<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa023.opp-lat1:2.21-2.40</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa023.opp-lat1:2.21-2.40</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa023.opp-lat1"><div n="2" subtype="book" type="textpart"><div n="21" subtype="section" type="textpart"><p>Si ergo sic sunt ista intellegenda ut isti intellegunt, <lb/>
            quomodo eis ratio subsistere poterit, cur aput eos qui male <lb/>
            uiuendo derelinquunt deum, siue lateant siue noti sint, non <lb/>
            fiunt lacus detriti qui continere non ualent aquas, si hoc loco <lb/>
            sacramentum baptismi intellegendum est? cur autem mendaces<lb n="25"/>
            et infideles eorum non aquam mendacem sed ueracem uel dare

<note type="footnote"> 11 cf. Eccle. 10, 1 13 cf. Sap. 1, 5 24 cf. Hier. 2, 13 26 cf. <lb/>
            Hier. 15, 18 </note>

<note type="footnote"> 2 iis <hi rend="italic">v</hi> fructibus <hi rend="italic">Gmlr</hi> 3 adhibentur medicamenta <hi rend="italic">FHv</hi> 4 elemosin. <lb/>
            <hi rend="italic">DPEFGHI</hi> elymosin. <hi rend="italic">M</hi> 5 elemosinis <hi rend="italic">DEFGHI</hi> elymosinis <hi rend="italic">M</hi> helemosinis <lb/>
            <hi rend="italic">P</hi> 6 ammisit <hi rend="italic">Dml</hi> et tibi] tibi <hi rend="italic">F</hi> tibi tuum <hi rend="italic">G</hi> tuum <hi rend="italic">EI</hi> <lb/>
            deus dimittat <hi rend="italic">v</hi> 7 est opus misericordiae <hi rend="italic">M</hi> 8 non <hi rend="italic">jpr.]</hi> et non a <lb/>
            9 id] at <hi rend="italic">F</hi> impia est y 11 morituros adhuc Y 15 intra <hi rend="italic">EGI</hi> superius <lb/>
            <hi rend="italic">M</hi> 16 quod <hi rend="italic">om. M</hi> uel quod <hi rend="italic">P</hi> 17 quod] quia <hi rend="italic">Ma</hi> 18 ueteri <hi rend="italic">Ma</hi> <lb/>
            19 qui astutissima <hi rend="italic">MF</hi> quia astutissima <hi rend="italic">P</hi> quia stultissima <hi rend="italic">cet. v</hi> hii <lb/>
            <hi rend="italic">M</hi> 22 potuit P 24 fiunt] fuerint a et si <hi rend="italic">FHv</hi> in hoc <hi rend="italic">Fv</hi> <lb/>
            25 cur] cum <hi rend="italic">EHI</hi> autem <hi rend="italic">om. Ma</hi> 26 eorum] <hi rend="italic">add</hi>. ministri <hi rend="italic">Gr</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="69"/>
            uel habere creduntur? cur ab illorum mortuis qui baptizantur <lb/>
            proficit aliquid lauatio eorum? cur peccatores eorum inpinguant <lb/>
            oleo capita aliena? quid ibi muscae moriturae uel mortuae <lb/>
            meruerunt, ut non exterminent oleum suauitatis? quo priuilegio <lb/>
            muniuntur quicumque ibi ficti sunt, id est iustitiae pelle <lb n="5"/>
            obtegunt lupum, ut non eos fugiat sanctus spiritus disciplinae? <lb/>
            aut si fugit eos sanctus spiritus, quomodo per eos baptizatis <lb/>
            datur? hic enim dici non potest quod solent ineptissime atque <lb/>
            impudentissime dicere, <hi rend="italic">tunc posse a malo baptizari quemquam, <lb/>
            si lateat malitia baptizantis</hi>. qui enim fictus est, tanto magis <lb n="10"/>
            fictus est quanto magis latet. ab hoc igitur cum se auferat <lb/>
            spiritus sanctus, quae spes erit baptizati, si baptizantis hominis <lb/>
            meritum in illa dei gratia cogitandum est? hic omnino quid <lb/>
            respondeant non inueniunt, quia malos apertos habere se negant. <lb/>
            in quo quidem apertissime conuincuntur. sed quid ad nos? <lb n="15"/>
            satis est nobis ad necessarium articulum causae, quod fictos <lb/>
            bonos, id est occultos malos esse aput se negare non possunt. <lb/>
            per multos enim redarguuntur, qui cum ibi perditis et sceleratis <lb/>
            moribus uiuerent et per ipsam fictionem diu latuissent, aliquando <lb/>
            proditi expulsi sunt. si ergo nolunt credamus adhuc <lb n="20"/>
            ibi esse aliquos tales,, illi certe qui eiecti sunt, cum illic in <lb/>
            eadem fictione laterent et eos fugeret sanctus spiritus de quo <lb/>
            scriptum est: sanctus enim spiritus disciplinae fugiet <lb/>
            fictum, quomodo baptizare potuerunt? cur non recensentur <lb/>
            saltem qui uiuunt, ut accipiant baptismum, quem utique a <lb n="25"/>
            fictis quos deserebat spiritus sanctus accipere nequiuerunt?

<note type="footnote"> 1 cf. Eccli. 31 (34), 30 2 cf. Ps. 140, 5 3 cf. Eccle. 10, 1 5 cf. <lb/>
            Sap. 1, 5 cf. Matth. 7, 15 9 epist. Parm. 23 Sap. 1, 5 </note>

<note type="footnote"> 2 eorum <hi rend="italic">alt. om. a</hi> 3 ibi] tibi v 4 quo] qui <hi rend="italic">DmlPml</hi> 5 facti <hi rend="italic">M</hi> <lb/>
            6 subtegunt <hi rend="italic">Pml</hi> spiritus sanctus <hi rend="italic">MPa</hi> 7 eos fugit y eos <hi rend="italic">pr.]</hi> <lb/>
            illos <hi rend="italic">G, om. F</hi> spiritus sanctus <hi rend="italic">MPa</hi> 8 atque] et <hi rend="italic">Fv</hi> 11 igitur] <lb/>
            ergo a auferat se <hi rend="italic">M</hi> 12 quae] qui <hi rend="italic">M</hi> erat <hi rend="italic">M</hi> 13 quid] quod <lb/>
            <hi rend="italic">M</hi> 14 quia] qui <hi rend="italic">Ma</hi> 17 esse malos <hi rend="italic">M</hi> esse <hi rend="italic">om. H</hi> apud se esse <hi rend="italic">FGy</hi> <lb/>
            20 nolunt, nolo <hi rend="italic">M</hi> credamus (dicamus <hi rend="italic">EI)</hi> ergo si nolunt <hi rend="italic">a</hi> ibi <lb/>
            adhuc <hi rend="italic">v</hi> 21 illic <hi rend="italic">om</hi>. p 22 spiritus sanctus <hi rend="italic">MPa</hi> 23 spiritus enim <lb/>
            <hi rend="italic">(om. EI)</hi> sanctus p effugiet a 25 saltim <hi rend="italic">F</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="70"/>
            si autem dicunt: <hi rend="italic">spiritus quidem sanctus daturis fingentibus <lb/>
            deerat iustifieandis, sed accepturis credentibus aderat abluendis<lb/>
             per ineffabilem efficaciam potentiae suae, utrumque facile <lb/>
            ualens, illos fugere istos fouere, illos culpare istos mundare,</hi> <lb/>
            quam pro se quaestionem soluunt, simul cernant solutam esse<lb n="5"/>
            pro nobis. 
</p></div><div n="22" subtype="section" type="textpart"><p>Quod autem intellegitur in hac sententia sanctae scripturae, <lb/>
            quam certe ipsi non intellegentes et quasi pro suis <lb/>
            partibus proponentes ad se ipsos conuincendos ingerunt nobis, <lb/>
            hoc paene in omnibus talibus quaestionibus intellegendum<lb n="10"/>
            ammonemus, quia scilicet omnia sacramenta, cum obsunt <lb/>
            indigne tractantibus, prosunt tamen per eos digne sumentibus, <lb/>
            sicut et uerbum dei, unde dictum est: quae dicunt facite, <lb/>
            quae autem faciunt facere nolite. nam fodere lacus detritos, <lb/>
            qui continere non ualent aquas, quid me prohibet sic intellegere,<lb n="15"/>
            id esse conuerti ad uoluptatem terrenam et non posse sustinere <lb/>
            spiritum sanctum, quem nomine aquae in euangelio significari <lb/>
            quis quoquo modo christianus ignorat? item aqua mendax non <lb/>
            habens fidem potest intellegi non falsum baptisma, sed populus <lb/>
            mendax et infidelis non adnumeratis ueracibus et fidelibus,<lb n="20"/>
            sed. in his solis qui mendaces et infideles sunt. nam populos <lb/>
            aliquando significari uocabulo aquarum legant Apocalypsin et <lb/>
            non calumnientur sibi prius potiusque quam nobis. sic enim <lb/>
            dicitur Iohanni: aquas quas uidisti, super quas sedet <lb/>
            meretrix illa, populi et turbae sunt et gentes et linguae. <lb n="25"/>
            et quod scriptum est: qui baptizatur a mortuo quid ei

<note type="footnote"> 1 epist. Parm. 13 Matth. 23, 3 14 cf. Hier. 2, 13 17 cf. <lb/>
            loh. 3, 5 18 cf. Hier. 15, 18 24 Apoc. 17, 15 26 Eccli. 31 (34), 30 </note>

<note type="footnote"> 1 daturus <hi rend="italic">M</hi> 3 facile] facere <hi rend="italic">F (s. l.), G</hi> ualens (potens <hi rend="italic">I)</hi> est <lb/>
            <hi rend="italic">(om. v)</hi> facere y 5 soluunt] ponunt <hi rend="italic">Pml</hi> simulj similiter <hi rend="italic">F</hi> 11 ad- <lb/>
            <hi rend="italic">monemus Pm2FI</hi> scilicet quia y si licet F <hi rend="italic">obsint Fv 14 effodere a</hi> <lb/>
            15 quid] quis <hi rend="italic">Ma</hi> 16 esse] est Cry uoluntatem <hi rend="italic">a</hi> continere <hi rend="italic">FHv</hi> <lb/>
            18 quomodo <hi rend="italic">EGHI</hi> 20 annumeratus <hi rend="italic">M</hi> 21 in <hi rend="italic">om. a</hi> populum <lb/>
            <hi rend="italic">EGHI</hi> 22 significari aliquando <hi rend="italic">a</hi> in apoealipsym <hi rend="italic">G</hi> in Apocalypsi <hi rend="italic">v</hi> <lb/>
            23 non <hi rend="italic">del. P, om. Ma</hi> potius <hi rend="italic">(om</hi>. que) <hi rend="italic">Fv</hi> 24 sedet <hi rend="italic">post</hi> illa <hi rend="italic">tr. M</hi> <lb/>
            25 turbae] <hi rend="italic">reges M 26 et illud quod FGy</hi> baptizantur F <hi rend="italic">eis F, om. Mf</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="71"/>
            prodest lauatio eius, ut interim differam diligentiorem <lb/>
            istorum uerborum inquisitionem, tutissime accipio paganorum <lb/>
            baptismata esse denotata, quia homines et a iustitia et ab ista <lb/>
            uita mortuos colunt, in quorum nomine baptizant. quamuis <lb/>
            enim et ipsi sacerdotes per impietatem mortui dicantur, non <lb n="5"/>
            tamen propter eos sic intellegitur, sed propter mortuos deos <lb/>
            eorum, in quorum significatione dicitur: deus noster deus <lb/>
            uiuus. quapropter etsi aput christianos sunt aliqui praepositi <lb/>
            uel ministri per iniquitatem et impietatem suam mortui, uiuit <lb/>
            tamen ille de quo dictum est in euangelio: hic est qui <lb n="10"/>
            baptizat, quia, sicut dicit apostolus, Christus surgens a <lb/>
            mortuis \\.am non moritur et mors ei ultra non dominabitur. <lb/>
            oleum uero peccatoris apertissime psalmus ipse <lb/>
            indicat quemadmodum intellegendum sit. ait enim: emendabit <lb/>
            me iustus in misericordia et arguet me; oleum <lb n="15"/>
            autem peccatoris non inpinguabit caput meum. unde <lb/>
            manifestum est oleo peccatoris blanditias adulatoris esse significatas, <lb/>
            quibus repudiatis et detestatis eligit a insto emendari <lb/>
            et argui, quia hoc iustus non fallaci lenitate adulationis, sed <lb/>
            ueraci asperitate obiurgationis faciens multo magis misericorditer <lb n="20"/>
            facit. unde est et illud in Apocalypsi: ego quem <lb/>
            amo arguo et castigo, et illud aput Salomonem: meliora <lb/>
            sunt uulnera amici quam uoluntaria oscula inimici, <lb/>
            et multa repperiuntur huiusmodi. oleum uero suauitatis, odorem <lb/>
            scilicet bonum per famam bonam christianorum, illi exterminant,

