<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa023.opp-lat1:2.1-2.20</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa023.opp-lat1:2.1-2.20</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa023.opp-lat1"><div n="2" subtype="book" type="textpart"><div n="1" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="1" unit="altchapter"/> 
          Quae tandem uis nisi caecitas et uanitas animi cogit <lb/>
            homines clausis ut dicitur oculis tamquam in alterum iacere, <lb/>
            quod in eum qui iecit continuo redeat eumque ictu reciproco

<note type="footnote"> 5 Matth. 13, 39 . 11 Matth. 13, 30 16 Prou. 14, 28 </note>

<note type="footnote"> 1 usque <hi rend="italic">om. P</hi> 2 mesor a, <hi rend="italic">cf. Roensch, It.\'ł p. 435</hi> 5 est <lb/>
            autem <hi rend="italic">MPj</hi> 7 nee-nee] uel—uel <hi rend="italic">Ma</hi> 9 esse] etiam <hi rend="italic">EI, om. FGH</hi> <lb/>
            10 sententias <hi rend="italic">Pml</hi> 13 tantummodo <hi rend="italic">om</hi>. p 14 diminuta <hi rend="italic">codd. praeter<lb/>
             Dm2P, v</hi> 16 diminutione <hi rend="italic">Ma</hi> 19 interpretata <hi rend="italic">EI</hi> attende <hi rend="italic">M</hi> <lb/>
            20 dominus donat f 21 aperire. Amen <hi rend="italic">DMP</hi> Explicit liber primus <lb/>
            <hi rend="italic">(•I- DPH)</hi>. Incipit (liber <hi rend="italic">add. DMPG)</hi> secundus (II- <hi rend="italic">DPH) D, M (om</hi>. <lb/>
            E. 1. pr.), <hi rend="italic">PGHI nulla subscriptio in E, de F nihil adnotatum</hi> 24 hominem <lb/>
            y .25 iecit] iaceat <hi rend="italic">Meum</hi> qui <hi rend="italic">M</hi> </note> <lb n="25"/>
             
<pb n="44"/>
            affligat intacto illo quem uulnerare uoluerat, sicut isti Donatistae <lb/>
            de omnibus fere scripturarum testimoniis faciunt, quae <lb/>
            cum se aduersus nos proferre arbitrantur, uelut ammonere nos <lb/>
            uidentur, quales eos esse ipsa scriptura conuincat? quid enim <lb/>
            facit aliud quod uel pro se uel contra nos Parmenianus putat<lb n="5"/>
            esse quod scriptum est: <hi rend="italic">uae his qui dicunt quod nequam <lb/>
            est bonum et quod bonum est nequam, qui ponunt <lb/>
            lucem tenebras et tenebras lucem, qui ponunt id<lb/>
             quod amarum est dulce et dulce amarum</hi>? o stultissimam <lb/>
            caecitatem! quid enim tam bonum et tam iocundum<lb n="10"/>
            quam fratres habitantes in unum? quod illi nequam dicunt et <lb/>
            amarum ponunt, qui se ab omnibus fratribus separarunt, dum <lb/>
            uanas suspiciones suas, ne dicam factiosas calumnias, uel non <lb/>
            excitare uel excitatas tolerare noluerunt. qui si ueram paleam <lb/>
            odissent et ipsi palea non essent, non propter eam se a tritico<lb n="15"/>
            dominico per totum agrum id est hunc mundum seminato et <lb/>
            crescente seiungerent. 
</p></div><div n="2" subtype="section" type="textpart"><p>Exclament itaque quantum possunt: <hi rend="italic">uae his qui dicunt <lb/>
            quod nequam est bonum et quod bonum est nequam</hi>. <lb/>
            respondemus: \'hoc uerum est\' et addimus aliud: uae his<lb n="20"/>
            qui perdiderunt sustinentiam, dum ponunt lucem tenebras <lb/>
            et tenebras lucem. quid enim lucidius promissis dei, qui <lb/>
            temporibus nostris exhibuit quod ante annorum milia praenuntiauit, <lb/>
            in semine Abrahae, quod est Christus, benedictionem <lb/>
            omnes gentes habituras, et quid tenebrosius praesumptionibus<lb n="25"/>
            hominum, qui propter temere obiecta et numquam probata

<note type="footnote"> 6 epist. Parm. Esai. 5, 20 10 cf. Ps. 132, 1 18 epist. Parm. <lb/>
            Esai. 5, 20 20 Eccli. 2, 16 24 cf. Gen. 22, 18 </note>

<note type="footnote"> 3 aduersum <hi rend="italic">Pa</hi> 4 esae <hi rend="italic">post</hi> conuincat <hi rend="italic">tr</hi>. p 5 quod <hi rend="italic">DMPFH</hi> quando <lb/>
            <hi rend="italic">cet. v</hi> 9 dulce quod amaram p inamarum <hi rend="italic">M</hi> 11 habitare <hi rend="italic">MPEFI</hi> <lb/>
            habitare fratres <hi rend="italic">GHv, cf. Petil. II 104, 239</hi> 14 tollcre <hi rend="italic">EFv</hi> qui <lb/>
            eij quodsi <hi rend="italic">FGIv</hi> uere <hi rend="italic">F</hi> 15 paleam <hi rend="italic">Pml</hi> propterea <hi rend="italic">MEGHI</hi> <lb/>
            trico <hi rend="italic">Dm1</hi> dominico tritico p 16 hunc <hi rend="italic">om</hi>. (3 18 quantum] quod <lb/>
            <hi rend="italic">Iv</hi> si <hi rend="italic">EG, om. H</hi> 20 respondemus breuiter <hi rend="italic">v</hi> 21 perdiderint <hi rend="italic">FH</hi> <lb/>
            23 pronuntiauit <hi rend="italic">EFGHI</hi> 25 praesumtionibus <hi rend="italic">D</hi> promissionibus <hi rend="italic">Pml</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="45"/>
            crimina traditorum, quae si uera essent numquam deo praeiudicarent <lb/>
            quominus quod promisit impleret, perisse dicunt <lb/>
            christianum nomen de tot gentibus in orbe terrarum et in <lb/>
            sola Africa remansisse? et hanc praesumptionem suam lucem <lb/>
            dicunt, promissa uero dei iam ipso effectu rerum inluminata <lb n="5"/>
            mendaciorum tenebris operire contendunt et insuper aduersus <lb/>
            nos facta sua clamant dicentes: <hi rend="italic">uae his qui ponunt lucem <lb/>
            tenebras et tenebras lucem</hi>. itane lux erat Optatus et <lb/>
            eum tota Africa tenebras appellabat, an eum potius esse tenebras <lb/>
            tota Africa sentiebat et isti eum lucem uocabant, qui non <lb n="10"/>
            ponunt lucem tenebras et tenebras lucem? \'sed displicebat\', <lb/>
            inquiunt, \'Optatus in communione nostra omnibus bonis\'. non <lb/>
            ergo eum lucem uocabatis et tamen ei communicabatis. eligite <lb/>
            itaque quid uelitis, aut non obesse in una communione tenebras <lb/>
            luci, sed sufficere luci ut tenebras improbet et eas pro <lb n="15"/>
            unitate, si expellere non potest, toleret, atque ita non fuisse <lb/>
            causam cur ab innocentibus fratribus, quibus malos certe non <lb/>
            potuistis ostendere, etiamsi uobis cognitos fuisse dicatis, tenebroso <lb/>
            schismatis sacrilegio disiungeremini; aut si non sufficit <lb/>
            luci ut improbet tenebras quas expellere non potest, id est <lb n="20"/>
            si non sufficit bonis ut improbent malos quos excludere uel <lb/>
            emendare non possunt, facilius unus Optatus partem Donati <lb/>
            in una Africa notissimus et apertissimus maculauit quam <lb/>
            quilibet Afer traditor tot gentes per orbem terrarum, etsi non <lb/>
             dicam falsis criminibus accusatus, tamen, quod impudentissime <lb n="25"/>
            negatur, ignotus. 
</p></div><div n="3" subtype="section" type="textpart"><p>Accipientes itaque peruerso corde scripturas non eas <lb/>
            faciunt obesse nobis, sed sibi, quando ad hoc putant esse

<note type="footnote"> 7 epist. Parm. Esai. 5, 20 </note>

<note type="footnote"> 2 quod] quae <hi rend="italic">FHv, om. M</hi> 4 praesumtionem <hi rend="italic">D</hi> 6 et om. a aduersum <lb/>
            1 aduersus nos <hi rend="italic">post</hi> clamant <hi rend="italic">tr. M</hi> 8 et <hi rend="italic">alt. om. 01</hi> 9 eum] cum a <lb/>
            totam affricam <hi rend="italic">H</hi> totum orbem OJ tenebras esse <hi rend="italic">M</hi> 10 non] nunc <lb/>
            <hi rend="italic">M, om</hi>. f 11 displicebant <hi rend="italic">Pml</hi> 14 quod <hi rend="italic">MFv</hi> 16 coleret <hi rend="italic">Dm1</hi> <lb/>
            tolleret <hi rend="italic">Pm1</hi> 17 quibus <hi rend="italic">DMPmlH</hi> quos <hi rend="italic">eet. v</hi> 18 etiamsi <hi rend="italic">DMPF</hi> si <hi rend="italic">cet. <lb/>
            v</hi> (etiam [et <hi rend="italic">EI] ante</hi> cognitos <hi rend="italic">add. EGHI, post</hi> cognitos <hi rend="italic">v)</hi> Caisse] <lb/>
            esse <hi rend="italic">M</hi> 19 si <hi rend="italic">onl. M</hi> 20 tenebras <hi rend="italic">post</hi> potest <hi rend="italic">tr. Hv</hi> 21 si <hi rend="italic">om. MmlF</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="46"/>
            scriptum: <hi rend="italic">uae his qui dicunt quod nequam est bonum<lb/>
             et quod bonum est nequam,</hi> ne paleam frumenta inter <lb/>
            se tolerent usque ad tempus uentilationis, ut, cum male intellegunt: <lb/>
            uae his qui dicunt quod nequam est bonum <lb/>
            et quod bonum est nequam, compleatur in eis: uae his<lb n="5"/>
            qui perdiderunt sustinentiam. si autem intellegant in <lb/>
            eos hoc esse dictum, qui opinantes quod malum est bonum <lb/>
            esse mala committunt uel hi qui talibus laudando atque approbando <lb/>
            consentiunt, quae duo genera uno in loco scriptura <lb/>
            commemorat dicens: quoniam laudatur peccator in<lb n="10"/>
            desideriis animae suae et qui iniqua gerit benedicetur, <lb/>
            recte intellegent nec turbabuntur, cum et aput ipsos <lb/>
            inueniuntur mali, nisi quod eos pro Donati parte tolerant quos <lb/>
            pro Christi unitate debuerunt, et per hanc obstinationem animositatis <lb/>
            suae coguntur miseri in schismate suo ferre quos <lb n="15"/>
            norunt, in orbe terrarum accusare quos nesciunt. quisquis <lb/>
            ergo uel quod potest arguendo corrigit uel quod corrigere non <lb/>
            potest saluo pacis uinculo excludit uel quod saluo pacis uinculo <lb/>
            excludere non potest aequitate inprobat, firmitate subportat, <lb/>
            hic est pacificus et ab isto maledicto quo scriptura<lb n="20"/>
            dicit: uae his qui dicunt quod nequam est bonum <lb/>
            et quod bonum est nequam, qui ponunt lucem tenebras <lb/>
            et tenebras lucem, qui ponunt quod amarum <lb/>
            est dulce et quod dulce est amarum omnino liber, <lb/>
            prorsus securus, penitus alienus. <lb n="25"/>
            
</p></div><div n="4" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="2" unit="altchapter"/> Obiciunt iterum simile aliquid solita caecitate. <hi rend="italic">de <lb/>
            uobis,</hi> inquiunt, <hi rend="italic">dicit scriptura: qui iudicat iustum in-</hi>

<note type="footnote"> 1 epist. Parm. Esai. 5, 20 5 Eccli. 2, 16 10 Pa. 9, 21 21 Esai. <lb/>
            5, 20 26 epist. Parm. 27 Prou. 17, 15 </note>

