<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa014a.opp-lat1:3.1-3.20</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa014a.opp-lat1:3.1-3.20</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa014a.opp-lat1"><div n="3" subtype="book" type="textpart"><div n="1" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="1" unit="altchapter"/>Tertio die collationis, id est sexto Idus Iunias, ingressis <lb/>
            partibus primo loco utrum edita eis gesta fuerint cognitor inquisiuit. <lb/>
            respondit officium se ante diem quam promiserat edidisse, <lb/>
            quod ex utriusque partis cautionibus probaretur. et recitatae <lb n="15"/>
            sunt cautiones, quibus constitit catholicos accepisse gesta octauo <lb/>
            Idus Iunias hora diei quinta, Donatistas autem eodem die tertia. 
</p></div><div n="2" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="2" unit="altchapter"/>Secundo loco cum cognitor iussisset principale negotium <lb/>
            iam proponi, dictum est a catholicis olim se agere uelle <lb/>
            principale negotium et hoc esse, ut crimina, quae solent Donatistae <lb n="20"/>
            dicere in ecclesiam toto orbe diffusam, si possent, <lb/>
            probarent. responsum est a Donatistis, ut prius quaereretur <lb/>
            qui essent qui agerent, ut morae fierent de discussione personarum. <lb/>
            de qua re cum diu confligeretur, catholicis recusantibus <lb/>
            et ut remotis superfluarum morarum tergiuersationibus <lb n="25"/>
            ad causam ueniretur uehementer instantibus, contra Donatistae <lb/>
            obnixissime contendebant, ut personae discuterentur, et flagitabant, <lb/>
            ut exprimerentur qui petissent ab imperatore istam <lb/>
            fieri collationem. uolebant enim, ut constaret catholicos esse <lb/>
            petitores, ut ex forensi iure possent discutere personas petitorum, <lb n="30"/>
            cum iam in actione prima recitatum fuisset catholicorum <lb/>
            mandatum, ubi se ostendebant non petitores esse, sed

<note type="footnote">31 cf. I 10 </note>

<note type="footnote"> 5 eis diu negari <hi rend="italic">v</hi> 9 cum gesta] congesta <hi rend="italic">f</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="51"/>
            defensores aduersus crimina, quae illi eorum communioni <lb/>
            obicere solent; cum ipsi prius exegerint, ut ecclesiae causa <lb/>
            non forensibus formulis, sed magis diuinarum scripturarum <lb/>
            testimoniis ageretur, confessique fuerint lecto catholicorum <lb/>
            mandato scripturis sanctis eos ecclesiae causam firmare uoluisse, <lb n="5"/>
            seque ex eadem diuinae legis auctoritate uicissim acturos <lb/>
            esse promiserint. tunc ergo quasi obliti, quid exegerint et <lb/>
            quid etiam ipsi polliciti fuerint, cum de ecclesiae criminatione <lb/>
            et purgatione catholici proposuissent agi oportere, coeperunt <lb/>
            personas quaerere petitorum, ut eas possent ex forensi iure <lb n="10"/>
            discutere. contra ergo catholici resistebant et propter praescindendas <lb/>
            moras, quas eos et praeparare audierant et innectere <lb/>
            iam uidebant, perseueranter instabant, ut ecclesiae causa <lb/>
            potius ageretur. in conflictu peruentum est, ut imperatoris <lb/>
            praeceptum, quo collationem iussisset fieri, legeretur, ut eo <lb n="15"/>
            modo petitorum persona constaret. uidebatur enim et cognitori, <lb/>
            ne quid Donatistis etiam de ipso iure forensi ueluti iusta <lb/>
            poscentibus negaretur, prius petitorum constituendas esse personas. <lb/>
            praecepto ergo imperiali recitato collationem petisse <lb/>
            catholicos declaratum est eamque esse concessam. tunc Donatistae <lb n="20"/>
            etiam preces, quibus ab eis illa collatio petita est, <lb/>
            postulare coeperunt. hic cum eis ipse cognitor responderet in <lb/>
            pragmatico rescripto preces inseri non solere, ad id se conuerterunt, <lb/>
            ut mandatum catholicorum, quo mandauerant peti. <lb/>
            ab imperatore collationem, eosdemque legatos, quos ad hoc <lb n="25"/>
            impetrandum miserant, sibi ederent atque proderent, asserentes <lb/>
            discutere se debere quae mandata sunt, atque ibi inuenire <lb/>
            posse [mandata catholicorum] quae de illis imperatori locuti <lb/>
            sunt. hoc cum intellegerent catholici ad hoc inquiri, ut inuenirentur <lb/>
            occasiones, quibus prolixi temporis morae ac dilationes <lb n="30"/>
            ingererentur, asserebant omnino quod peterent ad causam <lb/>
            non pertinere, quandoquidem collationem ab eis petitam ipse <lb/>
            imperator apertissime ostenderet, qui cognitorem dederat, ut

<note type="footnote">24 cf. Gesta tertiae cognitionis cap. 85 sqq. </note>

<note type="footnote"> 9 coeperant <hi rend="italic">f</hi> 28 mandata catholicorum <hi rend="italic">deleui</hi> 83 qui] cui <hi rend="italic">f</hi> </note>

<note type="footnote"> 4* </note> <lb/>
             
<pb n="52"/>
            superstitionem manifesta ratio confutaret, et uehementer urgebant, <lb/>
            ut remotis omnibus morarum interpositionibus et aliarum <lb/>
            interponendarum inquisitionibus id potius ageretur, quod ea <lb/>
            collatione agi ab imperatore praeceptum est, quam et petitam <lb/>
            ab illo et concessam esse constabat. <lb n="5"/>
            
</p></div><div n="3" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="3" unit="altchapter"/> Inter haec etiam de catholico nomine, apud quos <lb/>
            potius esset, pauca ab utraque parte inuicem dicta et obiecta <lb/>
            sunt, et iussum est principali causae potius reseruari. et post <lb/>
            aliquanta identidem cum catholici nominis facta mentione <lb/>
            dicerent Donatistae apud se potius esse catholicam, interlocutus<lb n="10"/>
            est cognitor se interim sine cuiusquam praeiudicio non <lb/>
            posse aliter appellare catholicos, quam eos appellauit imperator <lb/>
            a quo cognitor datus est, illos autem, quanto magis se esse <lb/>
            catholicos dicerent, tanto magis iam causam ipsam remotis <lb/>
            morarum interpositionibus agere debere, in qua probare possent<lb n="15"/>
            se potius esse catholicos. hic Donatistae post tantas moras <lb/>
            et tot interlocutiones cognitoris contra eos prolatas, exigentis <lb/>
            ut causa potius ageretur atque testantis de legatorum personis <lb/>
            uel mandato, quod eis iniunctum est, nec ad causam aliquid <lb/>
            pertinere nec sibi aliquid ut hinc requireret fuisse praeceptum,<lb n="20"/>
            dixerunt, ut, si in legatis uel mandato quod eis datum est <lb/>
            manifestando noluissent catholici obtemperare iudicatis, saltem <lb/>
            hoc responderent, utrum loco petitorum consisterent, multum <lb/>
            mirantibus catholicis, cur eos Donatistae dixerunt in edendo <lb/>
            legatorum mandato non parere iudicatis, cum potius contra <lb n="25"/>
            ipsos tam multis interlocutionibus cognitor pronuntiauerat. <lb/>
            interrogauerunt ergo catholici, quibus iudicatis non paruerint, <lb/>
            et Donatistis ad hoc non respondentibus interlocutus est cognitor, <lb/>
            ad illud, quod de loco petitoris Donatistae quaesierant, <lb/>
            catholici responderent. et responderunt se hoc proponere, ut <lb n="30"/>
            crimina, quae solent Donatistae communioni eorum obicere, <lb/>
            uel probentur uel diluantur, ut possit Donatistarum separatio <lb/>
            uel defendi uel corrigi. tunc cognitor cum responsionem a <lb/>
            Donatistis exigeret, responderunt Afros, qui se catholicos