<note type="footnote"> 1 <hi rend="italic">ut-differam]</hi> cf. Cresc. II c. 24 sqq. 7 Hier. 10, 10 10 Ioh. <lb/>
            1, 33 11 Rom. 6, 9 14 Ps. 140, 5 21 Apoc. 3, 19 22 Prou. 27, 6 <lb/>
            24 cf. Eccle. 10, 1 </note>

<note type="footnote"> 1 proficit r eius] eorum <hi rend="italic">F</hi> 2 inquisitione <hi rend="italic">M</hi> accipiam <hi rend="italic">M</hi> <lb/>
            4 baptizantur <hi rend="italic">v</hi> 8 aliqui qui <hi rend="italic">F</hi> 9 per] qui per y qui propter <hi rend="italic">GH</hi> <lb/>
            impietatem et iniquitatem <hi rend="italic">a</hi> mortui sunt <hi rend="italic">FGy</hi> m. dicuntur <hi rend="italic">H</hi> 11 resurgens <lb/>
            <hi rend="italic">MPa</hi> a] ex <hi rend="italic">PG</hi> 12 et <hi rend="italic">om MPFr</hi> ei] illi <hi rend="italic">MPa</hi> <lb/>
            13 ipse <hi rend="italic">om</hi>. g 16 im(in-E}pinguet (3 21 illut <hi rend="italic">D, item lin. 22</hi> <lb/>
            quem] quos <hi rend="italic">Ma</hi> 22 aput Salomonem] ealomonis <hi rend="italic">M</hi> 23 sunt <hi rend="italic">om. M</hi> <lb/>
            24 repperiuntur <hi rend="italic">sic DMP</hi> scilicet bonum odorem y 25 per] id <lb/>
            est <hi rend="italic">Ma</hi> bonam famam <hi rend="italic">MGf</hi> </note> <lb n="25"/>
             
<pb n="72"/>
            qui male uicturi et ad mortem suarum iniquitatium redituri <lb/>
            magna multitudine inruunt, ut eis per baptismum peccata <lb/>
            donentur et ad ea denuo reuertantur. nam propter numerositatem <lb/>
            muscis esse arbitror comparatos. sed eis exterminant <lb/>
            oleum suauitatis, qui non ipsam dei gratiam, sed hominum<lb n="5"/>
            mores intuentur et quoniam, sicut grana inter paleam non <lb/>
            uidentur, ita pie uiuentes inter iniquorum turbas non facile <lb/>
            apparent, carnaliter offensi a percipienda salute sempiterna <lb/>
            siue tardantur siue omnino resiliunt. esse autem bonum odorem <lb/>
            in bona fama recte uiuentium christianorum apostolus docet<lb n="10"/>
            dicens: Christi bonus odor sumus in omni loco. contra <lb/>
            illi, quibus dicitur: nomen enim dei per uos blasphematur <lb/>
            in gentibus, utique oleum suauitatis exterminant. sic ergo <lb/>
            habent ista sinceriores alios intellectus, quos si sequantur <lb/>
            etiam ipsi ab earum quaestionum expediuntur angustiis. illorum<lb n="15"/>
            autem intellectus, si a nobis non confirmetur, ipsos solos, si <lb/>
            uero a nobis confirmetur, utrosque nostrum implicat. 
</p></div><div n="23" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="11" unit="altchapter"/> Quid opus est iam plura discutere? nisi forte illud <lb/>
            mouebit, quod, cum probare Parmenianus uellet carnales <lb/>
            homines non posse spiritales filios procreare, addidit ex euangelio<lb n="20"/>
            testimonium: <hi rend="italic">quod natum est de carne caro est et <lb/>
            quod natum est de spiritu spiritus est</hi>. quasi nos dicamus <lb/>
            per se ipsum quemlibet hominem spiritales filios generare et <lb/>
            non per euangelium, in cuius praedicatione spiritus sanctus <lb/>
            operatur ad gignendos in baptismo filios spiritales, etiam cum <lb n="25"/>
            fugit fictum ministrum, sicut supra didicimus. ideoque apostolus <lb/>
            cum filiis talibus loqueretur, si dixisset: ego uos

<note type="footnote"> 4 cf. Eccle. 10, 1 11 n Cor. 2, 15. 14 12 Rom. 2, 24 19 cf. <lb/>
            epist. Parm. 21 Ioh. 3, 6 27 I Cor. 4, 15 </note>

<note type="footnote"> 1 iniquitatum <hi rend="italic">codd. praeter DP</hi> 4 arbitror esse <hi rend="italic">v</hi> eis <hi rend="italic">D</hi> in <hi rend="italic">(8. l.)</hi> <lb/>
            eis <hi rend="italic">P</hi> et hii <hi rend="italic">M</hi> et hi <hi rend="italic">F</hi> hi p 5 gratiam dei <hi rend="italic">M</hi> 6 <hi rend="italic">intuetur M</hi> <lb/>
            paleas a 9 tardantor <hi rend="italic">DPEm2</hi> trahuntur <hi rend="italic">MEmlGI</hi> retrahuntur <hi rend="italic">FHv</hi> <lb/>
            autem] ante <hi rend="italic">M</hi> 11 sumus <hi rend="italic">DPFH</hi> sumus deo <hi rend="italic">cet. v</hi> 12 enim <hi rend="italic">om. P</hi> <lb/>
            13 sic] si <hi rend="italic">MmlP</hi> 14 alios sinceriores p 16 ipsos-confirmetur <hi rend="italic">om. M</hi> <lb/>
            20 filios spiritales <hi rend="italic">M</hi> 22 de] ex <hi rend="italic">M</hi> 26 magistrum <hi rend="italic">M</hi> diximus <lb/>
            <hi rend="italic">MPa</hi> 27 talibus filiis f </note> <lb/>
             
<pb n="73"/>
            genui nec addidisset: in Christo Iesu per euangelium, <lb/>
            nullo modo se quisquam fidelium de illo natum religiose fateretur. <lb/>
            euangelium autem fur quoque ludas sine detrimento <lb/>
            credentium praedicauit, et fictos eorum id est occultos malos, <lb/>
            sicut ipsi quoque concedunt, cum fugiat spiritus sanctus, per <lb n="5"/>
            eorum tamen ministerium gigni spiritales filios asserunt. nam <lb/>
            quis ferat tantam dementiam, ut, cum forte carnalem uocet <lb/>
            hominem de coniuge filios procreantem, spiritalem appellet <lb/>
            adulterum? \'absit\', inquit, ut hoc sentiam\'. quomodo ergo <lb/>
            adulter latens, cum aput eos praepositus esset, spiritales potuit <lb n="10"/>
            filios propagare, si carnales hoc facere non possunt? an forte <lb/>
            tunc per manus eius uel Christus uel spiritus sanctus uel forte <lb/>
            angelus baptizauit? si ergo tunc homo baptizat, cum baptizator <lb/>
            manifestus est bonus, cum uero baptizator latet malus, tunc <lb/>
            deus baptizat aut angelus et unusquisque spiritaliter talis <lb n="15"/>
            nascitur qualis fuerit a quo baptizatur, optent qui desiderant <lb/>
            baptismum, ut homines per quos baptizantur non sint manifesti <lb/>
            boni sed latentes mali, ut sic deo uel angelo baptizante <lb/>
            sanctius renasci mereantur. hanc absurditatem si cogitant <lb/>
            euitare, per quemlibet hominem, cum quisque Christi baptismo <lb n="20"/>
            baptizatur, Christum baptizare fateantur de quo solo dictum <lb/>
            est: hic est qui baptizat in spiritu sancto. 
</p></div><div n="24" subtype="section" type="textpart"><p>Nam illud ex euangelio: sicut misit me pater, et <lb/>
            ego mitto uos. haec cum dixisset, insufflauit et ait <lb/>
            illis: accipite spiritum sanctum. si cui dimiseritis <lb n="25"/>
            peccata dimittentur et si cui tenueritis tenebuntur <lb/>
            contra nos esset, ut cogeremur fateri ab hominibus hoc, non <lb/>
            per homines fieri, si, posteaquam dixit: et ego mitto uos,

<note type="footnote">22 Ioh. 1. 33 23 lob. 20, 21-23 </note>

<note type="footnote"> 1 nec] et non <hi rend="italic">v</hi> 5 contendunt <hi rend="italic">Pm2</hi> sanctus] spiritus <hi rend="italic">(sic) M</hi> <lb/>
            9 inquam <hi rend="italic">M</hi> 11 procreare p 15 talis spiritualiter <hi rend="italic">v</hi> 17 baptismum] <lb/>
            baptizari <hi rend="italic">GHv</hi> 18 baptizantem <hi rend="italic">D</hi> 19 sanctiores a 20 quisque] <lb/>
            quisquis <hi rend="italic">MP</hi> quis a 24 hoc (3 ait illis] dixit eis <hi rend="italic">MEGI</hi> dixit <hi rend="italic">Hv</hi> <lb/>
            26 si <hi rend="italic">om. DP</hi> retinueritis retinebuntur p tenebantur <hi rend="italic">DPml</hi> <lb/>
            27 ab <hi rend="italic">om. M</hi></note> <lb/>
             
<pb n="74"/>
            continuo subiecisset: si cui dimiseritis peccata dimittentur <lb/>
            et si cui tenueritis tenebuntur. cum uero interpositum <lb/>
            est: haec cum dixisset, insufflauit et ait illis: <lb/>
            accipite spiritum sanctum et deinde inlatum per eos uel <lb/>
            remissionem uel retentionem fieri peccatorum, satis ostenditur<lb n="5"/>
            non ipsos id agere, sed per eos utique spiritum sanctum, sicut <lb/>
            alio loco dicit: non enim uos estis qui loquimini, sed <lb/>
            spiritus sanctus qui in uobis est. spiritus autem sanctus <lb/>
            in ecclesiae praeposito uel ministro sic inest, ut, si fictus non <lb/>
            est, operetur per eum spiritus et eius mercedem in salutem<lb n="10"/>
            sempiternam et eorum regenerationem uel aedificationem, qui <lb/>
            per eum siue consecrantur siue euangelizantur, si autem fictus <lb/>
            est, quoniam uerissime scriptum est: sanctus enim spiritus <lb/>
            disciplinae fugiet fictum, desit quidem saluti eius et <lb/>
            auferat se a cogitationibus eius quae sunt sine intellectu,<lb n="15"/>
            ministerium tamen eius non deserat, quo per eum salutem <lb/>
            operatur aliorum. propter hoc apostolus ait: si enim uolens <lb/>
            hoc facio, mercedem habeo, si autem inuitus, dispensatio <lb/>
            mihi credita est, id est (illis prodest quibus hoc dispenso, <lb/>
            non mihi qui fictus sum). qui enim inuitus facit propter<lb n="20"/>
            commoda gaudiaque carnalia, quae si aliter habere posset illud <lb/>
            desereret, ipse utique fictus est, ideoque non ait: (si inuitus <lb/>
            facio, nihil prosum eis erga quos facio\', sed se tantum a <lb/>
            mercede salutis alienat, non etiam illos quibus cibaria dominica <lb/>
            etiam malus seruus impendit. quia uero non erat talis apostolus,<lb n="25"/>
            sed talis potius ut uolens faceret, id est gratuitam gratiam <lb/>
            pietate casti cordis erogaret, etiam mercedem eius per eum

