<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa003.opp-lat3:8.8-8.27</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa003.opp-lat3:8.8-8.27</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa003.opp-lat3"><div n="8" subtype="book" type="textpart"><div n="8" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title type="sub">CAPUT  VIII. </title></ab><ab><title type="sub">Quod etiam in morali philosophia Platonici obtineant principatum. </title></ab><p rend="script">Reliqua est pars moralis, quam Graeco uocabulo dicunt <lb/>
            ethicam, ubi quaeritur de summo bono, quo referentes omnia <lb/>
            quae agimus, et quod non propter aliud, sed propter se ipsum

<note rend="script" type="footnote"> 4 altera pars uersatur v 8 epicu/rei, e <hi rend="italic">eras., C</hi> 11 putauerunt <hi rend="italic">1</hi> <lb/>
            ee uerantes <hi rend="italic">e</hi> 12 ennoeas <hi rend="italic">codd. praeter p;</hi> ydeas, <hi rend="italic">in marg</hi>. al. ennoeas, <lb/>
            <hi rend="italic">p</hi> 13 scilicet rerum 1 14 ergo <hi rend="italic">e</hi> 15 n dicant a 19 eis <hi rend="italic">b;</hi> <lb/>
            iis <hi rend="italic">v</hi> 20 adbimentes <hi rend="italic">l</hi> 27 ethicam <hi rend="italic">Cab d2 e l p q s a. k F;</hi> et hi qui! d1 ; <lb/>
            <foreign xml:lang="grc">ἠϑιϰὴν</foreign> <hi rend="italic">v</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="367"/>
            adpetentes idque adipiscentes nihil, quo beati simus, ulterius <lb/>
            requiramus. Ideo quippe et finis est dictus, quia propter hunc <lb/>
            cetera uolumus, ipsum autem non nisi propter ipsum. Hoc <lb/>
            ergo beatificum bonum alii a corpore, alii ab animo, alii ab <lb/>
            utroque homini esse dixerunt. Videbant quippe ipsum hominem <lb n="5"/>
            constare ex animo et corpore et ideo ab alterutro istorum <lb/>
            duorum aut ab utroque bene sibi esse posse credebant, finali <lb/>
            quodam bono, \\10 beati essent, quo cuncta quae agebant <lb/>
            referrent adque id quo referendum esset non ultra quaererent. <lb/>
            Unde illi, qui dicuntur addidisse tertium genus bonorum, <lb n="10"/>
            quod appellatur extrinsecus, sicuti est honor gloria pecunia <lb/>
            et si quid huius modi, non sic addiderunt, ut finale esset, id <lb/>
            est propter se ipsum adpetendum, sed propter aliud; bonumque <lb/>
            esse hoc genus bonis, malum autem malis. Ita bonum <lb/>
            hominis qui uel ab animo uel a corpore uel ab utroque expetiuerunt, <lb n="15"/>
            nihil aliud quam ab homine expetendum esse putauerunt; <lb/>
            sed qui id adpetiuerunt a corpore, a parte hominis <lb/>
            deteriore; qui uero ab animo, a parte meliore; qui autem ab <lb/>
            utroque, a toto homine. Siue ergo a parte qualibet siue a toto, <lb/>
            non nisi ab homine. Nec istae differentiae, quoniam tres sunt, <lb n="20"/>
            ideo tres, sed multas dissensiones philosophorum sectasque <lb/>
            fecerunt, quia et de bono corporis et de bono animi et de <lb/>
            bono utriusque diuersi diuersa opinati sunt. Cedant igitur <lb/>
            omnes illis philosophis, qui non dixerunt beatum esse hominem <lb/>
             fruentem corpore uel fruentem animo, sed fruentem Deo: non <lb n="25"/>
            sicut corpore uel se ipso animus aut sicut amico amicus, sed <lb/>
            sicut luce oculus, si aliquid ab his ad illa similitudinis

<note rend="script" type="footnote"> in <lb/>
            4 donum <hi rend="italic">p 8</hi> 5 homini <hi rend="italic">C1 a b d l p q s a k1;</hi> homini <hi rend="italic">02;</hi> in homine <lb/>
            <hi rend="italic">ek* It)</hi> esse, m. <hi rend="italic">2 sup. lin., I</hi> 6 isto//rum, ru <hi rend="italic">eras., C</hi> 7 duorum <lb/>
            <hi rend="italic">C ab de!pN a k;</hi> dufkm <hi rend="italic">qv</hi> crediderunt Z 8 bono <hi rend="italic">om. a</hi> 9 quod <hi rend="italic">a</hi> <lb/>
            11 sicut a 13 bonum quod esset hoc genus bontt bonis <hi rend="italic">e</hi> 17 Si quid <lb/>
            a <lb/>
            II; Se quid <hi rend="italic">11</hi> 19 siue a toto homine e 21 disecens. <hi rend="italic">e</hi> 24 omnes <hi rend="italic">Ca;</hi> <lb/>
            homines <hi rend="italic">b1 e p s a;</hi> hi homines b*; hi omnes <hi rend="italic">d l q k Ƒ <foreign xml:lang="grc">υ</foreign></hi> illis] hiis <hi rend="italic">q</hi> <lb/>
            26 sicut ......... sed <hi rend="italic">m. 1 in marg. super. C</hi> fruitur animus <hi rend="italic">a</hi> <lb/>
            27 ad illa similitudinis el; ad illa similitudine e2 </note> <lb/>
             
<pb n="368"/>
            adferendum est, quod quale sit, si Deus ipse adiuuerit, alio <lb/>
            loco, quantum per nos fieri poterit, apparebit. Nunc satis sit <lb/>
            commemorare Platonem determinasse finem boni esse secundum <lb/>
            uirtutem uiuere et ei soli euenire posse, qui notitiam Dei <lb/>
            habeat et imitationem nec esse aliam ob causam beatum;<lb n="5"/>
            ideoque non dubitat hoc esse philosophari, amare Deum, cuius <lb/>
            natura sit incorporalis. Unde utique colligitur tunc fore beatum <lb/>
            studiosum sapientiae (id enim est philosophus), cum frui Deo <lb/>
            coeperit. Quamuis enim non continuo beatus sit, qui eo fruitur <lb/>
            quod amat (multi enim amando ea, quae amanda non sunt,<lb n="10"/>
            miseri sunt et miseriores cum fruuntur): nemo tamen beatus <lb/>
            est, qui eo quod amat non fruitur. Nam et ipsi, qui res non <lb/>
            amandas amant, non se beatos putant amando, sed fruendo. <lb/>
            Quisquis ergo fruitur eo, quod amat, uerumque et summum <lb/>
            bonum amat, quis eum beatum nisi miserrimus negat? Ipsum <lb n="15"/>
            autem uerum ac summum bonum Plato dicit Deum, unde uult <lb/>
            esse philosophum amatorem Dei, ut, quoniam philosophia ad <lb/>
            beatam uitam tendit, fruens Deo sit beatus qui Deum <lb/>
            amauerit. 
</p></div><div n="9" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title type="sub">CAPUT  VIIII. </title></ab><ab><title type="sub">De ea philosophia, quae ad ueritatem fidei Christianae propius accessit. </title></ab><p>Quicumque igitur philosophi de Deo summo et uero ista <lb/>
            senserunt, quod et rerum creatarum sit effector et lumen <lb/>
            cognoscendarum et bonum agendarum, quod ab illo nobis sit <lb n="25"/>
            et principium naturae et ueritas doctrinae et felicitas uitae, <lb/>
            siue Platonici adcommodatius nuncupentur, siue quodlibet <lb/>
            aliud sectae suae nomen inponant; siue tantummodo Ionici <lb/>
            generis, qui in eis praecipui fuerunt, ista senserint, sicut idem

<note type="footnote"> 1 adiuuaret, e in i <hi rend="italic">corr., I</hi> 2 potuerit <hi rend="italic">d 1 q</hi> 7 undiqi, m. <hi rend="italic">1 superscripto<lb/>
             i</hi> utiq;, <hi rend="italic">d</hi> batum <hi rend="italic">C</hi> 8 deo frui <hi rend="italic">Iv</hi> 13 amando putant v <lb/>
            sed///, <hi rend="italic">bis scriptum, C</hi> 15 eum///, <hi rend="italic">bis scriptum, C</hi> 17 philos. esse I <lb/>
            22 propinquius <hi rend="italic">p</hi> 23 ita el 24 quod et] ut <hi rend="italic">e</hi> creaturarum <hi rend="italic">e</hi> <lb/>
            25 et quod a 27 siue quod aliud libet <hi rend="italic">s</hi> 28 imponatur s 29 senserint <lb/>
            <hi rend="italic">C ab at el ls kl v;</hi> senserunt <hi rend="italic">pqaJc2 f Domb</hi>. </note> <lb/>
             
<pb n="369"/>
            Plato et qui eum bene intellexerunt; siue etiam Italici, propter <lb/>
            Pythagoram et Pythagoreos et si qui forte alii eiusdem sententiae <lb/>
            indidem fuerunt; siue aliarum quoque gentium qui <lb/>
            sapientes uel philosophi habiti sunt, Atlantici Libyes, Aegyptii, <lb/>
            Indi, Persae, Chaldaei, Scythae, Galli, Hispani aliqui reperiuntur, <lb n="5"/>
            qui hoc uiderint ac docuerint: eos omnes ceteris anteponimus <lb/>
            eosque nobis propinquiores fatemur. 
</p></div><div n="10" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title type="sub">CAPUT  X. </title></ab><ab><title type="sub">Quae sit inter philosophicas artes religiosi excellentia Christiani. </title></ab><p rend="script">Quamuis enim homo Christianus litteris tantum ecclesiasticis <lb/>
            eruditus Platonicorum forte nomen ignoret, nec utrum duo <lb/>
            genera philosophorum extiterint in Graeca lingua, Ionicorum <lb/>
            et Italicorum, sciat: non tamen ita surdus est in rebus <lb/>
            humanis, ut nesciat philosophos uel studium sapientiae uel <lb n="15"/>
            ipsam sapientiam profiteri. Cauet eos tamen, qui secundum <lb/>
            elementa huius mundi philosophantur, non secundum Deum, <lb/>
            a quo ipse factus est mundus. Admonetur enim praecepto <lb/>
            apostolico fideliterque audit quod dictum est: Cauete ne <lb/>
            quis uos decipiat per philosophiam et inanem <lb n="20"/>
            seductionem secundum elementa mundi. Deinde ne <lb/>
            omnes tales esse arbitretur, audit ab eodem apostolo dici de <lb/>
            quibusdam: Quia quod notum est Dei, manifestum <lb/>
            est in illis; Deus enim illis manifestauit. Inuisibilia <lb/>
            enim eius a constitutione mundi per ea, quae

