<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa024.opp-lat1:14.5-15.11</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa024.opp-lat1:14.5-15.11</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa024.opp-lat1"><div type="textpart" subtype="book" n="14"><div type="textpart" subtype="chapter" n="5"><p>E; ingenio meo ista dixerim, si non apostolus totiens <lb/>
            hoc inculcat, ut et dormientes excitet et calumniantes offocet. <lb/>
            misit, inquit, deus filium suum in similitudinem carnis <lb/>
            peccati, ut de peccato damnaret peccatum in carne. <lb/>
            non erat ergo illa caro peccati, quia non de traduce mortalitatis<lb n="20"/>
            in Mariam per masculum uenerat; sed tamen quia de <lb/>
            peccato est mors, illa autem caro quamuis ex uirgine, tamen <lb/>
            mortalis fuit, eo ipso, quo mortalis erat, similitudinem habebat <lb/>
            carnis peccati. hoc appellat etiam peccatum consequenter dicens: <lb/>
            ut de peccato damnaret peccatum in carne. item <lb n="25"/>
            alio loco: eum, inquit, qui non nouerat peccatum, peccatum <lb/>
            pro nobis fecit, ut nos simus iustitia dei in <lb/>
            ipso. cur ergo timeret Moyses dicere maledictum. quod

<note type="footnote">5 Rom. 6, 6 7 Gal. 3, 13 8 II Oor. 5, 15 18 Rom. 8, 3 <lb/>
            26 II Cor. 10, 21 </note>

<note type="footnote"> 1 malecGcto <hi rend="italic">LaSaMaG</hi> 2 et <hi rend="italic">post</hi> conf. <hi rend="italic">om. C</hi> 4 ipsam <hi rend="italic">SG</hi> <lb/>
            6 intelligat <hi rend="italic">CL1</hi> maledictum <hi rend="italic">(s. I. a m</hi>. 2) <hi rend="italic">S</hi> 7 secutus <hi rend="italic">PS2</hi> <lb/>
            factum <hi rend="italic">Sl</hi> est <hi rend="italic">om. C</hi> maledictum pro nobis <hi rend="italic">S</hi> 10 et (corr. <hi rend="italic">ex</hi> <lb/>
            ex) <hi rend="italic">S 11 supplitium C</hi> 12 auplitdum C <hi rend="italic">18 (et 15) suplitium C 17 pr</hi>. et <lb/>
            (t <hi rend="italic">8. I.) L</hi> calumpniantes <hi rend="italic">C</hi> 18 Misit <hi rend="italic">inc. c. 5 in b</hi> similitudine <hi rend="italic">SMG</hi> <lb/>
            19 (et 26) dampnaret <hi rend="italic">C</hi> 21 maria <hi rend="italic">SGMb</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="407"/>
            Paulus non timuit dicere peccatum? plane hoc propheta et <lb/>
            praeuidere debuit et praedicere, paratus ab haereticis cum <lb/>
            apostolo reprehendi. quisquis enim reprehenderit prophetam <lb/>
            dixisse maledictum. cogitur reprehendere apostolum dixisse <lb/>
            peccatum; nam utique maledictum comes peccati est. <lb n="5"/>
            
</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="6"><p>Nec ideo maior inuidia est, quod addiderit: deo, ut <lb/>
            diceret: maledictus deo omnis, qui pependerit in ligno. <lb/>
            nisi enim deus odisset peccatum et mortem nostram, non ad <lb/>
            eam suscipiendam atque delendam filium suum mitteret. quid <lb/>
            ergo mirum, si maledictum est deo, quod odit deus ? tanto <lb n="10"/>
            enim libentius nobis donat inmortalitatem, quae futura est <lb/>
            Christo ueniente, quanto misericordius odit mortem nostram, <lb/>
            quae in ligno pependit Christo moriente. quod autem additum <lb/>
            est: omnis, ut diceretur: maledictus omnis qui in ligno <lb/>
            pependerit, non sane Moyses minus praeuidit etiam iustos <lb n="15"/>
            in cruce futuros, sed bene praeuidit haereticos ueram mortem <lb/>
            domini negaturos et ideo uolentes ab hoc maledicto Christum <lb/>
            seiungere, ut a mortis etiam ueritate seiungerent. si enim <lb/>
            uera illa mors non erat. nullum maledictum Christo crucifixo <lb/>
            pependit in ligno, quia nec uere crucifixus est. sed contra <lb n="20"/>
            longe futuros haereticos quam de longe clamat Moyses " sine <lb/>
            causa tergiuersamini," quibus displicet ueritas mortis Christi. <lb/>
            maledictus omnis, qui pendet in ligno; non ille aut ille, <lb/>
            sed omnis omnino! etiamne et filius dei ? etiam prorsus. nam <lb/>
            hoc est, quod non uultis: inde satagitis, inde seducitis. displicet <lb n="25"/>
            enim uobis maledictus pro nobis, quia displicet mortuus <lb/>
            pro nobis: tunc enim extra maledictum illius Adam, si extra <lb/>
            illius mortem. cum uero ex homine et pro homine mortem <lb/>
            suscepit, ex illo et pro illo etiam maledictum, quod morti

<note type="footnote"> 1 propheta] peccatum Cl 2 preuidere <hi rend="italic">CSMG</hi> hereticis <hi rend="italic">LC</hi> <lb/>
            3 rephenderit <hi rend="italic">C</hi> reprehenderit (a <hi rend="italic">erp. m</hi>. 2) <hi rend="italic">L</hi> 4 rephendere <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            repraehendere <hi rend="italic">Li</hi> 7 maledictus <hi rend="italic">(s. I. m</hi>. 2) <hi rend="italic">C</hi> 11 immortalitatem <hi rend="italic">L2</hi> <lb/>
            12 quando <hi rend="italic">Zi1</hi> 14 pependerit in ligno <hi rend="italic">SG</hi> 16 (et 21) hereticos <hi rend="italic">LCSG</hi> <lb/>
            20 aerae <hi rend="italic">L</hi> 22 o quibus <hi rend="italic">C</hi> 29 morti <hi rend="italic">LPMłGb</hi> mori <hi rend="italic">Eug</hi>. (ed. Kndll <lb/>
            p. 282) morte <hi rend="italic">SC</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="408"/>
            comitatur, suscipere non dedignatus est etiam ille, prorsus <lb/>
            etiam ille filius dei semper uiuus in sua iustitia, mortuus <lb/>
            autem propter delicta nostra in carne suscepta ex poena nostra. <lb/>
            sic et semper benedictus in sua iustitia, maledictus autem <lb/>
            propter delicta nostra in morte suscepta ex poena nostra. ac<lb n="5"/>
            per hoc additum est: omnis, ne Christus ad ueram mortem <lb/>
            non pertinere diceretur, si a maledicto, quod morti coniunctum <lb/>
            est, insipienti honorificentia separaretur. 
</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="7"><p>Qui autem ex ueritate euangelica fidelis est, intellegit <lb/>
            tam non esse contumeliam Christi ex ore Moysi, cum eum<lb n="10"/>
            dixit maledictum, non ex diuinitate maiestatis suae, sed ex <lb/>
            condicione poenae nostrae, ex qua in ligno suspensus est, <lb/>
            quam non est laus Christi ex ore Manichaeorum, cum eum <lb/>
            negant carnem habuisse mortalem, in qua ueram mortem <lb/>
            pateretur, quia ex illo prophetico maledicto laus intellegitur<lb n="15"/>
            humilitatis, ex isto haeretico quasi honore crimen obicitur <lb/>
            falsitatis. si ergo negas maledictum, nega mortuum; si negas <lb/>
            mortuum, non iam contra Moysen, sed contra apostolos dimicas. <lb/>
            si autem confiteris mortuum, confitere suscepisse poenam <lb/>
            peccati nostri sine peccato nostro. iam uero ubi audis <lb n="20"/>
            poenam peccati, aut ex benedictione crede uenientem aut ex <lb/>
            maledictione. si ex benedictione uenit poena peccati, opta esse <lb/>
            semper in poena peccati; si autem optas inde liberari, crede <lb/>
            per diuinae sententiae iustitiam ex maledictione uenisse. confitere <lb/>
            ergo maledictum suscepisse pro nobis, quem confiteris mortuum esse pro nobis, nec aliud significare uoluisse Moysen, <lb n="25"/>
            cum diceret: maledictus omnis, qui in ligno pependerit, <lb/>
            nisi "mortalis omnis et moriens omnis, qui in ligno <lb/>
            pependerit." poterat enim dicere "maledictus omnis qui

<note type="footnote">3 cf. Rom. 4, 25 27 Dent. 21, 23 <lb/>
            no </note>

<note type="footnote" rend="script">3 pena 81 paena <hi rend="italic">G</hi> 8 honorifictentia <hi rend="italic">02</hi> 12 paene <hi rend="italic">81 poe. L</hi> <lb/>
            ]3 mamcheorum <hi rend="italic">LC</hi> 15 intellegitur L1 16 heretico <hi rend="italic">LC</hi> 19 paenam S1 <lb/>
            22 maledictionem <hi rend="italic">(exp</hi>. m. 2) <hi rend="italic">L</hi> benedictionem <hi rend="italic">(ejp. m</hi>. 2) <hi rend="italic">L</hi> benedictione <lb/>
            (m <hi rend="italic">er.) M</hi> 24 maledictionem <hi rend="italic">L2</hi> maledictione (m <hi rend="italic">er.) M</hi> 26 uolui <hi rend="italic">81</hi> <lb/>
            2S mortales <hi rend="italic">SG</hi> 29 qui <hi rend="italic">om. C</hi> . </note> <lb/>
             
<pb n="409"/>
            mortalis, " aut "maledictus omnis moriens;" sed hoc est quod <lb/>
            adserit propheta, quia sciebat Christi mortem in cruce pensuram <lb/>
            et futuros haereticos, qui dicerent: "pependit quidem <lb/>
            in ligno, sed specie quadam. non ut uere moreretur." clamando <lb/>
            ergo maledictus nihil aliud clamauit, nisi quia uere mortuus, <lb n="5"/>
            sciens mortem hominis peccatoris, quam sine peccato ipse <lb/>
            suscepit, de illo maledicto uenientem. quo dictum est: si <lb/>
            tetigeritis. morte moriemini. ad hoc pertinet et serpens <lb/>
            ille in ligno suspensus, quo significaretur non falsam mortem <lb/>
            Christum finxisse. sed illam ueram in ligno passionis suae <lb n="10"/>
            suspendisse. in quam serpens ille hominem male suadendo <lb/>
            deiecit. quam ueram mortem nolunt isti conspicere et ideo <lb/>
            non sanantur a ueneno serpentis, sicut in heremo quicumque <lb/>
            illam adtenderent sanabantur. *
</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="8"><p>Itaque fatemur ab inperitis dici aliud esse adfigi ligno. <lb n="15"/>
            aliud in ligno pendere. sic enim quidam putant soluendam <lb/>
            esse istam quaestionem, ut ludam dicant a Moyse maledictum, <lb/>
            qui laqueo se suspendit. quasi primum nouerint, utrum ex <lb/>
            ligno, an ex lapide se ille suspenderit. sed uerum est, quod <lb/>
            et Faustus commemorauit apostolum non sinere aliud intellegere <lb n="20"/>
            quam de Christo esse praedictum. sed talis inperitia <lb/>
            nonnullorum catholicorum uenatio Manichaeorum est; tales <lb/>
            enim solent insectari, tales suis fallaciis inretire. tales in eos <lb/>
            cecideramus. tales haeseramus, tales non uiribus nostris, sed <lb/>
            dei misericordia eruti sumus. <lb n="25"/>
            
</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="9"><p>Quae autem diuina Moyses lacessiuit, sicut Faustus <lb/>
            criminatur dicens, quod humanorum nulli umquam diuinorumque <lb/>
            pepercerit? dixit enim et abiit: nihil sategit

<note type="footnote"> 7 Gen. 2. 17 14 cf. Num. 21. 9 . </note>

<note type="footnote"> 2 prophetia <hi rend="italic">C</hi> pensura (-- <hi rend="italic">add</hi>. tn. 2) <hi rend="italic">L</hi> 3 hereticos <hi rend="italic">CL</hi> <lb/>
            4speciae (a <hi rend="italic">erp m</hi>. 2) <hi rend="italic">L</hi> 6 nihil ergo G nihil ergg <hi rend="italic">S</hi> uere <hi rend="italic">(s</hi>. Z. <hi rend="italic">m. 1) C<lb/>
             7</hi> quod <hi rend="italic">C</hi> 13 sanandi 81 14 illum <hi rend="italic">Sl attenderent L</hi> 18 primo <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            19 ille <hi rend="italic">om. b</hi> 20 commemorauerit <hi rend="italic">SlG2</hi> intellegere <hi rend="italic">Lt</hi> 22 ue** <lb/>
            natio <hi rend="italic">L</hi> uaparatiol ueuatio <hi rend="italic">C</hi> uenatio man. <hi rend="italic">(in marg. add a m. 2) S</hi> <lb/>
            24 heseramus <hi rend="italic">CLS</hi> sed (d <hi rend="italic">s. l. a m</hi> 2) <hi rend="italic">C</hi> 28 satęgit (k <hi rend="italic">add. tn. 2) L</hi> <lb/>
            sat egit <hi rend="italic">C</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="410"/>
            probare, . nihil curauit ostendere. nos autem scimus Moysen <lb/>
            omnia uere diuina pie laudasse et pro sui temporis congruentia <lb/>
            suaeque dispensationis gratia iuste humana rexisse. <lb/>
            exigant isti, ut hoc doceam, cum et ipsi docere conati fuerint, <lb/>
            quod Faustus obicit, caute quidem, ut erat acutus, sed hoc<lb n="5"/>
            incautus, quia suo acumine se perimebat. felix enim cor <lb/>
            acutum ad ueritatem, infelix contra ueritatem. non dixit "hominum <lb/>
            nulli umquam deorumque pepercerit." sed "humanorum," <lb/>
            inquit, "et diuinorum." si enim diceret eum deo <lb/>
            non pepercisse, facile conuinceretur falsae criminationis, cum<lb n="10"/>
            Moyses inueniretur ubique honorare ac praedicare deum uerum, <lb/>
            qui fecit caelum et terram. si autem diceret nulli deorum <lb/>
            pepercisse, proderet se christianis illos deos colere, a quibus <lb/>
            adorandis Moyses prohibet, atque ita sub alas catholicae <lb/>
            matris pullis fugientibus non congregaret, quae non peperit. <lb n="15"/>
            ut ergo insidias tenderet paruulis, dixit diuinorum nulli pepercisse <lb/>
            Moysen, quo possent neque christiani aperto deorum <lb/>
            cultu fugere inpietatem istorum nimis abhorrentem a religione <lb/>
            christiana et pagani eis fauere aduersus nos, qui Moysen <lb/>
            scirent contra idola et contra deos gentium, quae sunt daemonia,<lb n="20"/>
            multa uera et digna dixisse. 
</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="10"><p>Quod si istis displicet, aperte se fateantur idolorum <lb/>
            uel daemoniorum esse cultores: quod quidem ignoranter essent <lb/>
            eo ipso solo, quod essent haeretici. de talibus enim dixit <lb/>
            apostolus: quia in nouissimis temporibus recedent quidam<lb n="25"/>
            a fide, intendentes spiritibus seductoribus, doctrinis <lb/>
            daemoniorum in hypocrisi mendaciloquorum. <lb/>
            qui enim nisi daemones. quibus est amica fallacia, istis

