<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa024.opp-lat1:12.13-12.30</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa024.opp-lat1:12.13-12.30</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa024.opp-lat1"><div type="textpart" subtype="book" n="12"><div type="textpart" subtype="chapter" n="13"><p>Et posuit dominus deus Cain signum, ne eum <lb/>
            occidat omnis, qui inuenerit. hoc reuera multum mirabile <lb/>
            est, quemadmodum omnes gentes, quae a Romanis subiugatae <lb/>
            sunt, in ritum Romanorum sacrorum tansierint eaque <lb/>
            sacrilegia obseruanda et celebranda susceperint, gens autem <lb/>
            Iudaea siue sub paganis regibus siue sub christianis non amiserit <lb/>
            signum legis suae, quo a ceteris gentibus populisque <lb/>
            distinguitur; et omnis imperator uel rex, qui eos, in regno<lb n="10"/>
            suo inuenit, cum ipso signo eos inuenit nec occidit, id est <lb/>
            non efficit, ut non sint Iudaei, certo quodam et proprio suae <lb/>
            obseruationis signo a ceterarum gentium communione discreti, <lb/>
            nisi quicumque eorum ad Christum transierit, ut iam non inueniatur <lb/>
            Cain nec exeat a facie dei nec habitet in terra<lb n="15"/>
            Naim, id quod dicitur interpretari "commotio." contra quod <lb/>
            malum deus rogatur in psalmo: ne dederis in motum <lb/>
            pedes meos, et: manus peccatorum non moueant me, <lb/>
            et: qui tribulant me, exultabunt, si motus fuero; et: <lb/>
            dominus a dextris est mihi, ne commouear et innumerabilia<lb n="20"/>
            talia: quod patiuntur omnes, qui exeunt a facie dei. <lb/>
            id est a misericordia dilectionis eius. unde dicitur in quodam <lb/>
            psalmo: ego dixi in abundantia mea, non mouebor in <lb/>
            aeternum. sed uide, quid sequitur: domine, in uoluntate <lb/>
            tua praestitisti decori meo uirtutem; auertisti autem <lb n="25"/>
            faciem tuam et factus sum conturbatus. unde intellegitur <lb/>
            omnem animam participatione lucis dei, non per se <lb/>
            ipsam, esse pulchram et decoram et uirtute pollentem. quod <lb/>
            et isti Manichaei si considerarent et intellegerent, non in

<note type="footnote"> 3 Gen. 4, 15 17 Ps. 65; 9 18 Ps. 35, 12 19 Ps. 12, 5 <lb/>
            20 PB. 15, 8 23 Ps. 29, 7 sq. </note>

<note type="footnote"> 5 Bubiugate <hi rend="italic">C</hi> subiecta <hi rend="italic">b</hi> 6 eaquae <hi rend="italic">L</hi> 7 caelebranda <hi rend="italic">L</hi> 8 iudea <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            13 caerarum <hi rend="italic">L'</hi> 15 nec] ne <hi rend="italic">LCSMG</hi> 16 naim id <hi rend="italic">C:</hi> nai id <hi rend="italic">L</hi> <lb/>
            naiid <hi rend="italic">M</hi> naid (d <hi rend="italic">in ras; uidet. m er.) SG</hi> interpraaari <hi rend="italic">L</hi> 19 ex»ultabant <lb/>
            (s <hi rend="italic">er.) M</hi> 20 nej nec <hi rend="italic">Cb</hi> 21 dni <hi rend="italic">b</hi> 24 eternum <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            25 praestaisti <hi rend="italic">L</hi> 26 tua a me <hi rend="italic">b</hi> 29 manichei <hi rend="italic">CL</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="343"/>
            tantam blasphemiam caderent putando se esse naturam et <lb/>
            substantiam dei. sed ideo non possunt, quia non quiescunt; <lb/>
            sabbatum enim cordis non intellegunt. nam si quiescerent, <lb/>
            sicut dictum est ad Cain, peccatum suum ad se conuerterent, <lb/>
            id est sibi tribuerent, non genti nescio cui tenebrarum, atque <lb n="5"/>
            ita per gratiam dei eidem peccato dominarentur. nunc uero <lb/>
            et ipsi et omnes, qui diuersis erroribus contumaces resistendo <lb/>
            ueritati exeunt a facie dei, sicut Cain, sicut Iudaei perditi, <lb/>
            habitant in terra commotionis, id est in perturbatione carnali <lb/>
            contra iucunditatem dei, hoc est contra Eden, quod interpretantur <lb n="10"/>
            epulationem, ubi est plantatus paradisus. iam cetera <lb/>
            pauca de multis breuiterque perstringam, ne propositum operis <lb/>
            huius et responsionis meae nimia longitudine sermonis inpediam. <lb/>
            </p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="14"><p>Quem enim non moueat ad quaerendum et intellegendum <lb n="15"/>
            Christum in illis libris, ut ea omittam, quae quamuis <lb/>
            tanto suauius contemplentur, quanto ex absconditioribus locis <lb/>
            enucleantur, tamen exigunt prolixitatem dissertationis, quia <lb/>
            pluribus adtestationibus indigent, ut omittam ergo talia: <lb/>
            quem non moueat ad salubrem fidem, quod Enoch septimus <lb n="20"/>
            ab Adam deo placuit et translatus est: et septima requies <lb/>
            praedicatur, ad quam transfertur omnis, qui tamquam sexto <lb/>
            die sexta aetate saeculi Christi aduentu formatur? quod Noe <lb/>
            cum suis per aquam et lignum liberatur: sicut familia Christi <lb/>
            per baptismum crucis passione signatum. quod de lignis quadratis <lb n="25"/>
            eadem arca fabricatur: sicut ecclesia de sanctis

<note type="footnote"> 10 cf. Gen. 4, 16 21 cf. Gen. 5, 24 24 cf. Gen. 7, 23 </note>

<note type="footnote"> 1 natura substantia; <hi rend="italic">b</hi> 8 indei <hi rend="italic">C</hi> 10 iuconditatem <hi rend="italic">L</hi> <lb/>
            eden <hi rend="italic">081G2</hi> aedem <hi rend="italic">L</hi> ęden <hi rend="italic">M</hi> eden (n <hi rend="italic">ex</hi> m) <hi rend="italic">P</hi> eodem <hi rend="italic">81GI</hi> interpretatur <lb/>
            epulationem <hi rend="italic">LCM</hi> interpretatur epulatio <hi rend="italic">b</hi> 11 paradysus <hi rend="italic">S</hi> <lb/>
            15 querendum <hi rend="italic">C</hi> 16 ea] eam <hi rend="italic">LWG1</hi> 17 contemplerentur <hi rend="italic">S, (in mg. <lb/>
             m. rec. X</hi> cõplecterpntur) <hi rend="italic">G</hi> contemplentvr (v <hi rend="italic">sup</hi>. e <hi rend="italic">a</hi> m. 1) <hi rend="italic">M</hi> absconditioribus] <lb/>
            abditioribus <hi rend="italic">SMC2G</hi> 20 quae <hi rend="italic">LSlGl</hi> moneant <lb/>
            <hi rend="italic">LCPGSb</hi> enoc <hi rend="italic">C</hi> 24 liberatur (liber <hi rend="italic">s. l. a m</hi>. 2) <hi rend="italic">8</hi> <lb/>
            25 passionem <hi rend="italic">L</hi> signatur <hi rend="italic">b</hi> 26 archa <hi rend="italic">S</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="344"/>
            construitur ad omne opus bonum semper paratis. quadratum <lb/>
            enim quacumque uerteris, firmiter stat. quod sexies longa ad <lb/>
            latitudinem suam et decies ad altitudinem suam humani corporis <lb/>
            instar ostendit, quia in corpore humano Christus adparuit. <lb/>
            quod cubitis quinquaginta latitudo eius expanditur:<lb n="5"/>
            sicut dicit apostolus: cor nostrum dilatatum est. unde <lb/>
            nisi caritate spiritali? propter quod ipse item dicit: caritas <lb/>
            dei diffusa est in cordibus nostris per spiritum sanctum, <lb/>
            qui datus est nobis. quinquagesimo enim die post <lb/>
            resurrectionem suam Christus sanctum spiritum misit, quo<lb n="10"/>
            corda credentium dilatauit. quod trecentis cubitis longa est, <lb/>
            ut sexies quinquaginta conpleantur: sicut sex aetatibus omne <lb/>
            huius saeculi tempus extenditur, in quibus omnibus Christus <lb/>
            numquam destitit praedicari; in quinque per prophetiam praenuntiatus, <lb/>
            in sexta per euangelium diffamatus. quod eius altitudo<lb n="15"/>
            triginta cubitis surgit, quem numerum decies habet in <lb/>
            trecentis cubitis longitudo: quia Christus est altitudo nostra. <lb/>
            qui triginta annorum aetatem gerens doctrinam euangelicam <lb/>
            consecrauit contestans legem non se uenisse solvere, sed inplere. <lb/>
            legis autem cor in decem praeceptis agnoscitur: unde<lb n="20"/>
            decies tricenis arcae longitudo perficitur; unde et ipse Noe <lb/>
            ab Adam decimus conputatur. quod bitumine glutinantur <lb/>
            arcae ligna intrinsecus et extrinsecus: ut in conpage unitatis <lb/>
            significetur tolerantia caritatis, ne scandalis ecclesiam temptantibus <lb/>
            siue ab eis, qui intus, siue ab eis, qui foris sunt,

