. <hi rend="italic">I. add. m. 2) L</hi> xpo (0 <hi rend="italic">add. m. 2) L</hi> <lb/>
            24 caro <hi rend="italic">om. LCb</hi> 26 eadem <hi rend="italic">SMG</hi> </note><lb/>
             
<pb n="512"/>
            omnisque ritus ille sacrorum. nunc autem reuelata est fides, <lb/>
            in quam conclusus erat populus, quando sub lege custodiebatur, <lb/>
            et quod fidelibus promittitur in iudicio, iam conpletum <lb/>
            est in exemplo per eum, qui legem et prophetas non uenit <lb/>
            soluere, sed adinplere. <lb n="5"/>
            
</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="15"><p>Quapropter quaeritur quidem inter scrutatores sanctarum <lb/>
            scripturarum, utrum tantum profuerit antiquis iustis fides <lb/>
            passuri et resurrecturi Christi quam uel reuelationibus discebant <lb/>
            uel in prophetis intellegebant, quantum nunc prodest <lb/>
            fides passi et resuscitati, an ipsa effusio sanguinis agni dei. <lb n="10"/>
            quae facta est, sicut ipse dicit, pro multis in remissionem <lb/>
            peccatorum. aliquid utilitatis et purgationis uel dederit uel <lb/>
            addiderit etiam his, qui hoc futurum credentes, antequam <lb/>
            fieret, ex hac uita emigrauerant. et utrum mors eius ad liberationem <lb/>
            etiam mortuos uisitauerit. sed nunc istam quaestionem<lb n="15"/>
            uel pertractando discutere uel aliquid in ea repertum etiam <lb/>
            confirmando definire et longum est et huic operi non necessarium. <lb/>
            </p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="16"><p>Interim aduersus calumniosam inperitiam Fausti demonstrare <lb/>
            suffecerit, quanto errore delirent, qui putant signis <lb n="20"/>
            sacramentisque mutatis etiam res ipsas esse diuersas, quas <lb/>
            ritus propheticus praenuntiauit promissas, et quas ritus euangelicus <lb/>
            adnuntiauit inpletas, aut qui censent, cum res eaedem <lb/>
            sint. non eas aliis sacramentis adnuntiari debuisse conpletas <lb/>
            quam iis, quibus adhuc conplendae praenuntiabantur. si enim <lb n="25"/>
            soni uerborum, quibus loquimur, pro tempore conmutantur. <lb/>
            eademque res aliter adnuntiatur facienda, aliter facta. sicut

<note type="footnote">2 cf. Gal. 3, 23 11 Matth. 26, 28 </note>

<note type="footnote"><hi rend="italic">4 qui (s. I.) S</hi> 6 queritur C scrutatores <hi rend="italic">(ex scriptores) C</hi> <lb/>
            8 discebant (d <hi rend="italic">in</hi> b <hi rend="italic">corr.) C</hi> 9 prophais <hi rend="italic">L1</hi> quantum (nc <hi rend="italic">corr. in</hi> <lb/>
            m) <hi rend="italic">C</hi> 11 remissione <hi rend="italic">SMG</hi> 14 fierent <hi rend="italic">LsltfGSl</hi> emigrauerant <hi rend="italic">Lt</hi> <lb/>
            migrauerant <hi rend="italic">b</hi> liberatione <hi rend="italic">G</hi> deliberatione (—• <hi rend="italic">add. m. 2) M</hi> <lb/>
            16 reppertum <hi rend="italic">L</hi> 19 aduersa <hi rend="italic">G</hi> aduersi <hi rend="italic">S</hi> 20 sufficerit <hi rend="italic">MLaSaG1</hi> <lb/>
            22 praenunciauit C euuangelicus <hi rend="italic">C</hi> 23 censent (cen <hi rend="italic">in ras.) S,</hi> <lb/>
            (n <hi rend="italic">sup. er. si C</hi> eaedem 1ae <hi rend="italic">m</hi>. 2 ex a) <hi rend="italic">L</hi> 24 annunciari <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            25 his <hi rend="italic">LSGMb</hi> 27 eandemque <hi rend="italic">G</hi> </note><lb/>
             
