<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa003.opp-lat3:9.1-9.20</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa003.opp-lat3:9.1-9.20</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa003.opp-lat3"><div n="9" subtype="book" type="textpart"><div n="1" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title>CAPUT I. </title></ab><ab><title type="sub">Ad quem articulum disputatio praemissa pel\'uenerit et quid discutiendum sit de residua quaestione. </title></ab><p rend="script">Et bonos et malos deos esse quidam opinati sunt; quidam <lb/>
            uero de dis meliora sentientes tantum eis honoris laudisque <lb/>
            tribuerunt, ut nullum deorum malum credere auderent. Sed <lb/>
            illi, qui deos quosdam bonos, quosdam malos esse dixerunt, <lb/>
             daemones quoque appellauerunt nomine deorum, quamquam <lb n="20"/>
            et deos, sed rarius, nomine daemonum, ita ut ipsum Iouem, <lb/>
            quem uolunt esse regem ac principem ceterorum, ab Homero <lb/>
            fateantur daemonem nuncupatum. Hi autem, qui omnes deos <lb/>
            non nisi bonos esse adserunt et longe praestantiores eis

<note rend="script" type="footnote"> 1 demonum, <hi rend="italic">in marg</hi>. demoniord, <hi rend="italic">e</hi> 2 haberent <hi rend="italic">e;</hi> habebat <hi rend="italic">a</hi> si <lb/>
            haberet deum <hi rend="italic">om</hi>. Cl <hi rend="italic">a d, manu rec. sup. lin. C</hi> 3 inportauerunt <hi rend="italic">V</hi> <lb/>
            7 dicituri <hi rend="italic">l</hi> 8 alios nonos alios malos a 9 ad///uitam <hi rend="italic">C</hi> in <hi rend="italic">om. e</hi> <lb/>
            aeternA, Ii m. 2 in <hi rend="italic">ras., e</hi> 10 esse] eos <hi rend="italic">e</hi> censebunt <hi rend="italic">om. e In <lb/>
            fine libri</hi> c<foreign xml:lang="grc">̄</foreign>tuli <hi rend="italic">C</hi> AVRELI. AVGVSTINI. EPI. | DE CIVITATE DI. <lb/>
            CONTRA I PAGANOS. FINIT. LIB. VIII. I INC. LIB. VII II. [ IN DNO <lb/>
            AMEN. <hi rend="italic">C Hic desinit codex d</hi> 17 laudisque J ludis// <hi rend="italic">e</hi> 18 credere <lb/>
            auderent] crederent a </note> <lb/>
             
<pb n="408"/>
            hominibus, qui perhibentur boni, merito mouentur daemonum <lb/>
            factis, quae negare non possunt; eaque nullo modo a dis, <lb/>
            quos omnes bonos uolunt, committi posse existimantes differentiam <lb/>
            inter deos et daemones adhibere coguntur, ut, quidquid <lb/>
            eis merito displicet in operibus uel affectibus prauis, <lb n="5"/>
            quibus uim suam manifestant occulti spiritus, id credant esse <lb/>
            daemonum, non deorum. Sed quia eosdem daemones inter <lb/>
            homines et deos ita medios constitutos putant, tamquam nullus <lb/>
            deus homini misceatur, ut hinc perferant desiderata, inde referant <lb/>
            inpetrata, adque hoc Platonici, praecipui philosophorum<lb n="10"/>
            ac nobilissimi, sentiunt, cum quibus uelut cum excellentioribus <lb/>
            placuit istam examinare quaestionem, utrum cultus plurimorum <lb/>
            deorum prosit ad consequendam uitam beatam quae <lb/>
            post mortem futura est: libro superiore quaesiuimus, quo <lb/>
            pacto daemones, qui talibus gaudent, qualia boni et prudentes<lb n="15"/>
            homines auersantur et damnant, id est sacrilega flagitiosa <lb/>
            facinerosa non de quolibet homine, sed de ipsis dis figmenta <lb/>
            poetarum et magicarum artium sceleratam puniendamque uiolentiam, <lb/>
            possint quasi propinquiores et amiciores dis bonis <lb/>
            conciliare homines bonos, et hoc nulla ratione posse conpertum <lb n="20"/>
            est. 
</p></div><div n="2" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title type="sub">CAPUT  II. </title></ab><ab><title type="sub">An inter daemones, quibus di superiores sunt, sit aliqua pars bonorum, quorum praesidio ad ueram beatitudinem possit humana anima peruenire. </title></ab><p rend="script">Proinde hic liber, sicut in illius fine promisimus, disputationem <lb/>
            continere debebit de differentia (si quam uolunt esse) <lb/>
            non deorum inter se, quos omnes bonos dicunt, nec de

<note rend="script" type="footnote"> ] boni perhib. <hi rend="italic">v</hi> 2 quae] quia <hi rend="italic">a</hi> 4 et homines, in <hi rend="italic">marg</hi>. m. <hi rend="italic">2</hi> <lb/>
            i daemones, <hi rend="italic">C</hi> 7 qui a 10 philos. praecipui <hi rend="italic">e</hi> 11 sentiant s <lb/>
            cum <hi rend="italic">om. e</hi> 16 aduersantur, <hi rend="italic">in marg.:</hi> spernunt detestantur e id est. <lb/>
            <hi rend="italic">in. marg</hi>. ideo, <hi rend="italic">e</hi> 17 facinerosa <hi rend="italic">C l k1;</hi> facinorosa <hi rend="italic">a1 b1 p <foreign xml:lang="grc">υ</foreign>;</hi> ac facinor. <lb/>
            0 <lb/>
            aa62 23 di] de <hi rend="italic">C</hi> 27 de <hi rend="italic">orn. e\'</hi> 28 derum C nec] sed <hi rend="italic">m. 2 <lb/>
            in ras. e</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="409"/>
            differentia deorum et daemonum, quorum illos ab hominibus longe <lb/>
            alteque seiungunt, istos inter deos et homines conlocant; sed <lb/>
            de differentia ipsorum daemonum, quod ad praesentem pertinet <lb/>
            quaestionem. Aput plerosque enim usitatum est dici, <lb/>
             alios bonos alios malos daemones; quae siue sit etiam Platonicorum, <lb n="5"/>
            siue quorumlibet sententia, nequaquam eius est <lb/>
            neglegenda discussio, ne quisquam uelut daemones bonos sequendos <lb/>
            sibi esse arbitretur, per quos tamquam medios dis, <lb/>
            quos omnes bonos credit, dum conciliari adfectat et studet, <lb/>
            ut quasi cum eis possit esse post mortem, inretitus malignorum <lb n="10"/>
            spirituum deceptusque fallacia longe aberret a uero <lb/>
            Deo, cum quo solo et in quo solo et de quo solo anima humana, <lb/>
            id est rationalis et intellectualis, beata est. 
</p></div><div n="3" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title type="sub">CAPUT  III. </title></ab><ab><title type="sub">Quae daemonibus Apuleius adscribat, quibus cum rationem non subtrahat, nihil uirtutis adsignat. </title></ab><p rend="script">Quae igitur est differentia daemonum bonorum et malorum? <lb/>
            Quando quidem Platonicus Apuleius de his uniuersaliter <lb/>
            disserens et tam multa loquens de aeriis eorum corporibus <lb/>
            de uirtutibus tacuit animorum, quibus essent praediti, <lb n="20"/>
            si essent boni. Tacuit ergo beatitudinis causam, indicium uero <lb/>
            miseriae tacere non potuit, confitens eorum mentem, qua rationales <lb/>
            esse perhibuit, non saltem inbutam munitamque uirtute <lb/>
            passionibus animi inrationabilibus nequaquam cedere, sed ipsam <lb/>
            quoque, sicut stultarum mentium mos est, procellosis quodam <lb n="25"/>
            modo perturbationibus agitari. Verba namque eius de hac re <lb/>
            ista sunt: Ex hoc ferme daemonum numero, inquit, poetae

<note type="footnote"> 27 de deo Socr. p. 15, 13 Goldb. </note>

<note rend="script" type="footnote"> 1 illos] alios <hi rend="italic">m. 2 in ras. e</hi> 2 alteque <hi rend="italic">C a kl;</hi> lateque <hi rend="italic">b lp q sex</hi> <lb/>
            di <lb/>
            <hi rend="italic">k2 f v;</hi> lateque disiungunt <hi rend="italic">m. 2 in ras. e</hi> 3 deSerentia <hi rend="italic">C</hi> de <hi rend="italic">om. s</hi> <lb/>
            5 Platon. philosophorum e 8 deos <hi rend="italic">l</hi> 9 credidit <hi rend="italic">e</hi> 10 ut] et <hi rend="italic">e</hi> <lb/>
            13 rationabilis s 19 disputans <hi rend="italic">l</hi> 21 si <hi rend="italic">om. II</hi> boni essent <hi rend="italic">v</hi> <lb/>
            23 minutamq., <hi rend="italic">in marg</hi>. i munitam, <hi rend="italic">C</hi> 24 inrationalibus <hi rend="italic">l</hi> edere <hi rend="italic">e</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="410"/>
            solent haudquaquam procul a ueritate osores et amatores <lb/>
            quorundam hominum deos fingere; hos prosperare et euehere, <lb/>
            illos contra aduersari et adfligere; igitur et misereri et indignari, <lb/>
            et angi et laetari omnemque humani animi faciem pati, <lb/>
            simili motu cordis et salo mentis per omnes cogitationum<lb n="5"/>
            aestus fluctuare. Quae omnes turbelae tempestatesque procul <lb/>
            a deorum caelestium tranquillitate exulant.\' Num est in his <lb/>
            uerbis ulla dubitatio, quod non animorum aliquas inferiores <lb/>
            partes, sed ipsas daemonum mentes, quibus rationalia sunt <lb/>
            animalia, uelut procellosum salum dixit passionum tempestate<lb n="10"/>
            turbari? ut ne hominibus quidem sapientibus conparandi sint. <lb/>
            qui huius modi perturbationibus animorum, a quibus humana <lb/>
            non est inmunis infirmitas, etiam cum eas huius uitae condicione <lb/>
            patiuntur, mente inperturbata, resistunt, non eis cedentes <lb/>
            ad aliquid adprobandum uel perpetrandum, quod exorbitet<lb n="15"/>
            ab itinere sapientiae et lege iustitiae; sed stultis mortalibus <lb/>
            et iniustis non corporibus, sed moribus similes (ut <lb/>
            non dicam deteriores, eo quo uetustiores et debita poena insanabiles) <lb/>
            ipsius quoque mentis, ut iste appellauit, salo fluctuant, <lb/>
            nec in ueritate adque uirtute, qua turbulentis et prauis <lb n="20"/>
            affectionibus repugnatur, ex ulla animi parte consistunt. 
</p></div><div n="4" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title type="sub">CAPUT  IIII. </title></ab><ab><title type="sub">De perturbationibus, quae animo accidunt, quae sit Peripateticorum Stoicorumque sententia. </title></ab><p rend="script">Duae sunt sententiae philosophorum de his animi motibus,<lb n="25"/>
            quae Graeci <hi rend="italic"><sic>rcdib</sic>],</hi> nostri autem quidam, sicut Cicero, <lb/>
            perturbationes, quidam affectiones uel affectus, quidam uero,

<note rend="script" type="footnote"> h so <lb/>
            1 aut quaquam, aut <hi rend="italic">m. 2 in</hi> aud <hi rend="italic">corr., C</hi> ores <hi rend="italic">e</hi> 3 auersari <hi rend="italic">s</hi> <lb/>
            et <hi rend="italic">ante</hi> mis. <hi rend="italic">om. I</hi> miseri el 6 turbulae es\' 7 exultant C1, eiol/ant <lb/>
            C2; exolant 11; excolant s 9 partes <hi rend="italic">sup. lin. e</hi> ipsas m. <hi rend="italic">2 <lb/>
            in ras. e</hi> mentes, es <hi rend="italic">m. 2 in ras., e</hi> 10 salum <hi rend="italic">sup. Un. C</hi> 12 qui!. <lb/>
            <hi rend="italic">littera erasa, C</hi> 14 inturbata 11 18 <hi rend="italic">uerba</hi> eo <hi rend="italic">usque ad</hi> debita <hi rend="italic">m. 2 <lb/>
            in ras. e</hi> quod 8 insanabilis 01 26 graece <hi rend="italic">l</hi> pathen s <lb/>
            quiquam a </note> <lb/>
             
<pb n="411"/>
            sicut iste de Graeco expressius, passiones uocant. Has ergo <lb/>
            perturbationes siue affectiones siue passiones quidam philosophi <lb/>
            dicunt etiam in sapientem cadere, sed moderatas rationique <lb/>
            subiectas, ut eis leges quodam modo, quibus ad necessarium <lb/>
            redigantur modum, dominatio mentis inponat. Hoc qui <lb n="5"/>
            sentiunt, Platonici sunt siue Aristotelici, cum Aristoteles discipulus <lb/>
            Platonis fuerit, qui sectam Peripateticam condidit. Aliis <lb/>
            autem, sicut Stoicis, cadere ullas omnino huiusce modi passiones <lb/>
            in sapientem non placet. Hos autem, id est Stoicos, Cicero <lb/>
            in libris de finibus bonorum et malorum uerbis magis quam <lb n="10"/>
            rebus aduersus Platonicos seu Peripateticos certare conuincit; <lb/>
            quando quidem Stoici nolunt bona appellare, sed commoda <lb/>
            corporis et externa, eo quod nullum bonum uolunt esse hominis <lb/>
            praeter uirtutem, tamquam artem bene uiuendi, quae <lb/>
            non nisi in animo est. Haec autem isti simpliciter et ex communi <lb n="15"/>
            loquendi consuetudine appellant bona; sed in conparatione <lb/>
            uirtutis, qua recte uiuitur, parua et exigua. Ex quo fit, <lb/>
            ut ab utrisque quodlibet uocentur, seu bona seu commoda, <lb/>
            pari tamen aestimatione pensentur, nec in hac quaestione <lb/>
            Stoici delectentur nisi nouitate uerborum. Videtur ergo mihi <lb n="20"/>
            etiam in hoc, ubi quaeritur utrum accidant sapienti passiones <lb/>
            animi, an ab eis sit prorsus alienus, de uerbis eos potius <lb/>
            quam de rebus facere controuersiam. Nam et ipsos nihil hinc <lb/>
            aliud quam Platonicos et Peripateticos sentire existimo, quantum <lb/>
             ad uim rerum adtinet, non ad uocabulorum sonum. <lb n="25"/>
            
