<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa023.opp-lat1:1.2-1.21</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa023.opp-lat1:1.2-1.21</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa023.opp-lat1"><div n="1" subtype="book" type="textpart"><div n="2" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="2" unit="altchapter"/> Illud itaque primum uideamus quale sit, quod Gallos <lb n="15"/>
            et Hispanos et Italos et eorum socios, quos utique totum orbem <lb/>
            uult intellegi, traditoribus Africanis commercio scelerum et <lb/>
            societate criminum dicit esse consimiles. homini enim de scripturis <lb/>
            sanctis proferenti tam multa et tam ingentia documenta <lb/>
            ipse sine documentis loquitur et uult nihil probans credi sibi,<lb n="20"/>
            inuitans eum uidelicet ad imitationem suam, quia et ipse <lb/>
            quibusdam coepiscopis suis contra tot ecclesias per tantam <lb/>
            latitudinem terrarum omnium constitutas non nisi loquentibus <lb/>
            credidit. qua credulitate quid magis temerarium repperiri potest? <lb/>
            dicit enim legatione functos quosdam, sicut ipse asserit, fidelissimos<lb n="25"/>
            testes ad easdem uenisse prouincias; deinde geminato <lb/>
            aduentu sanctissimorum, sicut ipse dicit, domini sacerdotum <lb/>
            dilucide plenius ac uerius publicata esse quae obiciunt.s o <lb/>
            hominem putantem sibi magis credi debere quam deo! profert <lb/>
            Tychonius diuini testamenti tonitrua, quod factum est in

<note type="footnote">15 cf. epist. Parm. 25 cf. epist. Parm. et pag. 21, 23-22, 1 </note>

<note type="footnote"> 1 in Africa <hi rend="italic">om. M</hi> 8 asseruit] asserebat <hi rend="italic">MOl</hi> 9 isti se <hi rend="italic">FHI</hi> <lb/>
            11 etiam] ex a, <hi rend="italic">om. M</hi> perhibet a esse <hi rend="italic">om</hi>. a 19 tam <hi rend="italic">alt. <lb/>
             om. F</hi> 21 sui a quia et <hi rend="italic">euan. in F</hi> 28 0 <hi rend="italic">om. Ma</hi> 29 homo <lb/>
            putans a</note> <lb n="30"/>
             
<pb n="21"/>
            promissione Abrahae et promissione Isaac et promissione Iacob, <lb/>
            quorum se deum testatur dicens: ego sum deus Abraham <lb/>
            et deus Isaac et deus Iacob; hoc mihi nomen est in <lb/>
            aeternum, et iste opponit narrationes consacerdotum suorum. <lb/>
            quid dictum est ad Abraham? semine tuo benedicentur <lb n="5"/>
            omnes gentes. quid dictum est ad Isaac? et benedicentur <lb/>
            in semine tuo omnes gentes terrae, propter <lb/>
            quod audiuit Abraham pater tuus uocem meam. <lb/>
            quid dictum est ad Iacob? ego sum deus Abrahae patris <lb/>
            tui et deus Isaac, ne timeas. terra enim supra quam <lb n="10"/>
            tu dormis tibi dabo eam et semini tuo. et erit semen <lb/>
            tuum sicut harena terrae et replebitur in mare et <lb/>
            in africum et in aquilonem et in orientem. et benedicentur <lb/>
            in te omnes tribus terrae et in semine tuo. <lb/>
            ne autem hoc de Iudaeis dictum putent, quid sit semen Abrahae <lb n="15"/>
            in quo dictum est benedicendas omnes gentes, exponat apostolus: <lb/>
            Abrahae, inquit, dictae sunt promissiones et <lb/>
            semini eius. non dicit (et seminibus\' tamquam in <lb/>
            multis, sed tamquam in uno \'et semini tuo\', quod <lb/>
            est Christus. in Christo ergo gentes omnes benedictionem <lb n="20"/>
            habituras tanta auctoritate promissum est, tanta exhibitum <lb/>
            ueritate, et contradicunt qui se christianos diei uolunt. et contra <lb/>
            haec quid opponunt? <hi rend="italic">legatione,</hi> ait, <hi rend="italic">functi quidam fidelissimi <lb/>
            testes ad easdem prouincias uenerunt; deinde geminato aduentu<lb/>
            sanctissimorum domini sacerdotum dilucide plenius ac uerius</hi>

<note type="footnote"> 2 Bx. 3, 6. 15 4 ef. epist. Parm. 5 Gen. 22, 18 6 Gen. 26,<lb/>
             4—5 9 Gen. 23, 13—14 17 GaĮ. 3, 16 23 epilt. Parn., cf. <lb/>
            pag. 20, 25 </note>

<note type="footnote">1 et <hi rend="italic">pr.] add</hi>. in <hi rend="italic">GHfJ tert</hi>. promissione om. p 8 <hi rend="italic">pr</hi>. et om. p <lb/>
            nomen est mihi Fr 5 quod <hi rend="italic">M</hi> 6 gentes t,nae- <hi rend="italic">M</hi> 7 pro- eo quod y<lb/>
             10 terra (łj ji) <hi rend="italic">DP</hi> terram <hi rend="italic">Ma</hi>. 11 tu <hi rend="italic">om. M</hi> eam (cotiqv) <hi rend="italic">DPG</hi> <lb/>
            iam <hi rend="italic">F om. cet</hi>. v 15 hoc <hi rend="italic">om. MPmla</hi>. quod <hi rend="italic">M</hi> qai sint <hi rend="italic">F</hi> <lb/>
            16 beaedicentur <hi rend="italic">DMP</hi> erpomt P 19 et] ei <hi rend="italic">M</hi> 20 omnes gentes <lb/>
            <hi rend="italic">MGff</hi> 21 ueritate exhibitum <hi rend="italic">M</hi> 28 hoc p functi om. <hi rend="italic">DP, of. <lb/>
            p. 20, 25</hi> 24 dein p 25 uerias] penitus <hi rend="italic">DP</hi> nerhM penitua JL:, <lb/>
            <hi rend="italic">cf. p. 20, 28</hi>-</note> <lb n="25"/>
             
<pb n="22"/>
            <hi rend="italic">esse publicatum</hi>. quid, quaeso te, quid per istos fideles testes, <lb/>
            quos uultis esse deo fideliores, quid publicatum est? an quia <lb/>
            per Afros traditores semen Abrahae, quod est Christus, non <lb/>
            est permissum peruenire usque ad omnes gentes et ibi exaruit <lb/>
            quo peruenerat? dicite iam collegis uestris magis credendum<lb n="5"/>
            esse quam testamento dei, et haec dicentes ipsum testamentum <lb/>
            uos a flamma conseruasse gloriamini, quod lingua delere <lb/>
            conamini. 
</p></div><div n="3" subtype="section" type="textpart"><p>Sed eligat quisque quod placet et, si contra caelestia <lb/>
            fulgura mendacii terreni fumus aliquid praeualet, dimisso caelo<lb n="10"/>
            euanescat in uentos. si enim Parmenianus non cathedrae suae <lb/>
            faueret, magis eligeret scripturae dei credere quam collegis <lb/>
            suis. deus enim dicit ad Iacob: non relinquam, donec <lb/>
            faciam quae locutus sum tecum. istos autem multo <lb/>
            est utique credibilius, quia iam iusto iudicio fuerant improbati,<lb n="15"/>
            ad sociandam communionem in illis partibus, ubi iam <lb/>
            deus complebat quod promiserat patribus nostris, non esse <lb/>
            admissos et propterea de sanctis dei sacerdotibus, a quibus <lb/>
            recipi non meruerant, iactasse talia, quibus infirmos animos <lb/>
            deceptarum a se plebium falsis rumoribus agitarent et temere<lb n="20"/>
            credulas mentes superbia sui nominis inretitas ab orbis terrarum <lb/>
            pace dirrumperent. quid hac stultitia, immo uero dementia <lb/>
            repperitur insanius? in tot gentibus orbis terrarum et ex magna <lb/>
            parte compleuit deus et adhuc complet, donec ad omnes omnino <lb/>
            ueniat quod promisit, qui dixit: non relinquam, donec <lb n="25"/>
            faciam quae locutus sum tecum, et isti iam credunt <lb/>
            nuntiantibus non impleri quae promisit deus, et ideo ex partibus . <lb/>
            terrarum in quibus iam impletum erat perisse Abrahae semen, <lb/>
            quod est Christus, et euacuatas promissiones dei, quia ipsi

<note type="footnote"> 13. 25 Gen. 28, 15 </note>

<note type="footnote"> 1 est <hi rend="italic">EHv</hi> ipsos <hi rend="italic">Ma</hi>. 2 multis <hi rend="italic">M</hi> deo esse <hi rend="italic">MPa</hi> 4 uenire <hi rend="italic">F</hi> <lb/>
            ubi <hi rend="italic">M</hi> 6 hpc <hi rend="italic">FG-r</hi>. 11 non <hi rend="italic">post</hi> suae <hi rend="italic">tr. MPx 13</hi> relinquam te £ <lb/>
            16 sociandum <hi rend="italic">Ev</hi> 17 nostris <hi rend="italic">om</hi>. p 18 <hi rend="italic">permissos DP, cf. p. 23, 1</hi> <lb/>
            sacerdotibus dei <hi rend="italic">v</hi> 19 non recipi <hi rend="italic">M</hi> 23 reperitur <hi rend="italic">FGH</hi> 25 perueniat <lb/>
            <hi rend="italic">M</hi> relinquam te <hi rend="italic">Gv</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="23"/>
            non sunt admissi ad eorum communionem, aput quos hoc iam <lb/>
            retinebat orbis impletum, et non eis dicitur: \'solus deus <lb/>
            uerax, omnis autem homo mendax mendax. de uestro ista dicitis, <lb/>
            quia qui loquitur mendacium de suo loquitur. uos <lb/>
            ergo sicut homines mentimini, quia sicut homines irascimini\'. <lb n="5"/>
            non eis hoc dicitur, sed insuper creditur eis de orbe terrarum, <lb/>
            quem possidere iam coeperat, perisse Christum. et qui haec <lb/>
            credunt, cum impudenter dicerent: \'christiani sumus\', - audent <lb/>
            dicere: \'nos soli sumus\'. 
</p></div><div n="4" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="3" unit="altchapter"/> Dicit etiam Parmenianus hinc probari consceleratum <lb n="10"/>
            fuisse orbem terrarum criminibus traditionis et aliorum sacrilegiorum, <lb/>
            quia, cum multa talia fuerint tempore persecutionis <lb/>
            admissa, nulla postea facta est in ipsis prouinciis separatio <lb/>
            populorum. quasi fieri non potuerit, ut partim latuerint mali <lb/>
            neque fuerint accusati, ut possent sine ulla temeritate damnari, <lb n="15"/>
            partim etiam proditi fuerint atque damnati et, quia rebus <lb/>
            manifestis arguebantur, ab ecclesiis perturbandis diuidendisque <lb/>
            cessauerint atque ita factum sit, ut, cum quidam non accusarentur, <lb/>
            quaedam uero incerta crimina pro certa pace deo <lb/>
            dimitterentur, quaedam autem ita manifestata et conuicta <lb n="20"/>
            damnarentur, ut nullus damnatus posset simulata innocentia <lb/>
            decipere populos, nequaquam unitatis uinculum rumperetur <lb/>
            neque enim et in Africa fieret hoc tam immane praecisionis <lb/>
            malum, nisi magis factio falsa fingentium quam ratio uera <lb/>
            conuincentium praeualeret.

