<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa024.opp-lat1:16.7-16.26</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa024.opp-lat1:16.7-16.26</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa024.opp-lat1"><div type="textpart" subtype="book" n="16"><div type="textpart" subtype="chapter" n="7"><p>Quae quia singula percurrere longum est, unum pro <lb/>
            multis ostendam, id est quia christianarum haeresium pars <lb/>
            maxima et, quod est in promptu, catholici nihil eorum seruare <lb/>
            curant, quae Moyses scribit. quod ipsum si non de <lb/>
            errore descendit aliquo, sed ex uera illa Christi et discipulorum<lb n="5"/>
            eius traditione, uos omnino fateamini necesse est, contraria <lb/>
            inuicem sibi Iesum docuisse atque Moysen, idcircoque <lb/>
            nec creditum Christum a Iudaeis, quia fidem uellent exhibere <lb/>
            Moysi. quorsum ergo falsum non erit illud legum dixisse ad <lb/>
            eos: si crederetis Moysi. crederetis et mihi? cum sit<lb n="10"/>
            longe manifestum idcirco magis eos non credidisse Iesu. quia <lb/>
            Moysi crederent, potuisse autem fidem Christo habere, si Moysi <lb/>
            credere destitissent. tu tamen, ut dixi, ubinam Moyses de <lb/>
            Christo aliquid scripserit, quaeso nos doceas. 
</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="8"><p>Alias, inquit. si christianus es, crede dicenti Christo,<lb n="15"/>
            quia de se scripsit Moyses; quod si non credis, christianus <lb/>
            non es. inepta haec semper et inbecilla responsio est nihil <lb/>
            habentium, quod ostendant. quanto igitur melius fecisses, si <lb/>
            idem confitereris simpliciter? et tamen hoc mihi quidem dicere <lb/>
            potuisti. quem scias necesse habere, ut credam causa<lb n="20"/>
            religionis, qua famulor Christo, licet hoc ipsum adhuc quaeratur, <lb/>
            utrum sit et hoc Christi testimonium, ut credi debeat <lb/>
            absolute, an scriptoris, ut examinari sollicite. nec si nos non <lb/>
            crediderimus falsis, Christum hinc offendimus, sed falsatores. <lb/>
            tamen utcumque hoc ferri poterit christianis obpositum. quid <lb n="25"/>
            autem de illis agemus, quos retuli, Iudaeo scilicet atque <lb/>
            gentili, quibus dicere non possumus: si christianus es, crede; <lb/>
            si non credis, christianus non es? quamquam de christiano <lb/>
            quidem hoc rectissime dixeris, cum Christus Thomam

<note type="footnote">2 heresium <hi rend="italic">LSC</hi> 3 nichil <hi rend="italic">C</hi> 4 scripsit <hi rend="italic">L</hi> scribit (bit <hi rend="italic">in ras.) C</hi> <lb/>
            6 traditione (m <hi rend="italic">er.) L</hi> 7 sibi innicem <hi rend="italic">C</hi> 8 iudeis <hi rend="italic">C</hi> 9 quorsumj <lb/>
            quomodo (modo <hi rend="italic">in ras. a m. 2) L</hi> quorsum (r <hi rend="italic">et</hi> um <hi rend="italic">s. I. a m. 2) 8</hi> <lb/>
            quorum <hi rend="italic">lIfGI</hi> quare <hi rend="italic">b</hi> 10 michi <hi rend="italic">C</hi> 14 queso <hi rend="italic">C</hi> 17 nichil <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            18 fecisse Ll 23 scriptores <hi rend="italic">b</hi> examinari (ri <hi rend="italic">s. I.) C</hi> 24 credidimus <lb/>
            <hi rend="italic">LGMb</hi> credimus <hi rend="italic">C</hi> 25 ferri <hi rend="italic">C:</hi> fieri <hi rend="italic">LSGMb</hi> 26 quod <hi rend="italic">b</hi> <lb/>
            iudeo <hi rend="italic">C</hi> 27 gentili. Z </note> <lb/>
             
<pb n="447"/>
            apostolum dubitantem de se aspernatus non sit; sed quo animi eius <lb/>
            uulneribus mederetur, corporis sui cicatrices ostendit nec <lb/>
            dixit: si discipulus es, crede; si non credis, discipulus non es. <lb/>
            tu mihi hoc dicas non de Christo dubitanti, sed de sententia, <lb/>
            utrum sit eius. an subinducta. at, inquis, beatiores appellat, <lb n="5"/>
            qui non uiderunt et crediderunt. hoc si ideo dictum putas. <lb/>
            ut sine ratione et iudicio quidque credamus, esto tu beatior <lb/>
            sine sensu, ego mihi contentus ero cum ratione beatus audisse. 
</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="9"><p>AUGUSTINUS respondit: Astute quidem paratum te dicis, <lb/>
            si quas in libris Moysi de Christo prophetias inueneris, ita <lb n="10"/>
            percipere, ac si piscem de mari, cum aquam ipsam unde <lb/>
            piscis capitur, respuas. sed quia Moyses omne quod scripsit, <lb/>
            de Christo est, id est ad Christum omnino pertinet, siue quod <lb/>
            eum figuris rerum uel gestarum uel dictarum praenuntiet, <lb/>
            siue quod eius gratiam gloriamque commendet, tu, qui commenticium <lb n="15"/>
            fallacemque Christum de Manichaei litteris credidisti, <lb/>
            ista Moysi non uis credere, sicut nec piscem uis edere. <lb/>
            uerum hoc interest, quod Moysen hostiliter insectaris, piscem <lb/>
            autem fallaciter laudas. si enim piscem de mari edere non <lb/>
            nocet, sicut ipse dixisti, cur ita eum uos noxium praedicatis. <lb n="20"/>
            ut si alia esca non occurrat, prius fame consumamini quam <lb/>
            pisce uescamini? quid ? quod si omnis caro inmunda est, ut <lb/>
            dicitis, et in omni aqua omnique herba uita illa misera dei <lb/>
            uestri retinetur, quae per uestra alimenta purgata est, detestabilis <lb/>
            superstitio tua et piscem te cogit proicere, quem laudasti, <lb n="25"/>
            et aquam marinam bibere ac spinas edere, quas uituperasti. <lb/>
            quo uero etiam daemonibus dei famulum conparasti, ut, quales <lb/>
            illi fuerunt, cum Christum confiterentur, talis et iste

<note type="footnote"> 6 cf. Ioh. 20, 27 . 29 28 cf. Matth. 8, 29 </note>

<note type="footnote" rend="script"> 4 michi <hi rend="italic">C</hi> 5 <hi rend="italic">ante</hi> an <hi rend="italic">lit. unius litt. C</hi> sub in ducta (in <hi rend="italic">in ras.) S</hi> <lb/>
            7 quidqug.e <hi rend="italic">L'lG2</hi> quicquam <hi rend="italic">b</hi> 8 contentus (ten <hi rend="italic">ex</hi> tem) <hi rend="italic">C</hi> ratiofie <lb/>
            (e 8. <hi rend="italic">1. add. 111. 2) L</hi> 9 <hi rend="italic">Cap</hi>. XXXIII <hi rend="italic">LPM, om. SG</hi> Agustinus <lb/>
            <hi rend="italic">L</hi> 10 mosi <hi rend="italic">SG</hi> 13 /// quod <hi rend="italic">C</hi> 14 praenunciet <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            16 manichei <hi rend="italic">C</hi> 24 purganda <hi rend="italic">Cb</hi> 25 supersticio <hi rend="italic">C</hi> 27 doemonibus <hi rend="italic">028</hi> <lb/>
            demonibus C </note> <lb/>
             
<pb n="448"/>
            accipiatur, si aliquid in eius libris reperiri potuerit, quod praedicet <lb/>
            Christum, ille quidem non dedignatur obprobrium domini sui. <lb/>
            si enim paterfamilias Beelzebub appellatus est, quanto magis <lb/>
            domestici eius! sed uos uidete, a quibus ista didiceritis, <lb/>
            profecto sceleratiores quam illi, qui domino ita conuiciati<lb n="5"/>
            sunt. illi enim non eum Christum esse credebant et ideo <lb/>
            fallacem putabant; uos autem doctrinam non putatis esse <lb/>
            ueracem, nisi quae Christum audet praedicare fallacem. 
</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="10"><p>Unde autem tibi uidetur legem Moysi nihil a paganismo <lb/>
            distare? an quia templum, sacrificium, altare sacerdotemque<lb n="10"/>
            commendat? at haec omnia nomina et in nouo testamento <lb/>
            reperiuntur. soluite, inquit, templum hoc, et in triduo <lb/>
            resuscitabo illud et: cum offers munus tuum ad altare <lb/>
            et: uade, ostende te sacerdoti et offer pro te sacrificium, <lb/>
            quod praecepit Moyses, in testimonium illis. <lb n="15"/>
            quorum autem figurae fuerint istae, partim dominus ipse demonstrat, <lb/>
            cum templum corporis sui templo illi conparat, <lb/>
            partim apostolica doctrina cognoscimus; templum enim dei <lb/>
            sanctum est, ait apostolus, quod estis uos et: obsecro <lb/>
            itaque uos per misericordiam dei, ut exhibeatis corpora<lb n="20"/>
            uestra hostiam uiuam, sanctam, deo placentem <lb/>
            et cetera huiusmodi. proinde illa omnia figurae nostrae <lb/>
            fuerunt, sicut idem dicit et saepe commemorandum est, quia <lb/>
            non daemoniis exhibebantur, sed uni uero deo, qui fecit caelum <lb/>
            et terram, non tamquam indigenti talibus, sed tempora distinguenti<lb n="25"/>
            et iubenti praesentia, per quae significaret futura. uos <lb/>
            autem, qui ut seducatis et decipiatis idiotas inperfectosque

<note type="footnote">4 cf. Matth. 10, 25 12 Ioh. 2, 19 13 Matth. 5, 24 14 Matth. 8, 4 <lb/>
            18 I Cor. 3, 17 19 Rom. 12, 1 22 I Cor. 10, 6 </note>

<note type="footnote" rend="script">1 reperire G1 repperiri <hi rend="italic">C</hi> repperire <hi rend="italic">Lx</hi> 2 dedignatur (i s. <hi rend="italic">I.) &lt;7</hi> <lb/>
            dni di sui <hi rend="italic">b</hi> 3 beelzebub <hi rend="italic">(med</hi>. e 8. <hi rend="italic">I.) L</hi> 5 couiciati <hi rend="italic">C</hi> conuitiati <hi rend="italic">L I</hi> <lb/>
            7 putastis <hi rend="italic">G28</hi> 8 audet <hi rend="italic">(corr</hi>. ei aridet) <hi rend="italic">C</hi> 9 nichil <hi rend="italic">C</hi> 11 ad <hi rend="italic">LIJIIGI</hi> <lb/>
            12 repperiuntur <hi rend="italic">LISJGM</hi> 16 iste <hi rend="italic">b</hi> 20 exibeatis <hi rend="italic">3P</hi> 21 uiuentem <hi rend="italic">81</hi> <lb/>
            23 sepe <hi rend="italic">C</hi> sepę <hi rend="italic">S</hi> 24 uero] uiro <hi rend="italic">LSGM1</hi> celum <hi rend="italic">C</hi> 26 presentia <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            27 iziotas <hi rend="italic">SG, (corr</hi>. ec idiotas) <hi rend="italic">M</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="449"/>
            christianos, paganismum uos fingitis detestari, edite nobis <lb/>
            auctoritatem christianoram librorum, in quibus uobis solem <lb/>
            ac lunam colere atque adorare praeceptum sit. uester ergo <lb/>
            potius error paganismo similis est. quandoquidem nec Christum <lb/>
            colitis. sed Christi nomine nescio quid, quod uobis mentiendo <lb n="5"/>
            finxistis, et deos uel in isto conspicuo caelo uisibiles uel <lb/>
            alios innumerabiles conmenticios adoratis. quibus phantasmatis <lb/>
            quasi uanis atque inanibus simulacris non aediculas fabricastis, <lb/>
            sed corda uestra templa fecistis. 
</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="11"><p>Exigis a me, ut ostendam, quaenam scripserit de Christo <lb n="10"/>
            Moyses. iam quidem superius multa demonstrata sunt, sed <lb/>
            quis possit omnia demonstrare? praesertim quia, si quaedam <lb/>
            commemorem, paratus uidetur iste peruersus uel in alium <lb/>
            sensum ea conari peruertere uel, si fuerit euidentia clarioris <lb/>
            ueritatis obpressus, dicere se illa tamquam de mari salso <lb n="15"/>
            suauem piscem capere nec ideo se ad totam scripturam <lb/>
            Moyseos uelut ad aquam marinam bibendam cogi oportere. <lb/>
            quapropter sufficere arbitror huic operi, ut ea ipsa, quae <lb/>
            reprehendenda secerpsit de scriptura legis Hebraeorum. ad <lb/>
            Christum praedicandum pertinere, si recte intellegantur. ostendam: <lb n="20"/>
            ex quo satis adpareat multo magis cetera uel statim <lb/>
            pronuntiata uel diligenter ac ueraciter perscrutata christianae <lb/>
            fidei conuenire, si ea, quae deridenda atque damnanda obicit <lb/>
            inimicus, eis ipsis conuincatur christiana ueritate damnandus. <lb/>
            quapropter, o plene omni fallacia, cum dominus in euangelio <lb n="25"/>
            dixerit: si crederetis Moysi, crederetis et mihi; de me <lb/>
            enim ille scripsit. nihil est, quod te in ingenti aestu