</p><p rend="script">Ut enim alia omittam, quibus id ostendam, ne longum <lb/>
            faciam, aliquid unum quod sit euidentissimum dicam. In libris, <lb/>
            quibus titulus est Noctium Atticarum, scribit A. Gellius, uir

<note rend="script" type="footnote"> 1 sicut iste <hi rend="italic">m. 2 in ras. e</hi> 4 ad <hi rend="italic">sup. lin. I</hi> 8 sicut/ istoici <lb/>
            n <lb/>
            fcandere illas s omnino ullas <hi rend="italic">C</hi> 9 insipientem Cl 11 couincit <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            12 istoici 8 sed commoda m. 2 in <hi rend="italic">ras. e</hi> 13 et <hi rend="italic">om. a</hi> eterna <hi rend="italic">p</hi> <lb/>
            •t <lb/>
            16 corporatione <hi rend="italic">8</hi> 17 parueexigua <hi rend="italic">l</hi> 18 uocetur a 19 <hi rend="italic">extimatione l</hi> <lb/>
            a v <lb/>
            pensetor 8 20 istoici s 25 sonum, on <hi rend="italic">m. 2 in ras. C</hi> 27 aliquidi <lb/>
            <hi rend="italic">I m. 2 corr</hi>. euidentissime 81 28 uir <hi rend="italic">om. a</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="412"/>
            elegantissimi eloquii et multae undecumque scientiae, se <lb/>
            nauigasse aliquando cum quodam philosopho nobili Stoico. <lb/>
            Is philosophus, sicut latius et uberius, quod ego breuiter adtingam, <lb/>
            narrat A. Gellius, cum illud nauigium horribili caelo <lb/>
            et mari periculosissime iactaretur, ui timoris expalluit. Id<lb n="5"/>
            animaduersum est ab eis, qui aderant, quamuis in mortis <lb/>
            uicinia curiosissime adtentis, utrumne philosophus animo turbaretur. <lb/>
            Deinde tempestate transacta mox ut securitas praebuit <lb/>
            conloquendi uel etiam garriendi locum, quidam ex his, quos <lb/>
            nauis illa portabat, diues luxuriosus Asiaticus philosophum <lb n="10"/>
            conpellat inludens, quod extimuisset adque palluisset, cum <lb/>
            ipse mansisset intrepidus in eo quod inpendebat exitio. At <lb/>
            ille Aristippi Socratici responsum rettulit, qui cum in re simili <lb/>
            eadem uerba ab homine simili audisset, respondit illum pro <lb/>
            anima nequissimi nebulonis merito non fuisse sollicitum, se<lb n="15"/>
            autem pro Aristippi anima timere debuisse. Hac illo diuite <lb/>
            responsione depulso postea quaesiuit A. Gellius a philosopho <lb/>
            non exagitandi animo, sed discendi, quaenam illa ratio esset <lb/>
            pauoris sui. Qui ut doceret hominem sciendi studio nauiter <lb/>
            accensum, protulit statim de sarcinula sua Stoici Epicteti <lb n="20"/>
            librum, in quo ea scripta essent, quae congruerent decretis <lb/>
            Zenonis et Chrysippi, quos fuisse Stoicorum principes nouimus. <lb/>
            In eo libro se legisse dicit A. Gellius hoc Stoicis placuisse, <lb/>
            quod animi uisa, quas appellant phantasias, nec in potestate <lb/>
            est utrum et quando incidant animo, cum ueniunt ex terribilibus<lb n="25"/>
            et formidabilibus rebus, necesse est etiam sapientis

<note type="footnote"> 4 XVIIII, c. i </note>

<note type="footnote"> 1 multae undecumque <hi rend="italic">p;</hi> multae unde <hi rend="italic">C1 l s, tin l in marg</hi>. nalde); <lb/>
            multe eunde <hi rend="italic">af;</hi> m. ac fecunde <hi rend="italic">q;</hi> multae ac facundae <hi rend="italic">C2 a b e k v <lb/>
            Domb.; <foreign xml:lang="grc">̒</foreign>scribere malim</hi> multae ac profundae\' <hi rend="italic">Domb</hi>. 7 utrumne <lb/>
            <hi rend="italic">C p s v;</hi> utrum nec <hi rend="italic">ll;</hi> utrum necne <hi rend="italic">a b e l2 q <foreign xml:lang="grc">α</foreign> k f Domb</hi>. 9 loquendi <lb/>
            <hi rend="italic">a IJ..f</hi> 10 Iuxoriosus <hi rend="italic">C</hi> 11 compellabat <hi rend="italic">e</hi> existimuisset <hi rend="italic">C</hi> 13 qui <lb/>
            <hi rend="italic">m. 2 in fine uersus C</hi> 20 sarcinola <hi rend="italic">e</hi> stoice ei 22 crhys. <hi rend="italic">I;</hi> <lb/>
            chirs. <hi rend="italic">e</hi> quo et 24 phansias <hi rend="italic">ll</hi> 25 ueniant <hi rend="italic">els</hi> terribilius et <lb/>
            formidabilius s 26 rebus <hi rend="italic">om. s</hi> sap. animumJ sapientissimum <hi rend="italic">s</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="413"/>
            animum moueant, ita ut paulisper uel pauescat metu, uel <lb/>
            tristitia contrahatur, tamquam his passionibus praeuenientibus <lb/>
            mentis et rationis officium; nec ideo tamen in mente fieri <lb/>
            opinionem mali, nec adprobari ista eisque consentiri. Hoc enim <lb/>
            esse uolunt in potestate idque interesse censent inter animum <lb n="5"/>
            sapientis et stulti, quod stulti animus eisdem passionibus cedit <lb/>
            adque adcommodat mentis adsensum; sapientes autem, quamuis <lb/>
            eas necessitate patiantur, retinent tamen de his, quae adpetere <lb/>
            uel fugere rationabiliter debent, ueram et stabilem inconcussa <lb/>
            mente sententiam. Haec ut potui non quidem commodius <lb n="10"/>
            A. Gellio, sed certe breuius et, ut puto, planius exposui, quae <lb/>
            ille se in Epicteti libro legisse commemorat eum ex decretis <lb/>
            Stoicorum dixisse adque sensisse. 
</p><p rend="script">Quae si ita sunt, aut nihil aut paene nihil distat inter <lb/>
            Stoicorum aliorumque philosophorum opinionem de passionibus <lb n="15"/>
            et perturbationibus animorum; utrique enim mentem <lb/>
            rationemque sapientis ab earum dominatione defendunt. Et <lb/>
            ideo fortasse dicunt eas in sapientem non cadere Stoici, quia <lb/>
            nequaquam eius sapientiam, qua utique sapiens est, ullo errore <lb/>
            obnubilant aut labe subuertunt. Accidunt autem animo sapientis <lb n="20"/>
            salua serenitate sapientiae propter illa, quae commoda uel <lb/>
            incommoda appellant, quamuis ea nolint dicere bona uel mala. <lb/>
            Nam profecto si nihili penderet eas res ille philosophus, quas <lb/>
            amissurum se naufragio sentiebat, sicuti est uita ista salusque <lb/>
            corporis, non ita illud periculum perhorresceret, ut palloris <lb n="25"/>
            etiam testimonio proderetur. Verum tamen et illam poterat <lb/>
            permotionem pati, et fixam tenere mente sententiam, uitam <lb/>
            illam salutemque corporis, quorum amissionem minabatur

<note rend="script" type="footnote"> inmen ni V <lb/>
            3 te <hi rend="italic">C</hi> 5 inter amo <hi rend="italic">C</hi> 6 sapienti <hi rend="italic">C</hi> e!sd\'\'tn <hi rend="italic">om. e;</hi> eisque <hi rend="italic">I</hi> <lb/>
            7 adque <hi rend="italic">om. e</hi> 7 <hi rend="italic">sqq</hi>. sapientes (sapientis l1)—patiantur, retinent-de. <lb/>
            bent <hi rend="italic">C ab Is a l;</hi> sapientis—patiatur, retinet-debet <hi rend="italic">e p q V Domb</hi>. 9 effugere <lb/>
            <hi rend="italic">e</hi> 11 agellio <hi rend="italic">m. 1 corr. in fine uersus C</hi> 14 ut pene <hi rend="italic">a</hi> 17 rationem <lb/>
            <hi rend="italic">omiiso</hi> que C1 20 laue C1; lebe et accedunt <hi rend="italic">Cl</hi> autemj <lb/>
            enim 8 21 uel incommoda <hi rend="italic">om</hi>. Cl 22 uel bona uel <hi rend="italic">e</hi> 23 nichil <hi rend="italic">b</hi> <lb/>
            24 se <hi rend="italic">om. a</hi> sicut <hi rend="italic">b l</hi> 26 et <hi rend="italic">om. I</hi> 27 mentis <hi rend="italic">C</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="414"/>
            tempestatis inmanitas, non esse bona, quae illos quibus inessent <lb/>
            facerent bonos, sicut facit iustitia. Quod autem aiunt ea nec <lb/>
            bona appellanda esse, sed commoda: uerborum certamini, non <lb/>
            rerum examini deputandum est. Quid enim interest, utrum <lb/>
            aptius bona uocentur an commoda, dum tamen ne his priuetur<lb n="5"/>
            non minus Stoicus quam Peripateticus pauescat et palleat, <lb/>
            ea non aequaliter appellando, sed aequaliter aestimando? Ambo <lb/>
            sane, si bonorum istorum seu commodorum periculis ad flagitium <lb/>
            uel facinus urgeantur, ut aliter ea retinere non possint, <lb/>
            malle se dicunt haec amittere, quibus natura corporis salua <lb n="10"/>
            et incolumis habetur, quam illa committere, quibus iustitia <lb/>
            uiolatur. Ita mens, ubi fixa est ista sententia, nullas perturbationes, <lb/>
            etiamsi accidunt inferioribus animi partibus, in se <lb/>
            contra rationem praeualere permittit; quin immo eis ipsa dominatur <lb/>
            eisque non consentiendo et potius resistendo regnum uirtutis <lb n="15"/>
            exercet. Talem describit etiam Vergilius Aenean, ubi ait: <lb/>
            Mens inmota manet, lacrimae uoluuntur inanes. 
</p></div><div n="5" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title type="sub">CAPUT  V. </title></ab><ab><title type="sub">Quod passiones, quae Christianos animos adficiunt, non in uitium trahant, sed uirtutem exerceant. </title></ab><p rend="script">Non est nunc necesse copiose ac diligenter ostendere, <lb/>
            quid de istis passionibus doceat scriptura diuina, qua Christiana <lb/>
            eruditio continetur. Deo quippe [illam] ipsam mentem subicit <lb/>
            regendam et iuuandam mentique passiones ita moderandas

<note type="footnote"> 17 Aen. IIII. 449 </note>

<note rend="script" type="footnote"> 2 bonos <hi rend="italic">m. 2 in ras. e</hi> 3 uerborum <hi rend="italic">m. 2 in ras. e</hi> 4 atram ea <lb/>
            <hi rend="italic">m. 2 rescripta, e</hi> 7 extimando <hi rend="italic">l1</hi> ambos j tamen ne si e 8 istorumJ <lb/>
            re r <lb/>
            stoicorum <hi rend="italic">Is</hi> 9 uel <hi rend="italic">om. e</hi> retine <hi rend="italic">C</hi> 10 mallere <hi rend="italic">C</hi> 11 ifliustitia, <lb/>
            in <hi rend="italic">lineolis deletum, C</hi> 12 uiolatur] colatur 8 13 accidunt <hi rend="italic">b e p s a k Ƒ;</hi> <lb/>
            accedunt <hi rend="italic">C;</hi> accedit <hi rend="italic">a;</hi> accedant <hi rend="italic">l;</hi> accidant <hi rend="italic">qv</hi> 14 ria <hi rend="italic">oai, s</hi> ipsa <lb/>
            dominatur eis <hi rend="italic">p</hi> 15 et] sed <hi rend="italic">p v</hi> et potius resistendo <hi rend="italic">sup. lis. C</hi> <lb/>
            ai <lb/>
            16 discribit <hi rend="italic">l</hi> 20 trahunt <hi rend="italic">C</hi> 22 dina <hi rend="italic">C</hi> 23 [illam] <hi rend="italic">om. CI;</hi> illa <lb/>
            <hi rend="italic">p 8 a lJomb.;</hi> illam <hi rend="italic">m. rec. sup. lin. C, rell. v</hi> mentem] manentem a <lb/>
            subicimus <hi rend="italic">e</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="415"/>
            adque frenandas, ut in usum iustitiae conuertantur. Denique <lb/>
            in disciplina nostra non tam quaeritur utrum pius animus <lb/>
            irascatur, sed quare irascatur; nec utrum sit tristis, sed unde <lb/>
            sit tristis; nec utrum timeat, sed quid timeat. Irasci enim <lb/>
            peccanti ut corrigatur, contristari pro adflicto ut liberetur, <lb n="5"/>
            timere periclitanti ne pereat, nescio utrum quisquam sana consideratione <lb/>
            reprehendat. Nam et misericordiam Stoicorum est <lb/>
            solere culpare; sed quanto honestius ille Stoicus misericordia <lb/>
            perturbaretur hominis liberandi quam timore naufragii. Longe <lb/>
            melius et humanius et piorum sensibus adcommodatius Cicero <lb n="10"/>
            in Caesaris laude locutus est, ubi ait: \'Nulla de uirtutibus <lb/>
            tuis nec admirabilior nec gratior misericordia est.\' Quid est <lb/>
            autem misericordia nisi alienae miseriae quaedam in nostro <lb/>
            corde conpassio, qua utique si possumus subuenire conpellimur? <lb/>
             Seruit autem motus iste rationi, quando ita praebetur misericordia, <lb n="15"/>
            ut iustitia conseruetur, siue cum indigenti tribuitur, <lb/>
            siue cum ignoscitur paenitenti. Hanc Cicero locutor egregius <lb/>
            non dubitauit appellare uirtutem, quam Stoicos inter uitia <lb/>
            numerare non pudet, qui tamen, ut docuit liber Epicteti, <lb/>
            nobilissimi Stoici, ex decretis Zenonis et Chrysippi, qui huius <lb n="20"/>
            sectae primas habuerunt, huiusce modi passiones in animum <lb/>
            sapientis admittunt, quem uitiis omnibus liberum uolunt. <lb/>
            Unde fit consequens, ut haec ipsa non putent uitia, quando <lb/>
            sapienti sic accidunt, ut contra uirtutem mentis rationemque <lb/>
            nihil possint, et una sit eademque sententia Peripateticorum <lb n="25"/>
            uel etiam Platonicorum et ipsorum Stoicorum, sed, ut ait