<note type="footnote"> 2 Rom. 3, 4 4 Ioh. 8, 44 10 cf. epist. Parm. </note>

<note type="footnote"> 1 ammissi <hi rend="italic">Dnt1</hi> 4 quia <hi rend="italic">om. DMFGHv</hi> qui enim <hi rend="italic">G</hi> 5 mentimini <lb/>
            <hi rend="italic">in ras. Dm2</hi> 7 possidere quem <hi rend="italic">M</hi> qui] quia <hi rend="italic">EGHI</hi> hoc a, <lb/>
            <hi rend="italic">om. M</hi> 8 dicant <hi rend="italic">EGI, cf. II 2, 4 extr</hi>. 12 fuerint] fiunt <hi rend="italic">M</hi> 13 ammissa <lb/>
            <hi rend="italic">D</hi> postea] praeterea postea <hi rend="italic">M</hi> propterea a 15 possint <hi rend="italic">Ftnl</hi> <lb/>
            16 etiam <hi rend="italic">om. M</hi> fuerint (fuerant <hi rend="italic">F)</hi> proditi <hi rend="italic">MPa</hi> 17 non arguebantur <lb/>
            a 18 sit] est <hi rend="italic">M</hi> 19 incerta <hi rend="italic">D</hi> pro certa <hi rend="italic">M</hi> pro certamina <hi rend="italic">P</hi> <lb/>
            certa <hi rend="italic">cet</hi>. crimina] <hi rend="italic">ras. in D, in qua</hi> mina <hi rend="italic">dispicitur (fuit:</hi> in certamina), <lb/>
            <hi rend="italic">om. P</hi> 20 ita <hi rend="italic">om. FI</hi> manifesta <hi rend="italic">DMPGH, cf</hi>. manifestato <lb/>
            scelere <hi rend="italic">Petil. III 21, 25</hi> 24 magis] mala <hi rend="italic">M</hi>\' </note> <lb n="25"/>
             
<pb n="24"/>
            
</p></div><div n="5" subtype="section" type="textpart"><p>Legant qui uolunt quae narret et quibus documentis <lb/>
            quam multa persuadeat uenerabilis memoriae Mileuitanus episcopus <lb/>
            catholicae communionis Optatus siue de Lucilla pecunio <lb/>
            sissima tunc et factiosissima femina, quam pro ecclesiae <lb/>
            disciplina sanctus Caecilianus adhuc diaconus laeserat, uel de<lb n="5"/>
            ceteris factionis eius consortibus siue furibus ecclesiastici argenti <lb/>
            siue ad episcopatum se non peruenisse dolentibus et sibi praelatum <lb/>
            Caecilianum insidiis quibus poterant insectantibus siue <lb/>
            de Numidis episcopis, quos ista factio conuocauerat ad perniciem <lb/>
            Caeciliani, ut illo deposito alter eis ordinaretur. qui uenientes<lb n="10"/>
            cum primate suo tunc Secundo Tigisitano et aliis, quibus <lb/>
            traditionis confessa crimina Secundus ipse donauerat ueluti <lb/>
            paci consulens, sicut ecclesiastica gesta testantur, absentem <lb/>
            Caecilianum sine ulla dilatione diligentioris inquisitionis, nullo <lb/>
            responsionis loco seruato, traditorem esse censuerunt, ut ei<lb n="15"/>
            uidelicet obessent absenti traditionis crimina tantummodo <lb/>
            obiecta, cum sibimet ipsi praesentes confessa donauerint. ita <lb/>
            contra sedentem in cathedra, cui totus orbis christianus in <lb/>
            transmarinis et longe remotis terris et in ipsis Afris grauioribus <lb/>
            et aduersus eiusmodi fallacias robustioribus communicaret ecclesiis,<lb n="20"/>
            episcopum alterum ordinauerunt, ut possent pro suo facto <lb/>
            contradicere promissionibus dei, ne in semine Abrahae benedicerentur <lb/>
            omnes gentes, ut eas etiam partes orbis terrarum <lb/>
            a traditoribus Afris inquinatas dicerent, quae nec Caeciliani <lb/>
            nomen audissent aut certe, quomodo se haberet eius uita,<lb n="25"/>
            quam tamen isti de nullo crimine conuicerunt, illae tamquam <lb/>
            innocentis audissent. insuper etiam contra orbem terrarum <lb/>
            dicentem: \'quod ciuibus tuis obicis, nec cognoscere potui nec <lb/>
            damnare incognitum debui\', proferunt apostoli testimonium

<note type="footnote"> 3 cf. Optat. I 13 sqq. 13 cf. Cresc. III 27, 30. Optat. I 14 <lb/>
            29 cf. epist. Parm. </note>

<note type="footnote"> 9 numideis <hi rend="italic">M</hi> numidiis <hi rend="italic">P</hi> 16 absentis <hi rend="italic">M</hi> 17 ipsis <hi rend="italic">Ma</hi> 19 africanis <lb/>
            Ma. 20 huiusmodi <hi rend="italic">FH</hi> 25 <hi rend="italic">uerba</hi> aut certe-lin. <hi rend="italic">27</hi> audissent <lb/>
            <hi rend="italic">post</hi> incognitum debui <hi rend="italic">extant in</hi> a quomodo eerte <hi rend="italic">M</hi> 26 quem <hi rend="italic">M</hi> <lb/>
            illae P ille <hi rend="italic">cet. v</hi> 27 innocens audisset <hi rend="italic">Mx</hi> insuper (n <hi rend="italic">add. m2) D</hi> <lb/>
            contra] circa <hi rend="italic">M, item infra</hi> 29 testimonium apostoli <hi rend="italic">MPa</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="25"/>
            dicentis: non solum qui faciunt ea, sed etiam qui <lb/>
            consentiunt facientibus. parum enim fuit tot et tantos <lb/>
            populos christianos damnare inauditos, nisi etiam contra ipsum <lb/>
            apostolum eius quidem uerba, sed non eius intellectum depromere <lb/>
            auderent. si enim hoc est consentire male facientibus, <lb n="5"/>
            esse cum eis in ecclesia, consentiebat etiam ipse falsis fratribus, <lb/>
            inter quos se periclitari contestabatur et quos non caste, sed <lb/>
            per inuidiam sine caritate euangelium praedicantes tamen praedicare <lb/>
            permittit. si autem nihil est aliud consentire male <lb/>
            facientibus nisi mala facta eorum approbare atque laudare, <lb n="10"/>
            exemplo apostoli orbis terrarum non consentiret criminibus <lb/>
            Afrorum, etiamsi ea cognita pro ecclesiae pace toleraret; quem <lb/>
            tamen ea cognouisse isti non probant, etiamsi uera fuisse <lb/>
            probare potuissent. 
</p></div><div n="6" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="4" unit="altchapter"/> Frustra itaque dicit Parmenianus damnatos in Africa <lb n="15"/>
            traditores in consortium sanctitatis acceptos a prouinciis transmarinis. <lb/>
            hoc enim est quod credere non debemus, ne temeritate <lb/>
            sacrilega totum orbem terrarum in Christi unitate fundatum <lb/>
            ex istorum falsa criminatione damnemus potius quam ex uera <lb/>
            dei promissione diligamus. quid enim magis credendum est, <lb n="20"/>
            quod dixit deus: in semine tuo benedicentur omnes <lb/>
            gentes, an quod isti dicunt: <hi rend="italic">in semine in semine traditorum Afrorum <lb/>
            maledicuntur omnes gentes,</hi> ut plus ualeat quod commisit <lb/>
            iniquitas quam quod pollicita est ueritas? cur ergo non potius <lb/>
            credimus, quod illi, qui recepti sunt in communionem a prouinciis <lb n="25"/>
            transmarinis, aut innocentes opprimi non potuerunt a <lb/>
            calumniatoribus, quod multis documentis probabilius persuaderi <lb/>
            potest, aut certe, cum conuinci non possent, etiamsi mali

<note type="footnote"> 1 Rom. 1, 32 6 cf. II Cor. 11, 26 7 cf. Phil. 1, 15. 17. 18 <lb/>
            15 cf. epiat. Parm. 21 Gen. 22, 18 22 epist. Parm. </note>

<note type="footnote"> 1 solum rei sunt qui <hi rend="italic">F</hi> 2 parum enim] parumne eis <hi rend="italic">Mx</hi> 3 christianos <lb/>
            populos v apostolum ipsum <hi rend="italic">Ma</hi> 8 praedicantes euangelium <lb/>
            praedicare tamen <hi rend="italic">v</hi> 9 committit <hi rend="italic">F</hi> 10 male <hi rend="italic">M</hi> 11 consentirent <lb/>
            <hi rend="italic">Pml</hi> 12 pace ecclesiae <hi rend="italic">MPa</hi> 13 approbant <hi rend="italic">M</hi> etsi <hi rend="italic">EGI</hi> <lb/>
            16 sanctitatis) daxunationis <hi rend="italic">Mx</hi> 17 est enim <hi rend="italic">M-*</hi> 25 credamus <hi rend="italic">M</hi> <lb/>
            quod] quia <hi rend="italic">Fv</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="26"/>
            fuerunt, innocentes crediti sine ulla suscipientium contaminatione <lb/>
            suscepti sunt? quid quod, etiamsi per malos fratres, <lb/>
            quales apostolus in ecclesiae unitate tolerauit, quales martyr <lb/>
            Cyprianus in epistula de lapsis gemit, si ergo per tales fratres <lb/>
            etiam in iudicum numero constitutos actum esset aliqua<lb n="5"/>
            prauitate, ut traditores excludi conuincique non possent et <lb/>
            christianus orbis simulata eorum innocentia falleretur, nullo <lb/>
            modo suam innocentiam perdidisset. 
</p></div><div n="7" subtype="section" type="textpart"><p>Quod enim de Ossio dixit Cordubensi quondam catholico <lb/>
            episcopo, flagitandum est ut probent non solum talem illum<lb n="10"/>
            fuisse qualem dicunt, sed quod talis fuerit manifestum illis <lb/>
            fuisse, quibus eum communicasse asserunt. hoc enim nisi <lb/>
            probauerint, frustra se dicunt scisse qualis fuerit, quia nescientibus <lb/>
            obesse non potuit, a quibus se isti innocentibus separando <lb/>
            propter ipsam separationis sacrilegam iniquitatem innocentes<lb n="15"/>
            esse non possunt. hoc enim magis credibile est — si <lb/>
            tamen Ossius ab Hispanis damnatus a Gallis est absolutus —, <lb/>
            fieri potuisse, ut falsis criminationibus Hispani circumuenti et <lb/>
            callida insidiarum fraude decepti contra innocentem ferrent <lb/>
            sententiam et postea pacifice in humilitate christiana cederent<lb n="20"/>
            sententiae collegarum, quibus illius innocentia comprobata est, <lb/>
            ne peruicaci et animosa peruersitate priores suas sententias <lb/>
            defendendo in sacrilegium schismatis, quod omnia scelera <lb/>
            supergreditur, caecitate impietatis inruerent, sicut isti miseri <lb/>
            fecerunt et nec sero saltem totiens diuisi atque concisi sentiunt<lb n="25"/>
            quod fecerunt. 
</p></div><div n="8" subtype="section" type="textpart"><p>Satis (ita)que declarant unde insanabiles facti sint, uidelicet <lb/>
            ne priores sententias suas, quas in absentem Caecilianum