<note type="footnote"> 1 urgebant <hi rend="italic">scripsi</hi> urgebantur <hi rend="italic">fv</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="53"/>
            dicerent, alienam causam uelle defendere, hoc est totius orbis <lb/>
            ecclesiam, de qua sibi nihil debere praeiudicari, cum inter <lb/>
            Afros hoc negotium uentiletur, et expectare potius ecclesiam <lb/>
            transmarinam, ut qui uicerint ipsi ad eam pertinere uideantur <lb/>
            et ipsi habeant catholicum nomen; sed in fine prosecutionis <lb n="5"/>
            suae rursus de persona petitoris ut sibi responderetur postulauerunt. <lb/>
            hic catholici ad utrumque breuiter responderunt, <lb/>
            et quia de personis iam primo et secundo iudicio quaestio <lb/>
            fuerit terminata, et quia ecclesiae toto orbe diffusae, cui testimonium <lb/>
            perhibet scriptura diuina, ipsi, non Donatistae communicant, <lb n="10"/>
            unde catholici merito et sunt et uocantur. Donatistae <lb/>
            autem responderunt non catholicum nomen ex uniuersitate <lb/>
            gentium, sed ex plenitudine sacramentorum institutum, et <lb/>
            petiuerunt, ut probarent catholici sibi communicare omnes <lb/>
            gentes. quod catholici cum gratissime acciperent et peterent, <lb n="15"/>
            ut hoc probare permitterentur, rursus illi de mandato illo, <lb/>
            quod legatis iniunctum edi sibi petiuerant, quaestionem refricare <lb/>
            coeperunt et a causa ecclesiae, quae iam in medium discutienda <lb/>
            peruenerat, iterum resilire, modo mandatum supradictum petendo, <lb/>
            modo de petitoris persona ut constaret instando, modo ut\' de his <lb n="20"/>
            ipsis quae petierant iudicaret cognitor exigendo, de quibus iam <lb/>
            totiens fuerat interlocutus et eos illa frustra petere pronuntiauerat. 
</p></div><div n="4" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="4" unit="altchapter"/> Sed cognitor, quamquam uiderentur non recte petere <lb/>
            edi sibi mandatum, quod legatis iniunctum est, quia, id quod <lb/>
            sufficiebat ad causam, collationem petitam concessamque constabat, <lb n="25"/>
            non ei tamen uidebatur iniuste illos petere, ut petitoris <lb/>
            persona constaret. catholici autem uidentes, quod iam sibi <lb/>
            fuerat antea nuntiatum et hoc eorum intentione satis intellegebant, <lb/>
            non ob aliud Donatistas personas quaerere petitorum, <lb/>
            nisi ut liceret eis personarum discussione longissimas temporum <lb n="30"/>
            et dilationum moras ingerere, quoniam uehementer nolebant, <lb/>
            ut perueniretur ad causam, in qua se nihil habere

<note type="footnote"> 14 cf. epist. 93, 23 </note>

<note type="footnote"> 2 <hi rend="italic">an</hi> ecclesiae? 3 exspectari <hi rend="italic">v, cf. Post gesta 28, 48</hi> 18 medio <hi rend="italic">f</hi> <lb/>
            22 toties <hi rend="italic">v (passim)</hi> 25 confessamque <hi rend="italic">f</hi> 31 ingerere <hi rend="italic">scripsi</hi> inserere <lb/>
            <hi rend="italic">fv, cf. p. 51, 31 et index s. u</hi>. ingero </note> <lb/>
             
<pb n="54"/>
            quod dicerent, sicut res ipsa uel sero postea patefecit, plenissime <lb/>
            sciebant: hoc ergo uidentes catholici noluerunt personam <lb/>
            suscipere petitorum, asserentes non se obicere crimina sed <lb/>
            obiecta defendere, quae cum defendissent et falsa esse demonstrassent, <lb/>
            consequenter eos apparere qui sint et quanta iniquitate<lb n="5"/>
            se ab unitate diuiserint. hic Donatistae asserebant, quocumque <lb/>
            modo etiam de ipsis criminibus quae uellent diluere <lb/>
            ultro catholici cogerent sibi aduersarios respondere, petitorum <lb/>
            eos habere personam. sed catholici respondebant ad hoc se <lb/>
            petisse collationem, non ubi obicerent diluenda sed ubi obiecta<lb n="10"/>
            diluerent, quoniam et mandatum Donatistarum aduersus traditores <lb/>
            et persecutores factum erat et uerba Primiani, quando <lb/>
            prius a catholicis de collatione conuentus est, crimen eis eum <lb/>
            obicere testabantur, ubi dixerat: indignum est ut in unum <lb/>
            conueniant filii martyrum et progenies traditorum,<lb n="15"/>
            et quamuis tunc conferre noluisset, postea tamen in iudicio <lb/>
            praefectorum se audiri et discuti uelle dixerat. quem eorum <lb/>
            de collatione consensum tenentes catholici hoc ut fieret ab <lb/>
            imperatore petiuerant. 
</p></div><div n="5" subtype="section" type="textpart"><p>Tunc iussit eos cognitor obiecta a se crimina iam probare<lb n="20"/>
            nec de petita collatione personam petitoris ostendi, si <lb/>
            etiam utrique petisse probarentur. hic Donatistae identidem <lb/>
            petere coeperunt, ut de persona pronuntiaret. et pronuntiauit <lb/>
            cognitor dicens, si collationem pars utraque petiuisset, eum <lb/>
            esse petitorem qui crimina obiceret. et exegerunt Donatistae,<lb n="25"/>
            ut probaretur a catholicis, utrum collationem utrique petiuerint. <lb/>
            ubi cognitor cum dixisset: hoc catholici probare debebunt, <lb/>
            ortus est iterum moratorius conflictus de catholico <lb/>
            nomine et Donatistarum et Caecilianistarum. deinde obtulerunt <lb/>
            catholici gesta habita in iudicio praefecturae, quibus probarent <lb n="30"/>
            etiam Donatistas collationem petisse. quae cum iussisset cognitor <lb/>
            recitari, rursus illi ad praeterita redierunt et de his ut <lb/>
            pronuntiaret cognitor flagitare coeperunt, de quibus totiens