<note type="footnote">1 cf. n. Tim. 2, 21 6 II Cor. 6, 11 7 Rom. 5, 5 11 cf. <lb/>
            Act. 2, 1 sqq. 18 cf. Matth. 5, 17 21 cf. Gen. 5 Luc. 3, 36 sqq. <lb/>
            23 cf. Gen. 6, 14 sq. </note>

<note type="footnote"> 2 ueteris 01 3 et decies-suam <hi rend="italic">(s. I. m. 2) C</hi> deciens <hi rend="italic">Z,M, £ l(r1</hi> <lb/>
            4 ostenditur <hi rend="italic">C</hi> 7 nisi (8. <hi rend="italic">I. m. 2) S om LM</hi> item ipse <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            9 quinquęgesirno <hi rend="italic">(sup</hi>. ę <hi rend="italic">add</hi>. 0) <hi rend="italic">G</hi> quinquage*simo (n <hi rend="italic">er.) M</hi> <lb/>
            post] propter SIGI 10 spiritum sanctum <hi rend="italic">C</hi> 12 sexietS (n <hi rend="italic">er.) L</hi> <lb/>
            13 seculi <hi rend="italic">C</hi> 14 destityit <hi rend="italic">l;</hi> destit*it (u <hi rend="italic">er.) G</hi> quinta <hi rend="italic">b</hi> <lb/>
            15 diffamatur <hi rend="italic">C</hi> 16 XXX <hi rend="italic">S</hi> surgit <hi rend="italic">om. MSG</hi> deciens <hi rend="italic">L</hi> <lb/>
            17 CCCtis <hi rend="italic">S</hi> cubitis <hi rend="italic">om. LSMG</hi> 20 undecies <hi rend="italic">SG</hi> 21 tricenę <hi rend="italic">SG</hi> <lb/>
            triceni <hi rend="italic">Lb</hi> 23 arche 8 24 tol*erantia (1 <hi rend="italic">er.) L</hi> tomtantibus 3f </note> <lb n="25"/>
             
<pb n="345"/>
            cedat fraterna iunctura et soluatur uinculum pacis. est enim <lb/>
            bitumen feruentissimum et uiolentissimum gluten significans <lb/>
            dilectionis ardorem ui magna fortitudinis ad tenendam societatem <lb/>
            spiritalem omnia tolerantem. 
</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="15"><p>Quod cuncta animalium genera in arcam clauduntur: <lb n="5"/>
            sicut omnes gentes, quas etiam Petro demonstratus discus ille <lb/>
            significat, ecclesia continet. qucd et munda et inmunda ibi <lb/>
            sunt animalia: sicut in ecclesiae sacramentis et boni et mali <lb/>
            uersantur. quod septena sunt munda et bina inmunda: non <lb/>
            quia pauciores sunt mali quam boni, sed quia boni seruant <lb n="10"/>
            unitatem spiritus in uinculo pacis. sanctum autem spiritum <lb/>
            diuina scriptura in septiformi operatione commendat sapientiae <lb/>
            et intellectus, consilii et fortitudinis, scientiae et pietatis <lb/>
            et timoris dei. unde et ille numerus quinquaginta dierum ad aduentum <lb/>
            sancti spiritus pertinens in septies septenis, qui fiunt quadraginta <lb n="15"/>
            nouem, uno addito consummatur: propter quod dictum <lb/>
            est: studentes seruare unitatem spiritus in uinculo <lb/>
            pacis. mali autem in binario numero ad schismata faciles <lb/>
            et quodam modo diuisibiles ostenduntur. quod ipse Noe <lb/>
            cum suis octauus enumeratur: quia in Christo spes resurrectionis <lb n="20"/>
            nostrae adparuit, qui octauo die, id est post sabbati <lb/>
            septimum primo a mortuis resurrexit; qui dies a passione <lb/>
            tertius, in numero autem dierum, qui per omne tempus uoluuntur, <lb/>
            octauus et primus est. 
</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="16"><p>Quod arca conlecta ad unum cubitum desuper consummatur: <lb n="25"/>
            sicut ecclesia corpus Christi in.unitatem conlecta sublimat <lb/>
            et perficit. unde dicit in euangelio: qui mecum non <lb/>
            conligit, spargit. quod aditus ei fit a latere: nemo quippe <lb/>
            intrat in ecclesiam nisi per sacramentum remissionis

<note type="footnote"> 7 cf. Act. 10, 11 sq. 9 cf. Gen. 7, 2 14 cf. Es. 11. 2 sq. <lb/>
            17 Ephes. 4, 3 27 Matth. 12, 30 </note>

<note type="footnote"> 3 ui] in b ut <hi rend="italic">Sl (m. 2</hi> &amp;) magna fortitudinis <hi rend="italic">Sl (rn</hi>. 2 <hi rend="italic">corr. in</hi> <lb/>
            magnA fortitudinem), magna fortitudine b <hi rend="italic">sociaam M 4 tollerantem L</hi> <lb/>
            •darcaitfifr 12 septiform#1 15 XL. VilllS 18 scismata <hi rend="italic">SG</hi> sc*ismata <lb/>
            (h er.) <hi rend="italic">M</hi> 20 ennumeratur <hi rend="italic">MSG</hi> numeratur <hi rend="italic">C</hi> 25 collecti <hi rend="italic">C</hi> 26 ecclesiam <lb/>
            <hi rend="italic">C</hi> collectam C sublimatur et perficitur P3b 28 a(j.ditus <hi rend="italic">L</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="346"/>
            peccatorum; hoc autem de Christi latere aperto manauit. quod inferiora <lb/>
            arcae bicamerata et tricamerata construuntur: sicut <lb/>
            ex omnibus gentibus uel bipertitam multitudinem congregat <lb/>
            ecclesia propter circumcisionem et praeputium, uel tripertitam <lb/>
            propter tres filios Noe, quorum progenie repletus est<lb n="5"/>
            orbis. et ideo arcae inferiora ista dicta sunt, quia in hac terrena <lb/>
            uita est diuersitas gentium, in summo autem omnes in <lb/>
            unum consummamur. et non est ista uarietas: quia omnia <lb/>
            et in omnibus Christus est tamquam nos uno cubito desuper <lb/>
            caelesti unitate consummans. <lb n="10"/>
            
</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="17"><p>Quod post septem dies, <sic>v</sic> ex quo ingressus est Noe in <lb/>
            arcam, factum est diluuium: quia spe futurae quietis, quae <lb/>
            septimo die significata est, baptizamur. quod praeter arcam <lb/>
            omnis caro, quam terra sustentabat, diluuio consumpta est: <lb/>
            quia praeter ecclesiae societatem aqua baptismi quamuis<lb n="15"/>
            eadem sit, non solum non ualet ad salutem, sed ualet potius <lb/>
            ad perniciem. quod quadraginta diebus et quadraginta noctibus <lb/>
            pluit: quia omnis reatus peccatorum, qui in decem praeceptis <lb/>
            legis admittitur, per uniuersum orbem terrarum, qui <lb/>
            quattuor partibus continetur — decem quippe quater ducta<lb n="20"/>
            quadraginta fiunt — siue ille reatus, quod ad dies pertinet, <lb/>
            ex rerum prosperitate siue, quod ad noctes ex rerum aduersitate <lb/>
            contractus sit, sacramento baptismi caelestis abluitur. 
</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="18"><p>Quod Noe quingentorum erat annorum, cum ei locutus <lb/>
            est dominus, ut arcam sibi faceret, et sescentos agebat annos,<lb n="25"/>
            cum in eam esset ingressus — unde intellegitur per centum <lb/>
            annos arca fabricata — quid aliud hic uidentur centum anni