<note type="footnote">4 cf. Cyprian. de laps. cap. 6 9 cf. epist. Pann. </note>

<note type="footnote">1 fuerint <hi rend="italic">F</hi> - 8 perdidissent <hi rend="italic">DP (sed uerbum melius ad</hi> orbis <hi rend="italic">refertur<lb/>
             quam ad</hi> suscipientiam) 9 Quid <hi rend="italic">M</hi> osio <hi rend="italic">Dm2MPa</hi> dicunt <lb/>
            Ma 11 fuit <hi rend="italic">F</hi> 13 dicunt se 7 17 osius <hi rend="italic">Dm2MPa</hi>. 18 sic <lb/>
            fieri <hi rend="italic">GHv</hi> 24 supergraditur <hi rend="italic">MFGT</hi> 25 saltim <hi rend="italic">F (saepe)</hi> 27 satis <lb/>
            itaque <hi rend="italic">scripsi</hi> satisque <hi rend="italic">DMPF</hi> satis igitur <hi rend="italic">(om. H)</hi> satisque p sunt <hi rend="italic">Ma</hi>. <lb/>
            28 priores <hi rend="italic">om</hi>. a.- </note> <lb/>
             
<pb n="27"/>
            temere protulerunt, condemnare cogerentur, si transmarino <lb/>
            iudicio, ubi a Caeciliano praesente superati sunt, consideratione <lb/>
            ueritatis et pacis adquiescerent, maiorem reportaturi uictoriam, <lb/>
            si animositatem humanam saltem post iudicium quam si <lb/>
            hominem in ipso iudicio superarent. nam illa uictoria praecelsior <lb n="5"/>
            est et triumpho celsiore plenior, quam si non solum de homine <lb/>
            uno uicto, sed de uniuersa subiugata ciuitate referatur, dicente <lb/>
            scriptura: melior est qui uincit iram quam qui capit <lb/>
            ciuitatem. illi ergo uincere hominem cupiebant quos ira <lb/>
            uincebat, et quia hominem uincere nequiuerunt, et ab homine <lb n="10"/>
            et ab ira superati sunt: ab homine, quia in iudicio uicti sunt, <lb/>
            ab ira, quia nec uicti quieuerunt, prauissimo corde uel audientes <lb/>
            uel legentes apostoli sententiam dicentis: si enim quae <lb/>
            destruxi haec eadem iterum aedifico, prae uari <lb/>
            catorem me ipsum constituo. quae uerba scilicet si tam <lb n="15"/>
            sinistro animo ipse apostolus intellegeret, nec christianus nec <lb/>
            apostolus fieret nec praedicator aedificaret ecclesias, quas <lb/>
            persecutor antea destruebat. nusquam itaque isti se tam aperte <lb/>
            indicarunt, cur nec superati corrigi uoluerunt, quam cum <lb/>
            detestantAr Hispanos, quod post sententias suas aliter prolatas <lb n="20"/>
            collegarum posteriori discussioni iudicioque cesserunt. quam <lb/>
            enim hoc factum est de mansuetudine christiana, tam illud <lb/>
            de contentione diabolica, et ideo non mirum quia ista humilitate <lb/>
            pax custodita est, illa elatione dirrupta. proinde illis recte <lb/>
            redditur quod fecerunt; docuerunt enim talia posteros suos, <lb n="25"/>
            nam et Maximianistae non ob aliud trecentorum et decem <lb/>
            collegarum suorum, a quibus Primianus, quem primo ipsi <lb/>
            damnauerant, innocens iudicatus est, con(cilio) cedere noluerunt, <lb/>
            nisi perdita pertinacia sententiam apostolicam imperitis

<note type="footnote"> 8 Prou. 16, 32 13 Gal. 2, 18 </note>

<note type="footnote"> 4 quasi <hi rend="italic">M</hi> 7 ciuitate subiugata <hi rend="italic">M</hi> 9 hominem uincere <hi rend="italic">MPa</hi> <lb/>
            10 uincere hominem <hi rend="italic">M</hi> 14 eadem <hi rend="italic">om</hi>. 1 18 ante a 23 quia <hi rend="italic">DMPI</hi> <lb/>
            quod <hi rend="italic">cet. v</hi> 24 est et [3 dirrupta <hi rend="italic">sic DF</hi> 26 aliud in <hi rend="italic">EGI</hi> <lb/>
            28 damnauerunt <hi rend="italic">Ma</hi> concilio cedere <hi rend="italic">scripsi</hi> concidere <hi rend="italic">DP</hi> iudicio <lb/>
            consedere (concedere <hi rend="italic">MEm2,</hi> cedere <hi rend="italic">v) Mv</hi>. 29 perdita] pro dicta (praedi*cta <lb/>
            <hi rend="italic">E,</hi> producta <hi rend="italic">H) Ma</hi>. contumacia <hi rend="italic">MPa</hi>.: </note> <lb/>
             
<pb n="28"/>
            opponendo et dicendo: si enim quae destruxi haec <lb/>
            eadem iterum aedifico, praeuaricatorem me ipsum <lb/>
            constituo. destruxerant enim centum collegae Primianum et <lb/>
            eum propterea cum trecentis rursus aedificare noluerunt. ita <lb/>
            cum se cauere fingunt, ne hominem aedificent quem destruxerant,<lb n="5"/>
            se ipsos in alio schismate maiore sacrilegio destruxerunt. 
</p></div><div n="9" subtype="section" type="textpart"><p>Sed tamen, si uiueret Parmenianus, non auderet iam <lb/>
            reprehendere Hispanos et eos appellare praeuaricatores, quia <lb/>
            . sententiam suam in collegarum sententiam deflexerunt, ne ipse <lb/>
            offenderet collegas suos, qui multi a se iam Primiano damnato<lb n="10"/>
            in melius correcti ad trecentorum concilium transierunt, magis <lb/>
            eligentes contra suas praeproperas uenire sententias quam <lb/>
            contra pacem unitatis etiam in parte Donati. et maxime Praetextato <lb/>
            Assuritano et Feliciano Mustitano parceret Parmenianus, <lb/>
            qui etiam damnati a trecentis et decem coepiscopis suis ad<lb n="15"/>
            eosdem ipsos, a quibus damnati sunt, studio concordiae redierunt <lb/>
            et a suis damnatoribus eodem studio sine ullo sui honoris <lb/>
            detrimento pro pace suscepti sunt, nec quisquam rebaptizandos <lb/>
            putauit qui fuerant ab eis foris in schismate baptizati. an <lb/>
            forte, quia multum displicent Parmeniano qui corrigunt sententias<lb n="20"/>
            suas et eos non intellegens apostolum praeuaricatores <lb/>
            uocat, detestaretur istos, quia intro redire quam foris remanere <lb/>
            uoluerunt, et adiunctis sibi nonnullis similibus sociis etiam <lb/>
            Parmenianistas crearet, sicut iam multa frusta de isto grandi <lb/>
            frusto per totam Africam facta sunt? sic, sic necesse est:

<note type="footnote">1 Gal. 2, 18 7 cf. epist. Parm. </note>

<note type="footnote">2 eadem <hi rend="italic">om. y</hi> iterum aedifico haec eadem <hi rend="italic">MP</hi> iterum <hi rend="italic">om. GH</hi> <lb/>
            4 propterea] postea <hi rend="italic">M</hi> 6 in alio P in alios <hi rend="italic">D</hi> malo <hi rend="italic">Jfa</hi> scismate <lb/>
            <hi rend="italic">D</hi> sc(h)ismatis <hi rend="italic">MPa</hi> maiore <hi rend="italic">om</hi>. p sacrilegi <hi rend="italic">FG</hi>. 7 uiuere <lb/>
            <hi rend="italic">D</hi> 8 quia] qui a <hi rend="italic">Fv</hi> 9 sententias suas <hi rend="italic">M</hi> sententia sua a <lb/>
            defluxerunt <hi rend="italic">F</hi> defluxit <hi rend="italic">EGHI</hi> 10 suas <hi rend="italic">Dml</hi> primiano iam a se a <lb/>
            M consilium <hi rend="italic">PF</hi> 12 proprias <hi rend="italic">GHIv</hi> 14 mustitato <hi rend="italic">M</hi> 15 damnatis <lb/>
            <hi rend="italic">D</hi> et <hi rend="italic">om. M</hi> 16 aunt] fuerant a 19 scismate <hi rend="italic">BMP<lb/>
             (passim)</hi> 21 intellegens».» D intelligentes <hi rend="italic">F</hi> apostolum] quos apostolus <lb/>
            <hi rend="italic">Hv</hi> 22 intus <hi rend="italic">M</hi> 28 maluerunt <hi rend="italic">Ma., cf. Petil. II 101, 231</hi> <lb/>
            adinncti <hi rend="italic">D</hi> 24 creare <hi rend="italic">DM</hi> frustra <hi rend="italic">DmlEml</hi> grandi <hi rend="italic">om</hi>. p <lb/>
            25 frustro <hi rend="italic">DM</hi> si sic <hi rend="italic">M</hi> eftt ut <hi rend="italic">Ma</hi>. </note> <lb n="25"/>
             