<note type="footnote"> 2 ne] non quo <hi rend="italic">M</hi> quo <hi rend="italic">a</hi> 3 se non <hi rend="italic">a</hi> ad usque p intelli(-e-P)gant <lb/>
            <hi rend="italic">MPa</hi> 6 perdiderint <hi rend="italic">FH</hi> 8 committitur <hi rend="italic">M</hi> hi] hii <hi rend="italic">P</hi> in <lb/>
            eos <hi rend="italic">Ma</hi>. 9 in uno <hi rend="italic">Ff</hi> 11 benedicetur <hi rend="italic">DMPGml</hi> benedicitur <hi rend="italic">cet. v</hi> <lb/>
            12 et <hi rend="italic">om. MPa</hi> 13 inuenientur <hi rend="italic">EmlGI</hi> per-partem <hi rend="italic">M</hi> parte <lb/>
            donati <hi rend="italic">Gf</hi> 14 tolerare debuerunt <hi rend="italic">FGy</hi> 18 saluo pacis uinculo <hi rend="italic">pr. <lb/>
            om. M</hi> 19 inprobat (in 8. <hi rend="italic">I. m2) D</hi> 20 quo] quod a 24 est <hi rend="italic">alt. <lb/>
             om. M</hi> 26 <hi rend="italic">«terum D</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="47"/>
            <hi rend="italic">iustum, iniustum uero iustum, execrabilis aput <lb/>
            deum</hi>. cur non ista execratio potius in illos cadit, qui <lb/>
            uniuersum orbem terrarum christianum damnare ausi sunt <lb/>
            inauditum, in quo tam ingenti hominum numero sine ulla <lb/>
            dubitatione fuerunt et sunt ab eorum criminibus innocentes? <lb n="5"/>
            hoc ergo modo quod iustum est iudicarunt iniustum, quod <lb/>
            autem iniustum est iudicarunt iustum, cum Optatum Gildonianum, <lb/>
            decennalem totius Africae gemitum, tamquam sacerdotem <lb/>
            atque collegam honorantes in communione tenuerunt. <lb/>
            aut si eum corde improbabant, sed pro pace tolerabant, discant <lb n="10"/>
            nullius pacifici patientiam malo non consentientem ab ullis <lb/>
            malis posse maculari, atque ita sentiant, in qua perditione <lb/>
            iaceant qui propter falsa siue uera — non enim hoc nunc <lb/>
            quaeritur — crimina Afrorum unitatem spiritus in uinculo <lb/>
            pacis non seruant cum orbe terrarum. qui si dicerent: \'nescimus <lb n="15"/>
            an sint per tot gentes terrarum transmarinarum boni christiani\', <lb/>
            impudentissime dicerent. deus enim perhibet testimonium frumentis <lb/>
            suis, quae per totum agrum seminans quamuis cum <lb/>
            zizaniis a diabolo superseminatis tamen usque ad messem <lb/>
            crescere praenuntiauit; unde etsi homines ipsos minus nouimus, <lb n="20"/>
            esse tamen eos ideo nouimus, quia mentiri deum non potuisse <lb/>
            fide certissima retinemus. cum ergo sacrilega impudentia dicerent: <lb/>
            \'nescimus utrum sint in cetero terrarum orbe boni <lb/>
            christiani,\' uideant qua insania dicere audeant — cotidie enim <lb/>
            non dubitant dicere —: (scimus non ibi esse christianos\'. aliud <lb n="25"/>
            est utique \'nescimus an sint\', aliud \'scimus quod non sint\': <lb/>
            utrumque infidele et impium est. sed si detestandus est qui <lb/>
            dicit: \'nescio an uera dixerit deus\', quid est ille qui dicit: <lb/>
            \'scio quod non uera dixerit deus\'?

<note type="footnote"> 14 cf. Eph. 4, 3 </note>

<note type="footnote"> 1 est apud <hi rend="italic">Ma</hi> 6 iniustum iudicarunt <hi rend="italic">G1</hi> quod autem (et quod P) <lb/>
            -iustum <hi rend="italic">om. Ma</hi> 13 nunc <hi rend="italic">om. GH</hi> quaeritur nunc <hi rend="italic">v</hi> 18 seminamus <lb/>
            <hi rend="italic">M</hi> seminata <hi rend="italic">v</hi> 21 esse bonos tamen ideo nouimus eos <hi rend="italic">EI</hi> <lb/>
            22 dicant <hi rend="italic">EGI, cf. p. 23, 8</hi> 23 orbe terrarum <hi rend="italic">MGIv</hi> 24 enim <lb/>
            ODJ. <hi rend="italic">DP</hi> 25 <hi rend="italic">pr</hi>. non <hi rend="italic">om. H</hi> dubitabant <hi rend="italic">M</hi> ibi non <hi rend="italic">M</hi> 26 utique] <lb/>
            enim <hi rend="italic">M</hi> 27 et infidele et p 28 quid] quis <hi rend="italic">Ma</hi> </note> 
<pb n="48"/>
            
</p></div><div n="5" subtype="section" type="textpart"><p>Certe arbitror quod neminem istorum offendere debeo, si <lb/>
            Donato deum praeposuero. quantumlibet enim ament Donatum, <lb/>
            plus timent deum; postremo, quantum ipsi ament Donatum, <lb/>
            nos nouimus quia solus deus uerax est, omnis autem <lb/>
            homo mendax. Christus ergo, qui super omnia deus est<lb n="5"/>
            benedictus in saecula et qui uerissime de se ipso dixit: <lb/>
            ego sum ueritas, cum serui eius ab eo quaererent, utrum <lb/>
            uellet eos ire et colligere zizania, sinite, inquit, utraque <lb/>
            crescere usque ad messem, Donatus autem dicit zizania <lb/>
            quidem creuisse, frumenta uero esse deminuta. eligant isti<lb n="10"/>
            cui credant. Christus id est ueritas dicit: ager est hic <lb/>
            mundus, Donatus autem dicit agrum dei solam Africam <lb/>
            remansisse. eligant cui credant. Christus id est ueritas dicit: <lb/>
            in tempore messis dicam messoribus: colligite <lb/>
            primum zizania et exponit dicens: messis est finis <lb n="15"/>
            saeculi, Donatus autem dicit per praecisionem partis suae <lb/>
            ante messem a frumentis zizania separata. eligant cui credant. <lb/>
            Christus id est ueritas dicit: messores angeli sunt, <lb/>
            Donatus autem dicit se atque collegas suos hoc fecisse ante <lb/>
            messem quod ille dixit angelos in messe facturos. eligant cui<lb n="20"/>
            credant. certe christianos se dicunt: Christum eis Donatumque <lb/>
            proponimus. si uerba dant Christo, cor autem Donato, considerent <lb/>
            qui sint. ego parco, non inuehor, non exaggero, dolorem <lb/>
            meum melius premo quam promo. si autem dicunt se Christo <lb/>
            dare cor suum, Christo ergo credant dicenti quod per totum<lb n="25"/>
            mundum et filii regni crescant et filii maligni, non Donato <lb/>
            dicenti quod per mundum filii maligni tantummodo creuerint, <lb/>
            filii autem boni usque ad solam Africam deminuti sint. quodsi

<note type="footnote"> 4 Roro. 3, 4 5 Rom. 9, 5 7 Ioh. 14, 6 8 Matth. 13, 30 11 Matth. <lb/>
            13, 38 14 Matth. 13, 30 15. 18 Matth. 13, 39 26 cf. Matth. 13, 38 </note>

<note type="footnote"> 3 quantumlibet <hi rend="italic">v</hi> 7 uia et ueritas <hi rend="italic">EFI</hi> uia et <hi rend="italic">(om. v)</hi> ueritas et <lb/>
            uita <hi rend="italic">GHv</hi> 10 esse <hi rend="italic">om. M</hi> diminuta <hi rend="italic">Ma</hi> 12 in sola africa <hi rend="italic">Ma</hi> <lb/>
            16 per <hi rend="italic">om. Mtnl</hi> partis] patris <hi rend="italic">D</hi> 17 separari <hi rend="italic">Ma</hi> 18 sunt angeli <lb/>
            <hi rend="italic">FHf</hi> 22 praeponimus <hi rend="italic">F</hi> qui (quid <hi rend="italic">EGl)</hi> sint considerent <hi rend="italic">MPa</hi> <lb/>
            27 per totum mundum <hi rend="italic">EGv</hi> creuerunt <hi rend="italic">EFGv</hi> 28 diminuti <hi rend="italic">Ma</hi> <lb/>
            sunt <hi rend="italic">MFGHIv</hi> quodsi] qui si <hi rend="italic">M</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="49"/>
            Christo credunt, non iam dicimus cum ecclesiis orbis terrarum, <lb/>
            sed cum ipso euangelio pacem habeant, quod ab igne se conseruasse <lb/>
            mendaciter iactitant, quia factis non probant. 
</p></div><div n="6" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="3" unit="altchapter"/> Iam illud quo pertinet quod idem Parmenianus ex <lb/>
            propheta Esaia nobis obiciendum putauit: <hi rend="italic">numquid non <lb n="5"/>
            ualet manus domini saluos facere aut grauauit <lb/>
            aurem ne exaudiat? sed delicta uestra distingunt<lb/>
             inter medium uestrum et dei, et propter peccata<lb/>
             uestra auertit faciem a uobis ne misereatur. manus <lb/>
            enim uestrae sanguine coinquinatae sunt et digiti <lb n="10"/>
            uestri in peccatis; labia autem uestra locuta sunt <lb/>
            iniquitatem et lingua uestra iniustitiam meditatur. <lb/>
            nemo loquitur iusta nec est iudicium uerum. <lb/>
            confidunt in uanis et locuntur inania, quia parturiunt <lb/>
            dolorem et pariunt iniquitatem. oua asp idum<lb n="15"/>
             eruperunt et telam araneae texunt, et qui erat <lb/>
            de ouis illis manducaturus conterens inuenit olidum <lb/>
            et in ipso basiliscum. tela eorum non erit ad<lb/>
             uestiendum neque se operient de operibus suis. <lb/>
            opera enim illorum opera iniquitatis, pedes autem<lb n="20"/>
             eorum ad nequitiam currunt ueloces ad effundendum<lb/>
             sanguinem, et cogitationes eorum cogitationes <lb/>
            insipientium. contritio et miseria in uiis eorum,<lb/>
             et uiam pacis non cognouerunt</hi>? quos isto loco scriptura <lb/>
            describit, ubicumque fuerint etiam inter bonos non obsunt <lb n="25"/>
            bonis, sicut non obest palea frumentis, donec ueniat dominus <lb/>
            areae ferens uentilabrum in manu sua et mundet aream suam,

<note type="footnote"> 5 epiat. Parm. Esai. 59, 1-8 27 cf. Mattb. 3, 12 </note>

<note type="footnote"> 2 habent <hi rend="italic">M</hi> 8 mendaciter <hi rend="italic">om</hi>. p iactant <hi rend="italic">M</hi> quia] quod <hi rend="italic">MFGj</hi> <lb/>
            approbant <hi rend="italic">M</hi> 5 profeta D 6 adgrauauit <hi rend="italic">M</hi> 7 ne] ut <hi rend="italic">H</hi> ut non v <lb/>
            distingunt <hi rend="italic">sic DMPGl</hi> 12 meditantur <hi rend="italic">Dm1</hi> 18 nec] non a 14 locantur <lb/>
            sic <hi rend="italic">DMPEFG</hi> inania (xeva) <hi rend="italic">DP</hi> inania uel uana <hi rend="italic">M</hi> uana <hi rend="italic">FGHv</hi> <lb/>
            mala <hi rend="italic">EI</hi> 16 ruperunt <hi rend="italic">Dm2EmlHmlI, cf. p. 51, 10. 14. U3</hi> telas <hi rend="italic">M</hi> <lb/>
            areneae <hi rend="italic">F</hi> texuerunt <hi rend="italic">MmlPmlEGI</hi> 18 ergo eorum <hi rend="italic">MEm2FGHv</hi> <lb/>
            21 illorum <hi rend="italic">M</hi> 28 miseria] infelicitas <hi rend="italic">EI</hi> 25 etiam] et <hi rend="italic">EI, om. GHv</hi> <lb/>
            26 uenia <hi rend="italic">Dml</hi> 27 et] nt a </note>