<pb n="513"/>
            ista ipsa duo uerba, quae dixi, facienda et facta, nec paribus <lb/>
            morarum interuallis nec isdem uel totidem litteris syllabisue <lb/>
            sonuerunt: quid mirum, si aliis mysteriorum signaculis passio <lb/>
            et resurrectio Christi futura promissa est, aliis iam facta <lb/>
            adnuntiatur, quandoquidem ipsa uerba "futurum et factum" <lb n="5"/>
            "passurus et passus, " "resurrecturus et resurrexit," nec tendi <lb/>
            aequaliter nec similiter sonare potuerunt? quid enim sunt <lb/>
            aliud quaeque corporalia sacramenta nisi quaedam quasi uerba <lb/>
            uisibilia, sacrosancta quidem uerum tamen mutabilia et temporalia? <lb/>
            deus enim aeternus est, nec tamen aqua et omnis <lb n="10"/>
            illa actio corporalis, quae agitur cum baptizamus et fit et <lb/>
            transit, aeterna est: ubi rursus etiam illae syllabae celeriter <lb/>
            sonantes et transeuntes, cum dicitur deus, nisi dicantur, non <lb/>
            consecratur. haec. omnia fiunt et transeunt, sonant et transeunt; <lb/>
            uirtus tamen, quae per ista operatur, iugiter manet et <lb n="15"/>
            donum spiritale. quod per ista insinuatur, aeternum est. qui <lb/>
            ergo dicit: si Christus legem et prophetas non soluisset, illa <lb/>
            sacramenta legis et prophetarum in christianorum congregationibus <lb/>
            et celebrationibus pennanerent, potest dicere: si <lb/>
            Christus legem et prophetas non soluisset, adhuc promitteretur <lb n="20"/>
            nasciturus, passurus et resurrecturus, cum ideo magis haec <lb/>
            non soluerit, sed adinpleuerit, quia iam non promittitur nasciturus. <lb/>
            passurus, resurrecturus, quod illa sacramenta quondam <lb/>
            personabant, sed adnuntiatur, quod natus sit, passus sit, resurrexerit. <lb/>
            quod haec sacramenta, quae a christianis aguntur, iam <lb n="25"/>
            personant. qui ergo uenit legem et prophetas non soluere <lb/>
            sed adinplere, ipsa adinpletione abstulit ea, per quae adhuc <lb/>
            promittebatur inplendum, quod iam constat inpletum. tamquam <lb/>
            si uerba ista tolleret "nasciturus, passurus, resurrecturus,"

<note type="footnote">2 isdem <hi rend="italic">LIMI</hi> sillabisue <hi rend="italic">C</hi> syllabisq' 8 syllauisue Ml 3 mysterium <lb/>
            <hi rend="italic">LISIMG</hi> 5 annuntiantur S factQrfl <hi rend="italic">C</hi> 6 tendi <hi rend="italic">(in ras.) S</hi> <lb/>
            tandi <hi rend="italic">G</hi> 8 quedam S 12 celeriter <hi rend="italic">C</hi> 14 consecraptur S 19 cęlebrationibus <lb/>
            C potes Ll 20 soluisset (ol <hi rend="italic">s. l.) C</hi> 23 quondaml <lb/>
            qdammodo <hi rend="italic">LC</hi> 24 adnuntiaptur S 25 quae] qua <hi rend="italic">M</hi> a] ex <hi rend="italic">M,<lb/>
             om. LaSaG 27 adimpletio SlG promittebatur adhuc SGM</hi> </note>