<note type="footnote"> 26 Ioh. 5, 46 </note>

<note type="footnote" rend="script"> 5 quicquid <hi rend="italic">SGt</hi> quidquid <hi rend="italic">G</hi> 7 commenticios <hi rend="italic">CSGjU</hi> fantasmatis <lb/>
            <hi rend="italic">C</hi> phantasmatib' <hi rend="italic">3I2b</hi> 8 simulachris <hi rend="italic">S</hi> ediculas <hi rend="italic">L</hi> edicolas <hi rend="italic">Pb</hi> <lb/>
            fabricatis <hi rend="italic">LSGPM</hi> 9 fecistis templa <hi rend="italic">C</hi> 13 commemoraem <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            18 huic (i <hi rend="italic">s. 1.) C</hi> opere <hi rend="italic">Z'</hi> 19 reprsehendenda <hi rend="italic">L</hi> repraehendenda <hi rend="italic">M</hi> <lb/>
            reprehendenda snnt <hi rend="italic">C</hi> secerpit <hi rend="italic">CSMG</hi> ebreorum <hi rend="italic">C</hi> 20 intellegantur <lb/>
            <hi rend="italic">Ll</hi> 22 pronunciata <hi rend="italic">C</hi> 24 conuincetur CI damnandis C'1 <lb/>
            26 mosi <hi rend="italic">SGM</hi> michi <hi rend="italic">C</hi> 27 nichil <hi rend="italic">C</hi> te (s. <hi rend="italic">1.) C</hi> positu <hi rend="italic">L</hi> </note>

<note type="footnote"> XXV. Aug. seot. 6. </note>

<note type="footnote"> 29 </note> <lb/>
             
<pb n="450"/>
            positum fingas et cogi uidearis in alterum e duobus. ut aut <lb/>
            falsum pronunties capitulum hoc aut mendacem Iesum. sicut <lb/>
            enim hoc capitulum uerum est, ita et uerax est Iesus. rectius <lb/>
            uisum est, inquit, scriptoribus ascribere falsitatem <lb/>
            quam ueritatis auctori mendacium. itane tu Christum <lb n="5"/>
            credis ueritatis auctorem, quem praedicas carnis et mortis et <lb/>
            uulnerum et cicatricum simulatorem ? uolo mihi ostendas. <lb/>
            unde auctorem ueritatis didiceris Christum, si eis, qui de illo <lb/>
            scripserunt, quorum auctoritas recenti memoria commendata <lb/>
            atque firmata in posteros emanauit. audes adscribere falsitatem. <lb n="10"/>
            non enim uidisti Christum, aut quemadmodum cum apostolis <lb/>
            locutus est tecum, aut de caelo te sicut Saulum uocauit. <lb/>
            quid de illo sentire, quid credere possumus. nisi quod scriptura <lb/>
            testatur ? porro si mendax est euangelium disseminatum <lb/>
            et notum omnibus gentibus et ab initio praedicationis nominis <lb n="15"/>
            Christi in ecclesiis omnibus in tanto sanctitatis culmine conlocatum, <lb/>
            quae scriptura proferri potest, cui de Christo fides <lb/>
            habenda sit? quid poteris proferre scriptum, quod non ille, <lb/>
            qui hoc non uult credere, dicat esse confictum. si tanta euangelii <lb/>
            notitia uenit in dubium? <lb n="20"/>
            
</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="12"><p>Deinde subiungis ipsum te audisse dicentem fures fuisse <lb/>
            et latrones omnes, qui uenerunt ante se. unde illum audisti <lb/>
            hoc dicentem nisi ex euangelio? at si hoc. quod ita credis <lb/>
            ex euangelio, ut tamquam ex ore domini audisse te dicas. <lb/>
            alius falsum esse contendat atque hoc dixisse Christum neget. <lb n="25"/>
            quo ibis? quid facies? nonne euangelicam auctoritatem quantis <lb/>
            potueris uiribus praedicabis? miser, illic scriptum est, quod <lb/>
            non uis credere, ubi didicisti quod ita credis, ut hoc te ab

<note type="footnote"> 12 cf. Act. 9, 3 sqq. 22 cf. Ioh. 10, 8 </note>

<note type="footnote"> 2 capitulum (i <hi rend="italic">ex</hi> o <hi rend="italic">corr.) C</hi> 3 est <hi rend="italic">alt. om. LSMG</hi> 4 inquis <hi rend="italic">Ll</hi> asscribere <lb/>
            <hi rend="italic">C</hi> 7 michi <hi rend="italic">C</hi> 10 semanauit <hi rend="italic">BIG</hi> eminauit <hi rend="italic">LyPl</hi> seminauit <hi rend="italic">Mx</hi> <lb/>
            asscribere <hi rend="italic">C</hi> 11 quemammodum <hi rend="italic">L'MGl</hi> 12 te <hi rend="italic">om. C</hi> uocauit <lb/>
            sanltim C 15 inicio <hi rend="italic">C</hi> 19 dicat (a <hi rend="italic">corr. ex</hi> e) <hi rend="italic">C</hi> 20 noticia <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            22 uenerint <hi rend="italic">SG</hi> 23 (et 24) eu»angelio (u <hi rend="italic">er.) C</hi> ac <hi rend="italic">b</hi> quod] ut <hi rend="italic">SG</hi> <lb/>
            ut <hi rend="italic">(ras.) LM</hi> 24 audissa edicas 11f1 26 ibis (s .'1. <hi rend="italic">l. a m. J) L</hi> <lb/>
            nangelicam X1 euijangelicam C </note> <lb/>
             
<pb n="451"/>
            ipso Christo dicas audisse. ecce nos utrumque credimus, quia <lb/>
            euangelio sancto credimus, ubi utrumque scriptum est: et de <lb/>
            Christo scripsisse Moysen et omnes, qui ante Christum uenerunt, <lb/>
            fures fuisse et latrones. uenisse quippe ita uult intellegi, <lb/>
            quia missi non sunt; nam qui missi sunt, sicut Moyses <lb n="5"/>
            et sancti prophetae, non ante ipsum, sed cum ipso uenerunt, <lb/>
            quia non eum per superbiam praecedere noluerunt, sed eum <lb/>
            per ipsos loquentem humiliter portauerunt. uos autem, qui <lb/>
            haec uerba domini sic intellegitis, secundum uestrum intellectum <lb/>
            satis confitemini nullos uos habere prophetas, qui <lb n="10"/>
            uenturum Christum prophetauerunt, et ideo uobis eum sicut <lb/>
            uoluistis, ita finxistis. nam si aliqui sunt uestri. quibus quidem <lb/>
            propterea fides habenda non est, quia nonnisi a uobis <lb/>
            proferuntur, tamen si aliqui sunt, quos dicere audeatis prophetasse <lb/>
            Christum falsa carne uenturum, falsa morte passurum, <lb n="15"/>
            falsas cicatrices dubitantibus discipulis oblaturum, non dico <lb/>
            ex hoc ipso, quam sint detestandi atque fugiendi, quamque <lb/>
            non possint esse ueraces, quibus de mendacio Christus placet: <lb/>
            ut hoc non dicam, certe ut dicere coeperam, secundum istum <lb/>
            intellectum uestrum fures fuerunt et latrones, quoniam ante <lb n="20"/>
            Christum uenerunt, qui eum uenturum quoquo modo praedicauerunt. <lb/>
            porro si ille intellectus est uerus, ut ipsi ante <lb/>
            Christum uenisse dicantur, qui cum Christo, id est cum uerbo <lb/>
            dei uenire noluerunt, sed cum eos non miserit deus, mendacia <lb/>
            sua hominibus adtulerunt: uos quoque ipsi. quamuis post <lb n="25"/>
            Christi passionem et resurrectionem in hoc mundo nati fueritis, <lb/>
            fures et latrones estis, quia, priusquam uos ipse inluminaret. <lb/>
            ut ueritatem ipsius praedicaretis, eum anteuenire <lb/>
            uoluistis, ut uestram fallaciam iactaretis.

<note type="footnote" rend="script"> 2 eunangelio <hi rend="italic">C</hi> 4 intellegi <hi rend="italic">L1</hi> 5 quia (a <hi rend="italic">add. m. 2) S</hi> missi <hi rend="italic">(sec</hi>. s <hi rend="italic">s. I.)</hi> <lb/>
            si <hi rend="italic">(si paene er.) M</hi> 6 cum <hi rend="italic">(s. I.) C</hi> 8 portafuerunt <hi rend="italic">C</hi> 9 intellegitis <hi rend="italic">Lf</hi>. <lb/>
            11 proph§tauerunt <hi rend="italic">Cb</hi> prophetauerint <hi rend="italic">SG</hi> 12 aliqui (s <hi rend="italic">er.) L</hi> aliquiS (... <lb/>
            <hi rend="italic">add. m</hi>. 2) <hi rend="italic">PG</hi> aliquis uestrum <hi rend="italic">b</hi> 14 aliqui S tlri pphe-re <hi rend="italic">M</hi> sunt <hi rend="italic">om. C</hi> <lb/>
            quos (s <hi rend="italic">ex</hi> d <hi rend="italic">corr.)</hi> CM 16 ablaturum JD' 17 quamquą.e <hi rend="italic">L1</hi> 19 ceperan» <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            istum <hi rend="italic">om. S</hi> 20 ilri <hi rend="italic">(ex</hi> llrm) <hi rend="italic">C</hi> fu*res <hi rend="italic">L</hi> 24 uoluerunt <hi rend="italic">Lb</hi> 25 attulerunt <lb/>
            <hi rend="italic">L</hi> 28 predicaretis <hi rend="italic">C</hi> eum ante <hi rend="italic">(signa adpos. fIl. 2) L</hi> </note>

<note type="footnote"> 29* </note> 
<pb n="452"/>
            
</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="13"><p>Illic autem, ubi ei dictum est a ludaeis: tu de te <lb/>
            testificaris; testimonium tuum non est uerum, non <lb/>
            mirum est non te uidere prosecutum eum, ut diceret de se <lb/>
            prophetasse Moysen; non enim habes pium oculum, quo id <lb/>
            possis uidere. nam ecce id ipsum, quod eis respondit, nempe:<lb n="5"/>
            in lege uestra scriptum est, quia duorum hominum <lb/>
            testimonium uerum est. ego sum, qui testificor de <lb/>
            me, et testificatur de me, qui me misit. pater, quid <lb/>
            aliud sonat recte intellegentibus nisi illum testium numerum <lb/>
            in lege prophetico spiritu consecratum et commendatum, ut<lb n="10"/>
            etiam sic praenuntiaretur futura reuelatio patris et filii, quorum <lb/>
            spiritus est in illa inseparabili trinitate spiritus sanctus? <lb/>
            ideo scriptum est: in ore duorum uel trium testium <lb/>
            stabit omne uerbum. alioquin et unus testis plerumque <lb/>
            uerum dicit et plures plerumque mentiuntur, potiusque creditum<lb n="15"/>
            est in exordio fidei gentium uni apostolo euangelizanti <lb/>
            quam populis errantibus, a quibus persecutionem patiebatur. <lb/>
            non igitur frustra quodam modo consecratus est iste numerus <lb/>
            testium, et cum hoc dominus respondit, eo quoque ipso intellegi <lb/>
            uoluit de se prophetasse Moysen. an forte inde calumniamini,<lb n="20"/>
            quia non ait, in lege dei, sed in lege uestra <lb/>
            scriptum est?'" ubi usitatam locutionem scripturarum quis <lb/>
            non agnoscat? in lege uestra enim, dixit, uobis data, sicut <lb/>
            dicit apostolus euangelium suum, quod se tamen accepisse <lb/>
            testatur, non ab homine, sed per reuelationem Iesu Christi. <lb n="25"/>
            an et Christum dicitis negasse se habere patrem deum.