<note type="footnote"> 11 Lig. c. 12 </note>

<note rend="script" type="footnote"> 1 usum <hi rend="italic">ab elp qs a. k /;</hi> usu <hi rend="italic">C;</hi> usus v iusticia <hi rend="italic">e</hi> 3 sea..... <lb/>
            timeat <hi rend="italic">om. I; in marg. m</hi>. 2 sed quare tristetur. nec utru timeat. <lb/>
            n <lb/>
            4 nec u. timeat m. 2 in <hi rend="italic">ras. e</hi> sed quid timeat <hi rend="italic">sup. lin. C</hi> 8 quato <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            9 naufragi VI 10 sensibus <hi rend="italic">sup. lin. C</hi> 12 est <hi rend="italic">om. C</hi> autem est e <lb/>
            14 consuboenire <hi rend="italic">e</hi> 17 hanc <hi rend="italic">m. 2 in ras. e;</hi> haec <hi rend="italic">l</hi> loquitur 1 <lb/>
            18 hanc non <hi rend="italic">l</hi> 19 apicteti <hi rend="italic">e</hi> 20 et crysippi qui huius <hi rend="italic">m</hi>. 2 in <hi rend="italic">ras. e</hi> <lb/>
            crisyppi <hi rend="italic">C</hi> 21 huiusmodi <hi rend="italic">v</hi> et in <hi rend="italic">e</hi> animos 8 24 accedunt <hi rend="italic">l</hi> <lb/>
            2o nil <hi rend="italic">C</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="416"/>
            Tullius, uerbi controuersia iam diu torqueat homines Graeculos <lb/>
            contentionis cupidiores quam ueritatis. Sed adhuc merito <lb/>
            quaeri potest, utrum ad uitae praesentis pertineat infirmitatem <lb/>
            etiam in quibusque bonis officiis huiusce modi perpeti affectus, <lb/>
            sancti uero angeli et sine ira puniant, quos accipiunt aeterna <lb n="5"/>
            Dei lege puniendos, et miseris sine miseriae conpassione subueniant, <lb/>
            et periclitantibus eis, quos diligunt, sine timore opitulentur; <lb/>
            et tamen istarum nomina passionum consuetudine <lb/>
            locutionis humanae etiam in eos usurpentur propter quandam <lb/>
            operum similitudinem, non propter affectionum infirmitatem, <lb n="10"/>
            sicut ipse Deus secundum scripturas irascitur, nec tamen ulla <lb/>
            passione turbatur. Hoc enim uerbum uindictae usurpauit effectus. <lb/>
            non illius turbulentus affectus. 
</p></div><div n="6" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title type="sub">CAPUT  VI. </title></ab><ab><title type="sub">Quibus passionibus daemones confitente Apuleio exagitentur, quorum ope homines aput deos adserit adiuuari. </title></ab><p rend="script">Qua interim de sanctis angelis quaestione dilata uideamus <lb/>
            quem ad modum dicant Platonici medios daemones inter <lb/>
            deos et homines constitutos istis passionum aestibus fluctuare. <lb n="20"/>
            Si enim mente ab his libera eisque dominante motus huiusce <lb/>
            modi paterentur, non eos diceret Apuleius simili motu cordis <lb/>
            et salo mentis per omnes cogitationum aestus fluctuare. Ipsa <lb/>
            igitur mens eorum, id est pars animi superior, qua rationales <lb/>
            sunt, in qua uirtus et sapientia, si ulla eis esset, passionibus <lb n="25"/>
            turbulentis inferiorum animi partium regendis moderandisque

<note type="footnote"> 1 de orat. I, 11 22 de deo Socr. p. 15, 18 </note>

<note rend="script" type="footnote"> 1 torqueat <hi rend="italic">C2 ablps;</hi> torque ad <hi rend="italic">Cl;</hi> torquet <hi rend="italic">eqkf7</hi> homines, iri <lb/>
            eum <lb/>
            <hi rend="italic">marg,</hi> otfif, <hi rend="italic">e</hi> 2 adbac Cl 5 sancti////angeli <hi rend="italic">b</hi> puniunt, iunt m. <hi rend="italic">2</hi> <lb/>
            in <hi rend="italic">ras., e</hi> accipiant <hi rend="italic">C</hi> 6 Dei <hi rend="italic">om. I</hi> sime <hi rend="italic">C</hi> 8 conauetudo <hi rend="italic">I</hi> <lb/>
            9 propter <hi rend="italic">m. 2 ex</hi> per <hi rend="italic">corr. C</hi> 15 apuleio, 0 <hi rend="italic">ex</hi> u <hi rend="italic">corr., C</hi> 16 eir <lb/>
            <lb/>
            agitantur <hi rend="italic">p</hi> 19 quemammodum <hi rend="italic">Cl</hi> 20 ipsi, <hi rend="italic">in marg. m. rec</hi>. istis. (\' <lb/>
            21 libera eisque dominante <hi rend="italic">om. Cx</hi> 22 non eos diceret <hi rend="italic">om. Cl</hi> 28 salos * <lb/>
            26 inferiora <hi rend="italic">ex</hi> inferioribus <hi rend="italic">corr. s</hi> partibus <hi rend="italic">s</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="417"/>
            dominaretur, — ipsa, inquam, mens eorum, sicut iste Platonicus <lb/>
            confitetur, salo perturbationum fluctuat. Subiecta est <lb/>
            ergo mens daemonum passionibus libidinum formidinum irarum <lb/>
            adque huiusce modi ceteris. Quae igitur pars in eis libera est <lb/>
            composque sapientiae, qua placeant dis et ad bonorum morum <lb n="5"/>
            similitudinem hominibus consulant, cum eorum mens passionum <lb/>
            uitiis subiugata et obpressa, quidquid rationis naturaliter <lb/>
            habet, ad fallendum et decipiendum tanto acrius intendat, <lb/>
            quanto eam magis possidet nocendi cupiditas? 
</p></div><div n="7" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title type="sub">CAPUT  VII. </title></ab><ab><title type="sub">Quod Platonici figmentis poetarum infamatos adserant deos de contrariorum studiorum certamine, cum hae partes daemonum, non deorum sint. </title></ab><p rend="script">Quod si quisquam dicit, non ex omnium, sed ex malorum <lb/>
            daemonum numero esse, quos poetae quorundam hominum <lb n="15"/>
            os ores et amatores deos non procul a ueritate confingunt (hos <lb/>
            enim dixit Apuleius salo mentis per omnes cogitationum aestus <lb/>
            fluctuare): quo modo istud intellegere poterimus, quando, cum <lb/>
            hoc diceret, non quorundam, id est malorum, sed omnium <lb/>
            daemonum medietatem propter aeria corpora inter deos et homines <lb n="20"/>
            describebat? Hoc enim ait fingere poetas, quod ex <lb/>
            istorum daemonum numero deos faciunt et eis deorum nomina <lb/>
            inponunt et quibus uoluerint hominibus ex his amicos inimicosque <lb/>
            distribuunt ficti carminis inpunita licentia, cum deos <lb/>
            ab his daemonum moribus et caelesti loco et beatitudinis <lb n="25"/>
            opulentia remotos esse perhibeat. Haec est ergo fictio poetarum <lb/>
            deos dicere, qui di non sunt, eosque sub deorum

<note type="footnote"> 21 ib. p. 15, 13 sqq. </note>

<note rend="script" type="footnote"> 1 ipsam<foreign xml:lang="grc">̇</foreign> <hi rend="italic">C</hi> inquid a 2 salus a fluctuaret <hi rend="italic">C</hi> 3 formidinum <lb/>
            <hi rend="italic">sup. lin. C</hi> 4 huius modi <hi rend="italic">C 8</hi> 5 ad] a s 6 similitudine 8 18 istuc <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            19 id est <hi rend="italic">om. e</hi> malorum m. <hi rend="italic">2 in ras. e</hi> 20 mediantem <hi rend="italic">s</hi> 21 <hi rend="italic">et</hi> <lb/>
            minis h <lb/>
            p. 418, 4 discrib. <hi rend="italic">I</hi> 24 car <hi rend="italic">C</hi> 26 perhibeat <hi rend="italic">p Domb.2j</hi> peribeat s; <lb/>
            perhibeant <hi rend="italic">rell. v</hi> est <hi rend="italic">om. lpl</hi> ergo] enim <hi rend="italic">p</hi> </note>

<note type="footnote"> XXXX Aug. opera Seetlo V pars I. </note>

<note type="footnote"> 27 </note> <lb/>
             
<pb n="418"/>
            nominibus inter se decertare propter homines, quos pro studio <lb/>
            partium diligunt uel oderunt. Non procul autem a ueritate <lb/>
            dicit hanc esse fictionem, quoniam deorum appellati uocabulis, <lb/>
            qui di non sunt, tales tamen describuntur daemones, quales <lb/>
            sunt. Denique hinc esse dicit Homericam illam Mineruam,<lb n="5"/>
            (quae mediis coetibus Graium cohibendo Achilli interuenit.\' <lb/>
            Quod ergo Minerua illa fuerit, poeticum uult esse figmentum. <lb/>
            eo quod Mineruam deam putat eamque inter deos, quos omnes <lb/>
            bonos beatosque credit, in alta aetheria sede conlocat, procul <lb/>
            a conuersatione mortalium; quod autem aliquis daemon fuerit <lb n="10"/>
            Graecis fauens Troianisque contrarius, sicut alius aduersus <lb/>
            Graecos Troianorum opitulator, quem Veneris seu Martis nomine <lb/>
            idem poeta commemorat, quos deos iste talia non agentes <lb/>
            in habitationibus caelestibus ponit, et hi daemones pro eis, <lb/>
            quos amabant, contra eos, quos oderant, inter se decertauerint,<lb n="15"/>
            hoc non procul a ueritate poetas dixisse confessus est. De his <lb/>
            quippe ista dixerunt, quos hominibus simili motu cordis et <lb/>
            salo mentis per omnes cogitationum aestus fluctuare testatur, <lb/>
            ut possint amores et odia non pro iustitia, sed sicut populus <lb/>
            similis eorum in uenatoribus et aurigis secundum suarum<lb n="20"/>
            studia partium pro aliis aduersus alios exercere. Id enim uidetur <lb/>
            philosophus curasse Platonicus, ne, cum haec a poetis <lb/>
            canerentur, non a daemonibus mediis, sed ab ipsis dis, quorum <lb/>
            nomina poetae fingendo ponunt, fieri crederentur.