<note type="footnote"> XXV. AUIt sect. 6. </note>

<note type="footnote"> 33 </note><lb/>
             
<pb n="514"/>
            quae cum haec futura essent, recte dicebantur, et institueret <lb/>
            dici "natus est, passus est, resurrexit," quae illis conpletis et <lb/>
            ob hoc ablatis recte dicuntur. 
</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="17"><p>Sicut ergo ista uerba, ita illa prioris populi sacramenta, <lb/>
            quia per eum, qui non uenit legem et prophetas soluere sed<lb n="5"/>
            adinplere, iam inpleta sunt, ideo tolli mutarique debuerunt, <lb/>
            quod primis christianis, qui ex Iudaeis crediderant, donec <lb/>
            contra tam diuturnam consuetudinem paulatim persuaderetur <lb/>
            atque ad intellectum perfectum perduceretur, et quia ita nati <lb/>
            erant atque instituti, siuerunt eos apostoli patrium ritum traditionemque<lb n="10"/>
            seruare et eos, quibus hoc opus erat, ut congruerent <lb/>
            illorum tarditati moribusque. monuerunt. inde est <lb/>
            quod Timotheum iudaea matre et graeco patre natum propter <lb/>
            illos, ad quos tales cum eo uenerat, etiam circumcidit apostolus <lb/>
            atque ipse inter eos morem huiusmodi custodiuit non<lb n="15"/>
            simulatione fallaci, sed consilio prudenti; neque enim ita natis <lb/>
            et ita institutis noxia erant ista, quamuis iam non essent <lb/>
            significandis futuris necessaria. magis quippe noxium erat ea <lb/>
            tamquam noxia prohibere in his hominibus, usque ad quos <lb/>
            durare debuerunt, quoniam Christus, qui omnes illas prophetias<lb n="20"/>
            inplere uenerat. sic eos initiatos inuenerat, ut iam de <lb/>
            cetero, qui nulla tali necessitudine tenerentur, sed ex diuerso <lb/>
            ueluti pariete, id est ex praeputio, ad illum angularem lapidem, <lb/>
            qui Christus est, conuenirent, ad nulla talia cogerentur. <lb/>
            si autem his, qui ex circumcisione uenerant talibusque sacramentis <lb n="25"/>
            adhuc dediti erant. ultro uellent, sicut Timotheus, <lb/>
            conferre congruentiam, non prohiberentur, uerum si in

<note type="footnote">15 cf. Act. 16, 1 sq. 24 cf. Ephes. 2, 14 et 20 </note>

<note type="footnote"> 1 haec] adhuc b 7 <hi rend="italic">post</hi> christianis <hi rend="italic">s. I. add</hi>. impositum non est in S <lb/>
            8 diurnam SyGl paulatimque <hi rend="italic">SG</hi> 9 perduceretur (ur <hi rend="italic">in ras.)</hi> M <lb/>
            perducerentur <hi rend="italic">S'lb</hi> 10 siuerunt] iusserunt <hi rend="italic">C</hi> 12 tarditioni (in <hi rend="italic">marg</hi>. <lb/>
            tarditati) <hi rend="italic">S</hi> traditati <hi rend="italic">G</hi> 13 iudea <hi rend="italic">C</hi> gręco <hi rend="italic">(add. m. 2) L</hi> 18 ea <lb/>
            (m <hi rend="italic">er.) L</hi> 19 in <hi rend="italic">(paene er.) L</hi> 20 prophecias <hi rend="italic">C</hi> 22 cętero <hi rend="italic">(add. <lb/>
             m. 2) L</hi> daero <hi rend="italic">G</hi> tale <hi rend="italic">SlG</hi> 23 id est (st <hi rend="italic">s. I. add. tn. 2) L</hi> <lb/>
            praepudio <hi rend="italic">LlSaMaG</hi> ppvtio <hi rend="italic">(ex</hi> ppositio) <hi rend="italic">C</hi> 25 siJ si qui (qui <hi rend="italic">add. tn</hi>. <lb/>
            2) <hi rend="italic">L</hi> his Sl circumciflionem <hi rend="italic">IJ</hi> 27 in <hi rend="italic">(in ras.) S</hi> </note><lb/>
             