<note type="footnote">1 loli. 8, 13 sqq. 13 Deut. 19, 15 23 n Tim. 2, 8; Gal. 1. 11 </note>

<note type="footnote" rend="script"> 1 ei <hi rend="italic">(s. I.) C</hi> iudeis <hi rend="italic">C</hi> 4 quo (d <hi rend="italic">er.) L</hi> 5 possit <hi rend="italic">LIМ1</hi> pOBSes <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            6 dvorum (v <hi rend="italic">sup</hi>. 0 <hi rend="italic">superscr. m</hi>. 1) <hi rend="italic">L</hi> hominum (i <hi rend="italic">s. I. a m</hi>. 1) <hi rend="italic">C<lb/>
             om. b</hi> 9 <hi rend="italic">post</hi> recte <hi rend="italic">ras. 1 uocab. L</hi> intellegentibus <hi rend="italic">L1</hi> <lb/>
            ". <lb/>
            testimQflium <hi rend="italic">(m. 2 exp.) L</hi> 12 &amp; <hi rend="italic">sps S</hi> sci <hi rend="italic">Lb</hi> 13 ideoq: scriptum est <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            16 euuangelizanti <hi rend="italic">C</hi> 17 <hi rend="italic">post</hi> quibus <hi rend="italic">hab</hi>. ipse <hi rend="italic">SMG</hi> patiebatur <hi rend="italic">b</hi> <lb/>
            19 intellegi <hi rend="italic">i1</hi> 20 calumpniamini <hi rend="italic">C</hi> 21 dfti <hi rend="italic">SMG</hi> lege (ge s. <hi rend="italic">I.) C</hi> <lb/>
            22 ubi <hi rend="italic">om. C</hi> 23 in <hi rend="italic">otn. CSMG</hi> enim uestra <hi rend="italic">Cb</hi> 24 euuangelium <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            2fi dicetis <hi rend="italic">CMP1</hi> se <hi rend="italic">om. LCSGMh</hi> deum <hi rend="italic">(add. m</hi>. 2) 8 </note> <lb/>
             
<pb n="453"/>
            ubicumque non ait: pater noster, sed pater uester? iam uero <lb/>
            uocem illam, quam commemorasti caelo delatam: hic est <lb/>
            filius meus dilectissimus, credite illi, quia uos non <lb/>
            audistis, nolite illi credere. si autem ideo creditis, quia eam <lb/>
            in scripturis sanctis inuenistis, ibi est et ista. cui credere <lb n="5"/>
            non uultis de Christo scripsisse Moysen; ibi aliae multae, <lb/>
            quibus pariter fidem derogatis nec timetis, miseri, ne ita profanus <lb/>
            aliquis dicat istam uocem omnino non sonuisse de caelo. <lb/>
            et sicut uos contra salutem generis humani, quae omnibus <lb/>
            gentibus euangelica auctoritate confertur, etiam in uestram <lb n="10"/>
            perniciem argumentamini, cum dicitis propterea non esse credendum, <lb/>
            quod dixerit Christus de se scripsisse Moysen. quia <lb/>
            si hoc ille dixisset. nec Iudaei tacere potuissent. <lb/>
            quin statim, utpote maligni et astuti, quaererent, quidnam <lb/>
            illud esset, quod de se a Moyse scriptum putaret: <lb n="15"/>
            sic et ille uanus et perditus dicat: si de caelo uox illa sonuisset, <lb/>
            omnes Iudaei, qui audierant, credidissent ? cur ergo <lb/>
            non consideratis, insani, sicut fieri potuit, ut et post illam <lb/>
            caelestem uocem dura Iudaeorum infidelitas permaneret, ita <lb/>
            fieri potuisse, ut cum Christus diceret de se scripsisse Moysen, <lb n="20"/>
            hoc magis maligna astutia timentes, unde conuincerentur, <lb/>
            audire omnino non quaererent, quid de illo scripserit Moyses ? <lb/>
            
</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="14"><p>Sed hanc non solum sacrilegam aduersus euangelicam <lb/>
            sanctitatem, uerum etiam eneruem ac debilem esse argumentationem <lb/>
            sentit et Faustus atque intentionem suam in illud <lb n="25"/>
            potius confert eoque se plus teneri dicit, quia omnem Moyseos <lb/>
            scripturam scrutatus nullas ibi de Christo prophetias

<note type="footnote">1 Mfltth. 6, 26 . 32 2 Matth. 3, 17; 17, 5 </note>

<note type="footnote"> 2 commemorasti (mo <hi rend="italic">s. l.) C</hi> 4 illi <hi rend="italic">(s. l. m. 1) L</hi> 6 mosen <hi rend="italic">G</hi> <lb/>
            moysen <hi rend="italic">S2</hi> 7 prophanus <hi rend="italic">C</hi> 9 humani (ni <hi rend="italic">m. 2 retract.) L</hi> 10 eunangelica <lb/>
            <hi rend="italic">C</hi> 14 utpotem aligni <hi rend="italic">(corr. ex</hi>. alieni) <hi rend="italic">M</hi> quererent <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            15 esset <hi rend="italic">om. b</hi> de <hi rend="italic">o'n. C</hi> 16 sic! et (nt <hi rend="italic">er.) M</hi> 17 quur <hi rend="italic">C</hi> 18 fieri <lb/>
            non pot. <hi rend="italic">GSl</hi> 19 iudeorum C 22 ft auderent (ñ <hi rend="italic">et</hi> nt <hi rend="italic">s. l. am. 2) M</hi> <lb/>
            audere <hi rend="italic">Lb</hi> quererent <hi rend="italic">C</hi> quod <hi rend="italic">Lx</hi> 23 euuangelicam <hi rend="italic">C</hi> 24 eneruS <lb/>
            <hi rend="italic">(ã in ras.) L</hi> 25 intent$tionem S <hi rend="italic">26 conferte Ml</hi> eoque] <hi rend="italic">oque L'Ml</hi> <lb/>
            27 scrutatur 81 nulla sibi <hi rend="italic">M</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="454"/>
            inuenit. cui cito respondeo: quia non intellegit; et si, cur <lb/>
            non intellegat, quisquam quaesierit, respondebo "quia inimico, <lb/>
            quia aduerso animo legit, quia non ideo scrutatur, ut sciat, <lb/>
            sed quod nescit, scire se putat." haec praesumptio tumidae <lb/>
            adrogantiae oculum cordis uel claudit, ut omnino non uideat,<lb n="5"/>
            uel distorquet, ut peruerse uideat, et aliud pro alio probet <lb/>
            aut inprobet. tu me, inquit, doce, quid est, quod me <lb/>
            forte legentem praeterierit de deo ac domino nostro <lb/>
            memoratum in scriptura Moysi. et hic cito respondeam: <lb/>
            totum te praeteriit, quia totum ille de Christo scripsit. sed<lb n="10"/>
            quia totum discutere et pertractare non possumus, hoc tibi <lb/>
            in isto opere, si potero, domino adiuuante seraabo, quod <lb/>
            superius dixi. ut ea ipsa, quae ad reprehendendum eligis, <lb/>
            ostendam de Christo esse conscripta. quin etiam petis, ne <lb/>
            dixerim, ut inperiti solent, hoc ipsum satis esse debere<lb n="15"/>
            ad fidem, quia Christus dixerit de se scripsisse <lb/>
            Moysen. quod quid.eÎn si dico, non ut inperitus, sed ut fidelis <lb/>
            dico; non ualere autem hoc ad conuincendum gentilem uel <lb/>
            Iudaeum et ego fateor; sed aduersus uos, qui quoquo modo <lb/>
            nomine christiano gloriamini, satis esse idoneum ac praeualidum,<lb n="20"/>
            tu quoque et si diu tergiuersatus tameJ;lJ coactus es <lb/>
            confiteri dicens: nolo enim nunc ad me respicias, quem <lb/>
            ad credendum professio mea fecit obnoxium, ut non <lb/>
            possim non credere ei, quem sequor; sed puta nos <lb/>
            cum Iudaeo tractare, puta cum gentili. quibus uerbis <lb n="25"/>
            ostendisti te interim, cum quo mihi nunc res est, quia te ad <lb/>
            credendum professio tua fecit obnoxium, satis esse conuictum <lb/>
            de Christo scripsisse Moysen, quia ipsum Christum hoc dixisse <lb/>
            in euangelio scriptum est, cuius tam praeclaram sanctamque <lb/>
            auctoritatem labefactare non audes; quia et, cum id ex

<note type="footnote">1 intellegit <hi rend="italic">L1</hi> 2 intelligat <hi rend="italic">Z2</hi> quesierit <hi rend="italic">C</hi> 4 tumide <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            5 adrogantiae G* 6 distorquit <hi rend="italic">LłSIMI</hi> peruersie <hi rend="italic">LxG</hi> peruersae <hi rend="italic">M</hi> <lb/>
            7 inquid Lx 10 Нłs <hi rend="italic">C</hi> illQ <hi rend="italic">b</hi> 13 reprehenduin <hi rend="italic">C</hi> repraehen- <lb/>
            <hi rend="italic">dendum L</hi> quoquo <hi rend="italic">(pr. quo s. I.) G</hi> 25iudeo6' <hi rend="italic">gentile LKMXG*</hi> <lb/>
            quibus] quiuis <hi rend="italic">Sx</hi> 27 obnoxium <hi rend="italic">om, h</hi> </note> <lb n="30"/>
             
<pb n="455"/>
            obliquo audes, difficultatis tuae pressus angustiis et cernens, <lb/>
            quanta ruina te obruat, cum tibi dicitur nullam esse scripturam, <lb/>
            cui de factis et dictis Christi flagites esse credendum, <lb/>
            si euangelio tam sancte lateque notissimo credendum esse <lb/>
            non putas, et timens, ne amisso christiani nominis pallio <lb n="5"/>
            nuda uanitas uestra omnibus conspuenda et detestanda remaneat, <lb/>
            rursus te saucium colligere conaris et dicis, quod istis <lb/>
            euangelii uerbis iam te ad credendum professio tua fecit obnoxium. <lb/>
            sic ergo te interim, cum quo nunc ago, teneo, ferio, <lb/>
            perimo, id est errorem tuum atque fallaciam, et cogo fateri <lb n="10"/>
            de Christo scripsisse Moysen, quia hoc Christum dixisse -in <lb/>
            euangelio legitur, cui te ad credendum professio tua fecit obnoxium. <lb/>
            cum Iudaeo uero uel gentili si mihi necesse fuerit <lb/>
            disputare, iam supra ostendi, quibus modis pro meis paruulis <lb/>
            uiribus me agere oportere existimem. <lb n="15"/>
            
</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="15"><p>Nec illud nego de Christo esse praedictum, quod tu <lb/>
            tamquam facile refellendum elegisti, ubi deus loquitur ad <lb/>
            Moysen dicens: suscitabo illis prophetam de fratribus <lb/>
            ipsorum similem tibi. nec me tua lauta et lepida antitheta, <lb/>
            quibus luteum sermonem quasi colorare ac pingere <lb n="20"/>
            uoluisti, ullo modo ab hac fidei ueritate deterrent. conparans <lb/>
            enim Christum atque Moysen et cupiens demonstrare dissimile, <lb/>
            ut ob hoc non de Christo uideatur intellegendum esse, <lb/>
            quod scriptum est: suscitabo illis prophetam similem <lb/>
            tibi, obposuisti tibimet ex aduerso multa contraria, quod ille <lb n="25"/>
            homo, hic deus, ille peccator. hic sanctus, ille ex coitu natus, <lb/>
            hic secundum nos ex uirgine, secundum uos uero nec ex <lb/>
            uirgine, ille offenso deo occiditur in monte. 'hic patri perplacens <lb/>
            patitur propria uoluntate. quasi uero cum simile