<note type="footnote"> 19 Col. 2, 8 23 Rom. 1, 19 sq. </note>

<note rend="script" type="footnote"> 2 sententiae itidem <hi rend="italic">sup. dan. C</hi> 3 indidem <hi rend="italic">1 Domb.;</hi> inidem ab\' <hi rend="italic">dps;</hi> <lb/>
            inididem a f; identidem bt <hi rend="italic">A: v;</hi> inidentide ide <hi rend="italic">e;</hi> idemptitate <hi rend="italic">q</hi> 4 athalantici <lb/>
            8 libyes (libye/f <hi rend="italic">C) uel</hi> lybies <hi rend="italic">codd.;</hi> Libyci <hi rend="italic">v</hi> 5 indie parf <lb/>
            aechaldei <hi rend="italic">d</hi> Hispani] ispani <hi rend="italic">t;</hi> hifparti <hi rend="italic">C</hi> aliqui <hi rend="italic">Cd p 8;</hi> aliiqae <lb/>
            <hi rend="italic">a bel q v Domb</hi>. repperiantur, a <hi rend="italic">m</hi>. 2 <hi rend="italic">ex</hi> u <hi rend="italic">corr.,</hi> C; reperiuntur <lb/>
            a <lb/>
            <hi rend="italic">rell. v</hi> 7 propinquiores esse a 20 decipit <hi rend="italic">C</hi> 22 arbitraretur <hi rend="italic">e</hi> <lb/>
            23 quod m. <hi rend="italic">2 sup. lan. I</hi> 24 manif.] reuelauit a 25 constit.] cretura <hi rend="italic">C</hi> </note>

<note type="footnote"> XXXX Aug. opera Sectio V pars I. </note>

<note type="footnote"> 24 </note> <lb n="25"/>
             
<pb n="370"/>
            facta sunt, intellecta conspiciuntur, sempiterna <lb/>
            quoque uirtus eius et diuinitas, et ubi Atheniensibus <lb/>
            loquens, cum rem magnam de Deo dixisset et quae a paucis <lb/>
            possit intellegi, quod in illo u i u i m u s et mouemur et <lb/>
            sumus, adiecit et ait: Sicut et uestri quidam dixerunt. <lb n="5"/>
            Nouit sane etiam ipsos, in quibus errant, cauere; ubi enim <lb/>
            dictum est, quod per ea, quae facta sunt, Deus illis manifestauit <lb/>
            intellectu conspicienda inuisibilia sua: ibi etiam dictum <lb/>
            est non illos ipsum Deum recte coluisse, quia et aliis rebus, <lb/>
            quibus non oportebat, diuinos honores illi uni tantum debitos<lb n="10"/>
            detulerunt: Quoniam cognoscentes Deum non sicut <lb/>
            Deum glorificauerunt aut gratias egerunt, sed <lb/>
            euanuerunt in cogitationibus suis et obscuratum <lb/>
            est cor insipiens eorum. Dicentes enim se esse <lb/>
            sapientes stulti facti sunt et inmutauerunt<lb n="15"/>
            gloriam incorruptibilis Dei in similitudinem imaginis <lb/>
            corruptibilis hominis et uolucrum et quadrupedum <lb/>
            et serpentium; ubi et Romanos et Graecos <lb/>
            et Aegyptios. qui de sapientiae nomine gloriati sunt, fecit <lb/>
            intellegi. Sed de hoc cum istis post modum disputabimus. <lb n="20"/>
            In quo autem nobis consentiunt de uno Deo huius uniuersitatis <lb/>
            auctore, qui non solum super omnia corpora est incorporeus, <lb/>
            uerum etiam super omnes animas incorruptibilis, principium <lb/>
            nostrum, lumen nostrum, bonum nostrum, in hoc eos <lb/>
            ceteris anteponimus. Nec, si litteras eorum Christianus ignorans <lb n="25"/>
            uerbis, quae non didicit, in disputatione non utitur, ut uel <lb/>
            naturalem Latine uel physicam Graece appellet eam partem, <lb/>
            in qua de naturae inquisitione tractatur. et rationalem siue <lb/>
            logicam, in qua quaeritur quonam modo ueritas percipi possit,

<note type="footnote"> 4 Act. 17, 28 11 Rom. 1, 21 sqq. </note>

<note rend="script" type="footnote"> 2 eius <hi rend="italic">om. C</hi> 4 et mouemur <hi rend="italic">C,</hi> et om. <hi rend="italic">rell. v Domb,</hi> 6 ipsa, a m. <hi rend="italic">2 <lb/>
            in r&lt;M., e</hi> erant 11 9 qui s 14 cor insip. <hi rend="italic">C;</hi> ineip. cor <hi rend="italic">rell. v</hi> sap. <lb/>
            dir <lb/>
            esse <hi rend="italic">v</hi> 16 inmutabilis <hi rend="italic">1</hi> 20 postea,putabimus <hi rend="italic">i;</hi> disput. postmod1 <hi rend="italic">q</hi> <lb/>
            25 si <hi rend="italic">om. a</hi> ignorat 81 26 uel ut <hi rend="italic">l</hi> 28 de <hi rend="italic">om. e</hi> inquis. <lb/>
            naturae <hi rend="italic">v</hi> 29 quonam, nam <hi rend="italic">m. 2 sup. lan., I;</hi> quo <hi rend="italic">a</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="371"/>
            et moralem uel ethicam, in qua de moribus agitur bonorumque <lb/>
            finibus adpetendis malorumque uitandis, ideo nescit ab uno <lb/>
            uero Deo adque optimo et naturam nobis esse, qua facti ad <lb/>
            eius imaginem sumus, et doctrinam, qua eum nosque nouerimus, <lb/>
            et gratiam, qua illi cohaerendo beati simus. Haec itaque <lb n="5"/>
            causa est quur istos ceteris praeferamus, quia, cum alii philosophi <lb/>
            ingenia sua studiaque contriuerint in requirendis rerum <lb/>
            causis, et quinam esset modus discendi adque uiuendi, isti <lb/>
            Deo cognito reppererunt ubi esset et causa constitutae uniuersitatis <lb/>
            et lux percipiendae ueritatis et fons bibendae felicitatis. <lb n="10"/>
            Siue ergo isti Platonici siue quicumque alii quarumlibet <lb/>
            gentium philosophi de Deo ista sentiunt, nobiscum sentiunt. <lb/>
            Sed ideo cum Platonicis magis agere placuit hanc <lb/>
            causam, quia eorum sunt litterae notiores. Nam et Graeci, <lb/>
            quorum lingua in gentibus praeminet, eas magna praedicatione <lb n="15"/>
            celebrarunt, et Latini permoti earum uel excellentia uel gloria, <lb/>
            ipsas libentius didicerunt adque in nostrum eloquium transferendo <lb/>
            nobiliores clarioresque fecerunt. 
</p></div><div n="11" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title type="sub">CAPUT  XI. </title></ab><ab><title type="sub">Unde Plato eam intellegentiam potuerit adquirere, qua Christianae scientiae propinquauit. </title></ab><p rend="script">Mirantur autem quidam nobis in Christi gratia sociati, cum <lb/>
            audiunt uel legunt Platonem de Deo ista sensisse, quae multum <lb/>
            congruere ueritati nostrae religionis agnoscunt. Unde nonnulli <lb/>
            putauerunt eum, quando perrexit in Aegyptum, Hieremiam <lb n="25"/>
            audisse prophetam uel scripturas propheticas in eadem peregrinatione <lb/>
            legisse; quorum quidem opinionem in quibusdam <lb/>
            libris meis posui. Sed diligenter subputata temporum ratio,

<note type="footnote"> 28 de doctr. Christ. II, c. 28 </note>

<note rend="script" type="footnote"> nas <lb/>
            4 nos. <hi rend="italic">eraso</hi> que, e 5 gratia <hi rend="italic">C</hi> 8 discendi s 9 et <lb/>
            <hi rend="italic">om. b v</hi> constituta a 10 bibend?, <hi rend="italic">in marg</hi>. uiuende, <hi rend="italic">e</hi> 11 si uero <hi rend="italic">e</hi> <lb/>
            ont <lb/>
            13 placuit agere <hi rend="italic">8;</hi> placuit hanc causam agere <hi rend="italic">v</hi> 14 quia] quam <hi rend="italic">a</hi> <lb/>
            15 praed. magna <hi rend="italic">e</hi> 23 sentinae at multi a 25 ieremiam <hi rend="italic">q</hi> v </note>

