<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa024.opp-lat1:11.1-11.3</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa024.opp-lat1:11.1-11.3</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa024.opp-lat1"><div type="textpart" subtype="book" n="11"><div type="textpart" subtype="chapter" n="1"><ab><title type="sub">LIBER UNDECIMUS. </title></ab><p>FAUSTUS dixit: Apostolum accipis? et maxime. cur ergo <lb/>
            non credis filium dei ex semine Dauid natum secundum carnem? <lb n="5"/>
            non equidem crediderim apostolum dei contraria sibi <lb/>
            scribere potuisse et modo hanc. modo illam de domino nostro <lb/>
            habuisse sententiam. sed quia uobis ita placet. qui numquam <lb/>
            sine stomacho auditis aliquid esse in apostolo cauponatum. <lb/>
            ne hoc quidem nobis scias esse contrarium, si quidem haec <lb n="10"/>
            uetus uideatur esse et antiqua opinio Pauli de Iesu. cum <lb/>
            eum et ipse Dauid filium putaret ut ceteri. quod tamen ubi <lb/>
            falsum didicit. interpolat et infirmat scribensque ad Corinthios. <lb/>
            nos, inquit. neminem nouimus secundum carnem: <lb/>
            et si cognouimus secundum carnem Christum, sed <lb n="15"/>
            nunc iam non nouimus. quare consideres oportet, quantum <lb/>
            intersit inter haec duo capitula. e quibus unum perhibet <lb/>
            Iesum filium Dauid secundum carnem. alterum uero iam se <lb/>
            neminem nosse secundum carnem. quae si utraque sunt Pauli. <lb/>
            aut hac ratione erunt. qua dixi. aut unum ipsorum non erit <lb n="20"/>
            Pauli. prosequitur denique: itaque, inquit. si qua est in <lb/>
            Christo noua creatura. uetera transierunt, ecce facta <lb/>
            sunt omnia noua. uides ergo eum ueterem appellare et <lb/>
            transitoriam fidem illam priorem, id est Iesum credidisse ex <lb/>
            semine Dauid secundum carnem, nouam uero hanc secundam <lb n="25"/>
            et permanentem, quia neminem iam nouerit secundum carnem. <lb/>
            quapropter et alibi. cum essem, inquit, paruulus, ut paruulus <lb/>
            loquebar, ut paruulus sapiebam, ut paruulus <lb/>
            cogitabam; cum autem factus sum uir, quae paruuli <lb/>
            erant euacuaui. quod si ita est, quid ergo et nos indignum

<note type="footnote"> o cf. Rom. 1, 3 14 II Cor. 5, 16 sq. 27 I Cor. 13. 11 </note>

<note type="footnote"><hi rend="italic">4 cap</hi>. XXII <hi rend="italic">LSPMG</hi> 9 sthomaco <hi rend="italic">L</hi> stomacho (h s. <hi rend="italic">1.1 M</hi> <lb/>
            eauponatum (i. e. mixta <hi rend="italic">s. 1. a m. 11 M</hi> 13 interpellat <hi rend="italic">L</hi> 20 aut <lb/>
            (jlll. <hi rend="italic">b</hi> dixi <hi rend="italic">(in marg.) SG</hi> 28 ut parunlus cogitabam <hi rend="italic">o n. LCb</hi> <lb/>
            30 uacuaui <hi rend="italic">SG</hi> deposui euacuaui <hi rend="italic">C</hi> </note> <lb n="30"/>
             
<pb n="314"/>
            facimus, si nouam et meliorem Pauli tenentes confessionem <lb/>
            ueterem illam ac deteriorem proicimus? aut si uobis secundum <lb/>
            quod ad Romanos scribit credere cordi est, nobis quare <lb/>
            licitum non sit secundum quod ad Corinthios dogmatizare? <lb/>
            quamuis et hoc ad duritiam uestram ita responderim. alioquin <lb n="5"/>
            absit apostolum dei, quod aedificauit, umquam destruere. ne <lb/>
            se ipse praeuaricatorem constituat. ut contestatus est. uerumtamen <lb/>
            si eius est prior illa sententia, nunc emendata est; <lb/>
            sin fas non est Paulum inemendatum dixisse aliquid umquam, <lb/>
            ipsius non est. <lb n="10"/>
            