<note type="footnote">18 Dent. 18, 15 . 18 </note>

<note type="footnote" rend="script"> 1 difficultates <hi rend="italic">Ll MI</hi> prassus <hi rend="italic">S</hi> praessus <hi rend="italic">M</hi> 4 sanctę <hi rend="italic">Sb</hi> 7 sautium <lb/>
            <hi rend="italic">CSG</hi> 9 te <hi rend="italic">om. SG</hi> 10 terrorem <hi rend="italic">SPMG</hi> ■ cogor <hi rend="italic">S</hi> <lb/>
            cogor <hi rend="italic">LGJfb</hi> 13 iudeo <hi rend="italic">C</hi> 14 paruolis Ml 16 nec (c s. <hi rend="italic">I.) G</hi>.ēe <lb/>
            <hi rend="italic">(s. I.) G</hi> qd tu <hi rend="italic">(8. Z.) M</hi> 19 antiteta <hi rend="italic">G, (in ras.) M</hi> 22 dis- <lb/>
            /• X <lb/>
            similes <hi rend="italic">b</hi> 27 uos] nos <hi rend="italic">C</hi> 28 ille occiditur in monte offenso dfi 8 </note> <lb/>
             
<pb n="456"/>
            aliquid dicitur, ex omni parte atque ex omni modo simile intellegatur, <lb/>
            quia non ea tantum, quae unius eiusdemque naturae <lb/>
            sunt. dicuntur inter se esse similia, sicut gemini homines <lb/>
            uel filii parentibus uel omnes homines omnibus hominibus, <lb/>
            in quantum homines sunt, similes utique sunt — quod et in<lb n="5"/>
            ceteris animalibus intueri facillimum est uel arboribus, ut <lb/>
            olea oleae, laurus lauro similis dicitur — uerum etiam naturae <lb/>
            disparis sunt et dicuntur multa similia, ut oliuae oleaster et <lb/>
            far tritico. de rebus adhuc proximis et adtingentibus loquor; <lb/>
            nam quid tam longe distans a filio dei, per quem facta sunt<lb n="10"/>
            omnia, quam pecus et lapis? et tamen in euangelio legitur: <lb/>
            ecce agnus dei et in apostolo: petra autem erat Christus: <lb/>
            quae nullo modo quisquam recte diceret, si eorum <lb/>
            aliquam similitudinem nullo medo ille susciperet. quid ergo <lb/>
            mirum, si non est dedignatus Christus fieri similis ipsi Moysi,<lb n="15"/>
            qui similis factus est oui, quam in eius praenuntiatione per <lb/>
            ipsum Moysen praecepit deus manducari a populo suo eiusque <lb/>
            sanguinem ad tutelam salutis adhiberi et pascha appellari, <lb/>
            quod nunc in Christo esse conpletum nemo dissimulare permittitur? <lb/>
            quapropter de scripturis agnosco dissimilem, de <lb n="20"/>
            scripturis mecum agnosce et tu similem: non inde dissimilem, <lb/>
            unde similem, sed alia causa illud, alia illud, dum tamen <lb/>
            utrumque demonstrem. dissimilis homini Christus. quia deus: <lb/>
            scriptum est enim de illo: quia est super omnia deus <lb/>
            benedictus in saecula; et similis homini Christus, quia <lb n="25"/>
            homo, quia de illo itidem scriptum est: mediator dei et <lb/>
            hominum, homo Christus Iesus. dissimilis peccatori <lb/>
            Christus, quia semper sanctus, et similis peccatori Christus. <lb/>
            quia deus filium suum misit in similitudinem carnis peccati,

<note type="footnote">10 cf. Ioh. 1, 3 12 Ioh. 1, 29 I Cor. 10. 4 18 Ex. 20 <lb/>
            24 Rom. 9, 5 26 I Tim. 2, 5 </note>

<note type="footnote">1 intelligetur CI 2 quę (u <hi rend="italic">ex</hi> 0 <hi rend="italic">corr.) S</hi> 6 ut] uel <hi rend="italic">L</hi> 7 olee C <lb/>
            8 disparis lS <hi rend="italic">fin. add. m</hi>. 2) <hi rend="italic">C</hi> dispares <hi rend="italic">L</hi> 13 quisquam (s <hi rend="italic">s. I.) G</hi> <lb/>
            16 quamj quem <hi rend="italic">LlCP</hi> praenuntiationem <hi rend="italic">ltIC</hi> 22 unde similem <lb/>
            <hi rend="italic">m</hi>. 2 <hi rend="italic">scr. sup</hi>. dissimilem <hi rend="italic">C</hi> aliud <hi rend="italic">L'</hi> 24 scriptum namque est <hi rend="italic">S</hi> <lb/>
            qui <hi rend="italic">h</hi> 25 secula <hi rend="italic">C</hi> 29 misit filium suum <hi rend="italic">S</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="457"/>
            ut de peccato damnaret peccatum in carne. homini ex coitu <lb/>
            nato dissimilis Christus, in quantum ex uirgine natus est, sed <lb/>
            homini nato similis Christus, in quantum et ipse ex femina <lb/>
            natus est, cui dictum est: quod nascetur ex te sanctum, <lb/>
            uocabitur filius dei. homini propter peccatum suum mortuo <lb n="5"/>
            dissimilis Christus. in quantum sine peccato et propria potestate <lb/>
            mortuus est, sed rursus homini mortuo similis Christus, <lb/>
            in quantum et ipse uera morte corporis mortuus est. 
</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="16"><p>Nec ideo Moysi famulo dei derogaueris, quia eum 'peccatorem <lb/>
            fuisse et offenso deo suo in monte occisum esse <lb n="10"/>
            dixisti. nouerat enim et ipse in domino gloriari, ut ab eo <lb/>
            saluus fieret: a quo et ille, qui dicit: Christus Iesus uenit <lb/>
            in hunc mundum peccatores saluos facere, quorum <lb/>
            primus ego sum. arguitur enim Moyses uoce diuina. quod <lb/>
            eius fides ad aquam de petra eiciendam aliquantum titubauerit: <lb n="15"/>
            quod ei cum peccato Petri potest esse commune. qui in mediis <lb/>
            fluctibus simili fidei defectu dubitauit. uerum absit, ut credamus <lb/>
            hinc eum esse alienatum ab aeterna societate sanctorum. <lb/>
            qui cum sancto Helia. sicut euangelium loquitur, meruit <lb/>
            clarificato in monte domino adsistere. nam, ut in ueteribus <lb n="20"/>
            legimus libris, etiam post ipsum peccatum quantum sit apud <lb/>
            deum meritum eius adparet. sed quid causae fuerit. ut de <lb/>
            peccato eius tali morte uindicando deus loqueretur, quoniam <lb/>
            pollicitus sum ea ipsa demonstrare ad praenuntiandum Christum <lb/>
            pertinere, quae tu reprehendenda delegeris, faciam, sicut possum, <lb n="25"/>
            domino adiuuante, ut hoc etiam, quod in Moysi morte <lb/>
            reprehendisti. prophetiam fuisse de Christo recte intellegentibus <lb/>
            doceam. 
</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="17"><p>Sicut enim mos est diuinorum in scripturis sanctis

<note type="footnote"> 1 cf. Rom. 8, 3 4 Luc. 1,35 10 cf. Deut. 34, o 12 I Tim. 1,15 <lb/>
            15 cf. Num. 20, 10 sqq. 17 cf. Matth. 14, 30 sq. 20 cf. Matth. 17,1 aqq. </note>

<note type="footnote"> 1 dampnaret C co.itu (h <hi rend="italic">er.) M</hi> 10 montem <hi rend="italic">G</hi> montem 92 <lb/>
            monte (m <hi rend="italic">er.) LM</hi> 15 aliquantulO <hi rend="italic">CMb</hi> tituuauerit <hi rend="italic">Mx</hi> 20 uti <lb/>
            <hi rend="italic">et LSftf ueterib: legimus LI 22 eius (s. Z.) S</hi> 25 reprashendenda <lb/>
            <hi rend="italic">L</hi> 27 reprehendisti <hi rend="italic">L</hi> de (e in <hi rend="italic">ras.) L</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="458"/>
            mysteriorum, ut idem homo alias aliam atque aliam pro re <lb/>
            aliqua significanda personam gerat, tunc Moyses populi Iudaeorum <lb/>
            sub lege positi personam gerebat eumque in prophetica <lb/>
            praenuntiatione figurabat. sicut ergo Moyses petram uirga <lb/>
            percutiens de dei uirtute dubitauit, ita ille populus, qui sub<lb n="5"/>
            lege per Moysen data tenebatur, Christum ligno crucis adfigens <lb/>
            eum uirtutem dei esse non credidit. sed sicut percussa <lb/>
            petra manauit aquam sitientibus, sic plaga dominicae passionis <lb/>
            effecta est uita credentibus. habemus enim de hac re praeclarissimam <lb/>
            et fidelissimam uocem apostoli, cum inde loqueretur,<lb n="10"/>
            dicentis: petra autem erat Christus. hanc ergo <lb/>
            carnalem de Christi diuinitate desperationem in ipsius Christi <lb/>
            altitudine deus mori iubet, cum mortem carnis Moysi in <lb/>
            monte imperat fieri. sicut enim petra Christus, ita et mons <lb/>
            Christus: petra humilis fortitudo, mons eminens magnitudo,<lb n="15"/>
            quia sicut apostolus ait: petra erat Christus, ita ipse dominus: <lb/>
            non potest ciuitas abscondi super montem <lb/>
            constituta, se scilicet montem, fideles autem suos in sui <lb/>
            nominis gloria fundatos adserens ciuitatem. prudentia carnis <lb/>
            uiuit, cum tamquam petra percussa Christi humilitas in cruce<lb n="20"/>
            contemnitur; Christus enim crucifixus Iudaeis scandalum est. <lb/>
            gentibus autem stultitia. et prudentia carnis moritur, cum <lb/>
            tamquam montis eminentia Christus excelsus agnoscitur; ipsis <lb/>
            enim uocatis Iudaeis et Graecis Christus dei uirtus et dei <lb/>
            sapientia est. ascendit itaque Moyses in montem, ut carne <lb n="25"/>
            mortua uiuo spiritu reciperetur: quo Faustus non ascenderat, <lb/>
            ut carnales calumnias mente mortua loqueretur. nonne ipsam

<note type="footnote"> 11 I Cor. 10, 4 17 Matth. 5, 14 24 cf. I Cor. 1, 23 sq. </note>

<note type="footnote" rend="script"> 1 alios <hi rend="italic">b</hi> pbare <hi rend="italic">(exp. m</hi>. 2) <hi rend="italic">L</hi> 2 iudeorum <hi rend="italic">C</hi> 3 eumquae <hi rend="italic">L2</hi> <lb/>
            4 uirgall <hi rend="italic">L</hi> 8 aqua <hi rend="italic">GltIPb</hi> aquã (— <hi rend="italic">add. m</hi>. 2) <hi rend="italic">L</hi> 9 preclarissimam <lb/>
            <hi rend="italic">C</hi> 10 apostolicam cum (cum <hi rend="italic">in ras.)</hi> S apostolicum <hi rend="italic">G</hi> apostoliçum <lb/>
            <hi rend="italic">P</hi> apostoli,cum M2 12 carnalem desperationem de xpi diuinitate <lb/>
            S diuinitate (m <hi rend="italic">er.) LM</hi> 18 mosi <hi rend="italic">S</hi> mosi <hi rend="italic">G</hi> 21 contempnitur a <lb/>
            22 stulticia <hi rend="italic">C</hi> stultitia ftia <hi rend="italic">in ras.) L</hi> 24 grecis <hi rend="italic">LSG</hi> 25 carne <lb/>
            (m raR.) <hi rend="italic">L</hi> 26 quo (11 <hi rend="italic">ras.)</hi> M quod <hi rend="italic">L*</hi> 27 calumpnias C </note> <lb/>
             