<note type="footnote"> 14 cf. Post gesta cap. 1 </note>

<note type="footnote"> 16 noluissent / </note> <lb/>
             
<pb n="55"/>
            pronuntiauerat, id est de persona et de mandato legatorum, <lb/>
            quod sibi ut ederetur totiens superfluo postulauerant. hoc <lb/>
            autem agebant, quantum intellegebatur, timentes, ne gesta <lb/>
            praefectoria legerentur, ubi suam causam quibusdam inconsideratis <lb/>
            et temerariis responsionibus uulnerauerant. diu itaque <lb n="5"/>
            conflictatum est ab eis et maxime cum ipso cognitore, cum <lb/>
            ipsi peterent edi sibi mandatum legatis iniunctum aut pronuntiaret <lb/>
            eos hoc superfluo petiuisse, ille autem et pronuntiasse <lb/>
            se diceret et pronuntiaret hoc omnino ad praesens non pertinere <lb/>
            iudicium, ubi declararetur imperialibus litteris, quid <lb n="10"/>
            petitum esset quidue concessum. et tandem aliquando ad iussum <lb/>
            eius coeperant gesta praefectoria recitari. quorum gestorum <lb/>
            cum dies et consules fuissent recitati, continuo rursus <lb/>
            Donatistae interruperunt et eadem illa praeterita poscere coeperunt. <lb/>
            sed cum cognitor interloqueretur debere gesta recitari, <lb n="15"/>
            ut de petitoris persona constaret, illi contra ab initio coeperunt <lb/>
            dicere esse gesta priora, quae deberent potius recitari. <lb/>
            contra a catholicis dictum est ideo illos nolle, ut gesta praefectoria <lb/>
            legerentur, quod in eis prosecutiones proprias formidarent. 
</p></div><div n="6" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="5" unit="altchapter"/> Obtulerunt ergo Donatistae gesta proconsularia et <lb n="20"/>
            uicariae praefecturae, ubi catholici petierant eos actis municipalibus <lb/>
            conueniri, ut collatione utrorumque facta error de <lb/>
            medio tolleretur, longe antequam ipsam collationem ab imperatore <lb/>
            petiuissent, et his gestis catholicos uolebant ostendere <lb/>
            loco assistere petitorum, quia illic eos dixerant haereticos <lb n="25"/>
            multa contra diuinas leges humanasque committere. contra <lb/>
            hoc catholici dicebant ideo se etiam tunc flagitasse collationem, <lb/>
            ut contra eorum crimina pro ecclesia responderent. <lb/>
            itaque petiuerunt saepius. ut, si ea gesta recitanda essent, <lb/>
            quae priora esse constaret, illa potius legerentur, ubi Donatistae <lb n="30"/>
            primitus causam Caeciliani ad imperatorem Constantinum <lb/>
            per Anullinum proconsulem accusando miserunt, recitatisque <lb/>
            gestis, quae ipsi proferebant, non sunt recitata illa, quae apud

<note type="footnote"> 20 cf. Gesta tertiae cognitionis cap. 174 (Mansi IV 217) </note>

<note type="footnote"> 32 Anullinum <hi rend="italic">scripsi</hi> Amillinum <hi rend="italic">f</hi> Anulinum <hi rend="italic">v</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="56"/>
            praefectos habita iam coeperant \'recitari. et coepit esse conflictus, <lb/>
            ut, si propterea gesta quae Donatistae protulerant <lb/>
            praelata sunt gestis quae a catholicis prolata fuerant, quia <lb/>
            priora reperta sunt, ut ipsa potius recitarentur, saltem post <lb/>
            ipsorum recitationem recitarentur etiam illa longe priora, ubi<lb n="5"/>
            eos appareret in hac tota causa quae agebatur primitus accusatores <lb/>
            extitisse per proconsulem apud imperatorem. ista ergo <lb/>
            ne recitarentur uehementer Donatistae obluctabantur multis <lb/>
            et multiplicibus prosecutionibus resistentes, sicut ebluctati <lb/>
            fuerant et extorserant, ne illa praefectoria legerentur. in hac<lb n="10"/>
            autem obluctatione saepe repetebant illud iam detritum et <lb/>
            tot interlocutionibus cognitoris repulsum de mandato legatorum <lb/>
            sibi edendo. repetebant etiam quaestionem, quae fuerat iam <lb/>
            ante transacta, utrum testimoniis legis an publicis gestis <lb/>
            catholici agere mallent, et dicebant, ut, si testimonia diuinae<lb n="15"/>
            legis eligerent, facerent omnium legum publicarum gestorumque <lb/>
            iacturam, si autem publicis legibus et gestis agere potius <lb/>
            uellent, omitterent diuina documenta. et tamen, si hoc eligerent <lb/>
            catholici, ut publicorum gestorum documentis potius <lb/>
            agerent, dicebant se Donatistae nec hoc permissuros, ut ea<lb n="20"/>
            quae a catholicis offerebantur gesta legerentur, eo quod haberent <lb/>
            ualidam temporis praescriptionem, illam scilicet de qua <lb/>
            eis fuerat sufficienter et a catholicis et ab ipso cognitore <lb/>
            responsum, quia ipsam causam lapsam et agi iam non posse <lb/>
            dicebant, quia dies transierat, quo menses quattuor complerentur.<lb n="25"/>
            uehementer enim eos timere apparebat, ne gesta legerentur, <lb/>
            quibus doceretur a maioribus eorum Caecilianum apud <lb/>
            imperatorem primitus accusatum et deinde iudiciis et ecclesiasticis <lb/>
            et imperialibus absolutum atque purgatum, hoc est <lb/>
            ne ipsa causa omnino propter quam uentum fuerat ageretur, <lb n="30"/>
            ubi se euidentissime superari posse sentiebant. sic autem <lb/>
            nolebant et timebant, ut hoc etiam confiteri cogerentur, dicentes <lb/>
            quod sensim, id est paulatim inducerentur in causam et ad

<note type="footnote"> 33 cf. Gesta tertiae cognitionis cap. 193 (Mansi IV 222) et Post <lb/>
            gesta 25, 43-44 </note>

<note type="footnote"><hi rend="italic">3 a om. v 7 exstitisse v</hi></note> <lb/>
             
<pb n="57"/>
            causae interna deducerentur, quod utique optare deberent, si <lb/>
            non de inanibus et moratoriis praescriptionibus, sed de ipsius <lb/>
            causae ueritate confiderent. 
</p></div><div n="7" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="6" unit="altchapter"/> Contra ergo catholici cum uehementer conarentur, ut <lb/>
            ad causam perueniretur, quo eos prorsus nolle peruenire cernebant, <lb n="5"/>
            respondebant tamen iterum atque iterum eisdem ipsis, <lb/>
            quae illi totiens iam transacta repetebant. et quoniam duo <lb/>
            erant quae in medium uenerant, unum de editione mandati, <lb/>
            quod legatis iniunctum est, alterum, utrum diuinis testimoniis <lb/>
            an gestis publicis catholici agere mallent, de mandati illius <lb n="10"/>
            editione et catholici responderunt non ad eos neque ad praesentem <lb/>
            causam omnino pertinere, et ipse cognitor quod saepius <lb/>
            pronuntiauerat iterum pronuntiauit, legatorum personam et <lb/>
            mandatum quod susceperunt omnino se non posse discutere <lb/>
            et ab eo quod sibi iniunctum est non debere discedere, quandoquidem <lb n="15"/>
            satis apparebat imperialibus litteris, quibus iudex <lb/>
            huic causae fuerat constitutus, collationem ab imperatore concessam. <lb/>
            de illo autem altero, ubi quaerebant quid eligerent <lb/>
            catholici, utrum diuina documenta an gesta publica, saepius <lb/>
            catholici responderunt, si Donatistae hominum crimina non <lb n="20"/>
            obicerent, quae uelut traditoribus obicere consueuerunt, sed <lb/>
            tantummodo id quaereretur, quae uel ubi esset ecclesia, nihil <lb/>
            se acturos publicis gestis, sed scripturarum diuinarum tantummodo <lb/>
            testimoniis, si autem in illa hominum accusatione et <lb/>
            criminatione persisterent, quia et ipsi ista nisi talibus gestis <lb n="25"/>
            demonstrare non possent, sine dubio et catholicos huiusmodi <lb/>
            crimina gestis publicis defensuros; aliter enim ista nec accusari <lb/>
            poterant nec defendi. haec eis saepius et a catholicis et <lb/>
            ab ipso cognitore repetita et inculcata sunt, multis et uariis <lb/>
            modis multarum prosecutionum illis ad eadem redeuntibus <lb n="30"/>
            et eadem repetentibus, ne ageretur causa et ne gesta legerentur, <lb/>
            quae iam in manibus esse cernebant. sed aliquando <lb/>
            uicit cognitor tam longas obstinationes et iussit recitari, quae <lb/>
            a catholicis data sunt, et coepit tandem agi causa, propter