</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="2"><p>AUGUSTINUS respondit: Hoc est. quod paulo ante dixi. <lb/>
            quia ubi sic manifesta ueritate isti praefocantur, ut obsessi <lb/>
            dilucidis uerbis sanctarum scripturarum exitum in eis fallaciae <lb/>
            suae reperire non possint, id testimonium. quod prolatum <lb/>
            est. falsum esse respondent. o uocem a ueritate fugacem, in<lb n="15"/>
            amentia pertinacem! usque adeo inuicta sunt, quae aduersus <lb/>
            uos de diuinis codicibus proferuntur, ut non sit aliud, quod <lb/>
            dicatis nisi eos esse falsatos. quae auctoritas litterarum aperiri. <lb/>
            qui sacer liber euolui, quod documentum cuiuslibet <lb/>
            scripturae ad conuincendos errores exeri potest, si haec uox<lb n="20"/>
            admittitur, si alicuius ponderis aestimatur? aliud est ipsos <lb/>
            libros non accipere et nullo eorum uinculo detineri, quod <lb/>
            pagani de omnibus libris nostris. quod Iudaei de nouo testamento <lb/>
            faciunt, quod denique nos ipsi de uestris et aliorum <lb/>
            haereticorum, si quos suos et proprios habent, uel de his. <lb n="25"/>
            qui appellantur apocryphi — non quod habendi sint in aliqua

<note type="footnote"> 7 cf. Gal. 2. lK </note>

<note type="footnote"> I tenentes <hi rend="italic">(po4</hi>. en <hi rend="italic">s. I.) C</hi> 2 proiecimus <hi rend="italic">C</hi> 3 cordi] credi <hi rend="italic">7</hi>. <lb/>
            5 responderem <hi rend="italic">L</hi> 8 et prior <hi rend="italic">Cb</hi> nunc <hi rend="italic">(exp. m. 1 et</hi> in <hi rend="italic">superscr.) L</hi> <lb/>
            11 <hi rend="italic">cap</hi>. XXTII <hi rend="italic">LPSMG</hi> Agustinus <hi rend="italic">L</hi> 12 ob»sessi (s <hi rend="italic">er.) C</hi> 13 delucidis <lb/>
            <hi rend="italic">SG</hi> lallacie LM fallatie <hi rend="italic">G</hi> 14 IVpperire <hi rend="italic">LSMG 15</hi> respoudeant <lb/>
            (a <hi rend="italic">m</hi>. 2 <hi rend="italic">superscr.) sa</hi> 16 adea <hi rend="italic">L</hi> 18 quae iam <hi rend="italic">C</hi> aperit <hi rend="italic">b</hi> <lb/>
            19 et quis <hi rend="italic">b</hi> quis <hi rend="italic">C</hi> liber (b <hi rend="italic">ex</hi> u) M libere uolui L libere uolui S~ <lb/>
            20 scriptoris <hi rend="italic">C</hi> couincendos <hi rend="italic">C</hi> 21 animittitur <hi rend="italic">LGl</hi> extimatur <hi rend="italic">L</hi> <lb/>
            24 dec eteris <hi rend="italic">81</hi> de uaens <hi rend="italic">G I</hi> 25 hereticorum <hi rend="italic">("L</hi> 2H apocrifi <hi rend="italic">S</hi>. <lb/>
            (o if. <hi rend="italic">l.) C</hi> apocvyfi <hi rend="italic">LGM</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="315"/>
            auctoritate secreta, sed quia nulla testificationis luce declarati <lb/>
            de nescio quo secreto nescio quorum praesumptione prolati <lb/>
            sunt —: aliud est ergo auctoritate aliquorum uel librorum <lb/>
            uel hominum non teneri et aliud est dicere: iste quidem uir <lb/>
            sanctus omnia uera scripsit et ista epistula ipsius est, sed in <lb n="5"/>
            ea ipsa hoc eius est, hoc non est eius. ubi cum ex aduerso <lb/>
            audieris .. proba." non (confugias ad exemplaria ueriora uel <lb/>
            plurium codicum uel antiquorum uel linguae praecedentis, <lb/>
            unde hoc in aliam linguam interpretatum est. sed dicas: inde <lb/>
            probo hoc illius esse, illud non esse. quia hoc pro me sonat, <lb n="10"/>
            illud contra me. tu es ergo regula ueritatis? quicquid contra <lb/>
            te fuerit, non est uerum? quid? si alius simili insania. sed <lb/>
            tamen qua tua duritia confringatur, existat et dicat: immo <lb/>
            illud, quod pro te sonat, falsum est, hoc autem, quod contra <lb/>
            te est, uerum est, quid acturus es? nisi forte alium librum <lb n="15"/>
            prolaturus. ubi quicquid legeris. secundum tuam sententiam <lb/>
            possit intellegi. hoc si feceris, non de aliqua eius particula, <lb/>
            sed de toto audies contradicentem et clamantem: falsus est. <lb/>
            quid ages ? quo te conuertes? quam libri a te prolati originem, <lb/>
            quam uetustatem, quam seriem successionis testem citabis? <lb n="20"/>
            nam si hoc facere conaberis, et nihil ualebis et uidebis <lb/>
            in hac re quid ecclesiae catholicae ualeat auctoritas. <lb/>
            quae ab ipsis fundatissimis sedibus apostolorum usque ad <lb/>
            hodiernum diem succedentium sibimet episcoporum serie et <lb/>
            tot populorum consensione firmatur. itaque si de fide exemplarium <lb n="25"/>
            quaestio uerteretur. sicut in nonnullis, quae et paucae <lb/>
            sunt et sacrarum litterarum studiosis notissimae