<note type="footnote">27 I Tim. 1, 1 sq. </note>

<note type="footnote"> 1 ostendera X1 2 uera <hi rend="italic">Cb</hi> 4 doceam (a <hi rend="italic">ex o corr. tn</hi>. 2) <hi rend="italic">L</hi> <lb/>
            5 fautus S hoc] ob hoc <hi rend="italic">G</hi> 6 suo (o <hi rend="italic">8. I. a m</hi>. 1) <hi rend="italic">L</hi> 9 <hi rend="italic">inquidZ1</hi> <lb/>
            14 ita <hi rend="italic">(s. I. a In</hi>. 1) <hi rend="italic">S</hi> 18 aborrentem <hi rend="italic">GL*SlMl</hi> 19 aduersum <hi rend="italic">CSMG</hi> <lb/>
            20 demonia <hi rend="italic">C</hi> 23 (et 27) demoniorum <hi rend="italic">C</hi> cultores esse <hi rend="italic">C</hi> 24 quo <lb/>
            essent <hi rend="italic">b</hi> heretici <hi rend="italic">LCSG</hi> 27 ypochrisi S mendaci loquorum <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            28 demones <hi rend="italic">C</hi> fallatia <hi rend="italic">C</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="411"/>
            persuaderent, quod Christus fallaciter passus, fallaciter mortuus <lb/>
            sit, fallaciter cicatrices ostenderit, id est non uere passus nec <lb/>
            uere mortuus sit nec illae uerae fuerint ex ueris uulneribus <lb/>
            cicatrices? quae sunt euidentiores doctrinae mendaciloquorum <lb/>
            daemoniorum quam istae,, quibus persuadetur filium dei, id <lb n="5"/>
            est ipsam ueritatem esse mendacem? sed isti in doctrina sua <lb/>
            habent et apertam non quidem daemoniorum, sed tamen creaturae <lb/>
            culturam, quam damnat apostolus dicens: et coluerunt <lb/>
            et seruierunt creaturae potius quam creatori. 
</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="11"><p>Proinde isti in phantasmatis fabularum suarum idola <lb n="10"/>
            et daemonia nescientes colunt; in sole autem et luna nouerunt <lb/>
            se seruire creaturae. et quod putant se etiam creatori <lb/>
            seruire, multum falluntur; phantasmati enim suo seruiunt, <lb/>
            creatori autem nullo modo seruiunt, quando ea negant deum <lb/>
            creasse, quae aperte apostolus ad dei creaturam pertinere <lb n="15"/>
            demonstrat dicens, cum de cibis et carnibus ageret: omnis <lb/>
            enim creatura dei bona est, et nihil abiciendum, quod <lb/>
            cum gratiarum actione percipitur. uidete, quid sit sana <lb/>
            doctrina, quam non ferentes uos ad fabulas conuertistis. quomodo <lb/>
            apostolus et creaturam dei laudat et ei tamen cultum <lb n="20"/>
            religionis exhiberi uetat, sic et Moyses, qui uobis uidetur <lb/>
            nulli diuinorum pepercisse — non ob aliud suspicor, nisi quia <lb/>
            solem et lunam uetuit adorari, ad quorum circuitum uos per <lb/>
            omnes angulos uertitis, ut eos adoretis — solem et lunam <lb/>
            uera laude laudauit, cum eos factos a deo et in caelesti <lb n="25"/>
            ordine ad peragenda sua opera conlocatos, sicut est, ita narrauit: <lb/>
            solem in potestatem diei, lunam in potestatem <lb/>
            noctis. falsis autem uestris laudibus sol et luna non gaudent.

<note type="footnote"> 8 Rom. 1, 25 16 I Tim. 4, 4 23 cf. Dent. 17, 3 27 Gen. <lb/>
            1, 16; PB. 135, 8 sq. </note>

<note type="footnote"> 1 quod <hi rend="italic">(corr. ex</hi> quos <hi rend="italic">m</hi>. 2) <hi rend="italic">SML</hi> quos <hi rend="italic">G</hi> 3 ille <hi rend="italic">CS</hi> uere <hi rend="italic">LC</hi> <lb/>
            5 Îstę <hi rend="italic">(, add. m. 2) L</hi> 8 dampnat <hi rend="italic">C</hi> 10 rantasmatiR <hi rend="italic">X1</hi> fantasmatibus <lb/>
            <hi rend="italic">C</hi> phantasmatibus <hi rend="italic">b</hi> 11 nouerint <hi rend="italic">b</hi> 13 fantasmati <hi rend="italic">LCSMG</hi> <lb/>
            15 apostolus aperte <hi rend="italic">C</hi> aperto <hi rend="italic">S</hi> 23 circQitQ <hi rend="italic">b</hi> 24 angulas (8. a <lb/>
            <hi rend="italic">superscr</hi>. o <hi rend="italic">a</hi> tJI. <hi rend="italic">1) L</hi> 27 potestate <hi rend="italic">(bis) SGb</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="412"/>
            diabolus nouit falsa laude gaudere, praeuaricatrix creatura. <lb/>
            potestates uero caelorum, quae peccato non lapsae sunt, artificem <lb/>
            suum in se laudari uolunt: quarum illa uera laus est. <lb/>
            qua creatori illarum non fit iniuria. fit autem, cum dicitur, <lb/>
            quod partes eius sunt aut membra eius aut aliquid substantiae<lb n="5"/>
            ipsius. ille enim perfectus et nullius indigens et nusquam <lb/>
            defluens neque discissus neque per loca distentus apud se <lb/>
            totus incommutabilis sibique sufficiens. se ipso beatus propter <lb/>
            abundantiam bonitatis per uerbum suum dixit et facta sunt; <lb/>
            mandauit, et creata sunt. proinde si terrestria corpora,<lb n="10"/>
            de quibus loquebatur apostolus. cum cibum nullum inmundum <lb/>
            diceret, bona sunt, quia omnis creatura dei bona est: <lb/>
            quanto magis caelestia, in quibus excellunt sol et luna. cum <lb/>
            ipse apostolus dicat: corpora caelestia et corpora terrestria; <lb/>
            sed alia est caelestium gloria, alia terrestrium. <lb n="15"/>
            
</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="12"><p>Non ergo conuiciatur Moyses soli et lunae, cum eos <lb/>
            uetat adorari. sed eos laudat tamquam creaturam caelestem, <lb/>
            deum autem laudat tamquam creatorem caelestium et terrestrium <lb/>
            nec uult offendi deum, cum illi pro illo adorantur, qui <lb/>
            propter illum et ex illo laudantur. <lb n="20"/>
            
</p><p>At quam sibi Faustus argute reprehendere uisus est. quod <lb/>
            etiam maledictum uocat Moyses, qui solem adorauerit ac <lb/>
            lunam. si ergo, inquit, sub gentili positus rege solem <lb/>
            cogar adorare et, cum restitero maledictum hoc metuens, <lb/>
            iubear crucifigi, in aliud eius incurram maledictum,<lb n="25"/>
            quod aduersus eum deprompsit. qui pendet <lb/>
            in ligno. uos quidem nullus rex gentilis cogit adorare solem.

<note type="footnote"> 9 Ps. 148, 5 14 I Cor. 15, 40 </note>

<note type="footnote"> 1 preuaricatrix <hi rend="italic">S</hi> 2 potestas <hi rend="italic">S'G</hi> celoruJD <hi rend="italic">C</hi> 4 creator <hi rend="italic">Lx</hi> <lb/>
            non <hi rend="italic">(s. I. m. 2) S 5 sint b aut pr.] aut?m L*Ml '</hi> 6 ipsius] <lb/>
            eius <hi rend="italic">S</hi> 7 discessus (e in i <hi rend="italic">corr. a m. 1) L</hi> 8 suffitiens <hi rend="italic">C</hi> 11 loquębatur <lb/>
            <hi rend="italic">C</hi> 12 sunt <hi rend="italic">(in ras; uid. corr. ex</hi> fiunt) <hi rend="italic">S</hi> 18 eicaellunt <hi rend="italic">L</hi> <lb/>
            15 iet 18) celestium <hi rend="italic">C</hi> 16 ergo (r s. <hi rend="italic">l.) S</hi> 17 celestem <hi rend="italic">C</hi> 21 At <lb/>
            <hi rend="italic">inc. c</hi>. 12 in <hi rend="italic">b</hi> atj ad <hi rend="italic">LxSlMG</hi> reprehendere] sententiam respondere <lb/>
            (sent. <hi rend="italic">s. I</hi>. resp. <hi rend="italic">in ras.) M</hi> rephendere <hi rend="italic">LC</hi> 26 depromsit <hi rend="italic">LK</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="413"/>
            quod nec ipse sol cogeret, si in terra regnaret, quia nec nunc <lb/>
            a uobis hoc uult fieri; sed sicut creator ipse inpios blasphematores <lb/>
            suos usque ad iudicium sustinet, sic et ipsa caelestia <lb/>
            tolerant uanos adoratores suos usque ad iudicium creatoris <lb/>
            sui. tamen mementote christianum regem non posse cogere, <lb n="5"/>
            ut sol adoretur. de gentili enim rege exemplum Faustus proposuit <lb/>
            sciens profecto ad gentiles pertinere, quod facitis, cum <lb/>
            solem adoratis. non est hoc ergo christianum; sed ubique iam . <lb/>
            perdix nomen Christi ponit, ut congreget, quae non peperit. <lb/>
            uidete tamen. quam facile respondeat ueritas et sana doctrina <lb n="10"/>
            quam facile disrumpat hunc uestrae quaestionis tamquam ineuitabilem <lb/>
            et bicipitem laqueum. ecce faciamus aliquem armatum <lb/>
            regia potestate comminari homini christiano, ut si solem <lb/>
            adorare noluerit, suspendatur in ligno. si declinauero, inquis, <lb/>
            maledictum, quod lex prompsit in solis adoratorem, incidam <lb n="15"/>
            in illud, quod eadem lex prompsit in eum, qui pependerit in <lb/>
            ligno. ita uero turbaberis; sed tu. immo nec tu, qui et nullo <lb/>
            cogente adoras solem. at uero christianus aedificatus supra <lb/>
            fundamentum apostolorum et prophetarum adtendit singulas <lb/>
            causas et singula maledicta, uidet unum pertinere ad corpus <lb n="20"/>
            mortale, quod ligno suspenditur, alterum ad animum, quo sol <lb/>
            adoratur. etsi enim corpus inclinatur in adorando, animus tamen <lb/>
            aut colit, quod adorat, aut fingit; utrumque autem perniciosum <lb/>
            est. quapropter quoniam maledictum in utroque mors <lb/>
            meruit, sicut mors corporis in ligno pendere, ita mors animi <lb n="25"/>
            est solem adorare. eligendum est igitur maledictum in corporis <lb/>
            morte, quo maledicto et ipsum corpus in resurrectione

<note type="footnote"> 9 cf. Hier. 17, 11 19 cf. Ephes. 2, 20 </note>

<note type="footnote"><hi rend="italic">1 nec (c s. I. a m. 11 L nunc ic s. I. a m. 1) C</hi> 3 (et 4) iu- <lb/>
            <hi rend="italic">ditium) C 11 di,rumpati dirumpat 6 quaestiones L 12 laquPum C</hi> <lb/>
            15 (et 16) promisit <hi rend="italic">Ll</hi> promsit <hi rend="italic">G</hi> prom»sit 8 17 turbaueris <hi rend="italic">G</hi> turbaberis <lb/>
            (be <hi rend="italic">corr</hi>. ex ue) <hi rend="italic">S</hi> turuaberis <hi rend="italic">Ml</hi> 18 ad <hi rend="italic">L'SlJ1'G</hi> super <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            19 adtendit <hi rend="italic">Sl</hi> 21 animv (v <hi rend="italic">ex</hi> a <hi rend="italic">fact. uid.) L</hi> animam <hi rend="italic">SPGb</hi> a <lb/>
            quo (a <hi rend="italic">init. lin. m. 2 add.) L</hi> 23 ad*orat (d <hi rend="italic">cum</hi>. o <hi rend="italic">coni. tn. 2) L</hi> <lb/>
            25 mors (s <hi rend="italic">s. I.) M</hi> est in corporis M </note> <lb/>
             
<pb n="414"/>
            liberabitur; . deuitandum autem maledictum in animae morte, <lb/>
            ne cum suo corpore in aeterno igne damnetur. hanc enim <lb/>
            quaestion m nobis dominus soluit dicens: nolite timere <lb/>
            eos, qui corpus occidunt, animam autem non possunt <lb/>
            occidere; sed eum timete, qui habet potestatem et<lb n="5"/>
            animam et corpus occidere in gehennam ignis, tamquam <lb/>
            diceret: nolite timere maledictum corporalis mortis, <lb/>
            quod temporaliter soluitur, sed timete maledictum spiritalis <lb/>
            mortis, per quod anima in aeternum cum suo corpore cruciatur. <lb/>
            ecce non est anicularis maledictio, sed prophetica<lb n="10"/>
            praedictio: maledictus omnis, qui pendet in ligno. sic <lb/>
            enim auferet Christus de maledicto maledictum, quomodo de <lb/>
            morte mortem, de peccato peccatum. sic ergo non blasphemauit <lb/>
            Moyses dicendo: maledictus omnis qui pendet in <lb/>
            ligno, quomodo non blasphemauerunt apostoli docendo: mortuus<lb n="15"/>
            est et: uetus homo noster confixus est cruci <lb/>
            c um illo et: de peccato damnauit peccatum et: eum, <lb/>
            qui non nouerat peccatum, peccatum pro nobis fecit <lb/>
            et multa huiusmodi. uos autem cum horretis maledictum <lb/>
            Christum, fatemini uos horrere mortem Christi. ubi adparet <lb n="20"/>
            uestra non anicularis maledictio, sed diabolica simulatio, qui <lb/>
            mortem corporis Christi animae uestrae morte non creditis. <lb/>
            quam tamen mortem Christi non ueram, sed simulatam suadetis. <lb/>
            quasi non audeatis per nomen christianum homines <lb/>
            fallere, nisi ipsum Christum magistrum fallaciae faciatis. <lb n="25"/>
            
</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="13"><p>Quod autem inuidus continentiae uel uirginitati Fausto <lb/>
            uisus est, quia dixit: maledictus omnis, qui non

<note type="footnote">3 Matth. 10, 28 15 II Cor. 5, 14 sq. 16 Horn. 6. 6 17 Rom. 8. 3 <lb/>
            II Cor. 5, 21 27 Deut. 25, 7 </note>

<note type="footnote"> 1 animę (t <hi rend="italic">add. m. 2) L</hi> mortem <hi rend="italic">LSG</hi> morte (m <hi rend="italic">er.) M</hi> <lb/>
            2 dampnetur <hi rend="italic">C</hi> 4 occidere non possunt <hi rend="italic">SG</hi> 5 et <hi rend="italic">ante</hi> animam <hi rend="italic">om. S</hi> <lb/>
            6 gehaennam <hi rend="italic">S</hi> 8 spiritijalis <hi rend="italic">C</hi> 10 agnicularis <hi rend="italic">L'I</hi> 11 praedicatio <lb/>
            <hi rend="italic">SG</hi> pendet (e <hi rend="italic">ex</hi> i <hi rend="italic">corr. m</hi>. 2) <hi rend="italic">LSJ-f</hi> 12 maledictum <lb/>
            <hi rend="italic">om. CSPG</hi>. lill <hi rend="italic">marg. m. 2 add.) LM</hi> 13 si <hi rend="italic">b</hi> 16 cruci <hi rend="italic">(s. I.) S</hi> <lb/>
            17 de peccato de peccato <hi rend="italic">SG. (alt</hi>. de pecc. <hi rend="italic">exp.) M</hi> dampnauit <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            et (e in <hi rend="italic">ras.) C</hi> 19 orretis <hi rend="italic">S Ml</hi> 22 xpi corporis mortS <hi rend="italic">b</hi></note> <lb/>
             