<note type="footnote"> 12 et <hi rend="italic">om. f</hi> 28 poterunt <hi rend="italic">susp. Engelbrecht</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="58"/>
            quam tot episcopi partis utriusque conuenerant. quod mirabiliter <lb/>
            factum est, ut, cum Donatistae propterea quaererent <lb/>
            petitoris personam, ne perueniretur ad causam, ipsa inquisitio <lb/>
            petitoris subito in medium mitteret causam. 
</p></div><div n="8" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="7" unit="altchapter"/> Tertio ergo loco haec acta sunt. lecta est relatio<lb n="5"/>
            Anullini proconsulis ad imperatorem Constantinum; quam quaerentibus <lb/>
            Donatistis unde prolata sit, catholici responderunt in <lb/>
            archiuo proconsulis, si dubitarent, esse quaerendum. in qua <lb/>
            relatione euidentissime continetur ipsos primitus ad imperatorem <lb/>
            Constantinum per memoratum proconsulem ea quae<lb n="10"/>
            Caeciliano crimina obiciebant accusando misisse. qua perlecta <lb/>
            Donatistae quaerere coeperunt, quem sibi catholici dicerent <lb/>
            patrem. quibus cum ab eis esset responsum secundum euangelium, <lb/>
            ubi scriptum est: n e uobis dicatis patrem in <lb/>
            terra; unus est enim pater uester deus, etiam hoc<lb n="15"/>
            audito nihilominus quaerere coeperunt, utrum eis Caecilianus <lb/>
            pater esset an mater. cum iam dictum fuisset a catholicis nec <lb/>
            patrem sibi eum esse nec matrem, sed fratrem siue bonum <lb/>
            si bonus esset, siue malum si malus esset, quia et malus <lb/>
            propter sacramenta communia frater esset, hinc aliquanto<lb n="20"/>
            diutius conflixerunt Donatistis eadem repetentibus et catholicis <lb/>
            eadem respondentibus. nam et hoc obiecerunt Donatistae, quomodo <lb/>
            diceret apostolus: et si multos paedagogos habetis <lb/>
            in Christo, sed non multos patres; in Christo <lb/>
            enim Iesu per euangelium ego uos genui, et responsum<lb n="25"/>
            est a catholicis hoc honorificentiae causa dictum propter <lb/>
            euangelicum mysterium, quod dispensabat apostolus; nam patrem <lb/>
            ad fidem salutemque aeternam non esse nisi deum. neque <lb/>
            enim posset contrarium Christo apostolus loqui, ut, cum ille <lb/>
            diceret: ne uobis dicatis patrem in terra; unus enim <lb n="30"/>
            pater uester deus, contra apostolus tamquam resistens <lb/>
            uerbis Christi patrem se diceret eorum, quibus annuntiauerat

<note type="footnote"> 5 <hi rend="italic">relatio Anullim]</hi> cf. Gesta tertiae cognitionis cap. 220 (Mansi <lb/>
            IV 227) 14. 30 Matth. 23, 9 23 I Cor. 4, 15 </note>

<note type="footnote"> 6 Anullini <hi rend="italic">scripsi</hi> Amilini <hi rend="italic">/</hi> Anulini <hi rend="italic">v</hi> 27 mysterium <hi rend="italic">scripsi coli. <lb/>
            I Cor. 4, 1</hi> otzovojjLooc fj-Dorrjptiuv ministerium <hi rend="italic">fv</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="59"/>
            euangelium, nisi esset utique distinguendum, quid diuinae <lb/>
            gratiae, quid humanae honorificentiae causa diceretur. 
</p></div><div n="9" subtype="section" type="textpart"><p>Quaesierunt etiam quis ordinauerit Augustinum, nescio <lb/>
            quas, sicut iactabatur, calumnias praeparantes. ubi cum eis <lb/>
            intrepide responderet a Megalio se ordinatum, qui tunc fuerit <lb n="5"/>
            primas episcoporum in Numidia ecclesiae catholicae, et urgeret <lb/>
            instanter, ut iam proferrent quae praeparauerunt, ut ibi etiam <lb/>
            calumniosi demonstrarentur, illi intentionem in aliud detorserunt, <lb/>
            redeuntes ad Caeciliani personam, quam dicebant catholici <lb/>
            ecclesiae non obesse, etiamsi uera eius crimina monstrarentur, <lb n="10"/>
            et tamen etiam ipsa non posse uera monstrari. 
</p></div><div n="10" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="8" unit="altchapter"/> Tunc itaque Donatistae protulerunt litteras, quas <lb/>
            ab uniuerso concilio suo se accepisse dicebant, quibus responderetur <lb/>
            mandato catholicorum, quod primo die actionis fuerat <lb/>
            allegatum et die sequenti, antequam ad secundam actionem <lb n="15"/>
            die tertio ueniretur, data notoria Donatistae edi sibi poposcerant, <lb/>
            ut instructi possent ad cognitionem uenire. et fortasse <lb/>
            propter has litteras diligenter scribendas etiam ipsa secunda <lb/>
            actione dilationem petiuerunt, quae illis sex dierum concessa <lb/>
            est. quarto itaque loco haec acta sunt. lectae sunt supradictae <lb n="20"/>
            litterae Donatistarum, quibus conati sunt respondere mandato <lb/>
            catholicorum, quod gestis primae actionis insertum est. cui <lb/>
            mandato non eos potuisse respondere inueniet, qui utraque <lb/>
            legere et considerare uoluerit: primum quia testimonia ex <lb/>
            lege et prophetis et psalmis et apostolicis atque euangelicis <lb n="25"/>
            litteris deprompta, quibus ostenditur ecclesia catholica per <lb/>
            totum mundum diffundi incipiens ab Hierusalem, unde in propinqua <lb/>
            et longinqua crescendo etiam in Africam uenit et in <lb/>
            alia loca et ciuitates, per quas primitus dilatata est, in quibus <lb/>
            multae ecclesiae ad ipsam unicam pertinentes apostolico labore <lb n="30"/>
            fundatae sunt, quibus Donatistas non communicare manifestum

<note type="footnote"> 12 cf. Mansi IV 235 24 haec testimonia Aug. in Ep. c. Don. <lb/>
            collegit et uberrime explicauit </note>

<note type="footnote"> 9 catholici <hi rend="italic">Morelius</hi> catholicae <hi rend="italic">fv</hi> 16 notoria <hi rend="italic">sic fv</hi> 23 inueni <lb/>
            <hi rend="italic">et f</hi> 24 primum] comperiet <hi rend="italic">f 29 dilata f</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="60"/>
            est, non solum non pertractare, sed omnino nec attingere <lb/>
            uoluerunt, nec aliquod testimonium in tam prolixa epistula <lb/>
            sua proferre ausi sunt de scripturis sanctis, quo assererent <lb/>
            ecclesiam partis Donati esse praedictam et praenuntiatam, <lb/>
            sicut tam multa catholici protulerunt pro ecclesia cui communicant,<lb n="5"/>
            quae incipiens ab Hierusalem toto orbe diffunditur. <lb/>
            has ergo partes testimoniorum tantorum cum omnino non <lb/>
            attigissent, sed tamquam in illo mandato catholicorum, cui <lb/>
            respondere uidebantur, dicta non fuerint praeterissent, illud <lb/>
            ostendere temptauerunt prolatis multis testimoniis diuinarum<lb n="10"/>
            scripturarum, quod ecclesia dei non cum malorum hominum <lb/>
            commixtione futura praedicta sit. et tamen postea cum ad <lb/>
            euangelicam similitudinem uenissent, quam catholici in mandato <lb/>
            suo posuerant de retibus in mare missis, quibus congregari <lb/>
            dixit dominus omnia genera piscium et bonos a malis in litore,<lb n="15"/>
            hoc est in fine saeculi separari, etiam ipsi fassi sunt in ecclesia <lb/>
            esse permixtos saltem occultos malos, zizania uero inter triticum <lb/>
            non in ecclesia, sed in ipso mundo permixta dixerunt, <lb/>
            quoniam dominus ait: ager est hic mundus. de area sane, <lb/>
            cui paleam catholici dixerant usque ad tempus uentilationis<lb n="20"/>
            admixtam, tamquam omnino in euangelio nihil tale scriptum <lb/>
            sit, exponere similitudinem istam ne conati quidem sunt, sed <lb/>
            quasi hoc a se ipsis catholici dixerint, eam tantummodo reprehenderunt <lb/>
            uelut ex testimonio Hieremiae prophetae, qui <lb/>
            ait: quid paleis ad triticum?, non attendentes unde hoc<lb n="25"/>
            ille dixisset. non enim aiebat de ecclesia, sed de diuinis prophetarum <lb/>
            uisionibus et humanis somniis, ne ullo modo compararentur. <lb/>
            illam quoque similitudinem de ouibus et haedis, <lb/>
            qui simul pascuntur et in saeculi fine segregabuntur, quam <lb/>
            inter alias catholici ex euangelio posuerant, omnino attingere <lb n="30"/>
            noluerunt. neque enim poterant illic dicere etiam haedos a

