<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa024.opp-lat1:18.1-18.6</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa024.opp-lat1:18.1-18.6</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa024.opp-lat1"><div type="textpart" subtype="book" n="18"><div type="textpart" subtype="chapter" n="1"><ab><title type="sub">LIBER DUODEUICESEMUS. </title></ab><p>FAUSTUS dixit: Non ueni legem soluere sed adinplere. <lb/>
            sed enim hoc, nisi aliud forte significat, a Christo <lb/>
            dictum credere non minus tibi contrarium scias esse quam <lb/>
            mihi. uterque enim nostrum sub hac opinione christianus est,<lb n="10"/>
            quia Christum in destructionem legis ac prophetarum uenisse <lb/>
            putauimus. quod si tu uerbo interim fateri non uis, attamen <lb/>
            id operibus indicas. inde enim est. quod legis ac prophetarum <lb/>
            praecepta et ipse contemnis, inde quod nouum testamentum <lb/>
            Iesum condidisse utrique fatemur: quo quid aliud quam destructionem<lb n="15"/>
            fatemur ueteris testamenti ? quae cum ita sint, <lb/>
            quomodo Christum illud dixisse credemus, nisi ante nosmet <lb/>
            ipsos damnemus stultae in praeteritum opinionis et ad paenitudinem <lb/>
            recurramus obsequamurque legi de integro ac prophetis <lb/>
            atque eorum curemus. qualiacumque sunt, obseruare<lb n="20"/>
            mandata? quod cum fecerimus. tunc denique uere crediderimus <lb/>
            dixisse Iesum. quia non uenerit legem soluere, sed adinplere. <lb/>
            nunc autem falsum est. quia nec tu id credis, de quo <lb/>
            me solum incusas.

<note type="footnote"> 7 Matth. 5, 17 </note>

<note type="footnote"> 4 addtpntur <hi rend="italic">S</hi> </note>

<note type="footnote"><hi rend="italic">7 Cap</hi>. XXXVI <hi rend="italic">LPSGM</hi> adimplere (di s. <hi rend="italic">I.) C</hi> 9 sciasj suas <hi rend="italic">SlG</hi> <lb/>
            12 putauimus <hi rend="italic">(erp. m. 2) L</hi> interim uerbo C interim <hi rend="italic">(s. I. m. 2) 8</hi> <lb/>
            18 legis (e in i <hi rend="italic">mut. m. 1) C</hi> 14 contempnis <hi rend="italic">Lt,</hi> (p s. <hi rend="italic">1. m</hi>. 1) <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            15 iesus <hi rend="italic">b</hi> 5di**disse <hi rend="italic">(ex</hi> credidisse) <hi rend="italic">M</hi> ntrique-testamenti ita <lb/>
            <hi rend="italic">ras. S</hi> quo] quod <hi rend="italic">llJLSGb</hi> 17 credimus <hi rend="italic">SMG</hi> 18 dampnemua <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            stnlte <hi rend="italic">L</hi> Stulte in praeteritum <hi rend="italic">sqq. b</hi> 19 obsequamurq; (q; <hi rend="italic">s. I. a <lb/>
            m</hi>. 1) <hi rend="italic">C</hi> . pphetas <hi rend="italic">(sup</hi>. a <hi rend="italic">m. 1 scr</hi>. i) <hi rend="italic">L</hi> 20 curemus] recumus SlGrecurramus <lb/>
            <hi rend="italic">Sl</hi> sint C 21 crediderimus (ri s. <hi rend="italic">1.) S</hi> 24 incę.usaS <hi rend="italic">82</hi> <lb/>
            ncavsas (v s. <hi rend="italic">I.) G</hi> </note> 
<pb n="491"/>
            