<note type="footnote">1 cf. Gen. 6, 16 17 cf. Gen. 7, 17 sqq. 26 cf. Gen. 5, 31; 7,9 </note>

<note type="footnote" rend="script"> 1 xpT (o <hi rend="italic">in</hi> i <hi rend="italic">corr.) S</hi> 2 archae <hi rend="italic">S</hi> et tricamerata («. <hi rend="italic">l. m</hi>. 2) <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            4 preputium <hi rend="italic">C</hi> tripartitam <hi rend="italic">M</hi> 6 ideo (o s. <hi rend="italic">l.) S</hi> arce (' <lb/>
            qui <hi rend="italic">LSlMlG</hi> 9 uno] in uno <hi rend="italic">C</hi> una (a <hi rend="italic">ex</hi> o) <hi rend="italic">M</hi> cubitu <hi rend="italic">LPM1</hi> <lb/>
            10 celesti <hi rend="italic">C</hi> 12 in spe C spes <hi rend="italic">L</hi> 14 consummata <hi rend="italic">LCb</hi> 15 aecclesiae <hi rend="italic">S</hi> <lb/>
            ecclesie <hi rend="italic">C</hi> 17 pernitiem <hi rend="italic">GS</hi> quo <hi rend="italic">GLiSI</hi> XL <hi rend="italic">S</hi> 18 preceptis <hi rend="italic">C <lb/>
            19 ammittitur LGSIM'</hi> 21 XL S <hi rend="italic">23 celestis C 24 annorum erat SG</hi> <lb/>
            25 sexcentos <hi rend="italic">SGMb</hi> 26 C 8 </note> <lb/>
             
<pb n="347"/>
            significare nisi aetates singulas saeculi? unde ista sexta aetas. <lb/>
            quae conpletis quingentis usque ad sescentos significatur, in <lb/>
            manifestatione euangelica ecclesiam construit; et ideo qui sibi <lb/>
            ad uitam consulit, sit uelut quadratum lignum, paratus ad <lb/>
            omne opus bonum et intret in fabricam sanctam: quia et <lb n="5"/>
            secundus mensis anni sescentesimi. quo intrat Noe in arcam. <lb/>
            eandem senariam aetatem significat. duo enim menses sexagenario <lb/>
            numero concluduntur; a senario autem numero et <lb/>
            sexaginta cognominantur et sescenti et sex milia et sexaginta <lb/>
            milia et sescenta milia et sescenties, et quicquid deinceps in <lb n="10"/>
            maioribus summis per eundem articulum numerus in infinita <lb/>
            incrementa consurgit. 
</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="19"><p>Et quod uicesimus et septimus dies mensis commemoratur, <lb/>
            ad eiusdem quadraturae significationem pertinet, quae <lb/>
            iam in quadratis lignis exposita est. sed hic euidentius, quia <lb n="15"/>
            nos ad omne opus bonum paratos, id est quodam modo conquadratos <lb/>
            trinitas perficit in memoria, qua deum recolimus, <lb/>
            in intellegentia, qua cognoscimus, in uoluntate, qua diligimus: <lb/>
            tria enim ter et hoc ter fiunt uiginti septem, qui est numeri <lb/>
            ternarii quadratus. quod septimo mense arca sedit, hoc est <lb n="20"/>
            requieuit, ad illam septimanam requiem significatio recurrit: <lb/>
            et quia perfecti requiescunt, ibi quoque illius quadraturae <lb/>
            numerus iteratur. nam uicesima septima die secundi mensis <lb/>
            commendatum est hoc sacramentum. et rursus uicesima et <lb/>
            septima die septimi mensis eadem commendatio confirmata <lb n="25"/>
            est, cum arca requieuit. quod enim promittitur in spe. hoc <lb/>
            exhibetur in re. porro quia ipsa septima requies cum octaua <lb/>
            resurrectione coniungitur — neque enim reddito corpore finitur

<note type="footnote"> 20 cf. Gen. 8, 4 . 14 </note>

<note type="footnote"> 1 etates <hi rend="italic">C</hi> 2 sexcentos <hi rend="italic">SGMb</hi> 3 construxit <hi rend="italic">C</hi> 4 paratum <hi rend="italic">b</hi> <lb/>
            6 sescentesimi C1 sexcentesimi <hi rend="italic">SGMb</hi> 7 sex agi numero <hi rend="italic">S</hi> sexagi numero <lb/>
            JJlJlţ1ęr9 <hi rend="italic">G</hi> sexaginario <hi rend="italic">M</hi> 10 sescenta] sescenti <hi rend="italic">L</hi> secenta C'* VI <lb/>
            <hi rend="italic">centies S</hi> 13 uicensimus <hi rend="italic">L</hi> 14 que C 16 quadratos <hi rend="italic">SG</hi> 18 quia ('1 <lb/>
            20 archa (h <hi rend="italic">s. I.) C</hi> 21 septimanam <hi rend="italic">Eug. (ed</hi>. Knull <hi rend="italic">p</hi>. 261): septimam <lb/>
            <hi rend="italic">Ub. b</hi> 22 quadrature <hi rend="italic">C</hi> 23 uicensima <hi rend="italic">L</hi> et septima <hi rend="italic">SG</hi> <lb/>
            24 uigesima <hi rend="italic">M</hi> uice.sima (n <hi rend="italic">er.) L</hi> 26 archa <hi rend="italic">C</hi> 28 resurrectiofi <hi rend="italic">L</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="348"/>
            requies, quae post hanc uitam excipit sanctos, sed potius <lb/>
            totum hominem non adhuc spe, sed iam re ipsa omni ex <lb/>
            parte et spiritus et corporis perfecta inmortali salute renouatum <lb/>
            in aeternae uitae munus adsumit — quia ergo septima <lb/>
            requies cum octaua resurrectione coniungitur. et hoc in sacramento<lb n="5"/>
            regenerationis nostrae, id est in baptismo, altum profundumque <lb/>
            mysterium est: quindecim cubitis supercreuit aqua <lb/>
            excedens altitudinem montium, id est hoc sacramentum transcendit <lb/>
            omnem sapientiam superborum. septem quippe et octo <lb/>
            coniuncti quindecim fiunt. et quia septuaginta a septem et<lb n="10"/>
            octoginta ab octo denominantur, coniuncto utroque numero <lb/>
            centum quinquaginta diebus exaltata est aqua, eandem commendans <lb/>
            nobis atque confirmans altitudinem baptismi in consecrando <lb/>
            nouo homine ad tenendam quietis et resurrectionis <lb/>
            fidem. <lb n="15"/>
            
</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="20"><p>Quod post dies quadraginta emissus coruus non est <lb/>
            reuersus, aut aquis utique interceptus aut aliquo supernatante <lb/>
            cadauere inlectus. significat homines inmunditia cupiditatis <lb/>
            teterrimos et ob hoc ad ea, quae foris sunt in hoc mundo, <lb/>
            nimis intentos aut rebaptizari aut ab his, quos praeter arcam. <lb n="20"/>
            id est praeter ecclesiam baptismus occidit. seduci et teneri. <lb/>
            quod columba emissa non inuenta requie reuersa est, ostendit <lb/>
            per nouum testamentum requiem sanctis in hoc mundo non <lb/>
            esse promissam. post quadraginta enim dies emissa est; qui <lb/>
            numerus uitam, quae in hoc mundo agitur, significat. denique <lb n="25"/>
            post septem dies dimissa, propter illam septenariam