<note type="footnote"> 14 cf. Matth. 13, 47 19 Matth. 13, 38 25 Hier. 23, 28 30 cf. <lb/>
            Matth. 25, 32-33 </note>

<note type="footnote"> 22 ne <hi rend="italic">scripsi</hi> nec <hi rend="italic">fv; at Aug. ipse</hi> nec-quidem <hi rend="italic">in his operibus nusquam <lb/>
            dixit</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="61"/>
            pastoribus in communibus pascuis ignorari, sicut dixerant inter <lb/>
            retia pisces malos in mari a piscatoribus non uideri. 
</p></div><div n="11" subtype="section" type="textpart"><p>Item cum catholici in mandato suo, uolentes ostendere <lb/>
            toleratos a bonis in ecclesia malos nec bonos malorum contagione <lb/>
            pollutos, commemorassent exempla prophetarum et <lb n="5"/>
            ipsius domini Christi et apostolorum et post haec etiam bonorum <lb/>
            episcoporum et iudicium ipsorum quoque Donatistarum, qui <lb/>
            quosdam suorum in Maximiani schismate positos negauerunt <lb/>
            Maximiani contagione pollutos, illi in suis litteris ad haec <lb/>
            respondere conati de prophetis et de domino Christo et apostolis <lb n="10"/>
            quodcumque dixerunt, de episcopis autem et Maximianistis <lb/>
            siluerunt. in episcopis enim premebantur auctoritate <lb/>
            Cypriani, cuius uerba ex epistula eius prolata catholici in suo <lb/>
            mandato posuerunt, quibus manifestissime ostendebatur et <lb/>
            praecepisse, ut pro unitate in ecclesia mali tolerarentur nec <lb n="15"/>
            propter ipsos ecclesia relinqueretur, et quosdam collegas suos <lb/>
            etiam ipsum, a quorum malis moribus longe abhorrebat et <lb/>
            de quorum factis pessimis non tacebat, in ecclesia tolerasse. <lb/>
            huius ergo auctoritate oppressi Donatistae cum de prophetis <lb/>
            et domino Christo et apostolis aliquid dixissent ad hoc tamen, <lb n="20"/>
            non tolerandos in ecclesia permixtos malos, de episcopis <lb/>
            omnino nihil dicere uoluerunt. et tamen etiam de Iuda traditore <lb/>
            et de his, quos Paulus tolerauit per inuidiam Christum <lb/>
            annuntiantes, ipse Cyprianus sic intellexit, sic scripsit, <lb/>
            quemadmodum ea catholici in suo mandato posuerunt, <lb n="25"/>
            quod et dominus ludam ad exemplum malorum in ecclesia <lb/>
            tolerandorum pertulerit et Paulus eos, de quibus talia dixit, <lb/>
            non extra, sed intra ecclesiam sustinuerit. de Maximianistis <lb/>
            autem quid responderent, cum adhuc homines uiuerent, de <lb/>
            quibus possent apertissime facillimeque conuinci? proinde ad <lb n="30"/>
            illud, quod in mandato suo catholici dixerant, eosdem

<note type="footnote">13 cf. Cypr. ep. 54, 3 16 cf. Cypr. de lapsis c. 6 26 cf. Ioh. <lb/>
            6, 71-72 27 cf. Phil. 1, 15-18 </note>

<note type="footnote"> 7 iudicium <hi rend="italic">scripsi</hi> iudicio <hi rend="italic">fv, cf. I 10 et Mandatum catholicorum<lb/>
             4 extr</hi>. </note> <lb/>
             
<pb n="62"/>
            Maximianistas a Donatistis per iudicia publica basilicis pulsos, <lb/>
            utcumque respondere conati sunt non se criminaliter accusasse <lb/>
            aut ad communionem suam inuitum aliquem coegisse, sed res <lb/>
            suas uel suorum ciuiliter repetisse, obliti quod Primianus aliquando <lb/>
            dicendum apud acta mandauit: illi auferunt aliena,<lb n="5"/>
            nos intermittimus ablata. ad illa uero, quae de Maximianistis <lb/>
            in catholicorum mandato dicta sunt, quod a se <lb/>
            damnatos in integro honore susceperint, quod Maximiani socios <lb/>
            ab illo pollutos esse negauerint, quod baptismum ab eis in <lb/>
            schismate datum approbare potius quam rescindere atque iterare<lb n="10"/>
            maluerint, nec leuiter respondere temptauerunt, sed illa <lb/>
            omnia miro quodam silentio, tamquam dicta non fuerint, transierunt. <lb/>
            </p></div><div n="12" subtype="section" type="textpart"><p>De ipso etiam baptismo, quod in illo mandato a catholicis <lb/>
            dictum est apostolum de quibusdam dixisse: ueritatem<lb n="15"/>
            in iniquitate detinent, ut ostenderetur fieri posse, ut non <lb/>
            destruenda ueritas in destruenda iniquitate teneatur, aut non <lb/>
            intellexerunt aut id, quod ipsi intellexerant, ne ab aliis intellegeretur, <lb/>
            uerbis suis obscurare uoluerunt, dicentes hoc apostolum <lb/>
            de gentilium errore dixisse, quasi ad rem pertineat<lb n="20"/>
            de quorum errore dixerit, cum tamen ostenderit posse ueritatem <lb/>
            in iniquitate detineri, ut, haec duo cum in uno homine <lb/>
            inuenta fuerint, et approbetur ueritas et iniquitas corrigatur, <lb/>
            sicut catholica facit, cum agnoscit in Donatistis et amplectitur <lb/>
            sacramenti ueritatem, detestatur autem in eis et corrigit haereticam <lb n="25"/>
            iniquitatem. et illud, quod a catholicis in mandato <lb/>
            dictum est, non ideo destruendum baptismum Christi, quia <lb/>
            eum etiam haeretici tradunt, sicut non ideo negandus est <lb/>
            Christus, quia eum etiam daemones confitentur, similiter aut <lb/>
            non intellexerunt aut obscurare uoluerunt, dicentes catholicos <lb n="30"/>
            contra martyres locutos, non tamen exprimentes quos martyres <lb/>
            dicerent, dicentes etiam eos daemoniis uelle communicate

<note type="footnote"> 5 cf. Cresc. IIII 47, 57 15 Rom. 1, 18. cf. De un. bapt. 4, 5 sqq., <lb/>
            ubi haec uberius explicantur. </note>

