<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa021.opp-lat1:2.1-2.2</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa021.opp-lat1:2.1-2.2</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa021.opp-lat1"><div n="2" subtype="book" type="textpart"><div n="1" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="1" unit="altchapter"/>
          Iam nunc aliam, non Iuliani tantum, sed ei communem <lb/>
            cum pluribus Pelagianis episcopis, quam Thessalonicam miserunt, <lb/>
            consideremus epistulam eique domino adiuuante respondeamus, <lb/>
            ut possumus. quod opus nostrum ne longius fiat, quam causae ipsius <lb n="5"/>
            necessitas postulat, quid opus est ea quoque refellere, quae dogmatis <lb/>
            eorum insidiosa uenena non continent, sed tantum in auxilium suum <lb/>
            uel pro catholica fide contra Manicheorum, sicut loquuntur, profanitatem <lb/>
            consensionem orientalium episcoporum uidentur exposcere <lb/>
            nihil aliud nitentes, nisi ut horribili heresi obiecta, cuius se aduersarios<lb n="10"/>
            esse confingunt, lateant inimici gratiae in laude naturae? <lb/>
            quis enim eis hinc commouit aliquando quaestionem ? aut cui <lb/>
            catholicorum propterea displicent, quia damnant eos, quos praedixit <lb/>
            apostolus recessuros a fide, cauteriatam habentes conscientiam, <lb/>
            prohibentes nubere, abstinentes a cibis, quos inmundos putant,<lb n="15"/>
            nec putantes a deo cuncta esse condita? quis eos aliquando negare <lb/>
            conpulit, quod omnis creatura dei bona sit et nulla substantia sit, <lb/>
            quam non summus fecerit deus, nisi ipse deus qui non est ab aliquo <lb/>
            factus ? non ista in eis, quae constat esse catholica, reprehenduntur <lb/>
            atque damnantur. inpietatem quippe Manicheorum nimium stultam<lb n="20"/>
            et noxiam non solum fides catholica detestatur, uerum etiam heretici <lb/>
            omnes, qui non sunt Manichei. unde et isti Pelagiani hoc bene <lb/>
            faciunt Manicheis anathema dicere et eorum erroribus contradicere. <lb/>
            sed faciunt duo mala, quibus et ipsi anathemandi sunt: unum, <lb/>
            quod catholicos Manicheorum nomine criminantur, alterum, quod

<note type="footnote">13-17 cf. I Tim. 4. 1-4 </note>

<note type="footnote"> 2 ei] et <hi rend="italic">Vb</hi> 3 pluri (bus <hi rend="italic">eras.) B</hi> plurimis <hi rend="italic">EFbd</hi> pelaginis <hi rend="italic">B</hi> theso- <lb/>
            <hi rend="italic">lonicamO thesalonice B 5 possimus B</hi> ne] <hi rend="italic">non BD</hi> longum VJ 6 docmatisO <lb/>
            7 insidioseOmHnsiosaCml <hi rend="italic">8 pro om.Oml</hi> locunturOCD 9 concessionemOB <lb/>
            <hi rend="italic">10 ut om.C</hi> 11 configuntOml 12 commouetD 13 dannant <lb/>
            <hi rend="italic">B</hi> 15 abstinentis <hi rend="italic">C</hi> 16 putantes] putant <hi rend="italic">D</hi> 19 constant <hi rend="italic">D</hi> constant <hi rend="italic">EF <lb/>
            20 nimiam b 22 pelagini B</hi> 23 manichaeiOml et eorum <hi rend="italic">(et e s. ras. m2)0</hi> <lb/>
            24 anathematizandi <hi rend="italic">BDEFbd</hi> </note> <lb n="25"/>
             
<pb n="461"/>
            etiam ipsi hcresim noui erroris inducunt. neque enim quia Manicheorum <lb/>
            morbo non laborant, propterea fidei sanae sunt. non unum <lb/>
            est pestilentiae genus quemadmodum in corporibus ita et in mentibus. <lb/>
            sicut ergo medicus corporis non continuo pronuntiasset a mortis <lb/>
            periculo liberum, quem negasset hydropicum, si alio letali morbo <lb n="5"/>
            perspexisset aegrotum, ita istis non ideo ueritas gratulatur, quia <lb/>
            Manichei non sunt, si alio genere peruersitatis insaniunt. quapropter <lb/>
            aliud est quod anathemamus cum eis, aliud quod in eis. <lb/>
            detestamur enim cum eis, quod recte displicet etiam ipsis, ita tamen, <lb/>
            ut detestemur in eis, unde recte displicent ipsi. <lb n="10"/>
            