<note type="footnote">8 cf. Gen. 7, 20 </note>

<note type="footnote" rend="script"> 2 non ad spem sed iam rem ipsam <hi rend="italic">b</hi> rem ipsa <hi rend="italic">P</hi> re ipsam S <lb/>
            rem ipsam <hi rend="italic">G</hi> 3 immortalitatis (n <hi rend="italic">s. pr</hi>. m <hi rend="italic">add. m</hi>. 3) <hi rend="italic">Pb</hi> mortali <hi rend="italic">G</hi> <lb/>
            4 eterne uite <hi rend="italic">C</hi> 7 misterium <hi rend="italic">C</hi> 8 hoc <hi rend="italic">om. C</hi> 12 CL 8 commendans <lb/>
            <hi rend="italic">(sec</hi>. n s. <hi rend="italic">I. a m. 1) L</hi> 14 quiętis <hi rend="italic">C</hi> 16 emissus est cornus <lb/>
            non est reuersus <hi rend="italic">LPb</hi> emissus est coruus et non reuersus <hi rend="italic">SG</hi> emissus// <lb/>
            non reuersus est <hi rend="italic">(sed</hi> est <hi rend="italic">paene er.) M</hi> 17 <hi rend="italic">(alt.)</hi> aut (a s. <hi rend="italic">l.) G. om. S1</hi> <lb/>
            18 in immunditia <hi rend="italic">b</hi> 20 rebaptizati <hi rend="italic">b</hi> archam <hi rend="italic">C</hi> 21 secclesiam C <lb/>
            ft <lb/>
            baptismus <hi rend="italic">(pr. s a m</hi>. 1 <hi rend="italic">s. I.) C</hi> 22 quo <hi rend="italic">L*</hi> 24 XL <hi rend="italic">C</hi> 25 uitamq: L <lb/>
            26 damissa <hi rend="italic">(sup</hi>. ę <hi rend="italic">a m. 1</hi> i) <hi rend="italic">C</hi></note> <lb/>
             
<pb n="349"/>
            operationem spiritalem, oliuae fructuosum surculum rettulit, quo <lb/>
            significaret nonnullos etiam extra ecclesiam baptizatos, si eis <lb/>
            pinguedo non defuerit caritatis, posteriore tempore quasi <lb/>
            uespere in ore columbae tamquam in osculo pacis ad unitatis <lb/>
            societatem posse perduci. quod post alios septem dies dimissa <lb n="5"/>
            reuersa non est, significat finem saeculi, quando erit sanctorum <lb/>
            requies, non adhuc in sacramento spei, quo in hoc tempore <lb/>
            consociatur ecclesia, quamdiu bibitur, quod de Christi latere <lb/>
            manauit, sed iam in ipsa perfectione salutis aeternae, cum <lb/>
            tradetur regnum deo et patri. ut in illa perspicua contemplatione <lb n="10"/>
            incommutabilis ueritatis nullis mysteriis corporalibus <lb/>
            egeamus. 
</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="21"><p>Nimis longum est, ut uel tam breuiter quam haec cucurri, <lb/>
            cuncta contingam: cur sescentesimo et uno anno uitae <lb/>
            Noe, id est peractis sescentis annis aperitur arcae tectum et <lb n="15"/>
            tamquam reuelatur, quod erat absconditum sacramentum? cur <lb/>
            uicesima septima die secundi mensis dicitur siccasse terra: <lb/>
            tamquam finita esset iam baptizandi necessitas in numero <lb/>
            dierum quinquagesimo et septimo. ipse est enim dies secundi <lb/>
            mensis uicesimus septimus, qui numerus ex illa coniunctione <lb n="20"/>
            spiritus et corporis septies octonos habet uno addito propter <lb/>
            unitatis uinculum. cur de arca coniuncti exeant, qui disiuncti <lb/>
            intrauerant. sic enim dictum erat. quod intrauerit in arcam <lb/>
            Noe et filii eius et uxor eius et uxores filiorum eius: seorsum <lb/>
            uiri, seorsum feminae commemoratae sunt. in hoc enim

<note type="footnote">6 cf. Gen. 8, 6 sqq. 10 cf. I Cor. 15. 24 17 cf. Gen. 8, 13 sq <lb/>
            24 cf. Gen. 7, 7 </note>

<note type="footnote"> -3 pinquaedo <hi rend="italic">L</hi> pingne.do (n <hi rend="italic">er.) S</hi> 5 dies septem <hi rend="italic">C</hi> 6 quando] <lb/>
            qili b 7 in <hi rend="italic">ante</hi> sacr. <hi rend="italic">in ras. S</hi> quo] quoę (o <hi rend="italic">ex</hi> a) <hi rend="italic">L</hi> cui <hi rend="italic">(tn <lb/>
            ral. M</hi> 8 uiuitur <hi rend="italic">SG</hi> bibitur (b <hi rend="italic">corr. ex</hi> u) <hi rend="italic">LM</hi> 10 traditur <hi rend="italic">CGSb</hi> <lb/>
            tradetur (i <hi rend="italic">corr. in</hi> e) <hi rend="italic">M</hi> tradetur <hi rend="italic">Ll</hi> 11 nullus <hi rend="italic">S</hi> nvllis (v <hi rend="italic">s</hi>. i <hi rend="italic">a <lb/>
            m. 1) C</hi> 14 sexcentesimo <hi rend="italic">CSGb</hi> 15 <hi rend="italic">no$C</hi> sexcentis <hi rend="italic">CSGMb</hi> <lb/>
            archae <hi rend="italic">C</hi> 17 uigesima M XXVII <hi rend="italic">S</hi> terram <hi rend="italic">Lb</hi> ls iam] <lb/>
            in <hi rend="italic">L</hi> baptizandi (i <hi rend="italic">fin. 8. I. m. 1) L</hi> 20 uigesimus <hi rend="italic">SMG</hi> <lb/>
            21 septiens <hi rend="italic">L</hi> 22 Cur <hi rend="italic">incipit c</hi>. 21 <hi rend="italic">b</hi> archa <hi rend="italic">C</hi> 23 archam <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            24 seorsus <hi rend="italic">(his) C</hi> 25 femine <hi rend="italic">LS</hi> </note> <lb n="25"/>
             
<pb n="350"/>
            tempore huius sacramenti caro concupiscit aduersus spiritum et <lb/>
            spiritus aduersus carnem. exeunt autem Noe et uxor eius et <lb/>
            filii eius et uxores filiorum eius, nunc coniuncte commemorati <lb/>
            masculi et feminae, quia in fine saeculi atque in resurrectione <lb/>
            iustorum omnimoda et perfecta pace spiritui corpus adhaerebit<lb n="5"/>
            nulla mortalitatis indigentia uel concupiscentia resistente. cur <lb/>
            animalia, quamuis et munda et inmunda in arca fuerint, tamen <lb/>
            post egressum de arca non offeruntur deo in sacrificio nisi <lb/>
            munda? 
</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="22"><p>Quid deinde sibi uelit deo loquente ad Noe et tamquam<lb n="10"/>
            rursus ab exordio - quia multis modis eadem significari opor- . <lb/>
            tebat — figuram ecclesiae commendante, quod progenies eius <lb/>
            benedicitur ad inplendam terram, quod dantur eis in escam <lb/>
            cuncta animalia, sicut in illo disco Petro dicitur: macta et <lb/>
            manduca? quod eiecto sanguine iubentur manducare: ne uita<lb n="15"/>
            pristina quasi suffocata in conscientia teneatur, sed habeat <lb/>
            tamquam effusionem per confessionem. quod testamentum posuit <lb/>
            deus inter se et homines atque omnem animam uiuam, ne <lb/>
            perdat eam diluuio, arcum, qui adparet in nubibus, qui numquam <lb/>
            nisi de sole resplendet: illi enim non pereunt diluuio <lb n="20"/>
            separati ab ecclesia, qui in prophetis et omnibus diuinis scripturis <lb/>
            tamquam in dei nubibus agnoscunt Christi gloriam, non <lb/>
            quaerunt suam. uerum ne adoratores huius solis amplius tumescant, <lb/>
            sciant ita significari Christum aliquando per solem, sicut <lb/>
            per leonem, per agnum, per lapidem cuiusdam similitudinis<lb n="25"/>
            causa, non proprietatis substantia. 
</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="23"><p>Iam uero illud, quod de uinea, quam plantauit inebriatus <lb/>
            Noe, nudatus est in domo sua, cui non adpareat Christus