<note type="footnote"> LT. AuguBt. c. Don. I. </note>

<note type="footnote"> 4 </note> <lb/>
             
<pb n="50"/>
            frumenta recondat in horreum, paleam uero comburat igni <lb/>
            inextinguibili; sicut non obfuit bonis tanta multitudo sceleratorum, <lb/>
            quod per Ezechielem prophetam didicimus, illis uidelicet <lb/>
            qui gemebant et maerebant facinora populi quae fiebant <lb/>
            in medio eorum. unde, quia eos corrigere non poterant nec<lb n="5"/>
            ab unitate populi dei se ullo modo separare debebant, pro <lb/>
            merito innocentissimae tolerantiae suae signari meruerunt et <lb/>
            in illorum perditorum uastatione atque interitu liberari. uerumtamen <lb/>
            isti qui haec catholicis obiciunt cur non se respiciunt, <lb/>
            quorum et cateruae gregum furiosorum huc atque illuc armatae<lb n="10"/>
            ferro ac fustibus uolitant et tam crebris ubi potuerint stragibus <lb/>
            nequaquam in tanta immanitate satiantur, ubi per busta <lb/>
            cadauerum eorum cum feminis, quae cum illis passim commixtae <lb/>
            contra ordinem rerum diuinarum et humanarum diebus <lb/>
            ac noctibus euagantur, tanta feruet ebrietas, ut inde insaniam<lb n="15"/>
            cotidianam non solum alios insectandi, sed etiam se ipsos <lb/>
            praecipitandi concipiant? horum pedes ad malitiam non currunt <lb/>
            nec ueloces sunt ad effundendum sanguinem? ab istis non <lb/>
            recedit iudicium, qui sibi etiam iniustissimas licentias inordinatae <lb/>
            potestatis usurpant? istis non fiunt tenebrae, dum<lb n="20"/>
            sustinent lumen in falso martyrio? nonne in media nocte <lb/>
            ambulant et per diem, quandoquidem dicit apostolus: qui <lb/>
            inebriantur nocte sunt ebrii? nonne isti cadunt in meridie <lb/>
            quasi media nocte? quod quidem omnium haereticorum <lb/>
            est, qui rem manifestissimam in luce omnium gentium constitutam<lb n="25"/>
            uidere non possunt, extra cuius unitatem quidquid

<note type="footnote"> 4 cf. Ezech. 9, 4 17 cf. Esai. 59, 7 19 -21 cf. Esai. 59, 9 <lb/>
            22 I Thess. 5, 7 23 cf. Esai. 59, 10. Hiob 5, 14 </note>

<note type="footnote"> 1 recondit <hi rend="italic">Pml</hi> 3 quod (qui <hi rend="italic">Pml)</hi> per ezechielem (iezechielum <hi rend="italic">D)</hi> <lb/>
            prophetam didicimus <hi rend="italic">(dicimus D) DP (cf. De bapt. II1, 2</hi> quod etiam nos <lb/>
            in scripturis sanctis didicimus) qui per ezechielem (ezechihelem <hi rend="italic">F</hi> iezechielem <lb/>
            <hi rend="italic">MH)</hi> prophetam dicti sunt <hi rend="italic">Ma</hi> 9 despiciunt <hi rend="italic">M</hi> 10 et <hi rend="italic">om. Ma</hi>. <lb/>
            12 in] tamen a 17 malitiam] malum f 19 qui sibi] quis <hi rend="italic">M</hi> 20 isti <hi rend="italic">M</hi> <lb/>
            21 sustinent <hi rend="italic">(ava|iivoooi, cf. Roensch, It.2 p. 381) DP</hi> uon ualent sustinere <lb/>
            <hi rend="italic">Ma</hi> in <hi rend="italic">alt.]</hi> isti in f 22 et] etiam <hi rend="italic">Ma</hi> 23 nonne] non <hi rend="italic">M</hi> <lb/>
            cadunt] palpant <hi rend="italic">Gy</hi> 24 in media a 25 constituta <hi rend="italic">M</hi> 26 quicquid <hi rend="italic">MGHI</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="51"/>
            operantur, quamuis magna sollertia et diligentia fieri uideatur, <lb/>
            tam illis nihil prodest aduersus iram dei, quam nec aranearum <lb/>
            telae possunt defendere a frigore. 
</p></div><div n="7" subtype="section" type="textpart"><p>Quid ergo de hoc prophetico capitulo ponunt quod in <lb/>
            ipsos retorqueri non possit nisi forte de ouis aspidum, quorum <lb n="5"/>
            multum meminerat dictator ille sententiae plenarii concilii <lb/>
            trecentorum decem, cum ex uniuersis prouinciis Africae conuenerunt? <lb/>
            hoc certe nunc si uiueret Parmenianus non diceret <lb/>
            nec ex propheta Esaia poneret aduersus nos: <hi rend="italic">oua aspidum <lb/>
            eruperunt</hi>. respiceret enim adiunctum collegio suo Felicianum <lb n="10"/>
            Mustitanum et Praetextatum Assuritanum, quos ex numero <lb/>
            damnatorum quasi bono pacis, non tamen Christi sed Donati, <lb/>
            uelut integros denuo receperunt, qui et erant oua aspidum et <lb/>
            eruperant. sic enim eos describunt trecenti decem plenarii <lb/>
            concilii ore ueridico, sicut eorum gesta etiam proconsularibus <lb n="15"/>
            gestis allegata testantur. haec enim certe concilii eorum uerba <lb/>
            sunt: licetenimuiperei seminis noxios partus uenenati <lb/>
            uteri alueus diu texerit et concepti sceleris <lb/>
            uda coagula in aspidum membra tardo se calore <lb/>
            uaporauerint, tamen conceptum uirus euanescenti <lb n="20"/>
            umbraculo celari non potuit. nam etsi sero publicum <lb/>
            facinus et parricidium suum feta scelerum <lb/>
            uota pepererunt. haec oua aspidum iam eruperant iamque <lb/>
            horribilia et male olentia cum uenenosis fetibus erant ab <lb/>
            eorum communione proiecta, sed erat intus Optatus basiliscus, <lb n="25"/>
            qui nutu quodam regali, quo inter serpentes excellere dicitur,

<note type="footnote">9 epist. Parm. Esai. 59, 5 14. 17 Sententia concilii Bagaiensis, <lb/>
            cf. De bapt. II 12, 17 </note>

<note type="footnote"> 1 solertia <hi rend="italic">DMP</hi> 2 tam] tamen a quam] quos Fi 4 prophetico] <lb/>
            proprio <hi rend="italic">M</hi> in ipsis <hi rend="italic">DMP</hi> 6 multum <hi rend="italic">DP</hi> multo <hi rend="italic">M</hi> ante <lb/>
            multum <hi rend="italic">H</hi> multo ante <hi rend="italic">cet. v</hi> illae <hi rend="italic">P</hi> illius <hi rend="italic">v, ut legitur Cresc. III <lb/>
            19, 22</hi> 7 cum ex] qui cum a 8 nunc <hi rend="italic">om. Ma</hi> 9 Isaia <hi rend="italic">propheta v</hi> <lb/>
            aduersum p 11 asuritanum <hi rend="italic">M</hi> 15 gesta <hi rend="italic">om. a</hi> 16 enim <hi rend="italic">om. Gf</hi> <lb/>
            certe <hi rend="italic">om. M</hi> 18 aluus <hi rend="italic">v</hi> 19 uda] uta <hi rend="italic">D</hi> ut <hi rend="italic">MPEGHI, om. F</hi> <lb/>
            coaugula <hi rend="italic">Pml</hi> 20 conceptus <hi rend="italic">P</hi> euanescenti <hi rend="italic">D</hi> (ti <hi rend="italic">in ras. ml), P</hi> <lb/>
            euanescente <hi rend="italic">Ma, cf. Cresc. IIII 2, 2</hi> 21 celare F 23 iam <hi rend="italic">om</hi>. [3 <lb/>
            24 faetibus <hi rend="italic">DM</hi> 26 quondam <hi rend="italic">MF</hi> </note>

<note type="footnote">4* </note> <lb/>
             
<pb n="52"/>
            etiam proiectos aspides reuocaret. aut si haec pro pace non <lb/>
            obsunt, quid catholicis obiciunt quos conuincere nequiuerunt, <lb/>
            cum ipsi receperint quos ore proprio damnauerunt? si haec <lb/>
            pro pace non obsunt, obsunt tamen pro pace Donati, cui <lb/>
            multum fauetur in iniuriam pacis Christi, pro quo sacrilegio<lb n="5"/>
            quidquid corporalibus molestiis patiuntur ammonitio dei est <lb/>
            cauendae damnationis aeternae. nam ipsi uere sanguinem non <lb/>
            solum corporaliter per furias circumcellionum, sed etiam <lb/>
            spiritaliter fundunt, qui orbem terrarum, si possint, rebaptizare <lb/>
            conantur. aut si solus ille sanguinem fundit, qui carnem mortalem<lb n="10"/>
            uel uulnerat uel uulnere perimit, ille autem non fundit, <lb/>
            qui seductas animas sacrilegio schismatis perimit, quare in <lb/>
            schismaticos suos Maximianistas per eandem plenarii concilii <lb/>
            sui sententiam talia dixerunt: ueloces pedes eorum ad <lb/>
            effundendum sanguinem, cum ab eis constet corporaliter<lb n="15"/>
            neminem occisum, neminem uulneratum, sed insuper eos ab <lb/>
            istis multa perpessos, cum de basilicis per iudiciarias potestates <lb/>
            excluderentur? qualia multis ante separationem Maximianistarum, <lb/>
            cum in uno pariter essent, multa fecerunt, eis <lb/>
            qui priora ex parte Donati schismata fecerant. cui enim umquam<lb n="20"/>
            schismatico suo pepercerunt, qui sibi ab orbe terrarum, cuius <lb/>
            ipsi schismatici sunt, nimis impudenter parci uolunt, cum a <lb/>
            sola ipsa uera unitate iustissime schismata puniantur, si eo <lb/>
            modo ista punienda sunt? 
</p></div><div n="8" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="4" unit="altchapter"/> Et illud quod scriptum est: <hi rend="italic">secundum principem<lb n="25"/>
            populi sic et ministri ipsius, et qualis rector est<lb/>
             ciuitatis tales et inhabitantes,</hi> si intellegerent quo

<note type="footnote"> 14 Esai. 59, 7 25 epiat. Parm. Eccli. 10, 2 </note>

<note type="footnote"> 1 proiectas f] 3 receperunt <hi rend="italic">M</hi> damnauer <hi rend="italic">(sic) Dml</hi> 4 non <lb/>
            obsunt Christi <hi rend="italic">Iv</hi> tamen] enim <hi rend="italic">M</hi> pace] parte <hi rend="italic">M</hi> 5 in <hi rend="italic">om. M</hi> <lb/>
            6 quicquid <hi rend="italic">codd. praeter PF</hi> 7 non solum corporaliter <hi rend="italic">post</hi> circumcellionum <lb/>
            <hi rend="italic">tr. M</hi> 9 quid <hi rend="italic">M</hi> possent <hi rend="italic">EFI</hi> possunt <hi rend="italic">MGHv</hi> 10 carnem <lb/>
            mortalem <hi rend="italic">post</hi> uulnerat <hi rend="italic">tr. M</hi> 11 uulnere] uulneratam <hi rend="italic">Ma</hi> <lb/>
            12 perimit] occidit a 18 multis <hi rend="italic">om. Ma</hi> 19 in unum y 26 est <lb/>
            rector <hi rend="italic">MEFGI</hi> 27 et <hi rend="italic">om. Hv</hi> inhabitantes in ea <hi rend="italic">M</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="53"/>
            pertinet, nec nobis obicerent nec ipsi uana iactantia superbirent. <lb/>
            nos enim, ut hominum spem, quae in solo deo tuta recteque <lb/>
            secura est, non in hominibus collocemus, quoniam scriptum <lb/>
            meminimus: maledictus qui spem suam ponit in <lb/>
            homine, non intellegimus hoc loco principem populi et <lb n="5"/>
            rectorem ciuitatis episcopum significari; non ideo, quia non <lb/>
            possumus innumerabiles sanctos in catholica episcopos intueri, <lb/>
            sed ne cuiusquam ut dixi spes hominis in homine collocetur <lb/>
            et, si ei forte contingat in ea uiuere ciuitate, ubi non sit bonus <lb/>
            episcopus, arbitretur impune se malum fieri, usurpans ad defensionem <lb n="10"/>
            suam tam peruerse intellectam istam scripturam quam <lb/>
            peruerse ab istis intellegitur, et dicens ideo se bonum esse <lb/>
            non posse, quia secundum principem populi sic et <lb/>
            ministri eius, et qualis rector est ciuitatis tales <lb/>
            et inhabitantes. contradicitur enim huic errori ueritatis <lb n="15"/>
            ore dicentis: quae dicunt facite, quae autem faciunt <lb/>
            facere nolite. dicunt enim et non faciunt. habentes <lb/>
            itaque plebes tales episcopos, qui bona dicant ex cathedra <lb/>
            Moysi et ea quae dicunt non faciant ex pestilentia sua, si illi <lb/>
            faciant ea bona quae dicunt et non faciant mala quae faciunt, <lb n="20"/>
            sicut praecepit dominus, nonne satis indicant non ita intellegendum <lb/>
            principem populi et rectorem ciuitatis quomodo isti <lb/>
            intellegunt, quia possunt esse populi boni et ubi fuerint episcopi <lb/>
            mali, sicut potuit esse populus malus ubi fuit Moyses <lb/>
            princeps et rector bonus? errantes enim in uerbis sanctarum <lb n="25"/>
            scripturarum et, sicut dicit apostolus, non intellegentes <lb/>
            neque quae loquuntur neque de quibus affirmant,