<pb n="415"/>
            suscitauerit semen in Israhel, legant Esaiam clamantem: haec <lb/>
            dicit dominus spadonibus omnibus: qui obseruauerint <lb/>
            praecepta mea et elegerint, quae ego uolo. et custodierint <lb/>
            testamentum meum, dabo illis in domo mea et <lb/>
            in muro meo locum nominatum, meliorem filiorum <lb n="5"/>
            et filiarum; nomen aeternum dabo illis et non deerit <lb/>
            illis. aut si contrarium putant Esaiam Moysi, hic eis placeat, <lb/>
            si ille displicet, non est parum aduersus istos. nobis enim <lb/>
            sufficit scire unum deum locutum et per Moysen et per <lb/>
            Esaiam. et maledictum esse omnem, qui non suscitauerit <lb n="10"/>
            semen in Israhel, siue tunc, cum populo secundum carnem <lb/>
            propagando etiam carnalis prolis operatio in coniugali castitate <lb/>
            ad officium ciuicum pertinebat, siue nunc, ne quisquam <lb/>
            spiritaliter natus putet sibi debere sufficere. nec instet dominicis <lb/>
            lucris, quibus quisque pro modulo suo praedicando <lb n="15"/>
            Christum debet generare christianos. ita illa diuina sententia <lb/>
            tempora utriusque testamenti mira breuitate complectitur: <lb/>
            maledictus omnis, qui non suscitauerit semen in <lb/>
            Israhel. 
</p></div></div><div type="textpart" subtype="book" n="15"><div type="textpart" subtype="chapter" n="1"><ab><title type="sub">LIBER QVINTUS DECIMUS. </title></ab><p rend="script">FAUSTUS dixit: Quare non accipitis testamentum uetus? <lb/>
            quia et omne uas plenum superfusa non recipit, sed effundit <lb/>
            et stomachus saturus reicit ingesta. proinde et Iudaei ex <lb/>
            praeoccupatione Moyseos testamento uetere satiati respuerunt <lb/>
            nouum, et nos ex Christi praeuentione nouo referti respuimus <lb n="25"/>
            netus. uos ideo utrumque accipitis, quia in neutro estis pleni,

<note type="footnote">1 Es. 56, 4 sq. </note>

<note type="footnote"> 1 (et 7 et 10) isaiam <hi rend="italic">C</hi> hec <hi rend="italic">C</hi> 2 obseruauerint (i <hi rend="italic">ex</hi> u <hi rend="italic">corr.) M</hi> <lb/>
            3 eligerint <hi rend="italic">LSX</hi> eligerent <hi rend="italic">G</hi> 6 nomen enim <hi rend="italic">S</hi> nom. erat <hi rend="italic">G</hi> 7 hicj <lb/>
            hic (i <hi rend="italic">ex</hi> e <hi rend="italic">corr. m</hi>. 1) C his <hi rend="italic">(exp. m</hi>. 1) <hi rend="italic">L</hi> his <hi rend="italic">G,</hi> (h <hi rend="italic">in ras.) S</hi> is <hi rend="italic">b</hi> <lb/>
            8 displiceat <hi rend="italic">S</hi> 13 offitium <hi rend="italic">C</hi> cibicum <hi rend="italic">L</hi> ciuia <hi rend="italic">b</hi> 15 modolo <hi rend="italic">L1</hi> <lb/>
            16 gerare <hi rend="italic">L'Ml</hi> <lb/>
            21 <hi rend="italic">Cap</hi>. XXX <hi rend="italic">LPSGM</hi> 23 sthomacus <hi rend="italic">L</hi> satunjs (us <hi rend="italic">erp. m. <lb/>
            2) L</hi> 24 ueteri <hi rend="italic">b</hi> 2:; praeuentione <hi rend="italic">(sequente lac. decem litt.) M</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="416"/>
            sed semi alterumque ex altero in uobis non tam repletur <lb/>
            quam corrumpitur, quia et sema uasa numquam de dissimili <lb/>
            inplentur materia, sed de eadem ac sibi simili, ut uini uino <lb/>
            et mellis melle et aceti aceto: quibus dissimilia et non sui. <lb/>
            generis superfundas, ut melli fel et aquam uino et aceto<lb n="5"/>
            garos, non repletio uocabitur haec, sed adulterium. hoc ergo <lb/>
            causa est, unde nos parum accipimus testamentum uetus. et <lb/>
            quia ecclesia nostra, sponsa Christi, pauperior quidem ei nupta. <lb/>
            sed diuiti, contenta sit bonis mariti sui, humilium amatorum <lb/>
            dedignatur opes, sordent ei testamenti ueteris et eius auctoris<lb n="10"/>
            munera famaeque suae custos diligentissima nisi sponsi sui <lb/>
            non accipit litteras. uestra sane ecclesia usurpet testamentum <lb/>
            uetus. quae ut lasciua uirgo inmemor pudoris alieni uiri et <lb/>
            muneribus gaudet et litteris. amator denique ille uester et <lb/>
            pudoris corruptor Hebraeorum deus diptychio lapideo suo<lb n="15"/>
            aurum uobis promittit et argentum, uentris saturitatem et <lb/>
            terram Chananaeorum. hi uos delectauerunt tam sordidi quaestus, <lb/>
            ut libeat peccare post Christum, ut sitis ingrati tam <lb/>
            inmensis dotibus eius. haec uos inliciunt, ut in Hebraeorum <lb/>
            depereatis deo post nuptias Christi. discite ergo iam nunc <lb n="20"/>
            etiam falli uos et decipi falsis promissionibus eius. pauper <lb/>
            est, egenus est, ne ea quidem praestare potest, quae promittit: <lb/>
            nam si suae propriae coniugi, dico autem synagogae, nihil <lb/>
            horum praestat, quae pollicetur. et quidem morem gerenti <lb/>
            sibi per omnia et seruienti summissius quam ancilla, uobis<lb n="25"/>
            praestare quid poterit alienis ab se et mandatorum suorum

<note type="footnote">16 cf. Deut. 8, 7 sqq. 17 cf. Ex. 23, *23 </note>

<note type="footnote" rend="script"> 2 corrumpitur (corr. <hi rend="italic">ej:</hi> con <hi rend="italic">m. 2) S</hi> 4 <hi rend="italic">prim</hi>. et <hi rend="italic">om. SG</hi> dissimilia] <lb/>
            si dissimilia <hi rend="italic">CM,</hi> (si s. <hi rend="italic">I. a m</hi>. 1) <hi rend="italic">M,</hi> si <hi rend="italic">om. LlPxSG</hi> 6 aduterium <hi rend="italic">Ll</hi> <lb/>
            hoc] haec 01 hec (e <hi rend="italic">corr. ex</hi> 0) <hi rend="italic">Mb</hi> 8 acclesia <hi rend="italic">C</hi> xpil sit <lb/>
            xpi <hi rend="italic">LCSG</hi> 9 conten*ta (p <hi rend="italic">er.) C</hi> armatorum <hi rend="italic">C</hi> amatori <hi rend="italic">b</hi> (in <hi rend="italic">mg</hi>. <lb/>
            at amatorfl) 10 opes (s. <hi rend="italic">I. m</hi>. 2) <hi rend="italic">C</hi> 11 cvstos (v s. 0 <hi rend="italic">scr</hi>. m. 1) <hi rend="italic">L</hi> <lb/>
            12 uestra sane eccl.] uestrasan eccl. <hi rend="italic">PSlG</hi> uris anecclesia <hi rend="italic">L1</hi> 15 (et <lb/>
            19) hebreorum <hi rend="italic">C</hi> dyptichio <hi rend="italic">S</hi> dypticeo <hi rend="italic">LlIflG</hi> dipticeo <hi rend="italic">C</hi> dipticio <hi rend="italic">b</hi> <lb/>
            17 chananeorum <hi rend="italic">LCM</hi> questus C 19 uobis <hi rend="italic">(erp</hi>. m. 2) <hi rend="italic">L</hi> <lb/>
            nobis <hi rend="italic">SGM</hi> 23 sinagogae <hi rend="italic">LC</hi> 25 sOmissius <hi rend="italic">CL</hi> summisius <hi rend="italic">M1</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="417"/>
            detrectantibus iugum superba ceruice? sed uos quidem pergite <lb/>
            agere, ut coepistis, rudem pannum ueteri uestimento committite, <lb/>
            nonum uinum ueternosis utribus credite, duobus maritis <lb/>
            nulli placituri seruite, christianam denique fidem Hippocentaurum <lb/>
            facite, nec equum perfectum nec hominem: nobis soli <lb n="5"/>
            Christo seruire permittite, eius tantum inmortali dote contentis <lb/>
            et imitantibus apostolum, qui dicit: sufficientia <lb/>
            nostra ex deo est, qui nos idoneos probauit ministros <lb/>
            noui testamenti. Hebraeorum dei et nostra admodum di- <lb/>
            * <lb/>
            uersa condicio est, quia nec ipse, quae promittit, inplere <lb n="10"/>
            potest et nos ea fastidimus accipere. superbos nos aduersus <lb/>
            blanditias eius Christi liberalitas fecit. ac ne incongrue me <lb/>
            haec conparasse existimes, Paulus in nos hanc coniugalis <lb/>
            disciplinae similitudinem prior contulit dicens: quae sub <lb/>
            uiro est mulier uiuente, uiro alligata est lege uiri; <lb n="15"/>
            si autem mortuus fuerit uir eius, soluta est a lege <lb/>
            uiri. ergo uiuente uiro uocabitur, inquit, adultera, si <lb/>
            iuncta fuerit alteri uiro; quodsi mortuus fuerit uir <lb/>
            eius, non erit adultera alii coniuncta, per haec ostendens <lb/>
            spiritu moechari eos, qui non ante repudiantes et in <lb n="20"/>
            mortuis quodam modo ponentes legis auctorem tum demum <lb/>
            se copulauerint Christo. quod dictum ad eos praecipue spectat, <lb/>
            qui crediderint ex Iudaeis, uidelicet ut ipsi sint primae superstitionis <lb/>
            obliti. nobis uero in hoc quid opus est uel praecepto, <lb/>
            quibus ex gentilitate conuersis ad Christum Hebraeorum deus <lb n="25"/>
            non mortuus debet uideri, sed nec natus? sane Iudaeo, si <lb/>
            credat, Adoneus debet uideri defunctus, gentili uero idolum,

<note type="footnote"> 8 cf. Matth. 9, 16 sq. 7 II Cor. 3, Õ sq. 14 Rom. 7, 2 sq. </note>

<note type="footnote"> 2 Cfpistis <hi rend="italic">C</hi> uestimento] testamento Cl 8 meritis <hi rend="italic">SlG</hi> 4 ippocentaurum <lb/>
            <hi rend="italic">LCSGM</hi> 5 equum] eum SlG ecum <hi rend="italic">LlMl</hi> 7 qui (s <hi rend="italic">er.) S</hi> <lb/>
            quis <hi rend="italic">G</hi> suffitientia <hi rend="italic">L</hi> 8 probauit (ex prouabit <hi rend="italic">corr.) M</hi> ministros <lb/>
            (ni <hi rend="italic">ex</hi> no) <hi rend="italic">L</hi> 9 hebreomm <hi rend="italic">C</hi> 12 christi <hi rend="italic">s. I. S</hi> liberalitatjs <hi rend="italic">(corr. m</hi>. <lb/>
            1) S 13 copasse <hi rend="italic">(a. I. m. 2) C</hi> 17 inquid Ll adultera inquit <hi rend="italic">C</hi> 18 alti <lb/>
            <hi rend="italic">(in ras.) C</hi> 19 alio <hi rend="italic">S</hi> hoc <hi rend="italic">b</hi> 20 spiritu <hi rend="italic">in C post</hi> eos <hi rend="italic">leg</hi>. maeehari <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            immortnis <hi rend="italic">SGM</hi> 21 tum] cum b 22 precipue <hi rend="italic">C</hi> 23 iudeis <hi rend="italic">C</hi> super- <lb/>
            <hi rend="italic">sticionis C</hi> 26 nec natus] negatus SG <hi rend="italic">iudeo C 27 idoneus Cb adoneusZ1</hi> </note>

<note type="footnote">XXV. Aok sect. e. </note>

<note type="footnote">27 </note> <lb/>
             
<pb n="418"/>
            et unicuique quod est ueneratus ante cognitum Christum. <lb/>
            nam si post idolatriae diuortia Hebraeorum quis deum et <lb/>
            Christum pariter colat, nihil ille quidem detriti pudoris a <lb/>
            femina discrepauit, quae post unius mariti obitum duobus <lb/>
            nupserit. <lb n="5"/>
            
</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="2"><p>AUGUSTINUS respondit: Audite haec, quorum corda possidet <lb/>
            Christus, et uidete, si toleratis, nisi quia ipse est uestra <lb/>
            patientia. Faustus nouo melle plenus respuit acetum uetus <lb/>
            et Paulus aceto uetere plenus effudit dimidium, quo caperet <lb/>
            infusum mel nouum, non seruandum, sed corrumpendum. <lb n="10"/>
            uides enim, quod ait apostolus Paulus: seruus Christi <lb/>
            Iesu, uocatus apostolus, segregatus in euangelium <lb/>
            dei, ex melle nouo est; illud autem quod sequitur: quod <lb/>
            ante promiserat per prophetas suos in scripturis <lb/>
            sanctis de filio suo, qui factus est ei ex semine Dauid<lb n="15"/>
            secundum carnem, ex aceto uetere. quis hoc sustineret <lb/>
            audire, nisi nos consolaretur idem dicens: oportet qu haereses <lb/>
            esse, ut probati manifesti fiant in uobis? sed <lb/>
            quid opus est eadem iam superius satis dicta repetere? nam <lb/>
            pannum nouum et uestimentum uetus et uinum nouum et<lb n="20"/>
            utres ueteres non duo testamenta significare, sed duas uitas <lb/>
            et spes duas, ad duo uero testamenta intellegenda illam datam <lb/>
            esse a domino similitudinem: propterea scriba eruditus <lb/>
            in regno dei similis est patrifamilias proferenti de <lb/>
            thesauro suo noua et uetera, ex his, quae ante diximus<lb n="25"/>
            recordetur, qui potuerit, uel certe recenseat, qui uoluerit. <lb/>
            duas enim spes si quis habendas putauerit, ut et propter <lb/>
            felicitatem terrenam et propter regnum caelorum deo seruiat,

<note type="footnote">11 Rom. 1, 1 sqq. 17 I Cor. 11, 19 19 lib. VIII 23 Matth. 13, 52 </note>

<note type="footnote" rend="script"> 2 dibortia M1 3 ade triti <hi rend="italic">SG</hi> 4 discrepabit <hi rend="italic">Ll</hi> marit L' <lb/>
            5 nubserit <hi rend="italic">Ll</hi> 6 <hi rend="italic">Cap. XXXI LSPMG</hi> 7 g <hi rend="italic">(s. I. m</hi>. 2) <hi rend="italic">L</hi> 8 pacientia <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            11 dei christi <hi rend="italic">b</hi> 16 audire substineret <hi rend="italic">C</hi> 17 consularetur Lt <lb/>
             <lb/>
            hereses <hi rend="italic">LC</hi> 19 satis <hi rend="italic">om. SG repetere satis dicta C</hi> 24 dahe*sauro <lb/>
            (n <hi rend="italic">er.) M</hi> 26 recordetur (cor <hi rend="italic">in ras.) L</hi> qui (i <hi rend="italic">ex</hi> 0) <hi rend="italic">L</hi> 28 deo <lb/>
            seruiat] deseruiat <hi rend="italic">SG</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="419"/>
            haec illam non capit, et cum haec aliqua tribulatione fuerit <lb/>
            perturbata, deficiens homo amittet etiam illam. inde est et <lb/>
            illud: nemo potest duobus dominis seruire, quod exposuit <lb/>
            dicens: non potestis deo seruire et mammonae. <lb/>
            uetus autem testamentum recte intellegentibus prophetia est <lb n="5"/>
            noui testamenti. itaque et in illo primo populo sancti patriarchae <lb/>
            et prophetae, qui intellegebant, quod agebant uel quod <lb/>
            per eos agebatur, in nouo testamento habebant istam spem <lb/>
            salutis aeternae; ad illud enim pertinebant, quod intellegebant <lb/>
            et diligebant, quia etsi nondum reuelabatur, iam tamen figurabatur; <lb n="10"/>
            ad uetus autem illi pertinebant, qui non illic amplius <lb/>
            quam promissa temporalia cogitata concupiscebant, in quibus <lb/>
            aeterna figurata et prophetata non intellegebant. sed haec iam <lb/>
            satis superque prioribus responsionibus nostris dicta. 
</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="3"><p>Illa uero est mirabilis inpudentia, cum Manichaeorum <lb n="15"/>
            sacrilega et inmunda societas etiam castam sponsam Christi <lb/>
            se iactare non dubitat: in quo aduersus sanctae ecclesiae <lb/>
            uere casta membra quid proficit, nisi ut ueniat in mentem <lb/>
            aduersus tales apostolica illa admonitio: aptaui uos uni <lb/>
            uiro uirginem castam exhibere Christo. timeo autem, <lb n="20"/>
            ne sicut serpens Euam fefellit astutia sua, sic et <lb/>
            uestrae mentes corrumpantur a castitate, quae est in <lb/>
            Christo? quid enim agunt isti euangelizantes nobis praeter <lb/>
            quod accepimus, nisi ut nos a castitate corrumpant, quam <lb/>
            Christo seruamus, quando legem dei culpant nomine uetustatis <lb n="25"/>
            et errorem suum laudant nomine nouitatis, quasi omnis uetustas <lb/>
            fugienda sit aut omnis nouitas adpetenda, cum et