<note type="footnote">2 cf. Gal. 5, 17 3 cf. Gen. 8. 18 7 cf. Gen. 8, 20 14 Act. 10, 13 <lb/>
            19 cf. Gen. 9, 1 sqq. 27 cf. Gen. 9, 20 aqq. </note>

<note type="footnote"> 3 coniunctae <hi rend="italic">SxGLMb</hi> 4 femine <hi rend="italic">LSMG</hi> 5 adherebit <hi rend="italic">LC</hi> 7 et <lb/>
            <hi rend="italic">(ante</hi> munda <hi rend="italic">in ras.) L</hi> archa <hi rend="italic">C</hi> 8 sacrifitio <hi rend="italic">C</hi> 10 uelit <hi rend="italic">M'</hi> <lb/>
            12 aecclesiae <hi rend="italic">C</hi> commendatę <hi rend="italic">C</hi> 13 esca <hi rend="italic">LSG</hi> ęscam <hi rend="italic">C</hi> 14 disco <lb/>
            <hi rend="italic">(1. 2 add.) S, om. G</hi> 17 per confessionem <hi rend="italic">om. SG</hi> 21 ęcclesia <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            23 querunt <hi rend="italic">C</hi> 27 planta <hi rend="italic">SI</hi> in ebriatus <hi rend="italic">M</hi> inebriatur <hi rend="italic">b</hi> 28 est <lb/>
            <hi rend="italic">(m. 2 add.) 8</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="351"/>
            passus in gente sua? tunc enim nudata est mortalitas carnis <lb/>
            eius, Iudaeis scandalum, gentibus stultitia, ipsis autem uocatis <lb/>
            Iudaeis et gentibus, tamquam Sem et Iapheth, dei uirtus et <lb/>
            dei sapientia; quia quod stultum est dei, sapientius est quam <lb/>
            homines, et quod infirmum est dei, fortius est quam homines. <lb n="5"/>
            proinde in duobus filiis, maximo et minimo, duo populi figurati <lb/>
            unam uestem a tergo portantes — sacramentum scilicet iam <lb/>
            praeteritae atque transactae dominicae passionis — nuditatem <lb/>
            patris neque intuentur, quia in Christi necem non consentiunt; <lb/>
            et tamen honorant uelamento tamquam scientes, unde sind nati. <lb n="10"/>
            medius autem filius, id est populus Iudaeorum — ideo medius, <lb/>
            quia nec primatum apostolorum tenuit nec ultimus in gentibus <lb/>
            credidit — uidit nuditatem patris, quia consensit in necem <lb/>
            Christi et nuntiauit foras fratribus. per eum quippe manifestatum <lb/>
            est et quodam modo publicatum, quod erat in prophetia <lb n="15"/>
            secretum; ideoque fit seruus fratrum suorum. quid est enim <lb/>
            aliud hodieque gens ipsa nisi quaedam scriniaria Christianorum. <lb/>
            baiulans legem et prophetas ad testimonium adsertionis ecclesiae, <lb/>
            ut nos honoremus per sacramentum, quod nuntiat illa <lb/>
            per litteram ?. <lb n="20"/>
            
</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="24"><p>Quem non autem excitet, quem non uel informet uel <lb/>
            confirmet in fide, quod ita benedicuntur duo illi, qui nuditatem <lb/>
            patris honorauerunt quamuis auersi, uelut quibus factum sceleratae <lb/>
            uineae displicuerit? benedictus, inquit, dominus <lb/>
            deus Sem. quamquam enim sit deus omnium gentium, quo- . <lb n="25"/>
            dam modo tamen proprio uocabulo et in ipsis iam gentibus <lb/>
            dicitur deus Israhel. et unde hoc factum est nisi ex

<note type="footnote">5 cf. I Cor. 1, 23 sqq. </note>

<note type="footnote"> 2 uocatis <hi rend="italic">C Eug. (ed. KniRl p 264), (s. I. a m. 2) L: om. SGMb</hi> <lb/>
            3 iafeth <hi rend="italic">LCSMG</hi> 8 atque] et <hi rend="italic">SG</hi> dominice <hi rend="italic">S</hi> 11 filius <lb/>
            autem <hi rend="italic">b</hi> iudeorum <hi rend="italic">C</hi> 14 manifestum <hi rend="italic">b</hi> 17 hodię.eq: 81 hodie <lb/>
            q:/// (uae <hi rend="italic">er.) M</hi> hodie/// (que <hi rend="italic">er.) L</hi> hodieq; (q; <hi rend="italic">in ras.) C</hi> hodie <lb/>
            que <hi rend="italic">P</hi> hodie <hi rend="italic">b</hi> ipsa gens (gens <hi rend="italic">s. I. m. 1) C</hi> 18 baiolans <hi rend="italic">S,<lb/>
             (corr. ex</hi> uaiulans) <hi rend="italic">M</hi> secclesiae <hi rend="italic">C</hi> 21 quem] quae <hi rend="italic">L</hi> uel quem <lb/>
            non <hi rend="italic">C</hi> infirmet <hi rend="italic">Sx</hi> 22 illi duo <hi rend="italic">SG</hi> 23 uelud <hi rend="italic">Sl</hi> 25 quodamproprio <lb/>
            <hi rend="italic">(in ras.) C</hi> 27 ex <hi rend="italic">(s. I.) G</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="352"/>
            benedictione Iapheth? in populo enim gentium totum orbem terrarum <lb/>
            occupauit ecclesia. hoc, prorsus hoc praenuntiabatur, cum diceretur: <lb/>
            latificet deus Iapheth et habitet in domibus <lb/>
            Sem. uidete, Manichaei, uidete; ecce in conspectu uestro est <lb/>
            orbis terrarum: hoc stupetis, hoc doletis in populis nostris,<lb n="5"/>
            quia latificat deus Iapheth. uidete, si non habitat in domibus <lb/>
            Sem, id est in ecclesiis, quas filii prophetarum apostoli construxerunt. <lb/>
            audite, quid dicat Paulus iam fidelibus gentibus: <lb/>
            qui eratis, inquit, illo in tempore sine Christo, alienati <lb/>
            a societate Israhel et peregrini testamentorum et promissionis<lb n="10"/>
            spem non habentes et sine deo in hoc mundo. <lb/>
            per haec uerba ostenditur,. quod nondum habitabat Iapheth in <lb/>
            domibus Sem. sed paulo post quemadmodum concludat, aduertite. <lb/>
            igitur iam, inquit, non estis peregrini et inquilini, <lb/>
            sed estis ciues sanctorum et domestici dei superaedificati<lb n="15"/>
            supra fundamentum apostolorum et prophetarum <lb/>
            ipso summo angulari lapide existente Christo <lb/>
            Iesu. ecce quomodo dilatatur Iapheth et habitat in domibus <lb/>
            Sem. et tamen epistulas apostolorum, quibus haec omnia contestantur, <lb/>
            tenetis, legitis, praedicatis. ubi et uos ipsos deputauerim,<lb n="20"/>
            nisi in illa maledicta medietate, cui non est lapis <lb/>
            angularis Christus? quia nec in illo pariete uos agnoscimus, <lb/>
            qui ex circumcisione credidit in Christum, unde erant et <lb/>
            apostoli, nec in isto, qui est ex praeputio, unde sunt omnes <lb/>
            ex ceteris gentibus in eandem unitatem fidei tamquam in pacem <lb n="25"/>
            anguli concurrentes. sed et omnes, qui quoslibet nostri canonis <lb/>
            libros accipiunt et legunt. ubi Christus mortaliter natus et