<note type="footnote"> 4 Hier. 17, 5 13 Eccli. 10, 2 16 Matth. 23, 3 18 cf. Matth. <lb/>
            23, 2 19 cf. Ps. 1, 1 26 I Tim. 1, 7 </note>

<note type="footnote"><hi rend="italic">2 spePml 7 possimus FHi catholica ifde (sede G) p</hi> 8 collocetnr in <lb/>
            <hi rend="italic">homine a 9 forte ei MPa 11 intellectam om</hi>. p 12 bonum] <hi rend="italic">hominum Dml</hi> <lb/>
            13 qui <hi rend="italic">Dml</hi> 14 et <hi rend="italic">om. M</hi> est rector <hi rend="italic">MEFI</hi> est <hi rend="italic">om. H</hi> 15 et <hi rend="italic">om. Mv</hi> <lb/>
            17 nolite facere <hi rend="italic">v</hi> 18 dicant <hi rend="italic">ex</hi> dicunt <hi rend="italic">Dml</hi> dicunt <hi rend="italic">Pa</hi>. 19 faciunt <hi rend="italic">MPa <lb/>
            an</hi> illae? 20 faciunt ea quae bona dicunt <hi rend="italic">M</hi> dicant <hi rend="italic">Pml</hi> faciant] <lb/>
            faciuntilf faciant ea mala GHv 21 praecipitEv istaDml intelligendum <lb/>
            esse <hi rend="italic">v</hi> 23 quia possunt] possunt enim <hi rend="italic">Ma</hi> et <hi rend="italic">om. Ma</hi> 27 locuntur <hi rend="italic">PEG</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="54"/>
            ipsi potius secundum peruersitatem intellectus sui magnas <lb/>
            patiuntur angustias, cum eis dicitur: \'ergo qualis fuit Optatus, <lb/>
            talis fuit et plebs Thamugadensis; et si communione sacramentorum, <lb/>
            sicut dicitis, contaminantur et illi qui facta mala <lb/>
            improbant, etiam illa quae pro pace tolerant unitatis, tales<lb n="5"/>
            estis et uos omnes, qui et illi collegae uestro et illi plebi <lb/>
            communicastis, cum illum tota Africa Gildonis satellitem <lb/>
            manifesto gemitu declararet\'. quem propterea saepe nomino, <lb/>
            quia ita manifestus apparuit, ut ubicumque fuerit nominatus <lb/>
            nullus se ignorare respondeat. <lb n="10"/>
            
</p></div><div n="9" subtype="section" type="textpart"><p>Nam ipsi respiciant et recordentur quam multos inter se <lb/>
            similes habeant, quorum par malitia est, sed impar notitia, <lb/>
            et aliquando ueniant ad ueram sententiam istorum uerborum <lb/>
            et intellegant unum populi principem dominum nostrum Iesum <lb/>
            Christum, cuius ministri sunt boni, et ipsum rectorem ciuitatis<lb n="15"/>
            illius Hierusalem, quae est mater nostra aeterna in caelis. cuius <lb/>
            rectoris dignitati congruunt habitantes non ad aequalitatem, sed <lb/>
            pro modo suo, quia dictum est- eis sancti eritis, quoniam <lb/>
            *\' <lb/>
            et ego sanctus sum, secundum-quandam scilicet imaginis <lb/>
            similitudinem, in quam transformamur de gloria in gloriam <lb n="20"/>
            tamquam a domini spiritu munere illius, qui nos facit <lb/>
            conformes imaginis filii sui. est et alterius mali populi diabolus <lb/>
            princeps et rector eius ciuitatis, quae mystice Babylonia dicitur, <lb/>
            quoniam principes et rectores tenebrarum harum id est peccatorum <lb/>
            ipsum et angelos eius apostolus Paulus appellat, et <lb n="25"/>
            illius ministri similes eius sunt, quia transfigurant se in

<note type="footnote">16 cf. Gal. 4, 26 18 Leu. 11, 45 20 II Cor. 3, 18 22 cf. Rom. <lb/>
            8, 29 .23 cf. Apoc. 17, 5 24 cf. Eph. 6, 12 26 cf. II Cor. 11, 14-15 </note>

<note type="footnote"> 3 fuit et f et fuit <hi rend="italic">G</hi> fuit <hi rend="italic">DPFH</hi> cetera plebs fuit <hi rend="italic">-M</hi> 4 factam <lb/>
            <hi rend="italic">Dm1</hi> 5 etiam illa quae] et (etiam <hi rend="italic">G)</hi> illi qui ea <hi rend="italic">EGI</hi> et illi <lb/>
            <hi rend="italic">qui etiam ea v 6 uestro om</hi>. p <hi rend="italic">7 communicatis Pm1</hi> 8 declamaret <lb/>
            <hi rend="italic">EI</hi> 10 eum se <hi rend="italic">EI</hi> 12 habent <hi rend="italic">M</hi> 16 ierusalem <hi rend="italic">DFf</hi> hirusalem <hi rend="italic">M,<lb/>
             per compend. GH</hi> in caelis aeterna p 17 dignitatis <hi rend="italic">Vml</hi> 18 quoniam <lb/>
            et] quia <hi rend="italic">M</hi> 20 in qua <hi rend="italic">HI</hi> 24 quoniam] quem a principem <hi rend="italic">Ma</hi> <lb/>
            rectorem <hi rend="italic">MGHIv</hi> 25 et <hi rend="italic">pr. om. M</hi> apostolus Paulus appellat] appellat <lb/>
            apostolus <hi rend="italic">M</hi> apellat P 26 eius <hi rend="italic">Dv</hi> eis <hi rend="italic">G</hi> ei <hi rend="italic">cet</hi>. qui <hi rend="italic">M</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="55"/>
            ministros iustitiae, sicut ille in angelum lucis, et inhabitantes <lb/>
            rectori pessimo in factis similibus congruunt. sed istorum <lb/>
            populorum atque ciuitatum tunc erit aperta separatio, cum <lb/>
            ista messis fuerit uentilata; quod donec fiat omnia tolerat <lb/>
            dilectio frumentorum, ne, dum grana paleam praepropere fugiunt, <lb n="5"/>
            a consortibus granis impie separentur. \'-
</p></div><div n="10" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="5" unit="altchapter"/> Quid igitur iam ualet ad causam quod isti nobis <lb/>
            obiciunt, quia per Esaiam dicit dominus de malis sacrificatoribus: <lb/>
            <hi rend="italic">facinerosus qui sacrificat mihi uitulum <lb/>
            quasi qui canem occidat, et qui ponit similaginem <lb n="10"/>
            quasi sanguinem porcinum, et qui o offert thus in <lb/>
            memoria quasi blasphemus</hi>? haec omnia multo congruentius <lb/>
            de illis dicuntur, qui contra ecclesiam dei toto sicut <lb/>
            promissa est orbe diffusam altare sui schismatis erexerunt; <lb/>
            quod eos sacrilegium omnes inuoluit, et quilibet ubilibet offert <lb n="15"/>
            sacrificium tali corde uel factis, ut haec audire mereatur, <lb/>
            perniciem sibi infert, non illis bonis qui secundum prophetam <lb/>
            Ezechielem gemunt et maerent peccata et iniquitates quae <lb/>
            fiunt in medio eorum, quamuis non se inde corporaliter separent; <lb/>
            unicuique enim tribuit dominus secundum cor suum. nam si <lb n="20"/>
            primis temporibus non obfuerunt mali sacerdotes uel collegis <lb/>
            bonis, sicut fuit Zacharias, uel popularibus bonis, sicut fuit <lb/>
            Nathanahel in quo dolus non erat, quanto magis nihil obest <lb/>
            in unitate christiana episcopus malus uel coepiscopis bonis

<note type="footnote">9 epist. Parm. Esai. 66, 3 18 cf. Ezech. 9, 4 20 cf. Ps. 19, 5 <lb/>
            22 cf. Luc. 1, 5 23 cf. Ioh. 1, 47 </note>

<note type="footnote">, 8 per-sacriifcatoribus) de malis sacrif. dom. per esaiam (ysaiam I <lb/>
            Isaiam <hi rend="italic">v)</hi> prophetam <hi rend="italic">(om. v)</hi> dicit 1 x9 facinorosus <hi rend="italic">codd. praeter Dml</hi> <lb/>
            10 ponit <hi rend="italic">om. a</hi> 11 quasi qui <hi rend="italic">Dm2</hi> tus <hi rend="italic">F</hi> in memoria (-am <hi rend="italic">F)</hi> <lb/>
            quasi blasphemus] quasi qui benedicat uitulo (idolo <hi rend="italic">I) EI</hi> 14 orbe <hi rend="italic">post</hi> <lb/>
            toto <hi rend="italic">tr. M</hi> 16 haec ut <hi rend="italic">EGHv</hi> 17 <hi rend="italic">post</hi> bonis <hi rend="italic">add. v:</hi> qui accipiunt <lb/>
            ab eis sacramenta eadem prophetam <hi rend="italic">om. M</hi> 18 iezechielem <hi rend="italic">DMPGH</hi> <lb/>
            ezechihelem <hi rend="italic">F</hi> et iniquitates <hi rend="italic">om</hi>. a 20 deus <hi rend="italic">EI</hi> deus tribuit <hi rend="italic">v</hi> <lb/>
            22 zacharias fuit <hi rend="italic">M</hi> bonis <hi rend="italic">alt. om. a</hi> fuit <hi rend="italic">alt. om. M</hi> 23 natanahel <lb/>
            <hi rend="italic">Dm1</hi> nathanael <hi rend="italic">MPp</hi> obesse potest <hi rend="italic">M</hi> 24 bonis <hi rend="italic">om. MPEFI</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="56"/>
            uel laicis bonis, cum iam ille sacerdos in aeternum secundum <lb/>
            ordinem Melchisedec et pontifex noster sedens ad dexteram <lb/>
            patris interpellat pro nobis, qui traditus est propter delicta <lb/>
            nostra et resurrexit propter iustificationem nostram. <lb/>
            nec illud ergo bonis obest, sed offerentibus malis, quod uerissime <lb n="5"/>
            dictum est: dona iniquorum non probat altissimus. <lb/>
            non enim dixit: \'dona eorum qui pro pace iniquos tolerant non <lb/>
            probat altissimus\', cum tamen nec isti ea quae obiecerunt <lb/>
            probare potuerint eo tempore quo schisma fecerunt. alioquin <lb/>
            illis exclusis istos hereditas Christi toto orbe diffusa in communione<lb n="10"/>
            catholica detineret. 
</p></div><div n="11" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="6" unit="altchapter"/><hi rend="italic">Sacrificia, inquit, impiorum execratio est <lb/>
            domino; etenim inique o fferunt illa</hi>. iam supra <lb/>
            responsum est quia non est iniquus Christus, qui pro nobis <lb/>
            se ipsum obtulit et noster in caelo mediator est, quo suam<lb n="15"/>
            ecclesiam gubernante bonis mali non oberunt qui uel ignorantur <lb/>
            uel pro pace tolerantur, donec ipse ueniat ac separet praemissis <lb/>
            messoribus a messe zizania et uentilabro paleas a frumentis. <lb/>
            quamquam isti, quod saepe dicendum est, falsa crimina obiecerint, <lb/>
            quae si etiam uera essent bonorum caritati pro unitate<lb n="20"/>
            in unitate omnia toleranti nihil nocerent, si ea forte etiam <lb/>
            cognita iudicibus ecclesiasticis persuadere non possent. sacrificia <lb/>
            ergo impiorum eis ipsis oberunt qui offerunt impie. nam unum <lb/>
            atque idem sacrificium propter nomen dei, quod ibi inuocatur <lb/>
            et semper est sanctum, tale cuique fit, quali corde ad accipiendum<lb n="25"/>
            accesserit; qui enim manducat et bibit indigne,. <lb/>
            iudicium sibi manducat et bibit. non ait \'aliis*, sed