<note type="footnote"> 22 <hi rend="italic">pr</hi>. in <hi rend="italic">om. f</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="63"/>
            haereticis communicetur quando eorum anathematur iniquitas, <lb/>
            quamuis in eorum consecratione inuentus baptismus non destruatur, <lb/>
            sicut anathematur iniquitas daemonum, quamuis in <lb/>
            eorum confessione auditum nomen domini non negetur. 
</p></div><div n="13" subtype="section" type="textpart"><p>De persecutionibus etiam, quas perpeti se queruntur, <lb n="5"/>
            multa in suis litteris posuerunt nec tamen respondere ausi <lb/>
            sunt ad illud, quod in mandato catholicorum dictum est, quod <lb/>
            ipsi primitus apud Constantinum imperatorem accusauerunt <lb/>
            Caecilianum, qui de imperatorum legibus conqueruntur, (in) <lb/>
            inuidiam catholicorum exaggerantes siue mortes, quas eorum <lb n="10"/>
            circumcelliones sibimet ipsis inferunt, siue omnia, quae non pro <lb/>
            communione Donati, sed pro sceleribus, quibus uiolenter saeuiunt <lb/>
            nefarieque uiuunt, per leges publicas disciplinasque patiuntur, <lb/>
            sicut etiam de oppido Bagaitano commemorasse ausi sunt, <lb/>
            ubi manifestatum est, quanta mala commiserint et quam minora <lb n="15"/>
            perpessi sunt. 
</p></div><div n="14" subtype="section" type="textpart"><p>Ad illud quoque in catholicorum mandato, quod dictum <lb/>
            est de purgatione et absolutione Caeciliani et Felicis Aptugnensis, <lb/>
            de quorum criminibus apud imperitos solebant catholicis <lb/>
            magnam inuidiam concitare, cum illic tota causa propter <lb n="20"/>
            quam uenerant uersaretur, nihil omnino respondere in tam <lb/>
            prolixis litteris uoluerunt, quia et in eo quod dicebant et diuinis <lb/>
            testimoniis uelut astruebant, non esse malos in ecclesia <lb/>
            tolerandos, sed ab eis recedendum propter contagium peccatorum, <lb/>
            ita se dicere demonstrabant, ut tamen ignoratis peccatis <lb n="25"/>
            alienis neminem maculari posse faterentur. hoc enim et de malis <lb/>
            piscibus dixerant, quod, sicut illos latentes in fluctibus quamuis <lb/>
            iam inter retia non uident piscatores, sic latentes malos in <lb/>
            ecclesia nesciunt sacerdotes et ab eis ideo minime polluuntur. <lb/>
            nec tamen uel leuiter uel tenuiter in tam prolixis et tanta <lb n="30"/>
            dilatione accepta conscriptis litteris probare conati sunt, quod <lb/>
            maxime in mandato catholicorum commemoratum est, ut

<note type="footnote">14 cf. 11, 23 </note>

<note type="footnote"><hi rend="italic">1 et S anatheraatizatur fv, correxi</hi> 7 in <hi rend="italic">om. f</hi> 9 in <hi rend="italic">add. Morelius</hi> <lb/>
            14 Uagaitano <hi rend="italic">fv</hi> 18 Aptugnensis <hi rend="italic">scripsi</hi> Aptuginensis <hi rend="italic">fv</hi> 28 intra <hi rend="italic">v</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="64"/>
            probarent non solum uera esse crimina Caeciliani, nam hoc parum <lb/>
            est, sed etiam ecclesiae, quae per omnes gentes usque ad <lb/>
            terrae terminos dilatatur, ea probari et innotescere potuisse, <lb/>
            ut consequenter saltem secundum ipsos posset cognitorum <lb/>
            peccatorum contagione maculari. <lb n="5"/>
            
</p></div><div n="15" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="9" unit="altchapter"/> Cum itaque litterae Donatistarum recitatae fuissent, <lb/>
            uoluit cognitor, ut etiam quae catholici recitanda dederant <lb/>
            legerentur. sed Donatistae ad ea quae scripserant ut responderetur <lb/>
            flagitare coeperunt, quod et catholici magis uolebant, <lb/>
            ne illae litterae sic manerent, quasi eis non potuerit responderi. <lb n="10"/>
            incipientibus ergo catholicis respondere Donatistae interrumpere <lb/>
            et obstrepere coeperunt, ne perpetuus respondentis sermo decurreret, <lb/>
            sicut eorum litterae nullo interpellante. fuerant recitatae. <lb/>
            uolentibus ergo catholicis diuina testimonia, quae ipsi <lb/>
            posuerant, et ea, quae illi commemorauerant, ostendere quemadmodum<lb n="15"/>
            essent accipienda, ne inter se deprehenderentur esse <lb/>
            contraria, cum essent utraque diuina et utique consona, non <lb/>
            dissona esse deberent, primitus de areae similitudine coeperunt <lb/>
            dicere. tunc Donatistae interrumpentes dixerunt, quod de area <lb/>
            non legeretur in euangelio scriptum. cumque expressius a<lb n="20"/>
            catholicis locus euangelii commemoraretur, rursus interrumpendo <lb/>
            dixerunt occultos malos dictos esse paleam postea uentilandam. <lb/>
            inde inter strepitus et interruptiones eorum de zizaniis <lb/>
            et tritico dissensio nata est propter mundi nomen, quod <lb/>
            Donatistae nolebant intellegi ecclesiam, quia scriptum est:<lb n="25"/>
            ager est hic mundus, et multa testimonia protulerunt. <lb/>
            quibus sancta scriptura mundum non nisi malos commemorasset, <lb/>
            sicuti est: qui dilexerit mundum, non est caritas <lb/>
            patris in illo et cetera talia, ut quasi ex hoc ostenderent <lb/>
            mundi nomine ecclesiam significari minime potuisse. contra <lb n="30"/>
            catholici alia testimonia proferebant, quibus in bono mundi

<note type="footnote">19 cf. Matth. 3, 12. Gesta tertiae cognitionis cap. 262. Gaud. II 4, 4 <lb/>
            26 Matth. 13, 38 28 I Ioh. 2, 15 </note>

<note type="footnote"> 15 illic <hi rend="italic">f</hi> 21 irrumpendo <hi rend="italic">f</hi> 23 interruptores <hi rend="italic">f</hi> 24 quod] quo <hi rend="italic">v, <lb/>
            cf. 10,</hi> 19 mundum non bene intellegi ecclesiam </note> <lb/>
             