<pb n="515"/>
            huiusmodi legis operibus putarent suam spem salutemque contineri, <lb/>
            tamquam a certa pernicie uetarentur. unde est illud apostoli: <lb/>
            ecce ego Paulus dico uobis, quia si circumcidamini, <lb/>
            Christus uobis nihil proderit, circumcidamini scilicet, <lb/>
            sicut ipsi uolebant, sicut eis a quibusdam deprauatis persuasum <lb n="5"/>
            erat, quod sine his legis operibus salui esse non possent. nam <lb/>
            cum gentes ad Christi fidem ita uenirent, maxime per Pauli <lb/>
            apostoli praedicationem, sicut uenire debuerunt, ut nullis eiusmodi <lb/>
            obseruationibus onerarentur — quia et insolita ista, <lb/>
            maxime circumcisionem, grandes aetate reformidantes deterrerentur <lb n="10"/>
            a fide, et non ita nati, ut talibus sacramentis inbuerentur, <lb/>
            si more pristino proselyti fierent, tamquam Christus <lb/>
            per illa mysteria uenturus adhuc promitteretur — cum ergo <lb/>
            sic uenirent ad fidem, ut iam ex gentibus uenire oportebat, <lb/>
            non intellegentes qui ex circumcisione uenerant, cur sibi illa <lb n="15"/>
            permissa essent. et cur gentibus inponenda non essent, quibusdam <lb/>
            carnalibus seditionibus coeperant ecclesiam perturbare, <lb/>
            quod gentiles ad dei populum accedentes non sollemniter proselyti <lb/>
            fierent in carnis circumcisione et ceteris huiuscemodi <lb/>
            obseruationibus legis. atque in his erant, qui hoc ideo fieri <lb n="20"/>
            magnopere insistebant, quia timebant Iudaeos, inter quos <lb/>
            uersabantur. contra hos apostolus Paulus multa scripsit; nam <lb/>
            in horum simulationem etiam Petrum adductum fraterna obiurgatione <lb/>
            correxit. sed posteaquam in unum apostoli congregati <lb/>
            etiam concilio suo censuerunt gentes ad huiusmodi opera <lb n="25"/>
            legis non esse cogendas, displicuit quibusdam ex circumcisione <lb/>
            christianis non ualentibus mente discernere illos solos ab

<note type="footnote">3 Gal. 5, 2 6 Act. 15, 1 24 Gal. 2. 14 26 Act. 15, 6 et 11 </note>

<note type="footnote"> 1 j/teneri (c <hi rend="italic">uid. er.) S</hi> 2 certe Ll pemicię <hi rend="italic">S</hi> pernitiae <hi rend="italic">G <lb/>
            5 ipse (8.$a m. 1 i) C 10 circumcisione Lb 12 sige C</hi> proseliti <lb/>
            <hi rend="italic">seLs</hi> proselliti <hi rend="italic">G</hi> 15 quur <hi rend="italic">M</hi> lfi promissa <hi rend="italic">S</hi> imponenda <hi rend="italic">L1</hi> <lb/>
            17 sedicionibus <hi rend="italic">C</hi> 18 proseliti <hi rend="italic">Ll CSG</hi> proseliti (li <hi rend="italic">carr. ex</hi> lli) M <lb/>
            19 circumcisione <hi rend="italic">fm uid. er.) L</hi> cęteris <hi rend="italic">LC</hi> huiuscemodi (ce 8. <hi rend="italic">I.) C</hi> <lb/>
            24 in unum <hi rend="italic">om. S</hi> 25 consilio <hi rend="italic">C</hi> censuerint <hi rend="italic">C</hi> opera (a <hi rend="italic">sup. <lb/>
             e m</hi>. 1) <hi rend="italic">L</hi> opere <hi rend="italic">SMG1</hi> </note>

<note type="footnote">sa. </note><lb/>
             
<pb n="516"/>
            huiusmodi obseruationibus non fuisse prohibendos, quos fides, <lb/>
            quae reuelata est, his iam inbutos inuenerat, ut in eis iam <lb/>
            consummaretur ipsa actio prophetica, quos ante adinpletionem <lb/>
            prophetiae iam tenuerat, ne si et ab ipsis remoueretur, inprobata <lb/>
            potius quam terminata uideretur, si autem et gentibus<lb n="5"/>
            inponeretur, aut non Christi promittendi causa instituta <lb/>
            esse, aut adhuc Christum promittere putaretur. primus itaque <lb/>
            populus dei, antequam Christus ueniret legem prophetasque <lb/>
            adinplere, illa omnia, quae hunc promittebant, obseruare iubebatur: <lb/>
            liber in eis, qui haec quo pertinerent intellegebant. <lb n="10"/>
            seruus autem in eis, qui hoc non intellegebant. posterior <lb/>
            ergo populus accedens ad fidem, qua iam Christus uenisse, <lb/>
            passus esse ac resurrexisse praedicabatur, in his quidem hominibus, <lb/>
            quos iam talibus sacramentis institutos eadem fides <lb/>
            inuenerat, nec co ebatur ista obseruare nec prohibebatur; in<lb n="15"/>
            his autem, qui tal bus uacui nulla generis, nulla consuetudinis <lb/>
            uel congruentiae necessitudine retenti crediderant, etiam prohibebatur, <lb/>
            ut per eos iam inciperet adparere illa omnia propter <lb/>
            promittendum Christum fuisse instituta, quo ueniente atque <lb/>
            haec promissa adinplente iam oportere cessare. hoc igitur<lb n="20"/>
            temperamentum moderamentumque spiritus sancti per apostolos <lb/>
            operantis cum displicuisset quibusdam ex circumcisione credentibus, <lb/>
            qui haec non intellegebant, in ea peruersitate manserunt, <lb/>
            ut et gentes cogerent iudaizare. hi sunt, quos Faustus <lb/>
            Symmachianorum uel Nazaraeorum nomine commemorauit, <lb n="25"/>
            qui usque ad nostra tempora iam quidem in exigua, sed adhuc <lb/>
            tamen uel in ipsa paucitate perdurant. 
</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="18"><p>Quid habent ergo isti, unde legi et prophetis

