<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa021a.opp-lat1:29-31</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa021a.opp-lat1:29-31</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa021a.opp-lat1"><div n="29" subtype="chapter" type="textpart"><p>Quis igitur ista ordinauit? quis distribuit atque distinxit? <lb/>
            quis numerum, qualitatem, formas, uitam dedit ? haec <lb/>
            enim omnia per se ipsa bona sunt nec inuenitur, unde cuique <lb/>
            naturae nisi ab omnium bonorum deo auctore tribuantur. non <lb n="20"/>
            enim sicut chaos describere, uel quo modo insinuare etiam <lb/>
            poetae solent informem quandam materiem sine specie, sine <lb/>
            qualitate, sine mensuris, sine numero et pondere, sine ordine <lb/>
            ac distinctione confusum nescio quid atque omnino expers <lb/>
            omni qualitate, — unde illud quidam doctores graeci <sic>iiroiov</sic> <lb n="25"/>
            uocant — non ergo sic isti hanc quam uocant terram

<note rend="script" type="footnote">1 mens <hi rend="italic">om. P</hi> atque] et <hi rend="italic">HCSb</hi> origo (ri 8. <hi rend="italic">I. m. 2) H</hi> haecque <hi rend="italic">H <lb/>
            hecque 6 heque T</hi> 3 uocantft 4 aquae] atqueH <hi rend="italic">8 iste T</hi> 9 mhil*ominus <lb/>
            (h <hi rend="italic">er.) H</hi> 10 quero <hi rend="italic">T</hi> namque <hi rend="italic">om. S</hi> genus unum <hi rend="italic">b</hi> 13 dicent <hi rend="italic">HT</hi> <lb/>
            tenebras habitauerunt <hi rend="italic">b</hi> habuerint <hi rend="italic">HTVCS</hi> aquae] aeque <hi rend="italic">T</hi> aquas <lb/>
            sicut natantes b 14 uentos sicut <hi rend="italic">b</hi> 15 ignes <hi rend="italic">HTVCSb</hi> 16 fumum <hi rend="italic">b</hi> <lb/>
            m <lb/>
            18 qualitate (m <hi rend="italic">add. m. f) P</hi> qualitates <hi rend="italic">HTVCSb</hi> 19 ipsQ <hi rend="italic">T 20 K H <lb/>
            21 cahos S</hi> describeremusa <hi rend="italic">uel om. b</hi> quoquo HYb <hi rend="italic">etiã insinuare b</hi> <lb/>
            22 quadamP materiam SVC 23 mensurab <hi rend="italic">sine an £ enumero om.HTCS</hi> <lb/>
            25 omnis qualitatis <hi rend="italic">T</hi> greci <hi rend="italic">P</hi> grecia Hl grece <hi rend="italic">T</hi> u\'bi gra R firtoiov] <lb/>
            apaeon <hi rend="italic">P</hi> poeeton <hi rend="italic">H</hi> pote6n <hi rend="italic">T</hi> poeton <hi rend="italic">SVRb</hi> peton <hi rend="italic">L</hi> epoton Cl <lb/>
            26 uocantur <hi rend="italic">T</hi> </note><lb/>
             
<pb n="230"/>
            tenebrarum insinuare conantur, sed omnino aliter longeque diuerse <lb/>
            atque contrarie latus lateri adiungunt atque conliniant: naturas <lb/>
            quinque numerant, distingunt, ordinant, qualitatibus propriis <lb/>
            enuntiant nec eas desertas infecundasque esse permittunt, sed <lb/>
            suis inhabitatoribus conplent eisque ipsis formas congruas et<lb n="5"/>
            suis habitationibus adcommodatas adtribuunt et quod antecellit <lb/>
            omnibus, uitam. haec tanta bona enumerare et ab auctore <lb/>
            omnium bonorum deo aliena esse dicere, hoc est nec in rebus <lb/>
            agnoscere tantum ordinis bonum nec in se tantum erroris <lb/>
            malum. <lb n="10"/>
            