<pb n="29"/>
            minutatim secti concisique dispereunt, qui tumorem animositatis <lb/>
            suae catholicae pacis sanctissimo uinculo praetulerunt. neque <lb/>
            enim tam timenda sunt quae criminatur Parmenianus quam <lb/>
            intuenda quae confitetur. 
</p></div><div n="10" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="5" unit="altchapter"/> Cum enim diceret per Ossium Hispanum adiutorium <lb n="5"/>
            praestitum Caeciliano, ut ad eorum communionem sanctorum <lb/>
            et inlibatorum numerus cogeretur, et huic impietati fidem <lb/>
            seruorum dei integram restitisse, ultro fassus est ipsos suos <lb/>
            adisse etiam Constantinum et eius arbitrio a iudicibus episcopis <lb/>
            causam esse cognitam, quibus praefuit Miltiades Romanae <lb n="10"/>
            urbis episcopus. in quo iudicio, sicut ecclesiastica gesta testantur, <lb/>
            quia uicti sunt isti et innocens Caecilianus inuentus <lb/>
            est, eundem Miltiadem crimine traditionis accusant. quod <lb/>
            quaero quando cognouerint. si enim ante iudicium, non sibi <lb/>
            praeiudicare debuerunt, ut aput talem iudicem causam suam <lb n="15"/>
            agere inciperent et ei praecepto imperatoris, quem ipsi adierant, <lb/>
            tale subire iudicium. si autem post dictam causam prolatamque <lb/>
            sententiam eum traditorem didicisse (se) perhibent, usque adeo <lb/>
            dementes sunt homines, ut contra iudices aput quos uicti <lb/>
            sunt uictis litigatoribus credant? et tamen in his omnibus <lb n="20"/>
            quamuis magna temeritate Italos et Gallos et Hispanos accusant <lb/>
            relictis ceteris tam multis prouinciis atque gentibus, a quibus <lb/>
            nefando sacrilegio separati sunt, quibus utique obesse non <lb/>
            possent crimina Italorum, Hispanorum atque Gallorum, etiamsi <lb/>
            uera dicerentur. iam enim ceteras terras caeco more uel potius <lb n="25"/>
            furore arguunt et eis irascuntur, quia, cum duae partes essent <lb/>
            in Africa — una, inquiunt, traditorum et altera innocentium —,

<note type="footnote"> 5 cf. epist. Parm. 27 cf. epist. Parm. </note>

<note type="footnote"> 1 dispereant <hi rend="italic">MPa</hi> timorem <hi rend="italic">P</hi> 3 comminatur a 4 confitentur <hi rend="italic">Pml</hi> <lb/>
            5 osium <hi rend="italic">MPa</hi> 8 suos ipsos p, <hi rend="italic">cf. I 1, 1. II 9, 19 extr</hi>. 9 arbitrio <lb/>
            eius <foreign xml:lang="grc">β</foreign> 10 esse <hi rend="italic">om</hi>. a militiades <hi rend="italic">Dm1</hi> melch(melc- <hi rend="italic">MPFIl)</hi> <lb/>
            iades <hi rend="italic">MPa</hi> 13 meltiadem <hi rend="italic">P</hi> melch(melc-)iadem <hi rend="italic">Ma</hi> 14 quando] <lb/>
            quomodo <hi rend="italic">Ma</hi>. 15 aput <hi rend="italic">ex</hi> caput <hi rend="italic">D</hi> suam <hi rend="italic">om</hi>. a 16 et] etiam a <lb/>
            audierant <hi rend="italic">MP</hi> 18 se <hi rend="italic">addidi, om. codd</hi>. (se didicisse <hi rend="italic">F)</hi> 21 <hi rend="italic">prius</hi> <lb/>
            et <hi rend="italic">om</hi>. a accusat <hi rend="italic">DP</hi> 24 possint <hi rend="italic">F</hi> 25 enim <hi rend="italic">om. EtnlGIv</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="30"/>
            traditores sibi quam innocentes adiungere maluerunt. quae <lb/>
            uana criminatio breuissime atque uerissime ita refellitur, quia, <lb/>
            cum duas partes esse in Africa audissent, unam traditorum, <lb/>
            alteram innocentium, eam innocentem esse crediderunt, quae <lb/>
            causam suam aput uicinos ecclesiasticos iudices obtinuerat. <lb n="5"/>
            quapropter illi semper innocentes manserunt, qui nescientes <lb/>
            quemadmodum ista in Africa gesta sint id tamen crediderunt, <lb/>
            quod pacifice ac religiose credere debuerunt, a quibus innocentibus <lb/>
            separatio nullo modo esse innocens potuit. 
</p></div><div n="11" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="6" unit="altchapter"/> Fatetur etiam Parmenianus ad Arelatense oppidum<lb n="10"/>
            et episcopos iudices et partes ex Africa conuenisse, Caecilianum <lb/>
            scilicet atque Donatistas. ubi omnia suis credidit, qui nihil <lb/>
            uicti potuerunt nisi de iudicibus conqueri, nec tamen negat <lb/>
            rursus eos ad Constantinum uenisse et, quia ibi quoque ultimo <lb/>
            iudicio superati sunt, etiam ipsum gratia corruptum esse<lb n="15"/>
            criminatur. quibus omnibus consideratis qui sine studio partium <lb/>
            iudicat eligat quibus credat, utrum iudicibus sententias proferentibus <lb/>
            an litigatoribus contra quos prolatae sunt litem finire <lb/>
            nolentibus. et certe orbis terrarum iudicibus credidit. qui autem <lb/>
            Donatistis consentiunt eosque defendunt, fatentur se illis credere,<lb n="20"/>
            qui causam suam, qualiscumque illa fuerit, non potuerunt tamen <lb/>
            in transmarinis tot disceptationibus obtinere, et eorum aduersus <lb/>
            iudices murmura et crimina credula uanitate suscipiunt. qua <lb/>
            in re si innocentes se dicunt et eos quos superatos uident <lb/>
            nolunt temere credere ueritate superatos, quanto innocentiores<lb n="25"/>
            sunt qui temere mali aliquid credere de ipsis iudicibus nolunt, <lb/>
            de quibus necesse est ut qui uicti fuerint conquerantur! non <lb/>
            solum enim qui bonam causam perdidit de iniquo uel tardo

<note type="footnote"> 10 cf. epist. Parm. </note>

<note type="footnote"> 2 uana] una a refallitur <hi rend="italic">M</hi> 3 audissent <hi rend="italic">post</hi> partes <hi rend="italic">extat in</hi> P <lb/>
            5 optinuerat <hi rend="italic">MF</hi> 7 queammodum <hi rend="italic">(sic) D</hi> sunt <hi rend="italic">M</hi> 9 innocens <lb/>
            esse f 12 qui <hi rend="italic">DMPGH</hi> cui <hi rend="italic">cet. v</hi> 14 ultimo] optimo <hi rend="italic">M</hi> 18 litem] <lb/>
            litterae <hi rend="italic">M</hi> 19 et <hi rend="italic">om. v</hi> 22 obtineret <hi rend="italic">D</hi> optinere <hi rend="italic">MF</hi> et <hi rend="italic">om. DP</hi> <lb/>
            24 uident—superatos] scimus <hi rend="italic">Ma</hi> 26 aliquid mali de ipsis iudicibus <lb/>
            credere 7 27 fuerant (fuerunt <hi rend="italic">H) Pa</hi>. 28 perdit <hi rend="italic">D</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="31"/>

            uel neglegenti iudice queritur, sed etiam qui iustissime uictus <lb/>
            est ea caecitate de innocente iudice murmurat, qua caecitate <lb/>
            cum innocente aduersario litigabat. quapropter isti non ideo <lb/>
            scelerati sunt, quia de hominibus uictis nolunt temere aliquid <lb/>
            credere, sed ideo, quia se furore schismatis praeciderunt ab <lb n="5"/>
            eis innocentibus, qui multo rationabilius nolunt tale aliquid <lb/>
            de ipsis iudicibus credere. 
</p></div><div n="12" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="7" unit="altchapter"/> Existat enim aliqua illarum partium in nomine <lb/>
            Christi nobilissima ecclesia ex illis septem et, si placet, potissimum <lb/>
            Philadelphia, quae mystico nomine per linguam Graecam <lb n="10"/>
            fraternam intimat caritatem. audiamus igitur eius uocem nec <lb/>
            eius loquatur palea, sed frumentum. si ergo dicat istis: \'quid <lb/>
            in me arguitis, fratres, quid accusatis? quanto interuallo secundum <lb/>
            terrenum locum ab Africa remota sim, partim nosse partim <lb/>
            audire potuistis. quid ibi tunc siue traditores siue traditorum <lb n="15"/>
            uel accusatores uel damnatores siue innocentium uel calumniatores <lb/>
            uel oppressores egerint, prorsus ignoro. sed ille dominus <lb/>
            noster, qui emit totum orbem pretio sanguinis sui, cuius <lb/>
            sancta commercia propheta tanto ante cecinit dicens: foderunt <lb/>
            manus meas et pedes, dinumerauerunt omnia ossa <lb n="20"/>
            mea. ipsi uero considerauerunt et conspexerunt <lb/>
            me, diuiserunt sibi uestimenta mea et super uestimentum <lb/>
            meum miserunt sortem, inter uos et nos non <lb/>
            spatia constituit uacua et nuda christianis; impleuit haec omnia <lb/>
            sanctificatione nominis sui. in ipso quippe psalmo passionis <lb n="25"/>
            non solum quanti, sed etiam quantum emerit declaratum est. ibi <lb/>
            enim paulo post dicitur: reminiscentur et conuertentur

<note type="footnote"> 9 cf. Apoc. 1, 11 19 Ps. 21, 17--19 27 Pa. 21, 28—29 </note>