<note type="footnote">3 consumaretur <hi rend="italic">S</hi> pphetice (ce <hi rend="italic">in ras.)</hi> S propheticae <hi rend="italic">G</hi> 4 inprobata <lb/>
            <hi rend="italic">L1</hi> 5 tminata <hi rend="italic">C</hi> 6 inponeretur <hi rend="italic">L'</hi> 9 quae] quia SlG iubeatur <lb/>
            itf1 iubeba+t (n <hi rend="italic">ras.) C</hi> uidebatur <hi rend="italic">L</hi> 12 quia <hi rend="italic">C</hi> 14 institutos <lb/>
            <hi rend="italic">(pr</hi>. s <hi rend="italic">8. I.) C</hi> 15 nec (c <hi rend="italic">s. l. a m. 1) C</hi> cogebatur <hi rend="italic">S'</hi> obseruari <lb/>
            <hi rend="italic">SG</hi> prohibebatur 81 17 prohibebatur S] 20 Hoc igitur <hi rend="italic">inc</hi>. c. <lb/>
            <hi rend="italic">18 in b</hi> 21 moderamenque <hi rend="italic">C</hi> 24 cogeret <hi rend="italic">SMl</hi> cogerent (n s. <hi rend="italic">I. a <lb/>
            m. 1) L</hi> iudeiazare C1 25 symmacianorum <hi rend="italic">LSGM</hi> simoniacianorum <hi rend="italic">b</hi> <lb/>
            nazarenorum <hi rend="italic">LSGMb</hi> nazareorum <hi rend="italic">C</hi> 28 ergo (r 8. <hi rend="italic">l.) L</hi> </note><lb/>
             
<pb n="517"/>
            calumnientur, quod eos Christus soluere uenerit potius quam adinplere, <lb/>
            quia christiani non obseruant, quae ibi praecepta sunt, <lb/>
            cum ea sola non obseruent, per quae Christus promittebatur, <lb/>
            et ideo non obseruent magis, quia eadem promissa iam Christus <lb/>
            inpleuit, nec adhuc promittuntur, quia iam inpleta sunt, <lb n="5"/>
            eorumque promissiua signa in eis terminari debuerunt, quos <lb/>
            fides Christi haec adinplentis iam talibus inbutos inuenerat? <lb/>
            numquid enim non obseruant christiani, quod in illa scriptura <lb/>
            est: audi. Israhel, dominus deus tuus deus unus est; <lb/>
            non facies tibi idolum et cetera huiusmodi? numquid non <lb n="10"/>
            obseruant christiani, quod ibi dicitur: non accipias nomen <lb/>
            domini dei tui in uanum? numquid ipsum sabbatum, quod <lb/>
            ad intellegendam ueram requiem pertinet, non obseruant <lb/>
            christiani? numquid honorem parentibus christiani non deferunt, <lb/>
            quod ibi praeceptum est ? numquid a fornicationibus <lb n="15"/>
            aut homicidiis aut furtis aut falsis testimoniis, a concupiscenda <lb/>
            uxore proximi &lt;aut a concupiscenda re proximi) non se temperant <lb/>
            christiani? quae omnia in illa lege conscripta sunt. <lb/>
            haec praecepta sunt morum, illa sacramenta sunt promissorum; <lb/>
            haec inplentur per adiuuantem gratiam, illa per redditam <lb n="20"/>
            ueritatem: utraque per Christum et illam gratiam <lb/>
            semper donantem, nunc etiam reuelantem, et hanc ueritatem <lb/>
            tunc promittentem, nunc exhibentem, quia lex per Moysen <lb/>
            data est, gratia autem et ueritas per Iesum Christum <lb/>
            facta est. denique ista. quae in recte uiuente conscientia <lb n="25"/>
            conseruantur, fide per dilectionem operante conplentur; illa <lb/>
            uero, quae in promittente significatione uersata sunt, rebus