<note type="footnote">7 Matth. 10, 20 13 Sap. 1, 5 15 cf. ibid. 17 I Cor. 9, 17 <lb/>
            1 subiecisset (subiecit <hi rend="italic">EI)</hi> continuo p 2 tenueris F retinueritis <hi rend="italic">EGv</hi> <lb/>
            retinebuntur <hi rend="italic">Gv</hi> 3 hoc p insuflauit <hi rend="italic">D</hi> eis G 5 retentiorem <hi rend="italic">P</hi> <lb/>
            8 cst in uobis <hi rend="italic">M</hi> 10 spiritus sanctns <hi rend="italic">MEGI</hi> 13 spiritus enim sanctus <lb/>
            <hi rend="italic">MGIv</hi> 14 effugiet <hi rend="italic">Ma</hi> deest <hi rend="italic">Ma</hi> et-eius <hi rend="italic">om. Dm1</hi> et] ut <hi rend="italic">Ma</hi> <lb/>
            15 auferet <hi rend="italic">Dm2</hi> se quidem a <hi rend="italic">M</hi> eius <hi rend="italic">om. a</hi> 16 deserit <hi rend="italic">Dm2MPu</hi> <lb/>
            operatur aliorum salutem <hi rend="italic">M</hi> 17 hoc] quod 6r 19 hoc illis quibus <lb/>
            prodest <hi rend="italic">M</hi> dispendo <hi rend="italic">P</hi> 23 nihil] non <hi rend="italic">FH</hi> 24 etiam] et <hi rend="italic">Hv</hi> <lb/>
            25 talis non erat <hi rend="italic">M</hi> 27 pietatem <hi rend="italic">M</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="75"/>
            spiritus sanctus operatus est, quam, sicut ipse dicit, reddet ei <lb/>
            dominus in illo die iustus iudex. illos uero qui euangelium <lb/>
            - annuntiabant non caste, qui non quidem aliud nisi ueritatem, <lb/>
            id est Christum, tamen non ueritate cordis sui sed per occasionem <lb/>
            commodorum suorum annuntiabant, sinit eos annuntiare <lb n="5"/>
            et gaudet non utique illis, sed eis qui per eos salui fiebant <lb/>
            tenentes praeceptum dicentis: quae dicunt facite, quae autem <lb/>
            faciunt facere nolite. dicunt cnim et non faciunt. sic <lb/>
            enim apostolus ad Philippenses loquitur: quidam quidem, <lb/>
            inquit, per inuidiam et contentionem, quidam uero et <lb n="10"/>
            per bonam uoluntatem Christum praedicant; quidam <lb/>
            ex caritate, scientes quoniam in defensione euangelii <lb/>
            positus sum; quidam uero et per contumaciam Christum <lb/>
            annuntiant non caste, existimantes tribulationem <lb/>
            suscitari uinculis meis. quid enim, dum omni modo <lb n="15"/>
            siue occasione siue ueritate Christus annuntietur? et <lb/>
            in hoc gaudeo, sed et gaudebo. numquid permitteret eos <lb/>
            praedicare Christum, quamuis euangelii ueritatem non in ueraci <lb/>
            cordis sui castitate praedicarent, numquid de talium praedicatione <lb/>
            gauderet, nisi sciret quod illis quidem perniciosum <lb n="20"/>
            esset rem castam non caste annuntiare, illis autem salubre <lb/>
            qui bona et uera per eos audientes proficerent ad salutem? <lb/>
            nam ubi non Christus qui ueritas est, sed falsitas et mendacium <lb/>
            praedicatur, apertissime prohibet ad Galatas dicens: si quis <lb/>
            uobis euangelizauerit praeter id quod accepistis, anathema <lb n="25"/>
            sit, itemque ad Timotheum: sicut rogaui te, inquit, <lb/>
            ut sustineres Ephesi, cum irem in Macedoniam, ut

<note type="footnote">1 II Tim. 4, 8 7 Matth. 23, 3 9 Phil. 1, 15-18 23 cf. Ioh. <lb/>
            14, 6 24 Gal. 1, 9 26 I Tim. 1, 3 </note>

<note type="footnote"> 2 illa <hi rend="italic">M</hi> illum diem <hi rend="italic">Iv</hi> 3 nunciabant F 4 ueritatem <lb/>
            <hi rend="italic">DMP</hi> sui] boni y 5 sinit eos] sinite, inquit, hos <hi rend="italic">Ma</hi> 7 praeceptum <lb/>
            dominicum <hi rend="italic">M</hi> christi dicentis <hi rend="italic">EI</hi> domini dicentis <hi rend="italic">G</hi> 8 sic <lb/>
            enim] de his etiam <hi rend="italic">Gy</hi> 9 philipcnses <hi rend="italic">DMPFG</hi> 10 et <hi rend="italic">alt. om. Fr</hi> <lb/>
            12 defensionem r 15 suscitare <hi rend="italic">G</hi> in uinculis <hi rend="italic">M</hi> 16 <hi rend="italic">annuntiatur F</hi> <lb/>
            17 permittet <hi rend="italic">M</hi> 18 christum praedicare Gf quamuis] cum <hi rend="italic">Ma</hi> <lb/>
            in <hi rend="italic">om</hi>. T 19 sui <hi rend="italic">om. Fr</hi> 24 galathas <hi rend="italic">MPEFGmSHI</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="76"/>
            denuntiares quibusdam ne aliter docerent. illos autem <lb/>
            inuidos, contentiosos, contumaces, non castos, occasionem <lb/>
            quaerentes satiandae suae malae uoluntatis, quia sic eorum <lb/>
            fictionem fugiebat spiritus sanctus, ut eorum non desereret <lb/>
            ministerium quo per eos Christus praedicabatur, non solum<lb n="5"/>
            permittit ut faciant, sed etiam gaudet quia faciunt. 
</p></div><div n="25" subtype="section" type="textpart"><p>Haec de scripturis sanctis documenta proferimus, ut <lb/>
            appareat non facile quicquam esse grauins sacrilegio schismatis, <lb/>
            quia praecidendae unitatis nulla est iusta necessitas, cum sibi <lb/>
            nequaquam spiritaliter nocituros malos ideo tolerent boni, ne<lb n="10"/>
            spiritaliter seiungantur a bonis, cum disciplinae seueritatem <lb/>
            consideratio custodiendae pacis refrenat aut differt; quam tamen <lb/>
            securitas exserit, cum apparet sine uulnere schismatis ad <lb/>
            salubrem correctionem posse aliquid ecclesiastico iudicio uindicari. <lb/>
            magis enim nos dicimus: nomen domini eorum est<lb n="15"/>
            qui eum metuunt, quamuis permixti sint turbis eorum qui <lb/>
            eum non metuunt, et illud quod apostolus ait: nouit dominus <lb/>
            qui sunt eiuset recedat ab iniustitia omnis qui inuocat <lb/>
            nomen domini. si enim bono pacis, ne ante tempus cum <lb/>
            zizania colliguntur eradicetur simul et triticum, necessitate<lb n="20"/>
            cogitur quisquam esse inter iniustos, recedat tamen ab iniustitia, <lb/>
            et securus inuocat nomen domini. simul enim et ab <lb/>
            iniustis recedit et ab eis exit atque separatur interim corde, <lb/>
            ut etiam corpore a talibus in fine separari mereatur. 
</p></div><div n="26" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="12" unit="altchapter"/> Et illud quod scriptum est: non est speciosa<lb n="25"/>
            laus in ore peccatoris, in ore certe fidelium utique speciosa

<note type="footnote"> 15 cf. Ps. 60, 6 17 II Tim. 2, 19 25 Eccli. 15, 9 </note>

<note type="footnote"> 1 denuntiarem <hi rend="italic">M</hi> 2 inuidiosos <hi rend="italic">Ma</hi> 3 satiandae <hi rend="italic">P</hi> fatiandae <hi rend="italic">D</hi> <lb/>
            faciundae <hi rend="italic">M</hi> faciendae a malae suae <hi rend="italic">M</hi> 6 etiam] et <hi rend="italic">EmlGlv, <lb/>
            om. H</hi> congaudet <hi rend="italic">H</hi> 8 facile non 7 quicquam esse grauius <hi rend="italic">DMPF</hi> <lb/>
            esse quicquam grauius <hi rend="italic">Em2v</hi> esse grauius <hi rend="italic">Emll</hi> esse gr. crimen <hi rend="italic">G</hi> esse <lb/>
            gr. aliquid <hi rend="italic">H</hi> 13 exerit <hi rend="italic">codd. praeter DMP</hi> uulnera <hi rend="italic">M</hi> 14 correptionem <lb/>
            <hi rend="italic">MPFH</hi> 15 dicimus enim magis <hi rend="italic">(om</hi>. nos) a nos <hi rend="italic">om. <lb/>
            M</hi> dicimus nos <hi rend="italic">Pest]</hi> esse a 19 pro bono <hi rend="italic">v</hi> 21 iustos <hi rend="italic">MP</hi> <lb/>
            tamen <hi rend="italic">om. Ma</hi> 22 inuocet <hi rend="italic">M</hi> 23 exiit <hi rend="italic">M</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="77"/>
            est. sic autem unicuique est os proprium sicut unicuique est <lb/>
            onus proprium, nec quisquam sine consensione sui cordis ex <lb/>
            ore uulneratur alieno. cum autem dei praedicatio peccatoris <lb/>
            ore procedit, quaerendum est cuiusmodi peccatorem hoc loco <lb/>
            scriptura significare uoluerit. nam et publicanus qui iustificatus <lb n="5"/>
            est magis quam ille Pharisaeus utique peccator erat. si enim <lb/>
            uera peccata eius non erant, falsa erat confessio peccatorum; <lb/>
            si autem uera erat illa confessio propter quam iustificari etiam <lb/>
            meruit, procul dubio uera erant peccata. hoc etiam de oratione <lb/>
            sancti Danihelis uerissime dixerim, qui profecto ueraciter ait: <lb n="10"/>
            cum orarem et confiterer peccata mea et peccata <lb/>
            populi mei. in cuius ergo peccatoris ore speciosa laus non <lb/>
            est nisi maxime mendacis et ficti, quem fugiet spiritus sanctus <lb/>
            disciplinae? qui tamen cum loquitur ueritatem, non in eius <lb/>
            ore speciosa est, quia non ei tribuitur cuius particeps non <lb n="15"/>
            est; sicut speciosa non erat prophetia in ore Caiphae pontificis <lb/>
            sacerdotum qui nesciuit quid dixit, sed cum esset pontifex <lb/>
            prophetauit. sed tamen per se ipsam speciosa dei laus est in <lb/>
            auribus audientium et corde credentium. 
</p></div><div n="27" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="13" unit="altchapter"/> Quin etiam ex apostoli sententia male usurpata <lb n="20"/>
            uelut insultare audet Parmenianus eis, quos negat habere <lb/>
            baptismum et propterea dicit dare non posse. <hi rend="italic">quid enim <lb/>
            habes,</hi> inquit, <hi rend="italic">quod non accepisti</hi>? quod ut omittam unde <lb/>
            et quare dicat apostolus, quod ipsius epistulae contextione

<note type="footnote"> 5 cf. Luc. 18, 14 11 Dan. 9, 20 13 cf. Sap. 1, 5 16 cf. <lb/>
            Ioh. 11, 51 19 cf. Rom. 10, 10 22 epist. Parm. I Cor. 4, 7 </note>

<note type="footnote"> 1 hos <hi rend="italic">Pm1</hi> sicut-proprium <hi rend="italic">om. a</hi> 2 confessione <hi rend="italic">MF</hi> 3 dei <lb/>
            <hi rend="italic">om. a</hi> precatio <hi rend="italic">F</hi> ex ore procedit peccatoris <hi rend="italic">M</hi> 5 uoluit p 7 eius <lb/>
            peccata y peccatorum confessio <hi rend="italic">M</hi> 8 illa <hi rend="italic">om. MPa</hi> etiam <hi rend="italic">om. EGI</hi> <lb/>
            9 <hi rend="italic">erant om. DMP</hi> etiam] autem <hi rend="italic">F</hi> 10 danielis <hi rend="italic">MHIv</hi> 11 <hi rend="italic">alt</hi>. peccata <lb/>
            <hi rend="italic">om</hi>. <foreign xml:lang="grc">β</foreign> 12 ergo <hi rend="italic">om. M</hi> ore ergo peccatoris Pore peccatoris <hi rend="italic">Ma</hi> <lb/>
            laus speciosa r 13 mendaciis et fictis <hi rend="italic">M</hi> fugiet (fugit <hi rend="italic">EGl) post</hi> <lb/>
            disciplinae <hi rend="italic">tr. a</hi> 15 speciosa laus est <hi rend="italic">F</hi> 16 pontifici <hi rend="italic">M</hi> 17 pontifex <lb/>
            anni illius P 1sv per ipsum <hi rend="italic">(om</hi>. se) a laus est dei <hi rend="italic">a</hi> 20 mala <hi rend="italic">M</hi> <lb/>
            21 insultante <hi rend="italic">F</hi> 22 propter hoc <hi rend="italic">M</hi> eos dare <hi rend="italic">H\'(</hi> 23 inquit, habes <lb/>
            <hi rend="italic">v</hi> inquid <hi rend="italic">D, om. GH</hi> 24 dicit <hi rend="italic">MP</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="78"/>
            declaratur, si hoc de baptismo uult intellegi et si ille dare <lb/>
            non potest qui non habet, ille autem non habet qui non <lb/>
            accepit, ut ei aliquo modo suffragetur quod scriptum est:, <lb/>
            quid enim habes quod non accepisti?, quaero utrum non <lb/>
            habeat qui aput ipsos accepit. si dixerint: \'habet\', quaero<lb n="5"/>
            utrum amittat si ab ipsis recesserit. si dicunt: \'amittit1.baptizandus <lb/>
            est iterum si redierit, ut ei possit restitui quod <lb/>
            amisit. si autem hoc non fit nec quisquam dicit esse faciendum, <lb/>
            non ergo amiserat. porro si accepit et non eo caruit, habet <lb/>
            utique quod accepit, et ideo non ei potest dici secundum<lb n="10"/>
            istorum intellectum: quid enim habes quod non accepisti? <lb/>
            refer nunc animum ad ipsam originem schismatis. qualemlibet <lb/>
            existiment Caecilianum quem nos credimus innocentem, procul <lb/>
            dubio in unitate baptizatus erat; nondum enim facta erat ista <lb/>
            diuisio. ponamus, sicut illi uolunt, quod ab unitate ipse recesserit;<lb n="15"/>
            non amisit utique quod acceperat. non enim, si rediret, <lb/>
            baptizaretur iterum, ut reciperet quod amiserat. porro si eo <lb/>
            quod acceperat non caruerat, id utique habebat. nec ipsi ergo <lb/>
            dici potuit ex istorum prauo intellectu: quid enim habes <lb/>
            quod non accepisti? multo minus hoc dici potest ei qui<lb n="20"/>
            per Caecilianum a domino accepit. cur enim non potuit homo, <lb/>
            qui non coniunctus est uobis, id quod non habebat accipere <lb/>
            per eum, qui non amisit cum recessit a uobis? quanto ergo <lb/>
            impudentius dicitur orbi terrarum: quid enim habes quod <lb/>
            non accepisti? unde ipsius sacramenti conexio in Africam<lb n="25"/>
            uenit, qui per nullius traditoris facinus potuit amittere promissionem <lb/>
            dei apertissima pollicitatione dicentis ad Abraham: <lb/>
            in semine tuo benedicentur omnes gentes, etiamsi isti

