<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa016.opp-lat1:3.41-retractationes.13</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa016.opp-lat1:3.41-retractationes.13</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa016.opp-lat1"><div n="3" subtype="book" type="textpart"><div n="41" subtype="section" type="textpart"><p>Deinde in nostrum Tullium conflictio ista durauit iam <lb/>
            plane saucia et ultimo spiritu Latinas litteras inflatura. nam nihil <lb/>
            mihi uidetur inflatius quam tam multa copiosissime atque ornatissime<lb n="15"/>
            dicere non ita sentientem. quibus tamen uentis faeneus ille Platonicus <lb/>
            Antiochus satis, ut mihi uidetur, dissipatus atque dispersus est. <lb/>
            nam Epicureorum greges in animis deliciosorum populorum aprica <lb/>
            stabula posuerunt. quippe Antiochus, Philonis auditor, hominis, <lb/>
            quantum arbitror, circumspectissimi, qui iam ueluti aperire cedentibus<lb n="20"/>
            hostibus portas coeperat et ad Platonis auctoritatem Academiam <lb/>
            legesque reuocare — quamquam et Metrodorus id antea facere <lb/>
            temptauerat, qui primus dicitur esse confessus non directo placuisse <lb/>
            Academicis nihil posse conprehendi, sed necessario contra Stoicos <lb/>
            huius modi eos arma sumpsisse — igitur Antiochus, ut institueram<lb n="25"/>
            dicere, auditis Philone Academico et Mnesarcho Stoico in Academiam <lb/>
            ueterem quasi uacuam defensoribus et quasi nullo hoste securam <lb/>
            uelut adiutor et ciuis inrepserat nescio quid inferens mali de Stoicorum <lb/>
            cineribus, quod Platonis adyta uiolaret. sed huic arreptis iterum

<note type="footnote"> 6 cf. Retract. I 1, 11 </note>

<note type="footnote"><hi rend="italic">1 id uidens H ad JIT in HP</hi> 2 ueri similes M <hi rend="italic">3 appellabatur T</hi> <lb/>
            4 eius <hi rend="italic">om M</hi> enim] nihil ergo <hi rend="italic">T</hi> 6 quod <hi rend="italic">HP</hi> quid <hi rend="italic">MTedd</hi>. approbant <hi rend="italic">P</hi> <lb/>
            falsam <hi rend="italic">HP</hi> 7 animaduertebant <hi rend="italic">Tm</hi> 11 hoc <hi rend="italic">edd. 17</hi>. 19. 25 authiocus <hi rend="italic">///\'</hi> <lb/>
            18 delitiosorum <hi rend="italic">P</hi> aprica] ad prisca <hi rend="italic">M</hi> 19 philionis <hi rend="italic">HP</hi> 20 quamtum <hi rend="italic">P</hi> <lb/>
            22 ante <hi rend="italic">M</hi> 23 directo <hi rend="italic">scripsi</hi> derecto <hi rend="italic">HMPa</hi> decreto <hi rend="italic">Tvt</hi> 25 sumsisse <hi rend="italic">T</hi> <lb/>
            ut om <hi rend="italic">Mml instituerant Mml</hi> 26 audistis <hi rend="italic">M</hi> philione <hi rend="italic">Hm2Pm2</hi> philionem <lb/>
            <hi rend="italic">Hm1Pm1</hi> Mnesarcho] omne area <hi rend="italic">lIPa</hi> omne archo <hi rend="italic">M</hi> 29 adita <hi rend="italic">codd</hi>. </note> <lb/>
             