<note type="footnote"> 2 innocenti <hi rend="italic">utroque loco M</hi> 4 hominibus] omnibus a credere <lb/>
            aliquid <hi rend="italic">M</hi> 8 illorum <hi rend="italic">D</hi> 9 et] etiam <hi rend="italic">M</hi> 10 filadelfia <hi rend="italic">M</hi> quae <lb/>
            de <hi rend="italic">MPa</hi> 11 uocem eius a 12 palea loquatur Ma si <hi rend="italic">et cet.] de<lb/>
             hoc anacolutho cf. Post gesta 4, 4 init</hi>. 14 nosce <hi rend="italic">M</hi> 18 orbem <lb/>
            <hi rend="italic">DMPF</hi> mundum <hi rend="italic">cet. v</hi> 19 profeta <hi rend="italic">ex</hi> profecta <hi rend="italic">D</hi> 20 meas <hi rend="italic">om. F</hi> <lb/>
            pedes] pedes meos <hi rend="italic">Dm2MPa</hi>. 22 me <hi rend="italic">om. M</hi> super uestem meam <lb/>
            <hi rend="italic">Mer., cf. Ep. c. Don. 8, 21</hi> 23 uos et nos <hi rend="italic">DPI</hi> nos et uos <hi rend="italic">cet. v</hi> <lb/>
            24 et impleuit <hi rend="italic">EGl</hi> 26 quanti] quanto <hi rend="italic">F</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="32"/>
            ad dominum uniuersi fines terrae et adorabunt in <lb/>
            conspectu eius uniuersae patriae gentium, quoniam <lb/>
            ipsius est regnum et ipse dominabitur gentium. <lb/>
            de causa itaque uestra tunc fortasse cogerer iudicare, <lb/>
            si uel uicina essem uel ita remota, ut inter nos et uos non<lb n="5"/>
            habitarent alii christiani eodem nomine signati, eadem unitate <lb/>
            pacati. multae interiacent patriae gentium simul mecum emptae <lb/>
            illius sanguine, in cuius conspectu mecum pariter adorant. per <lb/>
            illas ad me transiit fama de uobis; ipsae de uicinitate causam <lb/>
            uestram examinare potuerunt. quod si non factum est, uos<lb n="10"/>
            neglexistis; neque enim neglecti a ceteris non usque ad nos <lb/>
            etiam ueniretis. si autem aliquid iudicatum est, date ueniam; <lb/>
            non audeo uobis superatis temere credere et iudices uestros <lb/>
            eadem temeritate damnare. accedit mihi aliud quod me plurimum <lb/>
            moueat, quia, si uos innocentes oppressi essetis, nos saltem<lb n="15"/>
            fratres, qui uobis nihil nocuimus, amaretis; cum uero nos, qui <lb/>
            bene nobis conscii sumus causam uestram uicinis uestris recto <lb/>
            ecclesiae iure commissam fuisse, qui coram deo sciunt quemadmodum <lb/>
            iudicauerint, lacerare tamen maledictis et acerbis <lb/>
            odiis insectari et, quasi propter uos Christus aput nos hereditatem<lb n="20"/>
            suam perdiderit, etiam rebaptizare conamini, quid boni <lb/>
            de illa uestra causa sentire poterimus? qui enim longe remotissimos <lb/>
            fratres temerariis suspicionibus damnare minime <lb/>
            dubitatis, quam iuste a uicinis uestris damnati fueritis ostenditis. <lb/>
            cur enim non credam recte damnari potuisse a uicino<lb n="25"/>
            iudice auditum, qui me fratrem tam longe absentem damnare <lb/>
            non dubitat inauditum, hoc mihi obiciens maximum crimen, <lb/>
            quoniam qui praesens esse non potui eis ad quos causa perducta <lb/>
            est iudicibus potius quam uictis litigatoribus credidi?

<note type="footnote"> 2 patriae] familiae <hi rend="italic">EGmlHmlI, cf. Petil. II</hi> 8, <hi rend="italic">19. Ep. c. Don. 8, 21</hi>. <lb/>
            19, 51 5 esset <hi rend="italic">M</hi> 6 aliii <hi rend="italic">D</hi> 7 emtae <hi rend="italic">DM</hi> 8 conspectum <hi rend="italic">DMP</hi> <lb/>
            9 transit <hi rend="italic">EGHI</hi> de ciuitate <hi rend="italic">Pml</hi> 10 est factum 7 14 mihi] <lb/>
            huc <hi rend="italic">v</hi> 15 mouet <hi rend="italic">M</hi> 16 nihil uobis <hi rend="italic">MPa</hi> 17 sumus conscii bene <lb/>
            nobis <hi rend="italic">M</hi> 18 quemammodum <hi rend="italic">D (ubique)</hi> 19 aceruis <hi rend="italic">D</hi> 22 illa] <hi rend="italic">add</hi>. <lb/>
            ipsa <hi rend="italic">M</hi> 28 potui] potim <hi rend="italic">D, fort</hi>. potuerim </note> <lb/>
             
<pb n="33"/>
            quibus iudicibus si non potius credidissem, etiamsi illi qui <lb/>
            uicti sunt innocentes essent, ego innocens esse non possem. <lb/>
            magno enim delicto implicaremur, si, cum corda humana non <lb/>
            cerneremus, nec disciplinam ecclesiasticam teneremus, cum eis <lb/>
            nollemus iudicantibus credere, ultra quos non potuit causa <lb n="5"/>
            transire et per quos potuit ad nos fama percurrere. ab istis <lb/>
            innocentibus impia diremptione discindens te innocentem dicis? <lb/>
            quod utique si esses, cum uideres in scripturis sanctis messem <lb/>
            domini tui ante ultimam segregationem et uentilationem a <lb/>
            zizaniis et palea non posse separari, eligeres potius fortis esse <lb n="10"/>
            in tolerandis malis quam impius in deserendis bonis). — quot <lb/>
            enim ecclesiarum per orbem longe remotarum putamus esse <lb/>
            istas et quam iustissimas uoces, quas in Philadelphia figuraui! 
</p></div><div n="13" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="8" unit="altchapter"/> Quin etiam conqueri audet Parmenianus, quod eos <lb/>
            Constantinus ad campum id est ad supplicium duci iussit, qui <lb n="15"/>
            uicti aput ecclesiasticos iudices nec aput ipsum quae dicebant <lb/>
            probare potuerunt et adhuc in sanctae ecclesiae praecisiones <lb/>
            sacrilego furore ferebantur, et hoc eum tamquam immaniter <lb/>
            iussisse Hispano Ossio suggerente criminatur, suspicionibus <lb/>
            uidelicet suis, sicut semper, damnando inauditos. quasi uero <lb n="20"/>
            non humanius et probabilius alius crediderit Ossio tamquam <lb/>
            episcopo suggerente potius factum, ut in leniorem cohercitionem <lb/>
            quamuis immanissimi sceleris, id est sacrilegi schismatis, <lb/>
            sententiam flecteret imperator. quid enim non isti iuste patiuntur, <lb/>
            cum ex altissimo dei praesidentis et ad cauendum ignem

<note type="footnote"> 8 cf. Matth. 3, 12. 13, 30 14 cf. epist. Parm. </note>

<note type="footnote"> 1 etiamsi] etiam <hi rend="italic">F</hi> 3 magno] tagno <hi rend="italic">D</hi> 6 et <hi rend="italic">om. M</hi> 7 impia <lb/>
            te a diremtione <hi rend="italic">D</hi> direptione (directione <hi rend="italic">H) Ma</hi> discindens te <lb/>
            <hi rend="italic">scripsi</hi> discindent et <hi rend="italic">D (alt</hi>. i <hi rend="italic">ex</hi> e, nt <hi rend="italic">in ras.), P</hi> discindite et <hi rend="italic">M</hi> <lb/>
            discindis et a innocente, <hi rend="italic">Dm1</hi> innocentem te <hi rend="italic">cet</hi>. (te <hi rend="italic">ad</hi> discindens <lb/>
            <hi rend="italic">et ad</hi> dicis <hi rend="italic">pertinet; similiter Cresc. III 36, 40</hi> a quibus se castum <lb/>
            seruando fecit alienum) 8 quod] quid <hi rend="italic">M</hi> 10 paleis <hi rend="italic">F</hi> 11 quot <lb/>
            <hi rend="italic">MP</hi> quod <hi rend="italic">D</hi> cur a 12 non putamus a 17 praecisione <hi rend="italic">MPa</hi>. 19 osio <lb/>
            <hi rend="italic">MPa</hi>. 21 et] ac <hi rend="italic">v</hi> aliis <hi rend="italic">M</hi> osio <hi rend="italic">3iFm2a</hi> 22 cohertionem <hi rend="italic">MP</hi> <lb/>
            23 scismatis <hi rend="italic">Dm2</hi> 24 isti non <hi rend="italic">v</hi> </note>

<note type="footnote"> LI. August. c. Don. I. </note>

<note type="footnote"> 3 </note> <lb n="25"/>
             
<pb n="34"/>
            aeternum flagellis talibus ammonentis iudicio patiantur et merito <lb/>
            criminum et ordine potestatum? prius enim probent non esse <lb/>
            se haereticos uel schismaticos; tum demum de indignis poenis <lb/>
            suis emittant liberam uocem, tum demum sese audeant, cum <lb/>
            tale aliquid patiuntur, ueritatis martyres dicere. alioquin si,<lb n="5"/>
            quisquis ab imperatore uel a iudicibus ab eo missis poenas <lb/>
            luit, continuo martyr est, omnes carceres martyribus pleni <lb/>
            sunt, omnes catenae iudiciariae martyres trahunt, in omnibus <lb/>
            metallis martyres aerumnosi sunt, in omnes insulas martyres <lb/>
            deportantur, in omnibus poenalibus locis iuridico gladio martyres<lb n="10"/>
            feriuntur, omnes ad bestias martyres subriguntur aut <lb/>
            iussionibus iudicum uiui ignibus concremantur. si autem, sicut <lb/>
            dicit apostolus, non est potestas nisi a deo et minister <lb/>
            dei uindex est in ira ei qui male agit, non sine <lb/>
            causa gladium portat. uis non timere potestatem? <lb n="15"/>
            bonum fac et habebis laudem ex illa. bonus enim quisquis <lb/>
            passus fuerit, laus illi prouenit ex potestate facientis, malus <lb/>
            uero quod merito patitur iniquitatis non deputet saeuitiae <lb/>
            potestatis. 
</p></div><div n="14" subtype="section" type="textpart"><p>Et tamen quid tale isti patiuntur quale faciunt, nisi <lb n="20"/>
            quia hominum multitudo non in corde cor habet, sed in oculis? <lb/>
            nam si sanguis exit de carne mortali, quisquis aspicit exhorrescit; <lb/>
            si a pace Christi praecisae animae atque separatae in <lb/>
            haeresis uel schismatis sacrilegio moriuntur, quia non uidetur, <lb/>
            non plangitur, immo uero mors taetrior atque luctuosior et<lb n="25"/>
            ut plane dixerim uerior iure consuetudinis et ridetur, cum