<note type="footnote"> 5 ib. p. 15, 2 </note>

<note rend="script" type="footnote"> Iqua Uta <lb/>
            3 finctionem <hi rend="italic">es</hi> 5 homerus mineruam, <hi rend="italic">m. rec. corr., a</hi> 6 mediis] <lb/>
            les <lb/>
            diis C1 a1 1 cetibus a Graium] gradum <hi rend="italic">C;</hi> gratum s; grauero aJ <lb/>
            cohibendo, n <hi rend="italic">super</hi> h <hi rend="italic">scripto</hi> (= coniuendo) s achille, e <hi rend="italic">ex</hi> i <hi rend="italic">corr., a</hi> <lb/>
            8 putet <hi rend="italic">1</hi> 14 caelest. habitat. <hi rend="italic">v</hi> hi] id <hi rend="italic">e</hi> 15 amant s 16 de is <hi rend="italic">s</hi> <lb/>
            18 testantur <hi rend="italic">s</hi> 19 possint <hi rend="italic">C l;</hi> possent <hi rend="italic">a b ep v Domb</hi>. sed omn <hi rend="italic">I</hi> <lb/>
            ..ar <lb/>
            20 similes <hi rend="italic">01</hi> aurigis, <hi rend="italic">in marg</hi>. auguriis, <hi rend="italic">e</hi> 21 eIcere <hi rend="italic">C</hi> 22 platonicus <lb/>
            curasse e </note> 
<pb n="419"/>
            
</p></div><div n="8" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title type="sub">CAPUT  VIII. </title></ab><ab><title type="sub">De dis caelestibus et daemonibus aeriis hominibus que terrenis Apulei Platonici definitione. </title></ab><p rend="script">Quid? illa ipsa definitio daemonum parumne intuenda <lb/>
            est (ubi certe omnes determinando conplexus est), quod ait <lb n="5"/>
            daemones esse genere animalia, animo passiua, mente rationalia, <lb/>
            corpore aeria, tempore aeterna? In quibus quinque commemoratis <lb/>
            nihil dixit omnino, quod daemones cum bonis saltem <lb/>
            hominibus id uiderentur habere commune, quod non esset in I <lb/>
            malis. Nam ipsos homines cum aliquanto latius describendo <lb n="10"/>
            conplecteretur, suo loco de illis dicens tamquam de infimis <lb/>
            adque terrenis, cum prius dixisset de caelestibus dis, ut commendatis <lb/>
            duabus partibus ex summo et infimo ultimis tertio <lb/>
            loco de mediis daemonibus loqueretur: \'Igitur homines, inquit, <lb/>
            ratione cluentes, oratione pollentes, inmortalibus animis, moribundis <lb n="15"/>
            membris, leuibus et anxiis mentibus, brutis et obnoxiis <lb/>
            corporibus, dissimilibus moribus, similibus erroribus, peruicaci <lb/>
            audacia, pertinaci spe, casso labore, fortuna caduca, singillatim <lb/>
            mortales, cuncti tamen uniuerso genere perpetui, uicissim <lb/>
            sufficienda prole mutabiles, uolucri tempore, tarda sapientia, <lb n="20"/>
            cita morte, querula uita terras incolunt.\' Cum hic tam multa <lb/>
            diceret, quae ad plurimos homines pertinent, numquid etiam <lb/>
            illud tacuit, quod nouerat esse paucorum, ubi ait \'tarda sapientia\'? <lb/>
            Quod si praetermisisset, nullo modo recte genus

<note type="footnote"> 6 ib. p. 16, 18 14 ib. p. 8, 16 </note>

<note type="footnote"> 2 aeris <hi rend="italic">C</hi> 3 platonica definitione <hi rend="italic">C</hi> 6 genera <hi rend="italic">ex</hi> rationabilia <hi rend="italic">e a</hi> <lb/>
            8 quod <hi rend="italic">mss.;</hi> quo <hi rend="italic">auctore Diibnero Domb.2</hi> saltim <hi rend="italic">l</hi> 9 id <hi rend="italic">om. a. <lb/>
             erasum in e</hi> 10 discrib. <hi rend="italic">I;</hi> conscrib. <hi rend="italic">s</hi> 13 inferno 01 15 cluentes <lb/>
            <hi rend="italic">v; om. b;</hi> claudentes lps<foreign xml:lang="grc">αϜ</foreign> <hi rend="italic">(in p superscriptum est</hi> utentes); gaudentes <lb/>
            <hi rend="italic">C Domb.;</hi> plaudentes <hi rend="italic">a e kl;</hi> prudentes <hi rend="italic">q</hi> oratione <hi rend="italic">om. b</hi> n<foreign xml:lang="grc">̣ο̣</foreign>n<foreign xml:lang="grc">̣</foreign> diff <lb/>
            <foreign xml:lang="grc">̣ι̣</foreign>n<foreign xml:lang="grc">̣ι̣</foreign>t<foreign xml:lang="grc">̣ο̣</foreign> h<foreign xml:lang="grc">̣ο̣</foreign>m<foreign xml:lang="grc">̣ι̣</foreign>n<foreign xml:lang="grc">̣ι̣</foreign>s<foreign xml:lang="grc">̣</foreign> p<foreign xml:lang="grc">̣</foreign>l<foreign xml:lang="grc">̣</foreign>a<foreign xml:lang="grc">̣</foreign>u<foreign xml:lang="grc">̣</foreign>d<foreign xml:lang="grc">̣</foreign>e<foreign xml:lang="grc">̣</foreign>n<foreign xml:lang="grc">̣</foreign>t<foreign xml:lang="grc">̣ι̣</foreign>s<foreign xml:lang="grc">̣</foreign> oratione <hi rend="italic">q</hi> pollentes <hi rend="italic">superscripto</hi> fruentes <hi rend="italic">b;</hi> <lb/>
            pellentes s 17 corpori/, s <hi rend="italic">eraso et m. rec. superscripto</hi> bus, <hi rend="italic">C;</hi> corpori <lb/>
            <hi rend="italic">a</hi> moribus simil. <hi rend="italic">sup. lin. C</hi> 20 sufficiendam prolem <hi rend="italic">C</hi> 21 citata <lb/>
            <hi rend="italic">I;</hi> ita s 22 etiam <hi rend="italic">sup. lin. I</hi> 24 nulla <hi rend="italic">s</hi> </note>

<note type="footnote"> 27* </note> <lb/>
             
<pb n="420"/>
            humanum descriptionis huius tam intenta diligentia terminasset. <lb/>
            Cum uero deorum excellentiam commendaret, ipsam beatitudinem, <lb/>
            quo uolunt homines per sapientiam peruenire, in eis <lb/>
            adfirmauit excellere. Proinde si aliquos daemones bonos uellet <lb/>
            intellegi, aliquid etiam in ipsorum descriptione poneret, unde<lb n="5"/>
            uel cum dis aliquam beatitudinis partem, uel cum hominibus <lb/>
            qualemcumque sapientiam putarentur habere communem. Nunc <lb/>
            uero nullum bonum eorum commemorauit, quo boni discernuntur <lb/>
            a malis. Quamuis et eorum malitiae liberius exprimendae <lb/>
            pepercerit, non tam ne ipsos, quam ne cultores<lb n="10"/>
            eorum, aput quos loquebatur, offenderet: significauit tamen <lb/>
            prudentibus, quid de illis sentire deberent, quando quidem <lb/>
            deos, quos omnes bonos beatosque credi uoluit, ab eonim <lb/>
            passionibus adque, ut ait ipse, turbelis omni modo separauit, <lb/>
            sola illos corporum aeternitate coniungens. animo autem non<lb n="15"/>
            dis, sed hominibus similes daemones apertissime inculcans; <lb/>
            et hoc non sapientiae bono, cuius et homines possunt esse <lb/>
            participes, sed perturbatione passionum, quae stultis malisque <lb/>
            dominatur, a sapientibus uero et bonis ita regitur, <lb/>
            ut malint eam non habere quam uincere. Nam si non corporum,<lb n="20"/>
            sed animorum aeternitatem cum dis habere daemones <lb/>
            uellet intellegi, non utique homines ab huius rei consortio <lb/>
            separaret, quia et hominibus aeternos esse animos procul <lb/>
            dubio sicut Platonicus sentit. Ideo cum hoc genus animantum <lb/>
            describeret, inmortalibus animis, moribundis membris dixit <lb n="25"/>
            esse homines. Ac per hoc si propterea communem cum dis <lb/>
            aeternitatem non habent homines, quia corpore sunt mortales: <lb/>
            propterea ergo daemones habent, quia corpore sunt inmortales.

<note rend="script" type="footnote"> 1. 5 discript. <hi rend="italic">I</hi> in tanta <hi rend="italic">C</hi> 4 adfirmaret <hi rend="italic">C</hi> 5 etiam intellegi <hi rend="italic">e</hi> <lb/>
            8 quod <hi rend="italic">e</hi> discernerentur s 9 et <hi rend="italic">om</hi>. C1 10 pepercit <hi rend="italic">l</hi> tamne <lb/>
            ne <lb/>
            CI j tamen C2 ne <hi rend="italic">otn. I</hi> 18 malisque] mentibue s 21 daemones <lb/>
            habere <hi rend="italic">l</hi> 24 dibio s animantium <hi rend="italic">ap v</hi> 28 propterea <hi rend="italic">usque ad</hi> <lb/>
            inmortales <hi rend="italic">om. s</hi> </note> 
<pb n="421"/>
            
</p></div><div n="9" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title type="sub">CAPUT  VIIII. </title></ab><ab><title type="sub">An amicitia caelestium deorum per intercessionem daemonum possit homini prouideri. </title></ab><p rend="script">Quales igitur mediatores sunt inter homines et deos, per <lb/>
            quos ad deorum amicitias homines ambiant, qui hoc cum hominibus <lb n="5"/>
            habent deterius, quod est in animante melius, id est <lb/>
            animum; hoc autem habent cum dis melius, quod est in animante <lb/>
            deterius, id est corpus? Cum enim animans, id est <lb/>
            animal, ex anima constet et corpore, quorum duorum anima <lb/>
            est utique corpore melior, etsi uitiosa et infirma, melior certe <lb n="10"/>
            corpore etiam sanissimo adque firmissimo, quoniam natura <lb/>
            eius excellentior nec labe uitiorum postponitur corpori, sicut <lb/>
            aurum etiam sordidum argento seu plumbo, licet purissimo, <lb/>
            carius aestimatur: ista mediatores deorum et hominum, per <lb/>
            quos interpositos diuinis humana iunguntur, cum dis habent <lb n="15"/>
            corpus aeternum, uitiosum autem cum hominibus animum: <lb/>
            quasi religio, qua uolunt dis homines per daemones iungi, in <lb/>
            corpore sit, non in animo constituta. Quaenam tandem istos <lb/>
            mediatores falsos adque fallaces quasi capite deorsum nequitia <lb/>
            uel poena suspendit, ut inferiorem animalis partem, id est <lb n="20"/>
            corpus, cum superioribus, superiorem uero, id est animum, <lb/>
            cum inferioribus habeant, et cum dis caelestibus in parte seruiente <lb/>
            coniuncti, cum hominibus autem terrestribus in parte <lb/>
            dominante sint miseri? Corpus quippe seruum est, sicut etiam <lb/>
            Sallustius ait: \'Animi imperio, corporis seruitio magis utimur.\' <lb n="25"/>
            Adiunxit autem ille: \'Alterum nobis cum dis, alterum cum <lb/>
            beluis commune est,\' quoniam de hominibus loquebatur, quibus

<note type="footnote"> 25 Cat. 1 </note>

<note rend="script" type="footnote"> 5 ambulant, <hi rend="italic">in marg</hi>. ambiant, <hi rend="italic">a</hi> 8 animans id est <hi rend="italic">om. e</hi> 10 mepori <lb/>
            <lb/>
            Hor <hi rend="italic">om</hi>. e 11 etiam <hi rend="italic">om. I</hi> eius natura <hi rend="italic">v</hi> 12 cor <hi rend="italic">C</hi> 13 licet <lb/>
            <hi rend="italic">om. C1</hi> 14 extimatur 11 isti s 15 humana, a <hi rend="italic">finalis in ras., C</hi> <lb/>
            .. <lb/>
            18 tamen <hi rend="italic">l</hi> 19 medatores <hi rend="italic">C</hi> 21 corporis, <hi rend="italic">in marg</hi>. corpus, <hi rend="italic">e</hi> <lb/>
            anima <hi rend="italic">e</hi> 24 dominante <hi rend="italic">sup. lin. C</hi> sunt <hi rend="italic">a</hi> quippe] inquit <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            26 adiuncxit <hi rend="italic">e I</hi> 27 <hi rend="italic">et</hi> p. 422, 4 esse <hi rend="italic">A</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="422"/>
            sicut beluis mortale corpus est. Isti autem, quos inter nos <lb/>
            et deos mediatores nobis philosophi prouiderunt, possunt quidem <lb/>
            dicere de animo et corpore: alterum nobis cum dis, alterum <lb/>
            cum hominibus commune est; sed, sicut dixi, tamquam in <lb/>
            peruersum ligati adque suspensi, seruum corpus cum dis beatis. <lb n="5"/>
            dominum animum cum hominibus miseris habentes, parte inferiore <lb/>
            exaltati, superiore deiecti. Unde etiamsi quisquam <lb/>
            propter hoc eos putauerit aeternitatem habere cum dis, quia <lb/>
            nulla morte, sicut animalium terrestrium, animi eorum soluuntur <lb/>
            a corpore: nec sic existimandum est eorum corpus<lb n="10"/>
            tamquam honoratorum aeternum uehiculum, sed aeternum uinculum <lb/>
            damnatorum. 
</p></div><div n="10" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title type="sub">CAPUT  X. </title></ab><ab><title type="sub">Quod secundum Plotini sententiam minus miseri sint homines in corpore mortali quam daemones in aeterno. </title></ab><p>Plotinus certe nostrae memoriae uicinis temporibus Platonem <lb/>
            ceteris excellentius intellexisse laudatur. Is cum de <lb/>
            humanis animis ageret: Tater, inquit, misericors mortalia illis <lb/>
            uincla faciebat.\' Ita hoc ipsum, quod mortales sunt homines <lb n="20"/>
            corpore, ad misericordiam Dei patris pertinere arbitratus est, <lb/>
            ne semper huius uitae miseria tenerentur. Hac misericordia <lb/>
            indigna iudicata est iniquitas daemonum, quae in animi passiui <lb/>
            miseria non mortale sicut homines, sed aeternum corpus accepit.