<note type="footnote"> 3 Gen. 9, 26 sq. 9 Ephes. 2, 12 sqq. </note>

<note type="footnote"> 1 iafeth <hi rend="italic">LCSG</hi> 2 prorsus <hi rend="italic">(pr</hi>. r <hi rend="italic">s. I.) C</hi> hoc <hi rend="italic">om. b</hi> 3 laaificet <hi rend="italic">L</hi> <lb/>
            letificet (le <hi rend="italic">G) Gxb</hi> iafeth <hi rend="italic">LCS</hi> 4 manichei <hi rend="italic">C</hi> 6 laaificat <hi rend="italic">L</hi> <lb/>
            laetificat <hi rend="italic">(s</hi>. ae <hi rend="italic">a m. 1 scr</hi>. a) <hi rend="italic">C</hi> lętificat <hi rend="italic">b</hi> iafeth <hi rend="italic">LC</hi> habitet <hi rend="italic">SGMb<lb/>
             7 ecclesiis C prophetarum filii C 12 iafeth L iafeht C</hi> 13 quemammodum <lb/>
            <hi rend="italic">M</hi> concludit (s. i <hi rend="italic">m. 1 superscr</hi>. a) <hi rend="italic">C</hi> 14 iam <hi rend="italic">(s. I.) M</hi> <lb/>
            16 super <hi rend="italic">CSMG</hi> 18 iafeth <hi rend="italic">LC</hi> habita 8 19 epistolas <hi rend="italic">L</hi> <lb/>
            20 predicatis <hi rend="italic">C</hi> 21 maled**icta <hi rend="italic">C</hi> m*edietate <hi rend="italic">G</hi> 25 pace <hi rend="italic">LSGMb</hi> <lb/>
            26 nostri (s <hi rend="italic">er.) S</hi> nostris <hi rend="italic">G</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="353"/>
            passus ostenditur, nec tamen eandem mortalitatem in passione <lb/>
            nudatam consociato unitatis sacramento honorifice uelant, sed <lb/>
            sine scientia pietatis et caritatis nuntiant illud, unde omnes <lb/>
            nati sumus, quamuis inter se dissentiant, et Iudaei ab haereticis <lb/>
            et ipsi haeretici alii ab aliis, - una tamen condicione seruitutis <lb n="5"/>
            uel ad aliquam adtestationem uel ad aliquam probationem <lb/>
            utiles sunt ecclesiae. nam et de haereticis dictum est: <lb/>
            oportet et haereses esse, ut probati manifesti fiant <lb/>
            inter uos. ite nunc et obiectate calumnias ueteribus litteris <lb/>
            sacris; hoc agite, serui Cham; ite, quibus uiluit nudata caro. <lb n="10"/>
            ex qua nati estis; neque enim esset, unde uos quoquo modo <lb/>
            christianos appellare possetis, nisi Christus, sicut a prophetis <lb/>
            praenuntiatus est. uenisset in mundum, bibisset de uinea sua <lb/>
            calicem illum, qui transire non potuit, dormisset in passione <lb/>
            sua tamquam in ebrietate stultitiae. quae sapientior est hominibus; <lb n="15"/>
            atque ita nudaretur mortalis carnis infirmitas per <lb/>
            occultum dei consilium fortior hominibus; quam nisi dei uerbum <lb/>
            suscepisset, nomen omnino christianum, quo et uos gloriamini, <lb/>
            non esset in terris. uerum hoc agite, ut dixi; inridenter <lb/>
            prodite, quod nos reuerenter honoremus: utatur uobis ecclesia <lb n="20"/>
            tamquam subditis sibi, ut probati manifesti fiant in ea. usque <lb/>
            adeo nihil, quod uel habitura uel passura erat, prophetae illi <lb/>
            tacuerunt, ut et uos ibi locis uestris inueniamus in uanitate <lb/>
            perniciosa ad reprobos capiendos, utili autem ad probatos <lb/>
            manifestandos. <lb n="25"/>
            
</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="25"><p>Christum dicitis ab Israhelitis prophetis non esse praedictum, <lb/>
            cui praedicendo omnes illae paginae uigilant, si eas <lb/>
            perscrutari pietate quam exagitare leuitate malletis. quis alius <lb/>
            in Abraham exit de terra sua et de cognatione sua. ut apud

<note type="footnote"> 8 I Cor. 11. 19 </note>

<note type="footnote"> 2 consotiato <hi rend="italic">C</hi> 4 (et 7) hereticis <hi rend="italic">LC</hi> 5 heretici <hi rend="italic">LC</hi> alii <hi rend="italic">om. b</hi> <lb/>
            7 secclesiae <hi rend="italic">C</hi> 8 hereses <hi rend="italic">LC</hi> 9 calumpniaa <hi rend="italic">C</hi> 15 ebriaaate <hi rend="italic">L</hi> <lb/>
            hebrietate <hi rend="italic">C</hi> quae] q <hi rend="italic">C</hi> 17 quam—terris <hi rend="italic">(m. poster. add.) S</hi> <lb/>
            19 ut dixi <hi rend="italic">om. b</hi> 20 honoramus <hi rend="italic">b</hi> 24 pernitiosa <hi rend="italic">CG</hi> utiles b <lb/>
            probatis <hi rend="italic">L</hi> 26 dicitis <hi rend="italic">om. b</hi> 27 pagine <hi rend="italic">L</hi> 28 Quis <hi rend="italic">incipit c</hi>. 25 <hi rend="italic">b</hi> <lb/>
            29 sua-cognatione <hi rend="italic">(in marg. m. 1 add.) C</hi> cognatione (e <hi rend="italic">ex</hi> &amp;) <hi rend="italic">L</hi> </note>

<note type="footnote"> XXV. Ang. sect. 6. </note>

<note type="footnote"> 28 </note> <lb/>
             
<pb n="354"/>
            exteros ditetur et locupletetur, nisi qui relicta terra et cognatione <lb/>
            Iudaeorum, unde secundum carnem natus est, apud <lb/>
            gentes ita praepollet et praeualet, ut uidemus? quis alius in <lb/>
            Isaac lignum sibi portabat ad uictimam, nisi qui crucem sibi <lb/>
            ad passionem ipse portauit? quis alius aries inmolandus in<lb n="5"/>
            uepre cornibus adhaerebat, nisi qui crucis patibulo pro nobis <lb/>
            offerendus adfigebatur?. 
</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="26"><p>Quis alius in angelo cum Iacob luctatus, cum sibi praeualentem <lb/>
            quasi fortiorem infirmior uictusque uictorem partim <lb/>
            benedicit, partim latitudinem femoris eius claudam reddit, nisi<lb n="10"/>
            qui praeualere aduersus se passus populum Israhel quosdam. <lb/>
            qui crediderunt, benedixit in eis? latitudo autem femoris Iacob <lb/>
            in multitudine carnalis populi claudicauit. quis alius lapis positus <lb/>
            ad caput Iacob, ut nominatim quodam modo exprimeretur. <lb/>
            etiam unctus est nisi caput uiri Christus? quis enim Christum<lb n="15"/>
            nescit ab unctione appellari? qui etiam hoc ipsum in euangelio <lb/>
            commemorans et de se figuratum apertissime testificans, cum <lb/>
            quendam Nathanahelem dixisset uere Israhelitam, in quo dolus <lb/>
            non esset, et cum ille tamquam lapidem illum habens ad <lb/>
            caput confessus eum esset filium dei et regem Israhel - ista <lb n="20"/>
            confessione quodam modo unguens lapidem, id est ipsum esse <lb/>
            confitens Christum — ibi oportune dominus etiam illud commemorauit, <lb/>
            quod tunc uidit Iacob, qui per benedictionem appellatus <lb/>
            est Israhel. amen dico uobis, inquit, uidebitis <lb/>
            caelum apertum et angelos dei ascendentes et descendentes<lb n="25"/>
            super filium hominis. hoc enim Israhel uiderat, <lb/>
            cum illum lapidem ad caput habebat, a terra in caelum scalas, <lb/>
            per quas ascendebant et descendebant angeli dei; in quibus

<note type="footnote"> 1 cf. Gen. 12, 1 sqq. 4 cf. Gen. 22, 6 10 cf. Gen. 32, 24 sqq. <lb/>
            24 Ioh. 1, 47 sqq. 27 cf. Gen. 28, 11 sqq. </note>