<note type="footnote"> 13 Rom. 13, 1 Rom. 13, 4 15 Rom. 13, 3 </note>

<note type="footnote"> 1 ammonentibus <hi rend="italic">Pm2</hi> patinntur a 2 se non esse <hi rend="italic">Ma</hi> 3 ereticos <lb/>
            <hi rend="italic">Dm2</hi> 4 liuidam (liberam <hi rend="italic">G)</hi> emittant <foreign xml:lang="grc">β</foreign> liuidam <hi rend="italic">F</hi> 5 tale <hi rend="italic">P</hi> <lb/>
            male <hi rend="italic">DMnilF</hi> mali <hi rend="italic">Mm2$, cf. p. 38, 12</hi>. 39, <hi rend="italic">23</hi> 11 ad omnes a <lb/>
            13 apostolus dicit <hi rend="italic">M</hi> 14 uindex est <hi rend="italic">DMPH</hi> est uindex\' <hi rend="italic">cet. v</hi> <lb/>
            iram <hi rend="italic">MIX., cf. Gaud. I 19, 20</hi> eius <hi rend="italic">MPEmlFG</hi> non] non enim <lb/>
            <hi rend="italic">F</hi> nec p 16 enim <hi rend="italic">om</hi>. a quid(quic-)quid <hi rend="italic">MIX</hi>. 18 qui a <lb/>
            20 patiuntur isti <hi rend="italic">H et fort. Dml, in quo</hi> isti patiun <hi rend="italic">in ras. script. itay<lb/>
             ut sub ductibus</hi> un <hi rend="italic">dispiciatur</hi> is 21 cor <hi rend="italic">om. M</hi> 26 et rideturj <lb/>
            deridetur <hi rend="italic">Ma</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="35"/>
            auctores tantarum mortium publice insultant et nec ueritatis <lb/>
            manifestandae causa sermonem nobiscum conferre dignantur. <lb/>
            et si quid temporalis molestiae passi fuerint per certissimum <lb/>
            atque rectissimum ordinem potestatum, cum ipsi priuatis <lb/>
            furiosorum agminibus multo grauiora passim atque cotidie <lb n="5"/>
            nulla regia, nulla ecclesiastica lege committant, nos corporum <lb/>
            persecutores uocant, se animarum interfectores non uocant, <lb/>
            cum priuata licentia nec corporibus parcant. sed quia per <lb/>
            mansuetudinem christianam multo seuerius uindicatur oculus <lb/>
            euulsus in lite quam animus excaecatus in schismate, elocuntur <lb n="10"/>
            et aduersus nos locuntur et nobiscum non locuntur, et cum <lb/>
            eos ommutescere compellat ueritas, silere non permittit iniquitas. <lb/>
            </p></div><div n="15" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="9" unit="altchapter"/> An forte de religione fas non est ut iudicet <lb/>
            imperator uel quos miserit imperator? cur ergo ad imperatorem <lb n="15"/>
            uestri uenere legati? cur eum fecerunt causae suae iudicem, <lb/>
            non secuturi quod ille iudicaret? sed quorsum ista dicuntur?. <lb/>
            numquidnam, etiamsi optineant non pertinere ad imperatorem <lb/>
            aduersus eos aliquid statuere qui praua in religione sectantur, <lb/>
            propterea, si fecerit eosque puniuerit, martyres erunt? hoc <lb n="20"/>
            enim modo ista haereticis omnibus uox patebit, in quos ex <lb/>
            occulto imperio dei per manifestum hominum imperium multa <lb/>
            quibus cohercerentur seuerissime constituta sunt, nec solum <lb/>
            haereticis quoquo modo saltem christiano nomine dealbatis, <lb/>
            sed etiam ipsis paganis. nam utique et ipsi falsa religione <lb n="25"/>
            sunt impii, quorum simulacra euerti atque confringi iussa sunt <lb/>
            recentibus legibus, inhiberi etiam sacrificia sub terrore capitali. <lb/>
            si quis ergo eorum damnatus in tali crimine fuerit, martyr <lb/>
            habendus est, quia pro superstitione, quam piam religionem

<note type="footnote"> 5 passi <hi rend="italic">M</hi> 9 iudicatur <hi rend="italic">FGH, om. EI</hi> oculus iudicatur <hi rend="italic">v</hi> 10 elocuntur <lb/>
            <hi rend="italic">om. Ma</hi> 11 aduersum <hi rend="italic">Hf</hi> non <hi rend="italic">om</hi>. <foreign xml:lang="grc">β</foreign> 12 ueritas] uentas <hi rend="italic">D</hi> <lb/>
            14 iudicet <hi rend="italic">DMPEm2</hi> dicat <hi rend="italic">Fv</hi> dicatur <hi rend="italic">EmlGHI</hi> 16 uestrum uenerunt <lb/>
            <hi rend="italic">M</hi> 17 corsum <hi rend="italic">DP</hi> 18 optineant <hi rend="italic">sic DEI</hi> 19 in <hi rend="italic">Otll. M</hi> <lb/>
            20 interfecerit <hi rend="italic">Ma</hi> eosque <hi rend="italic">P</hi> eos quos <hi rend="italic">cet. v</hi> punierit <hi rend="italic">Ma</hi> <lb/>
            24 quomodo <hi rend="italic">Dml</hi> saltim <hi rend="italic">M</hi> 25 et ipsi utique <hi rend="italic">M</hi> 26 iusta <hi rend="italic">D</hi> </note>

<note type="footnote"> 3* </note> <lb/>
             
<pb n="36"/>
            putabat, poenas legibus luit? nullus certe quoquo modo christianus <lb/>
            audet hoc dicere. non ergo, quisquis in aliqua religionis <lb/>
            quaestione fuerit ab imperatore punitus, martyr efficitur. neque <lb/>
            enim uident qui talia sentiunt in eum locum se progredi, ut <lb/>
            ipsos etiam daemones martyrum gloriam sibi uindicare posse<lb n="5"/>
            contendant, quia istam patiuntur persecutionem per imperatores <lb/>
            christianos, ut paene toto orbe terrarum eorum templa euertantur, <lb/>
            idola comminuantur, sacrificia subtrahantur, qui eos <lb/>
            honorant, si deprehensi fuerint, puniantur. quod si dementissimum <lb/>
            est dicere, non ergo ex passione certa iustitia, sed ex iustitia<lb n="10"/>
            passio gloriosa est. ideoque dominus, ne quisquam in hac re <lb/>
            nebulas obtenderet imperitis et in suorum damnatione meritorum <lb/>
            laudem quaereret martyrum, non generaliter ait: beati qui <lb/>
            persecutionem patiuntur\', sed addidit magnam differentiam, qua <lb/>
            uere a sacrilegio pietas secernatur. ait enim: beati qui persecutionem<lb n="15"/>
            patiuntur propter iustitiam. nullo modo <lb/>
            autem propter iustitiam patiuntur, qui Christi ecclesiam diuiserunt <lb/>
            et, cum eam simulata iustitia quasi conantur ante tempus <lb/>
            a palea separare ac frumenta eius falsis criminationibus insectantur, <lb/>
            ipsi ab ea potius tamquam leuissima palea uariis<lb n="20"/>
            rumorum flatibus separati sunt. (sed), inquiunt, \'non hoc fecimus\'. <lb/>
            uideant ergo ex hac quaestione se primitus liberare debere et <lb/>
            tunc audere, si quid molestiarum siue poenarum a christianis <lb/>
            imperatoribus patiuntur, uel deponere in querimoniam uel assumere <lb/>
            in gloriam. de qua re, id est ipsius schismatis quaestione,<lb n="25"/>
            si nihil aliud dicerem, ea quae superius sunt dicta sufficerent. 
</p></div><div n="16" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="10" unit="altchapter"/> An forte dicent, etiamsi conuincuntur in sacrilega <lb/>
            dissensione, ut pro ea dementia si quid passi fuerint martyres <lb/>
            non sint, non tamen ad imperatorum potestatem haec

<note type="footnote"> 15 Matth. 5, 10 </note>

<note type="footnote"> 5 gloria <hi rend="italic">M</hi> sibi gloriam <hi rend="italic">v</hi> 9 quid <hi rend="italic">M</hi> 12 ostenderet <hi rend="italic">EGHI</hi> offunderet <lb/>
            <hi rend="italic">v</hi> 15 uera <hi rend="italic">Mv</hi> 17 patiuntur <hi rend="italic">om</hi>. p 18 quasi <hi rend="italic">ante</hi> simulata <hi rend="italic">tr. M</hi> <lb/>
            21 hoc] haec <hi rend="italic">v</hi> 22 liberari <hi rend="italic">EI</hi> 23 audire <hi rend="italic">M</hi> 24 <hi rend="italic">alt</hi>. uelj aut p <lb/>
            27 etsi <hi rend="italic">M</hi> 28 discessione <hi rend="italic">F</hi> si] etiam si <hi rend="italic">Pm2 29</hi> ab imperatorum <lb/>
            potestate <hi rend="italic">M</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="37"/>
            cohercenda uel punienda pertinere debere? qua in re quaero quid <lb/>
            dicant: an quia de religione uitiosa uel falsa nihil curandum <lb/>
            est talibus potestatibus? sed multa iam etiam de paganis <lb/>
            diximus et de ipsis daemonibus, quod persecutiones ab imperatoribus <lb/>
            patiantur. an et hoc displicet? cur ergo ipsi ubi <lb n="5"/>
            possunt templa subuertunt et per furores circumcellionum talia <lb/>
            facere aut uindicare non cessant? an iustior est priuata uiolentia <lb/>
            quam regia diligentia? sed haec omitto. illud quaero, <lb/>
            cum manifesta enumeret apostolus opera carnis — quae <lb/>
            sunt, inquit, fornicationes, immunditiae, luxuria, <lb n="10"/>
            idolorum seruitus, ueneficia, inimicitiae, contentiones, <lb/>
            aemulationes, animositates, dissensiones, <lb/>
            haereses, inuidiae, ebrietates, comisationes et his <lb/>
            similia —, quid istis uideatur, ut crimen idolatriae putent <lb/>
            iuste ab imperatoribus uindicari, aut si nec hoc uolunt, cur <lb n="15"/>
            in ueneficos uigorem legum egeri iuste fateantur, in haereticos <lb/>
            autem atque impias dissensiones nolint fateri, cum in eisdem <lb/>
            iniquitatis fructibus auctoritate apostolica numerentur? an forte <lb/>
            nec talia potestates istas humanae constitutionis curare permittunt? <lb/>
            propter quid ergo gladium portat, qui dictus est <lb n="20"/>
            minister dei uindex in iram eis qui male agunt? nisi forte, <lb/>
            quemadmodum nonnulli eorum sane imperitissimi hoc intellegere <lb/>
            solent, de honoribus ecclesiasticis dictum est, ut gladius intellegatur <lb/>
            uindicta spiritalis quae excommunicationem operatur, <lb/>
            cum prouidentissimus apostolus consequenti contextione lectionis <lb n="25"/>
            satis aperiat quid loquatur. illic quippe addidit: propter hoc <lb/>
            enim et tributa praestatis ac deinde subiunxit: reddite <lb/>
            omnibus debita: cui tributum tributum, cui

<note type="footnote"> 9 Gal. 5, 19-21 20 cf. Rom. 13, 4 26 Rom. 13, 6. 7 </note>