</p></div><div n="30" subtype="chapter" type="textpart"><p>Sed ista, inquit, genera quinque illas naturas <lb/>
            inhabitantia saeua erant atque pestifera. quasi ego in <lb/>
            eis saeuitiam pestemque laudauerim. ecce, ego tecum uitupero, <lb/>
            quae in illis mala esse criminaris, lauda tu mecum, quae in <lb/>
            illis bona ipse commemoras: ita uidebis bona malis permixta<lb n="15"/>
            te uelle constituere pro summo et extremo malo. uitupero <lb/>
            ibi tecum pestem, lauda ibi mecum salutem; non enim genera <lb/>
            illa uel gigni uel nutriri uel inhabitare illam terram sine <lb/>
            aliqua salute potuissent. uitupero ibi tecum tenebras, lauda <lb/>
            ibi mecum fecunditatem; tenebras enim dicis „inaestimabiles.<lb n="20"/>
            et addis tamen "cum propriis fetibus," quamquam <lb/>
            tenebrae non sunt corporeae totumque hoc nomen lucis absentia <lb/>
            est, sicut nuditas carere uestitu et inanitas uacare corporis <lb/>
            plenitudine; ac propterea tenebrae nihil gignere potuerunt, <lb/>
            quamuis terra potuerit tenebrosa, id est carens luce <lb n="25"/>
            aliquid gignere. sed interim hoc omittamus. fetus tamen ubi

<note rend="script" type="footnote">1 diuersae P 2 contrariae <hi rend="italic">PT</hi> èliniant <hi rend="italic">H</hi> collinifh: b 3 distingunt <lb/>
            (sting <hi rend="italic">in ras.) H</hi> distinguunt <hi rend="italic">TVCSb</hi> 4 ac infecundas <hi rend="italic">VSCLb</hi> <lb/>
            et infecundas <hi rend="italic">TR</hi> 5 eisdeque <hi rend="italic">b</hi> 6 inhabitatioibus <hi rend="italic">b</hi> adcomodas <hi rend="italic">HTRb</hi> <lb/>
            7 uita P hec <hi rend="italic">T</hi> bonae numerare Hl 8 bonorum omnium <hi rend="italic">T</hi> <lb/>
            d <lb/>
            in <hi rend="italic">om. b</hi> 12 inhabitantiassaeuerant H* <hi rend="italic">ante</hi> saeua <hi rend="italic">add. m. <lb/>
            saec</hi>. Vn. <hi rend="italic">8. l</hi>. quae P 13 seuitiam <hi rend="italic">T</hi> . 15 ipse] esse <hi rend="italic">L, om. V</hi> <lb/>
            permixta,te uelle <hi rend="italic">H</hi> 18 terram illam <hi rend="italic">b</hi> 19 salute aliqua <hi rend="italic">HSVBb</hi> <lb/>
            20 fgcunditatem <hi rend="italic">T</hi> inestimabilea <hi rend="italic">T</hi> 21 fftibua <hi rend="italic">T</hi> 22 corpora <hi rend="italic">T</hi> <lb/>
            23 carere t uacare <hi rend="italic">V</hi> 26 fetus] ffdus <hi rend="italic">T</hi> foedus <hi rend="italic">VL</hi> fedus <hi rend="italic">b (in mg</hi>. <lb/>
            al. fetus) tamen—est <hi rend="italic">om. TYL</hi> </note><lb/>
             