</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="2"><p>Sed esto. licuerit in praeteritum errasse. quid nunc <lb/>
            tandem? placetne ire sub legem, si eam Christus non tam <lb/>
            soluit sed adinpleuit? placet circumcidi. id est pudendis insignire <lb/>
            pudenda et deum credere sacramentis talibus delectari? <lb/>
            placet suscipere sabbatorum otium et Saturniacis manus insertare <lb n="5"/>
            catenis? placet in ingluuiem Iudaeorum daemonis — neque <lb/>
            enim dei — nunc tauros. nunc arietes, nunc etiam hircos. <lb/>
            ut non et homines dicam, cultris sternere, ac propter quod <lb/>
            idola simus exosi. id nunc exercere crudelius sub prophetis <lb/>
            ac lege ? placet denique feralium ciborum quaedam existimare <lb n="10"/>
            munda. quaedam in inmundis et contaminatis habere. ex quibus <lb/>
            inquinatiorem porcinam lex adserunt et prophetae ? negabis <lb/>
            profecto horum quicquam faciendum nobis uolentibus perseuerare <lb/>
            esse. quod sumus. quoniam quidem Christum dicentem <lb/>
            audias dupliciter filium gehennae fieri eum, qui fuerit circumcisus. <lb n="15"/>
            sabbatum uero nec ipsum seruasse uideas nec usquam <lb/>
            mandasse seruandum. de cibis item ipsum adseuerantem audias <lb/>
            nullo eorum inquinari hominem. quae in os ingrediuntur, sed <lb/>
            ea potius. quae de ore procedunt. polluere. de sacrificiis item <lb/>
            frequentem ipsius esse sermonem deum misericordiam uelle. <lb n="20"/>
            non sacrificium. haec igitur si ita sunt. ubi illud erit non <lb/>
            eum uenisse soluere legem et prophetas, sed adinplere ? quod <lb/>
            si dixit. aut aliud significans dixit aut. quod absit. mentiens <lb/>
            dixit aut omnino nec dixit. sed Iesum quidem mentitum esse <lb/>
            nullus dicat dumtaxat christianus; ac per hoc aut aliter dictum <lb n="25"/>
            est aut omnino nec dictum. 
</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="3"><p>Et tamen me quidem iam aduersus capituli huius

<note type="footnote">15 Matth. 23. 15 19 cf. Matth. 15, 11 21 cf. Matth. 9, 13; 12. 7 </note>

<note type="footnote"> 5 suscipere] suspicere <hi rend="italic">L'P'SIMtG</hi> 6 in ingluuiem <hi rend="italic">scripsi:</hi> ingluuiem <lb/>
            <hi rend="italic">LS</hi> inglubiem <hi rend="italic">MxGl</hi> ad ingluuiem (ad s. <hi rend="italic">1. a m</hi>. 2) <hi rend="italic">C</hi> daemoniis <lb/>
            <hi rend="italic">L2b</hi> 7 deo <hi rend="italic">L2</hi> hyrcos <hi rend="italic">LC</hi> 9 sumus <hi rend="italic">L2</hi> 12 inquinatiogg <lb/>
            <hi rend="italic">(Sltp</hi>. y <hi rend="italic">a m</hi>. 1 r) C negabis (b <hi rend="italic">ec u) M</hi> 14 esse (8. <hi rend="italic">l.) S</hi> <lb/>
            quidarm <hi rend="italic">S</hi> 15 gehenne (h <hi rend="italic">s. l. m. 1) C</hi> 17 seruandum de cibis <lb/>
            Item <hi rend="italic">SG</hi> 18 que <hi rend="italic">S</hi> in*os (h <hi rend="italic">er.) M</hi> 19 pvlluere (v <hi rend="italic">aup</hi>. p <hi rend="italic">tn</hi>. 1) <hi rend="italic">8</hi> <lb/>
            20 frequentfr (' dum <hi rend="italic">G</hi> 23 <hi rend="italic">alt</hi>. dixit (in <hi rend="italic">marg. ut uidetur tli. <lb/>
             1 add.) C</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="492"/>
            necessitudinem Manichaea fides reddidit tutum, quae principio <lb/>
            mihi non cunctis. quae ex saluatoris nomine scripta leguntur. <lb/>
            passim credere persuasit, sed probare, si sint eadem uera, si <lb/>
            sana. si incorrupta; esse enim permulta zizania. quae in contagium <lb/>
            boni seminis scripturis paene omnibus noctiuagus<lb n="5"/>
            quidam seminator insperserit. idcircoque me ne hic quidem <lb/>
            terruerit sermo. quamuis reuerendi nominis prae se ferat inscriptionem. <lb/>
            quia probare mihi adhuc ex proposito licet. <lb/>
            utrumne et hic interdiani satoris et boni sit. an nocturni * <lb/>
            illius et pessimi. tu uero, qui temere omnia credis. qui naturae<lb n="10"/>
            beneficium rationem ex hominibus damnas, cui inter <lb/>
            uerum falsumque iudicare religio est cuique bonum a contrario <lb/>
            separare non minus formidini est quam infantibus <lb/>
            maniae, quid facturus eris, cum te in capituli huius angustiam <lb/>
            necessitas coget ? dico autem. cum te Iudaeus seu quia alter<lb n="15"/>
            sermonis istius non inscius interpellabit, quid ita legis et prophetarum <lb/>
            praecepta non serues, cum Christus eadem non se <lb/>
            uenisse soluere dicat sed adinplere ? nempe cogeris aut uanae <lb/>
            superstitioni succumbere aut capitulum profiteri falsum aut te <lb/>
            Christi negare discipulum. <lb n="20"/>
            