<note type="footnote"> 19 Enn. IIII, 3, 12 </note>

<note type="footnote"> 1 no s!llet, <hi rend="italic">tribus erasis litteris, C</hi> 2 prodiderunt <hi rend="italic">C2ek</hi> 3 alterum <lb/>
            nobis cum dis <hi rend="italic">corr. m. in marg. b</hi> 6 dominum] dfli 1 miseris habentes <lb/>
            <hi rend="italic">p s v;</hi> habentes <hi rend="italic">om. rell. Domb. (quid ex uerbis Maduigii Gr. <lb/>
             23 i, 6, ad quae Domb. prouocat, ad defendendam constructionem</hi> omisso <lb/>
            habentes <hi rend="italic">colligi possit, equidem non</hi> uideo 7 disiecti <hi rend="italic">I;</hi> deiecti sunt s <lb/>
            8 haec e 14 platoni <hi rend="italic">C;</hi> platonis <hi rend="italic">p</hi> 15 corpore mortali] corporali <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            16 <hi rend="italic">eternu<foreign xml:lang="grc">̄</foreign> p</hi> 17 protinus <hi rend="italic">l</hi> temporibus uicinis <hi rend="italic">e</hi> platonis, is <hi rend="italic">tn. 2 <lb/>
            in</hi> e <hi rend="italic">corr., C</hi> 19 mis. inquit <hi rend="italic">b</hi> 20 uincla <hi rend="italic">C bat k;</hi> uincula <hi rend="italic">rell</hi>. c <lb/>
            ipsud a </note> <lb/>
             
<pb n="423"/>
            Essent quippe feliciores hominibus, si mortale cum eis haberent <lb/>
            corpus et cum dis animum beatum. Essent autem pares <lb/>
            hominibus, si cum animo misero corpus saltem mortale cum <lb/>
            eis habere meruissent; si tamen adquirerent aliquid pietatis, <lb/>
             ut ab aerumnis uel in morte requiescerent. Nunc uero non <lb n="5"/>
            solum feliciores hominibus non sunt animo misero, sed etiam <lb/>
            miseriores sunt perpetuo corporis uinculo. Non enim aliqua <lb/>
            pietatis et sapientiae disciplina proficientes intellegi uoluit ex <lb/>
            daemonibus fieri deos, cum apertissime dixerit daemones <lb/>
            aeternos. <lb n="10"/>
            
</p></div><div n="11" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title type="sub">CAPUT  XI. </title></ab><ab><title type="sub">De opinione Platonicorum, qua putant animas hominum daemones esse post corpora. </title></ab><p rend="script">Dicit quidem et animas hominum daemones esse et ex <lb/>
            hominibus fieri lares, si boni meriti sunt; lemures, si mali, <lb n="15"/>
            seu laruas; manes autem deos dici, si incertum est bonorum <lb/>
            eos seu malorum esse meritorum. In qua opinione quantam <lb/>
            uoraginem aperiant sectandis perditis moribus, quis non uideat, <lb/>
            si uel paululum adtendat? Quando quidem quamlibet nequam <lb/>
            homines fuerint, uel laruas se fieri dum opinantur, uel dum <lb n="20"/>
            manes deos, tanto peiores fiunt, quanto sunt nocendi cupidiores, <lb/>
            ut etiam quibusdam sacrificiis tamquam diuinis honoribus <lb/>
            post mortem se inuitari opinentur, ut noceant. Laruas <lb/>
            quippe dicit esse noxios daemones ex hominibus factos. Sed <lb/>
             hinc alia quaestio est. Inde autem perhibet appellari Graece <lb n="25"/>
            beatos <foreign xml:lang="grc">εὐδαίμονας</foreign>, quod boni sint animi, hoc est boni daemones, <lb/>
            animos quoque hominum daemones esse confirmans.

<note type="footnote"> 14 de deo Socr. p. 18, 11 </note>

<note rend="script" type="footnote"> 2 beatum animum <hi rend="italic">v</hi> 12 qui <hi rend="italic">p</hi> 14 et <hi rend="italic">ante</hi> ex <hi rend="italic">om. I</hi> ex <hi rend="italic">om. s</hi> <lb/>
            15 ilares <hi rend="italic">8</hi> boni meriti <hi rend="italic">Cv;</hi> meriti boni <hi rend="italic">rell. Domb</hi>. 16 sel. u <lb/>
            <hi rend="italic">eras., s</hi> larbas a1; larbus et aiJ sed l 18 perditisque 8 19 nequaquam <lb/>
            <hi rend="italic">s</hi> homines nequam fuerint a; nequam fuerint homines v <lb/>
            23 et, <hi rend="italic">in marg</hi>. ut, <hi rend="italic">e</hi> 25 aliqua <hi rend="italic">e</hi> 26 beatos <hi rend="italic">om. a</hi> beato feudaemones <lb/>
            <hi rend="italic">C\';</hi> beatol;feudaemones <hi rend="italic">Cae</hi> heudaemones 8; ee demones <hi rend="italic">l</hi> <lb/>
            sunt et animo a daemonis a </note> 
<pb n="424"/>
            
</p></div><div n="12" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title type="sub">CAPUT  XII. </title></ab><ab><title type="sub">De ternis contrariis, quibus secundum Platonicos daemonum hominumque natura distinguitur. </title></ab><p rend="script">Sed nunc de his agimus, quos in natura propria descripsit <lb/>
            inter deos et homines genere animalia, mente rationalia, animo<lb n="5"/>
            passiua, corpore aeria, tempore aeterna. Nempe cum prius deos <lb/>
            in sublimi caelo, homines autem in terra infima disiunctos <lb/>
            locis et naturae dignitate secerneret, ita conclusit: \'Habetis. <lb/>
            inquit, interim bina animalia: deos ab hominibus plurimum <lb/>
            differentes loci sublimitate, uitae perpetuitate, naturae perfectione,<lb n="10"/>
            nullo inter se propinquo communicatu, cum et habitacula <lb/>
            summa ab infimis tanta intercapedo fastigii dispescat, <lb/>
            et uiuacitas illic aeterna et indefecta sit, hic caduca et subsiciua, <lb/>
            et ingenia illa ad beatitudinem sublimata, haec ad miserias <lb/>
            infimata..\' Hic terna uideo commemorata contraria de<lb n="15"/>
            duabus naturae partibus ultimis, id est summis adque infimis. <lb/>
            Nam tria quae proposuit de dis laudabilia, eadem repetiuit, <lb/>
            aliis quidem uerbis, ut eis aduersa alia tria ex hominibus redderet. <lb/>
            Tria deorum haec sunt: loci sublimitas, uitae perpetuitas. <lb/>
            perfectio naturae. Haec aliis uerbis ita repetiuit, ut eis tria <lb n="20"/>
            contraria hnmanae condicionis obponeret. \'Cum et habitacula, <lb/>
            inquit, summa ab infimis tanta intercapedo fastigii dispescat\', <lb/>
            quia dixerat loci sublimitatem; et uiuacitas, inquit, illic <lb/>
            aeterna et indefecta sit, hic caduca et subsiciua,) quia dixerat <lb/>
            uitae perpetuitatem; (et ingenia illa, inquit, ad beatitudinem

<note type="footnote"> 8 ib. p. 8, 23 </note>

<note rend="script" type="footnote"> 2 De terrenis <hi rend="italic">p</hi> 3 et hominum <hi rend="italic">q v</hi> d<foreign xml:lang="grc">ιι̣</foreign>s<foreign xml:lang="grc">̣</foreign>stinguitur, <hi rend="italic">C</hi> 4 discribsit <lb/>
            <hi rend="italic">l</hi> 9 inter b/ona <hi rend="italic">s</hi> 12 fastigii <hi rend="italic">om. C</hi> dispiscat Cn; <lb/>
            diasipescat, in <hi rend="italic">marg</hi>. dispescat, <hi rend="italic">e</hi> 13 subsiciua <hi rend="italic">C2 b elp 8 at k2</hi> f; <lb/>
            aubsicaua C\'; subsciua <hi rend="italic">k\';</hi> suc cisiua, e[ cis tn. <hi rend="italic">2 in ras., a;</hi> succidua as; <lb/>
            subcisiua <hi rend="italic">v</hi> 14 in beat. <hi rend="italic">a bl kt.f</hi> 15 //terna <hi rend="italic">duabus erasis litt. C</hi> <lb/>
            bua <lb/>
            16 ultimis <hi rend="italic">om. s</hi> 18 aliqui? <hi rend="italic">e</hi> alia tria adu. <hi rend="italic">v</hi> 22 infirmis s <lb/>
            dispescat, <hi rend="italic">in marg</hi>. tsipescat. <hi rend="italic">e</hi> 23 illic inquit <hi rend="italic">8 v</hi> 24 Bubsiciua <lb/>
            <hi rend="italic">C b e l p s a k f;</hi> succisiua, cci <hi rend="italic">in ras., a;</hi> subcisiua <hi rend="italic">v</hi> 25 inquit illa <hi rend="italic">I</hi> </note> <lb n="25"/>
             
<pb n="425"/>
            sublimata, haec ad miserias infimata\', quia dixerat naturae <lb/>
            perfectionem. Tria igitur ab eo posita sunt deorum, id est <lb/>
            locus sublimis, aeternitas, beatitudo; et his contraria tria <lb/>
            hominum, id est locus infimus, mortalitas, miseria. 
</p></div><div n="13" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title type="sub">CAPUT  XIII. </title></ab><ab><title type="sub">Quo modo daemones, si nec cum dis beati nec cum hominibus sunt miseri, inter utramque partem sine utriusque communione sint medii. </title></ab><p>Inter haec terna deorum et hominum quoniam daemones <lb/>
            medios posuit, de\'loco nulla est controuersia; inter sublimem <lb n="10"/>
            quippe et infimum medius locus aptissime habetur et dicitur. <lb/>
            Cetera bina restant, quibus cura adtentior adhibenda est, quem <lb/>
            ad modum uel aliena esse a daemonibus ostendantur, uel si <lb/>
            eis distribuantur, ut medietas uidetur exposcere. Sed ab eis <lb/>
            aliena esse non possunt. Non enim sicut dicimus locum medium <lb n="15"/>
            nec summum esse nec infimum, ita daemones, cum sint <lb/>
            animalia rationalia, nec beatos esse nec miseros, sicuti sunt <lb/>
            arbusta uel pecora, quae sunt sensus uel rationis expertia, <lb/>
            recte possumus dicere. Quorum ergo ratio mentibus inest, aut <lb/>
             miseros esse aut beatos necesse est. Item non possumus recte <lb n="20"/>
            dicere nec mortales esse daemones nec aeternos. Omnia <lb/>
            namque uiuentia aut in aeternum uiuunt, aut finiunt morte <lb/>
            quod uiuunt. Iam uero iste tempore aeternos daemones dixit. <lb/>
            Quid igitur restat, nisi ut hi medii de duobus summis unum <lb/>
            habeant et de duobus infimis alterum? Nam si utraque de <lb n="25"/>
            imis habebunt aut utraque de summis, medii non erunt, sed <lb/>
            in alterutram partem uel resiliunt uel recumbunt. Quia ergo <lb/>
            his binis, sicut demonstratum est, carere utrisque non possunt,

<note type="footnote"> 3 tria <hi rend="italic">sup. lin. C</hi> 6 si ne C1 8 utrisque <hi rend="italic">p</hi> sunt <hi rend="italic">p</hi> 10 de <lb/>
            loco nulla est <hi rend="italic">om. a</hi> sublime <hi rend="italic">e</hi> 14 Sed ..... possunt <hi rend="italic">om. I</hi> 16 esse <lb/>
            summum <hi rend="italic">v</hi> 17 secuti Cl 21 ne aetern. e1 22 morte/, m <hi rend="italic">eras.,</hi> C <lb/>
            24 de duob. summis <hi rend="italic">om. s</hi> 25 de <hi rend="italic">ante</hi> duob. <hi rend="italic">om. e</hi> de imis .. utraque <lb/>
            <hi rend="italic">sup. lin. C</hi> 26 mimis <hi rend="italic">i</hi> 27 in alterutram, <hi rend="italic">in marg</hi>. in alteram, <hi rend="italic">e</hi> <lb/>
            28 bonis l </note> <lb/>
             
<pb n="426"/>
            acceptis ex utraque parte singulis mediabuntur. Ac per hoc <lb/>
            quia de infimis habere non possunt aeternitatem, quae ibi non <lb/>
            est, unum hoc de summis habent; et ideo non est alterum <lb/>
            ad conplendam medietatem suam, quod de infimis habeant, <lb/>
            nisi miseriam. <lb n="5"/>
            
</p><p>Est itaque secundum Platonicos sublimium deorum uel <lb/>
            beata aeternitas uel aeterna beatitudo; hominum uero infimorum <lb/>
            uel miseria mortalis uel mortalitas misera; daemonum <lb/>
            autem mediorum uel misera aeternitas uel aeterna miseria. <lb/>
            Nam et quinque illis, quae in definitione daemonum posuit,<lb n="10"/>
            non eos medios, sicut promittebat, ostendit;. quoniam tria dixit <lb/>
            eos habere nobiscum, quod genere animalia, quod mente <lb/>
            rationalia, quod animo passiua sunt; cum dis autem unum, <lb/>
            quod tempore aeterna; et unum proprium, quod corpore aeria. <lb/>
            Quo modo ergo medii, quando unum habent cum summis,<lb n="15"/>
            tria cum infimis? Quis non uideat relicta medietate quantum <lb/>
            inclinentur et deprimantur ad infima? Sed plane etiam ibi <lb/>
            medii possunt ita inueniri, ut unum habeant proprium, quod <lb/>
            est corpus aerium, sicut et illi de summis adque infimis <lb/>
            singula propria, di corpus aetherium hominesque terrenum;<lb n="20"/>
            duo uero communia sint omnibus, quod genere sunt animalia <lb/>
            et mente rationalia. Nam et ipse cum de dis et hominibus <lb/>
            loqueretur: \'Habetis, inquit, bina animalia\', et non solent isti <lb/>
            deos nisi rationales mente perhibere. Duo sunt residua, quod <lb/>
            sunt animo passiua et tempore aeterna; quorum habent unum <lb n="25"/>
            cum infimis, cum summis alterum, ut proportionali ratione <lb/>
            librata medietas neque sustollatur in summa, neque in infima <lb/>
            deprimatur. Ipsa est autem illa daemonum misera aeternitas <lb/>
            uel aeterna miseria. Qui enim ait animo passiua\', etiam <lb/>
            \'misera\' dixisset, nisi eorum cultoribus erubuisset. Porro quia <lb n="30"/>
            prouidentia summi Dei, sicut etiam ipsi fatentur, non fortuita