<note type="footnote"> 24* </note> <lb/>
             
<pb n="372"/>
            quae chronica historia continetur, Platonem indicat a tempore, <lb/>
            quo prophetauit Hieremias, centum ferme annos postea natum <lb/>
            fuisse; qui cum octoginta et unum uixisset, ab anno mortis <lb/>
            eius usque ad id tempus, quo Ptolomaeus rex Aegypti scripturas <lb/>
            propheticas gentis Hebraeorum de Iudaea poposcit et<lb n="5"/>
            per septuaginta uiros Hebraeos, qui etiam Graecam linguam <lb/>
            nouerant, interpretandas habendasque curauit, anni reperiuntur <lb/>
            ferme sexaginta. Quapropter in illa peregrinatione sua Plato <lb/>
            nec Hieremiam uidere potuit tanto ante defunctum, nec easdem <lb/>
            scripturas legere, quae nondum fuerant in Graecam linguam <lb n="10"/>
            translatae, qua ille pollebat; nisi forte, quia fuit acerrimi <lb/>
            studii, sicut Aegyptias, ita et istas per interpretem didicit, <lb/>
            non ut scribendo transferret (quod Ptolomaeus pro ingenti <lb/>
            beneficio, qui a regia potestate etiam timeri poterat, meruisse <lb/>
            perhibetur, sed ut conloquendo quid continerent, quantum<lb n="15"/>
            capere posset, addisceret. Hoc ut existimetur, illa suadere <lb/>
            uidentur indicia, quod liber geneseos sic incipit: In principio <lb/>
            fecit Deus caelum et terram. Terra autem erat inuisibilis <lb/>
            et inconposita, et tenebrae [erant] super <lb/>
            abyssum, et spiritus Dei superferebatur super <lb n="20"/>
            aquam; in Timaeo autem Plato, quem librum de mundi <lb/>
            constitutione conscripsit, Deum dicit in illo opere terram primo <lb/>
            ignemque iunxisse. Manifestum est autem, quod igni tribuat <lb/>
            caeli locum: habet ergo haec sententia quandam illius similitudinem, <lb/>
            qua dictum est: In principio fecit Deus <lb n="25"/>
            caelum et terram. Deinde illa duo media, quibus interpositis <lb/>
            sibimet haec extrema copularentur, aquam dicit et

<note type="footnote"> 17 Gen. I, 1 sq. 21 p. 31 B 27 p. 32 B </note>

<note rend="script" type="footnote"> 2 ferme centum <hi rend="italic">l</hi> 4 ad ide, <hi rend="italic">in marg</hi>. in id, <hi rend="italic">e</hi> ptolomeoB <hi rend="italic">adakf;</hi> <lb/>
            ptolemeus <hi rend="italic">C;</hi> ptholomeus <hi rend="italic">e l p s;</hi> tholomeus <hi rend="italic">b q</hi> 5 a gente <hi rend="italic">a</hi> 7 repperiuntur <lb/>
            <hi rend="italic">ex</hi> reppererunt <hi rend="italic">corr. I</hi> ferme reper. v 8 fere <hi rend="italic">l</hi> 14 qui a <lb/>
            <hi rend="italic">Domb. secundum Dubnerum;</hi> quia <hi rend="italic">Cp;</hi> qui <hi rend="italic">rell. v</hi> 16 potuisset <hi rend="italic">s</hi> <lb/>
            18 fecit] creauit <hi rend="italic">ap q</hi> 19 erant <hi rend="italic">om. Clb*de</hi> 20 ferebatur <hi rend="italic">adt1f</hi> <lb/>
            21 aquas <hi rend="italic">del</hi> 26 ille <hi rend="italic">C</hi> ab\' <hi rend="italic">de</hi> due medi a 27 haec <hi rend="italic">one. 1</hi> <lb/>
            haec et <hi rend="italic">e</hi> copulatur e </note> <lb/>
             
<pb n="373"/>
            aerem; unde putatur sic intellexisse quod scriptum est: <lb/>
            spiritus Dei superferebatur super aquam. Parum <lb/>
            quippe adtendens quo more soleat illa scriptura appellare <lb/>
            spiritum Dei, quoniam et aer spiritus dicitur, quattuor opinatus <lb/>
            elementa loco illo commemorata uideri potest Deinde <lb n="5"/>
            quod Plato dicit amatorem Dei esse philosophum, nihil sic <lb/>
            illis sacris litteris flagrat; et maxime illud (quod et me <lb/>
            plurimum adducit, ut paene adsentiar Platonem illorum <lb/>
            librorum expertem non fuisse), quod, cum ad sanctum Moysen <lb/>
            ita uerba Dei per angelum perferantur, ut quaerenti quod sit <lb n="10"/>
            nomen eius, qui eum pergere praecipiebat ad populum Hebraeum <lb/>
            ex Aegypto liberandum, respondeatur: Ego sum qui sum, <lb/>
            et dices filiis Israel: Qui est, misit me ad uos, <lb/>
            tamquam in eius conparatione, qui uere est quia incommutabilis <lb/>
            est, ea quae mutabilia facta sunt non sint, uehementer <lb n="15"/>
            hoc Plato tenuit et diligentissime commendauit. Et nescio <lb/>
            utrum hoc uspiam reperiatur in libris eorum, qui ante Platonem <lb/>
            fuerunt, nisi ubi dictum est: Ego sum qui sum, et dices <lb/>
            eis: Qui est, misit me ad uos. 
</p></div><div n="12" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title type="sub">CAPUT  XII. </title></ab><ab><title type="sub">Quod etiam Platonici, licet de uno uero Deo bene senserint, multis tamen dis sacra facienda censuerint. </title></ab><p rend="script">Sed undecumque ille ista didicerit, siue praecedentibus eum <lb/>
            ueterum libris siue potius, quo modo dicit apostolus, quia <lb n="25"/>
            quod notum est Dei manifestum est in illis; Deus

<note type="footnote"> 12 Exod. 3, 14 Rom. I, 19 sq. </note>

<note rend="script" type="footnote"> b a <lb/>
            3 remo <hi rend="italic">e</hi> 4 et aer] aher <hi rend="italic">d</hi> et <hi rend="italic">om. C</hi> aer, a <hi rend="italic">m. 2 in ras., C</hi> <lb/>
            Q <lb/>
            5 eeelem. <hi rend="italic">a</hi> 6 sic] sit a 7 in illis <hi rend="italic">v</hi> fragrat <hi rend="italic">q</hi> 9 sactum <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            12 respondea/tur <hi rend="italic">C</hi> 13 israhel <hi rend="italic">C</hi> misit, it <hi rend="italic">sup. lin., C</hi> 14 quia <lb/>
            <hi rend="italic">et</hi> est <hi rend="italic">post</hi> incommut. <hi rend="italic">om. 8</hi> 15 et ea <hi rend="italic">e</hi> commutabilia <hi rend="italic">a</hi> 16 ut et. <lb/>
            <hi rend="italic">in marg</hi>. utrH, <hi rend="italic">e</hi> 18 fuerint a 19 eis <hi rend="italic">anI</hi>. at 24 ista ille <hi rend="italic">e Domb.;</hi> <lb/>
            illa iste a </note> <lb/>
             
<pb n="374"/>
            enim illis manifestauit; inuisibilia enim eius a <lb/>
            constitutione mundi per ea, quae facta sunt, intellecta <lb/>
            conspiciuntur, sempiterna quoque uirtus <lb/>
            eius et diuinitas: nunc non inmerito me Platonicos philosophos <lb/>
            elegisse cum quibus agam, quod in ista quaestione, <lb n="5"/>
            quam modo suscepimus, agitur de naturali theologia, utrum <lb/>
            propter felicitatem, quae post mortem futura est, uni Deo an <lb/>
            pluribus sacra facere oporteat, satis, ut existimo, exposui. <lb/>
            Ideo quippe hos potissimum elegi, quoniam de uno Deo qui <lb/>
            fecit caelum et terram, quanto melius senserunt, tanto ceteris<lb n="10"/>
            gloriosiores et inlustriores habentur, in tantum aliis praelati <lb/>
            iudicio posterorum, ut, cum Aristoteles, Platonis discipulus, <lb/>
            uir excellentis ingenii et eloquio Platoni quidem inpar, sed <lb/>
            multos facile superans, cum sectam Peripateticam condidisset, <lb/>
            quod deambulans disputare consueuerat, plurimosque discipulos<lb n="15"/>
            praeclara fama excellens uiuo adhuc praeceptore in suam <lb/>
            haeresim congregasset, post mortem uero Platonis Speusippus, <lb/>
            sororis eius filius, et Xenocrates, dilectus eius discipulus, in <lb/>
            scholam eius, quae Academia uocabatur, eidem successissent <lb/>
            adque ob hoc et ipsi et eorum successores Academici appellarentur,<lb n="20"/>
            recentiores tamen philosophi nobilissimi, quibus Plato <lb/>
            sectandus placuit, noluerint se dici Peripateticos aut Academicos, <lb/>
            sed Platonicos. Ex quibus sunt ualde nobilitati <lb/>
            Graeci Plotinus, Iamblichus, Porphyrius; in utraque autem <lb/>
            lingua, id est et Graeca et Latina, Apuleius Afer extitit Platonicus<lb n="25"/>
            nobilis. Sed hi omnes et ceteri eius modi et ipse <lb/>
            Plato dis plurimis esse sacra facienda putauerunt.