<pb n="79"/>
            illis armis et Philo restitit, donec moreretur, et omnes eius reliquias <lb/>
            Tullius noster oppressit se uiuo impatiens la befactari uel contaminari <lb/>
            quidquid amauisset. adeo post illa tempora non longo interuallo <lb/>
            omni peruicacia pertinaciaque demortua os illud Platonis. quod in <lb/>
            philosophia purgatissimum est et lucidissimum, dimotis nubibus <lb n="5"/>
            erroris emicuit maxime in Plotino, qui Platonicus philosophus ita <lb/>
            eius similis iudicatus est, ut simul eos uixisse, tantum autem interest <lb/>
            temporis, ut in hoc ille reuixisse putandus sit. 
</p></div><div n="42" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="19" unit="altchapter"/> Itaque nunc philosophos non fere uidemus nisi aut <lb/>
            Cynicos aut Peripateticos aut Platonicos, et Cynicos quidem, quia <lb n="10"/>
            eos uitae quaedam delectat libertas atque licentia. quod autem ad <lb/>
            eruditionem doctrinamque attinet et mores, quibus consulitur <lb/>
            animae, quia non defuerunt acutissimi et sollertissimi uiri, qui docerent <lb/>
            disputationibus suis Aristotelem ac Platonem ita sibi concinere, <lb/>
            ut imperitis minusque attentis dissentire uideantur, multis quidem <lb n="15"/>
            saeculis multisque contentionibus, sed tamen eliquata est, ut opinor, <lb/>
            una uerissimae philosophiae disciplina. non enim est ista huius <lb/>
            mundi philosophia, quam sacra nostra meritissime detestantur, sed <lb/>
            alterius intellegibilis. cui animas multiformibus erroris tenebris caecatas <lb/>
            et altissimis a corpore sordibus oblitas numquam ista ratio subtilissima <lb n="20"/>
            reuocaret, nisi summus deus populari quadam clementia <lb/>
            diuini intellectus auctoritatem usque ad ipsum corpus humanum <lb/>
            declinaret atque summitteret, cuius non solum praeceptis sed etiam <lb/>
            factis excitatae animae redire in semet ipsas et resipiscere patriam <lb/>
            etiam sine disputationum concertatione potuissent. <lb n="25"/>
            
</p></div><div n="43" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="20" unit="altchapter"/> Hoc mihi de Academicis interim probabiliter, ut potui, <lb/>
            persuasi. quod si falsum est, nihil ad me, cui satis est iam non arbitrari <lb/>
            non posse ab homine inueniri ueritatem. quisquis autem putat <lb/>
            hoc sensisse Academicos, ipsum Ciceronem audiat. ait enim illis <lb/>
            morem fuisse occultandi sententiam suam nec eam cuiquam, nisi

<note type="footnote"> 14 cf. Cic. Acad. I 18 29 cf. Cic. Acsd. frag. 21 Miiller (p. 61,17 Plasberg) </note>

<note type="footnote"><hi rend="italic">1 filo T filio HP</hi> 2 condemnari M <hi rend="italic">4 peruicatia MT</hi> 6 eroris P <lb/>
            7 autem <hi rend="italic">om.JI</hi> 8 ut <hi rend="italic">om.M</hi> 9 philosophis <hi rend="italic">Tml</hi> 10 cynichos <hi rend="italic">T</hi> peripatecos <lb/>
            <hi rend="italic">Pml</hi> peripatheticos <hi rend="italic">MT</hi> 12 et] en <hi rend="italic">HMPa</hi> 13 solertissimi <hi rend="italic">Pml</hi> <lb/>
            14 aristotilem <hi rend="italic">HM</hi> ac] et <hi rend="italic">T</hi> 15 sentire M 17 disciplinae philosophia <hi rend="italic">M</hi> <lb/>
            19 multiformis <hi rend="italic">T</hi> 21 deus <hi rend="italic">om.M</hi> 23 committeret <hi rend="italic">T</hi> 24 ipsos <hi rend="italic">Tml</hi> <lb/>
            recipere <hi rend="italic">T</hi> respicere <hi rend="italic">m</hi> 25 etiam <hi rend="italic">om..M</hi> </note> <lb n="30"/>
             