<note type="footnote">3 ergo to s. <hi rend="italic">er</hi>. a <hi rend="italic">m</hi>. 1) <hi rend="italic">L</hi> 4 est <hi rend="italic">oni. SG</hi> isteiu <hi rend="italic">GIS'</hi> isdem <hi rend="italic">G2</hi> <lb/>
            5 epistola <hi rend="italic">L</hi> in ea] mea <hi rend="italic">S</hi> 6 aduersa <hi rend="italic">S</hi> 8 plurimum 8 9 unde <hi rend="italic">b</hi> <lb/>
            11 tues (e <hi rend="italic">corr. m 1 ex</hi> i) <hi rend="italic">L</hi> tuis <hi rend="italic">SPMb</hi> tuuis <hi rend="italic">(alt</hi>. u <hi rend="italic">s</hi>. /.) <hi rend="italic">S</hi> 13 qua} <lb/>
            quia 8 qui <hi rend="italic">MG</hi> atua <hi rend="italic">G</hi> confringatur (r <hi rend="italic">s. L&gt; M</hi> confi*gatur <lb/>
            (n <hi rend="italic">er.) L</hi> conf*ringatur (1 <hi rend="italic">er.) C</hi> 15 te <hi rend="italic">(s. 1. m</hi>. 1) <hi rend="italic">C</hi> aucturus <lb/>
            <hi rend="italic">i exp. m</hi>. 1 ) C 10 libri (ri <hi rend="italic">in ras.) S</hi> libęri <hi rend="italic">G</hi> 20 testemue (ue s. <lb/>
            <hi rend="italic">l. a m</hi>. 2) <hi rend="italic">SG cital is</hi> (b <hi rend="italic">corr. ex u) M</hi> 21 conaueris <hi rend="italic">L</hi> uidebis <lb/>
            <hi rend="italic">scripsi: uides LPSGMCb 23 usque (arhl. m. 2) 8</hi> 26 conucrteretur <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            pauee (I. <hi rend="italic">w</hi>. 2 <hi rend="italic">add.) S</hi> 27 notissime <hi rend="italic">L</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="316"/>
            sententiarum uarietates, uel ex aliarum regionum codicibus, unde <lb/>
            ipsa doctrina commeauit, nostra dubitatio diiudicaretur, uel si <lb/>
            ibi quoque codices uariarent. plures paucioribus aut uetustiores <lb/>
            recentioribus praeferrentur: et si adhuc esset incerta <lb/>
            uarietas, praecedens lingua, unde illud interpretatum est, consuleretur.<lb n="5"/>
            hoc modo quaerunt, qui, quod eos mouet in scripturis <lb/>
            sanctis tanta auctoritate firmatis, inuenire uolunt. ut <lb/>
            habeant, unde instruantur, non unde rixentur. 
</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="3"><p>Hoc autem, quod aduersus inpietatem uestram ex apostoli <lb/>
            Pauli epistula profertur, filium dei ex semine Dauid esse<lb n="10"/>
            secundum carnem, omnes codices et noui et ueteres habent, <lb/>
            omnes ecclesiae legunt, omnes linguae consentiunt. exuimini <lb/>
            ergo pallio fallaciae. quo Faustus indutus. cum sibi proposuisset <lb/>
            tamquam interrogautem et dicentem: accipis apostolum <lb/>
            Paulum? respondit: et maxime. cur enim non potius <lb n="15"/>
            respondit: et minime, nisi quia fallax aliud quam id. quod <lb/>
            falsum erat, respondere non potuit? quid enim accepit apostoli <lb/>
            Pauli? non primum hominem, quem ille dicit de terra <lb/>
            terrenum. de quo item dicit: factus est primus homo <lb/>
            Adam in animam uiuentem, ille autem adnuntiat nescio<lb n="20"/>
            quem primum hominem nec de terra terrenum nec factum in <lb/>
            animam uiuentem, sed de substantia dei id ipsum existentem <lb/>
            quod deus est, membra sua uel uestimenta sua uel arma <lb/>
            sua, id est quinque elementa cum et ipsa nihil aliud essent <lb/>
            quam substantia dei, in tenebrarum gente mersisse, ut inquinata<lb n="25"/>
            caperentur. non secundum hominem, quem Paulus <lb/>
            dicit de caelo, quem dicit etiam nouissimum Adam in spiritum <lb/>
            uiuificantem, quem dicit factum ex semine Dauid secundum <lb/>
            carnem, factum ex muliere. factum sub lege, ut eos,