<note type="footnote"> 2 qui s 3 alterutnw <hi rend="italic">e</hi> 0 miseria <hi rend="italic">a bl</hi> 7 infirmorum <hi rend="italic">e</hi> 13 passiba <lb/>
            <hi rend="italic">C</hi> sint <hi rend="italic">11</hi> 14 et.... aeria <hi rend="italic">om. C\'</hi> hunum <hi rend="italic">1</hi> 17 inclinantur <lb/>
            <hi rend="italic">1</hi> adj in <hi rend="italic">1; om. s</hi> ibi etiam v 19 aereum <hi rend="italic">I</hi> 21 sunt 11 <lb/>
            22 de <hi rend="italic">om. C</hi> 27 liberta el 28 illa <hi rend="italic">om</hi>. al till 30 cultores <hi rend="italic">a</hi> <lb/>
            31 dei summi <hi rend="italic">C</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="427"/>
            temeritate regitur mundus, numquam esset istorum aeterna <lb/>
            miseria, nisi esset magna malitia. 
</p><p>Si igitur beati recte dicuntur eudaemones, non sunt eudaemones <lb/>
            daemones, quos inter homines et deos isti in medio <lb/>
            locauerunt. Quis ergo est locus bonorum daemonum, qui <lb n="5"/>
            supra homines, infra deos istis praebeant adiutorium, illis <lb/>
            ministerium? Si enim boni aeternique sunt, profecto et beati <lb/>
            sunt. Aeterna autem beatitudo medios eos esse non sinit, <lb/>
            quia multum cum dis conparat multumque ab hominibus <lb/>
            separat. Unde frustra isti conabuntur ostendere, quo modo <lb n="10"/>
            daemones boni, si et inmortales sunt et beati, recte medii <lb/>
            constituantur inter deos inmortales ac beatos et homines mortales <lb/>
            ac miseros. Cum enim utrumque habeant cum dis, et <lb/>
            beatitudinem scilicet et inmortalitatem, nihil autem horum <lb/>
            cum hominibus et miseris et mortalibus: quo modo non potius <lb n="15"/>
            remoti sunt ab hominibus disque coniuncti, quam inter utrosque <lb/>
            medii constituti? Tunc enim medii essent, si haberent et <lb/>
            ipsi duo quaedam sua, non cum binis alterutrorum, sed cum <lb/>
            singulis utrorumque communia; sicut homo medium quiddam <lb/>
            est, sed inter pecora et angelos, ut, quia pecus est animal <lb n="20"/>
            inrationale adque mortale, angelus autem rationale et inmortale, <lb/>
            medius homo est, sed inferior angelis, superior pecoribus, <lb/>
            habens cum pecoribus mortalitatem, rationem cum angelis, <lb/>
            animal rationale mortale. Ita ergo cum quaerimus medium <lb/>
            inter beatos inmortales miserosque mortales, hoc inuenire <lb n="25"/>
            debemus, quod aut mortale sit beatum, aut inmortale sit <lb/>
            miserum.

<note type="footnote"> 1 temeri/tate, e <hi rend="italic">eras., C</hi> 3 hi daemones, hi m. <hi rend="italic">2 erasis</hi> eu <hi rend="italic">litteris, C</hi> <lb/>
            non sunt eud. daemones <hi rend="italic">om. C (in fine paginae)</hi> 4 daemones <hi rend="italic">om. o1</hi> <lb/>
            deos!:, <hi rend="italic">in margine superiore m. 2 I:</hi> et cetera eudaemones &amp; sunt eudaemones <lb/>
            daemones quos inter homines et deos, <hi rend="italic">C</hi> et in e in medio <lb/>
            <hi rend="italic">om</hi>. 8 5 qui] si <hi rend="italic">I</hi> 7 et <hi rend="italic">om. e</hi> 8 eos <hi rend="italic">sup. lin. C</hi> non sinit esse <hi rend="italic">l</hi> <lb/>
            9 cum dis <hi rend="italic">C;</hi> cum <hi rend="italic">om. rell. v</hi> 11 sij sint <hi rend="italic">m. 2 sup. lin. I;</hi> sic <hi rend="italic">e</hi> <lb/>
            recte <hi rend="italic">om. a</hi> 18 bonis a alterutrum <hi rend="italic">l</hi> sed .. utrorumque <hi rend="italic">om. b1</hi> <lb/>
            19 utrum que <hi rend="italic">l</hi> 21 adque ... rationale <hi rend="italic">in marg. 8</hi> rationalis et immortalis <lb/>
            <hi rend="italic">e</hi> 22 est sed p; esset <hi rend="italic">Cab l V;</hi> esse 8; est <hi rend="italic">e a2 Domb</hi>. <lb/>
            24 querimur 01 25 mis. mortales <hi rend="italic">om. Is</hi> </note> 
<pb n="428"/>
            
</p></div><div n="14" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title type="sub">CAPUT  XIIII. </title></ab><ab><title type="sub">An homines, cum sint mortales, possint uera beatitudine esse felices. </title></ab><p>Utrum et beatus et mortalis homo esse possit, magna est <lb/>
            inter homines quaestio. Quidam enim condicionem suam<lb n="5"/>
            humilius inspexerunt negaueruntque hominem capacem esse <lb/>
            posse beatitudinis, quamdiu mortaliter uiuit. Quidam uero <lb/>
            extulerunt se et ausi sunt dicere sapientiae compotes beatos <lb/>
            esse posse mortales. Quod si ita est, quur non ipsi potius <lb/>
            medii constituuntur inter mortales miseros et inmortales beatos,<lb n="10"/>
            beatitudinem habentes cum inmortalibus beatis; mortalitatem <lb/>
            cum mortalibus miseris? Profecto enim, si beati sunt, inuident <lb/>
            nemini (nam quid miserius inuidentia?) et ideo mortalibus <lb/>
            miseris, quantum possunt, ad consequendam beatitudinem consulunt, <lb/>
            ut etiam inmortales ualeant esse post mortem et <lb n="15"/>
            angelis inmortalibus beatisque coniungi. 
</p></div><div n="15" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title type="sub">CAPUT  XV. </title></ab><ab><title type="sub">De mediatore Dei et hominum, homine Christo lesu. </title></ab><p>Si autem, quod multo credibilius et probabilius disputatur. <lb/>
            omnes homines, quamdiu mortales sunt, etiam miseri sint <lb n="20"/>
            necesse est, quaerendus est medius, qui non solum homo. <lb/>
            uerum etiam deus sit, ut homines ex mortali miseria ad <lb/>
            beatam inmortalitatem huius medii beata mortalitas interueniendo <lb/>
            perducat; quem neque non fieri mortalem oportebat. <lb/>
            neque permanere mortalem. Mortalis quippe factus est non <lb n="25"/>
            infirmata Verbi diuinitate, sed carnis infirmitate suscepta; <lb/>
            non autem permansit in ipsa carne mortalis, quam resuscitauit

<note type="footnote"> 4 utrum et <hi rend="italic">mss.;</hi> Utrum autem et v 6 capacem] compotem <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            7 posse <hi rend="italic">m. 1 sup. lan. C, rell. v; om. Domb</hi>. 9 posse <hi rend="italic">Caelpsv;<lb/>
             om. b a kl; inclusit Domb.2</hi> 10 inter mort. mis. et <hi rend="italic">om</hi>. II 12 com <lb/>
            immortalibus <hi rend="italic">C</hi> 15 ut etiam <hi rend="italic">a bel p a. k f;</hi> ut et etiam <hi rend="italic">C v</hi> pos <hi rend="italic">C;</hi> <lb/>
            p\' <hi rend="italic">a</hi> 19 probalius <hi rend="italic">e</hi> 22 homines <hi rend="italic">om</hi>. al 25 permanere 02; peraenire <lb/>
            C1 </note> <lb/>
             
<pb n="429"/>
            a mortuis; quoniam ipse est fructus mediationis eius, ut nec <lb/>
            ipsi, propter quos liberandos mediator effectus est, in perpetua <lb/>
            uel carnis morte remanerent. Proinde mediatorem inter <lb/>
            nos et Deum et mortalitatem habere oportuit transeuntem et <lb/>
            beatitudinem permanentem, ut per id, quod transit, congrueret <lb n="5"/>
            morituris, et ad id, quod permanet, transferret ex mortuis. <lb/>
            Boni igitur angeli inter miseros mortales et beatos inmortales <lb/>
            medii esse non possunt, quia ipsi quoque et beati et inmortales <lb/>
            sunt; possunt autem medii esse angeli mali, quia inmortales <lb/>
            sunt cum illis, miseri cum istis. His contrarius est <lb n="10"/>
            mediator bonus, qui aduersus eorum inmortalitatem et miseriam <lb/>
            et mortalis esse ad tempus uoluit, et beatus in aeternitate <lb/>
            persistere potuit; ac sic eos et inmortales superbos et miseros <lb/>
            noxios, ne inmortalitatis iactantia seducerent ad miseriam, et <lb/>
            suae mortis humilitate et suae beatitudinis benignitate destruxit <lb n="15"/>
            in eis, quorum corda per suam fidem mundans ab <lb/>
            illorum inmundissima dominatione liberauit. 
</p><p rend="script">Homo itaque mortalis et miser longe seiunctus ab inmortalibus <lb/>
            et beatis quid eligat medium, per quod inmortalitati <lb/>
            et beatitudini copuletur? Quod possit delectare in daemonum <lb n="20"/>
            in mortalitate , miserum est; quod posset offendere in Christi <lb/>
            mortalitate, iam non est. Ibi ergo cauenda est miseria sempiterna; <lb/>
            hic mors timenda non est, quae non esse potuit <lb/>
            sempiterna, et beatitudo amanda est sempiterna. Ad hoc se <lb/>
            quippe interponit medius inmortalis et miser, ut ad inmortalitatem <lb n="25"/>
            beatam transire non sinat, quoniam persistit quod

<note rend="script" type="footnote"> I fructus est <hi rend="italic">v</hi> meditat ionis <hi rend="italic">1</hi> 2 liberando 8 3 remanerent, ent <lb/>
            I <lb/>
            <hi rend="italic">In. 2, C</hi> 4 oportut <hi rend="italic">C</hi> 6 et <hi rend="italic">om. I</hi> per id <hi rend="italic">8</hi> transferre <hi rend="italic">Cl</hi> <lb/>
            14 per immortalitatis iactantiam s seducere <hi rend="italic">e</hi> et sue mortalitatis <lb/>
            humilitate, <hi rend="italic">in marg</hi>. et sue mortis hutilitate <hi rend="italic">(siel) e</hi> 15 suae <hi rend="italic">om</hi>. at <lb/>
            bonitate <hi rend="italic">superscripto</hi> i benignitate <hi rend="italic">b;</hi> dignitate <hi rend="italic">a Domb.\'</hi> dextruxit <hi rend="italic">e</hi> <lb/>
            16 mandans, na <hi rend="italic">ex</hi> m <hi rend="italic">corr., C</hi> 17 eorum 81 18 se, <hi rend="italic">superscripto<lb/>
             m. 1</hi> iunctus, <hi rend="italic">C</hi> 20 posset <hi rend="italic">aes</hi> 21 inmortalitatem <hi rend="italic">C</hi> posset <lb/>
            <hi rend="italic">a bit: P 8 a k f Domb.;</hi> possit <hi rend="italic">Cb2lv</hi> 23 esse non <hi rend="italic">8 v</hi> 24 amando <hi rend="italic">e</hi> <lb/>
            quippe se <hi rend="italic">v</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="430"/>
            inpedit, id est ipsa miseria; ad hoc se autem interposuit mortalis <lb/>
            et beatus, ut mortalitate transacta et ex mortuis faceret <lb/>
            inmortales, quod in se resurgendo monstrauit, et ex miseris <lb/>
            beatos, unde numquam ipse discessit. Alius est ergo medius <lb/>
            malus, qui separat amicos; alius bonus, qui reconciliat inimicos.<lb n="5"/>
            Et ideo multi sunt medii separatores, quia multitudo. <lb/>
            quae beata est, unius Dei participatione fit beata; cuius participationis <lb/>
            priuatione misera multitudo malorum angelorum. <lb/>
            quae se obponit potius ad inpedimentum, quam interponit ad <lb/>
            beatitudinis adiutorium, etiam ipsa multitudine obstrepit<lb n="10"/>
            quodam modo, ne possit ad illud unum beatificum perueniri, <lb/>
            ad quod ut perduceremur, non multis, sed uno mediatore <lb/>
            opus erat, et hoc eo ipso, cuius participatione simus beati, <lb/>
            hoc est Verbo Dei non facto, per quod facta sunt omnia. <lb/>
            Nec tamen ob hoc mediator est, quia Verbum; maxime quippe <lb n="15"/>
            inmortale et maxime beatum Verbum longe est a mortalibus <lb/>
            miseris; sed mediator, per quod homo, eo ipso utique ostendens <lb/>
            ad illud non solum beatum, uerum etiam beatificum <lb/>
            bonum non oportere quaeri alios mediatores, per quos arbitremur <lb/>
            nobis peruentionis gradus esse moliendos, quia beatus <lb n="20"/>
            et beatificus Deus factus particeps humanitatis nostrae conpendium <lb/>
            praebuit participandae diuinitatis suae. Neque enim <lb/>
            nos a mortalitate et miseria liberans ad angelos inmortales <lb/>
            beatosque ita perducit, ut eorum participatione etiam nos inmortales <lb/>
            et beati simus; sed ad illam Trinitatem, cuius et <lb n="25"/>
            angeli participatione beati sunt. Ideo quando in forma serui. <lb/>
            ut mediator esset, infra angelos esse uoluit, in forma Dei