<note type="footnote"> 4. 11. 19. 24 I Cor. 4, 7 28 Gen. 22, 18 </note>

<note type="footnote"> 1 de hoc <hi rend="italic">M</hi> si ille] ipse <hi rend="italic">F</hi> 3 aliquo modo] aliquando <hi rend="italic">EFGHI</hi> <lb/>
            4 utrum non] utrumnam <hi rend="italic">F</hi> 5 habeat] habet <hi rend="italic">M</hi> qui] quod a 6 ipsis) <lb/>
            eis r 7 iterum est <hi rend="italic">Iv</hi> 10 potest dici ei <hi rend="italic">M</hi> 18 ergo nec ipsi <hi rend="italic">FH</hi> <lb/>
            si ergo nec ipsi r 20 hoc <hi rend="italic">DMPF</hi> hoc quidem <hi rend="italic">GH</hi> hoc idem <hi rend="italic">v, <lb/>
            om. EI</hi> 22 conuictus est a <hi rend="italic">Em2FG</hi> nobis <hi rend="italic">FI</hi> habet <hi rend="italic">DMPFH</hi> <lb/>
            23 cum] quando a 24 imprudentius <hi rend="italic">JEfy</hi> 25 connexio <hi rend="italic">Ev</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="79"/>
            non impii calumniatores fratrum, sed ueri examinatores criminum <lb/>
            fuissent. 
</p></div><div n="28" subtype="section" type="textpart"><p>Nam illud quod quidam eorum ueritate conuicti dicere <lb/>
            coeperunt: <hi rend="italic">baptismum quidem non amittit qui recedit ab <lb/>
            ecclesia, sed ius dandi tamen amittit,</hi> multis modis apparet <lb n="5"/>
            frustra et inaniter dici. primo quia nulla ostenditur causa, cur <lb/>
            ille, qui ipsum baptismum amittere non potest, ius dandi <lb/>
            possit amittere. utrumque enim sacramentum est et quadam <lb/>
            consecratione utrumque homini datur, illud cum baptizatur, <lb/>
            illud cum ordinatur, ideoque in catholica utrumque non licet <lb n="10"/>
            iterari. nam si quando ex ipsa parte uenientes etiam praepositi <lb/>
            bono pacis correcto schismatis errore suscepti sunt, etiamsi <lb/>
            uisum est opus esse ut eadem officia gererent quae gerebant, <lb/>
            non sunt rursus ordinati, sed sicut baptismus in eis ita ordinatio <lb/>
            mansit integra, quia in praecisione fuerat uitium quod <lb n="15"/>
            unitatis pace correctum est, non in sacramentis, quae ubicumque <lb/>
            sunt ipsa sunt. et cum hoc expedire iudicatur ecclesiae, ut <lb/>
            praepositi eorum uenientes in catholicam societatem honores <lb/>
            suos ibi non administrent, non eis tamen ipsa ordinationis <lb/>
            sacramenta detrahuntur, sed manent super eos. ideoque non <lb n="20"/>
            eis in populo manus imponitur, ne non homini, sed ipsi sacramento <lb/>
            fiat iniuria. et si quando ignoranter fit nec animose <lb/>
            defenditur factum, sed pie corrigitur cognitum, uenia facilis\' <lb/>
            impetratur. deus enim noster non est dissensionis deus, <lb/>
            sed pacis, nec ecclesiae sacramenta eius in eis qui ab ecclesia <lb n="25"/>
            recesserunt, sed ipsi qui recesserunt inimici sunt. sicut autem <lb/>
            habent in baptismo quod per eos dari possit, sic in ordinatione <lb/>
            ius dandi; utrumque quidem ad perniciem suam, quamdiu

<note type="footnote"> 4 epist. Parm. 24 I Cor. 14, 33 </note>

<note type="footnote"> 3 ceperunt dicere <hi rend="italic">M</hi> 5 tamen dandi <hi rend="italic">EmSGHv</hi> modis multis <hi rend="italic">M</hi> <lb/>
            8 potest <foreign xml:lang="grc">β</foreign> 10 istud <hi rend="italic">FHv</hi> 12 pro bono <hi rend="italic">Gr. cf. p. 76, 19</hi> etsi a <lb/>
            14 rursum <hi rend="italic">GHv</hi> 15 uitiatum (tum s. <hi rend="italic">I.) P</hi> 17 expedire (expedite <lb/>
            <hi rend="italic">F)</hi> hoc <hi rend="italic">MPa</hi> 18 in] ad <foreign xml:lang="grc">β</foreign> 19 amministrent <hi rend="italic">DI</hi> aministrent <hi rend="italic">M</hi> <lb/>
            21 imponunt <hi rend="italic">M</hi> 24 dissensionis est <hi rend="italic">F</hi> 25 eius sacramenta <hi rend="italic">MFHy</hi> <lb/>
            26 recenserunt <hi rend="italic">D</hi> sunt] eius <hi rend="italic">I</hi> eius sunt <hi rend="italic">v</hi> 28 qaamdiu] <hi rend="italic">a-ld</hi>. <lb/>
            quidem <hi rend="italic">M</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="80"/>
            caritatem non habent unitatis. sed tamen aliud est non habere, <lb/>
            aliud perniciose habere, aliud salubriter habere. quod non <lb/>
            habetur, dandum est cum opus est dari; quod uero perniciose <lb/>
            habetur, per correctionem depulsa pernicie agendum est ut <lb/>
            salubriter habeatur. <lb n="5"/>
            
</p></div><div n="29" subtype="section" type="textpart"><p>Quamquam etsi laicus aliqua pereuntis necessitate compulsus <lb/>
            dederit, quod cum ipse acciperet quomodo dandum <lb/>
            esset addidicit, nescio utrum quisquam pie dixerit esse repetendum. <lb/>
            nulla enim cogente necessitate si fiat, alieni muneris <lb/>
            usurpatio est; si autem necessitas urgeat, aut nullum aut<lb n="10"/>
            ueniale delictum est. sed et si nulla necessitate usurpetur et. <lb/>
            a quolibet cuilibet detur, quod datum fuerit non potest dici <lb/>
            non datum, quamuis recte dici possit inlicite datum. inlicitam <lb/>
            ergo usurpationem corrigit reminiscentis et paenitentis affectus. <lb/>
            quodsi non correxerit, manebit ad poenam usurpatoris quod<lb n="15"/>
            datum est, uel eius qui inlicite dedit uel eius qui inlicite <lb/>
            accepit, non tamen pro non dato habebitur. neque ullo modo per <lb/>
            deuotum militem quod a priuatis usurpatum est signum regale <lb/>
            uiolabitur. si enim aliqui furtim et extraordinarie non in monetis <lb/>
            publicis aurum uel argentum uel aes percutiendo signauerint,<lb n="20"/>
            cum fuerit deprehensum, nonne illis punitis aut indulgentia <lb/>
            liberatis cognitum regale signum thesauris regalibus congeretur? <lb/>
            aut si quisque siue desertor siue qui numquam omnino militauit <lb/>
            nota militari priuatum aliquem signet, nonne ubi fuerit <lb/>
            deprehensus ille signatus pro desertore punitur et eo grauius,<lb n="25"/>
            quo probare potuerit numquam se omnino militasse, simul <lb/>
            secum punito, si eum prodiderit, audacissimo signatore? at <lb/>
            si forte illum militiae characterem in corpore suo non militans

<note type="footnote"> 2 quod] quic(quid-Fv)quid <hi rend="italic">Ma</hi> 6 aliquis (3 pereunti y dederit <lb/>
            necessitate compulsus p 7 quomodo] quod <hi rend="italic">H, om. EGI</hi> 8 esset] esse <hi rend="italic">EGI</hi> <lb/>
            utrum] an Gi, <hi rend="italic">om. H</hi> pie quisquam y 10 urgueat F 14 ergo] autem <hi rend="italic">v</hi> <lb/>
            16 est <hi rend="italic">om. F pr</hi>. inlicite] inlice <hi rend="italic">Pml</hi> 19 extraordinarie non] extra ordinem <lb/>
            <hi rend="italic">Hv</hi> 20 <hi rend="italic">pr</hi>. uel <hi rend="italic">om. M</hi> argentum uel <hi rend="italic">om. DP</hi> 22 cogetur <hi rend="italic">EmlGHI</hi> <lb/>
            condetur <hi rend="italic">Em2</hi> 23 quisque] quisquam <hi rend="italic">Ma</hi> 24 alique <hi rend="italic">(sic) D</hi> 25 deserto <lb/>
            sepunitur <hi rend="italic">D</hi> 26 probari <hi rend="italic">MGy</hi> se <hi rend="italic">om. MGHv</hi> omnino se <hi rend="italic">EFI</hi> <lb/>
            27 at] ac <hi rend="italic">EI</hi> aut <hi rend="italic">FGv</hi> 28 caracterem <hi rend="italic">DPEFGI</hi> karact. <hi rend="italic">H</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="81"/>
            pauidus exhorruerit et ad clementiam imperatoris confugerit <lb/>
            ac prece fusa et impetrata uenia militare iam coeperit, numquid <lb/>
            homine liberato atque correcto character ille repetitur <lb/>
            ac non potius agnitus adprobatur? an forte minus haerent <lb/>
            sacramenta christiana quam corporalis haec nota, cum uideamus <lb n="5"/>
            nec apostatas carere baptismate, quibus utique per paenitentiam <lb/>
            redeuntibus non restituitur et ideo amitti non potuisse iudicatur? <lb/>
            an ducenda de militia similitudo non fuit, cum apostolus et <lb/>
            de agonisticis certaminibus ducat et aperte clamet: nemo <lb/>
            militans deo implicat se negotiis saecularibus, ut <lb n="10"/>
            placeat cui se probauit? 
</p></div><div n="30" subtype="section" type="textpart"><p>Et haec quidem alia quaestio est, utrum et ab his, qui <lb/>
            numquam fuerunt christiani, possit baptismus dari, nec aliquid <lb/>
            hinc temere adfirmandum est sine auctoritate tanti concilii, quantum <lb/>
            tantae rei sufficit. de his uero, qui ab ecclesiae catholicae <lb n="15"/>
            unitate separati sunt, nulla iam quaestio est, quod et habeant <lb/>
            et dare possint et perniciose habeant pernicioseque tradant <lb/>
            extra uinculum pacis. hoc enim iam in ipsa totius orbis unitate <lb/>
            discussum consideratum perspectum atque firmatum est. <lb/>
            sed si nos male facimus, ipsi explicent, quomodo sacramentum <lb n="20"/>
            baptizati non possit amitti et sacramentum ordinati possit <lb/>
            amitti, quoniam dicunt: <hi rend="italic">recedens ab ecclesia baptismum quidem<lb/>
             non amittit, ius dandi tamen amittit</hi>. si enim utrumque sacramentum <lb/>
            est, quod nemo dubitat, cur illud non amittitur et <lb/>
            illud amittitur? neutri sacramento iniuria facienda est. si <lb n="25"/>
            sancta malos fugiunt, utrumque fugiat; si sancta in malis