<note type="footnote"> 3 Matth. 6, 24 19 II Cor. 11, 2 sq. </note>

<note type="footnote"> 2 pertubata <hi rend="italic">C</hi> ammittet X3 4 mãmonae <hi rend="italic">C</hi> 5 intellegentibus <hi rend="italic">Ll</hi> <lb/>
            6 patriarcae <hi rend="italic">LlM1</hi> 7 (9, 13) intellegebant <hi rend="italic">Ll</hi> intellebant <hi rend="italic">S</hi> 8 habebant] <lb/>
            habent <hi rend="italic">ClSG</hi> habentes <hi rend="italic">b</hi> habentistam <hi rend="italic">L</hi> habentestam <hi rend="italic">(corr. ex</hi> <lb/>
            habent <hi rend="italic">istam) M</hi> 9 pertinebat b 10 figubatur <hi rend="italic">C</hi> 11 ue.'tus (n <hi rend="italic">er.) L</hi> <lb/>
            12 temporaria et cognitata S temporia cogitata <hi rend="italic">Gl</hi> 14 dicta sunt <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            15 miserabilis S 17 aecclesiae <hi rend="italic">C</hi> 18 menbra <hi rend="italic">C</hi> 19 ammonitie <hi rend="italic">LSM</hi> <lb/>
            21 euam <hi rend="italic">(a. l. m. 1) L</hi> 23 nobis <hi rend="italic">ts. l. m</hi>. 2) <hi rend="italic">C</hi> 24 <hi rend="italic">accipimus PaSMXG1</hi> <lb/>
            castitate (ti <hi rend="italic">s. l. m</hi>. 1) <hi rend="italic">L</hi> 26 errorem] trorg <hi rend="italic">01</hi> 27 et <hi rend="italic">om. b</hi> </note>

<note type="footnote">27* </note> <lb/>
             
<pb n="420"/>
            mandatum uetus in laude ponat apostolus Iohannes et profanas <lb/>
            uerborum nouitates euitari iubeat apostolus Paulus? te ergo, <lb/>
            uera sponsa ueri Christi ecclesia catholica, adloquar et ego te <lb/>
            pro modulo meo, qualiscumque filius et seruus tuus positus <lb/>
            in te dispensare cibaria conseruis meis: caue semper, ut caues,<lb n="5"/>
            Manichaeorum inpiam uanitatem iam tuorum periculo expertam <lb/>
            et liberatione conuictam. ille me quondam de gremio tuo <lb/>
            error excusserat; expertus fugi, quod experiri non debui. sed <lb/>
            tibi profecerint etiam pericula mea, cui nunc seruit liberatio <lb/>
            mea, quia nisi mihi uerus et uerax sponsus tuus, de cuius<lb n="10"/>
            latere facta es, in uero sanguine suo remissionem peccatorum <lb/>
            posuisset, absorbuisset me uorago fallaciae et terram factum <lb/>
            serpens inreparabiliter deuorasset. noli decipi nomine ueritatis; <lb/>
            hanc sola tu habes, et in lacte tuo et in pane tuo; in hac <lb/>
            autem tantum nomen eius est, ipsa non est. et in tuis quidem<lb n="15"/>
            grandibus secura es; sed appello in te paruulos tuos. <lb/>
            fratres, filios, dominos meos, quos uel tamquam oua sollicitis <lb/>
            alis foues uel tamquam infantes lacte nutris, sine corruptione <lb/>
            fecunda uirgo mater. hos in te appello teneros fetus tuos, <lb/>
            ne garrula curiositate seducantur abs te, sed potius anathement,<lb n="20"/>
            si quis eis euangelizauerit praeter id, quod acceperunt <lb/>
            in te, nec relinquant uerum ueracemque Christum, in quo <lb/>
            sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae absconditi, et <lb/>
            magnam multitudinem dulcedinis eius, quam abscondit

<note type="footnote"> 1 cf. Ioh. 2, 7 2 cf. I Tim. 6, 20 22 cf. Gal. 1, 9 28 cf. <lb/>
            Col. 2, 8 </note>

<note type="footnote"> 1 iohannes (e <hi rend="italic">corr. ex</hi> i) <hi rend="italic">M</hi> 2 Paulus <hi rend="italic">om</hi>. 6. 3 uiri <hi rend="italic">L1</hi> 100clesia <lb/>
            <hi rend="italic">C'</hi> alloquor <hi rend="italic">C</hi> te (te <hi rend="italic">exp. et superscr. m</hi>. 1 enim) <hi rend="italic">L</hi> <lb/>
            5 conseniis (con s. I.) <hi rend="italic">C</hi> 6 manicheorum (h 8. <hi rend="italic">l.) C</hi> pericula <hi rend="italic">OSGJJfPI</hi> <lb/>
            periculo (o 8. a <hi rend="italic">scr. m</hi>. 1) <hi rend="italic">L</hi> 7 liberationem <hi rend="italic">M,</hi> (m <hi rend="italic">exp. m</hi>. 1) <hi rend="italic">L</hi> <lb/>
            conuincam Mt <hi rend="italic">(corr. a m</hi>. 1) <hi rend="italic">L</hi> 9 proficerint <hi rend="italic">LXM</hi> 10 michi <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            de cuius] detius (?) <hi rend="italic">C</hi> 12 obsoruuisBet Ll fallatiae <hi rend="italic">C</hi> fallacie <hi rend="italic">L</hi> <lb/>
            13 decipi (pi s. <hi rend="italic">l. a m</hi>. 1) <hi rend="italic">L</hi> 14 in <hi rend="italic">ante</hi> hac s. <hi rend="italic">l. a m. rec. C om. Lb</hi> <lb/>
            16 grandibus (n 8. <hi rend="italic">I.) C</hi> es sed <hi rend="italic">om. SG</hi> apępello (ap <hi rend="italic">s. I.) L</hi> <lb/>
            in te] inter b 17 filius <hi rend="italic">SG</hi> 19 fetvs (v <hi rend="italic">sup</hi>. o <hi rend="italic">a m</hi>. 1) <hi rend="italic">LM</hi> <lb/>
            fętns <hi rend="italic">CS</hi> 22 relinquant <hi rend="italic">(pr</hi>. n <hi rend="italic">s. 1.) L</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="421"/>
            metuentibus se, perfecit autem sperantibus in se. ibi uero quomodo <lb/>
            possunt esse uerba ueracis in praedicatore Christi fallacis? <lb/>
            contemne insultationes eorum, quia bene tibi es conscia promissionem <lb/>
            uitae aeternae te adamasse in muneribus sponsi <lb/>
            tui, id est ipsum sponsum tuum, quia ipse est uita aeterna. <lb n="5"/>
            
</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="4"><p>Non autem, sicut illi desipiunt, ad alienum deum seducta <lb/>
            es, promittentem saturitatem uentris et terram Chananaeorum. <lb/>
            intellegis quippe in ipsis etiam promissionibus te iam tunc <lb/>
            figuratam et prophetatam praescientiam parturisse sanctorum. <lb/>
            nec lapideo diptychio miserabili dicacitate reprehenso mouearis, <lb n="10"/>
            quia non habes lapideum cor, quod illae tabulae in populo <lb/>
            priore significabant. es enim epistula apostolorum scripta <lb/>
            non atramento, sed spiritu dei uiui, non in tabulis <lb/>
            lapideis, sed in tabulis cordis carnalibus. ad quae <lb/>
            uerba illi uani gaudent putantes apostolum reprehendisse dispensationem <lb n="15"/>
            illi tempori congruam ueteris testamenti, non <lb/>
            intellegentes hoc eum ex propheta dixisse. haec enim uerba. <lb/>
            quae inperite amplectuntur, longe antequam per apostolos <lb/>
            dicerentur et inplerentur, a prophetis, quos respuunt, praenuntiata <lb/>
            sunt. propheta enim dixerat: auferam eis cor <lb n="20"/>
            lapideum et dabo eis cor carneum. uideant, si non hoc <lb/>
            est: non in tabulis lapideis, sed in tabulis cordis <lb/>
            carnalibus. nam neque ibi quod dictum est cor carneum, <lb/>
            neque hic tabulae carnales hoc uolunt, ut carnaliter sapiamus. <lb/>
            sed quia in conparatione lapidis, qui sine sensu est, caro

<note type="footnote"> 1 cf. Ps. 30, 20 12 II Cor. 8, 2 sq. 20 Ez. 11, 19 </note>

<note type="footnote" rend="script"> 1 <hi rend="italic">alt</hi>. se (e <hi rend="italic">in ras.) L</hi> 2 neracis (e <hi rend="italic">in</hi> i <hi rend="italic">corr.) L</hi> xpi (i in ras.) <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            3 bene es tibi conscientia <hi rend="italic">C</hi> bona tibi conscientia S bene tibi conscientia <lb/>
            Gx 4 numeribus <hi rend="italic">L</hi> 5 6st (st <hi rend="italic">superscr. m</hi>. 2) <hi rend="italic">L</hi> sponsum <lb/>
            <hi rend="italic">(8. l. m</hi>. 1) <hi rend="italic">LMP,3 om. S</hi> 6 decipiunt <hi rend="italic">L'</hi> 7 chananeorum <hi rend="italic">LCSG</hi> <lb/>
            10 nec] ne <hi rend="italic">S</hi> neç <hi rend="italic">G</hi> dypticeo <hi rend="italic">CP</hi> dypticio <hi rend="italic">LSGM</hi> dipticio <hi rend="italic">b</hi> reprehcnsa <lb/>
            <hi rend="italic">SG*</hi> reprsehenso <hi rend="italic">L1</hi> 12 es] cst <hi rend="italic">PSG,</hi> es (t <hi rend="italic">er.) LM</hi> <lb/>
            noatr* <lb/>
            apostolorum] nri. <hi rend="italic">S</hi> epistolarym (e <hi rend="italic">init. ex</hi> a <hi rend="italic">111</hi>. 2) <hi rend="italic">G</hi> nostra <hi rend="italic">M</hi> <lb/>
            15 reprębendisse <hi rend="italic">L'J</hi>. 17 eum ts. <hi rend="italic">l.) C</hi> 18 quae (8. <hi rend="italic">I.) M</hi> imperitiae <lb/>
            <hi rend="italic">Ly inter</hi> opostolos <hi rend="italic">et</hi> dicerentur <hi rend="italic">ras. decem fere litt. C</hi> <lb/>
            19 implerentur (n <hi rend="italic">8. I. a m</hi>. 1) <hi rend="italic">L</hi> a <hi rend="italic">(8, l. a m. 1) LM, om. PlSG</hi> <lb/>
            23 cor <hi rend="italic">om. LCSMG</hi> </note> <lb n="25"/>
             
<pb n="422"/>
            sentit, per lapidis insensualitatem significatum est cor non <lb/>
            intellegens et per carnis sensualitatem significatum est cor <lb/>
            intellegens. tu potius istos inride, qui dicunt et terram et <lb/>
            ligna et lapides habere sensum et intellegentiore uita uiuere, <lb/>
            carnes autem stolidiore et obtunsiore. unde non a ueritate,<lb n="5"/>
            sed a sua uanitate coguntur fateri mundius esse legem conscriptam <lb/>
            in tabulis lapideis quam suum thesaurum in pellibus <lb/>
            morticinis. an forte quia in fabella sua etiam lapides dicunt <lb/>
            ossa esse principum, non eis dubitant coria praeponere agnorum? <lb/>
            nempe ergo illa testamenti arca mundius tegebat lapideas<lb n="10"/>
            tabulas quam caprina pellis codicem istorum. haec tu <lb/>
            misericorditer inride, ut eis inridenda et fugienda commendes; <lb/>
            nam in illo diptychio lapideo, iam tu non corde lapideo intellegis, <lb/>
            quid duro illi populo congruebat? et in eo tamen <lb/>
            agnoscis petram, ipsum sponsum tuum, illum, quem Petrus<lb n="15"/>
            loquitur: lapidem uiuum ab hominibus reprobatum. <lb/>
            a deo autem electum et honorificatum. illis ergo erat <lb/>
            lapis offensionis et petra scandali; tibi autem lapis. <lb/>
            quem reprobauerunt aedificantes, factus est in capite <lb/>
            anguli. quod totum idem Petrus apostolus explicat et totum<lb n="20"/>
            a prophetis, a quibus isti damnati alienantur, praedictum esse <lb/>
            commemorat. lege sane etiam illud diptychium; ne timeas. <lb/>
            plane sponsi tui est. aliis lapis ille significauit duram stoliditatem. <lb/>
            tibi autem firmam stabilitatem. digito dei scriptae sunt <lb/>
            tabulae illae; digito dei sponsus tuus eiecit daemonia; digito<lb n="25"/>
            dei expelle tu doctrinas daemoniorum mendaciloquorum cauteriantium <lb/>
            conscientiam. ex hoc diptychio repellis adulterum,

<note type="footnote"> 16 I Pet. 2, 4 sqq. 25 cf. Ex. 31, 18; cf. Luc. 11, 20 26 I Tim. 4, 2 </note>

<note type="footnote"> 2 (et 3) intellegens <hi rend="italic">L1</hi> 4 intellegentiore <hi rend="italic">Ll</hi> 5 obtu»siore (n <hi rend="italic">er.) C</hi> <lb/>
            ueritate* <hi rend="italic">(ras. un. litt.) C</hi> 9 esse ossa <hi rend="italic">SMG</hi> 10 archa <hi rend="italic">S</hi> <lb/>
            11 I/listorum <hi rend="italic">(in ras.) C</hi> 13 dypticio <hi rend="italic">LS</hi> dipticeo <hi rend="italic">C</hi> intellegis i1 <lb/>
            17 ergo] autem <hi rend="italic">LSMG</hi> 19 caput <hi rend="italic">b</hi> 21 alienantur (i s. <hi rend="italic">I.) L</hi> <lb/>
            22 etiam <hi rend="italic">(s. I.) C</hi> dypticeum <hi rend="italic">C</hi> dypticium <hi rend="italic">L</hi> 24 digito enim <hi rend="italic">b</hi> <lb/>
            25 eicit <hi rend="italic">SG</hi> demonia <hi rend="italic">C</hi> 26 demoniorum <hi rend="italic">C</hi> cauteriatam habentium <lb/>
            <hi rend="italic">SG'lL'l</hi> cauterientium Gt 27 dipticio <hi rend="italic">L1</hi> dyptycio <hi rend="italic">M</hi> dypticio <lb/>
            <hi rend="italic">SL5</hi> dipticeo <hi rend="italic">C</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="423"/>
            qui se paracletum dicit, ut sancto nomine te seducat. quinquagesimo <lb/>
            enim die post pascha datae sunt illae tabulae; et <lb/>
            quinquagesimo die post passionem sponsi tui, quam pascha <lb/>
            illud praefigurabat, datus est digitus dei, spiritus sanctus <lb/>
            promissus paracletus. noli ergo formidare diptychium, quo <lb n="5"/>
            tibi scripta olim, quae nunc agnosceres, mittebantur; tantum <lb/>
            noli esse sub lege, ne illam timore non inpleas, sed sub <lb/>
            gratia, ut sit in te plenitudo legis caritas. non enim aliud <lb/>
            diptychium recensebat sponsi tui amicus, cum diceret: nam <lb/>
            non adulterabis, non homicidium facies. non concupisces <lb n="10"/>
            et si quod est aliud mandatum, in hoc sermone <lb/>
            recapitulatur: diliges proximum tuum tamquam te <lb/>
            ipsum. dilectio proximi malum non operatur. plenitudo <lb/>
            autem legis est caritas. ibi enim sunt duo illa <lb/>
            praecepta, dilectionis dei et dilectionis proximi, singulis tabulis <lb n="15"/>
            explicata. hoc ergo diptychium ille praemisit, qui tibi haec <lb/>
            duo praecepta ueniens commendauit, in quibus tota lex pendet <lb/>
            et prophetae. in primo praecepto est castitas nuptiarum tuarum, <lb/>
            in secundo unitas membrorum tuorum: illo amplecteris <lb/>
            diuinitatem, isto congregas societatem. quae duo praecepta <lb n="20"/>
            ipsa sunt decem: tria pertinent ad deum et septem ad proximum. <lb/>
            o pudicum diptychium, in quo uetere figura ille dilector <lb/>
            et dilectus tuus praenuntiabat tibi canticum nouum, <lb/>
            in decachordo psalterio tamquam pro te etiam neruos suos <lb/>
            extensurus in ligno, ut de peccato damnaret peccatum in <lb n="25"/>
            carne et iustitia legis inpleretur in te. o diptychium coniugale, <lb/>
            quod non sine causa odit adultera!