<note rend="script" type="footnote"> 3 eius uirtus a <hi rend="italic">v</hi> 4 me <hi rend="italic">ont</hi>. s et philos. e 5 egisse II quid <hi rend="italic">e</hi> <lb/>
            6 suscipitur 81 7 do, o <hi rend="italic">m. 2 ex</hi> i <hi rend="italic">corr., C</hi> 8 sacrificare a estimo s <lb/>
            14 cum sectam <hi rend="italic">C a b d l p s a k1 f;</hi> consectam <hi rend="italic">e;</hi> cum <hi rend="italic">om. v Domb</hi>. pypatetica <lb/>
            <hi rend="italic">a;</hi> phypatetica <hi rend="italic">d</hi> 17 xeusippus <hi rend="italic">C;</hi> peusippus <hi rend="italic">d;</hi> feutyppuB <hi rend="italic">&lt;fp&lt;;</hi> <lb/>
            eusippus <hi rend="italic">a b e q</hi> 18 xenocratis <hi rend="italic">C;</hi> senocrates <hi rend="italic">b;</hi> exnocrates <hi rend="italic">d</hi> 19 scolam <lb/>
            <hi rend="italic">C ab del p s</hi> 22 noluerunt s 24 iamblicus <hi rend="italic">C&lt;&lt;e</hi>! 25 id est <lb/>
            graeca, <hi rend="italic">omisso</hi> et <hi rend="italic">e 1</hi> 27 sacra facienda, <hi rend="italic">in marg</hi>. sacrificandu, <hi rend="italic">e</hi> </note> 
<pb n="375"/>
            
</p></div><div n="13" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title type="sub">CAPUT  XIII. </title></ab><ab><title type="sub">De sententia Platonis, qua definiuit deos non esse nisi bonos amicosque uirtutum. </title></ab><p rend="script">Quamquam ergo a nobis et in aliis multis rebus magnisque <lb/>
            dissentiant, in hoc tamen, quod modo posui, quia neque parua <lb n="5"/>
            res est et inde nunc quaestio est, primum ab eis quaero, <lb/>
            quibus dis istum cultum exhibendum arbitrentur, utrum bonis <lb/>
            an malis an et bonis et malis. Sed habemus Platonis sententiam <lb/>
            dicentis omnes deos bonos esse nec esse omnino <lb/>
            ullum deorum malum. Consequens est igitur, ut bonis haec <lb n="10"/>
            exhibenda intellegantur; tunc enim dis exhibentur, quoniam <lb/>
            nec di erunt, si boni non erunt. Hoc si ita est, (nam de dis <lb/>
            quid aliud decet credere?) illa profecto uacuatur opinio, qua <lb/>
            nonnulli putant deos malos sacris placandos esse, ne laedant, <lb/>
            bonos autem, ut adiuuent, inuocandos. Mali enim nulli sunt <lb n="15"/>
            di; bonis porro debitus, ut dicunt, honor sacrorum est <lb/>
            deferendus. Qui sunt ergo illi, qui ludos scaenicos amant <lb/>
            eosque diuinis rebus adiungi et suis honoribus flagitant exhiberi? <lb/>
            quorum uis non eos indicat nullos, sed iste adfectus <lb/>
            nimirum indicat malos. Quid enim de ludis scaenicis Plato <lb n="20"/>
            senserit, notum est, cum poetas ipsos, quod tam indigna <lb/>
            deorum maiestate adque bonitate carmina conposuerint, censet <lb/>
            ciuitate pellendos. Qui sunt igitur isti di, qui de scaenicis <lb/>
            ludis cum ipso Platone contendunt? Ille quippe non patitur <lb/>
            deos falsis criminibus infamari; isti eisdem criminibus suos <lb n="25"/>
            honores celebrari iubent. Denique isti cum eosdem ludos instaurari <lb/>
            praeciperent, poscentes turpia etiam maligna gesserunt, <lb/>
            Tito Latinio auferentes filium et inmittentes morbum, quod <lb/>
            eorum abnuisset imperium, eumque morbum retrahentes, cum

<note rend="script" type="footnote"> 2 diffiniuit <hi rend="italic">p</hi> 6 et <hi rend="italic">in fine uersus m. 2 C</hi> 7 arbitrentur <hi rend="italic">sup. lin. <lb/>
             a;</hi> arbitratur 8 8 Sed habemus, <hi rend="italic">m. 2 superscripto</hi> de hoc, <hi rend="italic">C;</hi> <lb/>
            Sed de hoc habemus <hi rend="italic">e</hi> platonis sent. <hi rend="italic">C;</hi> sentent. plat. <hi rend="italic">rell. v</hi> 9 esse <lb/>
            est 8 10 nullum, n <hi rend="italic">m. 2 sup. lin., I</hi> 13 quia s 19 nullus <hi rend="italic">s</hi> <lb/>
            20 malos] maius 8 24 ludis om. a 26 celebrare <hi rend="italic">e</hi> ludos <hi rend="italic">om. 8</hi> <lb/>
            n <lb/>
            28 imittentes <hi rend="italic">C</hi> 29 abnuiaset, <hi rend="italic">in marg</hi>. abuisset, <hi rend="italic">e;</hi> annuisset 8 </note> <lb/>
             
<pb n="376"/>
            iussa conplesset; iste autem illos nec tam malos. timendos <lb/>
            putat, sed suae sententiae robur constantissime retinens omnes <lb/>
            poetarum sacrilegas nugas, quibus illi inmunditiae societate <lb/>
            oblectantur, a populo bene instituto remouere non dubitat. <lb/>
            Hunc autem Platonem, quod iam in secundo libro commemoraui,<lb n="5"/>
            inter semideos Labeo ponit. Qui Labeo numina mala <lb/>
            uictimis cruentis adque huius modi supplicationibus placari <lb/>
            existimat, bona uero ludis et talibus quasi ad laetitiam pertinentibus <lb/>
            rebus. Quid est ergo quod semideus Plato non <lb/>
            semideis, sed deis, et hoc bonis, illa oblectamenta, quia<lb n="10"/>
            iudicat turpia, tam constanter audet auferre? Qui sane di <lb/>
            refellunt sententiam Labeonis; nam, se in Latinio non lasciuos <lb/>
            tantum adque ludibundos, sed etiam saeuos terribilesque monstrarunt. <lb/>
            Exponant ergo nobis ista Platonici, qui omnes deos <lb/>
            secundum auctoris sui sententiam bonos et honestos et uirtutibus<lb n="15"/>
            sapientium socios esse arbitrantur aliterque de ullo <lb/>
            deorum sentiri nefas habent. Exponimus, inquiunt. Adtente <lb/>
            igitur audiamus. 
</p></div><div n="14" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title type="sub">CAPUT  XIIII. </title></ab><ab><title type="sub">De opinione eorum, qui rationales animas trium generum esse dixerunt, id est in dis caelestibus, in daemonibus aeriis et in hominibus terrenis. </title></ab><p rend="script">Omnium, inquiunt, animalium, in quibus est anima rationalis, <lb/>
            tripertita diuisio est, in deos, homines, daemones. Di <lb/>
            excelsissimum locum tenent, homines infimum, daemones <lb n="25"/>
            medium. Nam deorum sedes in caelo est, hominum in terra, <lb/>
            in aere daemonum. Sicut eis diuersa dignitas est locorum. <lb/>
            ita etiam naturarum. Proinde di sunt hominibus daemonibusque

<note type="footnote"> 5 c. 14 </note>

<note rend="script" type="footnote"> r <lb/>
            2 sententiae robor, <hi rend="italic">in marg</hi>. fcientie robur, <hi rend="italic">a</hi> 8 et talibus] theatralibus <lb/>
            <hi rend="italic">m</hi>. 2 in <hi rend="italic">ras. e</hi> 11 auderet s sane] autem <hi rend="italic">l</hi> 15 auctori » <lb/>
            16 esse socios <hi rend="italic">v</hi> 17 Adtente <hi rend="italic">init. c. XIIII C</hi> 20 animos <hi rend="italic">p</hi> 22 aeris <lb/>
            <hi rend="italic">Cp</hi> 27 diuersa, <hi rend="italic">in marg</hi>. diuisa, e </note> <lb/>
             
<pb n="377"/>
            potiores; homines uero infra deos et daemones constituti sunt, <lb/>
            ut elementorum ordine, sic differentia meritorum. Daemones <lb/>
            igitur medii, quem ad modum dis, quibus inferius habitant, <lb/>
            postponendi, ita hominibus, quibus superius, praeferendi sunt. <lb/>
            Habent enim cum dis communem inmortalitatem corporum, <lb n="5"/>
            animorum autem cum hominibus passiones. Quapropter non <lb/>
            est mirum, inquiunt, si etiam ludorum obscenitatibus et <lb/>
            poetarum figmentis delectantur, quando quidem humanis <lb/>
            capiuntur adfectibus, a quibus di longe absunt et modis omnibus <lb/>
            alieni sunt. Ex quo colligitur, Platonem poetica detestando <lb n="10"/>
            et prohibendo figmenta non deos, qui omnes boni et <lb/>
            excelsi sunt, priuasse ludorum scaenicorum uoluptate, sed <lb/>
            daemones. 
</p><p rend="script">Haec si ita sunt (quae licet aput alios quoque reperiantur, <lb/>
            Apuleius tamen Platonicus Madaurensis de hac re sola unum <lb n="15"/>
            scripsit librum, cuius esse titulum uoluit \'de deo Socratis\', <lb/>
            ubi disserit et exponit, ex quo genere numinum Socrates <lb/>
            habebat adiunctum et amicitia quadam conciliatum, a quo <lb/>
            perhibetur solitus admoneri, ut desisteret ab agendo, quando <lb/>
            id quod agere uolebat, non prospere fuerat euenturum; dicit <lb n="20"/>
            enim apertissime et copiosissime adserit non illum deum <lb/>
            fuisse, sed daemonem, diligenti disputatione pertractans istam <lb/>
            Platonis de deorum sublimitate et hominum humilitate et <lb/>
            daemonum medietate sententiam) — haec ergo si ita sunt, <lb/>
            quonam modo ausus est Plato, etiamsi non dis, quos ab omni <lb n="25"/>
            humana contagione semouit, certe ipsis daemonibus poetas <lb/>
            urbe pellendo auferre theatricas uoluptates, nisi quia hoc <lb/>
            pacto admonuit animum humanum, quamuis adhuc in his