<note type="footnote"> 1 cf. Hebr. 7, 17 2 cf. Hebr. 6, 20 cf. Rom. 8, 34 3 Rom. 4, 25 <lb/>
            6 Eccli. 34, 23 12 epist. Parm. Prou. 21, 27 15 cf. I Tim. 2, 5 17 cf. <lb/>
            Matth. 13, 30 18 cf. Matth. 3, 12 20 cf. I Cor. 13, 7 26 I Cor. 11, 29 </note>

<note type="footnote"> 1 bonis <hi rend="italic">om. GHv</hi> in aeternum <hi rend="italic">om. Hv</hi> 2 melchisedech <hi rend="italic">MFHj<lb/>
             5 ergo oin. 0- 8 obitiunt M</hi> 11 retineret a 13 iniqui M <hi rend="italic">illa] ea M</hi> <lb/>
            15 optulit <hi rend="italic">MF</hi> 17 <hi rend="italic">hac P</hi> promissis <hi rend="italic">Pml</hi> 20 si uera etiam <hi rend="italic">PF</hi> <lb/>
            etiam si uera <hi rend="italic">GHv</hi> etiam <hi rend="italic">om. EI</hi> uera <hi rend="italic">om. M</hi> 21 in unitate <hi rend="italic">om. M</hi> <lb/>
            forte ea <hi rend="italic">M</hi> 22 persuaderi a 24 domini a ibi <hi rend="italic">om</hi>. p 25 sanctum <lb/>
            est 1 et tale a 26 acceserit <hi rend="italic">Dwl</hi> 27 non <hi rend="italic">ait-alt</hi>. bibit <hi rend="italic">om. EGH</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="57"/>
            (sibi). qui ergo digne manducat et bibit, gratiam sibi manducat <lb/>
            et bibit. illi ergo uideant utrum digne manducent, qui inter <lb/>
            tam multos parentes et filios, maritos et uxores, inter tam <lb/>
            multos, quod est potissimum, dei heredes et Christi coheredes <lb/>
            toto orbe diffusos nefario schismate diuiserunt, cum possent <lb n="5"/>
            utique, si boni essent et uere malos arguerent, fructuose tolerare <lb/>
            pro pace Christi quae perniciose tolerant pro parte Donati. 
</p></div><div n="12" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="7" unit="altchapter"/><hi rend="italic">In Exodo</hi>. inquit, <hi rend="italic">scriptum est: sacerdotes autem<lb/>
             qui accedunt ad dominum deum sanctificentur, ne <lb/>
            forte derelinquat eos dominus, et iterum: et cum accedunt <lb n="10"/>
            ministri ad altare sancti, non adducant in se <lb/>
            delictum, ne moriantur, et illud in Leuitico: homo qui <lb/>
            habuerit maculam et uitium non accedat offerre dona<lb/>
             deo</hi>. bene quod de ueteribus libris testimonia ista proponunt. <lb/>
            dicant ergo mihi, cui sancto secundum salutem spiritalem <lb n="15"/>
            obfuerit uel in sacerdotibus uel inter populum constituto malus <lb/>
            aut maculatus sacerdos. ubi erat Moyses et Aaron, ibi murmuratores <lb/>
            sacrilegi, quos deus semper a facie sua perdere minabatur; <lb/>
            ubi erat Caiphas et ceteri tales, ibi Zacharias, ibi Simeon <lb/>
            et ceteri boni; ubi Saul, ibi Dauid; ubi Hieremias, ubi Esaias, <lb n="20"/>
            ubi Danihel, ubi Ezechiel, ibi sacerdotes mali et populi mali; <lb/>
            sed sarcinam suam unusquisque portabat. 
</p></div><div n="13" subtype="section" type="textpart"><p>Omitto dicere quam scelerata superbia dicatur neminem <lb/>
            esse inter collegas suos uel se ipsum non esse cum aliqua

<note type="footnote"> 4 cf. Rom. 8, 17 8 epist. Parm. Ex. 19, 22 10 Ez. 30, 20-21 <lb/>
            12 Leu. 22, 21 23 cf. epist. Pann. </note>

<note type="footnote"> 1 quid <hi rend="italic">Dml</hi> manducat digne <hi rend="italic">v</hi> 2 qui] quod <hi rend="italic">DmlM</hi> 3 tam <hi rend="italic">pr. <lb/>
             PHv, om. cet</hi>. et filios et <hi rend="italic">GI</hi> tam <hi rend="italic">alt. om. M</hi> 4 potentiBBimum <lb/>
            <hi rend="italic">Emll</hi> patentissimum <hi rend="italic">Hv</hi> 6 arguere et <hi rend="italic">F</hi> tolerare] tollerarent <hi rend="italic">M</hi> <lb/>
            7 parte] pace <hi rend="italic">Gv</hi> 8 autem <hi rend="italic">om. Ff</hi> 10 et <hi rend="italic">alt. om. Fy</hi> ministri <lb/>
            ad altare accedunt f 11 sancti <hi rend="italic">om. Ma</hi> 13 dona offerre <hi rend="italic">MPFf</hi> <lb/>
            14 quod] quidem v ista testimonia <hi rend="italic">v</hi> 16 offuerit <hi rend="italic">MP</hi> in populo <hi rend="italic">M</hi> <lb/>
            18 et sacrilegi <hi rend="italic">F</hi> a facie sua semper <hi rend="italic">MPct 19</hi> symeon <hi rend="italic">DMEGHI</hi> <lb/>
            20 et] ibi <hi rend="italic">Pml</hi> hieremias <hi rend="italic">P</hi> iheremias <hi rend="italic">E</hi> ieremias <hi rend="italic">cet. v</hi> 21 daniel <lb/>
            <hi rend="italic">MPGHIv</hi> iezechiel <hi rend="italic">DMEGH</hi> 23 dicant p 24 ipsos p non <lb/>
            esse <hi rend="italic">om</hi>. v -, </note> <lb/>
             
<pb n="58"/>
            macula et uitio non membrorum, sed quod peius est morum. <lb/>
            quod ubi agere cum eis coeperimus, respondent interesse qualis <lb/>
            sit macula et quale uitium, quasi scriptura discreuerit quae <lb/>
            ait: homo qui habuerit maculam et uitium non accedat <lb/>
            offerre dona deo. nullamne maculam et uitium habuit non<lb n="5"/>
            dico Optatus, sed ipse Parmenianus aut ipse Donatus? sed <lb/>
            tanto isti amore hominum caeci sunt et corde impudico adulteros <lb/>
            mentis suae uni legitimo uiro coaequare non dubitant, <lb/>
            ut quod de solo domino Iesu Christo dici potuit etiam in <lb/>
            Donato perfectum fuisse contendant. quis dabit oculis meis<lb n="10"/>
            fontem lacrimarum? quis congruus huic sceleri gemitus <lb/>
            concusso pectore exprimitur? sed interim attendant utrum <lb/>
            saltem Optatus habuerit aliquam maculam aut aliquod uitium; <lb/>
            non usque adeo caeci sunt, ut et istius uitam omnino immaculatam <lb/>
            et omni uitio carentem fuisse respondeant. cur ergo<lb n="15"/>
            accedebat offerre dona deo et ab eo ceteri coniunctis manibus <lb/>
            accipiebant, quod maculosus et uitiosus obtulerat? attendant <lb/>
            in ceteris suis utrum nulla sit macula ebriositas, sed prius <lb/>
            legant quibus sceleratis ebriosos apostolus Paulus adiunxerit; <lb/>
            utrum auaritia nulla sit macula, quam idem apostolus sic<lb n="20"/>
            detestatur, ut idolorum comparet seruituti.\'
</p></div><div n="14" subtype="section" type="textpart"><p>Qui autem rectissime sapiunt, intellegunt quemlibet <lb/>
            hominum, quamuis iam pro consortio societatis humanae non <lb/>
            absurde dici possit iustissime uiuere, non posse tamen esse <lb/>
            sine aliquo uitio, quamdiu caro concupiscit aduersus<lb n="25"/>
            spiritum, spiritus autem aduersus carnem, et: qui

<note type="footnote"> 4 Leu. 22, 21 10 Hier. 9, 1 19 cf. I Cor. 5, 11. 6, 9-10 <lb/>
            21 cf. Eph. 5, 5 25 Gal. 5, 17 26 I Ioh. 3, 9 - </note>

<note type="footnote"> _2 <hi rend="italic">coeperimus ante agere tr. M</hi> respondebunt Gf 3 sitpostf uitium <hi rend="italic">tr. Hv, <lb/>
            -om. MPEFGI</hi> 4 uitium aut maculam <hi rend="italic">M</hi> 5 dona offerre <hi rend="italic">MPFHi</hi> deo <lb/>
            offerre dona <hi rend="italic">G et]</hi> aut <hi rend="italic">M</hi> habuit et uitium a 9 domino nostro <hi rend="italic">codd. <lb/>
            praeter DMP</hi> 12 exprimetur Fi 13 aliquid <hi rend="italic">F, om. GlIv</hi> 14 et om. a <lb/>
            <hi rend="italic">15 respondendum Pm1 16 dona offerre FHf</hi> deo offerre dona <hi rend="italic">G</hi> ceteri <lb/>
            <hi rend="italic">post manibus tr. M</hi> 17 optulerat <hi rend="italic">MPEH</hi> 18 ceteris collegis suis Gi <lb/>
            pius <hi rend="italic">M</hi> 19 adiunxerit apostolus <hi rend="italic">(om</hi>. Paulus) p adiunxerat <hi rend="italic">M</hi> 21 comparat <lb/>
            <hi rend="italic">P</hi> 22 quamlibet P 26 <hi rend="italic">post</hi> carnem <hi rend="italic">in D haec leguntur e margine <lb/>
            archetypi inlata:</hi> Utrumque ab apostolo iohanne dictum est, <hi rend="italic">eadem in mg. Pm2</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="59"/>
            natus est ex deo non peccat, et: si dixerimus quia <lb/>
            peccatum non habemus, nos ipsos seducimus et ueritas <lb/>
            in nobis non est. quamuis enim, in quantum ex deo <lb/>
            nati sumus, non peccemus, inest tamen adhuc etiam quod ex <lb/>
            Adam sumus, quia nondum est absorta mors in uictoriam, <lb n="5"/>
            quod etiam in corporum resurrectione promittitur, ut omni <lb/>
            modo beati et immaculati et incorrupti simus qui iam secundum <lb/>
            fidem filii dei sumus, sed secundum speciem nondum <lb/>
            apparuit quod erimus. nondum enim re, sed spe salui <lb/>
            facti sumus. spes autem quae uidetur non est spes. <lb n="10"/>
            quod enim uidet quis, quid sperat? si autem quod non <lb/>
            uidemus speramus, per patientiam exspectamus. quamdiu <lb/>
            autem per patientiam exspectamus redemptionem corporis <lb/>
            nostri, non audeamus nos dicere carere omni uitio, ne ipsa <lb/>
            superbia sit immanissimum uitium, et euigilemus aliquando <lb n="15"/>
            atque uideamus in sacerdotibus illius temporis, cum corporalia <lb/>
            uitia uitabantur, illum praefigurari, qui cum esset deus factus <lb/>
            est homo propter nos, solus uere agnus immaculatus et <lb/>
            sacerdos sine uitio. ideoque et tunc sacerdos solus intrabat <lb/>
            in sancta sanctorum, populus autem stabat foris, sicut nunc <lb n="20"/>
            ille sacerdos post resurrectionem intrauit in secreta caelorum, <lb/>
            ut ad dexteram patris interpellet pro nobis, populus autem <lb/>
            cuius ille sacerdos est adhuc foris gemit. nam cum episcopo <lb/>
            intus est populus et orat cum illo et quasi suscribens ad eius