</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="4"><p>AUGUSTINUS respondit: Iam totiens explosa atque conuicta <lb/>
            quia repetis. nos quoque, quibus ea conuicimus, repetere <lb/>
            non pigebit. ea christiani ex lege et prophetis non faciunt. <lb/>
            quibus significata sunt ista, quae faciunt. illae quippe erant <lb/>
            figurae futurorum. quas rebus ipsis per Christum reuelatis et <lb n="25"/>
            praesentatis auferri oportebat. ut eo quoque ipso, quod haec

<note type="footnote">6 cf. Matth. 13, 25 </note>

<note type="footnote" rend="script"> 1 <hi rend="italic">manicheaiC</hi> totum <hi rend="italic">Lx</hi> q: Z1 5 poene <hi rend="italic">C</hi> nocteuagus St <lb/>
            7 reuerendi (i <hi rend="italic">ex</hi> e <hi rend="italic">corr.) C se (er. m. 2) L</hi> ferat (a s. e) <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            9 interzizani <hi rend="italic">L t</hi> interzizanii <hi rend="italic">Sb</hi> an] ac <hi rend="italic">b</hi> 11 beneficium St <lb/>
            12 religio est b iudicare (fI <hi rend="italic">a m. 2) S</hi> 14 manicę <hi rend="italic">G28</hi> maniae <hi rend="italic">M</hi> <lb/>
            15 cogit <hi rend="italic">L1SGMb</hi> 16 interpellauit <hi rend="italic">L'ptMGS1</hi> 18 uanae] <lb/>
            bonae <hi rend="italic">LM*</hi> benę Cr1 21 <hi rend="italic">Cap</hi>. XXXVII <hi rend="italic">LSPMG</hi> Agustinus <hi rend="italic">L</hi> 22 conuincimus <lb/>
            <hi rend="italic">LCSGMb</hi> repetire <hi rend="italic">L'Mt</hi> 23 pigeuit <hi rend="italic">JM1</hi> 24 quibusfaciunt <lb/>
            <hi rend="italic">(infra text add. fit. 1) C</hi> 25 istis <hi rend="italic">b</hi> 26 oportebit <hi rend="italic">(sup</hi>. i <hi rend="italic">m</hi>. <lb/>
            1 <hi rend="italic">add</hi>. a) <hi rend="italic">C</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="493"/>
            ablata sunt, lex et prophetae inplerentur. ibi quippe et hoc <lb/>
            scriptum est daturum deum testamentum nouum, non quale <lb/>
            dedi, inquit. patribus eorum. populus enim ille pro suo <lb/>
            corde lapideo multa praecepta magis sibi congrua quam bona <lb/>
            acceperat, quibus tamen figurarentur et prophetarentur futura; <lb n="5"/>
            sed a non intellegentibus celebrabantur. cum autem uenerunt <lb/>
            et patefacta sunt. quae illis significabantur, non iam illa <lb/>
            iubentur facienda. sed leguntur intellegenda. unde ibi de hac <lb/>
            etiam re futura dicitur: auferam eis cor lapideum et <lb/>
            dabo eis cor carneum, id est non cor sine sensu, sed cor <lb n="10"/>
            cum sensu. unde traxit apostolus cum ait: non in tabulis <lb/>
            lapideis. sed in tabulis cordis carnalibus. quid enim <lb/>
            aliud dixit quam cor carneum? quia ergo et hoc praedictum <lb/>
            erat, magis si ista de nostra celebratione non auferrentur. <lb/>
            non inplerentur lex et prophetae, quia non fieret, quod praedixerant; <lb n="15"/>
            cum uero et hoc fit, inde potius intelleguntur adinpleri. <lb/>
            unde uobis uidentur non adinpleri. 
</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="5"><p>Nec nos terret insultatio tua, quod sabbatorum otium <lb/>
            catenas Saturniacas appellas. uana est enim et inepta; nec <lb/>
            tibi hoc dicere uenisset in mentem, nisi quia uos in die, <lb n="20"/>
            quem dicunt Solis, solem colitis. sicut autem nos eundem <lb/>
            diem dominicum dicimus. in eoque non istum solem, sed <lb/>
            resurrectionem domini ueneramur. sic otium sabbatorum sine <lb/>
            Saturni ueneratione a patribus obseruatum est, cum sic illud <lb/>
            obseruari oportebat; erat enim umbra futurorum, sicut apostolus <lb n="25"/>
            testis est. diebus quippe istis, quorum septenarius <lb/>
            numerus in orbem redit. deorum suorum nomina gentes