<note type="footnote"> 16 p. 17, 20 sqq. 21, 17 sqq. Goldb. </note>

<note rend="script" type="footnote"> e <lb/>
            2 ordinem <hi rend="italic">C;</hi> ordines <hi rend="italic">e l</hi> diferentia <hi rend="italic">l;</hi> diffirentia <hi rend="italic">e</hi> 3 inferius h. <lb/>
            p. i. h. q. superius <hi rend="italic">om. e</hi> 4 superius <hi rend="italic">om</hi>. ll 7 est enim <hi rend="italic">e</hi> 9 longo si <lb/>
            i. t men <lb/>
            11 et <hi rend="italic">ante</hi> excelsi <hi rend="italic">om</hi>. « 16 titulum esse <hi rend="italic">v</hi> socrat <hi rend="italic">C</hi> 17 numinum <hi rend="italic">a</hi> <lb/>
            19 perhibentur, in <hi rend="italic">marg</hi>. pbibet, <hi rend="italic">e</hi> 25 quoniam <hi rend="italic">C</hi> 26 humana, <hi rend="italic">in marg</hi>. <lb/>
            uana, <hi rend="italic">e</hi> contag.] cogitatione a 27 pellendos <hi rend="italic">e</hi> 28 adhuc <hi rend="italic">om</hi>. C1 </note> <lb/>
             
<pb n="378"/>
            moribundis membris positum, pro splendore honestatis inpura <lb/>
            daemonum iussa contemnere eorumque inmunditiam detestari? <lb/>
            Nam si Plato haec honestissime arguit et prohibuit, profecto <lb/>
            daemones turpissime poposcerunt adque iusserunt. Aut ergo <lb/>
            fallitur Apuleius et non ex isto genere numinum habuit amicum<lb n="5"/>
            Socrates aut contraria inter se sentit Plato modo daemones <lb/>
            honorando, modo eorum delicias a ciuitate bene morata <lb/>
            remouendo, aut non est Socrati amicitia daemonis gratulanda, <lb/>
            de qua usque adeo et ipse Apuleius erubuit, ut de deo <lb/>
            Socratis praenotaret librum, quem secundum suam disputationem,<lb n="10"/>
            qua deos a daemonibus tam diligenter copioseque <lb/>
            discernit, non appellare de deo, sed de daemone Socratis <lb/>
            debuit. Maluit autem hoc in ipsa disputatione quam in titulo <lb/>
            libri ponere. Ita enim per sanam doctrinam, quae humanis <lb/>
            rebus inluxit, omnes uel paene omnes daemonum nomen exhorrent,<lb n="15"/>
            ut, quisquis ante disputationem Apulei, qua daemonum <lb/>
            dignitas commendatur, titulum libri de daemone Socratis <lb/>
            legeret, nequaquam illum hominem sanum fuisse sentiret. <lb/>
            Quid autem etiam ipse Apuleius quod in daemonibus laudaret <lb/>
            inuenit praeter subtilitatem et firmitatem corporum et habitationis<lb n="20"/>
            altiorem locum? Nam de moribus eorum, cum de <lb/>
            omnibus generaliter loqueretur, non solum nihil boni dixit, <lb/>
            sed etiam plurimum mali. Denique lecto illo libro prorsus <lb/>
            nemo miratur eos etiam scaenicam turpitudinem in rebus <lb/>
            diuinis habere uoluisse, et cum deos se putari uelint, deorum <lb n="25"/>
            criminibus oblectari potuisse, et quidquid in eorum sacris <lb/>
            obscena sollemnitate seu turpi crudelitate uel ridetur uel <lb/>
            horretur, eorum adfectibus conuenire.

<note type="footnote"> 6 contra se a 9 et usque ipse 8 11 tam om. <hi rend="italic">e</hi> cupioseq; <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            12 <hi rend="italic">alterum</hi> de <hi rend="italic">om. I</hi> 15 ut omnes <hi rend="italic">e</hi> omnium <hi rend="italic">l</hi> exhorreant e <lb/>
            20 propter a et firmitatem <hi rend="italic">sup. lin. C</hi> 21 de moribus a 27 in <lb/>
            obsc., in <hi rend="italic">m. 2 in fine uersus, C</hi> </note> 
<pb n="379"/>
            
</p></div><div n="15" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title type="sub">CAPUT  XV. </title></ab><ab><title type="sub">Quod neque propter aeria corpora neque propter superiora habitacula daemones hominibus antecellant. </title></ab><p>Quam ob rem absit ut ista considerans animus ueraciter <lb n="5"/>
            religiosus et uero Deo subditus ideo arbitretur daemones se <lb/>
            ipso esse meliores, quod habeant corpora meliora. Alioquin <lb/>
            multas sibi et bestias praelaturus est, quae nos et acrimonia <lb/>
            sensuum et motu facillimo adque celerrimo et ualentia uirium <lb/>
            et annosissima firmitate corporum uincunt. Quis hominum <lb n="10"/>
            uidendo aequabitur aquilis et uulturibus? quis odorando <lb/>
            canibus? quis uelocitate leporibus, carnis, omnibus auibus? <lb/>
            quis multum ualendo leonibus et elephantis? quis diu uiuendo <lb/>
            serpentibus, qui etiam deposita tunica senectutem deponere <lb/>
            adque in iuuentam redire perhibentur? Sed sicut his omnibus <lb n="15"/>
            ratiocinando et intellegendo meliores sumus, ita etiam daemonibus <lb/>
            bene adque honeste uiuendo meliores esse debemus. <lb/>
            Ob hoc enim et prouidentia diuina eis, quibus nos constat <lb/>
            esse potiores, data sunt quaedam potiora corporum munera, <lb/>
             ut illud, quo eis praeponimur, etiam isto modo nobis commendaretur <lb n="20"/>
            multo maiore cura excolendum esse quam corpus, <lb/>
            ipsamque excellentiam corporalem, quam daemones habere <lb/>
            nossemus, prae bonitate uitae, qua illis anteponimur, contemnere <lb/>
            disceremus, habituri et nos inmortalitatem corporum, <lb/>
             non quam suppliciorum aeternitas torqueat, sed quam puritas <lb n="25"/>
            praecedat animorum. 
</p><p rend="script">Iam uero de loci altitudine, quod daemones in aere, nos <lb/>
            autem habitamus in terra, ita permoueri, ut hinc eos nobis <lb/>
            esse praeponendos existimemus, omnino ridiculum est. Hoc

<note rend="script" type="footnote"> 2 aerea <hi rend="italic">p</hi> 9 motum facillimum Cl celerrimum 01 12 anibus <lb/>
            * ui tqq, In iu <lb/>
            omnibus <hi rend="italic">v</hi> 13 qui diuuendo <hi rend="italic">C</hi> 15 ad iuuenta<foreign xml:lang="grc">̄</foreign> <hi rend="italic">C1;</hi> ad // nentam <lb/>
            C2 perhibentur] reperiuntur <hi rend="italic">a</hi> 16 rationando <hi rend="italic">II</hi> in daemonibus <lb/>
            <hi rend="italic">a</hi> 18 enim] etiam, <hi rend="italic">in marg</hi>. enl, <hi rend="italic">e</hi> 20 quod <hi rend="italic">e</hi> 23 bonitate, <lb/>
            mo <lb/>
            e <hi rend="italic">m. 2 in ras., C</hi> 25 non quam <hi rend="italic">sup. lin. C</hi> 28 perueri <hi rend="italic">I</hi> 29 praepon. <lb/>
            esse l </note> <lb/>
             
<pb n="380"/>
            enim pacto nobis et omnia uolatilia praeponimus. At enim <lb/>
            uolatilia cum uolando fatigantur uel reficiendum alimentis <lb/>
            corpus habent, terram repetunt uel ad requiem uel ad pastum, <lb/>
            quod daemones, inquiunt, non faciunt. Numquid ergo placet <lb/>
            eis, ut uolatilia nobis, daemones autem etiam uolatilibus antecellant? <lb n="5"/>
            Quod si dementissimum est opinari, nihil est quod <lb/>
            de habitatione superioris elementi dignos esse daemones existimemus, <lb/>
            quibus nos religionis adfectu subdere debeamus. <lb/>
            Sicut enim fieri potuit, ut aeriae uolucres terrestribus nobis <lb/>
            non solum non praeferantur, uerum etiam subiciantur propter<lb n="10"/>
            rationalis animae, quae in nobis est, dignitatem: ita fieri <lb/>
            potuit, ut daemones, quamuis magis aerii sint, terrestribus <lb/>
            nobis non ideo meliores sint, quia est aer quam terra superior; <lb/>
            sed ideo eis homines praeferendi sint, quoniam spei piorum <lb/>
            hominum nequaquam illorum desperatio conparanda est. Nam<lb n="15"/>
            et illa ratio Platonis, qua elementa quattuor proportione contexit <lb/>
            adque ordinat, ita duobus extremis, igni mobilissimo et <lb/>
            terrae inmobili, media duo, aerem et aquam, interserens, ut, <lb/>
            quanto est aer aquis et aere ignis, tanto et aquae superiores <lb/>
            sint terris, satis nos admonet animalium merita non pro <lb n="20"/>
            elementorum gradibus aestimare. Et ipse quippe Apuleius cum <lb/>
            ceteris terrestre animal hominem dicit, qui tamen longe praeponitur <lb/>
            animalibus aquatilibus, cum ipsas aquas terris praeponat <lb/>
            Plato: ut intellegant, non eundem ordinem tenendum, <lb/>
            cum agitur de meritis animarum, qui uidetur esse ordo in <lb n="25"/>
            gradibus corporum; sed fieri posse, ut inferius corpus anima <lb/>
            melior inhabitet deteriorque superius.