<note type="footnote"> 2 cf. Ex. 20 5 cf. Act. 2, 1 sqq. 9 Eom. 13, 9 sq. 18 cf. <lb/>
            Matth. 22, 37 sqq. 24 cf. Ps. 91, 4 26 cf. Rom. 8, 8 sq. </note>

<note type="footnote" rend="script"> 1 paraclaum <hi rend="italic">LIMi</hi> paraclitum <hi rend="italic">GSC</hi> 3 quam] quod <hi rend="italic">b</hi> 5 paraclitus <hi rend="italic">CS</hi> <lb/>
            paraclaus <hi rend="italic">Lx</hi> dypticium <hi rend="italic">L</hi> dipticell <hi rend="italic">C</hi> dyptycia <hi rend="italic">M</hi> 11 sermone] <lb/>
            uerbo <hi rend="italic">Cl</hi> 14 autem] ergo <hi rend="italic">S</hi> enim <hi rend="italic">SlG</hi> est <hi rend="italic">om. LP</hi> 15 <hi rend="italic">diletionis L</hi> <lb/>
            18 tuarum nuptiarum <hi rend="italic">C</hi> 22 (et 26) dypticium <hi rend="italic">LSG</hi> typticeG <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            ueteris figure <hi rend="italic">b</hi> 23 praenuntiauat <hi rend="italic">Ml</hi> pręnuntiauit <hi rend="italic">b</hi> 24 decatordo <hi rend="italic">LCSG</hi> <lb/>
            decachordo (h s. <hi rend="italic">Z.) M</hi> 25 de <hi rend="italic">om. L</hi> peccatum damnaret <hi rend="italic">SGM</hi> <lb/>
            26 impleretTur (n <hi rend="italic">eras.) C</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="424"/>
            
</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="5"><p>Iam enim mihi ad te est sermo, Manichaea congregatio <lb/>
            fallax, et fallaciis inuoluta. itane multinuba tot elementis uel <lb/>
            potius meretrix prostituta daemoniis et sacrilegis uanitatibus <lb/>
            inpraegnata audes matrimonium catholicum domini tui crimine <lb/>
            inpudicitiae lacerare? ostende nobis moechos tuos, splenditenentem<lb n="5"/>
            ponderatorem et Atlantem laturarium. -illum enim <lb/>
            dicis capita elementorum tenere mundumque suspendere; istum <lb/>
            autem genu fixo scapulis ualidis subbaiulare tantam molem, <lb/>
            utique ne ille deficiat. ubi sunt isti? qui si uere essent. <lb/>
            quando ad te uenirent occupati tanto negotio ? quando ad te intrarent, ut blanda manu tua et otioso pane delicata post <lb n="10"/>
            tantum laborem alteri digitos, alteri humeros confricares? <lb/>
            sed fallunt te mala daemonia, quae tecum scortantur, ut concipias <lb/>
            mendacia et parias phantasmata. cur ergo non respuas <lb/>
            diptychium ueri dei, tuis membranis inimicum, quibus tot<lb n="15"/>
            falsos deos adamasti mente uagabunda per figmenta cogitationum <lb/>
            tuarum, quibus omnia poetica mendacia grauiora et <lb/>
            honestiora reperientur, uel hoc certe, quod apud poetas neminem <lb/>
            decipit, ipsa professio falsitatis, in libris autem tuis tanta <lb/>
            fallaciarum turba pueriles et in senibus animas nomine ueritatis<lb n="20"/>
            inlectas miserabilibus corrumpit erroribus, cum prurientes <lb/>
            auribus, sicut apostolus dicit, et a ueritate auditum suum <lb/>
            auertentes ad fabulas conuertuntur? quomodo ergo sanam

<note type="footnote"> 23 cf. II Tim. 4, 4 </note>

<note type="footnote"> 1 michi <hi rend="italic">C</hi> manichea <hi rend="italic">LSG</hi> 2 fallacibus <hi rend="italic">S,</hi> (bu s. <hi rend="italic">I.) G</hi> 3 pocius <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            demoniis <hi rend="italic">C</hi> 4 impregnata <hi rend="italic">SG</hi> matrimonium <hi rend="italic">(s. I. m. 2) C</hi> <lb/>
            5 impudiciciae <hi rend="italic">C</hi> mechos <hi rend="italic">C</hi> splendidetenentem <hi rend="italic">Gb</hi> splendidetenentem <lb/>
            <hi rend="italic">SlP</hi> splendi//tenentem (de <hi rend="italic">er.) LM</hi> 6 athlantem <hi rend="italic">LCSGJl</hi> <lb/>
            laterarium (e <hi rend="italic">corr. ex</hi> u) <hi rend="italic">M</hi> 7 capite <hi rend="italic">L'</hi> caput//eleffitorum (ut <hi rend="italic">in<lb/>
             ras.) M</hi> 8 flexo <hi rend="italic">b</hi> subaiulare C1 tantum <hi rend="italic">S'G</hi> 10 negocio <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            11 adtrarent <hi rend="italic">SlG</hi> attraherent <hi rend="italic">81</hi> ociosa plane <hi rend="italic">C</hi> 12 humoros <hi rend="italic">(s. pr</hi>. <lb/>
            o <hi rend="italic">a</hi> m. 2 e) <hi rend="italic">L</hi> 13 male demonia <hi rend="italic">C</hi> J4 mendaxia <hi rend="italic">L'</hi> paries <hi rend="italic">b</hi> <lb/>
            quur <hi rend="italic">L</hi> 15 dypticium <hi rend="italic">L</hi> dypticetl <hi rend="italic">C</hi> 16 tuarum cogitationum <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            17 mendatia <hi rend="italic">C</hi> 18 honesteriora <hi rend="italic">SG</hi> honestiora (h s. <hi rend="italic">I.) M</hi> honestiora <lb/>
            (i <hi rend="italic">in ras.) C</hi> repperientur <hi rend="italic">LaPSGMb</hi> 20 inseniles (les <hi rend="italic">add. nr</hi>. <lb/>
            2) <hi rend="italic">L</hi> 23 auertens Sl conuertentur <hi rend="italic">LxMb</hi> ..ergo (il <hi rend="italic">er.) C</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="425"/>
            doctrinam ferres illarum tabularum, ubi primum praeceptum <lb/>
            est: audi, Israhel, dominus deus tuus deus unus est. <lb/>
            cum tota deorum nominibus delectata turpissimi cordis fornicatione <lb/>
            uoluteris? annon recordaris amatorium canticum tuum, <lb/>
            ubi describis maximum regnantem regem, sceptrigerum perennem, <lb n="5"/>
            floreis coronis cinctum et facie rutilantem? quem si <lb/>
            solum talem amares, erubescendum tibi esset; nam etiam uir <lb/>
            unus floreis coronis cinctus pudicae coniugi displiceret. neque <lb/>
            enim potes dicere hoc aliqua mystica significatione ita dictum <lb/>
            uel ita demonstratum, cum tibi praecipue laudari Manichaeus <lb n="10"/>
            non ob aliud soleat, nisi quod remotis figurarum integumentis <lb/>
            ipse tibi ueritatem nudam et propriam loqueretur. proprie <lb/>
            igitur cantas deum regem sceptrigerum, floribus coronatum. <lb/>
            ponat saltem sceptrum, quando coronis floreis cingitur; non <lb/>
            decet regiae uirgae seueritatem illa luxuriae mollitudo. huc <lb n="15"/>
            accedit, quia non a te solus adamatus est; sequeris enim <lb/>
            cantando et adiungis duodecim saecula floribus conuestita et <lb/>
            canoribus plena et in faciem patris flores suos iactantia. ubi <lb/>
            et ipsos duodecim magnos quosdam deos profiteris, ternos <lb/>
            per quattuor tractus, quibus ille unus circumcingitur. quem <lb n="20"/>
            quomodo inmensum faciatis, quem sic circumdatum dicitis, <lb/>
            numquam inuenire potuistis. adiungis etiam innumerabiles <lb/>
            regnicolas et deorum agmina et angelorum cohortes: quae <lb/>
            omnia non condidisse dicis deum, sed de sua substantia <lb/>
            genuisse. <lb n="25"/>
            
</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="6"><p>Ita conuinceris innumerabiles deos colere, non ferendo <lb/>
            sanam doctrinam, qua docetur unus de uno deo natus filius <lb/>
            et utriusque spiritus sanctus. quos tamen non solum

<note type="footnote">2 Dent. 6, 4 </note>

<note type="footnote">1 tabularum (ta <hi rend="italic">ex</hi> tri <hi rend="italic">m. 1) C</hi> 3 nominibus (o m. 1 s. o <hi rend="italic">add</hi>. v) <hi rend="italic">L</hi> <lb/>
            4 cantictl. (m <hi rend="italic">er.) C</hi> 5 regnantum <hi rend="italic">Cb</hi> perhennem <hi rend="italic">C</hi> 6 faciae <hi rend="italic">GSl <lb/>
            9 potest SG potes (t er.) LM mistica C 10 //t (ue er.) C</hi> praecipuę <lb/>
            <hi rend="italic">L</hi> 11 integimentis <hi rend="italic">Cb</hi> 12 propriae <hi rend="italic">L'l</hi> 14 saltim <hi rend="italic">LSG</hi> <lb/>
            15 illam <hi rend="italic">SG</hi> illa (m <hi rend="italic">er.) M</hi> luxoriae <hi rend="italic">LPM'</hi> 16 sol' (' in <hi rend="italic">ras.) C<lb/>
             es b 17 secta C secla L</hi> 21 sic <hi rend="italic">(c s. I. a m. 1) L</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="426"/>
            innumerabiles. sed nec tres deos fas est dicere: quorum est non <lb/>
            solum una eademque substantia sed etiam una eademque <lb/>
            operatio per ipsam propriam unam eandemque substantiam, <lb/>
            per creaturam uero corporalem etiam demonstratio singulorum. <lb/>
            haec tu non intellegis, non capis: noui, plena es, inebriata es,<lb n="5"/>
            ingurgitata es fabuloso sacrilegio. digeras aliquando quod exhalas, <lb/>
            et te iam obruere talibus desinas; interim canta, quod <lb/>
            cantas, et inspice, si potes, dedecus fornicationis tuae. inuitauit <lb/>
            enim te doctrina daemoniorum mendaciloquorum ad <lb/>
            fictas domos angelorum, ubi flat aura salubris, et ad campos. <lb n="10"/>
            ubi scatent aromata, cuius arbores et montes, maria et flumina. <lb/>
            dulce nectar fluunt per cuncta saecula. et credidisti et finxisti <lb/>
            haec in corde tuo, ubi uanis recordationibus luxuriata et dissoluta <lb/>
            iacteris. cum enim quaedam talia dicuntur de ineffabili <lb/>
            adfluentia spiritalium deliciarum, utique in aenigmate dicuntur. <lb n="15"/>
            ita ut nouerit animus, qui talibus exercetur. esse aliud, quod <lb/>
            ibi quaerendum et intellegendum sit, siue corporeis sensibus <lb/>
            in ueritate corporali tale quid demonstretur, sicut ignis in <lb/>
            rubo et de uirga serpens. de serpente uirga et tunica domini <lb/>
            a persecutoribus non diuisa et obsequio mulieris unctio pedum<lb n="20"/>
            aut capitis eius et frondes multitudinis praecedentis et consequentis <lb/>
            asellum eius: siue in spiritu per imagines corporum <lb/>
            uel in somnio uel in extasi figurate ostendantur, sicut Iacob <lb/>
            scalae et Daniheli lapis praecisus sine manibus et auctus in <lb/>
            montem et Petro ille discus et Iohanni tam multa: siue sola <lb n="25"/>
            locutione ad eundem modum figurentur, sicut cantica

<note type="footnote">19 cf. Ex. 3, 2 cf. Ex. 4, 2 sqq. 20 cf. Ioh. 19, 24 21 cf. <lb/>
            Matth. 26, 7; Ioh. 12, 3 22 cf. Matth. 21, 7 sqq. 23 cf. Gen. 28. 12 <lb/>
            24 cf. Dan. 2, 34 sq. 25 cf. Act. 10, 11; Apoc. 1 26 cf. Cant. 1 </note>

<note type="footnote"> 5 intellegis <hi rend="italic">Ll</hi> 6 faboloso C exalas <hi rend="italic">LCS'GM</hi> 8 dėducas <hi rend="italic">S</hi> <lb/>
            deducas <hi rend="italic">G</hi> 9 demoniorum <hi rend="italic">C</hi> mendaciloquorum (ci <hi rend="italic">s. l.) C</hi> <lb/>
            12 cuncta <hi rend="italic">(sec</hi>. c <hi rend="italic">s. I.) C</hi> 13 luxoriata <hi rend="italic">L1</hi> 15 effluentia <hi rend="italic">C</hi> afluentia <hi rend="italic">Lx</hi> <lb/>
            enigmate <hi rend="italic">LCG</hi> enigmatse <hi rend="italic">S</hi> 16 aliud] aliquid <hi rend="italic">C</hi> 17 querendum <hi rend="italic">CG</hi> <lb/>
            intellegendti (Q <hi rend="italic">a m</hi>. 1 8. o <hi rend="italic">add.) L</hi> 19 et de serp. <hi rend="italic">C</hi> 20 obsequium <lb/>
            <hi rend="italic">LSGPMb</hi> 21 frondis <hi rend="italic">L</hi> 23 somno <hi rend="italic">b</hi> figuratae <hi rend="italic">L2</hi> <lb/>
            4 scala? <hi rend="italic">L2</hi> 25 iohanni/; <hi rend="italic">C</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="427"/>
            canticorum et quod in euangelio fecit pater familias nuptias filio <lb/>
            suo et homo quidam duos filios habuit, frugi et luxuriosum, <lb/>
            et homo quidam nouellauit uineam et locauit agricolis. tu <lb/>
            uero praecipue Manichaeum ob hoc praedicas, quod non ad <lb/>
            talia dicenda, sed potius ad soluenda ultimus uenerit, ut et <lb n="5"/>
            figuris antiquorum apertis et suis narrationibus ac disputationibus <lb/>
            euidenti luce prolatis nullo se occultaret aenigmate. <lb/>
            addis eam praesumptionis huius causam, quod uidelicet antiqui, <lb/>
            ut figuras huiusmodi uel uiderent uel agerent uel dicerent, <lb/>
            sciebant istum postea uenturum, per quem cuncta manifestarentur, <lb n="10"/>
            iste autem, qui sciret post se neminem adfuturum, <lb/>
            sententias suas nullis allegoricis ambagibus texeret. quid ergo <lb/>
            facit adfectus tuus desideriis carnalibus sordidus in campis <lb/>
            et montibus nemorosis et coronis floreis et scatentibus aromatis? <lb/>
            si non sunt aenigmata rationis, phantasmata sunt <lb n="15"/>
            cogitationis aut uecordia furoris; si uero aenigmata esse dicuntur, <lb/>
            cur non fugis adulterum apertam ueritatem, ut inliciat. <lb/>
            promittentem et fabulosa fallacia, quos inlexerit, inludentem? <lb/>
            nonne ministri eius et ipsi miseri talibus uanitatibus uenenati <lb/>
            in hamo suo solent hanc escam de Paulo apostolo ponere, <lb n="20"/>
            ubi ait: ex parte enim scimus et ex parte prophetamus; <lb/>
            cum autem uenerit quod perfectum est, quod ex parte <lb/>
            est, auferetur et: uidemus nunc per speculum in <lb/>
            aenigmate, tunc autem facie ad faciem? ut scilicet apostolus <lb/>
            Paulus ex parte scierit, et ex parte prophetauerit, per