<note type="footnote"> 9 cf. II Tim. 2, 5 II Tim. 2, 4 22 epist. Parm. </note>

<note type="footnote"> 1 elementiam <hi rend="italic">D</hi> 2 iam uenia <hi rend="italic">a</hi> iam <hi rend="italic">om. EI</hi> 3 caracter <hi rend="italic">PEFGI</hi> <lb/>
            karact. <hi rend="italic">H</hi> 7 posse p 8 et apostolus <hi rend="italic">MPFr</hi> et <hi rend="italic">om. GH</hi> 9 ducat] <lb/>
            dicat <hi rend="italic">MPFGH</hi> clamet et aperte dicat 7 10 implicet <hi rend="italic">M</hi> 11 placeat <lb/>
            ei <hi rend="italic">FH</hi> ei placeat <hi rend="italic">v</hi> 12 iis <hi rend="italic">v</hi> 13 fuerint F 14 hinc temere] <lb/>
            temere inde 7 15 iis <hi rend="italic">v</hi> catholicae <hi rend="italic">om</hi>. p 16 quod] quoniam <hi rend="italic">M</hi> <lb/>
            quin <hi rend="italic">Em2FGHv</hi> quando <hi rend="italic">Emll</hi> 17 et quin (quando <hi rend="italic">Emll, del. Em2)</hi> <lb/>
            perniciose <hi rend="italic">FGj</hi> et perniciose habeant <hi rend="italic">om. M</hi> 18 iam enim <hi rend="italic">M</hi> <lb/>
            19 perfectum <hi rend="italic">Ma, cf. p. 19, 15</hi> 23 <hi rend="italic">alt</hi>. amittit] relinquit F 26 <hi rend="italic">pr</hi>. <lb/>
            sancta] secunda <hi rend="italic">M</hi> malis] maculis <hi rend="italic">M</hi> </note>

<note type="footnote"> LI. August. c. Don. I. </note>

<note type="footnote"> 6 </note> <lb/>
             
<pb n="82"/>
            inuiolabiliter manent, utrumque maneat. si dixerint: \'baptismus <lb/>
            in sola uera ecclesia recte datur\', respondetur eis: \'baptismus <lb/>
            in sola uera ecclesia recte habetur\'. cur non potest dari ubi <lb/>
            non recte datur, cum possit haberi ubi non recte habetur? an <lb/>
            quia non habere aliud est, aliud non recte habere? sic et non<lb n="5"/>
            dare aliud est, aliud non recte dare. sicut non recte habet qui <lb/>
            ab unitate discedit, sed tamen habet et ideo redeunti non redditur, <lb/>
            sic etiam non recte dat qui ab unitate discedit, sed tamen <lb/>
            dat, et ideo quod ab eo accepit uenienti ad unitatem non iteratur. <lb/>
            illi autem quod non recte datur datum non esse contendunt. quid<lb n="10"/>
            si alius quod non recte habetur haberi non posse contendat, <lb/>
            nonne utrique reclamamus et dicimus habere quidem, sed non <lb/>
            recte habere eum qui ab unitate discesserit? si uolunt ergo, ut <lb/>
            ille audiat quod pariter reclamamus, ipsi nos audiant reclamantes <lb/>
            dare quidem sed non recte dare eum, qui ab unitate discedit. <lb n="15"/>
            quapropter sicut redeunti non redditur quod et foris habebat, <lb/>
            sic uenienti non repetendum est quod et foris acceperat. unde <lb/>
            consequenter intellegitur peruersitatem hominum esse corrigendam, <lb/>
            sanctitatem autem sacramentorum in nullo peruerso <lb/>
            esse uiolandam; constat enim eam in peruersis et sceleratis <lb n="20"/>
            hominibus, siue in eis qui intus sunt siue in eis qui foris <lb/>
            sunt, inpollutam atque inuiolabilem permanere. et quod dicuntur <lb/>
            ea mali polluere, quantum in ipsis est dicuntur, cum illa <lb/>
            inpolluta permaneant. sed in bonis permanent ad praemium, <lb/>
            in malis permanent ad iudicium. nam et de spiritu qui nullo <lb n="25"/>
            modo extingui potest dictum est tamen: spiritum nolite <lb/>
            extinguere, id est: quantum in uobis est nolite sic agere,

<note type="footnote"> 26 I Thess. 5, 19 </note>

<note type="footnote"> 1 dixerit <hi rend="italic">D</hi> 4 non <hi rend="italic">pr. om. EGI</hi> cum] cur <hi rend="italic">EGI</hi> habere P <lb/>
            ubi <hi rend="italic">om. M</hi> 6 habent <hi rend="italic">EGmlHI</hi> 7 discedunt <hi rend="italic">EHI</hi> habent <hi rend="italic">EGHI</hi> <lb/>
            9 ab eo] habeo <hi rend="italic">D</hi> 10 quodsi <hi rend="italic">a</hi> 11 habetur recte <hi rend="italic">M</hi> 13 discedit F <lb/>
            ergo uolunt Gf 14 audiat ille <hi rend="italic">MPa</hi> 15 discessit <hi rend="italic">Gv</hi> 16 et <hi rend="italic">om. Ma</hi> <lb/>
            17 est non repetendum <hi rend="italic">M et]</hi> etiam <hi rend="italic">v, om. MEI</hi> 18 corrigenda, <lb/>
            sanctitate <hi rend="italic">Dm2</hi> 22 quod] quia 7 24 in bonis permaneant <hi rend="italic">M</hi> 25 permaneant <lb/>
            <hi rend="italic">M</hi> spiritu sancto <hi rend="italic">F</hi> 26 potest extingui 7 nolite] non <lb/>
            <hi rend="italic">add. F</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="83"/>
            tamquam conemini extinguere spiritum aut tamquam extinctum <lb/>
            spiritum deputetis\\ et nomen dei pollui nullo modo potest et <lb/>
            tamen dictum est: filius et pater intrabant ad unam <lb/>
            puellam, ut polluerent nomen domini dei sui. 
</p></div><div n="31" subtype="section" type="textpart"><p>Nec ullo modo isti expedire se possunt, cum eis proponitur, <lb n="5"/>
            cur sanctitas sacramenti et haberi et dari possit ab <lb/>
            eo, quem intus sceleratum iam deus damnauit, et tunc ab eo <lb/>
            incipiat dari non posse, cum ab hominibus damnatus fuerit, <lb/>
            cum tamen nec tunc eam possit amittere. postremo cur Felicianus, <lb/>
            quem cum Maximiano trecenti decem damnauerunt et <lb n="10"/>
            diu foris in sacrilego, sicut ipsi concilio suo pronuntiauerunt, <lb/>
            schismate fuit, non solum ipsum baptismum, sed etiam ius <lb/>
            dandi non amisit? in honore quippe suo, sicut exierat, ita <lb/>
            receptus est cum his omnibus quos foris positus baptizauit, <lb/>
            nullo eorum rebaptizato, quia si aliquem eorum quos foris <lb n="15"/>
            baptizauerat rebaptizandum esse censerent, iudicarent eum <lb/>
            amisisse ius dandi cum foris esset; et propterea consequens <lb/>
            erat, ut ipsum quoque iterum ordinarent, si illos iterum baptizarent. <lb/>
            sed cum ad pacem Christi reuocantur calumniatores <lb/>
            sunt, cum paci Donati consulunt dissimulatores sunt. quid <lb n="20"/>
            est aliud quam quod eorum Tychonius de illis ait: quod <lb/>
            uolumus sanctum est? 
</p></div><div n="32" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="14" unit="altchapter"/> Ut quid ergo Parmenianus inani iactantia exultat <lb/>
            et dicit: <hi rend="italic">numquam diuinae legis censura patietur, id uiuificare <lb/>
            quemquam mortuus possit, curare uulneratus, inluminare <lb n="25"/>
            caecus, uestire nudus, emundare pollutus</hi>? dominus enim suscitat <lb/>
            mortuos, dominus curat uulneratos, dominus illuminat

<note type="footnote"> 3 Am. 2, 7 11 cf. De bapt. I 5, 7 21 cf. Cresc. IIII 37, 44 <lb/>
            24 epist. Parm. </note>

<note type="footnote"> 1 spiritum extinguere <hi rend="italic">Gf</hi> exstinctum <hi rend="italic">D</hi> spiritum eistinctum <hi rend="italic">v</hi> <lb/>
            2 nullo modo pollui <hi rend="italic">Fv</hi> 4 domini <hi rend="italic">om</hi>. <foreign xml:lang="grc">β</foreign> 7 intus sceleratum iam <hi rend="italic">om. M</hi> <lb/>
            incipiat ab eo <hi rend="italic">Mf</hi> 9 ea <hi rend="italic">GI, om. E</hi> 11 sacrilego <hi rend="italic">Pm2</hi> sacrilegio <lb/>
            <hi rend="italic">cet. v in concilio Or 12 sc(h)ismatis MFGHv scismaticus EI</hi> 14 quos <lb/>
            ipse <hi rend="italic">Gf</hi> 17 amissise <hi rend="italic">P</hi> 21 est] est hoc <hi rend="italic">EGv</hi> hoc est <hi rend="italic">FH</hi> hoc <hi rend="italic">(om</hi>. <lb/>
            est) <hi rend="italic">I</hi> eorum magister <hi rend="italic">EGI</hi> tichonius a 26 et mundare <hi rend="italic">Gy</hi> <lb/>
            mundare <hi rend="italic">Hml</hi> </note>

<note type="footnote"> 6* </note> <lb/>
             
<pb n="84"/>
            caecos, dominus uestit nudos, dominus emundat pollutos. quid <lb/>
            sibi arrogat quae hominis non sunt? itane uiui sunt aput eos <lb/>
            qui non peccant, ut etiam uiuificare posse dicantur, cum incrementum <lb/>
            dare non possint? ego, inquit, plantaui, Apollo <lb/>
            rigauit, sed deus incrementum dedit. neque qui plantat<lb n="5"/>
            est aliquid neque qui rigat, sed qui incrementum dat <lb/>
            deus. quomodo dat uitam mortuo, qui incrementum dare non <lb/>
            potest uiuo? sicut enim pater excitat mortuos et uiuificat, <lb/>
            sic et filius quos uult uiuificat. itane aput illos <lb/>
            sani sunt, ut possint etiam curare non sanos? quid aliud isti<lb n="10"/>
            quam se benedicendos pro domino opponunt? sed ab eis nullo <lb/>
            modo seducuntur qui non in homine, sed in deo sperantes <lb/>
            cantant: benedic anima mea dominum et noli obliuisci <lb/>
            omnes retributiones eius, qui propitius fit omnibus <lb/>
            iniquitatibus tuis, qui sanat omnes languores tuos. <lb n="15"/>
            si omnes languores ipse sanat, nullum relinquit quem Parmenianus <lb/>
            sanare se dicat. tantane aput illos sunt lumina, ut <lb/>
            inluminare etiam possint? quod nec illi, quo in natis mulierum <lb/>
            maior nemo surrexit, Iohanni Baptistae Iohannes euangelista <lb/>
            concedit, de quo ait: non erat ille lumen, sed ut testimonium<lb n="20"/>
            perhiberet de lumine. erat lumen uerum quod <lb/>
            illuminat omnem hominem uenientem in hunc mundum. <lb/>
            si omnem hominem illud lumen illuminat, nullum relinquit <lb/>
            quem Parmenianus illuminare se dicat, quia, etsi sancti homines <lb/>
            secundum quendam modum dicuntur lumina, aliud tamen sunt<lb n="25"/>
            lumina illuminata, aliud tamen lumen illuminans, quod solum

<note type="footnote"> 4 I Cor. 3, 6-7 8 Ioh. 5, 21 13 Ps. 102, 2-3 18 cf. Matth. <lb/>
            11, 11 20 Ioh. 1, 8-9 </note>

<note type="footnote"> 1 mandat y 4 possunt <hi rend="italic">MEGRI</hi> inquit] quidem <hi rend="italic">M</hi> inquit paulus <lb/>
            <hi rend="italic">E</hi> inquit apostolus <hi rend="italic">GIv</hi> 7 quomodo] quando <hi rend="italic">Ma</hi> 8 suscitat <lb/>
            <hi rend="italic">Ma</hi> 10 ita sani <hi rend="italic">M</hi> 13 domino <hi rend="italic">MEGI, cf. Roensch, It.2 p. 440</hi> <lb/>
            14 propitius fit] propitiatur (3 fit] sit <hi rend="italic">M</hi> 15 langores P 16 langoles <lb/>
            <hi rend="italic">P</hi> 17 lumina sunt <hi rend="italic">Ev</hi> 19 surrexit nemo p 21 uerum <hi rend="italic">om</hi>. fi <lb/>
            25 lumiuaria <hi rend="italic">MPa</hi> alia <hi rend="italic">Gv</hi> 26 tamen <hi rend="italic">om. a</hi> solum <lb/>
            <hi rend="italic">om. a</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="85"/>
            illud est de quo idem Iohannes Baptista dicit: nos omnes <lb/>
            de plenitudine eius accepimus. nudos autem quis uestit <lb/>
            nisi qui dicit: proferte illi stolam primam et qui corruptibile <lb/>
            hoc induet incorruptionem et mortale hoc induet immortalitatem? <lb/>
            et homo quisquam diuino indumento aliquem uestire <lb n="5"/>
            dicitur, cui magnum est si uestiri ipse mereatur? iam porro <lb/>
            emundare pollutum audeat se dicere, si prius audet se dicere <lb/>
            non esse pollutum. mundati enim sumus equidem per gratiam <lb/>
            dei. sed ne tunc quidem mundabimus aliquem, cum fuerit <lb/>
            perfecta nostra mundatio; quanto minus modo, cum corpus <lb n="10"/>
            quod corrumpitur aggrauat animam! quis enim glorietur <lb/>
            castum se habere cor aut glorietur mundum se esse a <lb/>
            peccato? mundare quippe atque sanare in spiritalibus rebus tantundem <lb/>
            ualet. sicut autem spe salui facti sumus, ita spe mundati <lb/>
            sumus in perfecta salute et in perfecta munditia. quomodo <lb n="15"/>
            ergo sanare et mundare iam possumus, qui nec tunc poterimus, <lb/>
            cum omni modo mundi saluique fuerimus? <hi rend="italic">sed deus,</hi> <lb/>
            inquit, <hi rend="italic">haec per hominem facit</hi>. facit sane, sed fecit et per <lb/>
            Iudam, quem ad euangelium praedicandum cum ceteris misit, <lb/>
            fecit et per Pharisaeos in eis, qui bona quae per eos audiebant <lb n="20"/>
            ipsi faciebant, cum illi non facerent quae dicebant. postremo <lb/>
            cur iniqui et scelerati eorum, siue cum latent siue cum <lb/>
            pro Donati parte tolerantur, uiuificant curant illuminant mundant? <lb/>
            an ipsi non sunt mortui uulnerati caeci polluti? an ideo <lb/>
            non aput eos caeci caecos ducentes simul in foueam cadunt, <lb n="25"/>
            quia non ipsos, sed deum quem praedicant illi, audiendo et