<note type="footnote"> 21 de deo Socr. p. 8, 10 Goldb. </note>

<note rend="script" type="footnote"> 1 pręponemus <hi rend="italic">II a;</hi> pręponeremus <hi rend="italic">l2</hi> 2 reficiendo alimentis corpori <lb/>
            opus habent <hi rend="italic">a</hi> 9 arie <hi rend="italic">et l. 12</hi> arii C1 13 sint <hi rend="italic">om. I;</hi> sunt <hi rend="italic">q\'s</hi> <lb/>
            er <hi rend="italic">C</hi> 14 speimpiorum <hi rend="italic">C;</hi> spei impiorum s 15 comparanda est, nda <lb/>
            est <hi rend="italic">m</hi>. 2 <hi rend="italic">in ras., e</hi> 17 extremos Cl nobiliss. et 81 19 aer est v <lb/>
            aerem <hi rend="italic">C</hi> 21 grad. elem. <hi rend="italic">v</hi> existimare <hi rend="italic">I</hi> 22 terrestribus animalibus <lb/>
            <hi rend="italic">s</hi> 23 animalibus <hi rend="italic">om</hi>. 8 terris <hi rend="italic">typothetae errore (1) om. Domb.1</hi> <lb/>
            24 intellegant <hi rend="italic">Cab delps;</hi> intellegamus <hi rend="italic">q a k Ƒ <foreign xml:lang="grc">υ</foreign> Domb.2</hi> </note> 
<pb n="381"/>
            
</p></div><div n="16" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title type="sub">CAPUT  XVI. </title></ab><ab><title type="sub">Quid de moribus adque actionibus daemonum Apuleius Platonicus senserit. </title></ab><p rend="script">De moribus ergo daemonum cum idem Platonicus loqueretur, <lb/>
            dixit eos eisdem quibus homines animi perturbationibus agitari, <lb n="5"/>
            inritari iniuriis, obsequiis donisque placari, gaudere honoribus, <lb/>
            diuersis sacrorum ritibus oblectari et in eis si quid neglectum <lb/>
            fuerit commoueri. Inter cetera etiam dicit ad eos pertinere <lb/>
            diuinationes augurum, aruspicum, uatum adque somniorum; <lb/>
            ab his quoque esse miracula magorum. Breuiter autem eos <lb n="10"/>
            definiens ait daemones esse genere animalia, animo passiua, <lb/>
            mente rationalia, corpore aeria, tempore aeterna; horum uero <lb/>
            quinque tria priora illis esse quae nobis, quartum proprium, <lb/>
            quintum eos cum dis habere commune. Sed uideo trium <lb/>
            superiorum, quae nobiscum habent, duo etiam cum dis habere. <lb n="15"/>
            Animalia quippe esse dicit et deos, suaque cuique elementa <lb/>
            distribuens in terrestribus animalibus nos posuit cum ceteris <lb/>
            quae in terra uiuunt et sentiunt, in aquatilibus pisces et alia <lb/>
            natatilia, in aeriis daemones, in aetheriis deos. Ac per hoc <lb/>
            quod daemones genere sunt animalia, non solum eis cum <lb n="20"/>
            hominibus, uerum etiam cum dis pecoribusque commune est; <lb/>
            quod mente rationalia, cum dis et hominibus; quod tempore <lb/>
            aeterna, cum dis solis; quod animo passiua, cum hominibus <lb/>
            solis; quod corpore aeria, ipsi sunt soli. Proinde quod genere <lb/>
            sunt animalia, non est magnum, quia hoc sunt et pecora;

<note type="footnote"> 5 ib. p. 15, 15 sqq. 8 ib. p. 11, 5 sqq. 10 ib. p. 16, 17<lb/>
             16 ib. p. 12 </note>

<note rend="script" type="footnote"> 2 adque action. <hi rend="italic">om. p</hi> 4 ergo daemonum <hi rend="italic">om</hi>. s 7 neclectum C; <lb/>
            necglectum <hi rend="italic">e</hi> 11 animalia <hi rend="italic">m. 2 in ras. I</hi> animo p. m. rationalia <lb/>
            <hi rend="italic">m. 2 in marg. infer. I</hi> 13 quartum <hi rend="italic">om. e erasa ut uidetur uoce</hi> parta <lb/>
            16 dicit esse <hi rend="italic">Is</hi> suaque <hi rend="italic">scripsi;</hi> que (quae) sua <hi rend="italic">C b1 d e1 l q <foreign xml:lang="grc">α</foreign>1 k;</hi> <lb/>
            ///sua, <hi rend="italic">eraso ut uidetur</hi> que, a; qui sua <hi rend="italic">b2p a2v Domb.;</hi> quia sua <hi rend="italic">I;</hi> <lb/>
            quia (uia <hi rend="italic">m. 2 in f&lt;M)</hi> sua, <hi rend="italic">in marg</hi>. qa sua, <hi rend="italic">et</hi> elemento <hi rend="italic">A</hi> 17 tribuens <lb/>
            <hi rend="italic">q</hi> 19 natilia C\'; natalia al <hi rend="italic">J1</hi> aeris <hi rend="italic">el</hi> 22 rational Ilia, bi (?) <lb/>
            <hi rend="italic">erasis, I;</hi> rationabilia a </note> <lb n="25"/>
             
<pb n="382"/>
            quod mente rationalia, non est supra nos, quia sumus et nos; <lb/>
            quod tempore aeterna, quid boni est, si non beata? Melior <lb/>
            est enim temporalis felicitas quam misera aeternitas. Quod <lb/>
            animo passiua, quo modo supra nos est, quando et nos hoc <lb/>
            sumus, nec ita esset, nisi miseri essemus? Quod corpore aeria,<lb n="5"/>
            quanti aestimandum est, cum omni corpori praeferatur animae <lb/>
            qualiscumque natura, et ideo religionis cultus, qui debetur <lb/>
            ex animo, nequaquam debeatur ei rei, quae inferior est animo? <lb/>
            Porro si inter illa, quae daemonum esse dicit, adnumeraret <lb/>
            uirtutem, sapientiam, felicitatem et haec eos diceret habere<lb n="10"/>
            cum dis aeterna adque communia, profecto aliquid diceret <lb/>
            exoptandum magnique pendendum; nec sic eos tamen propter <lb/>
            haec tamquam Deum colere deberemus, sed potius ipsum, a <lb/>
            quo haec illos accepisse nossemus. Quanto minus nunc honore <lb/>
            diuino aeria digna sunt animalia, ad hoc rationalia ut misera<lb n="15"/>
            esse possint, ad hoc passiua ut misera sint, ad hoc aeterna <lb/>
            ut miseriam finire non possint! 
</p></div><div n="17" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title type="sub">CAPUT  XVII. </title></ab><ab><title type="sub">An dignum sit eos spiritus ab homine coli, a quorum uitiis eum oporteat liberari. </title></ab><p rend="script">Quapropter, ut omittam cetera et hoc solum pertractem, <lb/>
            quod nobiscum daemones dixit habere commune, id est animi <lb/>
            passiones, si omnia quattuor elementa suis animalibus plena <lb/>
            sunt, inmortalibus ignis et aer, mortalibus aqua et terra, <lb/>
            quaero quur animi daemonum passionum turbelis et tempestatibus<lb n="25"/>
            agitentur. Perturbatio est enim, quae Graece <foreign xml:lang="grc">πάϑος</foreign>

<note rend="script" type="footnote"> 2 tempora e 6 exftimandum <hi rend="italic">ll;</hi> existimandum <hi rend="italic">e l2</hi> est <hi rend="italic">sup. tin. C</hi> <lb/>
            i airl <lb/>
            omni. corpore. <hi rend="italic">C</hi> oml pferat <hi rend="italic">a</hi> ipfa et feratur C\'; /prae/feratur C\'; <lb/>
            uf <lb/>
            praeferantur 8 8 debetur ei <hi rend="italic">Cl</hi> e 13 deberem <hi rend="italic">C</hi> sed .......nossemus <lb/>
            <hi rend="italic">om. II</hi> 15 rationabilia s 17 miseriam <hi rend="italic">codd. v;</hi> miseriam suam <lb/>
            <hi rend="italic">Domb</hi>. 19 a <hi rend="italic">om. C</hi> 20 eum <hi rend="italic">C v;</hi> etiam <hi rend="italic">p q Domb,</hi> 22 animam <hi rend="italic">8</hi> <lb/>
            24 aer, r <hi rend="italic">in rasura trium litterarum, C</hi> 25 passionibus <hi rend="italic">C</hi> turbilis <lb/>
            bu <lb/>
            d; turbeleg, <hi rend="italic">m</hi>. 2 <hi rend="italic">in ras., in marg</hi>. turuelis, <hi rend="italic">e;</hi> turbinis a et <hi rend="italic">om. e</hi> <lb/>
            26 est <hi rend="italic">om. e</hi> enim est <hi rend="italic">v</hi> 26 <hi rend="italic">et</hi> p. 383, 2 phatos 8 </note> <lb/>
             
<pb n="383"/>
            dicitur; unde illa uoluit uocare animo passiua, quia uerbum <lb/>
            de uerbo <foreign xml:lang="grc">πάϑος</foreign> passio diceretur motus animi contra rationem. <lb/>
            Quur ergo sunt ista in animis daemonum, quae in pecoribus <lb/>
            non sunt? Quoniam si quid in pecore simile apparet, non est <lb/>
            perturbatio, quia non est contra rationem, qua pecora carent. <lb n="5"/>
            In hominibus autem ut sint istae perturbationes, facit hoc <lb/>
            stultitia uel miseria; nondum enim sumus in illa perfectione <lb/>
            sapientiae beati, quae nobis ab hac mortalitate liberatis in <lb/>
            fine promittitur. Deos uero ideo dicunt istas pel\'turbationes <lb/>
            non perpeti, quia non solum aeterni, uerum etiam beati sunt. <lb n="10"/>
            Easdem quippe animas rationales etiam ipsos habere perhibent, <lb/>
            sed ab omni labe ac peste purissimas. Quam ob rem si propterea <lb/>
            di non perturbantur, quod animalia sunt beata, non <lb/>
            misera, et propterea pecora non perturbantur, quod animalia <lb/>
            sunt, quae nec beata possunt esse nec misera: restat ut <lb n="15"/>
            daemones sicut homines ideo perturbentur, quod animalia <lb/>
            sunt non beata, sed misera. 
</p><p rend="script">[XVII.] Qua igitur insipientia uel potius amentia per aliquam <lb/>
            religionem daemonibus subdimur, cum per ueram religionem <lb/>
            ab ea uitiositate, in qua illis sumus similes, liberemur? Cum <lb n="20"/>
            enim daemones, quod et iste Apuleius, quamuis eis plurimum <lb/>
            parcat et diuinis honoribus dignos censeat, tamen cogitur <lb/>
            confiteri, ira instigentur, nobis uera religio praecipit, ne ira <lb/>
            instigemur, sed ei potius resistamus. Cum daemones donis <lb/>
            inuitentur, nobis uera religio praecipit, ne cuiquam donorum <lb n="25"/>
            acceptione faueamus. Cum daemones honoribus mulceantur, <lb/>
            nobis uera religio praecipit, ut talibus nullo modo moueamur.