<pb n="65"/>
            nomen esse positum ostenderetur, sicuti est: deus erat in <lb/>
            Christo mundum reconcilians sibi et cetera huiusmodi, <lb/>
            ubi ostenderetur ecclesia quoniam ipsa utique per Christum <lb/>
            reconciliatur deo. et haec agebantur catholicis sermonem suum <lb/>
            prosequendo perpetuare conantibus, illis autem ne id fieret <lb n="5"/>
            perstrepentibus, cum suam responsionem non reseruarent, sicut <lb/>
            catholici fecerant, cum eorum epistula legeretur, sed crebras <lb/>
            contradictiones interponendo, ne catholicorum prosecutio imperturbata <lb/>
            procurreret, impedirent. 
</p></div><div n="16" subtype="section" type="textpart"><p>Flagitantibus itaque patientiam eorum catholicis et per <lb n="10"/>
            multas cognitoris interlocutiones uix impetrantibus responderunt <lb/>
            litteris eorum, ostendentes multis sanctarum scripturarum testimoniis <lb/>
            et exemplis malos in ecclesia nunc sic esse permixtos, <lb/>
            ut, quamuis debeat uigilare ecclesiastica disciplina ad eos non <lb/>
            solum uerbis, sed etiam excommunicationibus et degradationibus <lb n="15"/>
            corripiendos, tamen non solum in ea latentes nesciantur, sed <lb/>
            plerumque propter pacem unitatis etiam cogniti tolerentur, <lb/>
            sic ostendentes diuina testimonia consonare, ut et illa, quibus <lb/>
            commendaretur ecclesia cum malorum commixtione, hoc tempus <lb/>
            eius significarent, qualis est in praesenti saeculo, et illa <lb n="20"/>
            testimonia, quibus commendatur non habere commixtos malos, <lb/>
            illud eius tempus significarent, qualis uenturo saeculo in aeternum <lb/>
            futura est; sicut nunc mortalis est, id est ex mortalibus <lb/>
            hominibus constat, tunc autem immortalis erit, quando in ea <lb/>
            nemo morietur; sicut ipse Christus isto tempore fuit pro illa <lb n="25"/>
            mortalis, post resurrectionem autem iam non moritur et mors <lb/>
            illi ultra non dominabitur, quod etiam ecclesiae suae in fine <lb/>
            saeculi praestiturus est. haec duo tempora ecclesiae, quae <lb/>
            nunc est et qualis tunc erit, significata esse etiam duabus <lb/>
            piscationibus, una ante resurrectionem Christi, quando mitti <lb n="30"/>
            iussit retia nec sinistram nec dexteram nominans partem, ut

<note type="footnote">1 II Cor. 5, 19 10 <hi rend="italic">usque ad hunc locum extant Gesta collationis; <lb/>
            interciderunt tertiae cognitionis capita 282-587</hi> 26 cf. Rom. 6, 9 <lb/>
            30 cf. Loc. 5, 4-10 </note>

<note type="footnote"> 13 nunc sic] sic non <hi rend="italic">f; fort. scrib</hi>. sic nunc, <hi rend="italic">cf</hi>. talem nunc <hi rend="italic">p. 69, 25</hi> <lb/>
            28 tempore f 29 esse] est <hi rend="italic">(sic) v</hi> 30 unum <hi rend="italic">f</hi> </note>

<note type="footnote"> Lill. Aug. c. Don. III. </note>

<note type="footnote"> 5 </note> <lb/>
             
<pb n="66"/>
            nec solos malos nec solos bonos, sed commixtos bonis malos. <lb/>
            intra retia suorum sacramentorum futuros doceret, post resurrectionem <lb/>
            autem, quando iussit retia mitti in dexteram partem; <lb/>
            ut post resurrectionem nostram bonos solos in ecclesia futuros <lb/>
            intellegeremus, ubi ulterius haereses et schismata non erunt,<lb n="5"/>
            quibus modo retia disrumpuntur. nam et euangelium non tacuit <lb/>
            in prima piscatione commemorare retia esse disrupta et in <lb/>
            nouissima dictum est: et cum tam magni essent pisces, <lb/>
            retia non sunt disrupta. de tali ecclesia dictum esse <lb/>
            quod per illam non erit transiturus incircumcisus et immundus;<lb n="10"/>
            ad immundos enim pertinere schismaticas separationes, quae <lb/>
            tunc non erunt, quia retia non sunt disrupta. hoc etiam significasse, <lb/>
            quod coruus auis immunda exierit de arca et non <lb/>
            redierit; quae tamen area exeunte coruo non utique omnibus <lb/>
            immundis animalibus caiuit, sed in ea fuerunt et munda et <lb n="15"/>
            immunda usque ad diluuium, sicut in ecclesia boni et mali <lb/>
            usque ad saeculi finem. sed sicut non de immundis, sed de <lb/>
            mundis animalibus Noe obtulit sacrificium, ita non ii qui <lb/>
            mali sunt in ecclesia, sed ii qui boni sunt perueniunt ad deum. 
</p></div><div n="17" subtype="section" type="textpart"><p>De prophetis etiam, quia dixerant Donatistae in litteris<lb n="20"/>
            suis non eos communicasse illis, in quos mala tanta dixerunt, <lb/>
            responderunt catholici, quod unum templum fuerit quo uniuersi <lb/>
            utebantur, nec quemquam prophetarum, qui tanta dixerunt <lb/>
            in malos, constituisse sibi aliud templum sacrificia sacerdotes. <lb/>
            et quod Donatistae in litteris suis posuerant testimonia <lb n="25"/>
            scripturarum, quibus ostenderent ad peccata parentum etiam <lb/>
            filios pertinere, cum hoc utique numquam recte intellectum <lb/>
            sit nisi de iis filiis, qui parentum iniquitates imitarentur, <lb/>
            responderunt catholici: cum tanta in illum populum et (tam) <lb/>
            acerba dicta sint diuinis eloquiis, quae etiam ipsi in suis

<note type="footnote">3 cf. Ioh. 21, 6-11 8 loh. 21, 11 10 cf. Esai. 52, 1 13 cf. <lb/>
            Gen. 8, 6 15 cf. Gen. 7, 2 18 cf. Gen. 8, 20 - </note>

<note type="footnote"> 4 futuras f 5 alterius <hi rend="italic">f</hi> 6 dirumpuntur f 7. 9. 12 diruptal 8 est <lb/>
            <hi rend="italic">om. f</hi> 10 erit <hi rend="italic">scripsi coll. Esaiae loco</hi> erat <hi rend="italic">fv</hi> 11 quae] <hi rend="italic">quia I</hi> <lb/>
            19 deum] eum <hi rend="italic">/</hi> 21 communicasse <hi rend="italic">scripsi</hi> communicare <hi rend="italic">fv</hi> 25 posuerunt <lb/>
            <hi rend="italic">v</hi> 29 tantum <hi rend="italic">/</hi> tam <hi rend="italic">addidi</hi> </note> <lb n="30"/>
             
<pb n="67"/>
            litteris commemorauerunt, ut quasi nullus illic remansisse <lb/>
            uideretur bonus, non solum ibi fuerunt idem ipsi prophetae <lb/>
            sancti, uerum etiam ex ipso populo exorti erant, quos ipse <lb/>
            dominus in suae carnis aduentu laudabiles reperit, sicut fuerunt <lb/>
            Zacharias et Helizabet et sicut Iohannes filius eorum, sicut <lb n="5"/>
            Simeon senex et Anna uidua. unde apparet quam impie, quam <lb/>
            calumniose obicerentur catholicis toto orbe diffusis crimina <lb/>
            Caeciliani, cum Simeoni et Annae et ceteris talibus obici non <lb/>
            possent crimina illius populi, in quo nati fuerant sacramentis <lb/>
            eiusdem populi consecrati, quae crimina eidem populo non <lb n="10"/>
            humana opinio, sed sermo diuinus obiecerat. commemoratum <lb/>
            est etiam testimonium propheticum, ubi signati sunt, ne cum <lb/>
            malis perirent, qui gemebant facinora quae fiebant in medio <lb/>
            eorum, nec tamen corporaliter separati sunt. 
</p></div><div n="18" subtype="section" type="textpart"><p>Deinde ibi commemoratum est, qualis separatio bonis <lb n="15"/>
            hoc tempore ab impiis et malis fieri debeat, ne communicetur <lb/>
            peccatis alienis, corde uidelicet et uitae morumque dissimilitudine, <lb/>
            nec aliter intellegi debere quod scriptum est: exite <lb/>
            de medio eorum, recedite inde, et immundum ne <lb/>
            tetigeritis, id est: discernimini aliter uiuendo et immunditiae <lb n="20"/>
            non consenseritis. ibi etiam opportunissimo loco responsum <lb/>
            est Donatistis ad illud quod dixerant, cum eos peteret <lb/>
            cognitor ut sederent, scriptum sibi esse ut cum talibus non <lb/>
            sederent. dictum est enim a catholicis, cum eorum litteris <lb/>
            responderent, non sic intellegendam esse separationem a malis <lb n="25"/>
            hoc tempore, quemadmodum illi intellexerant, qui secum tamquam <lb/>
            cum impiis non sederunt, quia scriptum est: non sedi <lb/>
            in concilio impiorum, cum utique, si impios putarent, <lb/>
            nec illud, quod in eodem psalmo consequenter prohibetur, <lb/>
            tacere debuerunt. nam ibi sequitur: et cum iniqua gerentibus <lb n="30"/>
            non introibo. cum ergo illi intrassent cum eis quos <lb/>
            impios putarent, quare non etiam sederunt, ut in utroque non