</p></div><div n="2" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="2" unit="altchapter"/> Manichei dicunt deum bonum non omnium naturarum <lb/>
            esse creatorem, Pelagiani dicunt deum non esse omnium aetatum in <lb/>
            hominibus mundatorem, saluatorem, liberatorem. catholica utrosque <lb/>
            redarguit et contra Manicheos defendens dei creaturam, ne <lb/>
            ab illo instituta negetur ulla natura, et contra Pelagianos, ut in <lb n="15"/>
            omnibus aetatibus perdita requiratur humana natura. Manichei <lb/>
            carnis concupiscentiam non tamquam accidens uitium, sed tamquam <lb/>
            naturam ab aeternitate malam uituperant, Pelagiani eam <lb/>
            tamquam nullum uitium, sed naturale sit bonum insuper laudant. <lb/>
            catholica utrosque redarguit Manicheis dicens: non natura, sed <lb n="20"/>
            uitium est\', Pelagianis dicens: \'non a patre, sed ex mundo est\', ut eam <lb/>
            uelut malam ualitudinem sanari utrique permittant, desinendo illi <lb/>
            tamquam insanabilem credere, isti tamquam laudabilem praedicare. <lb/>
            Manichei negant homini bono ex libero arbitrio fuisse initium mali, <lb/>
            Pelagiani dicunt etiam hominem malum sufficienter habere liberum <lb n="25"/>
            arbitrium ad faciendum praeceptum bonum. catholica utrosque <lb/>
            redarguit et illis dicens: fecit deus hominem rectu m, <lb/>
            et istis dicens: si uos filius liberaucrit, uere

<note type="footnote"> 11 cf. De natnra boni 41 (CSEL XXV 874, 23. 24) 21 cf. I Ioli. 2, 1G <lb/>
            27 Ecclc. 7, 30 28 Ioli. 8, 36 </note>

<note type="footnote"> lnoui] nobisO inducant V <hi rend="italic">3 pestilcntiac est DEFbd</hi> 4 praenuntiasset <lb/>
            <hi rend="italic">EF SliberatumOB</hi> ydropicum r si-aegrotum om. V <hi rend="italic">G prospexissct B</hi> <lb/>
            7 qu.apropterO 8 anathematizamus <hi rend="italic">BDEFbd</hi> in eis] <hi rend="italic">add</hi>. detestamnrOZi <lb/>
            <hi rend="italic">9euim om.Uml</hi> 10 detestamur Cm1 <hi rend="italic">11 esse naturanim B</hi> 12 pel. uerodicuntF <lb/>
            13 emundatorem <hi rend="italic">OB 1 iberatorcm om.Oml 15 instituta«0 inst ex instrncta<lb/>
             Ilml</hi> 18 natura F 20 cattholicaO <hi rend="italic">(sic saepius) 21 a om.Oml <lb/>
            ex om.Oml 22 ualetudinem HEF</hi> 23 insanauilemOwiI 24 bono] add. non OB <lb/>
            28 isti C liberauitZJ </note> <lb/>
             
<pb n="462"/>
            liberi eritis. Manichei dicunt animam particulam <lb/>
            dei naturae malae commixtione habere peccatum, Pelagiani <lb/>
            dicunt animam iustam non quidem particulam, sed creaturam dei <lb/>
            etiam in ista corruptibili uita non habere peccatum. catholica. <lb/>
            utrosque redarguit Manicheis dicens: aut facite arborem<lb n="5"/>
            bonam et fructum eius bonum aut facite arborem <lb/>
            malam et fructum eius malum- quod non diceretur <lb/>
            homini, qui naturam facere non potest, nisi quia peccatum non <lb/>
            natura, sed uitium est —. Pelagianis dicens: si dixerimus quia <lb/>
            peccatum non habemus, nos ipsos seducimus<lb n="10"/>
            et ueritasinnobisnonest. his morbis inter se contrariis <lb/>
            Manichei Pelagianique confligunt dissimili uoluntate, simili uanitate, <lb/>
            separati opinione diuersa, sed propinqui mente peruersa. 
</p></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>