<note type="footnote"> 3 etiam <hi rend="italic">om. F</hi> 9 manifeste <hi rend="italic">MPa</hi> (cpavepa ta epfa Tijs oapxo\'?) <lb/>
            10 luxuria-inimicitiae <hi rend="italic">om. a</hi> 11 beneficia <hi rend="italic">D</hi> 13 comisationes <hi rend="italic">sic D</hi> <lb/>
            14 ut] utrum F an <hi rend="italic">G</hi> 16 exeri] exerceret <hi rend="italic">M</hi> exerceri a 17 noluit <hi rend="italic">M</hi> <lb/>
            nolunt <hi rend="italic">EFGHI</hi> 18 numerent <hi rend="italic">M</hi> 19 istae <hi rend="italic">Fv, om. H</hi> humanae <lb/>
            istas <hi rend="italic">M</hi> permittuntur curare <hi rend="italic">v</hi> permittuntur <hi rend="italic">FH</hi> 20 quid] quod <hi rend="italic">M</hi> <lb/>
            23 esse <hi rend="italic">MFGI</hi> 24 qui P 27 subiuncxit <hi rend="italic">Ptnl</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="38"/>
            uectigal uectigal, cui honorem honorem, cui timorem <lb/>
            timorem. hoc ergo iam restat, ut istis disputationibus suis <lb/>
            prohibeant christianos tributa persoluere, cum et dominus talia <lb/>
            sentientibus Pharisaeis, quos imitantur isti, nummo inspecto <lb/>
            responderit: reddite Caesari quod Caesaris est et deo<lb n="5"/>
            quod dei est. hi uero in utroque inoboedientes atque impii <lb/>
            nec deo reddunt christianum amorem nec regibus humanum <lb/>
            timorem, ita caeci et insani, ut, cum schismaticos suos Maximianistas <lb/>
            per potestates a catholicis imperatoribus missas de <lb/>
            basilicis excluserint et ui magna iussionum et auxiliorum cedere<lb n="10"/>
            sibi compulerint, arguant catholicam, si pro ea catholici principes <lb/>
            tale aliquid fieri praeceperint. ipsi uero Maximianistae, <lb/>
            antequam essent Maximianistae, id est cum adhuc uno simul <lb/>
            Donatistarum consortio tenerentur, quae ab eis Rogatus ille <lb/>
            Maurus per regem barbarum Firmum quam saeua quam acerba<lb n="15"/>
            perpessus sit, recolant et taceant nec conqueri audeant, si quid <lb/>
            huiusmodi uel a Primianistis propter suum schisma uel cum <lb/>
            Primianistis propter Donatistarum schisma non pro religione <lb/>
            sacra, sed pro animositate sacrilega patiuntur. 
</p></div><div n="17" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="11" unit="altchapter"/> Fortassis enim dicunt grauiora se perpessos a catholicis<lb n="20"/>
            imperatoribus quam isti fecerunt uel per reges barbarorum <lb/>
            Rogatistis uel per iudices catholicorum imperatorum Maximianistis <lb/>
            uel etiam faciunt per furorem circumcellionum quibuscumque <lb/>
            potuerint. quasi uero inde quaestio est, utrum grauiora <lb/>
            patiantur quam faciunt, quod quidem nullo modo concesserim. <lb n="25"/>
            multa enim eorum saeuissima et acerbissima numerantur, immo <lb/>
            numerari non possunt, quae si pauciora essent uel eos in quos <lb/>
            admittuntur minus affligerent, eo ipso essent certe grauiora, quod

<note type="footnote"> 5 Matth. 22, 21 </note>

<note type="footnote"> 5 responderit <hi rend="italic">om</hi>. <foreign xml:lang="grc">β</foreign> reddite, ait <hi rend="italic">Hv</hi> caesari est <hi rend="italic">D</hi> est cesaris <hi rend="italic">M</hi> <lb/>
            6 hii <hi rend="italic">M</hi> 7 redditur <hi rend="italic">M</hi> 14 donatistarum <hi rend="italic">om. M</hi> 15 et quam seua <lb/>
            quam <hi rend="italic">F</hi> et quam <hi rend="italic">(om. G)</hi> acerba p 18 donatistas <hi rend="italic">EGI</hi> schisma <lb/>
            <hi rend="italic">om</hi>. <foreign xml:lang="grc">β</foreign> 21 uel <hi rend="italic">om. a</hi> rege barbaru <hi rend="italic">P corr</hi>. barbarum <hi rend="italic">D, cf. p. 39,</hi> <lb/>
            26 24 possunt <hi rend="italic">Ma</hi> est] sit <hi rend="italic">Ma</hi> 26 eorum <hi rend="italic">om. M</hi> et aceruissima <lb/>
            <hi rend="italic">D, om. a</hi> 28 ammittuntur <hi rend="italic">D, item infra</hi> ipse <hi rend="italic">D</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="39"/>
            non ab ordinatis potestatibus iubentur, sed extraordinariis furoribus <lb/>
            admittuntur. non enim tam multa sunt quae aduersus <lb/>
            Maximianistas per iudices humanae constitutionis egerunt. in <lb/>
            eo genere actionum ponant, si uolunt, quae etiam ad persequendum <lb/>
            Rogatum Maurum ab eis per Firmum barbarum gesta <lb n="5"/>
            sunt, et illum licet hostem immanissimum Romanorum in legitimis <lb/>
            potestatibus numerent. sed haec non tam multa sunt, quam <lb/>
            multa cotidie per furiosos ebriosorum iuuenum greges quibus <lb/>
            principes constituunt, qui primum tantummodo fustibus, nunc <lb/>
            etiam ferro se armare coeperunt, qui circumcellionum notissimo <lb n="10"/>
            nomine per totam Africam uagantur et saeuiunt, contra omnem <lb/>
            ordinem legum potestatumque committunt. quorum scelera <lb/>
            cum ad eos deferuntur, fingunt se ignorare tale hominum genus <lb/>
            uel omnino ad se non pertinere contra quam omnes homines <lb/>
            norunt ore impudentissimo affirmant; neque hanc saltem uocem <lb n="15"/>
            totius orbis accipiunt, multo probabilius ueriusque dicentis <lb/>
            nescire se quid in Africa gestum sit siue a parte Donati siue <lb/>
            contra partem Donati, si licet in ipsa Africa Donatistis episcopis <lb/>
            Donatistarum circumcellionum uel facta nescire uel dicere <lb/>
            ad se non pertinere. <lb n="20"/>
            
</p></div><div n="18" subtype="section" type="textpart"><p>Sed, ut dicere coeperam, non hoc modo quaeritur, utrum <lb/>
            patiantur grauiora quam faciunt, sed utrum aduersus haereticos <lb/>
            et schismaticos fieri tale aliquid liceat. si enim dicunt non <lb/>
            licere, cur ipsi faciunt? si autem licere fatentur, etiamsi ostendant, <lb/>
            quod nullo modo possunt, grauiora se perpeti a catholicis <lb n="25"/>
            imperatoribus quam ipsi per iudices eorum uel per reges <lb/>
            barbarorum schismaticis suis fecerunt uel per insaniam circumcellionum <lb/>
            omni generi hominum faciunt, neque hoc mirandum

<note type="footnote"> 4 quae <hi rend="italic">MP</hi> quod <hi rend="italic">D</hi> quaeque <hi rend="italic">Fv</hi> quam quae <hi rend="italic">GH</hi> quam quod <hi rend="italic">EI</hi> 6 et] <lb/>
            etsi a <hi rend="italic">7 potestatibus om. a</hi> 8 per] agunt per a quibus] quos <lb/>
            <hi rend="italic">F</hi> 11 saeuiunt] saeua <hi rend="italic">Ma</hi> 14 contra quam] cum <hi rend="italic">M</hi> quam <hi rend="italic">om. a</hi> <lb/>
            15 norunt <hi rend="italic">om</hi>. a 17 Donati <hi rend="italic">om</hi>. a 18 si licet] quam (quando <lb/>
            <hi rend="italic">EI)</hi> scilicet <hi rend="italic">Ma</hi> Donatistis <hi rend="italic">om. M</hi> Donatistis episcopis <hi rend="italic">om. a</hi> 19 Donatistarum <lb/>
            episcopos a cercicellionum D 21 caeperant <hi rend="italic">M</hi> hoc <lb/>
            non quaeritur modo a 23 tale aliquid fieri a dicent <hi rend="italic">Ptnl</hi> 24 etiam <lb/>
            sic v 26 regem <hi rend="italic">a, cf. p. 38, 21</hi> 27 eorum barbarorum <hi rend="italic">Pml</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="40"/>
            est, si plus possunt principes quam missi a principibus iudices; <lb/>
            si plus possunt Romani imperatores quam barbari reges, et <lb/>
            si merito grauiora legibus patitur latro quam contra leges ipse <lb/>
            committit. unde merito constitutionibus iustis grauiora patiuntur <lb/>
            circumcellionum mancipes quam faciunt circumcelliones. <lb n="5"/>
            et tamen tanta est mansuetudo christiana, ut poenas eorum <lb/>
            incomparabiliter superent facinora eorum. sed ecce damnauerunt <lb/>
            in concilio suo Maximianistas trecenti et decem episcopi Donatistae, <lb/>
            illi autem pertinacia peruersitatis suae basilicis cedere <lb/>
            nolebant. aditi sunt iudices, concilium eorum proconsularibus<lb n="10"/>
            gestis inditum est. deinde iussum est, ut illi qui tanto episcoporum <lb/>
            numero damnati sunt cederent locis. qui facile cesserunt <lb/>
            non multa passi sunt, qui autem resistere temptauerunt quemadmodum <lb/>
            afflicti sint quis ignorat? sed tamen si tanta fuisset <lb/>
            immanitas resistentium, ut ad iniurias iudicum perueniret,<lb n="15"/>
            nonne multo acerbiora Romanis legibus paterentur? sic et <lb/>
            tunc, cum post terminum causae, in qua se isti a catholica <lb/>
            praeciderunt, consequenter agi coepisset, ut basilicas non tenerent, <lb/>
            et tenerent imperialibus resistendo iussionibus et sic <lb/>
            resistendo, ut uis illa circumcellionum notissima praeualeret,<lb n="20"/>
            addendo etiam insuper, ut cum donis ecclesiae quos miserat <lb/>
            imperator per Africam euntes turbulentissimis et saeuissimis <lb/>
            seditionibus agitarent, tales in eos leges proferebantur, ut ne <lb/>
            ipsas quidem basilicas quae non erant unitatis, sed a separatis <lb/>
            atque in suo iam schismate constitutis fuerant fabricatae,