<note type="footnote"> 4 sibi <hi rend="italic">om. S</hi> 5 portabat <hi rend="italic">b</hi> 6 adherebat <hi rend="italic">LC</hi> 7 effigebatur 81G <lb/>
            9 uictorque <hi rend="italic">LSG</hi> uictusque <hi rend="italic">(corr. ex</hi> uictorq' m. 3) <hi rend="italic">P</hi> 10 claudtl <hi rend="italic">b</hi> <lb/>
            16 quo <hi rend="italic">BIG</hi> euangelio fn <hi rend="italic">add. m. 2) L</hi> 18 israhelitem SlG <lb/>
            21 ungens <hi rend="italic">Mb</hi> 22 opportune <hi rend="italic">SG</hi> comraemorauit illud <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            25 (et 27) celum <hi rend="italic">C</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="355"/>
            significati sunt euangelistae, praedicatores Christi. ascendentes <lb/>
            utique, cum ad intellegendam eius supereminentissimam diuinitatem <lb/>
            excedunt uniuersam creaturam, ut eum inueniant in <lb/>
            principio deum apud deum, per quem facta sunt omnia; descendentes <lb/>
            autem, ut eum inueniant factum ex muliere, factum <lb n="5"/>
            sub lege, ut eos, qui sub lege erant, redimeret. in illo enim <lb/>
            scalae a terra usque ad caelum, a carne usque ad spiritum, <lb/>
            quia in illo carnales proficiendo uelut ascendendo spiritales <lb/>
            fiunt. ad quos lacte nutriendos etiam ipsi spiritales descendunt <lb/>
            quodam modo, cum eis non possunt loqui quasi spiritalibus, <lb n="10"/>
            sed quasi carnalibus: sic et ascenditur et descenditur <lb/>
            super filium hominis. filius enim hominis sursum in capite <lb/>
            nostro, quod est ipse saluator; et filius hominis deorsum in <lb/>
            corpore suo, quod est ecclesia. ipsum et scalas intellegimus, <lb/>
            quia ipse dixit: ego sum uia. ad ipsum ergo ascenditur, ut <lb n="15"/>
            in ecclesiis intellegatur; et ad ipsum descenditur, ut in membris <lb/>
            suis paruuli nutriantur; et per illum ascenditur et descenditur. <lb/>
            exemplum quippe eius sequentes praedicatores eius non solum <lb/>
            se erigunt, ut eum sublimiter expectent, sed etiam humiliant, <lb/>
            ut eum temperanter adnuntient. uidete apostolum ascendentem: <lb n="20"/>
            siue, inquit, mente excessimus. deo; uidete et <lb/>
            descendentem: siue, inquit, temperantes sumus, uobis. <lb/>
            dicat et per quem ascenderit et descenderit: caritas enim, <lb/>
            inquit. Christi conpellit nos iudicantes hoc, quoniam <lb/>
            unus pro omnibus mortuus est; ergo omnes mortui <lb n="25"/>
            sunt; et pro omnibus mortuus est, ut qui uiuunt. iam <lb/>
            non sibi uiuant, sed ei. qui pro ipsis mortuus est et <lb/>
            resurrexit. -

<note type="footnote"> 4 cf. loh. 1, 1 sqq. 6 cf. Gal. 4, 4 sq. 11 cf. I Cor. 3, 1 sqq. <lb/>
            15 Ioh. 14, 6 21 n Cor. 5, 13 sqq. </note>

<note type="footnote"> 4 descentes <hi rend="italic">M</hi> 7 usq; (q; <hi rend="italic">8. I. add. m. f) C</hi> 8 profltiendo <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            tielud <hi rend="italic">SJG</hi> 9 lactg <hi rend="italic">G</hi> 14 corpo 01 16 ecclesiis <hi rend="italic">Eug. (ed. Kntill<lb/>
             p</hi>. 267): excelsis <hi rend="italic">lib. b</hi> 17 paruulis <hi rend="italic">Eug</hi>. 18 exemplum quippe eius <lb/>
            <hi rend="italic">(in ras. add. m. 2) 8</hi> 19 spectent <hi rend="italic">C</hi> 21 excesimus <hi rend="italic">Z'</hi> 26 si <lb/>
            unus <hi rend="italic">b</hi> 26 qui] &amp; qui (&amp; 8. <hi rend="italic">I.) S</hi> </note>

<note type="footnote"> 23* </note> 
<pb n="356"/>
             
</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="27"><p>Haec in scripturis sanctis sancta spectacula quem non <lb/>
            delectant. sanam doctrinam non sustinens ad fabulas conuertitur. <lb/>
            et illae quidem fabulae animas in qualibet corporis <lb/>
            aetate pueriles uaria quadam delectatione sollicitant. sed nos, <lb/>
            iam corpus Christi, agnoscamus in psalmo uocem nostram et<lb n="5"/>
            dicamus ei: narrauerunt mihi iniusti delectationes, <lb/>
            sed non sicut lex tua, domine. Christus mihi ubique illorum <lb/>
            librorum, ubique illarum scripturarum peragranti et anhelanti <lb/>
            in sudore illo damnationis humanae siue ex aperto <lb/>
            siue ex occulto occurrit et reficit. ipse mihi et ex nonnulla<lb n="10"/>
            difficultate inuentionis suae desiderium inflammat, quo id <lb/>
            quod inuenero, auide sorbeam medullisque reconditum salubriter <lb/>
            teneam. 
</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="28"><p>Ipse mihi in Ioseph innuit, qui persequentibus et uendentibus <lb/>
            fratribus in Aegypto post labores honoratur. didicimus<lb n="15"/>
            enim labores Christi in orbe gentium, quem significabat <lb/>
            Aegyptus, per uarias passiones martyrum; et nunc uidemus <lb/>
            honorem Christi in eodem orbe terrarum erogatione frumenti <lb/>
            sui sibi omnia subiugantis. ipse mihi innuit in uirga Moysi, <lb/>
            quae in terra serpens effecta eius mortem figurauit a serpente <lb n="20"/>
            uenientem; sed — quod adprehensa cauda significat - posterius <lb/>
            peractis iam omnibus in fine actionis ad id, quod <lb/>
            fuerat, resurgendo reuertitur, ubi per uitae reparationem morte <lb/>
            consumpta nihil serpentis adparet. nos quoque, corpus eius,

<note type="footnote">2 cf. n Tim. 4, 4 6 Ps. 118, 85 15 Gen. 37—47 21 cf. <lb/>
            Ex. 4, 2 sqq. </note>

<note type="footnote"> 2 conuertitur 81 8 ille <hi rend="italic">L</hi> 4 quedam <hi rend="italic">S</hi> 6 delect. <hi rend="italic">(in mg. al</hi>. <lb/>
            fabulationes) b 7 ubi <hi rend="italic">L</hi> 8 anhelanti (h s. <hi rend="italic">I.) SM</hi> anelanti <hi rend="italic">LG</hi> <lb/>
            9 dampnationis <hi rend="italic">C</hi> 10 occurrit <hi rend="italic">(s. I. m. 2) S</hi> 11 quod <hi rend="italic">C</hi> quod <hi rend="italic">L</hi> <lb/>
            12 auidius <hi rend="italic">(in ras.)</hi> S abide <hi rend="italic">LGltfl</hi> sorbeam (b <hi rend="italic">ex</hi> u <hi rend="italic">fact.) SMG</hi> <lb/>
            sorueam <hi rend="italic">L</hi> sorbeatur <hi rend="italic">b</hi> 14 (et 19) innuitur <hi rend="italic">P3b</hi> 15 ęgypto <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            didicimus <hi rend="italic">(alt</hi>. di s. <hi rend="italic">l.) C</hi> 18 orbe (m <hi rend="italic">er.) L</hi> erogatione (m <lb/>
            <hi rend="italic">er.) L</hi> 19 sibi <hi rend="italic">om. LCb</hi> 20 serpente (m. <hi rend="italic">er.) L</hi> 21 <hi rend="italic">apprehensa GM</hi> <lb/>
            cauda (d <hi rend="italic">corr. ex</hi> s) <hi rend="italic">MG post</hi> cauda <hi rend="italic">seq</hi>. eius rursus uirga redditur <lb/>
            <hi rend="italic">in SMG</hi> 22 peractis] partis <hi rend="italic">M</hi> 23 fuerat <hi rend="italic">(in marU. m. 2 add.) L</hi> <lb/>
            reparatione <hi rend="italic">G</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="357"/>
            in eadem mortalitate per lubrica temporum uoluimur, sed fine <lb/>
            nouissimo uelut cauda saeculi per manum, id est per potestatem <lb/>
            iudicii, ne ultra prolabatur adprehensa, reparabimur <lb/>
            et nouissima inimica morte destructa resurgentes in dextera <lb/>
            dei uirga regni erimus. <lb n="5"/>
            