<note type="footnote">10 cf. Rom. 1, 3 19 I Cor. 15, 45 Gcn. 2, 7 27 cf. I Cor. 15. 45 </note>

<note type="footnote"><hi rend="italic">2 si ibij sibi SLMG si ibi (si in ras.) P 3 uestustiores C</hi> 4 reced?ntioribus <lb/>
            <hi rend="italic">C</hi> praeferrentur <hi rend="italic">(alt</hi>. r <hi rend="italic">s. t.) SG</hi> praeferentur <hi rend="italic">Lb</hi> preferrentur <lb/>
            (r <hi rend="italic">pr. et</hi> tur <hi rend="italic">s. 1. a 1/1. 1) C</hi> 6 querunt <hi rend="italic">C</hi> 10 epistole <hi rend="italic">L <lb/>
            12 aecclesie C 13 fallacie LC 15 quur L 17 accipit C</hi> 22 sub- <lb/>
            <hi rend="italic">stantia (sub /'// r«s.) L</hi> 21 aliud nihil C </note> <lb/>
             
<pb n="317"/>
            qui sub lege erant, redimeret; de quo ad Timotheum dicit: <lb/>
            memor esto Christum legum resurrexisse a mortuis <lb/>
            ex semine Dauid secundum euangelium meum; in cuius <lb/>
            exemplo etiam resurrectionem nostram praedicat dicens: tradidi <lb/>
            enim uobis in primis, quod et accepistis, quia <lb n="5"/>
            Christus mortuus est pro peccatis nostris secundum <lb/>
            scripturas; et quiasepultus est et quia resurrexit tertia <lb/>
            die secundum scripturas. et paulo post infert, quare hoc <lb/>
            dixerit: si autem Christus praedicatur, quia resurrexit a <lb/>
            mortuis, quomodo dicunt quidam in uobis, quia resurrectio <lb n="10"/>
            mortuorum non est? iste autem. qui interrogatus, <lb/>
            utrum accipiat apostolum Paulum, respondet: et maxime, <lb/>
            haec omnia negat. nec Iesum ex semine Dauid uult accipere <lb/>
            nec factum ex muliere, quam, non quod fuerit uel concumbendo <lb/>
            uel pariendo corrupta, mulierem Paulus appellat sed <lb n="15"/>
            more scripturarum loquitur, quae ipsum sexum sic appellare <lb/>
            consueuerunt; sicut in genesi de Eua scriptum est: formauit <lb/>
            eam in mulierem, cum commixta uiro non fuisset. <lb/>
            nec ipsam mortem Christi et sepulturam et resurrectionem <lb/>
            accipit, quandoquidem Christum dicit nec mortale corpus habuisse, <lb n="20"/>
            ubi illa uera mors esset, nec illas cicatrices ueras <lb/>
            fuisse, quas post resurrectionem discipulis ostendit, cum eis, <lb/>
            quod et Paulus commemorat, uiuus adparuit; nec ipsam carnem <lb/>
            nostram resurrecturam in corpus spiritale mutatam, sicut <lb/>
            apertissime idem apostolus dicit: seminatur corpus animale, <lb n="25"/>
            surgit corpus spiritale. unde discernens inter corpus <lb/>
            animale et spiritale contexit, quod iam commemoraui de <lb/>
            primo Adam et nouissimo Adam, deinde intulit: hoc autem

<note type="footnote"> 1 cf. Gal. 4, 4 sq. 2 II Tim. 2. 8 4 I Cor. 15, 3 sqq. 9 I Cor. <lb/>