<note type="footnote"> 21 cf. Optat. III 4 </note>

<note type="footnote"> 3 patiuntur latrones <hi rend="italic">M</hi> ipsi committunt <hi rend="italic">M</hi> 5 cercicellionum <hi rend="italic">et</hi> <lb/>
            cercicelliones <hi rend="italic">D</hi> 6 est tanta v christianorum <hi rend="italic">Ma</hi> 8 et <hi rend="italic">om</hi>. [3 <lb/>
            9 suis <hi rend="italic">MPv</hi> 10 additi <hi rend="italic">M</hi> 11 indictum <hi rend="italic">EGHI</hi> inductum <hi rend="italic">Mv, <lb/>
            cf. II 3, 7</hi> uisum est <hi rend="italic">EGHI</hi> 13 temtauerunt <hi rend="italic">D</hi> 14 sunt <hi rend="italic">M</hi> <lb/>
            16 aceruiora <hi rend="italic">D</hi> regibus P 17 cum <hi rend="italic">om. Dml</hi> 18 cepissent <hi rend="italic">Dml<lb/>
             ut uidetur</hi> 19 et tenerent <hi rend="italic">om. DM</hi> et sic resistendo] ita <hi rend="italic">a</hi> 20 ut] <lb/>
            ut ita <hi rend="italic">M</hi> notissima circumcellionum p 21 insuper etiam <hi rend="italic">a</hi> 22 tribulentissimis <lb/>
            <hi rend="italic">M</hi> 23 proferebantur <hi rend="italic">scripsi</hi> proferrentur <hi rend="italic">DPm2</hi> proferentur <lb/>
            <hi rend="italic">Pml proferuntur Ma</hi> 25 iam <hi rend="italic">om. a</hi>-</note> <lb n="25"/>
             
<pb n="41"/>
            retinere sinerentur. qua in re iam suas iniurias potestas regia <lb/>
            uindicauit. quid enim ualent iuste possidere inimici iustitiae? 
</p></div><div n="19" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="12" unit="altchapter"/> Nec pro eis aliquid promulgasse inuenitur nisi <lb/>
            apostata Iulianus, cui pax et unitas christiana nimium displicebat, <lb/>
            quandoquidem ipsa ei unde impie ceciderat religio displiceret. <lb n="5"/>
            cui quidem isti Donatistae, sicut iudicum gesta testantur <lb/>
            quibus id quod impetrauerant allegarunt, talibus uerbis supplicauerunt, <lb/>
            ut ei fortasse mitius ad idolorum cultum quidam <lb/>
            timore consenserint quam eum isti furore laudauerint. dixerunt <lb/>
            enim, quod aput eum sola iustitia locum haberet. quid ergo <lb n="10"/>
            aliud dixisse repperiuntur nisi uel christianam sanctitatem non <lb/>
            esse iustitiam, quae aput illum nullum haberet locum, aut <lb/>
            honorem daemonum esse iustitiam, qui aput illum primum <lb/>
            haberet locum? aliorum autem imperatorum leges quam uehementes <lb/>
            aduersus eos latae sint quis ignorat? in quibus una <lb n="15"/>
            generalis aduersus omnes, qui se christianos dici uolunt et <lb/>
            ecclesiae catholicae non communicant, sed suis separatis conuenticulis <lb/>
            congregantur, id continet, ut uel ordinator clerici <lb/>
            uel ipse ordinatus denis libris auri multentur, locus uero ipse <lb/>
            quo impia separatio congregatur redigatur in fiscum. sunt et <lb n="20"/>
            aliae iussiones generales, quibus eis uel faciendi testamenta <lb/>
            uel per donationes aliquid conferendi facultas adimitur uel ex <lb/>
            donationibus aut testamentis aliquid capiendi. nam in quadam <lb/>
            causa cum homo nobilis imperatoribus supplicasset, quod soror <lb/>
            eius, quae de parte Donati fuerit, cum defungeretur, in nescio <lb n="25"/>
            quos communionis suae et maxime in quendam Augustinum <lb/>
            episcopum eorum plurima contulisset, ex illa generali lege

<note type="footnote"> 14 cf. cod. Theodos. XVI 5. Uictor Uit. III 8 sqq. </note>

<note type="footnote"> 3 promulgasse quis <hi rend="italic">Ma</hi> 5 displiceret] displicent <hi rend="italic">M</hi> 7 id] hii <hi rend="italic">F</hi> <lb/>
            hi <foreign xml:lang="grc">β</foreign> impetraaerunt <hi rend="italic">EFv</hi> 9 furiosi laudauerunt a 10 solum <hi rend="italic">codd. <lb/>
            praeter DP, cf. Petil. II 92, 203 sqq</hi>. 11 repperiuntur <hi rend="italic">sic DMPEG</hi> <lb/>
            uel <hi rend="italic">om. a</hi> 13 qui-locum <hi rend="italic">om. MfA</hi> quia <hi rend="italic">P</hi> primum <hi rend="italic">Dm2</hi> <lb/>
            nullum <hi rend="italic">Dml</hi> nullum non <hi rend="italic">P</hi> 14 quam] quae <hi rend="italic">EmlGIv</hi> uehementer <lb/>
            <hi rend="italic">Em2FGHv</hi> 15 sunt a ignoret <hi rend="italic">Pml</hi> 16 christianos se a 17 in <lb/>
            suis p separatim <hi rend="italic">HI\' om. G</hi> 19 ipsi <hi rend="italic">M</hi> multetur <hi rend="italic">M</hi> 22 uel <lb/>
            <hi rend="italic">ante</hi> per <hi rend="italic">om. M</hi> 25 fuerat <hi rend="italic">Ma</hi> nescio ip a in quos nescio <hi rend="italic">M</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="42"/>
            praeceptum est, ut omnia fratri restituerentur; ubi etiam <lb/>
            circumcellionum mentio facta est, si more suo uiolenter obsisterent, <lb/>
            quo genere auxiliorum et amminiculis repellerentur. <lb/>
            sic enim noti, sic multis proeliis probati sunt, ut de his et <lb/>
            supplex imperatoris et imperator tacere non posset. <lb n="5"/>
            
</p></div><div n="20" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="13" unit="altchapter"/> Quae cum ita sint, cum et diuinis et humanis <lb/>
            legibus ita damnentur, tanta est tamen mansuetudo christiana, <lb/>
            ut non solum teneant basilicas quas iam praecisi aedificarunt, <lb/>
            sed nec eas omnes reddiderint unitati quas ab exordio unitas <lb/>
            tenuit. et cum ipsi Maximianistas de basilicis ad partem Donati<lb n="10"/>
            pertinentibus per iudices a catholicis imperatoribus missos <lb/>
            instanter excluserint, tamen a multis locis, quos catholica <lb/>
            ante unitas retinebat, nec ipsorum catholicorum imperatorum <lb/>
            legibus excluduntur. postremo, si quid forte aliquando immoderatius <lb/>
            in eos factum est, ut christianam excederet lenitatem,<lb n="15"/>
            displicet omnibus frumentis messis dominicae, id est in Christo <lb/>
            laudabilibus christians, qui siue centenario siue sexagenario <lb/>
            siue tricenario fructu in catholica ecclesia toto orbe succrescunt. <lb/>
            </p></div><div n="21" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="14" unit="altchapter"/> Quapropter zizania uel paleam catholicae segetis<lb n="20"/>
            nobiscum copiosissime accusent, sed nobiscum ferre patientissime <lb/>
            non recusent. qui enim noluit ante tempus eradicare <lb/>
            zizania et a frumentorum permixtione separare, sinite, inquit, <lb/>
            utraque crescere usque ad messem. et cum inuolucrum <lb/>
            eiusdem similitudinis quaerentibus discipulis explicaret, non<lb n="25"/>
            ait:\'ager est Africa\', sed ait: ager autem eat hie mundus. <lb/>
            per totum ergo mundum seges ista seminata est, per totum

<note type="footnote"> 17 cf. Matth. 13, 23 23 Matth. 13, 30 26 Matth. 13, 38 </note>

<note type="footnote"> 2 est facta <hi rend="italic">MP</hi> 3 amminiculis <hi rend="italic">sic DMPmlFGH</hi> 5 supplex <lb/>
            (suplex <hi rend="italic">D)</hi> imperatoris <hi rend="italic">DP</hi> supplicatio imperatori fieret (f. i. <hi rend="italic">M) Ma</hi> <lb/>
            8 aedificauerunt (3 12 instantes <hi rend="italic">M</hi> 15 ut] quod GT 17 siue sexagenario <lb/>
            siue tricenario <hi rend="italic">om. M</hi> 20 zizaniam <hi rend="italic">M</hi> 22 qui enim noluit] <lb/>
            qui noluit (nolunt <hi rend="italic">M)</hi> enim <hi rend="italic">MP</hi> noluit enim dominus a 23 zizaniam <hi rend="italic">M</hi> <lb/>
            permixtione] permaxime <hi rend="italic">M</hi> inquid <hi rend="italic">D</hi> 24 inuolutum <hi rend="italic">F (mg</hi>. uel <lb/>
            inuolucrum), <hi rend="italic">MEI</hi> 26 autem (se) <hi rend="italic">om</hi>. (3 est autem <hi rend="italic">M</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="43"/>
            superseminata zizania, per totum crescit utrumque usque ad <lb/>
            messem. numquid aut Donatus fuit maior messorum aut eo <lb/>
            tempore, quo se isti a terrarum orbe separarunt, tempus <lb/>
            messis aduenerat, cum idem dominus, ne alicui liceret interpretari <lb/>
            quod uellet, apertissime dixerit: messis autem <lb n="5"/>
            est finis saeculi, messores autem angeli sunt? <lb/>
            tales enim messores errare non possunt, ut nec frumenta <lb/>
            pro zizaniis colligant nec pro frumentis zizania redigant. isti <lb/>
            autem, cum quasi zizania fugiunt, se ipsos esse zizania demonstrarunt, <lb/>
            in manifestissimo sacrilegio contra sententiam domini <lb n="10"/>
            praedicantes, ut, cum ille dicat: sinite utraque crescere <lb/>
            usque ad messem, isti per tam magnum agrum id est <lb/>
            totum mundum tantummodo zizania crescere, frumenta uero <lb/>
            deminuta et in sola Africa remansisse contendant, Christo regi <lb/>
            et principi nostro sacrilegam facientes iniuriam. scriptum est <lb n="15"/>
            enim: in lata gente gloria regis, in deminutione <lb/>
            autem populi contritio principis. sed iam tempus <lb/>
            est, quantum existimo, ipsa testimonia scripturarum, quae <lb/>
            male interpretando decipiunt imperitos, diligenter attendere <lb/>
            et quantum donat dominus secundum intellectum catholicae <lb n="20"/>
            ueritatis aperire. 
</p></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>