<note type="footnote"> 26 Phil. 2, 7 </note>

<note rend="script" type="footnote"> ini <lb/>
            1 autem se <hi rend="italic">v</hi> 2 ac beatus <hi rend="italic">s</hi> 5 inicos <hi rend="italic">C</hi> 8 priuatione <hi rend="italic">sup. lin. C</hi> <lb/>
            11 quod ad modo Cl illud <hi rend="italic">om. p</hi> beatificum <hi rend="italic">C abl</hi> s <hi rend="italic">ak f;</hi> pacificum, <lb/>
            <hi rend="italic">in marg</hi>. uk ad illud unum beatificum, <hi rend="italic">p;</hi> beneficium <hi rend="italic">e;</hi> beatificum <lb/>
            bonum <hi rend="italic">v Domb,</hi> peruenire &amp; e 13 ipso eo v sumus a 14 sed <lb/>
            V <lb/>
            per e 15 est <hi rend="italic">om. C1</hi> maxime, v m. 2, <hi rend="italic">C</hi> 17 ostendens utique <hi rend="italic">v</hi> <lb/>
            23 ad] sed <hi rend="italic">e</hi> 26 participatione <hi rend="italic">om. I</hi> 27 6/, e <hi rend="italic">eras., e</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="431"/>
            supra angelos mansit; idem in inferioribus uia uitae, qui in <lb/>
            superioribus uita. 
</p></div><div n="16" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title type="sub">CAPUT  XVI. </title></ab><ab><title type="sub">An rationabiliter Platonici definierint deos caelestes declinantes terrena contagia hominibus non misceri, quibus ad amicitiam deorum daemones suffragentur. </title></ab><p rend="script">Non enim uerum est, quod idem Platonicus ait Platonem <lb/>
            dixisse: \'Nullus Deus miscetur homini*; et hoc praecipuum <lb/>
            eorum sublimitatis ait esse specimen, quod nulla adtrectatione <lb n="10"/>
            hominum contaminantur. Ergo daemones contaminari fatetur, <lb/>
            et ideo eos, a quibus contaminantur, mundare non possunt <lb/>
            omnesque inmundi pariter fiunt, et daemones contrectatione <lb/>
            hominum et homines cultu daemonum. Aut si et contrectari <lb/>
            miscerique hominibus, nec tamen contaminari daemones <lb n="15"/>
            possunt, dis profecto meliores sunt, quia illi, si miscerentur, <lb/>
            contaminarentur. Nam hoc deorum dicitur esse praecipuum, <lb/>
            ut eos sublimiter separatos humana contrectatio contaminare <lb/>
            non possit. Deum quidem summum omnium creatorem, quem <lb/>
            nos uerum Deum dicimus, sic a Platone praedicari adseuerat, <lb n="20"/>
            quod ipse sit solus qui non possit penuria sermonis humani <lb/>
            quauis oratione uel modice conprehendi; uix autem sapientibus <lb/>
            uiris, cum se uigore animi quantum licuit a corpore

<note type="footnote"> 8 de deo Socr. p. 9, 6 21 ib. p. 8, 1 </note>

<note rend="script" type="footnote"> 1 super <hi rend="italic">a v</hi> que e 8 dixisse Platonem <hi rend="italic">v</hi> 10 adtractatione ali <lb/>
            11 fatentur <hi rend="italic">e</hi> 13 contractatione <hi rend="italic">C a2</hi> 14 hominum ......contractare <lb/>
            <hi rend="italic">(sic) corr. m. in margine b</hi> et si <hi rend="italic">a</hi> et <hi rend="italic">sup. lin. C</hi> contrectare <lb/>
            C\' <hi rend="italic">l p s a k f ;</hi> contrectari at <hi rend="italic">e;</hi> contractari aJ 15 misceriqu/e, m. 2 <lb/>
            c i c <lb/>
            <hi rend="italic">superscripto</hi> miserisi <hi rend="italic">(sic!), C;</hi> miserque <hi rend="italic">l</hi> 16 illis e miserentur <hi rend="italic">l</hi> <lb/>
            17 Nam, <hi rend="italic">in marg</hi>. Nec, <hi rend="italic">e</hi> 18 contrecio <hi rend="italic">e</hi> 19 creatorem de deo uero, <lb/>
            <hi rend="italic">glossa marginali in textum recepta, e</hi> 21 quod] quo modo <hi rend="italic">p a fortasse <lb/>
            recte</hi> penuria sennonis <hi rend="italic">(\'2 a bel p s a. k f v,</hi> penuria <hi rend="italic">om. C\' Domb</hi>. <lb/>
            22 quamuis <hi rend="italic">C a ei</hi> autem] a ter <hi rend="italic">e</hi> 23 <hi rend="italic">post</hi> uiris <hi rend="italic">inserta est correctura:<lb/>
             </hi> uiz saltem a sapientibus uiris, e </note> <lb/>
             
<pb n="432"/>
            remouerunt, intellectum huius Dei, id quoque interdum uelut <lb/>
            in altissimis tenebris rapidissimo coruscamine lumen candidum <lb/>
            intermicare. Si ergo supra omnia uere summus Deus intellegibili <lb/>
            et ineffabili quadam praesentia, etsi interdum, etsi tamquam <lb/>
            rapidissimo coruscamine lumen candidum intermicans,<lb n="5"/>
            adest tamen sapientium mentibus, cum se quantum licuit a <lb/>
            corpore remouerunt, nec ab eis contaminari potest: quid est <lb/>
            quod isti di propterea constituuntur longe in sublimi loco, ne <lb/>
            contrectatione contaminentur humana? Quasi uero aliud corpora <lb/>
            illa aetheria quam uidere sufficiat, quorum luce terra,<lb n="10"/>
            quantum sufficit, inlustratur. Porro si non contaminantur <lb/>
            sidera, cum uidentur, quos deos omnes uisibiles dicit: nec <lb/>
            daemones hominum contaminantur aspectu, quamuis de proximo <lb/>
            uideantur. An forte uocibus humanis contaminarentur, qui <lb/>
            acie non contaminantur oculorum, et ideo daemones medios <lb n="15"/>
            habent, per quos eis uoces hominum nuntientur, a quibus <lb/>
            longe absunt, ut incontaminatissimi perseuerent? Quid iam <lb/>
            de ceteris sensibus dicam? Non enim olfaciendo contaminari <lb/>
            uel di possent, si adessent, uel cum adsunt daemones possunt <lb/>
            uiuorum corporum uaporibus humanorum, si tantis sacrificiorum <lb n="20"/>
            cadauerinis non contaminantur nidoribus. In gustandi <lb/>
            autem sensu nulla necessitate reficiendae mortalitatis urgentur, <lb/>
            ut fame adacti cibos ab hominibus quaerant. Tactus uero in <lb/>
            potestate est. Nam licet ab eo potissimum sensu contrectatio <lb/>
            dicta uideatur, hactenus tamen, si uellent, miscerentur hominibus,<lb n="25"/>
            ut uiderent et uiderentur, audirent et audirentur. <lb/>
            Tangendi autem quae necessitas? Nam neque homines id concupiscere <lb/>
            auderent, cum deorum uel daemonum bonorum

<note rend="script" type="footnote"> t <lb/>
            1 remonerunt (remone ... run <hi rend="italic">C) codd. excepto e, qui</hi> remouerint <hi rend="italic">habet, <lb/>
            sic v</hi> intellecto huius modi et hunc//quoque <hi rend="italic">a</hi> huius dei patere <lb/>
            dixit. id quoque <hi rend="italic">p</hi> id <hi rend="italic">Cb1 e l a I;</hi> et id <hi rend="italic">b2 q kv</hi> 4 quadam ax.. <hi rend="italic">e</hi> <lb/>
            5 curusc. <hi rend="italic">e</hi> 6 adest] ide, i <hi rend="italic">ex</hi> a <hi rend="italic">com., e</hi> 11 inlustra///tur <hi rend="italic">C</hi> 17 iam <lb/>
            <hi rend="italic">om. e</hi> 19 possint l 22 sensu <hi rend="italic">a e l p a f Domb.;</hi> sensum <hi rend="italic">Cbkv</hi> <lb/>
            mortalis ur;guentur <hi rend="italic">11;</hi> mortalis uitę|ur|guentur, <hi rend="italic">12</hi> 23 fame <hi rend="italic">om</hi>. C\' <lb/>
            C <lb/>
            adati <hi rend="italic">C</hi> 24 contractatio <hi rend="italic">C a2</hi> 25 actenus <hi rend="italic">l</hi> 27 namque <hi rend="italic">l e</hi> 28 nec <lb/>
            auderent, nec <hi rend="italic">m. 2 sup. lin, e</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="433"/>
            conspectu uel conloquio fruerentur; et si in tantum curiositas <lb/>
            progrederetur, ut uellet: quonam pacto quispiam posset inuitum <lb/>
            tangere deum uel daemonem, qui nisi captum non potest <lb/>
            passerem? 
</p><p rend="script">Videndo igitur uisibusque se praebendo et loquendo et <lb n="5"/>
            audiendo di corporaliter misceri hominibus possent. Hoc autem <lb/>
            modo daemones si miscentur, ut dixi, et non contaminantur, <lb/>
            di autem contaminarentur, si miscerentur: incontaminabiles <lb/>
            dicunt daemones et contaminabiles deos. Si autem contaminantur <lb/>
            et daemones, quid conferunt hominibus ad uitam post <lb n="10"/>
            mortem beatam. quos contaminati mundare non possunt, ut <lb/>
            eos mundos dis incontaminatis possint adiungere, inter quos <lb/>
            et illos medii constituti sunt? Aut si hoc eis beneficii non <lb/>
            conferunt, quid prodest hominibus daemonum amica mediatio? <lb/>
             An ut post mortem non ad deos homines per daemones <lb n="15"/>
            transeant, sed simul uiuant utrique contaminati ac per hoc <lb/>
            neutri beati? Nisi forte quis dicat more spongiarum uel <lb/>
            huiusce modi rerum mundare daemones amicos suos, ut tanto <lb/>
            ipsi sordidiores fiant, quanto fiunt homines eis uelut tergentibus <lb/>
             mundiores. Quod si ita est, contaminatioribus di miscentur <lb n="20"/>
            daemonibus, qui, ne contaminarentur, hominum propinquitatem <lb/>
            contrectationemque uitarunt. An forte di possunt ab hominibus <lb/>
            contaminatos mundare daemones, nec ab eis contaminari, <lb/>
            et eo modo non possent et homines? Quis talia sentiat, nisi <lb/>
             quem fallacissimi daemones deceperunt? Quid quod, si uideri

<note rend="script" type="footnote"> 2 uellet <hi rend="italic">Clp</hi> at; uellent <hi rend="italic">a b v Domb</hi>. quon/am, i <hi rend="italic">eras., C</hi> 3 uel <lb/>
            daem. <hi rend="italic">om. a</hi> 5 uisibilibusq;, bili <hi rend="italic">punctis delet., e</hi> se <hi rend="italic">om. s</hi> loquendo <lb/>
            et <hi rend="italic">sup. lin. C</hi> 6 possint <hi rend="italic">1</hi> 8 incontaminabiles, <hi rend="italic">in margine<lb/>
             glossa erasa m. 2 leguntur</hi> De mediatore dno nro diu xpo, <hi rend="italic">e</hi> 10 post <lb/>
            mortem ad uitam beatam <hi rend="italic">l</hi> post mortem beatam <hi rend="italic">sup. lin. C</hi> 14 meditatio <lb/>
            <hi rend="italic">C</hi> 15 An ut] aut <hi rend="italic">e</hi> 17 sphongiarum <hi rend="italic">C211;</hi> sphongearum <hi rend="italic">C\' el2;</hi> <lb/>
            spongiarum <hi rend="italic">e in marg.;</hi> fongeartl uel spongearu<foreign xml:lang="grc">̄</foreign> <hi rend="italic">a</hi> 20 contaminatio. <lb/>
            ribus, r m. 2 <hi rend="italic">in</hi> n <hi rend="italic">corr., I;</hi> contaminatoribus <hi rend="italic">es\'</hi> 21 nec <hi rend="italic">e</hi> prop in . <lb/>
            quitate <hi rend="italic">e</hi> 22 possunt <hi rend="italic">diijjs</hi> 23 daemones mund. <hi rend="italic">I</hi> 24 et <hi rend="italic">ante</hi> <lb/>
            eo <hi rend="italic">°1. s</hi> eoque <hi rend="italic">p</hi> possint <hi rend="italic">l;</hi> possunt a </note>