<note type="footnote"> 1 Ioh. 1, 16 3 Luc. 15, 22 cf. I Cor. 15, 53 10 Sap. 9, 15 <lb/>
            11 Pron. 20, 9 . 14 cf. Rom. 8, 24 17 epist Parm. 19 cf. Matth. <lb/>
            10, 1-8 20 cf. Matth. 23, 3 25 cf. Matth. 15, 14 </note>

<note type="footnote"> 5 homo] hoc homo <hi rend="italic">EGI</hi> hoc <hi rend="italic">Hv</hi> 7 se audeat y 8 equidem <hi rend="italic">om. r</hi> <lb/>
            9 ne] nec a 11 castum glorietur <hi rend="italic">Gy, cf. Cresc. III 80, 92</hi> 12 aut] <lb/>
            aut quie Or - 13 tantundet <hi rend="italic">M</hi> 15 imperfecta <hi rend="italic">E utroque, G post. <lb/>
            loco, et idem uoluit Morelius; sed</hi> in perfecta salute et in perfecta munditia <lb/>
            <hi rend="italic">intellege</hi> in deo <hi rend="italic">siue</hi> in Christo 17 salui et mundi p 18 hoc <foreign xml:lang="grc">β</foreign> <lb/>
            23 pro parte (pace <hi rend="italic">v)</hi> donati Or 25 caecos] caecum <hi rend="italic">ex</hi> caeco P </note> <lb/>
             
<pb n="86"/>
            obtemperando sectantur? ita sane. sed tunc praedicant deum, <lb/>
            si cum Christo colligunt; cum uero quae cum illo non colligunt <lb/>
            spargunt, Donatum praedicando, non deum, caeci caecos sequendo <lb/>
            simul in foueam cadunt. sed de quaestione baptismi <lb/>
            latius aliquid domino adiuuante tractabimus, cum de omnibus<lb n="5"/>
            testimoniis sanctarum scripturarum quae nobis obicienda credidit <lb/>
            Parmeniano responderimus, qui uere ipse adaquat proximos <lb/>
            sibi euersione iniquitatis, qui eis tam malum propinauit errorem, <lb/>
            ut non pro pace, sed pro diuisione et discissione non solum <lb/>
            loquatur ipse, sed etiam diuinos libros loqui persuadeat. <lb n="10"/>
            
</p></div><div n="33" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="15" unit="altchapter"/> Sed inter multa miror hominem, cum ageret non <lb/>
            posse haberi baptismum nisi acceptum nec posse accipi sine <lb/>
            dante, interposuisse ex euangelio testimonium: <hi rend="italic">non potest<lb/>
             homo accipere quicquam, nisi fuerit illi datum de <lb/>
            caelo</hi>. posset enim aliquis horum uerborum inscius, cum<lb n="15"/>
            coepisset iste dicere: <hi rend="italic">non potest homo accipere quicquam,<lb/>
             nisi datum illi fuerit de caelo,</hi> antequam dixisset \'de <lb/>
            caelo* putare illum dicturum fuisse \'a Donato\' aut (a Parmeniano\' <lb/>
            aut \'ab aliquo de parte Donati\' aut omnino \'ab ipsa <lb/>
            parte Donati\'. agnosco euangelium et illic scriptum esse recenseo:<lb n="20"/>
            non potest homo accipere quicquam, nisi datum illi <lb/>
            fuerit de caelo. sed numquid Donatus est caelum? numquid <lb/>
            Parmenianus est caelum? numquid pars ipsa Donati? illa uero <lb/>
            non esset caelum, nec si esset in caelo. qui enim ait: non <lb/>
            potest homo accipere quicquam, nisi datum ei fuerit<lb n="25"/>
            de caelo, numquam diceret: \'nisi datum fuerit ei de sole aut

<note type="footnote"> 2 cf. Matth. 12, 30 4 cf. De bapt. I 1, 1 11 epist. Parni. <lb/>
            13 Ioh. 3, 27 </note>

<note type="footnote"> 2 cum uero quae] quicumque uero <hi rend="italic">Ma</hi>. 7 qui] quem <hi rend="italic">F</hi> adae(-e-)quat <lb/>
            <hi rend="italic">MPa</hi> proxima <hi rend="italic">F</hi> 8 propinnauit <hi rend="italic">M</hi> 12 habere <hi rend="italic">DmlPml</hi> <lb/>
            13 potest inquit Gr 14 accipere homo <hi rend="italic">MPEFGHv</hi> 15 eorum p <lb/>
            16 ista <hi rend="italic">F</hi> 17 fuerit illi <hi rend="italic">Ma pr</hi>. de caelo <hi rend="italic">om. a</hi> 18 a donato fuisse 7 <lb/>
            20 esse <hi rend="italic">om. M</hi> 21 faerit illi a 22 numquid Parmenianus est caelum <lb/>
            <hi rend="italic">om. F</hi> 24 non esset] non est a nec si esset] nec est <hi rend="italic">MF</hi> non est (J <lb/>
            25 datum fuerit ei (eis <hi rend="italic">Pml) MPFH</hi> fuerit illi datum <hi rend="italic">EGv</hi> 26 ei] <lb/>
            illi f, <hi rend="italic">om. FG</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="87"/>
            de luna aut de stellis\', quae tamen in caelo sunt; quanto <lb/>
            minus diceret: nisi datum fuerit ei de parte Donati\', quae <lb/>
            non solum non est caelum nec in caelo, sed nec in regno <lb/>
            uult esse caelorum! nec illud procul dubio diceret: \'non potest <lb/>
            homo accipere quicquam, nisi datum fuerit ei de ecclesia\'; et <lb n="5"/>
            ipsa enim ecclesia de caelo accipit. si autem diceret: \'non <lb/>
            potest homo accipere quicquam, nisi datum fuerit ei ab homine . <lb/>
            iusto\', inruerent quidem isti frontosi et se iustos esse proclamarent, <lb/>
            ut ab eis acciperet qui uellet accipere, nec nos <lb/>
            quaestionem faceremus, utrum iusti essent an non essent, sed <lb n="10"/>
            inter eos esse uel latentes iniustos facile ostenderemus ex <lb/>
            quibusdam proditis et exclusis, et tamen eos non improbare <lb/>
            nec dicere non datum uel non acceptum, quod datum et acceptum <lb/>
            esset a talibus. sed et hoc falso diceretur, si diceretur: <lb/>
            non potest homo accipere quicquam, nisi datum ei fuerit ab <lb n="15"/>
            homine iusto\'. ipse enim iustus, a quo alter accipit, quaero a <lb/>
            quo acceperit. si et ipse ab homine iusto, et de illo ita quaero, <lb/>
            donec ab ipso capite ordinis humani ad aliquem perueniam <lb/>
            qui non ab homine accepit, atque ita falsum esse doceam quod <lb/>
            non potest homo accipere quicquam, nisi datum fuerit ei ab <lb n="20"/>
            homine. 
</p></div><div n="34" subtype="section" type="textpart"><p>Quid autem agunt isti nescientes per euangelicum testimonium, <lb/>
            nisi ut homines ammoneantur, ut aliquando euigilent <lb/>
            atque aduertant uere non homines esse attendendos, cum sanctum <lb/>
            aliquid accipere homo desiderat, sed illum solum qui hoc de caelo <lb n="25"/>
            dat homini, quia non potest homo accipere quic quam, nisi <lb/>
            datum fuerit ei de caelo? quodsi dixerint: (de caelo quidem <lb/>
            accipit non de homine, sed tamen per hominem\', quaero per <lb/>
            qualem. si per iustum tantum, non habent illi qui aput eos

<note type="footnote"> 26 Ioh. 3, 27 </note>

<note type="footnote"> 2 illi a 3 nec est in caelo <foreign xml:lang="grc">β</foreign> 5 illi a <hi rend="italic">et om. Ma 7 illi GI</hi> <lb/>
            10 <hi rend="italic">alt</hi>. essent <hi rend="italic">om</hi>. p 12 improbaremus nec diceremus <hi rend="italic">Ma</hi> 14 si diceretur <lb/>
            <hi rend="italic">om. MPmla</hi> 15 ei <hi rend="italic">om. H</hi> fuerit ei <hi rend="italic">PF\'(</hi> 17 a iusto homine a <lb/>
            ita] itaque <hi rend="italic">M</hi> 19 acceperit <foreign xml:lang="grc">β</foreign> docent <hi rend="italic">DP</hi> 20 fuerit ei ab homine <lb/>
            datum Hr 22 per <hi rend="italic">om. EGI</hi> 25 homo accipere a hoc <hi rend="italic">em</hi>. a <lb/>
            27 quid si <hi rend="italic">M</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="88"/>
            ipsos per latentes iniquissimos acceperunt; si et per iniustum, <lb/>
            quae causa ergo est ut aliquem rebaptizent? si per iniustum <lb/>
            non nisi latentem, non habent quos baptizauit manifestus <lb/>
            satelles Gildonis Optatus; si et per iniustum etiam manifestum, <lb/>
            qui tamen nondum damnatus et ab ecclesiae communione<lb n="5"/>
            proiectus sit, non habent illi quos Felicianus Mustitanus, cum <lb/>
            ab eorum communione foris esset, in Maximiani schismate <lb/>
            baptizauit, quos tamen nunc cum illo regressos nemo rebaptizat. <lb/>
            postremo si homo, quamuis de caelo, non tamen nisi per <lb/>
            hominem potest accipere quicquam, quaero ipse Iohannes<lb n="10"/>
            Baptista, qui haec dicebat, per quem hominem acceperat quod <lb/>
            de caelo utique acceperat, et non inuenitur. atque ita testimoniis <lb/>
            a se prolatis mala causa conuincitur, quia, etsi dicit filius <lb/>
            accepisse se a patre et spiritum sanctum de suo accipere, non <lb/>
            quasi gradatim, sed sicut ipse exposuit dicens: quia omnia<lb n="15"/>
            quae habet pater mea sunt, ideo dixi: de meo accipiet, <lb/>
            posse tamen hominem non interposito homine diuinitus aliquid <lb/>
            accipere exemplo suo Iohannes ipse testatur et tot sancti, <lb/>
            antequam dei filius homo fieret, et posteaquam resurrexit et <lb/>
            ascendit in caelum centum uiginti homines qui simul congregati<lb n="20"/>
            erant, quos nullo homine in terra manum imponente de caelo <lb/>
            ueniens spiritus sanctus impleuit, et constituto iam ordine <lb/>
            ecclesiae Cornelium centurionem ante ipsum baptismum, ante <lb/>
            impositionem manus cum eis qui secum erant eodem sancto <lb/>
            spiritu repletum Petrus ipse miratus est. nemo ergo accipit <lb n="25"/>
            sine dante; sed quod pertinet ad baptismi sanctitatem, adest <lb/>
            deus qui det et homo qui accipiat, siue per se ipsum deo

<note type="footnote"> 15 lob. 16, 15 20 cf. Act. 1, 15. 2, 1-4 23 cf: Act. 10, 45 </note>