<pb n="459"/>
            petram Petrus per prudentiam carnis percuti exhorruit. cum <lb/>
            domino passionem suam praenuntianti ait: absit, domine. <lb/>
            non fiet istud; propitius tibi esto? neque enim pepercit <lb/>
            huic peccato dominus, cum ei retulerit: redi retro, satanas. <lb/>
            scandalum mihi es; non enim sapis, quae dei sunt. <lb n="5"/>
            sed quae sunt hominum. aut ubi mortua est ista carnalis <lb/>
            diffidentia nisi in Christi glorificatione tamquam in montis <lb/>
            altitudine? nam utique uiuebat, cum eum timide negaret, et <lb/>
            utique mortua erat, cum eum libere praedicaret. haec uiuebat <lb/>
            in Saulo, cum scandalum crucis detestans uastabat christianam <lb n="10"/>
            fidem; et ubi nisi in illo monte mortua erat. cum iam Paulus <lb/>
            diceret: uiuo autem iam non ego, uiuit uero in me <lb/>
            Christus? 
</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="18"><p>Quid habes igitur, haeretica uanitas, unde te putes <lb/>
            posse conuincere non de Christo esse praedictum: suscitabo <lb n="15"/>
            illis prophetam de fratribus ipsorum similem tibi. <lb/>
            quando ne hinc quidem potes. quod dissimilem ostendis? <lb/>
            aliis enim causis et nos similem ostendimus. an quia propheta <lb/>
            dictus est, qui et homo esse dignatus est, et tam multa <lb/>
            futura praedixit ? nisi forte aliud est propheta quam homo <lb n="20"/>
            ultra humanas coniecturas futura praenuntians. unde et ipse <lb/>
            de se ipso ait: non est propheta sine honore nisi in <lb/>
            patria sua. sed de te uidero, qui te conuictum paulo ante <lb/>
            confessus es, cum dixisti. quod te ad credendum euangelio <lb/>
            professio tua fecit obnoxium. Iudaeus ipse procedat in medium, <lb n="25"/>
            qui ceruicem a iugo Christi male liberam tollit et ideo sibi <lb/>
            adhuc fas putat dicere: mentitus est Christus uester: nihil <lb/>
            de illo scripsit Moyses.

<note type="footnote"> 2 Matth. 16,22 sq. 11 cf. Act. 8, 3 12 Gal. 2, 20 23 Matth. 18,57 </note>

<note type="footnote"> 3 esto tibi <hi rend="italic">SMG</hi> 4 retulit <hi rend="italic">C</hi> retro] retro me ::-i, (s. <hi rend="italic">I</hi>. me) <hi rend="italic">G</hi> <lb/>
            rediretro Ml 5 que <hi rend="italic">S</hi> 6 3 (9 <hi rend="italic">s. I. m</hi>. 1) <hi rend="italic">L</hi> 7 gloriflcationem <hi rend="italic">L</hi> <lb/>
            8 altitudinem <hi rend="italic">L</hi> eum (et 9) <hi rend="italic">om. GLPSb</hi> 9 predicaret <hi rend="italic">C</hi> 12 inj <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            14 ergo b heretica <hi rend="italic">CSL</hi> te <hi rend="italic">om. LSMG</hi> 16 prophętam <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            17 quo <hi rend="italic">C</hi> 18 et] et <hi rend="italic">post</hi> causis <hi rend="italic">er. et SUlJ</hi>. enim <hi rend="italic">m</hi>. 2 <hi rend="italic">adscr.) G, om. S</hi> <lb/>
            proph$ta (20 et 22) C 21 ultro <hi rend="italic">b 281epost</hi> qui <hi rend="italic">om. LSGb</hi> conuictus <lb/>
            <hi rend="italic">(uirg. sup</hi>. u <hi rend="italic">er. et</hi> s <hi rend="italic">adscr</hi>. tn. 2) M 24 euugio <hi rend="italic">C</hi> 26 a <hi rend="italic">om. b</hi> </note> 
<pb n="460"/>
            
</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="19"><p>Dicat mihi. quem prophetam promiserit deus, cum ait <lb/>
            Moysi: suscitabo illis prophetam de fratribus eorum <lb/>
            sicut te uel similem tibi. multi enim prophetae postea <lb/>
            fuerunt, sed utique unum quendam intellegi uoluit. hic ei. <lb/>
            credo. facillime occurreret successor ille Moysi, qui populum<lb n="5"/>
            ex Aegypto liberatum in terram promissionis induxit. quem <lb/>
            cogitans me adhuc fortasse ridebit quaerentem, de quo dictum <lb/>
            sit: suscitabo illis prophetam similem tibi, cum legam, <lb/>
            quis in eodem munere populi. illius regendi atque ducendi <lb/>
            Moysi defuncto successerit. qui cum me uelut inperitum riserit<lb n="10"/>
            ■— talis enim et a Fausto describitur —, non desinam hominem <lb/>
            adhuc etiam conpellere et a securo risu ad curam respondendi <lb/>
            reuocare quaerendo atque flagitando. cur eidem <lb/>
            ipsi futuro suo successori, in cuius cuius inprobatus <lb/>
            est, ut non ipse introduceret populum in terram promissionis,<lb n="15"/>
            ne uidelicet lex per Moysen non ad saluandum, sed ad conuincendum <lb/>
            peccatorem data in regnum caelorum introducere <lb/>
            putaretur. sed gratia et ueritas per legum Christum facta: <lb/>
            quaeram ergo a Iudaeo, cur eidem ipsi futuro suo successori <lb/>
            Moyses nomen mutauerit. uocabatur enim Ause et appellauit <lb n="20"/>
            eum Iesum. cur denique tunc appellauerit. quando ex conualle <lb/>
            Pharan praemisit ad eandem terram, quo erat populus ipso <lb/>
            ducente uenturus? dicit enim uerus ipse Iesus: et si iero <lb/>
            et praeparauero uobis locum. iterum ueniam et adsumam <lb/>
            uos ad me. quaeram etiam, utrum non huic figurae <lb n="25"/>
            adtestetur propheta dicens: deus ab Africo ueniet et <lb/>
            sanctus de Pharan, tamquam diceret: eius nominis ueniet

<note type="footnote">17 cf. Ioh. 1. 17 21 cf. Num. 13, 9; 14. 6 23 Ioh. 14. 3 <lb/>
            26 Hab. 3, 3 </note>

<note type="footnote"> 2 illis 8. <hi rend="italic">1. S</hi> b prophete C 4 intellegi X1 5 occurrera Ll <lb/>
            occurreret <hi rend="italic">P</hi> occurret <hi rend="italic">CL1</hi> 6 aegipto C 7 querentem <hi rend="italic">C</hi> 10 mosi <hi rend="italic">SlG</hi> <lb/>
            a <lb/>
            12 compellere L compellere (e <hi rend="italic">prior</hi> in <hi rend="italic">ras.) SC2</hi> 14 comparationem <lb/>
            (ne <hi rend="italic">s</hi>. l.) S conpatione C 16 per <hi rend="italic">om. L</hi> 18 facta 5 <hi rend="italic">L</hi> <lb/>
            19 iudaeo (i s. <hi rend="italic">1.)</hi> C 20 osee <hi rend="italic">b (in mg</hi>. al. ause) 21 quur <hi rend="italic">L</hi> <lb/>
            22 premisit <hi rend="italic">C</hi> 23 dixit <hi rend="italic">C</hi> xps <hi rend="italic">C (in mg. m</hi>. 2 iesus) 24 preparauero <lb/>
            <hi rend="italic">C</hi> 26 africo <hi rend="italic">Ml</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="461"/>
            deus sanctus. cuius nominis erat ille, qui uenit ab Africo de <lb/>
            Pharan, id est Iesus. huc accedit, quod idem ipsum dei <lb/>
            uerbum intellegitur loqui, ubi promittit eundem ipsum Moyseos <lb/>
            . successorem, per quem populus in terram promissionis <lb/>
            mitteretur, nomine angeli eum appellans — sicut etiam homines <lb n="5"/>
            aliquid nuntiantes in scriptura diuina solent appellari — <lb/>
            et ita dicit: ecce ego mitto angelum meum ante faciem <lb/>
            tuam, ut seruet, te in uia, ut inducat te in terram <lb/>
            quam iuraui tibi. adtende tibi et obaudi eum. ne non <lb/>
            credas illi; nihil enim subtrahet tibi. nomen enim <lb n="10"/>
            meum est in eo. quid est hoc? perscrutetur scripturas illas <lb/>
            non iam Manichaeus, sed ipse etiam Iudaeus et uideat, utrum <lb/>
            de aliquo angelo deus dixerit: nomen meum est in illo, <lb/>
            nisi de hoc, quem introductorem in promissionis terram pollicetur. <lb/>
            deinde quaerat in hominibus. quis Moysi successor <lb n="15"/>
            introduxerit populum, et inueniet Iesum. non hoc ab initio <lb/>
            uitae suae, sed nomine mutato appellatum. qui ergo dixit: <lb/>
            nomen meum est in illo Iesu. ipse est uerus Iesus. rector <lb/>
            et ductor populi in hereditatem uitae aeternae secundum <lb/>
            testamentum nouum. cuius figura erat testamentum uetus. ita <lb n="20"/>
            quantum adtinet ad propheticum adparatum nec geri nec <lb/>
            dici aliquid possit insignius, quandoquidem res perducta est <lb/>
            usque ad nominis expressionem. 
</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="20"><p>Superest, ut Iudaeus ille, si uult et in abscondito <lb/>
            Iudaeus esse non littera, sed spiritu, si uult reputari uerus <lb n="25"/>
            Israhelita, in quo dolus non est, recordetur in figura illum <lb/>
            mortuum Iesum, qui introduxit in terram morientium, et agnoscat <lb/>
            in ueritate uiuum Iesum, quo duce intret in terram

<note type="footnote"> 7 Ex. 23, 20 sq. 25 cf. Rom. 2, 29 26 cf. Ioh. 1. 47 </note>

<note type="footnote" rend="script"> 2 accidit lATf1 3 intellegitur <hi rend="italic">L1</hi> moysi <hi rend="italic">b</hi> 5 angeli (n s. <hi rend="italic">I.) L</hi> <lb/>
            6 appellari (e tM i <hi rend="italic">corr.) S</hi> 7 ego <hi rend="italic">om. 8</hi> angelv (v <hi rend="italic">ex o)</hi> 8 <lb/>
            9 iurauit: <hi rend="italic">SG</hi> iuraui (t <hi rend="italic">er.) LM</hi> 11 prascrutetur <hi rend="italic">SG</hi> prsescrutetur <hi rend="italic">L</hi> <lb/>
            pscrutetui- (p <hi rend="italic">in ras.) M</hi> 12 manicheus <hi rend="italic">SL</hi> iudeus <hi rend="italic">C</hi> 19 doctor Z,1 <lb/>
            20 figurp <hi rend="italic">S1</hi> 21 attenet i1 22 posset <hi rend="italic">LM1</hi> 23 exprsessionem <hi rend="italic">L</hi> <lb/>
            1*4 iudeus C 27 introdux/Vix <hi rend="italic">S</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="462"/>
            uiuentium. talis enim iam non acerbus resistet tam perspicuae <lb/>
            prophetiae, sed ex commemoratione Iesu, qui introduxit in <lb/>
            illam promissionis terram, mitis effectus audiet iam ipsum, <lb/>
            cuius nomen ille habebat, uerius introducentem et dicentem: <lb/>
            beati mites, quoniam ipsi hereditate possidebunt<lb n="5"/>
            terram. hic iam etiam ille gentilis, si non nimis lapideum <lb/>
            cor haberet, aut si ex illis esset lapidibus, de quibus suscitat <lb/>
            deus filios Abrahae. nonne miraretur in libris antiquis eiusdem <lb/>
            gentis, ex qua natus perhiberetur Iesus, tam euidentem de <lb/>
            illo conscriptam esse prophetiam, ut etiam nomen eius exprimeretur.<lb n="10"/>
            simulque ibi aduerteret non quemlibet hominem praedictum <lb/>
            fuisse Iesum, sed utique deum, cum in homine illo. <lb/>
            qui regendo et introducendo in regnum populo constitutus <lb/>
            mutato nomine Iesus appellatus est. suum nomen esse deus <lb/>
            diceret eumque angelum nominaret eo ipso, quod mutato<lb n="15"/>
            nomine mittebatur. magnum aliquid diuinumque nuntiantem? <lb/>
            nuntium quippe graece angelum dici quis illa lingua uel <lb/>
            tenuiter tinctus ignoret? quamobrem quilibet gentilis, si peruersus <lb/>
            et peruicax esse nollet, non ideo libros illos contemneret, <lb/>
            quia essent Hebraei. cuius gentis lege non teneretur,<lb n="20"/>
            sed cuiuslibet gentis libros ideo magni penderet, quia in eis <lb/>
            tanto ante conscripta inueniret, quae suis iam temporibus inpleta <lb/>
            cognosceret ipsumque Christum Iesum non propterea <lb/>
            sperneret, quia Hebraeicis litteris praenuntiatum uideret. sed <lb/>
            potius eum, qui litteris quibuslibet, antequam inter homines <lb n="25"/>
            nasceretur. per tot uolumina saeculorum partim apertioribus <lb/>
            testimoniis, partim rerum gestarum et sermonum figuris et <lb/>
            sacramentis ita praenuntiari commendarique meruisset, cum