<note type="footnote">1 I Ioh. 1, 8 5 I Cor. 15, 54 6 cf. I Cor. 15, 52 7 cf. II <lb/>
            Cor. 5, 7 8 I Ioh. 3, 2 9 Rom. 8, 24-25 13 cf. Rom. 8, 23 18 cf. I <lb/>
            Petro 1, 19 19 cf. Leu. 16, 2. 34. Hebr. 9, 7. cf. Pet.il. II 105, 241 </note>

<note rend="script" type="footnote"> 2 nosmet <hi rend="italic">Mf</hi> 3 enim <hi rend="italic">om. M</hi> 5 nati sumus <hi rend="italic">FG-f</hi> . est absorta <lb/>
            <hi rend="italic">DPH</hi> absorta (absorpta <hi rend="italic">Fv)</hi> est <hi rend="italic">MFGf</hi> uictoria <hi rend="italic">MEGHI</hi> - 6 ut] <lb/>
            et <hi rend="italic">M</hi> omni modo] omnino <hi rend="italic">EFv</hi> 8 speciem] spem <hi rend="italic">EGHI</hi> 13 autem <lb/>
            expect. per pat. corp. nostri redemptionem (3 redemtionem <hi rend="italic">D</hi> 14 audemus <lb/>
            <hi rend="italic">M</hi> dicere carere nos 7 omnino <hi rend="italic">M</hi> 15 sit <hi rend="italic">om. Pml</hi> et <lb/>
            euigilemus] euigilemus igitur Gf 18 propter nos homo 7 uerus G7, <lb/>
            <hi rend="italic">om. H</hi> 19 et <hi rend="italic">om. M</hi> 21 resurrectionem suam Gr 22 interpellat <hi rend="italic">Pml</hi> <lb/>
            23 ille cuius <hi rend="italic">M</hi> episcopus <hi rend="italic">F</hi> episcopus solus <hi rend="italic">Gv</hi> epo sanus <hi rend="italic">H</hi> <lb/>
            24 subscribens <hi rend="italic">MPa</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="60"/>
            uerba respondet \'amen\'. usque adeo tunc, quando sine ulla <lb/>
            macula et sine ullo uitio, quia non poterant animi, sacerdotum <lb/>
            corpora quaerebantur, solus ille praefigurabatur, non isti superbi <lb/>
            et impii, qui fornicante anima non zelant sponso, sed eis se <lb/>
            audent ostentare pro sponso. <lb n="5"/>
            
</p></div><div n="15" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="8" unit="altchapter"/><hi rend="italic">In euangelio,</hi> inquit, <hi rend="italic">scriptum est: deus peccatores <lb/>
            non audiet; sed si quis dominum coluerit et<lb/>
             uoluntatem eius fecerit, illum audiet</hi>. et hic absoluta <lb/>
            responsio est. si enim duo simul orent, unus peccator et alter <lb/>
            qui dominum colit et uoluntatem eius facit, nimirum illum<lb n="10"/>
            audit, illum non audit. quid sibi ergo uult hoc testimonium <lb/>
            uel quomodo pro se arbitrantur esse proferendum, cum his <lb/>
            uerbis maxime securi fiant inter malos boni nec ulla causa <lb/>
            corporalis separationis existat, ut nefario schismate homines <lb/>
            etiam a bonis per spiritalem discordiam separentur, quandoquidem<lb n="15"/>
            possunt et mali inter bonos non exaudiri propter <lb/>
            infidelitatem suam et boni inter malos exaudiri propter fidem <lb/>
            suam? deus enim qui cordis inspector est non errat, ut <lb/>
            alium pro alio uel exaudiat uel repellat. an propterea dicunt <lb/>
            haec, ut intellegatur episcopus malus non exaudiri, cum pro<lb n="20"/>
            populo rogat? quod etsi ita esset, non ideo tamen populus, si <lb/>
            bonus atque fidelis est, sollicitus esse debet. securos enim <lb/>
            illos facit illa scriptura quae ait: fratres, haec scribo uobis, <lb/>
            ut non peccetis; et si quis peccauerit, aduocatum

<note type="footnote">2 cf. I Macb. 4, 42 6 epiet. Parm. Iob. 9, 31 18 Prou. 24, 12 <lb/>
            23 I lob. 2, 1-2 </note>

<note type="footnote">2 ullo <hi rend="italic">om. GHv</hi> 4 fornicante anima <hi rend="italic">scripsi</hi> fornicantem animam <lb/>
            <hi rend="italic">codd. v</hi> celant <hi rend="italic">E</hi> eis (i. <hi rend="italic">e</hi>. sectatoribus suis) <hi rend="italic">scripsi</hi> ei <hi rend="italic">codd. v <lb/>
            cf. p. 58, 7 adnlteros mentis</hi> suae uni legitimo uiro coaequare non dubitant <lb/>
            audent se <hi rend="italic">Fv</hi> 6 peccatorem <hi rend="italic">MH, cf. p. 63, 5</hi> 7 audit <hi rend="italic">MPa</hi> deum a <lb/>
            colit p 8 facit a illum] hunc y audit <hi rend="italic">Ma</hi> haec p 10 deum a <lb/>
            11 et <hi rend="italic">ante</hi> illum <hi rend="italic">add</hi>. 7 ergo sibi <hi rend="italic">v</hi> 12 pro se <hi rend="italic">om. F</hi> 14 separationis <lb/>
            corporalis <hi rend="italic">M</hi> 15 spiritalem] talem Ma 16 non exaudiri— <lb/>
            malos <hi rend="italic">om</hi>. a propter-ezandiri <hi rend="italic">om. M</hi> 20 hoc <hi rend="italic">Mm2 p</hi> malus <lb/>
            episcopus <hi rend="italic">v</hi> 22 deberet p 23 illa <hi rend="italic">om. GHv</hi></note> <lb/>
             
<pb n="61"/>
            habemus ad patrem Iesum Christum iustum, et ipse <lb/>
            est propitiatio pro peccatis nostris. quam ueraci et pia <lb/>
            humilitate dictum sit audiant, si habent aures unde audiant. <lb/>
            Iohannes enim dixerat: haec scripsi uobis, ut non peccetis. <lb/>
            si ita sequeretur ut diceret: (et si quis peccauerit, aduocatum <lb n="5"/>
            habetis ad patrem legum Christum iustum, et ipse est propitiatio <lb/>
            pro peccatis uestris\', se ipsum a peccantibus quasi <lb/>
            segregasse uideretur, ut iam non ei opus esset propitiatio <lb/>
            quae fit per mediatorem sedentem ad dexteram patris et interpellantem <lb/>
            pro nobis. quod utique non solum superbe, sed etiam <lb n="10"/>
            falso diceretur. si uero etiam ita diceret: \'haec scripsi uobis, <lb/>
            ut non peccetis, et si quis peccauerit, mediatorem me habetis <lb/>
            ad patrem, ego exoro pro peccatis uestris\', sicut Parmenianus <lb/>
            quodam loco mediatorem posuit episcopum inter populum et <lb/>
            deum, quis eum ferret bonorum atque fidelium chriatianorum, <lb n="15"/>
            quis sicut Christi apostolum et non sicut antichristum intueretur? <lb/>
            et tamen isti lacus detriti fumosam istorum superbiam <lb/>
            ferunt et spiritum sanctum continere non possunt, ut seruent <lb/>
            unitatem spiritus in uinculo pacis et in omnibus orationibus <lb/>
            suis de uno mediatore securi sint. <lb n="20"/>
            
</p></div><div n="16" subtype="section" type="textpart"><p>Homines enim omnes christiani inuicem se commendant <lb/>
            orationibus suis. pro quo autem nullus interpellat, sed ipse <lb/>
            pro omnibus, hic unus uerusque mediator est, cuius typus <lb/>
            quoniam praefigurabatur in sacerdote ueteris testamenti, nullus <lb/>
            et illic inuenitur orasse pro sacerdote. Paulus autem apostolus, <lb n="25"/>
            quamquam sub capite praecipuum membrum, sed tamen quia

<note type="footnote"> 9 cf. Rom. 8, 34 14 cf. epist. Parm. 17 cf. Hier. 2, 13 19 cf. <lb/>
            Eph. 4, 3 20. 23 cf. I Tim. 2, 5 26 cf. Eph. 4, 15. Rom. 12, 5 </note>

<note type="footnote"> 1 ad] aput <hi rend="italic">Gm1</hi> apud <hi rend="italic">MPEGm21</hi> 2 quam] hoc quam <hi rend="italic">G1</hi> 3 sit] <lb/>
            <hi rend="italic">est et 8. script. sit F 4 dixit Ma scribo M\\i, c/. lin. 11</hi> 5 itaque <lb/>
            p ut] et 1 6 habetis me <hi rend="italic">M</hi> aput <hi rend="italic">G</hi> apud <hi rend="italic">EI</hi> Iesum <lb/>
            Christum iustum <hi rend="italic">om. M</hi> est <hi rend="italic">om. FH</hi> 8 propitiatione <hi rend="italic">FG1</hi> 11 diceretur] <lb/>
            diceret Gf etiam <hi rend="italic">om. a</hi> ita etiam <hi rend="italic">M</hi> 13 apud <hi rend="italic">EI</hi> et <lb/>
            ego 1 parmeniano <hi rend="italic">Pml</hi> 14 episcopum <hi rend="italic">post</hi> loco <hi rend="italic">tr. M</hi> 16 apostolum <lb/>
            christi <hi rend="italic">MPa</hi> 17 isti <hi rend="italic">om. a</hi> fumusam <hi rend="italic">Fml, add</hi>. aquam Ff <lb/>
            20 sunt <hi rend="italic">Pm1</hi> 24 ueteri <hi rend="italic">Dm1</hi> 25 et <hi rend="italic">om. MPa</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="62"/>
            membrum est corporis Christi et nouerat non per figuram in <lb/>
            interiora ueli ad sancta sanctorum, sed per expressam et redditam <lb/>
            ueritatem in interiora caeli ad sanctitatem non imaginariam <lb/>
            sed aeternam pro nobis intrasse maximum et uerissimum <lb/>
            sacerdotem, ecclesiae se orationibus etiam ipse commendat<lb n="5"/>
            nec mediatorem se facit inter populum et deum, ut pro se <lb/>
            orent inuicem omnia membra corporis Christi, quoniam pro <lb/>
            inuicem sollicita sunt membra et, si patitur unum membrum, <lb/>
            compatiuntur omnia membra et, si glorificatur unum membrum, <lb/>
            congaudent omnia membra; ac sic oratio pro inuicem membrorum <lb n="10"/>
            omnium adhuc in terra laborantium ascendet ad caput <lb/>
            quod praecessit in caelum, in quo est propitiatio pro peccatis <lb/>
            nostris. nam si esset mediator Paulus, essent utique <lb/>
            et ceteri coapostoli eius, ac sic multi mediatores essent nec <lb/>
            ipsi Paulo ratio constaret qua dixerat: unus enim deus, unus <lb n="15"/>
            et mediator dei et hominum homo Christus Iesus. in <lb/>
            quo et nos unum sumus, si seruemus unitatem spiritus in <lb/>
            uinculo pacis nec propter malos bonos deseramus, sed propter <lb/>
            bonos malos sufferamus, ne, cum defendere uolumus quod <lb/>
            temeraria praesumptione relinquimus incognitos, cogamur<lb n="20"/>
            maiore scelere damnare inauditos. 
</p></div><div n="17" subtype="section" type="textpart"><p>Quid quod etiam inuenitur in scripturis Balaam propheta <lb/>
            non de populo Israhel sed alienigena conductus ab inimico, <lb/>
            ut populo dei malediceret, conuersus a domino ad benedicendum, <lb/>
            cuius uerba omnia bene inprecantis audimus et legimus, et<lb n="25"/>
            cum aliud haberet in uoto, uerba tamen precantis et bona