<pb n="231"/>
            exoriuntur, et temperamentum est aptum saluti et quaedam <lb/>
            concordia numerosa ordinat atque in unitatem coaedificat <lb/>
            membra nascentium sibimet inuicem moderationis pace congruentia. <lb/>
            quae omnia quis non intellegat maiore laude quam <lb/>
            tenebras uituperatione dignanda? uitupero ibi tecum caenum <lb n="5"/>
            turbidum aquarum, lauda ibi mecum et ipsam speciem qualitatemque <lb/>
            aquarum et inhabitatorum natantium membra congruentia, <lb/>
            uitam corpus continentem et regentem et omne <lb/>
            temperamentum sui generis ualetudini adcommodatum. quantumuis <lb/>
            enim aquas caenosas turbidasque reprehendas, eo tamen, <lb n="10"/>
            quod tales aquas dicis, ut animantia sua possent et gignere <lb/>
            et continere, speciem illis qualiscumque corporis et partium <lb/>
            similitudinem, qua in unam formantur pacanturque qualitatem, <lb/>
            auferre non potes, quia si abstuleris, nullum erit corpus: <lb/>
            quae omnia, si es homo, sentis esse laudanda. et quantumuis <lb n="15"/>
            illorum inhabitatorum saeuitiam et inter se impetus dilacerationis <lb/>
            et uastationis exaggeres, non eis tamen adimis numerosos <lb/>
            formarum terminos, quibus sibi singula eorum corpora membrorum <lb/>
            parilitate pacata sunt, et temperamentum salutis, et <lb/>
            moderamen animae partes sui corporis in unitatem amicitiae <lb n="20"/>
            concordiaeque redigentis: quae si humano sensu intueris, <lb/>
            uides plus esse laudanda quam illa uituperanda, quae displicent. <lb/>
            uitupero ibi tecum horrorem uentorum, lauda ibi mecum <lb/>
            eorundem uentorum spirabilem nutricemque naturam et speciem <lb/>
            corporis conuenientia partium continuati atque diffusi : quibus <lb n="25"/>
            rebus omnibus illos inhabitatores suos poterant et gignere et <lb/>
            \' alere et salubriter continere eorumque inhabitatorum, cum <lb/>
            cetera, quae in omnibus animantibus superiore ratione laudata

<note type="footnote">1 q :*di\\ <hi rend="italic">H</hi> quedam <hi rend="italic">T</hi> 2 coedificat <hi rend="italic">T</hi> 3 sibi <hi rend="italic">b</hi> 4 maiori <hi rend="italic">b</hi> <lb/>
            5 dignanda] donanda <hi rend="italic">T</hi> 9 ualitudini <hi rend="italic">Vb</hi> 10 cenosas P reprae- <lb/>
            <hi rend="italic">hendas PT</hi> 11 quod] qui P <hi rend="italic">et ante gignere om. V 12 illius HVCSRb</hi> <lb/>
            13 pacantur <hi rend="italic">TVL</hi> 15 omo Tl 16 se <hi rend="italic">om. RSCVb</hi> dilacerationes <lb/>
            <hi rend="italic">TVCb</hi> 17 uastationes <hi rend="italic">TVCb</hi> 20 animae] formae <hi rend="italic">HTVCSLRb</hi> <lb/>
            21 redientia <hi rend="italic">H</hi> 22 illa om. <hi rend="italic">b</hi> 24 eorlldem <hi rend="italic">T</hi> 25 congruentia <hi rend="italic">b</hi> <lb/>
            26 et alere] et alere (e <hi rend="italic">uoc</hi>. et <hi rend="italic">s. l. a m. 1) H</hi> 27 horumque <hi rend="italic">T</hi> <lb/>
            28 superiori b </note><lb/>
             
<pb n="232"/>
            sunt, tum proprie inpigros et faciles unde uelint et quo uelint <lb/>
            transitus et alarum in uolatu concordem nisum et non inparem <lb/>
            motum. uitupero ibi tecum corruptionem ignis, lauda <lb/>
            ibi mecum genitabilem ignem et uigentem oportunamque eius <lb/>
            temperationem nascentibus, et ut coalescerent et ut suis numeris<lb n="5"/>
            liniamentisque perficerentur et ut uiuere atque habitare <lb/>
            ibi possent: quae omnia non solum in ignis habitatione, sed <lb/>
            in ipsis quoque habitantibus miranda et laudanda esse cognoscis. <lb/>
            uitupero ibi tecum obscuritatem fumi et inmanitatem principis, <lb/>
            qui in eo, sicut dicis, morabatur, lauda ibi mecum, quod uel<lb n="10"/>
            in ipso fumo nullam partem inuenis dissimilem ceteris, ex <lb/>
            quo in genere suo partium inter se suarum congruentiam <lb/>
            modumque custodit. ut quadam unitate sit quod est: quae <lb/>
            nemo sobrie considerat et non mirabiliter laudat. quid? quod <lb/>
            etiam fumo addis uim potentiamque generandi, quando eidem<lb n="15"/>
            quoque inhabitatores principes tribuis, ut quod hic numquam <lb/>
            uidimus, ibi fumus fecundus sit et salubrem suis habitatoribus <lb/>
            praebeat mansionem. 
</p></div><div n="31" subtype="chapter" type="textpart"><p>Quod etiam in ipso fumi principe inmanitatem solam <lb/>
            aduertisti, quam uituperares, nonne debuisti adtendere cetera, <lb n="20"/>
            quae te in eius naturae laudem cogerent? habebat enim animam <lb/>
            et corpus, illam uiuificantem, hoc uita inspiratum, cum <lb/>
            illa regeret, hoc obtemperaret; illa praeiret, hoc subsequeretur; <lb/>
            illa contineret, hoc non difflueret; illa moueret in numeros, <lb/>
            hoc numerosa membrorum conpagine constabiliretur. nonne <lb n="25"/>
            te ad laudem mouet in hoc uno principe uel pax ordinata <lb/>
            uel ordo pacatus? quod autem de uno dictum est, hoc de * <lb/>
            ceteris intellegi licet. sed enim erat in alios ferus et inmanis. <lb/>
            non hoc laudo, sed tanta illa, quae non uis adtendere. quae