<note type="footnote">9 Dent. 6, 4 18 Ei. 20, 4 sqq. 28 Ioh. 1, 17 26 Gal. 5, 6 <lb/>
            1 quos <hi rend="italic">SlG</hi> 5 quae <hi rend="italic">C</hi> 6 promiasa ibi <hi rend="italic">C</hi> 7 adimplendis <hi rend="italic">b</hi> <lb/>
            8 in <hi rend="italic">(I. l.) S</hi> 10 facias <hi rend="italic">SM</hi> 13 ad <hi rend="italic">(s. l.) 8.2 om. G</hi> intellegendam <lb/>
            (a <hi rend="italic">ex</hi> u <hi rend="italic">a m</hi>. 1) <hi rend="italic">L</hi> 16 aut a concupiscenda (aut in <hi rend="italic">inarg. m. 2 add.) Lb</hi> <lb/>
            17 aut—re proximi <hi rend="italic">ed. Maurina: om. lib. b</hi> 18 lege illa <hi rend="italic">SMG</hi> <lb/>
            conscribta <hi rend="italic">C</hi> 20 illam <hi rend="italic">BiG</hi> illa <hi rend="italic">(uirg. er.) M,</hi> (m <hi rend="italic">er.) L</hi> 21 semper <lb/>
            gratiam <hi rend="italic">SMG</hi> 23 nunc <hi rend="italic">L'ps1Mb</hi> promittentS*» (n I. <hi rend="italic">l.) C</hi> lie <hi rend="italic">er. C</hi> <lb/>
            lex <hi rend="italic">(a, l. m. 1) C</hi> 24 est lgi <hi rend="italic">C</hi> 25 ista <hi rend="italic">S'</hi> istaq' <hi rend="italic">G</hi> consciencia <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            26 conseruetur C operante <hi rend="italic">om. C (signa r adpos.)</hi> </note><lb/>
             
<pb n="518"/>
            redditis transierunt. ita et ipsa non soluta. sed adinpleta <lb/>
            sunt, quia ea non inrita nec fallacia Christus ostendit, cum <lb/>
            id quod eorum significatione promittebatur exhibuit. 
</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="19"><p>Non itaque. sicut Faustus opinatur. quaedam dominus <lb/>
            Iesus adinpleuit. quae ab antiquis iustis iam dicta erant ante<lb n="5"/>
            legem Moyseos, sicuti est: non occides. quod non contrario <lb/>
            redarguit, sed magis firmauit. cum et ab ira et a conuicio <lb/>
            reuocauit. quaedam uero soluit. quae propria uidebantur legis <lb/>
            Hebraeorum, sicuti est: oculum pro oculo. dentem pro <lb/>
            dente. quod uidetur potius abstulisse quam confirmasse. cum<lb n="10"/>
            ait: ego autem dico uobis non resistere malo; sed si <lb/>
            quis te percusserit in maxillam tuam dextram. praebe <lb/>
            illi et alteram et cetera. nos enim dicimus etiam haec. <lb/>
            quae isti putant soluisse Christum. uelut contraria referendo <lb/>
            et tunc pro tempore bene fuisse instituta et nunc a Christo <lb n="15"/>
            non soluta, sed adinpleta. 
</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="20"><p>Proinde primum ab his quaero, utrum illi antiqui iusti. <lb/>
            Enoch et Seth — hos enim potissimum Faustus commemorat <lb/>
            — et si qui alii. non solum ante Moysen, sed et si <lb/>
            qui ante Abraham fuerunt, irati sint fratri sine causa aut<lb n="20"/>
            dixerunt fratri: fatue. si enim non dixerunt, cur non et talia <lb/>
            docuerunt? quodsi et talia docuerunt, quaero, quemadmodum <lb/>
            uel eorum iustitiam doctrinamque Christus adinpleuerit addendo: <lb/>
            ego autem dico uobis: si quis irascitur fratri <lb/>
            suo aut si quis dicit "racha" aut si quis dicit "fatue."