<note type="footnote"> ,2 cf. Hebr. 6, 19. 9, 3. 12. 24 7 cf. I Cor. 12, 25-26 12 I Ioh. <lb/>
            2, 2 15 I Tim. 2, 5 16 cf. Gal. 3, 28 17 cf. Eph. 4, 3 22 cf. Num. 24 </note>

<note type="footnote"> 2 ueli] templi uela <hi rend="italic">M</hi> redditam] firmam <hi rend="italic">EGI</hi> 5 etiam] et a <lb/>
            ipsa <hi rend="italic">M</hi> 6 ut] sed rogat ut <hi rend="italic">Gj</hi> 9 cumpatiuntur <hi rend="italic">D</hi> 11 ascendet <hi rend="italic">DP</hi> <lb/>
            ascende <hi rend="italic">H</hi> ascendit <hi rend="italic">MEFG</hi> ascendat <hi rend="italic">Iv</hi> 15 constaret ratio 7 16 et <lb/>
            <hi rend="italic">pr.]</hi> est <hi rend="italic">M</hi> 17 spiritus <hi rend="italic">om. FH</hi> 19 quos <hi rend="italic">MF</hi> 20 reliquimus <lb/>
            <hi rend="italic">Em2GHv</hi> 21 maiori <hi rend="italic">Ma</hi> 22 Quid quod] Quod quid <hi rend="italic">(ex</hi> qui) <hi rend="italic">P</hi> Quid <lb/>
            quod etiam] Cum etiam certum (cert. et. <hi rend="italic">MEHI)</hi> sit quia peccatores <lb/>
            (-rem <hi rend="italic">H)</hi> deus audit, quod quidem (secundum quod <hi rend="italic">EGI) Ma</hi>. balaham <lb/>
            <hi rend="italic">P</hi> 23 ihl D 24 benedicendum est <hi rend="italic">Ma</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="63"/>
            sunt et pro populo exaudiuntur a domino. unde non mirum <lb/>
            est sic uerba bona quae pro populo dicuntur in precibus, <lb/>
            etiamsi a malis dicantur episcopis, exaudiri tamen non pro <lb/>
            peruersitate praepositorum, sed pro deuotione populorum. <lb/>
            uerumtamen quod scriptum est in euangelio: deus peccatorem <lb n="5"/>
            non audit; sed si qui dominum coluerit et uoluntatem <lb/>
            eius fecerit, ipsum exaudiet, non a domino dictum est, <lb/>
            sed ab illo qui oculos corporis iam quidem restitutos habebat, <lb/>
            sed ei oculi cordis nondum patebant, unde ipsum dominum <lb/>
            adhuc prophetam putabat. nam eum postea cognitum dei filium <lb n="10"/>
            suppliciter adorauit. ipse autem dominus, cum in uno templo <lb/>
            orarent publicanus et Pharisaeus, peccatorem confitentem peccata <lb/>
            sua magis iustificatum dicit quam Pharisaeum iactantem <lb/>
            merita sua, cui similes isti sunt. quamquam enim iustificatus <lb/>
            destiterit esse peccator, tamen ut iustificaretur peccator orabat <lb n="15"/>
            et peccata confitebatur et exauditus iustificatus est, ut desineret <lb/>
            esse peccator. non itaque desineret esse peccator, nisi prius <lb/>
            exaudiretur peccator. quamobrem non quidem omnem peccatorem <lb/>
            exaudiri, sed tamen non omnem peccatorem non exaudiri ueritas <lb/>
            testis est. <lb n="20"/>
            
</p></div><div n="18" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="9" unit="altchapter"/> Obiciunt etiam quod dictum est in psalmis: <lb/>
            <hi rend="italic">peccatori autem dicit deus: ut quid exponis iustificationes<lb/>
             meas et assumis testamentum meum per os<lb/>
             tuum? tu autem odisti disciplinam et abiecisti sermones</hi>.

<note type="footnote"> 5 lob. 9, 31 10 cf. lob. 9, 17 11 cf. Luc. 18, 10-14 22 epist. <lb/>
            Parm. Ps. 49, 16-18. 20 </note>

<note type="footnote"> 1 non mirum] nimirum <hi rend="italic">M</hi> 2 sic <hi rend="italic">scripsi</hi> si <hi rend="italic">DMPEFGI, om. Hv</hi> <lb/>
            pro populo] propulo <hi rend="italic">Dml</hi> 3 exaudiantur <hi rend="italic">EHI</hi> 5 peccatores <hi rend="italic">FGy, <lb/>
            cf. De bapt. V 20, 28. VII 26, 50</hi> 6 quia <hi rend="italic">MPa</hi> deum oc colit p, <lb/>
            <hi rend="italic">cf. p. 60 7</hi> 7 facit <hi rend="italic">H</hi> eiaudit <hi rend="italic">Ma</hi> 10 profetam <hi rend="italic">ex</hi> profectam <hi rend="italic">D</hi> <lb/>
            recognitum <hi rend="italic">M</hi> 11 suppliciter <hi rend="italic">om</hi>. p 12 Phar. et pufalicanus a fariseus <lb/>
            <hi rend="italic">M</hi> peccatorem] pnblicanum <hi rend="italic">Gf</hi> 13 fariseum <hi rend="italic">DP</hi> 14 sua <lb/>
            <hi rend="italic">om. MFH</hi> 17 itaque] utique <hi rend="italic">FHv</hi> 18 omnem] hominem <hi rend="italic">M</hi> 19 non <lb/>
            omnem] hominem <hi rend="italic">M</hi> 21 dictum est] dicitur <hi rend="italic">MPa</hi> psalmo <hi rend="italic">FBi</hi> <lb/>
            22 dixit <hi rend="italic">Pa</hi> ut quid exponis iustificationes] quare tu enarras iustitias <lb/>
            P 24 autem] uero <foreign xml:lang="grc">β</foreign> proiecisti Pp </note> <lb/>
             
<pb n="64"/>
            <hi rend="italic">mones meos retro. si uidcbas furem, concurrebas cum <lb/>
            eo et cum moechis particulam tuam ponebas. sedens<lb/>
             aduersus fratrem tuum detrahebas et aduersus filium<lb/>
             matris tuae ponebas scandalum</hi>. sed aperiant aliquando <lb/>
            aures cordis et desinant esse non intellegentes neque quae<lb n="5"/>
            locuntur neque de quibus affirmant. attendunt enim <lb/>
            dictum peccatori: ut quid exponis iustificationes meas <lb/>
            et assumis testamentum meum per os tuum? et non <lb/>
            intellegunt ad hoc dictum, ut sciat nihil sibi prodesse uerba <lb/>
            dei quae ore pronuntiat, si quod dicit ipse non facit, uerumtamen<lb n="10"/>
            aliis prodesse qui etiam per malos audiunt et faciunt. <lb/>
            quod dominus imperat, ipse dominus in euangelio docet dicens <lb/>
            de Pharisaeis: cathedram Moysi sedent. quae dicunt <lb/>
            facite, quae autem faciunt facere nolite. dicunt enim <lb/>
            et non faciunt. <lb n="15"/>
            
</p></div><div n="19" subtype="section" type="textpart"><p>Atque utinam uellent in his uerbis, quae de psalmo <lb/>
            meminerunt, se tamquam in speculo intueri, quomodo proiciant <lb/>
            sermones dei retro qui populis pronuntiant pacem et non <lb/>
            amant pacem, quomodo oderint disciplinam qui damnare audent <lb/>
            orbem inauditum et, quia pro merito, immo longe minus<lb n="20"/>
            merito pro tanti furoris audacia secundum diuinae misericordiae <lb/>
            disciplinam temporales molestias patiuntur, non peccata sua <lb/>
            puniri confitentur, sed merita coronari gloriantur. eos sane <lb/>
            cum fure concurrisse non dico, quia fure peior est raptor, <lb/>
            quod esse undique conclamabatur Optatus. an cum moechis

<note type="footnote"> 5 I Tim. 1, 7 7 Ps. 49, 16 13 Matth. 23, 2-3 17. 19 cf. <lb/>
            Ps. 49, 17 24. 25 cf. Ps. 49, 18 </note>

<note type="footnote"> 1 retrorsum <hi rend="italic">EGHI</hi> currebus <hi rend="italic">codd. praeter D</hi> 2 cum adulteris portionem <lb/>
            <hi rend="italic">EGHI post</hi> ponebus <hi rend="italic">G1 ex Uulgata addunt:</hi> os tuum abundauit <lb/>
            (hab. <hi rend="italic">I)</hi> malitia et lingua (linga <hi rend="italic">G)</hi> tua concinnabat dolos 3 tuum] cum <lb/>
            <hi rend="italic">DmlPml</hi> ei detrahebus <hi rend="italic">F</hi> loquebaris (3, <hi rend="italic">cf. Cresc. II 29, 37</hi> 610cuntur <lb/>
            <hi rend="italic">sic DMPEG</hi> 9 sciat sibi nihil <hi rend="italic">GHv</hi> sibi sciat nichil <hi rend="italic">EI</hi> 10 dei <hi rend="italic">om. Ma</hi> <lb/>
            faciat 1 11 quae <hi rend="italic">FGHv</hi> 12 dominus imperat <hi rend="italic">om. a</hi> docet in euangelio y <lb/>
            13 cathedra <hi rend="italic">M</hi> super (in <hi rend="italic">I)</hi> cathedram <hi rend="italic">GHIv</hi> 17 quomodo non <hi rend="italic">JFCY</hi> <lb/>
            proiciunt <hi rend="italic">EmlFGHIv</hi> 18 retrorsum <hi rend="italic">EGI</hi> 19 quomodo non <hi rend="italic">EmlGv</hi> <lb/>
            odiunt <hi rend="italic">Emll</hi> oderunt <hi rend="italic">FGHv</hi> 23 gloriantur coronari <hi rend="italic">M</hi> 24 furore <hi rend="italic">M <lb/>
            cucurrisse EFGHI</hi> 25 esse] est <hi rend="italic">Pml</hi> clamabatur <hi rend="italic">EGHI</hi> annon r </note> <lb n="25"/>
             
<pb n="65"/>
            particulam suam forte non ponunt, qui greges ebrios sanctimonalium <lb/>
            suarum cum gregibus ebriis circumcellionum die <lb/>
            noctuque permixtos uagari turpiter sinunt? an non sedentes <lb/>
            aduersus fratres suos detrahunt, qui propter quosdam, quos <lb/>
            conuincere nequiuerunt, in hereditate Christi toto terrarum <lb n="5"/>
            orbe diffusa contendunt non esse christianos, atque ita aduersus <lb/>
            filium matris suae, id est paruulum adhuc in fide et sacramentorum <lb/>
            lacte nutriendum, perniciosissimum scandalum <lb/>
            ponunt, dum nesciens adhuc sequi deum patrem infirmus <lb/>
            sequitur hominem et simulata atque adumbrata specie ueritatis <lb n="10"/>
            inlectus ab unitatis compage crudeli laceratione diuellitur? <lb/>
            sed si eis, qui mala non faciunt in eadem parte, mala facta <lb/>
            displicent ceterorum nec obesse sibi aliena scelera credunt, <lb/>
            quae in medio sui fieri gemunt et maerent, cur in communi <lb/>
            sacrilegio schismatis perniciose tolerant quod fructuose tolerare <lb n="15"/>
            in unitatis integritate potuerunt? possunt enim dicere, si tamen <lb/>
            iam ipsis rebus experti euigilant aliquando, possunt dicere mala <lb/>
            singulorum ceteris non obesse qui nec faciunt nec approbant <lb/>
            talia; non autem singulorum malum esse schismatis sacrilegium, <lb/>
            sed ad omnes eos pertinere qui catholicae non communicant <lb n="20"/>
            unitati facillime possunt conuinci, etiamsi difficillime confiteri. <lb/>
            qua enim causa in eorum communione ad alios non pertinent <lb/>
            crimina aliorum, ea causa schisma crimen est omnium, quia, <lb/>
            cum se inter ipsos suos aliorum sceleribus maculari non posse <lb/>
            iam dicunt, simul fateantur necesse est non se habuisse causam <lb n="25"/>
            cur ab unitate discederent, ubi eos non possent aliorum scelera <lb/>
            maculare, et propterea scelere schismatis apertissimo tamquam <lb/>
            uno mortifero uinculo pariter conligantur.