<note rend="script" type="footnote"><hi rend="italic">1 propria T</hi> l intransitus H 2 inuolatuH 4 opportunamqueP 5 et <lb/>
            nnnte <lb/>
            <hi rend="italic">post</hi> nascentibus <hi rend="italic">om. T</hi> mimeris <hi rend="italic">(corr. m. 2) T</hi> 10 dicit <hi rend="italic">b</hi> 15 generandi <lb/>
            (i 8. <hi rend="italic">exp</hi> 0 <hi rend="italic">a m. 1) H</hi> 17 habtotoribus <hi rend="italic">(aut</hi> habrotoribus) to-ro <hi rend="italic">in <lb/>
            ras. H</hi> 18 tribuat <hi rend="italic">b</hi> 19 quid P ipsorfl <hi rend="italic">H</hi> 20 attendere <hi rend="italic">P</hi> 21 co*gerent <lb/>
            (n <hi rend="italic">er.) H</hi> 22 quum P 24 deflueret <hi rend="italic">Vb</hi> 25 stabiliretur <hi rend="italic">b</hi> <lb/>
            28 ferns] seuerus <hi rend="italic">HTVCSLb</hi> inmanis] iniustus <hi rend="italic">V</hi> 29 tanta <hi rend="italic">om. b</hi> <lb/>
            attendere P </note> <lb/>
             
<pb n="233"/>
            si uel admonitus intuetur atque considerat, quisquis Manichaeo <lb/>
            temere credidit, sine dubitatione cognoscit, cum de istis naturis <lb/>
            loquitur, de bonis quibusdam se loqui, sed non summis <lb/>
            et infabricatis, sicuti est deus una trinitas, neque de his <lb/>
            fabricatis, quae sublimiter ordinata sunt, sicuti sunt angeli <lb n="5"/>
            sancti et beatissimae potestates, sed de infimis et pro sui <lb/>
            generis modulo in imo rerum ordinatis bonis: quae dum conparantur <lb/>
            superioribus, uituperandae ab inperitis existimantur, <lb/>
            et dum consideratur, quantum his desit boni, quod illis adest, <lb/>
            eiusdem boni absentia mali nomen tenet. et ego quidem propterea <lb n="10"/>
            sic de istis naturis disputo, quoniam ea nominantur, <lb/>
            quae in hoc mundo nota nobis sunt. nouimus enim tenebras, <lb/>
            aquas, uentos, ignem, fumum; nouimus etiam animalia serpentia, <lb/>
            natantia, uolantia, quadrupedia, bipedia: in quibus. <lb/>
            omnibus exceptis tenebris, quae, ut dixi, nihil sunt aliud <lb n="15"/>
            quam lucis absentia, quae oculis non uidendo discernuntur <lb/>
            — sicut silentium auribus non audiendo — non quia tenebrae <lb/>
            sunt aliquid, sed quia lux non est — sicut non quia silentium <lb/>
            est aliquid, sed quia sonus non est — exceptis ergo <lb/>
            tenebris in hac enumeratione ceterae naturae sunt et omnibus <lb n="20"/>
            notae, quarum speciem, quia, in quantumcumque est, laudabilis <lb/>
            et bona est, nemo prudens abalienat ab auctore omnium <lb/>
            bonorum deo. 
</p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>