<pb n="80"/>
            qui secum ad senectutem usque uixissent, aperire consuesse. quae <lb/>
            sit autem ista, deus uiderit; eam tamen arbitror Platonis fuisse. sed <lb/>
            ut breuiter accipiatis omne propositum meum, quoquo modo se habeat <lb/>
            humana sapientia, eam me uideo nondum percepisse. sed cum <lb/>
            tricensimum et tertium aetatis annum agam, non me arbitror desperare<lb n="5"/>
            debere eam me quandoque adepturum. contemptis tamen <lb/>
            ceteris omnibus, quae bona mortales putant, huic inuestigandae <lb/>
            inseruire proposui. a quo me negotio quoniam rationes Academicorum <lb/>
            non leuiter deterrebant, satis, ut arbitror, contra eas ista <lb/>
            disputatione munitus sum. nulli autem dubium est gemino pondere<lb n="10"/>
            nos impelli ad discendum auctoritatis atque rationis. mihi ergo certum <lb/>
            est nusquam prorsus a Christi auctoritate discedere; non enim <lb/>
            reperio ualentiorem. quod autem subtir:ssima ratione persequendum <lb/>
            est - ita enim iam sum affectus, ut quid sit uerum non credendo <lb/>
            solum sed etiam intellegendo apprehendere impatienter desiderem<lb n="15"/>
            — apud Platonicos me interim, quod sacris nostris non repugnet, <lb/>
            reperturum esse confido. 
</p></div><div n="44" subtype="section" type="textpart"><p>Hic postquam sermonis finem me fecisse aspexerunt, quamquam <lb/>
            iam erat nox et aliquid etiam lucerna inlata scriptum erat, <lb/>
            tamen illi adulescentes intentissime exspectabant, utrum Alypius uel<lb n="20"/>
            alio die se responsurum esse promitteret. tum ille: Nihil mihi aliquando, <lb/>
            inquit, tam ex sententia prouenisse affirmare paratus sum, <lb/>
            quam quod hodierna disputatione discedo superatus. nec istam meam <lb/>
            tantum puto debere esse laetitiam. communicabo ergo eam uobiscum, <lb/>
            concertatores mei uel iudices nostri, quando quidem isto se pacto<lb n="25"/>
            a suis posteris uinci ipsi etiam fortasse Academici optarunt. quid <lb/>
            enim nobis hoc sermonis lepore iucundius, quid sententiarum grauitate <lb/>
            perpensius, quid beniuolentia promptius, quid doctrina peritius <lb/>
            uideri aut exhiberi posset? prorsus nequaquam digne ammiraripossum, <lb/>
            quod tam facete aspera, tam fortiter desperata, tam moderate

<note type="footnote"><hi rend="italic">1 uixisset MmlT 2 fuisse om-M 3 habet a</hi> 5 trige*simuni <hi rend="italic">(g ex c, <lb/>
            1 ras.) P</hi> tricesimum <hi rend="italic">HMT</hi> 6 debere <hi rend="italic">om.Jl</hi> 8 megotio <hi rend="italic">(om</hi>. rae) <hi rend="italic">Pm]</hi> <lb/>
            0 ut opinor arbitror <hi rend="italic">T</hi> ista] tota <hi rend="italic">Migne</hi> 10 munitissimum 11 muniti <lb/>
            <hi rend="italic">sumus a</hi> 11 ergo <hi rend="italic">(go in ras.) P autem cdd. 12 a add. T s.l</hi>. .13 repperio <lb/>
            <hi rend="italic">Pm1T</hi> persuadendum <hi rend="italic">M</hi> 14 effectus <hi rend="italic">Hm2M</hi> 16 a*pud <hi rend="italic">P</hi> aut <hi rend="italic">H</hi> <lb/>
            20 aduliscentes <hi rend="italic">P</hi> 23 disputatione <hi rend="italic">om Mm1</hi> 27 iocundius <hi rend="italic">MT</hi> iocur.dis <hi rend="italic">Pm]</hi> <lb/>
            29 exiberi <hi rend="italic">T</hi> posset? prorsus <hi rend="italic">edd</hi>. prorsus posse <hi rend="italic">P</hi> nosse prorsus <hi rend="italic">II</hi> possit pr. M <lb/>
            potest pr. <hi rend="italic">T</hi> admirari <hi rend="italic">HPm2T</hi> 30 quo <hi rend="italic">m pr. et alt</hi>. tam <hi rend="italic">om.M</hi> </note> <lb n="30"/>
             