<note type="footnote"> 3. 6 cf. Ps. 49, 20 14 cf. Ezech. 9, 4 </note>

<note type="footnote"> 1 forte <hi rend="italic">om</hi>. S non <hi rend="italic">om. y</hi> sanctimonialium <hi rend="italic">Ma</hi> sanctimoniala <hi rend="italic">ex</hi> <lb/>
            sanctimoniale <hi rend="italic">Pm2</hi> 4 suos <hi rend="italic">om. M</hi> detrahent <hi rend="italic">M</hi> 7 id est <hi rend="italic">om. M</hi> <lb/>
            9 infirmum <hi rend="italic">M</hi> 12 malefacta p 14 suo <hi rend="italic">DmlP</hi> 15 quos <hi rend="italic">FGf</hi> <lb/>
            17 iam <hi rend="italic">om. Fv</hi> . ipsi <hi rend="italic">Pm1</hi> expergefacti <hi rend="italic">-f, c/. 22, 42 sub fin</hi>. <lb/>
            possunt, inquam, dicere <hi rend="italic">Hv, om. EGI</hi> 18 nec approbant nec faciunt f <lb/>
            19 autem] tamcn <hi rend="italic">EGHv</hi> 20 eos omnes a eos <hi rend="italic">om. Pml</hi> 21 etiamsi] <lb/>
            et <hi rend="italic">EFI</hi> etsi <hi rend="italic">GHv</hi> 22 qua] quia <hi rend="italic">MPml</hi> 26 possunt <hi rend="italic">MPmla</hi> </note>

<note type="footnote"> LI. August. c. Don. I. </note>

<note type="footnote"> 5 </note> 
<pb n="66"/>
            
</p></div><div n="20" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="10" unit="altchapter"/><hi rend="italic">At enim prophetauit Hieremias</hi>. quid prophetauit <lb/>
            Hieremias? <hi rend="italic">non habere,</hi> inquit, <hi rend="italic">uerum baptismum cos qui <lb/>
            relinquunt deum.. ait enim. expectauit caelum super istud <lb/>
            et exhorruit multo uehementius, dicit dominus, quoniam <lb/>
            duo nequam fecit populus iste. me dereliquerunt<lb n="5"/>
            fontem uitae et effoderunt sibi lacus detritos qui non <lb/>
            possunt aquam portare; et iterum: facta est mihi, inquit, <lb/>
            sicut aqua mendax non habens fidem; et illud quod <lb/>
            scriptum est: qui baptizatur a mortuo quid proficit <lb/>
            lauatio eius? et illud in psalmis: oleum peccatoris non<lb n="10"/>
            inpinguet caput meum; et iterum alibi: muscae morit\'ltrae<lb/>
             exterminant oleum suauitatis; et alibi: sanctus<lb/>
             enim spiritus disciplinae effugiet fictum et auferet<lb/>
             se a cogitationibus quae sunt sine intellectu</hi>. haec <lb/>
            omnia si eo modo intellegenda sunt quo ab istis intelleguntur,<lb n="15"/>
            nec nobis nec ipsis conquadrat ratio ueritatis. si autem alio <lb/>
            modo intellegenda docuero, soli sua prauitate turbantur et, <lb/>
            ut non turbentur, ad catholicum refugiunt intellectum, et unde <lb/>
            inueniunt exitum responsionis, inde inretiuntur crimine schismatis. <lb/>
            habent enim certe etiam ipsi — non dicam: \'tales<lb n="20"/>
            sunt\', sed hoc dicam quod uel fatentur uel insanissime negant <lb/>
            — habent ergo et ipsi derelinquentes deum qui est fons aquae <lb/>
            uiuae, hoc est inique uiuentes. neque enim pedibus ac non

<note type="footnote"> 1 epist. Parm. 2 ibid. 3 Hier. 2, 12-13 7 Hier. 15, 18 <lb/>
            9 Eccli. 31 (34), 30 10 Ps. 140, 5 11 Eccle. 10, 1 12 Sap. 1, 5 <lb/>
            22 cf. Hier. 2, 13 </note>

<note type="footnote"> 1 At] Et <hi rend="italic">M</hi> At-uerum] Attendant igitur quid super his dicat iheremias <lb/>
            (hierem. <hi rend="italic">I)</hi> non habere scilicet uerum <hi rend="italic">EI, cf. 18, 37 init</hi>. 2 in- <lb/>
            <hi rend="italic">quiunt v 3 dominum P istut D 4 inhorruit v</hi> 5 et me F <lb/>
            6 uitae] aquae uiuae Ma lacus sibi <hi rend="italic">M</hi> 7 inquit mihi <hi rend="italic">MPF</hi> inquit <lb/>
            <hi rend="italic">post</hi> mendax <hi rend="italic">tr. GHv</hi> 9 <hi rend="italic">post</hi> mortuo <hi rend="italic">add</hi>. et iterum tangit mortuum <lb/>
            (illum <hi rend="italic">H) EHI</hi> prodest <hi rend="italic">M</hi> 10 psalmo f oleum autem <hi rend="italic">My</hi> <lb/>
            11 morientes <hi rend="italic">M</hi> mortuae <hi rend="italic">Pml</hi> 12 spiritus enim <hi rend="italic">(om. EI)</hi> sanctus p <lb/>
            15 eo] haec <hi rend="italic">M</hi> 16 ipsis] illis <hi rend="italic">M</hi> 17 docuero intelligenda j illi <lb/>
            soli <hi rend="italic">Gy</hi> et] sed a 18 refugiant <hi rend="italic">EGHv</hi> fugiant 1 et unde] quia <lb/>
            non <hi rend="italic">Gf</hi> 19 inde] dum <hi rend="italic">Gr, om. F</hi> 20 enim] ergo <hi rend="italic">H, om. EGI</hi> <lb/>
            21 sunt <hi rend="italic">om. EGHI</hi> 22 et] etiam <hi rend="italic">v</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="67"/>
            corde relinquitur deus. habent etiam mendaces et non habentes <lb/>
            fidem, id est aliud profitentes et aliter conuersantes. habent <lb/>
            utique mortuos. si enim sexui delicatiori et infirmiori delicias <lb/>
            non concedit apostolus dicens de uidua: quae autem in <lb/>
            deliciis agit uiuens mortua est, quaerant utrum nulli <lb n="5"/>
            aput se uiri et, quod est amplius, praepositi uel ministri <lb/>
            uiuant in deliciis, atque ita si audent renuntient se mortuos non <lb/>
            habere et meliores esse quam illa (est) ecclesia, cuius angelo <lb/>
            in figura praepositorum uel animarum dicitur quod non uiuat <lb/>
            sed mortuus sit, et tamen inter septem ecclesias numeratur <lb n="10"/>
            nec ei diuisae a compage corporis Christi, sed in unitate <lb/>
            perseueranti praecepta uitae insuper dantur. omitto quod in <lb/>
            concilio suo aduersus Maximianistas dixerunt: Aegyptiorum <lb/>
            admodum exemplo pereuntium funeribus plena sunt <lb/>
            litora. de quorum numero mortuorum nunc intus est Felicianus <lb n="15"/>
            qui adhuc mortuus baptizat, aut si iam reuixit, habet <lb/>
            secum illos quos mortuus in schismate baptizauit. habent certe <lb/>
            peccatores. nam si interrogentur quicumque sibi in ipsis magni <lb/>
            uidentur, etiam se ipsos peccatores esse non negant. neque <lb/>
            enim non tundunt pectora sua aut cum id faciunt simulate <lb n="20"/>
            faciunt — quod si ita est, certe uel tunc infeliciter peccant <lb/>
            populos suos simulata humilitate fallentes -- aut non dicunt in <lb/>
            oratione dominica: dimitte nobis debita nostra, sicut et <lb/>
            nos dimittimus debitoribus nostris. quod utique non de

<note type="footnote"> 1 cf. Hier. 15, 18 3 cf. Eccli. 31 (34), 30 4 I Tim. 5, 6 <lb/>
            8 cf. Apoc. 3, 1-6 13 Sententia concilii Bagaiensis, cf. Ex. 14, 31 et <lb/>
            , Cresc. IIII 16, 18. 31, 38 18 cf. Ps. 140, 5 23 Matth. 6, 12 </note>

<note type="footnote"> 1 etiam] et a 2 id est] idem <hi rend="italic">Pml, om. a</hi> 3 utique] etiam Gr <lb/>
            4 dicens autem autem quae in deliciis <hi rend="italic">(sic) M</hi> de <hi rend="italic">om. a</hi> autem <lb/>
            <hi rend="italic">post</hi> uidua <hi rend="italic">habet F, om</hi>. p 6 aput se] a praesepe <hi rend="italic">P</hi> amplius est y <lb/>
            7 si ita <hi rend="italic">MFGHm2y</hi> renuntiet <hi rend="italic">F</hi> non <hi rend="italic">om. Dml</hi> non habere <lb/>
            mortuos y 8 est <hi rend="italic">addidi</hi> 9 in <hi rend="italic">om. Dm1</hi> 10 infra <hi rend="italic">(s. s</hi>. uel intra) duas <hi rend="italic">F</hi> <lb/>
            numeratum <hi rend="italic">Dm1</hi> 12 insuper (inferius <hi rend="italic">H)</hi> dantur <hi rend="italic">DMPFH</hi> insinuantur <lb/>
            <hi rend="italic">cet. v</hi> 13 aduersum p 14 ammodum <hi rend="italic">Dml</hi> exemplum <hi rend="italic">M</hi> <lb/>
            15 littora <hi rend="italic">MFIv</hi> 16 si <hi rend="italic">s. l. Dm1</hi> 19 esse <hi rend="italic">om. a</hi> 20 non tundunt] contundunt <lb/>
            <hi rend="italic">M</hi> id <hi rend="italic">om. M</hi> 21 uel certe <hi rend="italic">MP</hi> tunc certe <hi rend="italic">(om</hi>. uel) <lb/>
            <hi rend="italic">Em2FGHv, om. Emll</hi> </note>

<note type="footnote"> 5* </note> <lb/>
             
<pb n="68"/>
            illis peccatis dicitur quae in baptismi regeneratione dimissa <lb/>
            sunt, sed de his quae cotidie de saeculi amarissimis fluctibus <lb/>
            humanae uitae infirmitas contrahit, quibus curandis medicamenta <lb/>
            praebentur elemosynarum, ieiuniorum et orationum, ut <lb/>
            in oratione dicatur quod in elemosynis agitur. nam et peccatum<lb n="5"/>
            quod in te alter admisit dimittere, ut et tibi dimittat deus, <lb/>
            magnum opus misericordiae est. quodsi hoc in oratione ficte, <lb/>
            non ueraciter dicunt, putantes se non habere quod eis dimittat <lb/>
            deus, id ipsum est inexpiabile sacrilegium, ea ipsa est impia <lb/>
            et uesana superbia, quod est certe immane peccatum. nam de<lb n="10"/>
            morituris muscis quid dicam, quando in eis non adhuc morituros, <lb/>
            sed iam mortuos multipliciter inueniri, siue fateantur <lb/>
            siue conuincantur, ostendimus? fictos uero quos fugit spiritus <lb/>
            sanctus disciplinae et sine intellectu perdite uiuentes quam <lb/>
            multos inter se habeant, secundum ea quae supra dicta sunt<lb n="15"/>
            cogitent. nam et quicumque ibi latent mali — quod uel eo <lb/>
            certum est, quod saepe proditi conuictique damnantur non de <lb/>
            recentibus tantum factis, sed etiam de uetere consuetudine <lb/>
            flagitiorum qui astutissima fictione diu celari potuerunt — hi <lb/>
            utique magis ficti sunt qui se bonos fingendo decipiunt. <lb n="20"/>
            
</p></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>