<note type="footnote"> 12 cf. Ezech. 9. 4 18 Esai. 52, 11 23 cf. II 1 27. 30 Ps. 25, 4 </note>

<note type="footnote"> 2 iidem <hi rend="italic">fv</hi> 5 Elisabeth <hi rend="italic">v</hi> 15 ubi <hi rend="italic">f</hi> 20 discernamini <hi rend="italic">f</hi> 30 facere <hi rend="italic">f</hi> </note>

<note type="footnote"> 5* </note> <lb/>
             
<pb n="68"/>
            corporalem, sed spiritalem consessum et ingressum deuitasse <lb/>
            uiderentur? ibi commemorata est etiam causa Maximianistarum <lb/>
            totiens iam illis obiecta, ubi et se et illos quibus dilationem <lb/>
            dederunt in Maximiani schismate positos, eiusdem in damnatione <lb/>
            Primiani socios, tamen illius contagio dixerunt non esse<lb n="5"/>
            pollutos, qui Caeciliani criminibus orbem christianum usque <lb/>
            ad terminos terrae perisse contenderent. 
</p></div><div n="19" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="10" unit="altchapter"/> Ad haec Donatistae, cum ualidissimis scripturarum <lb/>
            documentis et exemplo suo de Maximianistis respondere non <lb/>
            possent, ad illud quod iam peractum fuerat redierunt, dicentes<lb n="10"/>
            mundum non bene intellegi ecclesiam, in qua simul et triticum <lb/>
            et zizania iussa sunt crescere, cum catholici et tot testimonia <lb/>
            diuina iam commemorassent, quibus ostenderetur mundus <lb/>
            etiam in bona significatione positus et in ea non nisi ecclesia <lb/>
            posse intellegi et, quomodolibet acciperetur mundus, quando<lb n="15"/>
            utrumque semen per mundum cresceret, non debere propter <lb/>
            zizania totius mundi triticum deseri. cum ergo haec iam dicta <lb/>
            fuissent et quaestio ipsa iam terminata uideretur, ad eam <lb/>
            rursus summa inopia redierunt eadem per eadem replicantes, <lb/>
            quaerentes quomodo potuerit diabolus in ecclesia seminare<lb n="20"/>
            zizania, deinde calumniantes, quod duas ecclesias catholici <lb/>
            dixerint, unam quae nunc habet permixtos malos, aliam quae <lb/>
            post resurrectionem eos non esset habitura, ueluti non idem <lb/>
            futuri essent sancti cum Christo regnaturi, qui nunc pro eius <lb/>
            nomine cum iuste uiuunt tolerant malos. <lb n="25"/>
            
</p></div><div n="20" subtype="section" type="textpart"><p>Ad haec catholici responderunt etiam ipsos iam fuisse <lb/>
            confessos esse in ecclesia uel occultos malos, et uicissim <lb/>
            quaesierunt, quomodo eos in ecclesia diabolus seminauerit, <lb/>
            quod illi, quasi fieri non posset, de zizaniis requirebant. repetierunt <lb/>
            etiam catholici testimonium Cypriani, qui eandem <lb n="30"/>
            euangelicam similitudinem non aliter intellexit, quam ut in <lb/>
            ecclesia diceret esse zizania nec latere, sed cerni. contra quod

<note type="footnote"> 30 cf. Cypr. epist. 54, 3 </note>

<note type="footnote"> 15 posse <hi rend="italic">scripsi</hi> posset <hi rend="italic">fv</hi> 22 nunc] non <hi rend="italic">/</hi> 23 iidem <hi rend="italic">fv (passim)</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="69"/>
            testimonium illi omnino nihil ausi fuerant respondere, cum <lb/>
            auctoritatem Cypriani tanti habeant, ut per illam conentur <lb/>
            defendere, quod male de iterando baptismo sentiunt et faciunt. <lb/>
            de duabus etiam ecclesiis calumniam eorum catholici refutarunt, <lb/>
            identidem expressius ostendentes quid dixerint, id est <lb n="5"/>
            non eam ecclesiam, quae nunc habet permixtos malos, alienam <lb/>
            se dixisse a regno dei ubi non erunt mali commixti, sed <lb/>
            eandem ipsam unam et sanctam ecclesiam nunc esse aliter, <lb/>
            tunc autem aliter futuram, nunc habere malos mixtos, tunc <lb/>
            non habituram; sicut nunc mortalem, quod ex mortalibus <lb n="10"/>
            constaret hominibus, tunc autem immortalem, quod in ea nullus <lb/>
            esset uel corpore moriturus; sicut non ideo duo Christi, quia <lb/>
            prior mortuus postea non moriturus. dictum est etiam de homine <lb/>
            exteriore et interiore, quae cum sint diuersa, non tamen dici <lb/>
            duos homines: quanto minus dici duas ecclesias, cum idem ipsi, <lb n="15"/>
            qui nunc boni tolerant permixtos malos et resurrecturi moriuntur, <lb/>
            tunc nec mixtos malos habituri sint nec omnino morituri! <lb/>
            de ipso quoque numero, quoniam Donatistae scripturarum <lb/>
            testimonio unam ecclesiam commendauerunt uelut contra duas, <lb/>
            quas catholicos affirmasse iactabant, responsum est a catholicis <lb n="20"/>
            etiam multas ecclesias in scripturis inueniri dictas et septem <lb/>
            . ad quas Iohannes scribit, quae tamen multae illius unicae <lb/>
            membra esse intellegerentur, ut hinc appareret multo minus <lb/>
            sibi debere obici duas, cum eandem ipsam unam dixerint non <lb/>
            talem nunc esse, qualis in resurrectione futura esset, quandoquidem <lb n="25"/>
            apostolicis litteris non obiciantur multae, ex quibus <lb/>
            ipsa una constaret. ad haec Donatistae rursus eadem replicare <lb/>
            non destiterunt, insuper adicientes et inuidiose iactantes, <lb/>
            quod ecclesiam mortalem catholici dixerint, et ideo negantes <lb/>
            eam mortalem esse, quia trinitas immortalis est, cuius gratia <lb n="30"/>
            consecratur ecclesia, et quia Christus ideo pro ea mortuus sit, <lb/>
            ut eam faceret immortalem; quasi catholici dixerint non eam

<note type="footnote"> 22 cf. Apoc. 1 </note>

<note type="footnote"> 13 prins est <hi rend="italic">coni. v, cf. De bapt. VII 25, 49</hi> priores ei consentiant, </note>

<note type="footnote"><hi rend="italic">Cresc. II 1,</hi> 2 priores hoc noluerint appellari </note> <lb/>
             
<pb n="70"/>
            fieri immortalem gratia dei et effuso pro ea sanguine saluatoris. <lb/>
            sed tempora esse discernenda dixerunt, praesens uidelicet, <lb/>
            quo moriuntur omnes sancti, sicut mortuus est ipse <lb/>
            Christus, et futurum, quo resurgent et nullo morituro uiuent <lb/>
            cum illo qui iam resurrexit. <lb n="5"/>
            
</p></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>