<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa023.opp-lat1:2.1</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa023.opp-lat1:2.1</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa023.opp-lat1"><div n="2" subtype="book" type="textpart"><div n="1" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="1" unit="altchapter"/> 
          Quae tandem uis nisi caecitas et uanitas animi cogit <lb/>
            homines clausis ut dicitur oculis tamquam in alterum iacere, <lb/>
            quod in eum qui iecit continuo redeat eumque ictu reciproco

<note type="footnote"> 5 Matth. 13, 39 . 11 Matth. 13, 30 16 Prou. 14, 28 </note>

<note type="footnote"> 1 usque <hi rend="italic">om. P</hi> 2 mesor a, <hi rend="italic">cf. Roensch, It.\'ł p. 435</hi> 5 est <lb/>
            autem <hi rend="italic">MPj</hi> 7 nee-nee] uel—uel <hi rend="italic">Ma</hi> 9 esse] etiam <hi rend="italic">EI, om. FGH</hi> <lb/>
            10 sententias <hi rend="italic">Pml</hi> 13 tantummodo <hi rend="italic">om</hi>. p 14 diminuta <hi rend="italic">codd. praeter<lb/>
             Dm2P, v</hi> 16 diminutione <hi rend="italic">Ma</hi> 19 interpretata <hi rend="italic">EI</hi> attende <hi rend="italic">M</hi> <lb/>
            20 dominus donat f 21 aperire. Amen <hi rend="italic">DMP</hi> Explicit liber primus <lb/>
            <hi rend="italic">(•I- DPH)</hi>. Incipit (liber <hi rend="italic">add. DMPG)</hi> secundus (II- <hi rend="italic">DPH) D, M (om</hi>. <lb/>
            E. 1. pr.), <hi rend="italic">PGHI nulla subscriptio in E, de F nihil adnotatum</hi> 24 hominem <lb/>
            y .25 iecit] iaceat <hi rend="italic">Meum</hi> qui <hi rend="italic">M</hi> </note> <lb n="25"/>
             
<pb n="44"/>
            affligat intacto illo quem uulnerare uoluerat, sicut isti Donatistae <lb/>
            de omnibus fere scripturarum testimoniis faciunt, quae <lb/>
            cum se aduersus nos proferre arbitrantur, uelut ammonere nos <lb/>
            uidentur, quales eos esse ipsa scriptura conuincat? quid enim <lb/>
            facit aliud quod uel pro se uel contra nos Parmenianus putat<lb n="5"/>
            esse quod scriptum est: <hi rend="italic">uae his qui dicunt quod nequam <lb/>
            est bonum et quod bonum est nequam, qui ponunt <lb/>
            lucem tenebras et tenebras lucem, qui ponunt id<lb/>
             quod amarum est dulce et dulce amarum</hi>? o stultissimam <lb/>
            caecitatem! quid enim tam bonum et tam iocundum<lb n="10"/>
            quam fratres habitantes in unum? quod illi nequam dicunt et <lb/>
            amarum ponunt, qui se ab omnibus fratribus separarunt, dum <lb/>
            uanas suspiciones suas, ne dicam factiosas calumnias, uel non <lb/>
            excitare uel excitatas tolerare noluerunt. qui si ueram paleam <lb/>
            odissent et ipsi palea non essent, non propter eam se a tritico<lb n="15"/>
            dominico per totum agrum id est hunc mundum seminato et <lb/>
            crescente seiungerent. 
</p></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>