<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa014a.opp-lat1:2.1-2.3</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa014a.opp-lat1:2.1-2.3</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa014a.opp-lat1"><div n="2" subtype="book" type="textpart"><div n="1" subtype="section" type="textpart"><p>Primo loco, cum die intermisso ad memoratum locum, <lb n="20"/>
            sicut placuerat et constitutum fuerat, conueniretur, obtulit <lb/>
            consessum iterum cognitor, deprecans ut fieret. et mox catholici <lb/>
            consederunt, Donatistae autem recusauerunt. in qua recusatione <lb/>
            inter cetera id quoque dixerunt, quod scriptum sibi <lb/>
            esset cum talibus non sedere. ad hoc catholici, ne morae <lb n="25"/>
            fierent, tunc non responderunt, sed opportuniore loco in tertii <lb/>
            diei collatione. tunc ergo etiam ipse cognitor stando se cogniturum <lb/>
            esse respondit. 
</p></div><div n="2" subtype="section" type="textpart"><p>Secundo loco recitata est notoria, quam pridie dederant <lb/>
            petentes, ut sibi mandatum catholicorum ederetur, quo

<note type="footnote">20 <hi rend="italic">primo loco]</hi> cf. Mansi pag. 167 25 cf. Ps. 25, 4 26 cf. III <lb/>
            9, 18 29 <hi rend="italic">notoria]</hi> cf. Mansi pag. 169 </note>

<note type="footnote"> 11 fit <hi rend="italic">scripsi sit fv</hi> 13 aegrotare <hi rend="italic">coni. v, cf. III 8, 13 extr</hi>. commemorasse <lb/>
            ausi sunt 15 remanantibus <hi rend="italic">f</hi> 19 Secandi diei collatio <hi rend="italic">f</hi> </note> <lb n="30"/>
             
<pb n="49"/>
            considerato possent in diem constitutum instructi adesse, eo quod <lb/>
            exceptores cum conscriptione gestorum occurrere non ualerent, <lb/>
            et responsio cognitoris in eandem notoriam, qua iussit fieri <lb/>
            quod petebant. 
</p></div><div n="3" subtype="section" type="textpart"><p>Tertio loco cum quaesisset cognitor, quid etiam de <lb n="5"/>
            subscriptionibus responderent, id est utrum eis placeret quod <lb/>
            edicto proposuerat, ut prosecutionibus suis quisque subscriberet, <lb/>
            et respondissent catholici iam se in hoc consensum <lb/>
            suum litteris expressisse, illi se multum moueri dixerunt, <lb/>
            quod hoc consuetudo non haberet. et cum cognitor interrogasset, <lb n="10"/>
            utrum eis sufficerent quot dati fuerant gestorum conscribendorum <lb/>
            ex utraque parte custodes, dilationem petere <lb/>
            coeperunt, ut sibi conscripta gesta ederentur et tunc responderent. <lb/>
            hic ortus est diuturnus conflictus cum eis, cum consensus <lb/>
            eorum, quo placuerat ut illo die res ageretur, saepe <lb n="15"/>
            recitaretur ex tabulis. et cum se notas ignorare dicerent, petentes <lb/>
            ut prius eis ederentur gesta conscripta, cognitor iussit, <lb/>
            ut, quod eorum notarii exceperant, perlatis codicibus, qui signati <lb/>
            custodiebantur, eis recitaretur, ne contra suum consensum <lb/>
            uenirent. cumque et ipsi saepe de gestorum editione causarentur, <lb n="20"/>
            quod exceptores non occurrissent gesta conscribere, <lb/>
            etiam hoc eis responsum est, quod notoria sua ideo se petisse <lb/>
            dixerant edi sibi catholicorum mandatum, ut ad praesentem <lb/>
            diem instructi occurrerent, quia exceptores occurrere cum <lb/>
            gestorum editione non possent. ubi non inuenientes quod dicerent <lb n="25"/>
            uoluerunt iterum praescriptionem diei refricare, de qua <lb/>
            fuerat eis satis superque responsum et inde iam fuerat primo <lb/>
            die transitum. sed tunc eis catholici etiam ad hoc responderunt, <lb/>
            quod non solum in edicto cognitoris Calendarum Iuniarum <lb/>
            dies constitutus legeretur, sed etiam ipsi octauo Calendas <lb n="30"/>
            Iunias suum mandatum conscripsissent, cum iam transisset <lb/>
            dies, quo dicebant agi debuisse causam, id est quarto decimo <lb/>
            Calendas Iunias. dictum est etiam ipsum Primianum ad

<note type="footnote"> 3 eandem notoriam <hi rend="italic">coni. v</hi> eadem notaria <hi rend="italic">fv</hi> 11 sufficerent quot <lb/>
            <hi rend="italic">scripsi</hi> aufflceret quod <hi rend="italic">fv, cf. 14</hi> 19 recitarentur <hi rend="italic">/</hi> 25 quid v </note>

<note type="footnote"> LIII. August. c. Don. IQ. </note>

<note type="footnote"> 4 </note> <lb/>
             
<pb n="50"/>
            Calendas Iunias se pollicitum occurrere. quae omnia ideo a catholicis <lb/>
            dicta sunt, quod audierant eos etiam in populo suo de <lb/>
            hac re inuidiose locutos; et tamen inter haec omnia illi in <lb/>
            petenda dilatione uehementissime perstiterunt. quod cum uidissent <lb/>
            catholici ad hoc eos diu nugari, ut gesta multis uerbis<lb n="5"/>
            onerarentur, petierunt cognitorem, ut eis quam petebant dilationem <lb/>
            concederet. et concessa est sex dierum dilatio respondentibus <lb/>
            exceptoribus, quando editio gestorum posset occurrere, <lb/>
            et illis promittentibus, cum gesta edita fuerint, se suis prosecutionibus <lb/>
            subscripturos. <lb n="10"/>
            
</p></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>