<pb n="81"/>
            conuicta, tam dilucide obscura tractata sunt. quare iam, socii mei, <lb/>
            exspectationem uestram, qua me ad respondendum prouocabatis. <lb/>
            certiore spe mecum ad discendum conuertite. habemus ducem, qui <lb/>
            nos in ipsa ueritatis arcana deo iam monstrante perducat. 
</p></div><div n="45" subtype="section" type="textpart"><p>Hic ego, cum illi puerili quodam studio, quod Alypius responsurus <lb n="5"/>
            non uidebatur, quasi fraudatos se uultu ostenderent: <lb/>
            Inuidetis, inquam arridens, laudibus meis ? sed quoniam de Alypii <lb/>
            constantia iam securus nihil eum timeo, ut uos quoque mihi gratias <lb/>
            agatis, instruo uos aduersus illum, qui tantam intentionem uestrae <lb/>
            exspectationis offendit. legite Academicos et, cum ibi uictorem <lb n="10"/>
            — quid enim facilius ? — istarum nugarum Ciceronem inueneritis, <lb/>
            cogatur iste a uobis hunc nostrum sermonem contra illa inuicta defendere. <lb/>
            hanc tibi, Alypi, duram mercedem pro mea falsa laude restituo. <lb/>
            — Hic cum arrisissent, finem tantae conflictionis — utrum firmissimum <lb/>
            nescio — modestius tamen et citius, quam speraueram, <lb n="15"/>
            fecimus.

<note type="footnote"> 11 cf. Retract. I 1, 13 </note>

<note rend="script" type="footnote"> 1 delucide P 2 qua me] quam P 4 archana <hi rend="italic">M PT</hi> 5 pueruli <hi rend="italic">M</hi> <lb/>
            6 uultu se <hi rend="italic">edd</hi>. 7 laudibus] plaudibus <hi rend="italic">HPml</hi> plausibus <hi rend="italic">MPm2</hi> 10 achademichos <lb/>
            P 13 dura mercede demoro <hi rend="italic">M</hi> pro] oro <hi rend="italic">HP</hi> 16 fecimus finem <lb/>
            (finem <hi rend="italic">add. m2)M</hi> AURELI (AURELII <hi rend="italic">H)</hi> AUGUSTINI ACHADEMICO- <lb/>
            RUM LIB III EXPLICIT <hi rend="italic">HP,</hi> EXPLICIT LIBER AURELII AUGUSTINI <lb/>
            DE ACHA*****T, <hi rend="italic">deest in M</hi> </note>