            15,12 17 Gen. 2, 22 22 cf. Luc. 24, 39 sq. I Cor. 15,5 251 Cor. 15,44 sqq. </note>

<note type="footnote" rend="script"> 6 pecatis <hi rend="italic">C</hi> 7 rexurrexit (sec. r s. <hi rend="italic">I.) C</hi> 8 scripturas (a a. i a <lb/>
            <hi rend="italic">m. f) L</hi> paulo] <hi rend="italic">polo C</hi> 10 qui Cl <hi rend="italic">12 et (8. d ) S</hi> 15 corrupta <lb/>
            iu <hi rend="italic">8. I. m. 2 add.) C</hi> 17 consueuerunt <hi rend="italic">L'</hi> consuerunt <hi rend="italic">C</hi> 18 mixta <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            20 accepit <hi rend="italic">GlLSxM*</hi> 2J Ca yis eis &amp; paulus quod comm. <hi rend="italic">G</hi> <lb/>
            23 quod et paulus <hi rend="italic">(add. m</hi>. 2) <hi rend="italic">S</hi> 24 spiritale (r <hi rend="italic">ex</hi> 1 <hi rend="italic">m. 2 corr.) C</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="318"/>
            dico, fratres. quoniam caro et sanguis regnum dei <lb/>
            possidere non possunt. et ne quisquam ipsam speciem <lb/>
            carnis et ipsam substantiam non posse resurgere credidisset, <lb/>
            exprimere uolens, quid nunc appellauerit carnem et sanguinem, <lb/>
            quia ipsam corruptionem intellegi uoluit, quae tunc in<lb n="5"/>
            resurrectione iustorum non erit, continuo contexuit: neque <lb/>
            corruptio incorruptelam possidebit. et ne adhuc quisquam <lb/>
            putaret non illud, quod sepultum fuerit, resurrecturum, <lb/>
            sed tamquam alia tunica ponatur et alia melior accipiatur, <lb/>
            uolens apertissime declarare, quia hoc ipsum in melius commutabitur<lb n="10"/>
            — sicut uestimenta Christi in monte non sunt posita <lb/>
            et alia sumpta, sed ipsa, quae fuerant, in melius clarificata <lb/>
            sunt — sequitur et contexit dicens: ecce mysterium <lb/>
            uobis dico: omnes quidem resurgemus, non tamen <lb/>
            omnes inmutabimur. et ne adhuc esset incertum, qui sint,<lb n="15"/>
            qui inmutabuntur: in atomo, inquit, in ictu oculi, in nouissima <lb/>
            tuba; canet enim tuba et mortui resurgent <lb/>
            incorrupti et nos conmutabimur. adhuc forte dicant <lb/>
            non secundum hoc mortale et corruptibile corpus nos in resurrectione <lb/>
            conmutari, sed secundum animam, cum apostolus<lb n="20"/>
            hoc non proposuerit, unde diceret, sed de corpore ab ipsius <lb/>
            quaestionis initio locutus fuerit, sicut ipsa eius indicat propositio: <lb/>
            sed dicet' aliquis, inquit, quomodo resurgunt <lb/>
            mortui? quo autem corpore ueniunt? hic tamen consequenter <lb/>
            tamquam digito ostendit, unde loqueretur, et subiecit<lb n="25"/>
            dicens: oportet enim corruptibile hoc induere incorruptelam <lb/>
            et mortale hoc induere inmortalitatem.