<note type="footnote"> 1 acceperint F 11 haec dicebat] hoc ait <hi rend="italic">GHv</hi> homine <hi rend="italic">Dm1</hi> <lb/>
            12 utique de caelo <hi rend="italic">MPa post</hi> inuenitur <hi rend="italic">in EGHI sequuntur uerba<lb/>
             lin. 17</hi> posse tamen-accipere, <hi rend="italic">quae suo loco omissa sunt</hi> a se testimoniis <lb/>
            <hi rend="italic">MPEFGHv</hi> 13 dicat <hi rend="italic">Ma</hi> 14 se <hi rend="italic">om. M</hi> 20 qui <hi rend="italic">om</hi>. <foreign xml:lang="grc">β</foreign> <lb/>
            23 centurionem cornelium y 24 spiritu sancto <hi rend="italic">PEGv</hi> 27 qui det] <lb/>
            quidem <hi rend="italic">DMEGI</hi> donante deo y </note> <lb/>
             
<pb n="89"/>
            dante siue per angelum, siue per hominem sanctum [siue per <lb/>
            Petrum] siue per hominem iniquum, sicut per tam multos uel <lb/>
            latentes uel manifestos, quos ante tempus de messe colligere <lb/>
            serui patris familias prohibentur et quos uelut paleam frumenta <lb/>
            dominica usque ad tempus uentilationis corde interim separata <lb n="5"/>
            non temeritate corporaliter deserunt, sed pietate spiritaliter <lb/>
            ferunt. 
</p></div><div n="35" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="16" unit="altchapter"/><hi rend="italic">Qui male, inquit, credidit, consequi non potest <lb/>
            baptismi sacramentum, quia scriptum est: peruersum non <lb/>
            potest adornari</hi>. quid? si ergo aput eos quispiam baptizatus, <lb n="10"/>
            qui uerbi gratia putauerat Christum ex eo esse coepisse, ex <lb/>
            quo secundum carnem de uirgine Maria natus est, postea <lb/>
            ueritatis sermone commotus, cum comperisset ipsum esse de <lb/>
            quo Iohannes ait: in principio erat uerbum et uerbum <lb/>
            erat aput deum et deus erat uerbum, de quo consequenter <lb n="15"/>
            ait: uerbum caro factum est et habitauit in nobis, <lb/>
            fateretur eis errorem suum pristinum atque in eo se fuisse <lb/>
            cum baptizaretur sollicitus indicaret, iuberent eum denuo <lb/>
            baptizari? numquam utique facerent, sed hominis imperitam <lb/>
            simplicitatem, carnali opinione prius prauam, postea ueritatis <lb n="20"/>
            ratione correctam gratularentur, aut si etiam talis peruersitas <lb/>
            pertinaciter ei defendenda uideretur et diu reluctatus neque <lb/>
            correctus etiam de ecclesia pelleretur et postea cognita ueritate <lb/>
            remearet, paenitentia utique curandum esse censerent, non <lb/>
            iteratione baptismatis uulnerandum, quamuis hoc in corde se <lb n="25"/>
            habuisse fateretur etiam illo tempore, quo aput ipsos fuerat baptizatus. <lb/>
            peruersum ergo non potest adornari, quia non ei

<note type="footnote"> 8 epist. Parm. 9 Eccle. 1, 15 14 Ioh. 1, 1 16 Ioh. 1, 14 <lb/>
            27 Eccle. 1, 15 </note>

<note type="footnote"> 1 donante <hi rend="italic">FG H</hi> sine (sicut <hi rend="italic">Dm2v)</hi> per Petrum <hi rend="italic">dcleui post</hi> Petrum <lb/>
            <hi rend="italic">add</hi>. siue (sicut <hi rend="italic">v)</hi> per iohannem <hi rend="italic">FGr</hi> 3 latenter <hi rend="italic">Dml</hi> 5 separati <hi rend="italic">Ma</hi> <lb/>
            8 inquit male a inquid <hi rend="italic">Dml</hi> credit <hi rend="italic">H</hi> 10 potes <hi rend="italic">FGIv</hi> adornare <lb/>
            <hi rend="italic">MEm2FGHIv</hi> 11 qui] fuerit qui <hi rend="italic">Gr</hi> putauerat uerbi gratia <hi rend="italic">v</hi> <lb/>
            18 commonitus <hi rend="italic">Ma</hi> 17 suum pristinum errorem y 20 oppinione P <lb/>
            deprauatam <hi rend="italic">Gr</hi> postea <hi rend="italic">om</hi>. Y 26 etiam] et <hi rend="italic">GH, om. EI</hi> 27 potes <lb/>
            <hi rend="italic">Mm2FGIv</hi> adornare <hi rend="italic">Ma</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="90"/>
            ad ornamentum -ualeret sacramentum quod acceperat, si in <lb/>
            fide peruersa persisteret, sed potius ad supplicium, cum tamen <lb/>
            ipsum per se sacramentum etiam in peruerso, quem non ornabat <lb/>
            sed iudicabat, integrum permaneret et ideo nullo modo esset <lb/>
            illius sacramenti uiolanda sanctitas, etiam cum esset illius<lb n="5"/>
            hominis corrigenda peruersitas. 
</p></div><div n="36" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="17" unit="altchapter"/> Audet etiam Parmenianus exempla nobis diuina <lb/>
            proponere, quibus se arbitratur ostendere quaerendum esse <lb/>
            hominem sanctum, a quo debeat accipi sacramentum. <hi rend="italic">ipse,</hi> <lb/>
            inquit, <hi rend="italic">dei filius, ipse dominus Iesus Christus, a quo principium<lb n="10"/>
            spiritalis baptismi exortum est, cum secundum uoluntatem <lb/>
            patris baptizandus esset, utrumne ad Pharisaeos perfidos <lb/>
            atque profanos an ad sanctissimum Iohannem uenisse monstratur<lb/>
             </hi>? at si hoc exemplo inuitamur ad accipiendum baptismum, <lb/>
            inferiorem nobis a quo baptizemur debemus inquirere, quandoquidem<lb n="15"/>
            dominus ab eo baptizatus est, qui se ab ipso domino <lb/>
            baptizari debere praedixerat et qui se indignum corrigiam <lb/>
            calciamenti eius soluere testabatur. quin immo, ut intermittam <lb/>
            quaerere diligentius, cur ipse saluator noster baptizari uoluerit, <lb/>
            iam quia certa aliqua causa uoluit, propterea fortasse, cum<lb n="20"/>
            se ipse posset tinguere qui etiam suum baptizatorem poterat <lb/>
            baptizare, uoluit dominus a seruo et ille per quem facta sunt <lb/>
            omnia ab illo qui factus est inter omnia baptizari, ut et <lb/>
            doceret humilitatem et ostenderet non interesse quis a quo <lb/>
            baptizetur, dum eo baptismo quo baptizandus est baptizetur. <lb n="25"/>
            nec a Pharisaeis dedignaretur ille baptizari, si haberent huiusmodi <lb/>
            baptismum Pharisaei, quo ille certi sacramenti gratia <lb/>
            uoluit baptizari. nam cum etiam circumcidendus esset,

<note type="footnote"> 9 epist. Parm. 16 cf. Mattb. 3, 14. 11 22 cf. Ioh. 1, 3 </note>

<note type="footnote"> 3 sacramentum per se r 4 permanere <hi rend="italic">Mm2</hi> 7 nobis exempla 7 <lb/>
            9 accipi debeat Hi 13 atque] et <hi rend="italic">PF</hi> 15 quoniam quidem <hi rend="italic">MFH</hi> <lb/>
            16 baptizandus est <hi rend="italic">F</hi> 18 ut non <hi rend="italic">M</hi> 19 inquirere Gy 20 iam <hi rend="italic">om. a</hi> <lb/>
            quia] quidem quia <hi rend="italic">M</hi> certe a 21 ipse <hi rend="italic">om. EGHI</hi> tingere <hi rend="italic">Hv</hi> <lb/>
            27 Pharisaei <hi rend="italic">om. v</hi> a quo <hi rend="italic">DmlPEGHI</hi> 28 cum etiam] et cum G, <lb/>
            cum <hi rend="italic">H</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="91"/>
            numquid Iohannes quaesitus est, quia hoc a Iudaeis fieri iam <lb/>
            solebat, et cum pro illo esset offerendum legale sacrificium, <lb/>
            numquid deuitatum est illud templum quod ab eo uocatur <lb/>
            spelunca latronum? quo certe et boni intrabant et mali nec <lb/>
            bonis oberant mali, quoniam dominus, qui ait: sancti estote, <lb n="5"/>
            quia et ego sanctus sum, ita inuiolabiliter facit sanctos <lb/>
            suos uersari inter malos, si custodiant eam quam accipiunt <lb/>
            sanctitatem, quemadmodum ipse dominus Iesus nulla contagione <lb/>
            malignitatis in Iudaeorum gente pollutus est, neque cum illa <lb/>
            prima sacramenta secundum perfectam humilitatis uiam factus <lb n="10"/>
            sub lege suscepit neque cum postea discipulis electis cum suo <lb/>
            traditore usque ad extremum osculum uixit. eius enim exemplo <lb/>
            non solum non facientis mala, sed etiam non consentientis <lb/>
            ulli malitiae, inter paleam frumenta secura sunt, quia neque <lb/>
            talia faciunt neque consentiunt facientibus, etiamsi in eadem <lb n="15"/>
            segete usque ad messem, in eadem area usque ad uentilationem, <lb/>
            intra eadem retia usque ad separationem quae in litore futura <lb/>
            est boni tolerent malos. sed isti sunt uere caeci duces caecorum, <lb/>
            qui et in numero suorum tam multos malos uident et <lb/>
            uiam pacis non uident et ut se non ad sustinendum inuicem <lb n="20"/>
            propter unitatis uinculum, sed ad diuidendum inuicem propter <lb/>
            schismatis sacrilegium sequantur homines persuadent. 
</p></div><div n="37" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="18" unit="altchapter"/><hi rend="italic">At enim dictum est per prophetam regi Iosaphat: <lb/>
            o rex Iosaphat, si peccatorem tu adiuuas aut eum<lb/>
            </hi><hi rend="italic">quem dominus odit tu diligis? propterea fuit super<lb n="25"/>
             te ira domini</hi>. quis enim nostrum dicit peccatorem adiuuandum <lb/>
            ad hoc utique in quo peccare uult, sicut ipse Achab, <lb/>
            quem adiuuit Iosaphat eundo cum illo in proelium, cum ille

<note type="footnote"> 4 cf. Matth. 21, 13 5 Leu. 11, 45 15 cf. Matth. 3, 12. 13, <lb/>
            37-43. 47-50 18 cf. Matth. 15, 14 20 cf. Rom. 3, 17 cf. Eph. <lb/>
            4, 2-3 23 epist. Parm. 24 II Par. 19, 2 27 cf. III Reg. 22 </note>

<note type="footnote"> 1 quia hoc] hoc enim <hi rend="italic">Ma</hi> 3 euitatum <hi rend="italic">PF</hi> deuitandum <hi rend="italic">E</hi> illut <lb/>
            <hi rend="italic">Dm1</hi> uocatum est ab eo <hi rend="italic">M</hi> 6 et <hi rend="italic">om. Pa</hi> 7 si] ut <hi rend="italic">v</hi> <lb/>
            custodiunt <hi rend="italic">F</hi> 13 non solum non] solum modo non <hi rend="italic">F</hi> 17 littore <lb/>
            <hi rend="italic">FHIv</hi> 18 tollerent <hi rend="italic">Pml</hi> 21 diuidendum ab inuicem <hi rend="italic">Gj</hi> 23 iosafat <lb/>
            <hi rend="italic">D (passim)</hi> iossaphat <hi rend="italic">Pm1</hi> 27 adj dum ad <hi rend="italic">DmlP</hi> 28 adiuuabat <hi rend="italic">Fv</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="92"/>
            Michae prophetae ueracia uerba contemneret? et tamen nec <lb/>
            sic obfuit innocentiae regis Iosaphat pessimum meritum regis <lb/>
            Achab, quia illum dominus ad se exclamantem de periculo <lb/>
            bellico liberauit, illum autem sacrilegum contemptorem in <lb/>
            manus hostium uenire permisit. et si quid Iosaphat periculi<lb n="5"/>
            expertus est, quod ei propheta indicat ab ira domini fuisse, <lb/>
            non alieno meruerat peccato sed suo, quia sicut ei dictum <lb/>
            est peccantem adiuuabat. sed aput deum cetera eius bona facta <lb/>
            praeualuerunt. sic enim ei dicitur: si peccatorem illum <lb/>
            adiuuisti et eis qui oderunt dominum amicus es? et<lb n="10"/>
            in hoc super te ira a facie domini. sermones dei boni <lb/>
            in uniuersa sunt tecum, quoniam abstulisti lucos de <lb/>
            terra et parasti cor tuum ad requirendum deum. qui <lb/>
            autem uersatur in ecclesia dei, ubi sunt et illi qui sua quaerunt, <lb/>
            non quae Iesu Christi, qui per inuidiam et contentionem<lb n="15"/>
            Christum annuntiant non caste, et dicit: siue per occasionem <lb/>
            siue per ueritatem Christus annuntietur; et in hoc <lb/>
            gaudeo, sed et gaudebo, inpollutus inter eos atque integer <lb/>
            permanet, quia non eis ad sua quaerenda consentit, cum hoc <lb/>
            culpet atque arguat, nec eos ad peccandum, sed ad hoc adiuuat,<lb n="20"/>
            unde Christus latius praedicetur et ab eis qui audiunt et <lb/>
            faciunt per eos qui quod dicunt non faciunt Christo credatur, <lb/>
            in Christo speretur, Christus diligatur. talibus enim praecepit <lb/>
            idem apostolus dicens: nolite coniungi cum infidelibus. <lb/>
            quae enim participatio est iustitiae et iniquitati? <lb n="25"/>
            quae communicatio est luci ad tenebras? quis autem