<note type="footnote">1 cf. Matth. 22, 2 et 14 2 cf. Luc. 15, 11 sqq. 3 cf. Matth. <lb/>
            21, 33 21 I Cor. 13, 9 sqq. </note>

<note type="footnote"> 1 quod] cum <hi rend="italic">CSMG</hi> in <hi rend="italic">(s. I) SM, om. G</hi> nubtias <hi rend="italic">P</hi> nupt. fec. <lb/>
            pat. fam. <hi rend="italic">SGM</hi> 2 habuit duos filios <hi rend="italic">SG</hi> luxoriosum <hi rend="italic">LXMX</hi> <lb/>
            4 praecipuae <hi rend="italic">L</hi> manicheum <hi rend="italic">CSG</hi> 5 pocius <hi rend="italic">C</hi> /&amp; ux S 7 enig- <lb/>
            <hi rend="italic">mate LCSG</hi> 13 affectus <hi rend="italic">(pr</hi>. f s. <hi rend="italic">l. a m. 1) L</hi> 14 aromatibus <hi rend="italic">L2P3M'lb</hi> <lb/>
            15 enigmata <hi rend="italic">LCSG</hi> 16 cogitationis (cogi s. <hi rend="italic">l</hi>. x <hi rend="italic">pr. ex</hi> r <hi rend="italic">corr.) C</hi> <lb/>
            17 adulteru <hi rend="italic">C</hi> ad apertam <hi rend="italic">b</hi> illiceat 01 18 pmittentg <hi rend="italic">(in ras.) C</hi> <lb/>
            fabdlosa <hi rend="italic">C</hi> quos] quod <hi rend="italic">b; post</hi> quos <hi rend="italic">ras. quinque litt. C</hi> illędentê <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            20 amo <hi rend="italic">LaSaMaG</hi> ęscam <hi rend="italic">C</hi> ubi ponere <hi rend="italic">C 22</hi> quod ex parte <lb/>
            <hi rend="italic">(inras.) C 23 auferturift</hi> 24 enigmateL <hi rend="italic">25 paulus apost. C et om. SG</hi> </note> <lb n="25"/>
             
<pb n="428"/>
            speculum et in aenigmate uidens, quod totum auferendum <lb/>
            est ueniente Manichaeo et adferente quod perfectum est, ubi <lb/>
            facie ad faciem ueritas uideatur. o lasciua, inmunda, sine <lb/>
            fronte adhuc ista garris, adhuc pascis uentos, adhuc amplecteris <lb/>
            idola cordis tui! itane tu facie ad faciem uidisti regnantem<lb n="5"/>
            regem sceptrigerum floreis coronis cinctum et deorum <lb/>
            agmina et splenditenentem magnum, sex uultus et ora ferentem <lb/>
            micantemque lumine, et alterum regem honoris angelorum <lb/>
            exercitibus circumdatum; et alterum adamantem heroam belligerum <lb/>
            dextra hastam tenentem et sinistra clipeum; et alterum<lb n="10"/>
            gloriosum regem tres rotas inpellentem, ignis, aquae et uenti; <lb/>
            et maximum Atlantem mundum ferentem humeris, et eum <lb/>
            genu flexo brachiis utrimque secus fulcientem? haec et alia <lb/>
            mille portenta tu facie ad faciem uidisti, an haec tibi doctrina <lb/>
            daemoniorum mendaciloquorum per ora deceptorum cantat et<lb n="15"/>
            nescis? uae tibi, infelix! ecce, quibus phantasmatis constupraris, <lb/>
            ecce, quas uanitates pro ueritate lambis et serpentinis poculis <lb/>
            ebria de diptychio lapideo audes insultare matronali uerecundiae <lb/>
            coniugis unici filii dei, quia illa iam non sub paedagogio <lb/>
            legis, sed sub magisterio gratiae nec superba operibus<lb n="20"/>
            nec fracta terroribus uiuit ex fide et spe et caritate, facta <lb/>
            Israhel, in quo dolus non est, et audiens, quod ibi scriptum <lb/>
            est: dominus deus tuus, deus unus est: quod tu non <lb/>
            audiens in tam multos. fictos deos fornicationem tuam diffudisti. 
</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="7"><p>Quomodo non sint tibi inimicae illae tabulae, in quibus<lb n="25"/>
            secundum praeceptum est: non accipies in uanum nomen

<note type="footnote"> 22 cf. Ioh. 3, 45 23 Deut. 6, 4 26 Ex. 20, 7 </note>

<note type="footnote" rend="script"> 1 enigmatae <hi rend="italic">L</hi> enigmate <hi rend="italic">C</hi> 2 ee <hi rend="italic">(corr. UI. 2 ex</hi> 8) <hi rend="italic">C</hi> afferente <lb/>
            <hi rend="italic">(pr</hi>. f. <hi rend="italic">in ras.) L</hi> auferente <hi rend="italic">SlGlMb</hi> 7 splendidetenentem <lb/>
            <hi rend="italic">b</hi> 10 astam <hi rend="italic">SG</hi> ast.ã <hi rend="italic">(corr. ex</hi> astra) P3 11 implentem <lb/>
            <hi rend="italic">b</hi> 12 athlantem <hi rend="italic">LCSG</hi> 13 fixo <hi rend="italic">C</hi> utrisque <hi rend="italic">L</hi> <lb/>
            m <lb/>
            utrinque <hi rend="italic">C</hi> aliarpllmille <hi rend="italic">L</hi> 15 demoniorum <hi rend="italic">C</hi> 16 ue <hi rend="italic">C</hi> phantasmatis <lb/>
            <hi rend="italic">LIMI</hi> phantasmatibus <hi rend="italic">b</hi> 17 serpentini poculi <hi rend="italic">b</hi> 18 dipticeo <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            dypticio <hi rend="italic">LSG</hi> 19 pedagogio <hi rend="italic">LCSG</hi> pędagogo b 21 nec] et <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            23 non tu audiens <hi rend="italic">G</hi> audiens non tu <hi rend="italic">S</hi> 24 deos fictos <hi rend="italic">C</hi> diffufldisti <lb/>
            <hi rend="italic">L'l</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="429"/>
            domini dei tui, quandoquidem tu etiam ipsum Christum, <lb/>
            qui propter carnales a carnali uanitate mundandos etiam carneis <lb/>
            oculis uerus in ueritate carnis exortus est, in fallaciae uanitate <lb/>
            posuisti ? quomodo tibi non sit aduersum tertium praeceptum <lb/>
            de sabbati requie, quae tot figmentorum inlusionibus inquieta <lb n="5"/>
            anima uentilaris? haec tria praecepta quomodo pertineant ad <lb/>
            dilectionem dei, quando capies, quando sapies, quando amabis ? <lb/>
            inmoderata es et foeda et contentiosa: tumuisti, euanuisti, <lb/>
            uiluisti, excessisti modum tuum, turpasti decorem tuum, <lb/>
            turbasti ordinem tuum. talis apud te fui, noui te. quo pacto <lb n="10"/>
            ergo te nunc doceam haec tria praecepta ad dilectionem dei <lb/>
            pertinere, ex quo et per quem et in quo sunt omnia? unde <lb/>
            hoc intellegis, quando nec illa septem, quae ad dilectionem <lb/>
            proximi pertinent, qua humanae uitae societas continetur, <lb/>
            erroris tui detestanda peruersitate nosse atque obseruare permitteris? <lb n="15"/>
            in quibus mandatum primum est: honora patrem <lb/>
            tuum et matrem tuam, quod et Paulus commemorat mandatum <lb/>
            primum in repromissione eadem atque itidem etiam <lb/>
            ipse praecipiens. tu autem doctrina daemonica didicisti inimicos <lb/>
            deputare parentes tuos, quod te per concubitum in carne ligauerint <lb n="20"/>
            et hoc modo utique deo tuo inmundas conpedes inposuerint. <lb/>
            hinc etiam consequens praeceptum, quod est: non <lb/>
            moechaberis, ita uiolatis, ut hoc maxime in coniugio detestemini, <lb/>
            quod filii procreantur, ac sic auditores uestros, <lb/>
            dum cauent, ne feminae, quibus miscentur, concipiant, etiam <lb n="25"/>
            uxorum adulteros faciatis. ducunt enim eas ex lege matrimonii <lb/>
            tabulis proclamantibus liberorum procreandorum causa, et

<note type="footnote"> 12 cf. Rom. 11, 80 19 cf. Ex. 20, 12; Ephes. 6, 2 . </note>

<note type="footnote" rend="script"> 3 carnalis <hi rend="italic">L</hi> carnalis <hi rend="italic">Cb</hi> fallatiae <hi rend="italic">C</hi> fallacie <hi rend="italic">L</hi> 4 tercium <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            8 ffda <hi rend="italic">G</hi> feda <hi rend="italic">081</hi> trmuisti <hi rend="italic">C</hi> 9 turbasti (s, b <hi rend="italic">a m. 1 add</hi>. p) <hi rend="italic">L</hi> <lb/>
            18 repmissionem <hi rend="italic">L</hi> promissione P pmissionem <hi rend="italic">SMG</hi> 19 daemoniaca <lb/>
            (a <hi rend="italic">med. m</hi>. 2 <hi rend="italic">superscr.) L</hi> doemonica <hi rend="italic">S02</hi> demoniaca <hi rend="italic">Cb</hi> 22 hinc <lb/>
            etiam considerandum est quod sequens praeceptum <hi rend="italic">sqq. L</hi> considerandum <lb/>
            est <hi rend="italic">in marg. add. SG, uncis incl. C</hi> est <hi rend="italic">(-supra</hi> e <hi rend="italic">er. et</hi> <lb/>
            at <hi rend="italic">adscr. m</hi>. 2) <hi rend="italic">L</hi> 23 mechaberis <hi rend="italic">C</hi> moechaberis (o s. <hi rend="italic">l. a Dl. 1) L</hi> <lb/>
            27 proclamantibus (1 s. <hi rend="italic">l.) C</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="430"/>
            uestra lege metuentes, ne particulam dei sui sordibus carnis <lb/>
            adficiant, ad explendam tantum libidinem feminis inpudica <lb/>
            coniunctione miscentur; filios autem inuiti suscipiunt, propter <lb/>
            quod solum coniugia copulanda sunt. quomodo ergo non prohibes <lb/>
            nubere, quod de te tanto ante praedixit apostolus, quando<lb n="5"/>
            id conaris auferre de nuptiis, unde sunt nuptiae ? quo ablato <lb/>
            mariti erunt turpiter amatores, meretrices uxores, thalami fornices, <lb/>
            soceri lenones. ac per hoc etiam illud praeceptum, <lb/>
            quod est: non occides, ex'eiusdem erroris peruersitate non <lb/>
            seruas. dum enim times, ne dei tui membrum ligetur in carne,<lb n="10"/>
            non das esurienti panem, hic formidans homicidium falsum, <lb/>
            illic perpetras uerum. itaque si incurras in eum famelicum, <lb/>
            qui mori possit, nisi cibum porrigendo subuenias? iam tu <lb/>
            homicida teneberis aut lege dei, si non dederis, aut lege <lb/>
            Manichaei, si dederis. quid? cetera decalogi praecepta quomodo<lb n="15"/>
            seruabis ? an a furto abstineas, ut nescio quis panem <lb/>
            seu quamlibet escam in suis uisceribus trucidandam deuoret <lb/>
            potius quam tu, si possis, ei subripias atque ad officinam <lb/>
            uentris electorum tuorum curras, ut furto tuo deus tuus nec <lb/>
            in grauius incidat uinculum, et quo inciderat eruatur? porro <lb n="20"/>
            si in eodem furto conprehendaris, nonne per ipsum deum <lb/>
            tuum non te abstulisse iurabis? quid enim tibi facturus est <lb/>
            talis deus, cui dicis: falsum iuraui per te, sf!d pro te, nisi <lb/>
            uelles, ut exitium tibi inferrem, dum honorem deferrem ? ita <lb/>
            et illud mandatum legis: ne falsum testimonium dicas<lb n="25"/>
            propter membra dei tui sic contemnis, ut ea non solum

<note type="footnote"> 5 cf. I Tim. 4, 3 </note>

<note type="footnote"> 2 affigant <hi rend="italic">C ante</hi> ad <hi rend="italic">leg</hi>. sed <hi rend="italic">in LSMGb</hi> ad] ad (8. <hi rend="italic">I.) SG, om. LM</hi> <lb/>
            4 ergo] aut C1 5 te <hi rend="italic">om. b</hi> 7 talami <hi rend="italic">Lx</hi> 9 est (ł-' <hi rend="italic">super</hi> e <hi rend="italic">er. et</hi> <lb/>
            st <hi rend="italic">add. m</hi>. 2) <hi rend="italic">L</hi> 10 dum-men (membrum) <hi rend="italic">in ras. C</hi> carnem <hi rend="italic">L</hi> <lb/>
            12 perpetrans (n <hi rend="italic">s. I. add. m</hi>. 2) <hi rend="italic">LM</hi> illtl <hi rend="italic">Cl</hi> familicum <hi rend="italic">S</hi> <lb/>
            14 tene ris <hi rend="italic">S</hi> tenueris <hi rend="italic">G</hi> teneueris <hi rend="italic">M:</hi> 16 a <hi rend="italic">(s. I. m. 2) S</hi> 17 quodlibet <lb/>
            <hi rend="italic">GS1</hi> 19 curras <hi rend="italic">pr</hi>. r <hi rend="italic">s. l. C</hi> furtu <hi rend="italic">SG</hi> deus tuus s. I. <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            nec <hi rend="italic">LCG</hi> ne <hi rend="italic">M</hi> neç <hi rend="italic">S</hi> 20 quo <hi rend="italic">C</hi> quod <hi rend="italic">LSMGb</hi> 21 non <hi rend="italic">LSGMb</hi> <lb/>
            25 illum <hi rend="italic">LIG</hi> illud (— <hi rend="italic">sujcra</hi> u <hi rend="italic">exp. et</hi> d <hi rend="italic">add. m</hi>. 2) S, (d ex t) <hi rend="italic">M</hi> <lb/>
            26 sic (c <hi rend="italic">s. I.) C</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="431"/>
            testimonio, sed et iuramento falso de conpedibus liberes. iam <lb/>
            uero quod sequitur: non concupisces uxorem proximi <lb/>
            tui debet apud te inpleri, et hoc unum uideo, quod nulla <lb/>
            tui erroris necessitate uiolare cogaris. sed si nefas est coniugem <lb/>
            concupiscere alienam, considera, quid sit concupiscendum <lb n="5"/>
            se proponere alienis, et recordare deos tuos formosos et <lb/>
            deas formosas praebentes se ut ardenter concupiscantur, illi <lb/>
            a feminis principibus tenebrarum et illae a masculis: quibus <lb/>
            excitatis in fruendam libidinem et in suos amplexus inhianter <lb/>
            aestuantibus eruant ab eis illum deum tuum ubique conpeditum <lb n="10"/>
            et tanta suorum turpitudine, ut solui ualeat, indigentem. <lb/>
            nam rem proximi non concupiscere, quod est ultimum <lb/>
            decalogi mandatum, unde potes, misera? nonne tibi deus ipse <lb/>
            tuus in terra aliena se fabricare mentitur saecula noua, ubi <lb/>
            post falsam uictoriam falso triumpho tumescas? quod cum <lb n="15"/>
            modo insana uanitate desideras et eandem terram gentis tenebrarum <lb/>
            summa uicinitate substantiae tuae coniungi credis, <lb/>
            utique rem proximi concupiscis. merito tibi est inimicum <lb/>
            diptychium continens tam bona mandata multum errori tuo <lb/>
            contraria.- nam illa tria, quae ad dilectionem dei pertinent, <lb n="20"/>
            omnino ignoras, omnino non seruas; haec autem septem, <lb/>
            ' quibus societas humana non laeditur, si quando custodis, aut <lb/>
            pudore reprimeris, ne inter homines confundaris, aut timore <lb/>
            frangeris, ne publicis legibus puniaris, aut. malum factum