<note type="footnote"> 5 Matth. fi, 4 7 cf. Matth. 3, 9 </note>

<note type="footnote"> 1 aceruus <hi rend="italic">Z'</hi> acerbus (a <hi rend="italic">in rns. ;</hi> b <hi rend="italic">corr. ex</hi> u) <hi rend="italic">M</hi> resistit <hi rend="italic">LISG .:Ub</hi> <lb/>
            8 iam] etiam <hi rend="italic">C</hi> 5 ereditate <hi rend="italic">Ml</hi> 6 iam <hi rend="italic">om. b</hi> 8 habrahae <hi rend="italic">SMIG</hi> <lb/>
            antiqis (qis <hi rend="italic">in ras.) S</hi> 9 eguidentem <hi rend="italic">(exp. m</hi>. 2) <hi rend="italic">L</hi> 10 conscriptum <lb/>
            <hi rend="italic">L1</hi> 11 homin?em <hi rend="italic">C</hi> predictum <hi rend="italic">C</hi> 14 hiesus <hi rend="italic">SG</hi> <lb/>
            15 quod] quo <hi rend="italic">LCSGM</hi> 17 grece <hi rend="italic">LCS</hi> dicit <hi rend="italic">G</hi> 18 cinotus b <lb/>
            19 illos <hi rend="italic">om. b</hi> contempneret <hi rend="italic">C</hi> 20 genti <hi rend="italic">Ly</hi> 24 hebraicis <hi rend="italic">Cb</hi> <lb/>
            hebraicis L1 25 homines nasceretur (mines nas <hi rend="italic">in raR.1 r</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="463"/>
            ingenti admiratione et debita religione sectandum uenerandumque <lb/>
            censeret. ita illi ex rerum christianaram iam praesentatis <lb/>
            effectibus librorum prophetia uera probaretur, ex librorum <lb/>
            uero prophetia Christus colendus agnosceretur. uana loqui <lb/>
            deputer, si non ita factum est, si non ita fit, si non in eam <lb n="5"/>
            fidem per uniuersum orbem terrarum eorundem librorum recitatione <lb/>
            concurritur. 
</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="21"><p>Unde mirabiliter istorum est ridenda uecordia. qui tamquam <lb/>
            inpossibile a nobis quaerunt, quomodo per Iudaeorum <lb/>
            libros fidem christianam uelit discere homo gentilis, cum <lb n="10"/>
            tanta deuotione et tanta celebritate omnes gentes istorum <lb/>
            librorum fieri discipulas cernat. eo ipso nimirum fortius atque <lb/>
            firmius. quod ex manibus inimicorum tanta de Christo testimonia <lb/>
            proferuntur: in quibus ideo gentes. quae credunt. nihil <lb/>
            de illo ad tempus possunt putare confictum. quia in eis libris <lb n="15"/>
            inueniunt Christum, quibus a tot saeculis seruiunt, qui crucifixerunt <lb/>
            Christum et quos in tanto apice auctoritatis habent, <lb/>
            qui cotidie blasphemant Christum. si enim ab eis proferrentur <lb/>
            prophetiae de Christo. qui praedicant Christum, ab eis ipsis <lb/>
            confictae putarentur; nunc uero id exponit, qui praedicat, quod <lb n="20"/>
            recitat, qui blasphemat. ad aliquem namque usum sanctorum <lb/>
            ordinatur omnis caecitas inpiorum a summo deo, qui pro sui <lb/>
            regiminis aequitate bene utitur etiam malis, ut qui suo arbitrio <lb/>
            iniuste uiuunt. illius iudicio iuste disponantur. ergo ne <lb/>
            testimonia prophetiae Christi nascituri, mira facturi. indigna <lb n="25"/>
            passuri. morituri, resurrecturi, ascensuri. per omnes gentes <lb/>
            euangelium uitae aeternae disseminaturi illi finxisse

<note type="footnote">1 debita] <hi rend="italic">deuita-LPf-r1 deuota 6 deuitare M1 relegioneZ»1 legione M*</hi> <lb/>
            2 censeret] conseret <hi rend="italic">G</hi> conspiceret <hi rend="italic">SGs</hi> 5 deputet <hi rend="italic">b</hi> 6 raitatione <hi rend="italic">S</hi> <lb/>
            recitazione <hi rend="italic">(corr. ex</hi> rai) <hi rend="italic">M</hi> recitationem <hi rend="italic">L</hi> 9 a <hi rend="italic">(s. I.) C</hi> iudeorum <lb/>
            <hi rend="italic">C</hi> 12 discipulos <hi rend="italic">b</hi> ipso (e <hi rend="italic">corr. in</hi> o) <hi rend="italic">C</hi> 14 gentibus CI <lb/>
            18 cottidie <hi rend="italic">LSGM</hi> proferrentur <hi rend="italic">(sec</hi>. r <hi rend="italic">s. I. a m</hi>. 1) <hi rend="italic">LSM</hi> <lb/>
            20 idem ponit <hi rend="italic">(in mg. m. rec</hi>. id exponit) C 21 raitat S blasphemat <lb/>
            (b <hi rend="italic">ex p corr.] C</hi> 22 a] ag <hi rend="italic">G,</hi> (c <hi rend="italic">er.) M</hi> 24 iuditio <hi rend="italic">C'</hi> <lb/>
            25 prophetiae <hi rend="italic">C</hi> mira facturi <hi rend="italic">oni. Ml</hi> 26 <hi rend="italic">post</hi> asrensuri <hi rend="italic">add</hi>. cum <hi rend="italic">SG</hi> <lb/>
            27 euuangelium C disseminatur <hi rend="italic">LlClPSMG</hi> disseminaturi (i <hi rend="italic">s. 1. <lb/>
            (fdd. m</hi>. 2) <hi rend="italic">LC</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="464"/>
            crederentur, qui eum populis adnuntiarent. magnum aliquid actum <lb/>
            est in usum nostrum de infidelitate Iudaeorum. ut idem ipsi, <lb/>
            qui haec propter se non haberent in cordibus, propter nos <lb/>
            haberent in codicibus. nec inde auctoritas illis libris minuitur, <lb/>
            quod a Iudaeis non intelleguntur, immo et augetur; nam et<lb n="5"/>
            ipsa eorum caecitas ibi praedicta est. unde magis non intellegendo <lb/>
            ueritatem perhibent testimonium ueritati, quia cum eos <lb/>
            libros non intellegunt, a quibus non intellecturi praedicti sunt, <lb/>
            etiam hinc eos ueraces ostendunt. 
</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="22"><p>Hinc est et illud, cuius ambiguitate Faustus fallitur:<lb n="10"/>
            uidebis uitam tuam pendentem et non credes uitae <lb/>
            tuae. quae uerba et aliter posse intellegi potest aliquis dicere: <lb/>
            de Christo autem non posse intellegi nec Faustus ausus <lb/>
            est dicere nec quisquam prorsus audebit, nisi qui negauerit <lb/>
            aut Christum esse uitam aut a Iudaeis uisum esse pendentem<lb n="15"/>
            aut eos illi non credidisse. cum uero et ipse dicat: ego sum <lb/>
            uita et eum pependisse constet ante oculos non ei credentium <lb/>
            Iudaeorum, non uideo, cur dubitare debeamus id etiam <lb/>
            de Christo scripsisse illum, de quo Christus ait: ille enim <lb/>
            de me scripsit. proinde si quod scriptum est: suscitabo<lb n="20"/>
            eis prophetam de fratribus illorum similem tibi, <lb/>
            ostendere conatus est Faustus non posse de Christo intellegi, <lb/>
            quia Christus Moysi similis non est, et tamen ex omni parte <lb/>
            conuictus est, quid opus est in hoc testimonio laborare? aut <lb/>
            certe, sicut dixit Christum similem non esse Moysi, ut illam <lb n="25"/>
            refelleret prophetiam, sic etiam ut hanc refellat, dicat Christum <lb/>
            non esse uitam uel in conspectu Iudaeorum non ei <lb/>
            credentium non pependisse. cum autem hoc ille non dixerit

<note type="footnote"> 11 Deut. 28, 66 16-loh. 14, 6 19 Ioh. 5, 47 <lb/>
            /. /. </note>

<note type="footnote" rend="script"> 2 iudeorum C 3 se <hi rend="italic">(s. I.) S 4 iibris illis S</hi> 5 iudeis C intel- <lb/>
            <hi rend="italic">leguntur Ll</hi> 6 predicta C <hi rend="italic">intellegendo L' 8 predicti C</hi> 12potest— <lb/>
            intellegi <hi rend="italic">om. SG, (in mg. m. 2 add.) C</hi> 14 nec (c <hi rend="italic">s. I.) S</hi> quisquam <lb/>
            (s <hi rend="italic">corr. ex</hi> c) <hi rend="italic">C</hi> 15 a <hi rend="italic">om. b</hi> 17 et eum q?ip <hi rend="italic">(exp. m. 2) L</hi> et <lb/>
            eum qui i2 et eum qui <hi rend="italic">GM</hi> 18 iudeorum <hi rend="italic">C</hi> 23 mosi <hi rend="italic">SIG'</hi> <lb/>
            26 faelleret 81 falleret <hi rend="italic">(J2</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="465"/>
            nec hodie quisquam eorum audeat dicere, nihil est, cur moremur <lb/>
            hanc quoque de domino et saluatore nostro Iesu Christo <lb/>
            famuli eius amplecti prophetiam. at enim inter cetera maledicta <lb/>
            et hoc positum est. num ideo non est prophetia, cum <lb/>
            et cetera, inter quae positum est, nihil sint aliud quam prophetiae? <lb n="5"/>
            aut ideo non est de Christo prophetia, quia illa, <lb/>
            quae in ea lectione uel praecedentia uel consequentia contexuntur, <lb/>
            nihil pertinere uidentur ad Christum? quasi uero <lb/>
            quicquam sit peius inter maledicta, quae Iudaeis pro merito <lb/>
            superbiae inpietatis acciderunt, quam uidere uitam suam, id <lb n="10"/>
            est filium dei, pendentem et non credere uitae suae. maledicta <lb/>
            enim cum ex prophetia dicuntur. non sunt de malo uoto inprecantis, <lb/>
            sed de praescio spiritu denuntiantis. nam illa, quae <lb/>
            de malo uoto sunt, prohibentur, cum dicitur: benedicite <lb/>
            et nolite male dicere. haec autem saepe, inueniuntur in <lb n="15"/>
            sermone sanctorum. sicut apostolus Paulus, Alexander, inquit, <lb/>
            aerarius multa mala mihi ostendit; reddet illi <lb/>
            dominus secundum opera sua. nam illud tamquam stomachatus <lb/>
            et indignatus etiam male optasse uidetur apostolus: <lb/>
            utinam et abscidantur, qui uos conturbant! quod utique, <lb n="20"/>
            si consideres personam scribentis, magis eum elegantissimo <lb/>
            ambiguo bene optasse intelleges. sunt enim spadones, qui <lb/>
            se ipsos absciderunt propter regnum caelorum. quod <lb/>
            in his quoque uerbis Faustus sapuisset, si pium palatum ad <lb/>
            escas dominicas adtulisset. sic enim sonuit fortasse Iudaeis, <lb n="25"/>
            quod dictum est: uidebis uitam tuam pendentem et <lb/>
            non credes uitae tuae, ut inter minas uel dolos hostium