<note type="footnote">2 cf. Hier. 31, 32 9 Ezech. 11,19 11II COT. 3, 3 25 cf. Col. 2, 17 </note>

<note type="footnote" rend="script"> 1 ibi scriptum § quippe et hoc <hi rend="italic">S</hi> 3 inquid <hi rend="italic">M1</hi> 4 praecepta <hi rend="italic">om. b</hi> <lb/>
            5 acciperat <hi rend="italic">LI</hi> 6 a] ea <hi rend="italic">C</hi> calebrabantur <hi rend="italic">C</hi> celebrabrantur <hi rend="italic">G</hi> <lb/>
            bn <lb/>
            celebrantur <hi rend="italic">S</hi> 8 iuuentur <hi rend="italic">L*Ml</hi> 11 cum] quod <hi rend="italic">(corr. ex</hi> cum m. 2) <hi rend="italic">L</hi> <lb/>
            12 lapideis-tabnlis <hi rend="italic">om. S</hi> 18 predictum <hi rend="italic">C</hi> 14 auferenter <hi rend="italic">LICIGI</hi> auferrentur <lb/>
            <hi rend="italic">(sec</hi>. r <hi rend="italic">s. Z. a m</hi>. 1) <hi rend="italic">M</hi> afferrentur <hi rend="italic">S</hi> 16 et <hi rend="italic">(in ras. m. 2 add.) 0</hi> <lb/>
            adimplere <hi rend="italic">S2,</hi> (re <hi rend="italic">in</hi> ri <hi rend="italic">m</hi>. 1) <hi rend="italic">C</hi> 21 si <hi rend="italic">S* G</hi> 22 eoque] eo quod <hi rend="italic">LSMG</hi> <lb/>
            28 ocium <hi rend="italic">S</hi> 25 oportebit <hi rend="italic">(sup</hi>. i <hi rend="italic">a m</hi>. 1 a) <hi rend="italic">C</hi> enim <hi rend="italic">(s. Z. m. 1) C</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="494"/>
            inposuerunt; de quibus ait apostolus, quod coluerunt et seruierunt <lb/>
            creaturae potius quam creatori. quos in hac <lb/>
            parte etiam uos imitamini, nisi quod cum eis lucidiora duo <lb/>
            lumina, cetera uero sidera non cum eis adoratis. sed et mensibus <lb/>
            inposuerunt nomina deorum suorum. propter honorem<lb n="5"/>
            quippe Romuli, quia eum Martis filium crediderunt, primum <lb/>
            mensem Marti dicantes Martium uocauerunt. et inde Aprilem <lb/>
            nullo dei sui nomine, sed a re ipsa quasi aperilem, quod <lb/>
            tunc plurimum germinis aperiatur in florem. inde tertium <lb/>
            mensem Maium. quod Maiam, Mercurii matrem, deam colant. <lb n="10"/>
            inde quartum Iunium a Iunone, inde ceteros usque ad Decembrem <lb/>
            a numeris nominarunt. sed ex eis Quintilis atque <lb/>
            Sextilis nominibus hominum, quibus diuinos honores decreuerant, <lb/>
            appellati sunt Iulius et Augustus. nam septimus September <lb/>
            et ceteri, ut dixi, usque ad Decembrem numerorum <lb n="15"/>
            ex ordine nominibus enuntiantur. porro Ianuarius a Iano <lb/>
            appellatus est, Februarius a februis, sacris lupercorum. uultis' <lb/>
            ergo, ut et uos dicamini in mense Martio Martem colere? <lb/>
            illo enim mense bema uestrum cum magna festiuitate celebratis. <lb/>
            si autem uobis in mense Martio licere arbitramini <lb n="20"/>
            aliud considerare, non Martem, cur ex die septimo, quod sabbatum <lb/>
            a requie nominatum est, diuinis scripturis Saturnum <lb/>
            inportare conamini, quia eum diem Saturni gentes appellauerunt? <lb/>
            nempe iam uidetis, cum quanta inpietate deliretis. 
</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="6"><p>De sacrificiis autem animalium quis nostrum nesciat <lb n="25"/>
            magis ea peruerso populo congruenter inposita quam deo <lb/>
            desideranti oblata? sed tamen etiam in his figurae nostrae