<note type="footnote"> XXXX Aug. opera Sectio V pare I. </note>

<note type="footnote"> 28 </note> <lb n="25"/>
             
<pb n="434"/>
            et uidere contaminat, uidentur ab hominibus di, quos uisibiles <lb/>
            dicit, \'clarissima mundi lumina) et cetera sidera, tutioresque <lb/>
            sunt daemones ab ista hominum contaminatione, qui non <lb/>
            possunt uideri, nisi uelint? Aut si non uideri, sed uidere <lb/>
            contaminat, negent ab istis clarissimis mundi luminibus, quos<lb n="5"/>
            deos opinantur, uideri homines, cum radios suos terras usque <lb/>
            pertendant. Qui tamen eorum radii per quaeque inmunda diffusi <lb/>
            non contaminantur, et di contaminarentur, si hominibus miscerentur, <lb/>
            etiamsi esset necessarius in subueniendo contactus? <lb/>
            Nam radiis solis et lunae terra contingitur, nec istam contaminat <lb n="10"/>
            lucem. 
</p></div><div n="17" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title type="sub">CAPUT  XVII. </title></ab><ab><title type="sub">Ad consequendam uitam beatam, quae in participat participatione a est summi boni, non tali mediatore indigere hominem qualis est daemon, sed tali qualis est unus Christus. </title></ab><p>Miror autem plurimum tam doctos homines, qui cuncta <lb/>
            corporalia et sensibilia prae incorporalibus et intellegibilibus <lb/>
            postponenda iudicauerunt, cum agitur de beata uita, corporalium <lb/>
            contrectationum facere mentionem. Ubi est illud<lb n="20"/>
            Plotini, ubi ait: Fugiendum est igitur ad carissimam patriam, <lb/>
            et ibi pater, et ibi omnia. Quae igitur, inquit, classis aut <lb/>
            fuga? Similem Deo fieri.\' Si ergo deo quanto similior, tanto <lb/>
            fit quisque propinquior, nulla est ab illo alia longinquitas <lb/>
            quam eius dissimilitudo. Incorporali uero illi aeterno et

<note type="footnote"> 1 ib. p. 6, 14 2 Verg. Georg. I, 5 21 Enn. I, 6, 8; 2, 3 </note>

<note type="footnote"> 6 terram s 8 miserentur C\'; c<foreign xml:lang="grc">̃</foreign>miscerentur <hi rend="italic">l</hi> 10 radii <hi rend="italic">l</hi> 14 medi/atore, <lb/>
            <hi rend="italic">eraso</hi> t, <hi rend="italic">C</hi> indigo med. <hi rend="italic">p</hi> 16 unus est <hi rend="italic">q v</hi> 17 quam <hi rend="italic">s</hi> <lb/>
            18 corporalia <hi rend="italic">C elps</hi> a <hi rend="italic">k\'l;</hi> corporea <hi rend="italic">a, in marg. e. v Domb</hi>. prae <lb/>
            <hi rend="italic">om. p;</hi> quae s corporabilibus <hi rend="italic">e</hi> 19 igitur <hi rend="italic">ps</hi> 20 facerent s <lb/>
            21 platonis <hi rend="italic">ex</hi> plotunis <hi rend="italic">corr.,</hi> C; platoni bl II at 22 classis inquit <hi rend="italic">V</hi> <lb/>
            inquit <hi rend="italic">om. a</hi> clausis <hi rend="italic">lIps</hi> aut <hi rend="italic">om. p</hi> aut simile, <hi rend="italic">superscr</hi>. m. <lb/>
            <hi rend="italic">rec</hi>. fugiit, <hi rend="italic">l</hi> 23 tanto deo similior fit quanto quisque <hi rend="italic">a</hi> 25 incorporabili <lb/>
            <hi rend="italic">I</hi> illi <hi rend="italic">om. s</hi> </note> <lb n="25"/>
             
<pb n="435"/>
            incommutabili tanto est anima hominis dissimilior, quanto rerum <lb/>
            temporalium mutabiliumque cupidior. Hoc ut sanetur, quoniam <lb/>
            inmortali puritati, quae in summo est, ea quae in imo sunt <lb/>
            mortalia et inmunda conuenire non possunt, opus est quidem <lb/>
            mediatore; non tamen tali, qui corpus quidem habeat inmortale <lb n="5"/>
            propinquum summis, animum autem morbidum similem <lb/>
            infimis (quo morbo nobis inuideat potius ne sanemur, quam <lb/>
            adiuuet ut sanemur); sed tali, qui nobis infimis ex corporis <lb/>
            mortalitate coaptatus inmortali spiritus iustitia, per quam non <lb/>
            locorum distantia, sed similitudinis excellentia mansit in <lb n="10"/>
            summis, mundandis liberandisque nobis uere diuinum praebeat <lb/>
            adiutorium. Qui profecto incontaminabilis Deus absit ut contaminationem <lb/>
            timeret ex homine quo indutus est, aut ex <lb/>
            hominibus inter quos in homine conuersatus est. Non enim <lb/>
             parua sunt haec interim duo, quae salubriter sua incarnatione <lb n="15"/>
            monstrauit, nec carne posse contaminari ueram diuinitatem, <lb/>
            nec ideo putandos daemones nobis esse meliores, quia non <lb/>
            habent carnem. Hic est, sicut eum sancta scriptura praedicat, <lb/>
            mediator Dei et hominum, homo Christus Iesus. <lb/>
            de cuius et diuinitate, qua patri est semper aequalis, et <lb n="20"/>
            humanitate, qua nobis factus est similis, non hic locus est <lb/>
            ut conpetenter pro nostra facultate dicamus. 
</p></div><div n="18" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title type="sub">CAPUT  XVIII. </title></ab><ab><title type="sub">Quod fallacia daemonum, dum sua intercessione uiam spondet ad Deum, hoc adnitatur, ut homines a uia ueritatis auertat. </title></ab><p>Falsi autem illi fallacesque mediatores daemones, qui, cum <lb/>
            per spiritus inmunditiam miseri ac maligni multis effectibus <lb/>
            r

<note type="footnote"> 19 1. Tim. 2, 5 </note>

<note type="footnote"> 7 bonis, <hi rend="italic">in marg</hi>. nobis, <hi rend="italic">e</hi> 9 coartatus <hi rend="italic">I;</hi> quoaptatus a inmortalis <lb/>
            <hi rend="italic">b1 es i</hi>! 10 excellentiam <hi rend="italic">C</hi> 14 homo <hi rend="italic">a</hi> 18 praed. sancta script. <hi rend="italic">v</hi> <lb/>
            20 qua ..... humanitate <hi rend="italic">om</hi>. (/1 22 c5petentur Z1 27 x qui ca spiritus <lb/>
            immunditiam miseriae maligni, <hi rend="italic">in marg,</hi> i al. lib.: q cd ipf immunditia <lb/>
            miseri ac maligni, <hi rend="italic">e</hi> miseri ac] miseriae s </note>

<note type="footnote"> 28* </note> <lb/>
             
<pb n="436"/>
            clareant, per corporalium tamen locorum interualla et per <lb/>
            aeriorum corporum leuitatem a prouectu animorum nos auocare <lb/>
            adque auertere moliuntur, non uiam praebent ad Deum, sed. <lb/>
            ne uia teneatur, inpediunt. Quando quidem et in ipsa uia <lb/>
            corporali (quae falsissima est et plenissima erroris, qua non<lb n="5"/>
            iter agit iustitia; quoniam non per corporalem altitudinem, <lb/>
            sed per spiritalem, hoc est incorporalem, similitudinem ad <lb/>
            Deum debemus ascendere) — in ipsa tamen uia corporali. <lb/>
            quam daemonum amici per elementorum gradus ordinant inter <lb/>
            aetherios deos et terrenos homines aeriis daemonibus mediis<lb n="10"/>
            constitutis, hoc deos opinantur habere praecipuum, ut propter <lb/>
            hoc interuallum locorum contrectatione non contaminentur <lb/>
            humana. Ita daemones contaminari potius ab hominibus, quam <lb/>
            homines mundari a daemonibus credunt, et deos ipsos contaminari <lb/>
            potuisse, nisi loci altitudine munirentur. Quis tam <lb n="15"/>
            infelix est, ut ista uia mundari se existimet, ubi homines <lb/>
            contaminantes, daemones contaminati, di contaminabiles praedicantur, <lb/>
            et non potius eligat uiam, ubi contaminantes magis <lb/>
            daemones euitentur et ab incontaminabili Deo ad ineundam <lb/>
            societatem incontaminatorum angelorum homines a contaminatione <lb n="20"/>
            mundentur? 
</p></div><div n="19" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title type="sub">CAPUT  XVIIII. </title></ab><ab><title type="sub">Quod appellatio daemonum iam nec aput cultores eorum adsumatur in significationem alicuius boni. </title></ab><p rend="script">Sed ne de uerbis etiam nos certare uideamur, quoniam<lb n="25"/>
            nonnulli istorum, ut ita dixerim, daemonicolarum, in quibus

<note rend="script" type="footnote"> ..T <lb/>
            1 clarent <hi rend="italic">I;</hi> calleant, <hi rend="italic">in marg</hi>. careant, <hi rend="italic">e</hi> 2 a prouectp <hi rend="italic">s;</hi> a profectu <lb/>
            <hi rend="italic">l;</hi> ac prouectum <hi rend="italic">p</hi> 3 dominum a 4 et in] etiam s 5 corporalisque <lb/>
            <hi rend="italic">e</hi> 6 quoniam] quia <hi rend="italic">l</hi> 7 spiritualem <hi rend="italic">v</hi> -8 dominum s corporaU <lb/>
            uia <hi rend="italic">v</hi> 10 aeris s; eteris, et <hi rend="italic">m. 2 in ras., e</hi> demoniis <hi rend="italic">e</hi> 13 humana... <lb/>
            potius <hi rend="italic">om. 01; m. 2 extant in margine superiore</hi> ab <hi rend="italic">sup. <lb/>
            lin. C</hi> 15 tam s 17 incontaminabiles s 18 elegat <hi rend="italic">l</hi> 19 incontamiuabili, <lb/>
            <hi rend="italic">in marg</hi>. et incoillutabili, <hi rend="italic">e</hi> 23 nec iam <hi rend="italic">p</hi> 24 in signum <hi rend="italic">p</hi> <lb/>
            25 de <hi rend="italic">om. I</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="437"/>
            et Labeo est, eosdem perhibent ab aliis angelos dici, quos <lb/>
            ipsi daemones nuncupant, iam mihi de bonis angelis aliquid <lb/>
            uideo disserendum, quos isti esse non negant, sed eos bonos <lb/>
            daemones uocare quam angelos malunt. Nos autem, sicut <lb/>
             scriptura loquitur, secundum quam Christiani sumus, angelos <lb n="5"/>
            quidem partim bonos, partim malos, numquam uero bonos <lb/>
            daemones legimus; sed ubicumque illarum litterarum hoc <lb/>
            nomen positum reperitur, siue daemones, siue daemonia <lb/>
            dicantur, non nisi maligni significantur spiritus. Et hanc <lb/>
            loquendi consuetudinem in tantum populi usquequaque secuti <lb n="10"/>
            sunt, ut eorum etiam, qui pagani appellantur et deos multos <lb/>
            ac daemones colendos esse contendunt, nullus fere sit tam <lb/>
            litteratus et doctus, qui audeat in laude uel seruo suo dicere: <lb/>
            \'Daemonem habes\'; sed quilibet hoc dicere uoluerit, non se <lb/>
            aliter accipi, quam maledicere uoluisse, dubitare non possit. <lb n="15"/>
            Quae igitur nos causa conpellit, ut post offensionem aurium <lb/>
            tam multarum, ut iam paene sint omnium, quae hoc uerbum <lb/>
            non nisi in malam partem audire consuerunt, quod diximus <lb/>
            cogamur exponere, cum possimus angelorum nomine adhibito <lb/>
            eandem offensionem, quae nomine daemonum fieri poterat, <lb n="20"/>
            euitare? 
</p></div><div n="20" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title type="sub">CAPUT  XX. </title></ab><ab><title type="sub">De qualitate scientiae, quae daemones superbos facit. </title></ab><p rend="script">Quamquam etiam ipsa origo huius nominis, si diuinos intueamur <lb n="25"/>
            libros, aliquid adfert cognitione dignissimum. Daemones <lb/>
            enim dicuntur (quoniam uocabulum Graecum est) ob scientiam <lb/>
            nominati. Apostolus autem spiritu sancto locutus ait: Scientia

<note type="footnote"> 28 1. Cor. 8, 1 </note>

<note rend="script" type="footnote"> 1 Labeo] ab eo 8 quod s 8 reperitur] est a 13 tam doctus e <lb/>
            14 quilibet <hi rend="italic">C1 elpsk2 Domb.;</hi> cuilibet <hi rend="italic">C2 a b e (in marg.) <foreign xml:lang="grc">α Ϝ ν</foreign></hi> hoc <lb/>
            <hi rend="italic">codd. praeter C, in quo</hi> haec; <hi rend="italic">sic Domb</hi>. 15 uoluisset <hi rend="italic">C</hi> dubitari <hi rend="italic">I</hi> <lb/>
            i <lb/>
            16 qua <hi rend="italic">b</hi> nos] non C1 <hi rend="italic">a</hi> ut <hi rend="italic">om. a</hi> 17 utj et <hi rend="italic">e</hi> qui s 18 consuenerunt <lb/>
            <hi rend="italic">v</hi> 26 liberos <hi rend="italic">e</hi> afferent cogitatione s 27 ob scientiam <lb/>
            <hi rend="italic">Cpv;</hi> ab scientia <hi rend="italic">a b e 1 s Domb</hi>. </note> <lb/>
             
<pb n="438"/>
            inflat, caritas uero aedificat; quod recte aliter non <lb/>
            intellegitur, nisi scientiam tunc prodesse, cum caritas inest; <lb/>
            sine hac autem inflare, id est in superbiam inanissimae quasi <lb/>
            uentositatis extollere. Est ergo in daemonibus scientia sine <lb/>
            caritate, et ideo tam inflati, hoc est tam superbi sunt, ut <lb n="5"/>
            honores diuinos et religionis seruitutem, quam uero Deo <lb/>
            deberi sciunt, sibi satis egerint exhiberi, et quantum possunt <lb/>
            aput quos possunt adhuc agant. Contra superbiam porro daemonum, <lb/>
            qua pro meritis possidebatur genus humanum, Dei <lb/>
            humilitas, quae in Christo apparuit, quantam uirtutem habeat,<lb n="10"/>
            animae hominum nesciunt inmunditia elationis inflatae, daemonibus <lb/>
            similes, non scientia sed superbia. 
</p></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>