<note type="footnote"> 14 Rom. 12,14 16 n Tim. 4, 14 20 Gal. 5, 12 22 Matth. 19,12 </note>

<note type="footnote"> . 1 quisquam lS <hi rend="italic">s. t. a tn</hi>. 1) <hi rend="italic">L</hi> 6 prQphętia <hi rend="italic">C</hi> 7 in <hi rend="italic">om. C</hi> contexunturj <lb/>
            consequuntur <hi rend="italic">LPSMG2b</hi> 10 auperbiaej superbae <hi rend="italic">SGMb</hi> <lb/>
            et impietatis (et <hi rend="italic">a m</hi>. 2) <hi rend="italic">S</hi> 12 inprecantes <hi rend="italic">L'</hi> 13 prescio <hi rend="italic">t.add. m</hi>. 2) <hi rend="italic">L</hi> <lb/>
            denuntiantes <hi rend="italic">Ll</hi> 17 «erarius (a <hi rend="italic">er.) M</hi> reddat <hi rend="italic">SCG2</hi> 18 stoinacatus <lb/>
            <hi rend="italic">IJG1</hi> atomachastus (a <hi rend="italic">sec. corr. ex</hi> u) Csthomacatus <hi rend="italic">M1</hi> 20 et <hi rend="italic">om. S</hi> <lb/>
            abscindantur <hi rend="italic">GSb</hi> 21 eligantissimo <hi rend="italic">IA</hi> 22 obtasse <hi rend="italic">C</hi> optasse (e <hi rend="italic">8. l. <lb/>
             m</hi>. 1) <hi rend="italic">L</hi> intelleges <hi rend="italic">Lt</hi> </note>

<note type="footnote"> XXV. Aug. sect. 4. </note>

<note type="footnote"> 80 </note> <lb/>
             
<pb n="466"/>
            suorum uitam suam uidentes ex incerto pendere uicturos se <lb/>
            esse non crederent. sed filius euangelii cum audit: ille enim <lb/>
            de me scripsit, in hac ipsa ambiguitate sententiae uidet. <lb/>
            quid prophetae porcis proiciant, quid hominibus innuant, <lb/>
            statimque illi occurrit uita hominum Christus pendens eique<lb n="5"/>
            non credentes Iudaei ob hoc ipsum, quia pendentem uident. <lb/>
            et alius quidem aliquis cito diceret inter cetera maledicta, <lb/>
            quae in illa lectione ad aliquid de Christo intellegendum non <lb/>
            pertinent. hoc solum ibi esse de Christo, quod scriptum est: <lb/>
            uidebis uitam tuam pendentem et non credes uitae<lb n="10"/>
            tuae; neque enim fieri non posset, ut inter diuersa maledicta, <lb/>
            quae inpio populo prophetice praenuntiabantur, hoc quoque <lb/>
            poneretur. sed ego et qui mecum aliquanto adtentius cogitant <lb/>
            euangelicam illam dominicamque sententiam, qua non ait: <lb/>
            "ille enim et de me scripsit" ut et alia, quae ad Christum <lb n="15"/>
            non pertinent, scripsisse crederetur, sed ait: de me enim <lb/>
            ille scripsit, ut omnem scripturae illius intentionem nonnisi <lb/>
            ad intellegendam Christi gratiam perscrutando consuleremus, <lb/>
            etiam cetera in illa lectione maledicta propter Christum <lb/>
            praedicta cognoscimus: quod nunc ostendere si uelim. nimis <lb n="20"/>
            longum erit. 
</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="23"><p>Unde tantum abest, ut hoc, quod Faustus commemorauit, <lb/>
            propterea non pertineat ad Christum, quia inter cetera <lb/>
            maledicta positum est, ut nec ipsa cetera rectum habeant <lb/>
            intellectum, nisi ad Christi gloriam, qua generi humano consulitur,<lb n="25"/>
            prophetata referantur . quanto magis hoc! quod et si <lb/>
            talis fuisset Moyses, ut aliud corde intuens id ore funderet, <lb/>
            facilius eum dicerem prophetasse nescientem, quam, cum <lb/>
            audirem populo Iudaeorum dictum: uidebis uitam tuam

<note type="footnote"> 2 loh. 5, 46 </note>

<note type="footnote"> 1 suorum (a <hi rend="italic">corr. in</hi> 0) <hi rend="italic">C 2</hi> euuangelii <hi rend="italic">C</hi> 8 ac <hi rend="italic">L 1</hi> 6 iudei <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            8 quia <hi rend="italic">S</hi> 12 propheticę <hi rend="italic">C</hi> propheticą.e <hi rend="italic">(exp. m. 2) L</hi> ls gratift <lb/>
            (~ <hi rend="italic">add. m. 2) G</hi> prsescrutando <hi rend="italic">L</hi> 19 lectione] maledictione <hi rend="italic">SG</hi> <lb/>
            20 predicta <hi rend="italic">L</hi> 25 quę b humana Gl 26 referuntur Sl 28 qreum C <lb/>
            29 populum JJ1 iudeorum <hi rend="italic">C</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="467"/>
            pendentem et non credes uitae tuae, de Christo prophetatum <lb/>
            negarem. neque enim hoc intuebatur animo Caiphas, <lb/>
            quod ex uerbis eius intellectum est, cum Christum ut inimicum <lb/>
            persequens ait expedire. ut unus homo moreretur. ne <lb/>
            periret tota gens. ubi euangelista subiecit hoc eum non a se <lb n="5"/>
            dixisse, sed cum esset pontifex prophetasse. sed Moyses non <lb/>
            erat Caiphas. quare illud, quod populo Hebraeo dixit: uidebis <lb/>
            uitam tuam pendentem et non credes uitae tuae. <lb/>
            non solum de Christo dicit. quod, etsi nesciens dixisset. de <lb/>
            nullo alio dixisse deberet intellegi, uerum etiam sciens dixit. <lb n="10"/>
            erat enim fidelissimus dispensator prophetici sacramenti, id <lb/>
            est illius sacerdotalis chrismatis, unde Christi nomen agnoscimus: <lb/>
            in quo sacramento, quamuis homo pessimus, Caiphas <lb/>
            etiam nesciens potuit prophetare. hoc quippe in eo egit <lb/>
            propheticum chrisma, ut prophetaret; hoc autem uita inpia, <lb n="15"/>
            ut nesciens prophetaret. quo itaque ore dicitur nihil de Christo <lb/>
            prophetasse Moyses ? a quo illud chrisma coepit, unde Christi <lb/>
            nomen innotuit, et unde Christum etiam persecutor Christi <lb/>
            uel nesciens prophetauit. 
</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="24"><p>Nam de maledicto pendentis in ligno iam.' quantum <lb n="20"/>
            satis uisum est. supra diximus. interficiendum autem esse <lb/>
            prophetam siue principem populi. qui filios Israhel a deo suo <lb/>
            uellet auertere aliquidue infringere mandatorum, non aduersus <lb/>
            Christum praecepisse Moysen et ex his. quae iam multa <lb/>
            egimus. satis clarum est et magis magisque consideranti dicta <lb n="25"/>
            et facta domini Iesu Christi magis magisque clarebit, quia <lb/>
            nec a suo deo uoluit quemquam eorum Christus auertere. <lb/>
            deus quippe, quem illis Moyses diligendum colendumque praeceperat. <lb/>
            ipse est certe deus Abraham et deus Isaac et deus

<note type="footnote"> 6 cf. Ioh. 11 49 sqq. <lb/>
            pe </note>

<note type="footnote" rend="script"> 4 exdire <hi rend="italic">S</hi> 5 euuangelista <hi rend="italic">C</hi> 7 hebreo <hi rend="italic">CS</hi> 9 dixit <hi rend="italic">b</hi> dixisset <lb/>
            <hi rend="italic">om. SG</hi> 10 debere 11.[1 deberet i1 11 prophętici <hi rend="italic">C</hi> 12 sacerdotalis <lb/>
            (ta 8. <hi rend="italic">I.) C</hi> 17 prophetauit <hi rend="italic">SG</hi> 24 precepisse <hi rend="italic">C</hi> mosen <hi rend="italic">SG</hi> <lb/>
            26 dni nfi <hi rend="italic">G</hi> clarebit (b <hi rend="italic">corr. ex</hi> u) <hi rend="italic">GM</hi> 28 moses <hi rend="italic">BIG</hi> praeciperat <lb/>
            <hi rend="italic">L'</hi> </note>

<note type="footnote"> 30* </note> <lb/>
             
<pb n="468"/>
            Iacob, quem dominus Iesus Christus eadem conmendatione <lb/>
            conmemorat eiusque auctoritate Sadducaeorum refellit errorem <lb/>
            resurrectionem negantium, ubi ait: de resurrectione autem <lb/>
            m ortuorum non legistis, quid deus locutus sit de <lb/>
            rubo ad Moysen: ego sum deus Abraham et deus<lb n="5"/>
            Isaac et deus Iacob? non est deus mortuorum, sed <lb/>
            uiuorum; omnes enim illi uiuunt. oportune itaque eadem <lb/>
            uoce nunc conuincuntur Manichaei, qua tunc conuicti sunt <lb/>
            Sadducaei; nam et ipsam resurrectionem alio quidem modo. <lb/>
            sed tamen etiam isti negant. item cum fidem centurionis laudans<lb n="10"/>
            diceret: amen dico uobis, non inueni tantam <lb/>
            fidem in Israhel, adiecit et ait: dico autem uobis, quoniam <lb/>
            multi ab oriente et occidente uenient et recumbent <lb/>
            cum Abraham et Isaac et Iacob in regno caelorum; <lb/>
            filii autem regni ibunt in tenebras exteriores. <lb n="15"/>
            si ergo, quod negare Faustus non potest, non conmendauit <lb/>
            Moyses populo Israhel deum, nisi deum Abraham et Isaac et <lb/>
            Iacob eumque ipsum Christus ex his et aliis testimoniis sine <lb/>
            dubitatione conmendat. non est conatus illum populum auertere <lb/>
            a deo suo, sed ideo minatus est eos ituros in tenebras <lb n="20"/>
            exteriores, quod auersos uideret a deo suo, in cuius regno <lb/>
            gentes uocatas ex toto orbe terrarum recubituras dicit cum <lb/>
            Abraham et Isaac et Iacob: non ob aliud, quam quod fidem <lb/>
            tenuissent dei Abraham et. Isaac et Iacob. unde et apostolus <lb/>
            dicit: prouidens autem scriptura, quia ex fide iustificat<lb n="25"/>
            gentes deus, praenuntiauit Abrahae dicens: in <lb/>
            semine tuo benedicentur omnes gentes. ut illi scilicet <lb/>
            in semine Abrahae benedicerentur, qui Abrahae fidem

<note type="footnote"> 3 Matth. 22, 31 sq.; Luc. 20, 37 sq. 11 Matth. 8, 10 sqq. <lb/>
            25 Gal. 3, 8 </note>