<note type="footnote"> 1 Rom. 1, 25 </note>

<note type="footnote" rend="script"> 2 <hi rend="italic">quos X4</hi> 3 imitaminini. si <hi rend="italic">(m</hi>. 2 sic) <hi rend="italic">L I</hi> 4 <hi rend="italic">luminarigi C</hi> eis] <lb/>
            a <lb/>
            ea <hi rend="italic">b</hi> adoratis (a <hi rend="italic">in ras.)</hi> S adorais <hi rend="italic">G</hi> 8 aperilem (e <hi rend="italic">s. I. a</hi> <lb/>
            m. 1) <hi rend="italic">LCGM2</hi> aprilem <hi rend="italic">PM'</hi> 9 plurimum <hi rend="italic">C Eug. (ed. Knoll p. 289):</hi> <lb/>
            primum <hi rend="italic">LSGMPb</hi> 11 decembrium <hi rend="italic">S</hi> 12 nominaųęrunt <hi rend="italic">C</hi> 14 augustnsl <lb/>
            augt' <hi rend="italic">Ll</hi> 15 cęteri <hi rend="italic">C</hi> 18 et <hi rend="italic">C Eug. ed. Knöll p. 290):<lb/>
             om. LSGM</hi> 23 quia (a <hi rend="italic">s. ras.) S</hi> quiam <hi rend="italic">G</hi> eum] cfl P eum <hi rend="italic">(corr. ex</hi> <lb/>
            cum) <hi rend="italic">M</hi> 25 -sacrifitiis (fi <hi rend="italic">s. I.) C</hi> 27 figure S </note> <lb/>
             
<pb n="495"/>
            fuerunt, quia nostra mundatio et dei propitiatio nobis sine <lb/>
            sanguine nulla est; sed illarum figurarum ueritas Christus <lb/>
            est, cuius sanguine redempti et mundati sumus. nam in figuris <lb/>
            eloquiorum diuinorum et tauras dictus est propter uirtutem <lb/>
            crucis, cuius cornibus inpios uentilauit, et aries propter innocentiae <lb n="5"/>
            principatum et hircus propter similitudinem carnis <lb/>
            peccati, ut de peccato damnaret peccatum; et si quod aliud <lb/>
            sacrificii genus expressius commemoraueris. in eo quoque tibi <lb/>
            Christum prophetatum esse monstrabo. quocirca siue circumcisio <lb/>
            siue sabbatum siue differentia ciborum siue inmolatio <lb n="10"/>
            sacrificiorum: omnia haec figurae nostrae fuerunt et prophetiae, <lb/>
            quas Christus non soluere, sed adinplere uenit, cum ea, quae <lb/>
            his praenuntiabantur, inpleuit. adtende cui contradicas: cum <lb/>
            apostolo, ex apostolo dico: omnia haec figurae nostrae <lb/>
            fuerunt. <lb n="15"/>
            
</p></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>