<note type="footnote"> LXIII. August. I pars III. ed. Knoell. </note>

<note type="footnote"> G </note> 
<pb n="82"/>
            
</p></div></div><div subtype="book" type="textpart" n="retractationes"><ab><title type="sub">AUGUSTINI RETRACTATIONUM LIB. I CAP. I. (PAG. 11, 3 ED. KNOELL). </title></ab><div n="1" subtype="section" type="textpart"><p>Cum ergo reliquissem uel quae adeptus fueram in cupiditatibus <lb/>
            huius mundi uel quae adipisci uolebam et me ad Christianae <lb/>
            uitae otium contulissem, nondum baptizatus contra Academicos uel<lb n="5"/>
            de Academicis primum scripsi, ut argumenta eorum, quae multis <lb/>
            ingerunt ueri inueniendi desperationem et prohibent cuiquam rei <lb/>
            adsentiri et omnino aliquid, tamquam manifestum certumque sit, <lb/>
            adprobare sapientem, cum omnia eis uideantur obscura et incerta, <lb/>
            ab animo meo, quia me mouebant, quantis possem rationibus amouerem.<lb n="10"/>
            quod miserante atque adiuuante domino factum est. 
</p></div><div n="2" subtype="section" type="textpart"><p> Sed in eisdem tribus libris meis non mihi placet totiens me appellare <lb/>
            fortunam, quamuis non aliquam deam uoluerim hoc nomine <lb/>
            intellegi, sed fortuitum rerum euentum uel in corporis nostri uel <lb/>
            in externis bonis aut malis. unde et illa uerba sunt, quae nulla religio<lb n="15"/>
            dicere prohibet: forte, forsan, forsitan, fortasse, fortuito, quod tamen <lb/>
            totum ad diuinam reuocandum est prouidentiam. hoc etiam ibi non <lb/>
            tacui dicens: <hi rend="italic">etenim fortasse, quae uulgo fortuna nominatur, occulto <lb/>
            quodam ordine regitur, nihilque aliud in rebus casum uocamus, nisi <lb/>
            cuius ratio et causa secreta est</hi>. dixi quidem hoc, uerum tamen paenitet<lb n="20"/>
            me sic illic nominasse fortunam, cum uideam homines habere <lb/>
            in pessima consuetudine, ubi dici debet: hoc deus uoluit, dicere:</p></div><div n="3" subtype="section" type="textpart"><p><lb/>
            hoc uoluit fortuna. quod autem quodam loco dixi: <hi rend="italic">ita conparat am <lb/>
            est siue pro meritis nostris siue pro necessitate naturae, ut diuinum <lb/>
            animum mortalibus inhaerentem nequaquam philosophiae portus</hi><hi rend="italic"><lb n="25"/>
             accipiat</hi> et cetera, aut nihil horum duorum dicendum fuit, quia etiam <lb/>
            sic sensus posset esse integer, aut satis erat dicere: <hi rend="italic">pro meritis<lb/>
             nostris,</hi> sicut uerum est ex Adam tracta miseria, nec addere: <hi rend="italic">siue<lb/>
             pro necessitate naturae,</hi> quando quidem naturae nostrae dura

<note type="footnote"> 3 Aug. Conf. IX 4. 7 6 Cic. Acad. II 28 sq. G6. 68. 76 8 Cic. Acad. <lb/>
            II 59. 67. cf. Gell. Xoct. Att. XI 5. 6 12 De Acad. I 1, 1. 9, 25. II 1,1. 3, 9. <lb/>
            <hi rend="italic">III 2, 2. 3. 4</hi> 18 Do Acad. I 1, 1 23 ibid. </note> <lb/>
             