<note type="footnote"> 9 II Par. 19, 2-3 14 cf. Phil. 2, 21 15 cf. Phil. 1, 15. 17 <lb/>
            16 Phil. 1, 18 24 II Cor. 6, 14-18 </note>

<note type="footnote"> 1 michaeae <hi rend="italic">Dm2MPa</hi> profetae <hi rend="italic">ex</hi> profectae <hi rend="italic">D</hi> 2 offuit <hi rend="italic">DMP</hi> <lb/>
            3 clamantem <hi rend="italic">M</hi> de] a <hi rend="italic">a</hi> 4 contemtorem <hi rend="italic">DPm2</hi> 6 profecta <lb/>
            <hi rend="italic">Dml</hi> dei p 7 ei <hi rend="italic">om. M</hi> 9 dicitur ei <hi rend="italic">MPa</hi> si <hi rend="italic">om. Ma</hi> <lb/>
            illum <hi rend="italic">om</hi>. y 10 eis qui oderunt] ei contra <hi rend="italic">Ma</hi> 12 uniuersis <hi rend="italic">FHj</hi> <lb/>
            14 qui] quae <hi rend="italic">F</hi> 17 adnuntietur <hi rend="italic">E</hi> 20 arguat] reprehendat <hi rend="italic">Ma</hi> <lb/>
            21 his v 23 praecipit <hi rend="italic">DmJSy</hi> 25 est <hi rend="italic">om. MPa</hi> et iniquitati] cum <lb/>
            iniquitate p 26 quis] quae <hi rend="italic">a</hi> autem <hi rend="italic">om. EFI</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="93"/>
            consensus est Christi ad Beliar? aut quae pars fideli <lb/>
            cum infideli? quae autem conuentio templo dei cum <lb/>
            simulacris? uos enim templa dei uiui estis. dicit enim: <lb/>
            quia inhabitabo in eis et inambulabo et ero illorum <lb/>
            deus et ipsi erunt mihi populus. propter quod exite <lb n="5"/>
            de medio eorum et separamini, dicit dominusetimmundum <lb/>
            ne tetigeritis. et ego recipiam uos et ero uobis <lb/>
            in patrem et uos eritis mihi in filios et filias, dicit <lb/>
            dominus omnipotens. quae uerba isti carnaliter sentientes <lb/>
            per tot diuisiones se ipsos minutatim in ipsa una Africa <lb n="10"/>
            conciderunt. non enim intellegunt neminem coniungi infidelibus <lb/>
            nisi qui facit peccata paganorum uel talia facientibus fauet, <lb/>
            nec quemquam fieri participem iniquitatis nisi qui iniqua uel <lb/>
            agit uel adprobat. quis autem communicat tenebris nisi per <lb/>
            tenebras consensionis suae, cum dimisso Christo sequitur <lb n="15"/>
            Beliar? quis ponit cum infidelibus partem suam nisi qui eius <lb/>
            infidelitatis fit particeps? ita enim et templum dei esse desinit <lb/>
            nec se aliter simulacris adiungit. qui autem sunt templa dei <lb/>
            uiui et in medio nationis tortuosae ac peruersae apparent sicut <lb/>
            luminaria in mundo uerbum uitae habentes, nihil eos quod <lb n="20"/>
            pro unitate tolerant inficit nec angustantur, quia in illis habitat <lb/>
            et deambulat deus et exeunt de medio malorum atque separantur <lb/>
            interim corde, ne forte, cum id facere per seditionem <lb/>
            schismatis uolunt, prius a bonis spiritaliter quam a malis <lb/>
            corporaliter separentur. <lb n="25"/>
            
</p></div><div n="38" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="19" unit="altchapter"/> Quod ergo scriptum est deum dixisse: <hi rend="italic">eos qui<lb/>
             me clarificant clarificabo et qui me spernit spernetur,</hi>

<note type="footnote"> 19 cf. Phil. 2, 15 26 epist. Parm. I Reg. 2, 30 </note>

<note type="footnote"> 1 consensus est] conuentio a belial <hi rend="italic">Dm2MPa</hi> fldelis <hi rend="italic">MF</hi> 2 quae] <lb/>
            qui <hi rend="italic">EmlFIv</hi> quis <hi rend="italic">MEm2GH</hi> conuentio] consensus <hi rend="italic">Ma</hi> 3 templum Ff <lb/>
            6 et separamini om. <hi rend="italic">a</hi> 10 una ipsa <hi rend="italic">M</hi> 11 concidunt v enim om. <hi rend="italic">F</hi> <lb/>
            coniungi cum 0 12 peccatum <hi rend="italic">EGHI</hi> 13 uel <hi rend="italic">om. EFGI</hi> 14 nisi <lb/>
            qui <hi rend="italic">FGj</hi> 15 cum <hi rend="italic">om. Gf</hi> 16 belial <hi rend="italic">Dm2MPa</hi> 17 et <hi rend="italic">om</hi>. p <lb/>
            desinat <hi rend="italic">M</hi> 18 templum y 21 angustiantur <hi rend="italic">EFHI</hi> 22 eorum scilicet <lb/>
            malorum <hi rend="italic">M</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="94"/>
            ipsi maxime nolunt intueri. quomodo enim clarificant deum, <lb/>
            qui dicunt per orbem terrarum impleri non potuisse eius promissa <lb/>
            quae promisit patribus nostris Abrahae, Isaac et Iacob, <lb/>
            quae per prophetas tanto ante praenuntians exhibuit per unicum <lb/>
            suum, qui factus est ei ex semine Dauid secundum carnem,<lb n="5"/>
            ut in illo id est in semine Abrahae benedicerentur omnes <lb/>
            gentes; qui dicunt ipsum dei filium frustra dixisse: sinite <lb/>
            utraque crescere usque ad messem, quasi falsus fuerit <lb/>
            aut ipse fefellerit, cum sola zizania per mundum creuerint, <lb/>
            frumenta uero praeter Donati partem in toto terrarum orbe<lb n="10"/>
            defecerint? quomodo ista sentientes clarificant dominum, cum <lb/>
            scriptum sit: in latitudine gentis gloria regis, in demi <lb/>
            nutione autem populi contritio principis? aut quomodo <lb/>
            non spernunt dominum, qui baptismum eius in eis, quorum <lb/>
            causam non audierunt et de quibus iudicare nullo modo potuerunt,<lb n="15"/>
            incredibili temeritate impietatis exsufflant et sibi audent <lb/>
            arrogare quod dei est, a se damnatos in honoribus integris <lb/>
            pro Donati pace recipiunt et a se inauditos contra pacem <lb/>
            domini detestantur, baptisma in illis terrarum partibus per <lb/>
            apostolos traditum perisse contendunt et per Felicianum aput<lb n="20"/>
            Maximianistas traditum non perisse concedunt? iam uero quomodo <lb/>
            catholici non clarificant dominum, qui promissa eius <lb/>
            nullis hominum sceleribus quominus implerentur impediri <lb/>
            potuisse confidunt, qui sacramenta eius tam debita ueneratione <lb/>
            prosecuntur, ut ea si etiam ab indignis tractata fuerint, illis <lb n="25"/>
            sua peruersitate damnatis illa intemerata sanctitate permanere <lb/>
            demonstrent? 
</p></div><div n="39" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="20" unit="altchapter"/><hi rend="italic">Iterum,</hi> inquiunt, <hi rend="italic">scriptum est: nolite communi- -</hi>

<note type="footnote"> 4 cf. Rom. 1, 2-3 7 Matth. 13, 30 12 Prou. 14, 28 28 epist. <lb/>
            Parm. Eph. 5, 11-12 </note>

<note type="footnote"> 2 posse r 6 habrae <hi rend="italic">M</hi> 10 partem donati <hi rend="italic">MPa</hi> orbe terrarum <hi rend="italic">M</hi> <lb/>
            11 glorificant p deum <hi rend="italic">Fr</hi> 12 diminutione a 13 autem <hi rend="italic">om. M</hi> <lb/>
            14 deum <hi rend="italic">a</hi> 15 nullo modo iudicare <hi rend="italic">MPa</hi> 20 apostolus <hi rend="italic">Pml</hi> aput] <lb/>
            atque <hi rend="italic">EGHI</hi> 22 deum r 24 posse <hi rend="italic">Ma</hi> tam] ita <hi rend="italic">Hv</hi> 25 prosecuntur <lb/>
            <hi rend="italic">sic DMPFG</hi> 27 demonstrant <hi rend="italic">ex</hi> demonstrat P 28 contaminare <lb/>
            <hi rend="italic">F</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="95"/>
            <hi rend="italic">care operibus infructuosis tenebrarum, magis autem<lb/>
             et redarguite. quae enim fiunt ab ipsis latenter turpe<lb/>
             est et dicere</hi>. iam ipsa uerba quemadmodum intellegenda <lb/>
            sint diximus, quia non communicare est non consentire; quod <lb/>
            propter ecclesiae disciplinam parum est, nisi etiam redarguantur, <lb n="5"/>
            ut corrigi possint. sed haec salua pace facienda sunt et quantum <lb/>
            admittit officium conseruandae unitatis, ne simul eradicetur <lb/>
            et triticum. 
</p></div><div n="40" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="21" unit="altchapter"/><hi rend="italic">Iterum ad Timotheum idem apostolus: ne, inquit, <lb/>
            communicaueris peccatis alienis. te ipsum castum<lb n="10"/>
             serua</hi>. docuit ex consequenti, quemadmodum quod prius dixit <lb/>
            intellegendum sit. qui enim se ipsum castum seruat, non <lb/>
            communicat peccatis alienis. si enim communicat consentit, <lb/>
            si consentit corrumpitur, si corrumpitur castum se ipsum non <lb/>
            seruat. sed sane tandem aliquando euigilauit Parmenianus et <lb n="15"/>
            attendit quid diceret Tychonius, sed frustra; statim quippe <lb/>
            amore sententiae suae contra ueritatem oculos clausit. ait enim: <lb/>
            <hi rend="italic">an numquid, frater carissime, non polluunt alios aliena peccata? <lb/>
            et hoc est facinerosis non communicare, licet cum ipsis conuenias, <lb/>
            eorum facta non facere</hi>. et tamen non totum dixit. <lb n="20"/>
            parum est enim eorum facta non facere, nisi displiceant; parum <lb/>
            est ut displiceant, nisi redarguantur. aliud est enim non facere, <lb/>
            aliud non communicare id est consentire facientibus, aliud <lb/>
            etiam redarguere. cur ergo ubi uidere coeperat statim se <lb/>
            auertit et usque in finem noluit peruenire et uix trientem de <lb n="25"/>
            toto posuit? an, sicut de populo fecerunt, etiam ueritatis <lb/>
            sententiam praecidendam putauit? nos dicimus, quod, qui non <lb/>
            facit malum nec facienti consentit et facientem arguit, firmus <lb/>
            atque integer inter iniquos tamquam frumentum inter paleam

<note type="footnote"> 9 epist. Parm. I Tim. 5, 22 18 epist. Parm. </note>

<note type="footnote"> 2 et (xat) <hi rend="italic">om, a</hi> 3 et] etiam <hi rend="italic">M</hi> 7 ammittit <hi rend="italic">D</hi> amittit <hi rend="italic">Pml</hi> 11 serua] <lb/>
            custodi <hi rend="italic">a</hi> 14 ipsum <hi rend="italic">om. a</hi> 15 conseruat <hi rend="italic">F</hi> 16 tichonius <hi rend="italic">MPa</hi> 18 an <lb/>
            <hi rend="italic">om. a</hi> annon quid P 19 facinoroais <hi rend="italic">Ma</hi> 22 enim est <hi rend="italic">Fv</hi> <lb/>
            23 id est non <foreign xml:lang="grc">β</foreign> 24 etiam <hi rend="italic">om. F</hi> 26 etiam] et <hi rend="italic">FHtJ</hi> ita et <hi rend="italic">G</hi> <lb/>
            sententiam ueritatis p 27 quod] quia <hi rend="italic">F</hi> 29 paleas <hi rend="italic">Fv</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="96"/>
            conuersatur; ille autem tantummodo ait: (eorum facta non <lb/>
            facere.\' et tamen hanc tertiam de tota sententia particulam <lb/>
            quemadmodum refellat uideamus. 
</p></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>