<note rend="script" type="footnote"> 2 pathos passio dicitur, sed melina perturbatio diceretur <hi rend="italic">a</hi> 3 sunt <lb/>
            tur . <lb/>
            <hi rend="italic">om</hi>. Cl es 5 perbatio <hi rend="italic">C</hi> carent, <hi rend="italic">in marg</hi>. habent, <hi rend="italic">e</hi> 7 in illa felicitate, <lb/>
            in <hi rend="italic">marg</hi>. pfeccione. <hi rend="italic">e</hi> 8 nobis <hi rend="italic">om</hi>. s 10 beti <hi rend="italic">C</hi> 12 peste <lb/>
            ac labe <hi rend="italic">*</hi> 14 non <hi rend="italic">post</hi> pecora <hi rend="italic">sup. lin. C</hi> 15 possunt, pos <hi rend="italic">sup. lin., I</hi> <lb/>
            a <lb/>
            esse <hi rend="italic">in ras. C</hi> ne <hi rend="italic">C;</hi> nec <hi rend="italic">om</hi>. e\' ut <hi rend="italic">om. C</hi> 19 cum] cur <hi rend="italic">e</hi> <lb/>
            20 ea <hi rend="italic">om</hi>. II in <hi rend="italic">om. v</hi> 22 pareat <hi rend="italic">I</hi> cogitur confiteri ira instigentur, <lb/>
            <hi rend="italic">eraso</hi> cogitur <hi rend="italic">m. 2 correctum in</hi> confitei quia ira instig., <hi rend="italic">e</hi> <lb/>
            23 insti.gentur, <hi rend="italic">et l</hi>. 24 insti.gemur, n <hi rend="italic">eraso, Vi</hi> instigari, ari in <hi rend="italic">ras., s</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="384"/>
            Cum daemones quorundam hominum osores, quorundam amatores <lb/>
            sint, non prudenti tranquilloque iudicio, sed animo ut <lb/>
            appellat ipse passiuo, nobis uera religio praecipit, ut nostros <lb/>
            etiam diligamus inimicos. Postremo omnem motum cordis et <lb/>
            salum mentis omnesque turbelas et tempestates animi, quibus<lb n="5"/>
            daemones aestuare adque fluctuare adserit, nos uera religio <lb/>
            deponere iubet. Quae igitur causa est nisi stultitia errorque <lb/>
            mirabilis, ut ei te facias uenerando humilem, cui te cupias <lb/>
            uiuendo dissimilem; et religione colas, quem imitari nolis, <lb/>
            cum religionis summa sit imitari quem colis? <lb n="10"/>
            
</p></div><div n="18" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title type="sub">CAPUT  XVIII. </title></ab><ab><title type="sub">Qualis religio sit, in qua docetur, quod homines, ut commendentur dis bonis, daemonibus uti debeant aduocatis. </title></ab><p rend="script">Frustra igitur eis Apuleius, et quicumque ita sentiunt, hunc<lb n="15"/>
            detulit honorem, sic eos in aere medios inter aetherium caelum <lb/>
            terramque constituens, ut, quoniam nullus deus miscetur <lb/>
            homini, quod Platonem dixisse perhibent, isti ad deos perferant <lb/>
            preces hominum et inde ad homines inpetrata quae <lb/>
            poscunt. Indignum enim putauerunt qui ista crediderunt <lb n="20"/>
            misceri homines dis et deos hominibus; dignum autem misceri <lb/>
            daemones et dis et hominibus, hinc petita qui adlegent, inde <lb/>
            concessa qui adportent; ut uidelicet homo castus et ab artium <lb/>
            magicarum sceleribus alienus eos patronos adhibeat, per quos <lb/>
            illum di exaudiant, qui haec amant, quae ille non amando

<note type="footnote"> 18 Conuiu. p. 203 A </note>

<note rend="script" type="footnote"> 2 pudenti <hi rend="italic">Cl</hi> 3 <hi rend="italic">sq</hi>. inim. n. et. diligamus v 5 salutem s turbines s <lb/>
            8 mirabilis <hi rend="italic">C a b1 d p s k;</hi> miserabilis <hi rend="italic">b2elqafv Domb.; mirabilit- b3</hi> <lb/>
            9 esse <hi rend="italic">ante</hi> dissim. m. <hi rend="italic">2 sup. lin. e</hi> imitare noles <hi rend="italic">C1</hi> 12 sit relig. <hi rend="italic">p</hi> <lb/>
            r <lb/>
            13 <hi rend="italic">sq</hi>. debeant uti <hi rend="italic">p</hi> 15 ei asentiunt <hi rend="italic">correctum ut uidetur ex</hi> ita sent. <hi rend="italic">b</hi> <lb/>
            17 et <hi rend="italic">ante</hi> terramque <hi rend="italic">eras. C</hi> 22 hic CI quę alleg. <hi rend="italic">a</hi> 23 qnP <lb/>
            a ®\' <lb/>
            afferant <hi rend="italic">a</hi> catus <hi rend="italic">C</hi> 24 alienus <hi rend="italic">sup. lin. e</hi> adhibeat, in <hi rend="italic">marg</hi>. <lb/>
            adeat, <hi rend="italic">e</hi> </note> <lb n="25"/>
             
<pb n="385"/>
            fit dignior, quem facilius et libentius exaudire debeant. Amant <lb/>
            quippe illi scaenicas turpitudines, quas non amat pudicitia; <lb/>
            amant in maleficiis magorum \'mille nocendi artes,\' quas non <lb/>
            amat innocentia. Ergo et pudicitia et innocentia si quid ab <lb/>
            dis inpetrare uoluerit, non poterit suis meritis nisi suis interuenientibus <lb n="5"/>
            inimicis. Non est quod iste poetica figmenta et <lb/>
            theatrica ludibria iustificare conetur. Habemus contra ista <lb/>
            magistrum eorum et tantae aput eos auctoritatis Platonem, <lb/>
            si pudor humanus ita de se male meretur, ut non solum <lb/>
            diligat turpia, uerum etiam diuinitati existimet grata. <lb n="10"/>
            
</p></div><div n="19" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title type="sub">CAPUT  XVIIII. </title></ab><ab><title type="sub">De inpietate artis magicae, quae patrocinio nititur spirituum malignorum. </title></ab><p rend="script">* Porro aduersus magicas artes, de quibus quosdam nimis <lb/>
            infelices et nimis inpios etiam gloriari libet, nonne ipsam <lb n="15"/>
            publicam lucem testem citabo? Quur enim tam grauiter ista <lb/>
            plectuntur seueritate legum, si opera sunt numinum colendorum? <lb/>
            An forte istas leges Christiani instituerunt, quibus <lb/>
            artes magicae puniuntur? Secundum quem alium sensum, nisi <lb/>
            quod haec maleficia generi humano perniciosa esse non dubium <lb n="20"/>
            est, ait poeta clarissimus: <lb/>

<quote><l>Testor, cara, deos et te, germana, tuumque </l><lb/><l>Dulce caput, magicas inuitam accingier artes? </l><lb/></quote>

            Illud etiam, quod alio loco de his artibus dicit: <lb/>

<quote><l>Adque satas alio uidi traducere messes, </l><lb n="25"/></quote>

            eo quod hac pestifera scelerataque doctrina fructus alieni in <lb/>
            alias terras transferri perhibentur, nonne in duodecim tabulis,

<note type="footnote"> 3 Verg. Aen. VII, 338 22 Verg. Aen. IIII, 492 sq. 25 Eclog. 8, 98 </note>

<note rend="script" type="footnote"> h <lb/>
            1 quam <hi rend="italic">el</hi> 7 abemus <hi rend="italic">C</hi> 9 sic pudor <hi rend="italic">m. 2 rescript., e</hi> de <hi rend="italic">sup. <lb/>
            lin. C</hi> 10 turpia, tur <hi rend="italic">sup. lin., e</hi> . 17 plec... tuntur, tun <hi rend="italic">eras., C</hi> <lb/>
            f <lb/>
            20 quo <hi rend="italic">ea</hi> malif. 01 22 in <hi rend="italic">marg. adscriptum</hi> uergilii, <hi rend="italic">C</hi> testo <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            in <lb/>
            23 capud <hi rend="italic">Ct de</hi> inuittl Cl 25 uidit <hi rend="italic">I</hi> esses <hi rend="italic">C</hi> </note>