<pb n="83"/>
            necessitas merito praecedentis iniquitatis exorta est.</p></div><div n="4" subtype="section" type="textpart"><p>itemque illic quod  <lb/>
            <hi rend="italic">dixi: nihil omnino colendum esse totumque abiciendum quidquid <lb/>
            mortalibus oculis cernitur, quidquid ullus sensus adtingit,</hi> addenda <lb/>
            erant uerba, ut diceretur: quidquid mortalis corporis sensus adtingit; <lb/>
            est enim sensus et mentis. sed eorum more tunc loquebar, qui sensum <lb n="5"/>
            non nisi corporis dicunt et sensibilia non nisi corporalia. itaque <lb/>
            ubicumque sic locutus sum, parum est ambiguitas euitata nisi apud <lb/>
            eos, quorum consuetudo est locutionis huius.</p></div><div n="5" subtype="section" type="textpart"><p>item dixi: <hi rend="italic">quid  <lb/>
            censes aliud esse beate uiuere nisi secundum id, quod in homine optimum <lb/>
            est, uiuere </hi>? et quid dixerim in homine esse optimum, paulo <lb n="10"/>
            post explicans: <hi rend="italic">quis,</hi> inquam, <hi rend="italic">dubitauerit nihil esse aliud hominis <lb/>
            optimum quam eam partem animi, cui dominanti obtemperare conuenit <lb/>
            cetera, quaeque in homine sunt ? haec autem, ne aliam postules <lb/>
            definitionem, mens aut ratio dici potest</hi>. hoc quidem uerum est — <lb/>
            nam quantum adtinet ad hominis naturam, nihil est in eo melius <lb n="15"/>
            quam mens et ratio — sed non secundum ipsam debet uiuere, qui <lb/>
            beate uult uiuere. alioquin secundum hominem uiuit, cum secundum <lb/>
            deum uiuendum sit, ut possit ad beatitudinem <lb/>
            peruenire, propter quam consequendam non se ipsa debet esse <lb/>
            contenta, sed deo mens nostra subdenda est.</p></div><div n="6" subtype="section" type="textpart"><p>item respondens ei,  <lb n="20"/>
            cum quo disputabatur: <hi rend="italic">hic plane,</hi> inquam, <hi rend="italic">non erras; quod ut tibi<lb/>
             omen sit ad reliqua, libenter optauerim</hi>. hoc licet non serio, sed ioco <lb/>
            dictum sit, nollem tamen eo uerbo uti. omen quippe me legisse non <lb/>
            recolo siue in sacris litteris nostris siue in sermone cuiusquam <lb/>
            ecclesiastici disputatoris, quamuis abominatio inde sit dicta, quae <lb n="25"/>
            in diuinis libris adsidue reperitur. 
</p></div><div n="7" subtype="section" type="textpart"><p>In secundo autem libro prorsus inepta est et insulsa illa quasi  <lb/>
            fabula de philocalia et philosophia, quod sunt germanae et eodem <lb/>
            parente procreatae. aut enim philocalia quae dicitur non nisi in <lb/>
            nubis est et ob hoc philosophiae nulla ratione germana aut, si propterea <lb n="30"/>
            est hoc nomen honorandum, quia latine interpretatum amorem <lb/>
            pulchritudinis significat et est uera ac summa sapientiae pulchritudo, <lb/>
            eadem ipsa est in rebus incorporalibus atque summis philocalia, <lb/>
            quae philosophia, neque ullo modo sunt quasi sorores duae. <lb/>
             alio loco, de animo cum agerem, dixi: <hi rend="italic">securior rediturus in caelum</hi>.</p></div><div n="8" subtype="section" type="textpart"><p><note type="footnote"> 2 De Acad. 11,3 8.11 De Acad. I 2, 5 17 1 Petr. 4, t5 20 Ps. 36, 7. <lb/>
            lac. 4, 7 21 De Acad. 14,11 24 cf. III Regn. 20,33 Uulg. 25 cf. Ex. 8, 26. <lb/>
            Deut. 7, 25. saepissime 27 De Acad. II 3, 7 35 De Acad. II 9, 22 </note><note type="footnote"> 6* </note><lb n="35"/><pb n="84"/>
            \'iturus\' autem quam \'rediturus\' dixissem securius propter eos, qui putant <lb/>
            animos humanos pro meritis peccatorum suorum de caelo lapsos <lb/>
            seu deiectos in corpora ista detrudi. sed ego propterea non dubitaui <lb/>
            dicere, quia ita dixi \'incaelum\', tamquam dicerem \'addeum\', qui eius <lb/>
            est auctor et conditor, sicut beatus Cyprianus non cunctatus est<lb n="5"/>
            dicere: nam cum corpus e terra, spiritum possideamus <lb/>
            e caelo, ipsi terra et caelum sumus. et in <lb/>
            libro Ecclesiastae scriptum est: spiritus reuertatur ad <lb/>
            deum, qui dedit illum m. quod utique sic intellegendum est, <lb/>
            ut non resistatur apostolo dicenti nondum natos nihil egisse<lb n="10"/>
            boniaut mali. sine controuersia ergo quaedam originalis regio <lb/>
            beatitudinis animi deus ipse est, qui cum non quidem de se ipso <lb/>
            genuit, sed de nulla re alia condidit, sicut condidit corpus e terra. nam <lb/>
            quod adtinet ad eius originem, qua fit, ut sit in corpore, utrum <lb/>
            de illo uno sit, qui primum creatus est, quando factus est<lb n="15"/>
            homo in animam uiuam, an similiter fiant singulis singuli, <lb/>
            nec tunc sciebam nec adhuc scio. 
</p></div><div n="9" subtype="section" type="textpart"><p> In libro tertio: <hi rend="italic">si quid mihi uideatur quaeris,</hi> inquam, <hi rend="italic">in mente <lb/>
            arbitror esse summum hominis bonum</hi>.</p></div><div n="10" subtype="section" type="textpart"><p>uerius dixissem: in deo; ipso  <lb/>
            enim mens fruitur, ut oeata sit, tamquam bono summo suo.</p></div><div n="11" subtype="section" type="textpart"><p>nec  <lb n="20"/>
            illud mihi placet, quod dixi: <hi rend="italic">liquet deierare per omne diuinum</hi>. item <lb/>
            quod dixi de Academicis, quia nouerant uerum, cuius simile appellabant <lb/>
            uerisimile, idque ipsum uerisimile appellaui falsum, quod <lb/>
            adprobabant, duas ob causas non recte dictum est, uel quod falsum <lb/>
            esset, quod aliquo modo esset simile alicuius ueri, quia in genere<lb n="25"/>
            suo et hoc uerum est, uel quod adprobabant ista falsa, quae uocabant <lb/>
            uerisimilia, cum illi nihil adprobarent et adfirmarent nihil adprobare <lb/>
            sapientem.</p></div><div n="12" subtype="section" type="textpart"><p>sed quia hoc ipsum uerisimile etiam probabile  <lb/>
            nuncupabant, hinc factum est, ut de illis dicerem. laus quoque <lb/>
            ipsa, qua Platonem uel Platonicos seu Academicos philosophos <lb n="30"/>
            tantum extuli, quantum inpios homines non oportuit, non inm? rito