<note type="footnote" rend="script"> 1 quem-Iacob <hi rend="italic">om. SG</hi> commendatione (m <hi rend="italic">er.) L</hi> 2 auctoritate/II ; <lb/>
            sa///duc///e///orum <hi rend="italic">L</hi> auctoritates adducte eorum <hi rend="italic">M</hi> auctoritatis adducteeorum <lb/>
            Pb saducaeorum <hi rend="italic">C</hi> 6 <hi rend="italic">alt</hi>. ds <hi rend="italic">om. S</hi> 7 enim s. <hi rend="italic">l. G</hi> <lb/>
            oportunae <hi rend="italic">L</hi> opportune <hi rend="italic">M</hi> 8 manichei <hi rend="italic">CS</hi> 9 sadducei <hi rend="italic">(exp. m. 2) L</hi> <lb/>
            saducaei <hi rend="italic">C</hi> 12 adiaitS 14 et isaac <hi rend="italic">om.C</hi> 17 <hi rend="italic">moses SIG</hi> 18 <hi rend="italic">xj&gt;mLS*GMb</hi> <lb/>
            -19 auertere (s. Z. m. 2) <hi rend="italic">S</hi> 26 praenuntiat C 28 quia <hi rend="italic">sIr;</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="469"/>
            imitarentur. non igitur Christus Israhelitas a deo suo uolebat auertere, <lb/>
            sed eos potius, quod ab illo auerterentur, arguebat. mandatorum <lb/>
            autem aliquod eorum, quae per Moysen data sunt. <lb/>
            infregisse dominum qui arbitratur, non mirum, si hoc putat, <lb/>
            quod Iudaei; sed ideo errat, quia in hoc errauerunt et Iudaei. <lb n="5"/>
            ubi autem Faustus conmemorat ipsum mandatum, quod dominum <lb/>
            infregisse uult credi. ibi opus est. ut ostendamus, quomodo <lb/>
            fallatur, sicut iam supra, ubi oportebat, ostendimus. <lb/>
            nunc illud dico, quia, si aliquod illorum mandatorum dominus <lb/>
            infregisset, non etiam de hoc ipso Iudaeos arguisset: quibus <lb n="10"/>
            calumniantibus, quod discipuli eius inlotis manibus manducarent <lb/>
            et ob hoc excederent non mandatum dei. sed traditiones <lb/>
            seniorum, ait illis: utquid et uos egredimini mandatum <lb/>
            dei, ut traditiones uestras statuatis? ipsumque dei <lb/>
            mandatum conmemorat, quod per Moysen mandatum esse <lb n="15"/>
            nouimus. secutus quippe ait: deus enim dixit: honora <lb/>
            patrem et matrem et: qui maledixerit patri aut matri, <lb/>
            morte morietur. uos autem dicitis: quicumque dixerit <lb/>
            patri uel matri. munus, quod est ex me, tibi prosit, <lb/>
            non honorauerit patrem suum; et inritum fecistis <lb n="20"/>
            uerbum dei propter uestram traditionem. qua in re <lb/>
            uidete, quam multa nos doceat et Iudaeos a deo suo se non <lb/>
            auertere, et eius mandata non tantum se non infringere, uerum <lb/>
            etiam illos, a quibus infringerentur, arguere, et non nisi deum <lb/>
            per Moysen ista mandasse. <lb n="25"/>
            
</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="25"><p>Quamobrem quoniam nos credimus omnia, quae scripsit <lb/>
            Moyses, ad Christi conmendationem pertinere, quod isto opere <lb/>
            quia demonstrare non possumus. polliciti sumus in his hoc

<note type="footnote">13 Matth. 15, 3 sqq. </note>

<note type="footnote" rend="script"> 1 uoleuat <hi rend="italic">M]</hi> 3 autem <hi rend="italic">(s. I.) S</hi> o et s. <hi rend="italic">l. S</hi> 10 ipsos <hi rend="italic">L</hi> <lb/>
            11 calumpniantibus <hi rend="italic">C</hi> discipuli eius <hi rend="italic">om. LCSMb</hi> 12 excederet <lb/>
            <hi rend="italic">LC</hi> 13 trãsgredimini <hi rend="italic">b</hi> 14 mandatum dei <hi rend="italic">S</hi> 15 mosen <hi rend="italic">G<lb/>
             y <lb/>
            mosen S</hi> 16 dS enim dixit <hi rend="italic">(in marg.) S</hi> 17 aut] uel <hi rend="italic">SG</hi> 18 moriatur <lb/>
            <hi rend="italic">Pb</hi> quicum <hi rend="italic">Z1</hi> 19 uel matri om. <hi rend="italic">C</hi> 21 trad. uestram b. <lb/>
            22 iudeos <hi rend="italic">C</hi> 26 omnia credimus <hi rend="italic">S</hi> 27 isto (i <hi rend="italic">ex</hi> o <hi rend="italic">m. 1) L</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="470"/>
            ostendere, quae Faustus de illa scriptura refellenda uel uituperanda <lb/>
            delegerit, recte a nobis debitum exigitur, ut hoc etiam, quod <lb/>
            praecepit Moyses interficiendum esse prophetam siue principem, <lb/>
            qui eos a deo suo uellet auertere aliquodue infringere mandatorum, <lb/>
            ostendamus ad custodiendam fidem, quae in ecclesia<lb n="5"/>
            Christi discitur, pertinere. uidebatur quippe ille spiritu prophetico <lb/>
            et deo sibi loquente multos exsurrecturos haereticos <lb/>
            diuersorum errorum magistros aduersum doctrinam Christi, <lb/>
            qui non eum Christum praedicarent, qui uerus est Christus. <lb/>
            ille enim uerus est, qui per prophetias, per eundem Moysen<lb n="10"/>
            ceterosque sanctos eius gentis editas praenuntiatus est. quisquis <lb/>
            itaque alium docere uellet, ipsum interficiendum Moyses <lb/>
            praecipiebat. quid autem nunc aliud agit lingua catholica. <lb/>
            nisi ut spiritali gladio utriusque testamenti acie bis acuto <lb/>
            interficiantur omnes, qui nos a deo nostro uolunt auertere<lb n="15"/>
            aliquodue infringere mandatorum? inter quos praecipue cadit <lb/>
            ipse Manichaeus, cum eius error adserta legis et prophetarum <lb/>
            ueritate perimitur, uolentis nos auertere a deo nostro, deo <lb/>
            Abraham et Isaac et Iacob, quem Christus conmendat, et <lb/>
            uolentis infringere mandata legis, in quorum etiam figuris <lb n="20"/>
            Christum prophetatum esse cognoscimus. 
</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="26"><p>Iam uero illam conplexionem utrum obtunsissimam. <lb/>
            an fraudulentissimam dicam, nescio; erat enim Fausto ingenium <lb/>
            . unde magis arbitror eum nebulam inicere uoluisse <lb/>
            minus adtento lectori quam non uidisse quod dicam; ait<lb n="25"/>
            enim: quodsi haec de Christo minime scripsit, aut <lb/>
            alia dabitis aut nulla erunt. haec propositio uera est, <lb/>
            sed consequens erat, ut ostenderet et haec de Christo minime <lb/>
            scripta esse et alia dari non posse. nihil autem horum fecit.

<note type="footnote"> 2 recte <hi rend="italic">inc. c. 25 in b</hi> 5 *ecclesia th <hi rend="italic">er.) M</hi> aecta <hi rend="italic">C</hi> 7 ex**sarrecturos <lb/>
            <hi rend="italic">i</hi> hereticos <hi rend="italic">LCSG</hi> 12 moses <hi rend="italic">SG</hi> 18 precipiebat <hi rend="italic">L</hi> <lb/>
            14 nisi (si s. <hi rend="italic">I.)</hi> S acię <hi rend="italic">M</hi> uia <hi rend="italic">M'</hi> acuta <hi rend="italic">MSl</hi> 16 nostro] <lb/>
            suo <hi rend="italic">SG</hi> 17 manichens <hi rend="italic">SLG</hi> asserto <hi rend="italic">SG2</hi> 18 uolentes <hi rend="italic">Llb</hi> <lb/>
            22 conplectionem <hi rend="italic">M1</hi> 23 au (s <hi rend="italic">add. m. 2)</hi> fraudglentis Jsimam (o <hi rend="italic">exp</hi>. <lb/>
            et u <hi rend="italic">superscr. m. 2) L</hi> enim <hi rend="italic">(in ras.) S</hi> 25 dicat S* 28 ut] <lb/>
            er I,t, <hi rend="italic">(corr. in</hi> ut <hi rend="italic">m</hi>. 1) M 29 nilhil <hi rend="italic">(exp. m. 2) L</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="471"/>
            quia et haec nos ostendimus, quomodo de Christo accipi <lb/>
            possint, et superius alia multa dedimus, quae nisi de Christo <lb/>
            intellectum habere non possint. non est ergo, cur concludas, <lb/>
            Fauste, nulla esse a Moyse scripta de Christo. adtende enim, <lb/>
            quid dicas. quodsi haec, inquis, minime de Christo <lb n="5"/>
            scripsit, aut alia dabitis aut nulla erunt. uerum dicis. <lb/>
            proinde quia et haec de Christo uel propter Christum scripta <lb/>
            docuimus et alia multa dedimus, argumentatio tua potius <lb/>
            nulla erit. et haec quidem, quae conmemorasti, quamuis non <lb/>
            obtinueris, saltem conatus es ostendere non esse scripta de <lb n="10"/>
            Christo. quod autem subdidisti: aut alia dabitis, aut nulla <lb/>
            erunt, prius demonstrare debuisti alia nos dare non posse, <lb/>
            ut securus inferres nulla esse. nunc uero tamquam libellus <lb/>
            tuus tam surdos auditores uel caecos lectores esset habiturus, <lb/>
            ut nullus aduerteret, quid praetermiseris, concurristi dicere: <lb n="15"/>
            si nulla fuerint, nec Christus potuit adseuerare, quod <lb/>
            nusquam est; ita si Christus hoc minime adseuerarit, <lb/>
            capitulum hoc falsum esse constiterit. o hominem se <lb/>
            cogitantem dictorem et alium non cogitantem contradictorem! <lb/>
            ubi est acumen tuum? an in mala causa non posses aliter? <lb n="20"/>
            sed mala causa te uana loqui coegit; malam uero habere <lb/>
            causam nemo te cogit. quid enim ? si alia dabimus ? certe <lb/>
            utique non erunt nulla, quia erunt aliqua. et si erunt aliqua, <lb/>
            potuit Christus adseuerare, quod est. ita si Christus hoc adseuerare <lb/>
            potuit, capitulum illud euangelicum falsum esse non <lb n="25"/>
            constat. redi ergo ad propositionem tuam, qua dixisti: aut <lb/>
            alia dabitis, aut nulla erunt, et uide non te ostendisse <lb/>
            nulla nos alia daturos. uide etiam nos quam multa alia iam

<note type="footnote"> 1 dej do <hi rend="italic">S</hi> 3 possunt <hi rend="italic">S</hi> 6 scribsit <hi rend="italic">Ll</hi> 7 h.ęc <hi rend="italic">C</hi> scripta <hi rend="italic">(s. I.) S</hi> <lb/>
            10 saltim <hi rend="italic">LMGSX</hi> es <hi rend="italic">(WI. marg.) C</hi> 11 subdististis (s <hi rend="italic">ante</hi> xi s. <hi rend="italic">I.) C</hi> <lb/>
            12 salia <hi rend="italic">C</hi> 14 tam-aduerteret <hi rend="italic">(m. 1 (?) addJ J</hi> caaos <hi rend="italic">G</hi> <lb/>
            habitur(ICI <hi rend="italic">P</hi> ] ó ut] et <hi rend="italic">Pb</hi> nullo P pretermiseris <hi rend="italic">C</hi> 17 assenerauit <lb/>
            <hi rend="italic">CSGb</hi> aaseuerauit <hi rend="italic">PL</hi> asseuerarit <hi rend="italic">M</hi> 19 non cogitare <hi rend="italic">LCPSMb</hi> <lb/>
            20 est <hi rend="italic">om. SG</hi> 21 te] et b 22 quid (d 8. <hi rend="italic">I. a m. 1) S</hi> si <lb/>
            enim <hi rend="italic">CSG</hi> 25 illum <hi rend="italic">LSG</hi> illud <hi rend="italic">(uirg. er. et</hi> m <hi rend="italic">in</hi> d <hi rend="italic">mut.) M</hi> <lb/>
            euuangelicum <hi rend="italic">C</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="472"/>
            supra dixerimus, et quid hinc conficiatur aduerte: scilicet non <lb/>
            esse falsum, quod in euangelio Christum dixisse legimus: <lb/>
            si crederetis Moysi, crederetis et mihi; de me enim <lb/>
            ille scripsit. et euangelii quidem tam eminens est auctoritas <lb/>
            et tam fundata ueritas, ut, etiamsi nos propter tarditatem intellegentiae<lb n="5"/>
            nostrae nulla inueniremus a Moyse scripta de <lb/>
            Christo, non solum esse aliqua, sed ad Christum omnia pertinere, <lb/>
            quae scripsit, quia non ait: et de me scripsit, sed de <lb/>
            me ille scripsit, credere deberemus. nunc autem, etsi de <lb/>
            isto euangelii capitulo, quod absit, dubitandum esset, conpertis<lb n="10"/>
            tam multis in scriptura Moysi de Christo testimoniis <lb/>
            omnis illa dubitatio tolleretur; et quia de capitulo euangelii <lb/>
            dubitandum non est, etiamsi illa conperta non essent. esse <lb/>
            tamen credi oporteret. 
</p></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>