<note type="footnote"> 12 cf. Matth. 17, 2 13 I Cor. 15, 51.35 26 I Cor. 15, 53 </note>

<note type="footnote"><hi rend="italic">4 ante</hi> exprimere <hi rend="italic">add</hi>. et <hi rend="italic">SGMb,</hi> et <hi rend="italic">del. m</hi>. 1 <hi rend="italic">L</hi> 6 iuatorumj <lb/>
            istorum 01 contexit <hi rend="italic">L</hi> 7 coruptio C1 incoruptelam C 12 sed ipaa] <lb/>
            ea ipsa (ea in <hi rend="italic">ras.) G</hi> clarificata (ficata <hi rend="italic">ex facta m. 2 corr.) C</hi> <lb/>
            14 dico uobis <hi rend="italic">C</hi> resurgemus (e <hi rend="italic">ex</hi> i <hi rend="italic">corr.) SihiG</hi> 16 athomo <hi rend="italic">SCM1</hi> <lb/>
            athomod <hi rend="italic">LG</hi> 17 resnrgunt <hi rend="italic">LSCi</hi> resurge*nt (e <hi rend="italic">corr. ex</hi> u) <hi rend="italic">MG</hi> <lb/>
            18 immutabimur <hi rend="italic">SMG</hi> 19 corruptile Lx 20 inmutari <hi rend="italic">SMG</hi> 22 questionis <lb/>
            <hi rend="italic">CS</hi> 23 resurgent b 24 tameg <hi rend="italic">P</hi> iam <hi rend="italic">b</hi> 25 subi?cit <hi rend="italic">L</hi> 26 coruptibile <lb/>
            C' induere (re in <hi rend="italic">ras.) L</hi> 17 inmortaletatem C1 </note> <lb/>
             
<pb n="319"/>
            haec ergo cum iste neget cumque ipsum deum, de quo Paulus <lb/>
            dicit: inmortali, incorruptibili, soli deo honor et <lb/>
            gloria amen, iste corruptibilem praedicet, quandoquidem <lb/>
            substantiam eius atque naturam et totam timuisse, ne a tenebrarum <lb/>
            gente corrumperetur et ut ceterae consuleretur, ex <lb n="5"/>
            parte corruptam detestanda et abominanda eorum fabula <lb/>
            somniat: quid est, quod etiam in hoc conatur fallere inperitos <lb/>
            et in diuinis scripturis minus eruditos, ut interrogatus, <lb/>
            utrum accipiat apostolum Paulum, respondeat: maxime, et <lb/>
            inueniatur „minime* ? <lb n="10"/>
            
</p></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>