<note type="footnote"> 2 Plato Tim. p. 91 A sqq. Diels Doxogr. p. 199. 568, 19. 588, 21. 651, 2. <lb/>
            Purphyr. sec. Aug. de ciu. dei XII 27 6 Cypr. de dom. orat. 16 (I 278 ed. <lb/>
            Hart.) Aug. de praed. sLlnct. 8,15 8 Eccle. 12, 7 10 Horn. 9,11 13 Gen. 2, 7 <lb/>
            15 I Cor. 15, 45 16 Aug. de lib. arb. III 21, 59. 62. ep. 166, 7. op. inperf. c. <lb/>
            Iul. IV 104 18 De Acad. III 12, 27 21 De Acad. III 16, 35 22 De Acad. <lb/>
            III18, 40 Cic. Acad. II 67 sq. et 73 27 De Acad. II 6,14 30 De Acad. <lb/>
            III 17,37. II 10, 24 </note> <lb/>
             
<pb n="85"/>
            mihi displicuit, praesertim contra quorum errores magnos defendenda <lb/>
            est Christiana doctrina.</p></div><div n="13" subtype="section" type="textpart"><p>lliud etiam, quod in conparatione  <lb/>
            argumentorum Ciceronis, quibus in libris suis Academicis usus est, <lb/>
            meas nugas esse dixi, quibus illa argumenta certissima ratione refutaui, <lb/>
            quamuis iocando dictum sit et magis ironia dicebatur, non debuit <lb n="5"/>
            tamen dici. 
</p><p>Hoc opus sic incipit: <hi rend="italic">0 utinam, Romaniane, hominem sibi<lb/>
             aptum</hi>.

<note type="footnote"> 2 De Acad. III 20, 45 </note> 
<pb n="86"/>
             
<pb n="87"/>
            
</p></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>