<note type="footnote"> 2 Ez. 20, 13 sqq. <lb/>
            i </note>

<note type="footnote" rend="script"> 4 necessętate (i <hi rend="italic">superscr. m</hi>. 1 e <hi rend="italic">exp. m. 2) L</hi> 6 tuos deos <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            foimoijsos <hi rend="italic">L2</hi> 7 formoijsas <hi rend="italic">L2</hi> praeuenit ee <hi rend="italic">L</hi> ardentes <hi rend="italic">GSMb</hi> <lb/>
            8 femininis <hi rend="italic">(pr</hi>. ni <hi rend="italic">s. I.) C</hi> 9 excaecatis <hi rend="italic">L</hi> e:xcętatis <hi rend="italic">SG</hi> excecatis <hi rend="italic">M</hi> <lb/>
            fruendi <hi rend="italic">SMG</hi> inhianter (e s. u a m. 1) <hi rend="italic">L,</hi> (h <hi rend="italic">s. I.) M</hi> hinianter <lb/>
            (e <hi rend="italic">corr. m</hi>. 3 <hi rend="italic">ex</hi> u) P hiijnianter (e <hi rend="italic">s</hi>. u <hi rend="italic">superscr.) S</hi> 10 eruant] <lb/>
            seruant b 11 turpitudinem <hi rend="italic">(exp. 11J</hi>. 2) <hi rend="italic">L</hi> 13 potest <hi rend="italic">SM</hi> potest <hi rend="italic">G</hi> <lb/>
            misera] misera (ser <hi rend="italic">in ras.) L</hi> considera (sidera <hi rend="italic">in ras.) M</hi> tibi] <lb/>
            ubi <hi rend="italic">CSGML1</hi> 15 com <hi rend="italic">ClLx</hi> 17 coniungi (sec. n <hi rend="italic">s. I.) L</hi> 18 concupiscas <lb/>
            <hi rend="italic">C</hi> 19 dypticium <hi rend="italic">LSG</hi> dypticeum <hi rend="italic">C</hi> 22 leditur <hi rend="italic">CL1</hi> lęditur <lb/>
            (( <hi rend="italic">add. m</hi>. 2) <hi rend="italic">L</hi> 24 frangaris <hi rend="italic">L'M I</hi> frangaris <hi rend="italic">S</hi> frangseris <hi rend="italic">G</hi> mala <lb/>
            (m. 1 <hi rend="italic">s. l. sup</hi>. bonQ) <hi rend="italic">C</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="432"/>
            bona aliqua consuetudine horrescis, aut ipsa naturali lege, <lb/>
            quam iniuste alteri facias, quod tibi ab altero fieri non uis, <lb/>
            aduertis: error tamen tuus quam te in contrarium ire conpellat <lb/>
            et, dum sequeris, et, dum non sequeris, sentis, cum <lb/>
            uel hoc facis, quod pati non uis uel ideo non facis, quia<lb n="5"/>
            pati non uis. 
</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="8"><p>At ista uera sponsa Christi, cui de diptychio lapideo <lb/>
            fronte inpudentissima insultas, intellegit, quid distet inter <lb/>
            litteram et spiritum, quae duo dicuntur alio modo, lex et <lb/>
            gratia, et non iam in uetustate litterae, sed in nouitate spiritus<lb n="10"/>
            deo seruiens non est iam sub lege, sed sub gratia. <lb/>
            neque enim litigiosa caecatur, sed mitis intendit uerbis apostoli, <lb/>
            ut intellegat, quid appellet legem, sub qua nos iam non <lb/>
            uult esse, quia transgressionis gratia posita est, donec <lb/>
            ueniret semen, cui promissum est, et quia ideo subintrauit,<lb n="15"/>
            ut abundaret delictum; ubi autem abundauit <lb/>
            delictum, superabundauit gratia. nec ideo tamen eandem <lb/>
            legem peccatum uocat, quia sine gratia non uiuificat; auget <lb/>
            enim potius reatum praeuaricatione addita: ubi enim lex <lb/>
            non est, nec praeuaricatio. et ideo per se ipsam, cum<lb n="20"/>
            sola littera est sine spiritu, id est lex sine gratia, tantum-, <lb/>
            modo reos facit; sed proponit sibi, quod putare minus intelle-' <lb/>
            gentes possent, et aperit, quid dicat, cum ait: quid ergo <lb/>
            dicemus? lex peccatum est? absit. sed peccatum non

<note type="footnote"> 9 cf. n Cor. 3, 6 11 cf. Rom. 7, 6 14 Gal. 3, 19 16 Rom. 5,20 <lb/>
            19 Rom. 4, 15 23 Rom. 7, 7 sqq. </note>

<note type="footnote" rend="script"> 1 consuedine <hi rend="italic">Cb</hi> 2 non (n <hi rend="italic">fin. s. I.) C</hi> 3 compellat (a <hi rend="italic">ex</hi> e m. 2 <lb/>
            <hi rend="italic">corr.) C</hi> 5 quod] quia (a s. <hi rend="italic">I.) M</hi> uel—uis <hi rend="italic">om. SG</hi> qui <hi rend="italic">L1</hi> <lb/>
            7 de <hi rend="italic">om. b</hi> dyticio <hi rend="italic">M'</hi> dypticeo <hi rend="italic">LC</hi> 8 impudentissima <hi rend="italic">L*</hi> (m ex n m. <lb/>
            <hi rend="italic">2 fec</hi>. et i <hi rend="italic">ante pos.)</hi> intellegit Z1 9 qui <hi rend="italic">b</hi> 11 seruientes <hi rend="italic">L'SIG</hi> <lb/>
            seruiens/// (s <hi rend="italic">ex</hi> x <hi rend="italic">corr. et</hi> es <hi rend="italic">eras.) M</hi> 13 intellegat <hi rend="italic">L'</hi> 14 quia <lb/>
            /./. <lb/>
            (a s. <hi rend="italic">1.) C</hi> posita est gratia <hi rend="italic">C</hi> 18 »uiuificat (u <hi rend="italic">er.) C</hi> avget <lb/>
            (vs. <hi rend="italic">I.) L</hi> 19 preuaricationem <hi rend="italic">(exp. m</hi>. 2) <hi rend="italic">LSG,</hi> m <hi rend="italic">er. M</hi> 20 ipsa <hi rend="italic">CLlb</hi> <lb/>
            21 gst (st <hi rend="italic">s. 1. add. m</hi>. 2) <hi rend="italic">L</hi> 22 intellegentes i1 23 apperit S <lb/>
            apperit <hi rend="italic">G</hi> 24 dicimus <hi rend="italic">LSlG2Mlb</hi> »peccatum (pe <hi rend="italic">ras.) C</hi> 6st (st s. <lb/>
            <hi rend="italic">I. add. M</hi>. 2) <hi rend="italic">L</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="433"/>
            cognoui nisi per legem. nam concupiscentiam nesciebam, <lb/>
            nisi lex diceret: non concupisces. occasione itaque <lb/>
            accepta peccatum per mandatum fefellit me et <lb/>
            per illud occidit. itaque lex quidem sancta et mandatum <lb/>
            sanctum et iustum et bonum. quod ergo bonum <lb n="5"/>
            est, factum est mihi mors? absit. sed peccatum, ut <lb/>
            adpareat peccatum, per bonum mihi operatum est <lb/>
            mortem. haec ista, cui tu insultas, intellegit, quia gemens <lb/>
            petit, quia humilis quaerit, quia mitis pulsat; et sic uidet <lb/>
            non reprehendi legem, cum dicitur: littera occidit, spiritus <lb n="10"/>
            autem uiuificat, sicut non reprehenditur scientia, cum <lb/>
            dicitur: scientia inflat, caritas uero aedificat. nam <lb/>
            utique ipse dixerat: scimus, quia omnes scientiam habemus, <lb/>
            et tunc adiungit: scientia inflat, caritas uero <lb/>
            aedificat. utquid ergo habebat ipse, quo inflaretur, nisi quia <lb n="15"/>
            cum caritate non solum non inflat scientia, sed etiam firmat? <lb/>
            ita littera cum spiritu et lex cum gratia iam non eo modo <lb/>
            littera et lex appellatur, sicut per se ipsam cum occidit <lb/>
            abundante delicto. ita enim lex et uirtus peccati dicta est, <lb/>
            cum auget eius noxiam delectationem per seueram prohibitionem. <lb n="20"/>
            nec tamen etiam sic mala est; sed peccatum ut <lb/>
            adpareat peccatum, per bonum operatum est mortem. <lb/>
            ita multa quibusdam sunt noxia, quamuis non sint mala. <lb/>
            nam et uos cum oculos doletis, etiam contra deum uestrum <lb/>
            solem fenestras clauditis. haec igitur sponsa Christi, iam <lb n="25"/>
            mortua legi, id est peccato, quod legis prohibitione fit abundantius, <lb/>
            cum lex sine gratia iubet, non iuuat. tali ergo legi <lb/>
            mortua, ut sit alterius, qui ex mortuis resurrexit, discernit

<note type="footnote">10 n Cor. 3, 6 12 1 Cor. 8, 1 -19 cf. I Cor. 15, 56 </note>

<note type="footnote"> 1 cognou (cog <hi rend="italic">in ras. corr. ex</hi> non) <hi rend="italic">C</hi> 4 s5am <hi rend="italic">L</hi> 6 michi <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            8 ihtellegit <hi rend="italic">Ll</hi> 9 querit <hi rend="italic">C</hi> 10 reprsehendi <hi rend="italic">L</hi> 11 reprsehenditur <hi rend="italic">L</hi> <lb/>
            13 scientiam (am 8. <hi rend="italic">I.) L</hi> 15 infleretur <hi rend="italic">L1</hi> 16 caritate (m er.) <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            17 non <hi rend="italic">om. b</hi> 18 et <hi rend="italic">om. b</hi> 20 delectationem (ta <hi rend="italic">s. l.) C</hi> 24 et <lb/>
            uos] et si uos <hi rend="italic">G</hi> et ipsi uos (ip <hi rend="italic">s. 1. a m</hi>. 2) S 26 èSt (st sr. <hi rend="italic">1. add. <lb/>
             m. 2) L</hi> prohibitiofie (e <hi rend="italic">add. m. 2) L</hi>. </note>

<note type="footnote"> XXV. Auif. neet. ti. </note>

<note type="footnote"> 28 </note> <lb/>
             
<pb n="434"/>
            ista sine legis iniuria, ne sacrilegium committat in eius auctorem: <lb/>
            quod tu facis in eum, quem non intellegis auctorem <lb/>
            boni, cum audias apostolum dicentem: itaque lex quidem <lb/>
            sancta et mandatum sanctum et iustum et bonum. <lb/>
            ecce auctor boni est, qui tibi uidetur unus ex principibus<lb n="5"/>
            tenebrarum. adtende ueritatem, ferit tibi oculos. ecce Paulus <lb/>
            apostolus dicit: lex quidem sancta et mandatum sanctum <lb/>
            et iustum et bonum. ecce, cuius auctor est, qui <lb/>
            diptychium illud, quod stulta inrides, in magni sacramenti <lb/>
            dispensatione praemisit. eadem quippe lex, quae per Moysen<lb n="10"/>
            data est, gratia et ueritas per legum Christum facta est, cum <lb/>
            accessit litterae spiritus, ut inciperet inpleri iustitia legis. <lb/>
            quae non inpleta reos etiam praeuaricatione faciebat. neque <lb/>
            enim alia lex est sancta et iusta et bona, et alia, per quam <lb/>
            peccatum mortem operatur, cui mori nos oportet, ut simus<lb n="15"/>
            alterius, qui ex mortuis resurrexit, sed eadem ipsa est. ecce, <lb/>
            sequere, lege. sed peccatum, inquit, ut adpareat peccatum, <lb/>
            per bonum mihi est operatum mortem, ut fiat <lb/>
            supra modum peccator aut peccatum per mandatum. <lb/>
            surda, caeca, audi, uide. per bonum, inquit. mihi operatum <lb n="20"/>
            est mortem. ergo lex semper bona est, siue obsit inanibus <lb/>
            gratia, siue prosit plenis gratia, semper est bona, sicut sol <lb/>
            semper est bonus, quia omnis creatura dei bona est, siue <lb/>
            dolentibus oculis noceat, siue sanos mulceat. proinde quod <lb/>
            est oculis sanitas ad uidendum solem, hoc est gratia mentibus <lb n="25"/>
            ad inplendam legem. et sicut oculi sani non solis delectationi <lb/>
            moriuntur, sed illis ictibus asperis radiorum, quibus

<note type="footnote"> 11 cf. Ioh. 1, 17 23 cf. I Tim. 4, 4 </note>

<note type="footnote"> 1 (et 2) ayctorem <hi rend="italic">(exp. tn</hi>. 2) <hi rend="italic">L</hi> 2 intellegis <hi rend="italic">L1</hi> intellegit <hi rend="italic">GSl</hi> <lb/>
            6 oculus <hi rend="italic">SG</hi> 8 cuius] quis <hi rend="italic">S1</hi> 9 dipticefl <hi rend="italic">C</hi> dypticium <hi rend="italic">L</hi> stulte <hi rend="italic">b</hi> <lb/>
            10 dispensationem <hi rend="italic">C</hi> 12 implere <hi rend="italic">LIM1</hi> iustitia] iustitia <hi rend="italic">(pr</hi>. ri <hi rend="italic">m</hi>. 2 <lb/>
            <hi rend="italic">add.) L</hi> uestigia <hi rend="italic">SG</hi> 17 legem <hi rend="italic">SGJSIb</hi> pecatum <hi rend="italic">Ll</hi> 18 michi <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            est <hi rend="italic">(add. m</hi>. 2) <hi rend="italic">S</hi> 19 sup <hi rend="italic">C</hi> peccator] peccans <hi rend="italic">M</hi> 20 audi <lb/>
            <hi rend="italic">s. l. C</hi> 6 michi operatum (e <hi rend="italic">s. I.) C</hi> 21 est bona <hi rend="italic">CSGMb</hi> 26 delectaxioni <lb/>
            (ta s. <hi rend="italic">1</hi>. i <hi rend="italic">fin. carr. ex</hi> e) <hi rend="italic">C</hi> delectatione <hi rend="italic">b</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="435"/>
            reuerberati in densiores tenebras pellebantur, sic anima, quae per <lb/>
            caritatem spiritus salua facta est, non iustitiae legis mortua <lb/>
            dicitur, sed illi reatui et praeuaricationi, quam lex per litteram, <lb/>
            cum gratia defuit, faciebat. itaque de illa utrumque dicitur <lb/>
            et: bona est lex, si quis ea legitime utatur et quod <lb n="5"/>
            sequitur: sciens hoc, quia iusto lex non est posita, <lb/>
            quia non opus habet terrente littera, quem delectat ipsa <lb/>
            iustitia. 
</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="9"><p>Haec sponsa Christi gaudens in spe plenae salutis suae <lb/>
            et tibi optat bonam conuersionem a fabulis ad ueritatem, ne <lb n="10"/>
            Adoneum quasi adulterum reformidans cum uersutissimo adultero <lb/>
            serpente remaneas. Adoneus enim uerbum hebraeum <lb/>
            est et interpretatur dominus eo modo, quo solus deus dicitur <lb/>
            dominus, sicut latria, quod uerbum graecum est et interpretatur <lb/>
            seruitus, non quaecumque, sed illa, qua tantummodo <lb n="15"/>
            deo seruitur; sicut Amen interpretatur "uerum," non ubicumque <lb/>
            et quomodocumque. sed mystica religione. quodsi a <lb/>
            te quaeratur, unde tu quoque habeas praeter hebraeas litteras <lb/>
            uel quae ex hebraeo sunt, non inuenies. non ergo timet ecclesia <lb/>
            Christi istorum nominum obiectionem, intellegit et amat; nec <lb n="20"/>
            curat inperitum insultatorem; et quae nondum intellegit, credit <lb/>
            esse talia, qualia nonnulla experta est, quae nondum intellecta <lb/>
            sic erant. obiciat ei quisque quod Emmanuhel adamauerit, inridet <lb/>
            inscitiam illius hominis, amplectitur ueritatem huius <lb/>
            nominis. obiciat quod amauerit Messiam, repellit exstinctum <lb n="25"/>
            aduersarium, tenet unctum magistrum. ita te quoque cupit