</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="29"><p>Iam de exitu Israhel ex Aegypto non ego, sed apostolus <lb/>
            loquatur: nolo autem uos ignorare, fratres, quia <lb/>
            patres nostri omnes sub nube fuerunt et omnes per <lb/>
            mare transierunt et omnes in Moyse baptizati sunt <lb/>
            in nube et in mari et omnes eandem escam spiritalem <lb n="10"/>
            manducauerunt et omnes eundem potum spiritalem <lb/>
            biberunt; bibebant enim de spiritali consequenti <lb/>
            petra, petra autem erat Christus. exponendo <lb/>
            unum in cetera introduxit intellectum. si enim petra Christus <lb/>
            propter firmitatem, cur non et manna Christus tamquam panis <lb n="15"/>
            uiuus, qui de caelo descendit? quo uere qui uescuntur, spiritaliter <lb/>
            uiuunt; nam illi ueterem figuram carnaliter accipientes <lb/>
            mortui sunt. sed cum dicit apostolus: eundem cibum spiritalem <lb/>
            manducauerunt, ostendit et illud spiritaliter intellegi <lb/>
            in Christo: sicut et potum cur spiritalem dixisset, aperuit. <lb n="20"/>
            cum subiunxit: petra autem erat Christus; quo aperto <lb/>
            cuncta fulserunt. cur ergo non et nubes Christus et columna, <lb/>
            quia rectus et firmus et fulciens infirmitatem nostram, per <lb/>
            noctem lucens, per diem non lucens, ut qui non uident. <lb/>
            uideant, et qui uident, caeci fiant? rubet et mare <lb n="25"/>
            rubrum: baptismus utique Christi sanguine consecratus. hostes <lb/>
            sequentes a tergo moriuntur: peccata praeterita.

<note type="footnote"> 4 cf. I Cor. 15, 26 7 I Cor. 10, 1 sqq. 16 cf. Ioh. 6. 42 <lb/>
            24 Ioh. 9, 39 </note>

<note type="footnote"> 1 nouissimo fine <hi rend="italic">C</hi> 3 iuditii <hi rend="italic">C</hi> plabarur M1 appraehensa <hi rend="italic">L</hi> <lb/>
            appraehensa <hi rend="italic">G</hi> adprehensa <hi rend="italic">C</hi> 4 inimicam <hi rend="italic">L</hi> 7 loquitur <hi rend="italic">LSGMb</hi> <lb/>
            quoniam <hi rend="italic">b</hi> 9 moysen <hi rend="italic">G</hi> moyse (n <hi rend="italic">er.) Cy (y superscr.) M</hi> 10 sescam <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            12 enim] autem <hi rend="italic">Sb</hi> spiriTali (ri <hi rend="italic">s. l. add. m. 1) L</hi> sequente <hi rend="italic">C</hi> consequente <lb/>
            eos <hi rend="italic">b</hi> 15 quur <hi rend="italic">L</hi> 16 apiritnaliter <hi rend="italic">C</hi> 18 (et 20) spiritualem <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            22 cur fi ergo 999 (fi <hi rend="italic">s. l.) S</hi> xpf non et nubes <hi rend="italic">C</hi> et <hi rend="italic">om. LS1</hi> 23 quia <lb/>
            (a 8. <hi rend="italic">I.)</hi> S fnltiens C 25 ceci <hi rend="italic">C</hi> ruhet] nubes <hi rend="italic">(corr. ex</hi> rube) <hi rend="italic">P3b</hi> </note> 
<pb n="358"/>
             
</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="30"><p>Ducitur populus per desertum: baptizati omnes nondum <lb/>
            perfruentes promissa patria, sed quod non uident sperando et <lb/>
            per patientiam expectando tamquam in deserto sunt; et illic <lb/>
            laboriosae et periculosae temptationes, ne reuertantur corde <lb/>
            in Aegyptum. nec ibi tamen Christus deserit; nam et illa<lb n="5"/>
            columna non recedit. et amarae aquae ligno dulcescunt, quia <lb/>
            inimici populi signo crucis Christi honorificato mansuescunt: <lb/>
            et duodecim fontes septuaginta palmae arbores inrigantes <lb/>
            apostolicam gratiam praefigurant populos in septenario numero <lb/>
            decuplato rigantem, ut per septiforme spiritus donum legis<lb n="10"/>
            decalogus inpleatur. et hostis intercludere molitus uiam extensis <lb/>
            Moysi manibus signo crucis dominicae superatur. et <lb/>
            morsus mortiferi serpentum exaltato et respecto aeneo serpente <lb/>
            sanantur. quod uerbis ipsius domini declaratur: sicut exaltauit, <lb/>
            inquit; Moyses serpentem in heremo. sic oportet<lb n="15"/>
            exaltari filium hominis, ut omnis, qui credit in eum. <lb/>
            non pereat, sed habeat uitam aeternam. itane etiam <lb/>
            ista non clamant? tantane est surditas in cordibus duris ? fit <lb/>
            pascha in occisione ouis: occiditur Christus, de quo in euangelio <lb/>
            dicitur: ecce agnus dei, ecce qui tollit peccatum<lb n="20"/>
            mundi. prohibentur qui pascha faciunt ossa frangere: non <lb/>
            franguntur in cruce ossa domini; adtestatur euangelista hinc <lb/>
            esse dictum: os eius non comminuetis. sanguine inliniuntur <lb/>
            postes, ut pernicies depellatur: signantur signo dominicae <lb/>
            passionis in frontibus populi ad tutelam salutis. datur ibi lex

<note type="footnote"> 1 cf. Ez. 17, 1 8 cf. Hom. 8, 25 6 cf. Num. 14, 14 8 cf. <lb/>
            Ei. 15, 23 sqq. 12 cf. Ex. 17 14 Num. 21, 8 Ioh. 8, 14 20 Ioh. <lb/>
            1, 29 23 Ex. 12, 46 Ioh. 19, 39 24 cf. Ex. 12, 22 sq. </note>

<note type="footnote" rend="script"> 2 s*perando <hi rend="italic">C</hi> 4 cordae <hi rend="italic">(exp. m. 2) L</hi> 5 aegyptom «S'6?1 6 amare <hi rend="italic">L</hi> <lb/>
            quia]qfli b 7 inimici (c <hi rend="italic">in ras.) S</hi> ibi mihi (b <hi rend="italic">ex</hi> n <hi rend="italic">corr.) G</hi> <lb/>
            9 septinario <hi rend="italic">bGM'</hi> 10 septiforme b 18 mortiferi. (s <hi rend="italic">uid. er.) L</hi> <lb/>
            v <lb/>
            serpentam (v <hi rend="italic">m. 1 superscr;</hi> e <hi rend="italic">m. 2 easp.) L</hi> serpentium <hi rend="italic">S G</hi> <lb/>
            15 eremo Ll 16 credit <hi rend="italic">Eug. (ed. Kndll p</hi>. 271): credidit <hi rend="italic">S</hi> credident <lb/>
            <hi rend="italic">LCGMb</hi> 19 ęuangelio C 20 peccata <hi rend="italic">Cb</hi> 23 eius (s in <hi rend="italic">ras.) S</hi> <lb/>
            enim <hi rend="italic">G</hi> inlinuntur Cl 24 pernities C </note> <lb n="25"/>
             
<pb n="359"/>
            quinquagesimo die post actum pascha: uenit spiritus sanctus <lb/>
            quinquagesimo die post domini passionem. dicitur illic scripta <lb/>
            lex digito dei: dicit dominus de spiritu sancto: in digito <lb/>
            dei eicio daemonia. et clamat Faustus oculis clausis nihil <lb/>
            se in illis litteris inuenisse, quod ad praenuntiationem Christi <lb n="5"/>
            pertineat! quid autem mirum, si oculos habet ad legendum <lb/>
            et cor ad intellegendum non habet, qui positus ante ostium <lb/>
            clausum diuini secreti non fide pietatis pulsat, sed elatione <lb/>
            inpietatis insultat? plane ita sit, ita fiat; iustum est enim. <lb/>
            claudatur superbis ianua salutis, ueniat mansuetus, quem docet <lb n="10"/>
            dominus uias suas : uideat et haec in illis libris et cetera uel <lb/>
            omnia uel quaedam, qualia credat in omnibus. 
</p></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>