<note type="footnote"> 8 cf. Ex. 20, 13; Matth. 5, 21 sq. 9 Ex. 21, 24; Matth. 5, 38 sq </note>

<note type="footnote" rend="script"> 1 impleta <hi rend="italic">SG</hi> 2 sint Cl 4 n.on <hi rend="italic">C</hi> quaedam] quae <hi rend="italic">SltlG <lb/>
            quaed'|a||(&amp; add. tn. 2) L</hi> dominus <hi rend="italic">om. L</hi> 5 iesus christus <hi rend="italic">b</hi> //adimpleuit <lb/>
            (ad <hi rend="italic">er.) C</hi> instis <hi rend="italic">om. SG</hi> 6 lege <hi rend="italic">LStM</hi> moseos <hi rend="italic">LlMl</hi> <lb/>
            7 et <hi rend="italic">ante</hi> ab 8. <hi rend="italic">Z</hi>. S 9 habreorum C 12 maxillani <hi rend="italic">(sec</hi>. 1 8. <hi rend="italic">l.) C</hi> <lb/>
            dexteram <hi rend="italic">CSGMb</hi> 18 hec <hi rend="italic">C</hi> 14 isti (i fitł. <hi rend="italic">in ras.) GS2</hi> referrendo <lb/>
            S referando <hi rend="italic">(Mtp. a M. 1 add</hi>. e) <hi rend="italic">C</hi> 15 tum <hi rend="italic">X1</hi> 18 enoc <hi rend="italic">LCMS1</hi> <lb/>
            hos (h <hi rend="italic">s. l.) C</hi> potissimum <hi rend="italic">////</hi> (favtu <hi rend="italic">er.) C</hi> 19 et <hi rend="italic">sec. s. l. S</hi> <lb/>
            20 sunt <hi rend="italic">C</hi> avt (v s. <hi rend="italic">I.) C</hi> 21 dixer//, <hi rend="italic">C</hi> fatuę <hi rend="italic">SC</hi> fatuae <hi rend="italic">G</hi> <lb/>
            quur L 22 alia <hi rend="italic">LIM'</hi> quemammodum <hi rend="italic">LG</hi> 23 iusticiam C <lb/>
            15 fatue <hi rend="italic">SG</hi> </note><lb n="25"/>
             
<pb n="519"/>
            reus erit uel iudicii uel consilii uel gehennae ignis, <lb/>
            quandoquidem et illi eodem modo uiuebant, eodem modo uiuendum <lb/>
            monebant. an ignorabant illi iusti frenandam esse iracundiam <lb/>
            nec petulanti conuicio fratrem lacessendum, aut nouerant quidem, <lb/>
            sed ab his se abstinere non poterant ? ergo rei erant gehennae, <lb n="5"/>
            quomodo igitur iusti ? profecto enim nec inperitam rerum ad <lb/>
            suum officium pertinentium nec intemperantem audes dicere <lb/>
            eorum fuisse iustitiam in tantum, ut eos faceret reos gehennae. <lb/>
            cur ergo illam legem. secundum quam uiuebant antiqui iusti, <lb/>
            haec addendo Christus inpleret, cum eorum quoque iustitia <lb n="10"/>
            sine istis esse non posset? an dicturus es, quod praeceps <lb/>
            iracundia et lingua inproba. ex quo uenit Christus, coepit ad <lb/>
            iniquitatem pertinere, antea uero non erat iniquum uel corde <lb/>
            uel ore ista committere? sicut in quibusdam rebus pro temporum <lb/>
            proprietatibus institutis inuenimus nunc aliquid non <lb n="15"/>
            licere, quod ante licuerit uel quod ante non licuerit, nunc <lb/>
            licere. non usque adeo desipis, ut hoc dicas.; sed etiam si <lb/>
            dicas, respondebitur tibi, quod secundum istum intellectum <lb/>
            Christus non adinplere uenerit, quod legi antiquae defuit, sed <lb/>
            legem instituere. quae non fuit, si dicere fratri "fatue," cum <lb n="20"/>
            apud antiquos iustos non fuisset iniustum, nunc ita iniustum <lb/>
            esse Christus uoluit. ut quisquis hoc dixerit, reus sit gehennae. <lb/>
            proinde nondum inuenisti, cuinam legi haec aliquando defuerunt, <lb/>
            quibus nunc additis eam Christus inpleret. 
</p></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>