<note type="footnote"> 5 I Tim. 1, 8 sq. </note>

<note type="footnote" rend="script"> 1 quae (s. <hi rend="italic">I.) LlCM, om. PGb</hi> 2 iusticiae <hi rend="italic">G</hi> 5 ea (m. <hi rend="italic">er.) L2M</hi> <lb/>
            7 delectat <hi rend="italic">LPsSl</hi> delecta <hi rend="italic">CGMP1</hi> 8 iusticia <hi rend="italic">C</hi> 10 et <hi rend="italic">(er.) C</hi> conuersationem <lb/>
            <hi rend="italic">LMGb</hi> conuersationem <hi rend="italic">S</hi> 11 (et 12) adonai b <hi rend="italic">(in mg</hi>. 'al. <lb/>
            adonefl) 12 adonaus <hi rend="italic">C</hi> 13 <hi rend="italic">solus////dicitur S</hi> 14 grecum <hi rend="italic">LC</hi> <lb/>
            17 niistica C 18 queratur <hi rend="italic">C</hi> preter <hi rend="italic">C</hi> hebreas <hi rend="italic">C</hi> 19 inuenies <lb/>
            <hi rend="italic">scripsi: inuenis CLPGMb ininuenis S aecclesia C</hi> 20 obiectionem noniinum <lb/>
            <hi rend="italic">C</hi> intellegit (et 21) <hi rend="italic">L1</hi> 21 insukaxorem (ta s. <hi rend="italic">I. add. m</hi>. 2) <hi rend="italic">L</hi> <lb/>
            24 insci/ xiam (en <hi rend="italic">er.) C</hi> 25 adamauerit (ad s. <hi rend="italic">I.) L</hi> extinctum (c <lb/>
            <hi rend="italic">s. 1.) C</hi> 26 xene/Tunctum Ll tene t uncxum <hi rend="italic">SG1</hi> tene tunctum <hi rend="italic">M</hi> </note>

<note type="footnote"> 28* </note> <lb/>
             
<pb n="436"/>
            sanari a uanis erroribus et aedificari super fundamentum apostolorum <lb/>
            et prophetarum. quem dicis Hippocentaurum, nesciens <lb/>
            quid loquaris, nec adtendis, quid tibi tua fabula confecerit, <lb/>
            cum ex parte dei tui et ex parte terrae tenebrarum falsum <lb/>
            mundum fabricat in corde tuo. itane ille non est Hippocentaurus<lb n="5"/>
            semiferus et semideus ? uere, quia nec Hippocentaurus <lb/>
            dicendus est. quid autem sit, tu adtende et. erubesce et <lb/>
            mitesce, ut corruptionem tuam a serpente adultero perhorrescas: <lb/>
            cuius astutiam si apud Moysen credendam non putasti, <lb/>
            apud Paulum cauere debuisti, qui ueram ecclesiam uolens<lb n="10"/>
            uirginem castam exhibere Christo, timeo, inquit, ne sicut <lb/>
            serpens Euam fefellit in uersutia sua, corrumpantur <lb/>
            mentes uestrae a simplicitate et castitate, quae est <lb/>
            in Christo. hoc tu cum audires, usque adeo tamen desipuisti <lb/>
            et uenenatis incantationibus eius amens facta es, ut aliis<lb n="15"/>
            multis haeresibus aliud atque aliud idem serpens, tibi autem <lb/>
            etiam se Christum esse persuaserit. porro si errant multae <lb/>
            fallaciis eius uariis et multiformibus inretitae, quae tamen <lb/>
            hanc admonitionem apostoli ueram fatentur, tu quantum adulterata <lb/>
            es, quam in longinquo prostituta, quae ipsum pro<lb n="20"/>
            Christo habes, a quo apostolus Christi seductam Euam atque <lb/>
            corruptam clamat, ut ab eo uirginem sponsam Christi tali <lb/>
            admonitione custodiat? tenebrauit cor tuum, qui tecum in <lb/>
            phantasmatis lucidorum nemorum uolutatur. quae sunt, ubi <lb/>
            sunt, unde sunt fidelia promissa eius?s o ebria, non a uino ! <lb n="25"/>
            
</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="10"><p>Nempe conuiciata es inpudentia sacrilega deo

<note type="footnote">2 cf. Ephes. 2, 20 11 II Cor. 11, 2 sq. 25 cf. Es. 51, 21 </note>

<note type="footnote">1 a <hi rend="italic">om. SG</hi> fundamenxa (u <hi rend="italic">ex 0 corr. et m er.) C</hi> 2 hyppocentaurum <lb/>
            <hi rend="italic">SG</hi> ippocentaurum <hi rend="italic">C</hi> hypocentaurum <hi rend="italic">LM</hi> 3 confecerit (fecerit <lb/>
            <hi rend="italic">in ras.) C</hi> 5 (et 6) ippocentaurus <hi rend="italic">M,</hi> (a <hi rend="italic">ex</hi> u) <hi rend="italic">C</hi> hyppocentaurus <hi rend="italic">LSG</hi> <lb/>
            6 nec <hi rend="italic">om. SG</hi> 9 si] sicut <hi rend="italic">SG</hi> non <hi rend="italic">om. SG</hi> 10 aecclesiam <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            12 fuam <hi rend="italic">C</hi> 14 tu <hi rend="italic">s. I. C</hi> 15 uenenatis (ne s. <hi rend="italic">I.) C</hi> facta (a <lb/>
            <hi rend="italic">fin. in ras.) L</hi> factus <hi rend="italic">SG</hi> es] est (8. <hi rend="italic">I.) PL1</hi> es (■— <hi rend="italic">supra</hi> e <hi rend="italic">exp. et</hi> <lb/>
            s <hi rend="italic">add. m</hi>. 2) <hi rend="italic">L</hi> ut] id <hi rend="italic">Ll</hi> 16 heresibus <hi rend="italic">LC</hi> 17 suaserit <hi rend="italic">C</hi> 18 fallatiis <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            19 ammonitionem <hi rend="italic">LGlMl</hi> 23 ammonitione <hi rend="italic">C</hi> ammonitiofie (e <hi rend="italic">s. I. add. <lb/>
            m</hi>. 2) <hi rend="italic">L</hi> 24 fantasmatis <hi rend="italic">LCM</hi> fantasmatibus <hi rend="italic">GSb</hi> 26 dd* <hi rend="italic">C</hi></note> <lb/>
             
<pb n="437"/>
            prophetarum. quod ipsis Iudaeis sibi seruientibus non exhibuerit, <lb/>
            quod promisit. nec sane dixisti, quid promiserit et non exhibuerit, <lb/>
            ne ibi conuincereris aut iam exhibitum, quod non <lb/>
            intellegis, aut adhuc futurum. quod non credis. tibi quid <lb/>
            promissum est et praesentatum, unde tibi fides fieret te accepturam <lb n="5"/>
            triumphos nouorum saeculorum super terram tenebrarum? <lb/>
            si aliquos prophetas protuleris, in quibus legamus <lb/>
            cum laude praedictos futuros Manichaeos, unde iam tibi aliquid <lb/>
            exhibitum putes, hoc ipso, quia esse uos uidemus, prius <lb/>
            probatura es, quod non ipse Manichaeus tibi prophetas finxerit, <lb n="10"/>
            qui sibi ut crederes uoluit. neque enim putat turpe <lb/>
            mendacium, aut uero potest dubitare falsos prophetas ostendere <lb/>
            in pellibus ouinis, qui Christum laudans adseuerat falsas <lb/>
            cicatrices ostendisse in membris suis. at ego uos plane praedictos <lb/>
            lego, non solum a prophetis aliquando obscurius, uerum <lb n="15"/>
            et ab apostolo expressius. sed uidete quemadmodum. spiritus, <lb/>
            inquit, manifeste dicit, quia in nouissimis temporibus <lb/>
            recedent quidam a fide, intendentes spiritibus <lb/>
            seductoribus et doctrinis daemoniorum in hypocrisi <lb/>
            mendaciloquorum cauteriatam habentium conscientiam <lb n="20"/>
            suam, prohibentes nubere, abstinentes a cibis, <lb/>
            quos deus creauit ad percipiendum cum gratiarum <lb/>
            actione fidelibus et his, qui cognouerunt ueritatem, <lb/>
            quia omnis creatura dei bona est, et nihil abiciendum, <lb/>
            quod cum gratiarum actione percipitur. haec quemadmodum <lb n="25"/>
            in uobis inpleta sint, et luce clarius omnium, qui uos <lb/>
            nouerunt, oculos tangit et supra pro tempore ostendimus.

<note type="footnote"> 16 I Tim. 4, 1 sqq. <lb/>
            i </note>

<note type="footnote" rend="script"> 1 iudeis <hi rend="italic">C</hi> deseruientibus b 2 qupd <hi rend="italic">S</hi> quod <hi rend="italic">G</hi> 4 intellegis <lb/>
            <hi rend="italic">L1</hi> 5 fieret fides C 8 manicheos <hi rend="italic">LCSG</hi> 10 manicheus <hi rend="italic">LCSG</hi> <lb/>
            12 mendatium <hi rend="italic">C</hi> aut (u s. <hi rend="italic">I.) C</hi> dubitare Cx falsas prophetias <lb/>
            <hi rend="italic">LSGM</hi> falsos prophetias <hi rend="italic">C</hi> falsas prophetis Px 14 prędicatores <hi rend="italic">SlG</hi> <lb/>
            predicatos <hi rend="italic">LPMb</hi> prędictos esse S3 15 a om. <hi rend="italic">SG</hi> aliquanto <hi rend="italic">M <lb/>
            16 quemammodum LSXM*GX 19 demoniorum C hipocrisi S</hi> 21 prohibentium <lb/>
            <hi rend="italic">LPSMGb</hi> 22 graciarum <hi rend="italic">S</hi> 24 nichil <hi rend="italic">C</hi> 25 quemammodum <lb/>
            <hi rend="italic">LG</hi> 27 nouerint <hi rend="italic">C</hi> </note> 
<pb n="438"/>
            
</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="11"><p>Ista autem, quam doctrina apostolica uirginem castam <lb/>
            uni uiro exhibens Christo, a fallacia serpentis, qua tu corrupta <lb/>
            es, monet ut caueat, agnoscit deum prophetarum, deum uerum. <lb/>
            deum suum; huius ultimae pollicitationi secura credit, cuius <lb/>
            tanta promissa conpleta iam tenet, nec quisquam dicit ad<lb n="5"/>
            praesens tempus ei confictos esse prophetas, - quos in Iudaeorum <lb/>
            codicibus adserit. quid enim incredibilius promittebatur <lb/>
            quam id, quod Abrahae dictum est: in semine tuo benedicentur <lb/>
            omnes gentes? et quid certius iam tenemus exhibitum? <lb/>
            illa certe est ultima eius promissio, quam propheta<lb n="10"/>
            breuiter ita commemorat: beati, qui habitant in domo <lb/>
            tua; in saecula saeculorum laudabunt te. finita quippe <lb/>
            omni indigentia et nouissima inimica morte destructa perpetua <lb/>
            dei laus erit otiosorum negotium: quo iam nemo accedet, <lb/>
            unde iam nemo discedet. quod alibi propheta ita commemorat:<lb n="15"/>
            conlauda, Hierusalem, dominum; lauda deum tuum. <lb/>
            Sion. quoniam confirmauit seras portarum tuarum, <lb/>
            benedixit filios tuos in te. clausis portis nullus intrabit. <lb/>
            nullus exibit. quod et ipse sponsus in euangelio dicit fatuis <lb/>
            uirginibus etiam pulsantibus se non aperturum. haec Hierusalem,<lb n="20"/>
            sancta ecclesia, sponsa Christi, in apocalypsi Iohannis <lb/>
            copiosius uberiusque describitur. non credat huic propheticae <lb/>
            promissioni uirgo casta, si non iam tenet, quod ei per eandem <lb/>
            prophetiam hoc tempore futurum promissum est: audi filia <lb/>
            et uide et inclina aurem tuam et obliuiscere populum' <lb n="25"/>
            tuum et domum patris tui, quoniam concupiuit rex <lb/>
            speciem tuam, quia ipse est deus tuus, et adorabunt <lb/>
            eum filiae Tyri in muneribus; uultum tuum

<note type="footnote">8 Gen. 22, 18 11 Ps. 83, 5 13 cf. I Cor. 15, 26 16 Pa. <lb/>
            147, 1 sq. 20 cf. Matth. 25, 12 24 Ps. 44, 11 sqq. <lb/>
            1U </note>

<note type="footnote" rend="script"> 2 fallatia <hi rend="italic">C</hi> 4 <hi rend="italic">9ptim$C</hi> pollicitatione <hi rend="italic">C'</hi> pollicitationi <hi rend="italic">L'</hi> <lb/>
            6 presens <hi rend="italic">C</hi> iudeorum <hi rend="italic">C</hi> 14 accçdet (4 <hi rend="italic">a m</hi>. 2) <hi rend="italic">L</hi> 15 discedit <hi rend="italic">LllI</hi> <lb/>
            discędet <hi rend="italic">XS</hi> 17 qih (— <hi rend="italic">add. m</hi>. 3) <hi rend="italic">P</hi> confortaait <hi rend="italic">CMl</hi> 18 filiis <lb/>
            tuis <hi rend="italic">GSb</hi> intrabit (b <hi rend="italic">ex</hi> u <hi rend="italic">corr.) Lsl'tiG</hi> 19 exibit tb <hi rend="italic">ex</hi> u <lb/>
            <hi rend="italic">corr.) L1GM</hi> 21 apocalipsi <hi rend="italic">C</hi> 25 inclina (i <hi rend="italic">init. in ras.) C</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="439"/>
            deprecabuntur diuites plebis. omnis gloria eius filiae regis <lb/>
            intrinsecus in fimbriis aureis circumamicta uarietatibus; <lb/>
            adferentur regi uirgines post eam, proximae <lb/>
            eius adferentur tibi, in laetitia et exultatione adducentur <lb/>
            in templum regis. pro patribus tuis nati <lb n="5"/>
            sunt tibi filii, constitues eos principes super omnem <lb/>
            terram; memores erunt nominis tui in omni progenie <lb/>
            et generatione; propterea populi confitebuntur tibi <lb/>
            in aeternum et in saeculum saeculi. sed tu infelix a <lb/>
            serpente corrupta quando uel cogitare conaris, quae sit pulchritudo <lb n="10"/>
            filiae regis intrinsecus? ipsa est enim castitas mentis, <lb/>
            ubi tu uitiata es, ut aperirentur tibi oculi ad amandum et <lb/>
            adorandum solem et lunam, acsi per iustum iudicium dei <lb/>
            alienareris a ligno uitae, quod est aeterna et interna sapientia, <lb/>
            nihilque aliud uocares putaresque ueritatem atque sapientiam <lb n="15"/>
            nisi lucem istam, quam per male apertos oculos tractam et <lb/>
            in inmensum auctam multipliciterque uariatam per imagines <lb/>
            faculosas inpudica mente conuolueres. - hae sunt fornicationes <lb/>
            tuae nimis abominandae. et tamen patienter cogita eas et. <lb/>
            reuertere ad me,, dicit ueritas. reuertere ad me, et mundaberis, <lb n="20"/>
            reparaberis, si confundaris tibi et refundaris mihi. hoc audi, <lb/>
            hoc dicit uera ueritas, quae nec fallacibus formis cum tenebrarum <lb/>
            gente pugnauit nec fallaci sanguine te redemit. 
</p></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>