<note type="footnote"> XXXX Ang. opera Sectio V pars I. </note>

<note type="footnote"> 25 </note> <lb/>
             
<pb n="386"/>
            id est Romanorum antiquissimis legibus, Cicero commemorat <lb/>
            esse conscriptum et ei, qui hoc fecerit, supplicium constitutum? <lb/>
            Postremo Apuleius ipse numquid aput Christianos iudices <lb/>
            de magicis artibus accusatus est? Quas utique sibi obiectas <lb/>
            si diuinas et pias esse nouerat et diuinarum potestatum <lb n="5"/>
            operibus congruas, non solum eas confiteri debuit, sed etiam <lb/>
            profiteri, leges culpans potius, quibus haec prohiberentur et <lb/>
            damnanda putarentur, quae haberi miranda et ueneranda <lb/>
            oporteret. Ita enim uel sententiam suam persuaderet iudicibus, <lb/>
            uel, si illi secundum iniquas leges saperent eumque talia <lb n="10"/>
            praedicantem adque laudantem morte multarent, digna animae <lb/>
            illius daemones dona rependerent, pro quorum diuinis operibus <lb/>
            praedicandis humanam uitam sibi adimi non timeret; sicut <lb/>
            martyres nostri, cum eis pro crimine obiceretur Christiana <lb/>
            religio, qua nouerant se fieri saluos et gloriosissimos inaeternum,<lb n="15"/>
            non eam negando temporales poenas euadere delegerunt, <lb/>
            sed potius confitendo profitendo praedicando et pro <lb/>
            hac omnia fideliter fortiterque tolerando et cum pia securitate <lb/>
            moriendo leges, quibus prohibebatur, erubescere conpulerunt <lb/>
            mutarique fecerunt. Huius autem philosophi Platonici copiosissima<lb n="20"/>
            et disertissima extat oratio, qua crimen artium magicarum <lb/>
            a se alienum esse defendit seque aliter non uult innocentem <lb/>
            uideri nisi ea negando, quae non possunt ab innocente <lb/>
            committi. At omnia miracula magorum, quos recte sentit esse <lb/>
            damnandos, doctrinis fiunt et operibus daemonum, quos uiderit <lb n="25"/>
            quur censeat honorandos, eos necessarios adserens perferendis <lb/>
            ad deos precibus nostris, quorum debemus opera deuitare, si <lb/>
            ad Deum uerum preces nostras uolumus peruenire. Deinde <lb/>
            quaero, quales preces hominum dis bonis per daemones

<note type="footnote"> 2 Plin. H. N. XXVIII, 1, 2, 18 </note>

<note rend="script" type="footnote"> T <lb/>
            2 et ei <hi rend="italic">C d e 1 p q s</hi> <foreign xml:lang="grc">α</foreign>. <hi rend="italic">f;</hi> ei <hi rend="italic">a b k v</hi> 3 ipse Apul. v nonquid <hi rend="italic">1:</hi> nunc <lb/>
            quid 8 iud. christ. <hi rend="italic">v</hi> 8 quae haec <hi rend="italic">e</hi> 10 spernerent 8 19 pron <lb/>
            <lb/>
            hibeatur <hi rend="italic">11</hi> 26 censeat <hi rend="italic">1</hi> honorando C\' necess. eos <hi rend="italic">v</hi> 27 nostris <lb/>
            prec. <hi rend="italic">v</hi> 28 adligari <hi rend="italic">C d</hi> J1 s1 </note> <lb/>
             
<pb n="387"/>
            adlegari putat, magicas an licitas? Si magicas, nolunt tales; si <lb/>
            licitas, nolunt per tales. Si autem peccator paenitens preces <lb/>
            fundit, maxime si aliquid magicum admisit, itane tandem illis <lb/>
            intercedentibus accipit ueniam, quibus inpellentibus aut <lb/>
            fauentibus se cecidisse plangit in culpam? an et ipsi daemones, <lb n="5"/>
            ut possint paenitentibus mereri indulgentiam, priores agunt, <lb/>
            quod eos deceperint, paenitentiam? Hoc nemo umquam de <lb/>
            daemonibus dixit, quia, si ita esset, nequaquam sibi auderent <lb/>
            diuinos honores expetere, qui paenitendo desiderarent ad gratiam <lb/>
            ueniae peruenire. Ibi enim est detestanda superbia, hic humilitas <lb n="10"/>
            miseranda. 
</p></div><div n="20" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title type="sub">CAPUT  XX. </title></ab><ab><title type="sub">An credendum sit quod di boni libentius daemonibus quam hominibus misceantur. </title></ab><p>At enim urgens causa et artissima cogit daemones medios <lb n="15"/>
            inter deos et homines agere, ut ab hominibus adferant desiderata, <lb/>
            et a dis referant inpetrata. Quaenam tandem ista causa <lb/>
            est et quanta necessitas? Quia nullus, inquiunt, Deus miscetur <lb/>
            homini. Praeclara igitur sanctitas Dei, qui non miscetur <lb/>
            homini supplicanti, et miscetur daemoni adroganti; non miscetur <lb n="20"/>
            homini paenitenti, et miscetur daemoni decipienti; non <lb/>
            miscetur homini confugienti ad diuinitatem, et miscetur <lb/>
            daemoni fingenti diuinitatem; non miscetur homini petenti <lb/>
            indulgentiam, et miscetur daemoni suadenti nequitiam; non <lb/>
            miscetur homini per philosophicos libros poetas de bene instituta <lb n="25"/>
            ciuitate pellenti, et miscetur daemoni a principibus et <lb/>
            pontificibus ciuitatis per scaenicos ludos poetarum ludibria

<note type="footnote"> 3 ammisit <hi rend="italic">lsl;</hi> /amisit <hi rend="italic">e</hi> 4 accepit <hi rend="italic">Cx i</hi> accipit ueniam <hi rend="italic">in marg. a</hi> <lb/>
            10 peruenire <hi rend="italic">p s ex V;</hi> pertinere <hi rend="italic">C a b d e l q k f Domb</hi>. 15 Ad <lb/>
            <hi rend="italic">CI;</hi> agt 8 urguens <hi rend="italic">e 1</hi> 16 adferant <hi rend="italic">codd.;</hi> offerant <hi rend="italic">v</hi> ////desiderata, <lb/>
            <hi rend="italic">erasis</hi> dese, <hi rend="italic">C</hi> 17 causa est ista <hi rend="italic">v</hi> 19 Praeclara ......homini <lb/>
            <hi rend="italic">om. a</hi> 20 hom. suppl. et miscentur <hi rend="italic">m. 2 in marg. C</hi> 22 et <hi rend="italic">om. I</hi> <lb/>
            23 daemoni <hi rend="italic">sup. lin. e</hi> 2x) dae <hi rend="italic">C</hi> 27 ciuitatQ, 11 <hi rend="italic">m. 2 iti ras., c</hi> <lb/>
            ludos poetarum ....... crimina <hi rend="italic">om</hi>. (\'I, <hi rend="italic">m. 2 in margine sed omisso</hi> ludoR </note>

<note type="footnote"> 25* </note> <lb/>
             
<pb n="388"/>
            requirenti; non miscetur homini deorum crimina fingere prohibenti, <lb/>
            et miscetur daemoni se falsis deorum criminibus <lb/>
            oblectanti; non miscetur homini magorum scelera iustis legibus <lb/>
            punienti, et miscetur daemoni magicas artes docenti et <lb/>
            inplenti; non miscetur homini imitationem daemonis fugienti,<lb n="5"/>
            et miscetur daemoni deceptionem hominis aucupanti. 
</p></div><div n="21" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title type="sub">CAPUT  XXI. </title></ab><ab><title type="sub">An daemonibus nuntiis et interpretibus di utantur fallique se ab eis aut ignorent aut uelint. </title></ab><p rend="script">Sed nimirum tantae huius absurditatis et indignitatis est<lb n="10"/>
            magna necessitas, quod scilicet deos aetherios humana curantes <lb/>
            quid terrestres homines agerent utique lateret, nisi daemones <lb/>
            aerii nuntiarent; quoniam aether longe a terra est alteque <lb/>
            suspensus, aer uero aetheri terraeque contiguus.s o mirabilem <lb/>
            sapientiam! Quid aliud de dis isti sentiunt, quos omnes<lb n="15"/>
            optimos uolunt, nisi eos et humana curare, ne cultu uideantur <lb/>
            indigni, et propter elementorum distantiam humana nescire, <lb/>
            ut credantur daemones necessarii et ob hoc etiam ipsi putentur <lb/>
            colendi, per quos di possint et quid in rebus humanis <lb/>
            agatur addiscere et ubi oportet hominibus subuenire? Hoc si<lb n="20"/>
            ita est, dis istis bonis magis notus est daemon per corpus <lb/>
            uicinum quam homo per animum bonum.s o multum dolenda <lb/>
            necessitas, an potius inridenda uel detestanda uanitas, ne sit <lb/>
            uana diuinitas! Si enim animo ab obstaculo corporis libero <lb/>
            animum nostrum uidere di possunt, non ad hoc indigent <lb n="25"/>
            daemonibus nuntiis; si autem animorum indicia corporalia. <lb/>
            qualia sunt locutio uultus motus, per corpus suum aetherii

<note rend="script" type="footnote"> 2 se <hi rend="italic">om. e</hi> 6 occupanti, <hi rend="italic">in marg</hi>. aucupanti, <hi rend="italic">e</hi> 7 c. XXI <hi rend="italic">cum</hi> Superiore <lb/>
            <hi rend="italic">cohaeret in C;</hi> c. XXI <hi rend="italic">significatum est p</hi>. 389, <hi rend="italic">5:</hi> Vellem 9 at <lb/>
            ign. <hi rend="italic">C</hi> 10 et indignitatis <hi rend="italic">om. Cl</hi> 12 laterent <hi rend="italic">C</hi> 13 alteque] <lb/>
            ita .... <hi rend="italic">m. 2 in ras., e</hi> 14 conti.gnus, n <hi rend="italic">eras., e</hi> 16 et <hi rend="italic">om. Cl</hi> <lb/>
            curare/, t <hi rend="italic">eraso, C</hi> 23 ne sit uana diuinitas <hi rend="italic">in marg. a</hi> 25 dii uitDonibus <lb/>
            <lb/>
            dere v daemon. indigent <hi rend="italic">v</hi> 26 dae nuntiis <hi rend="italic">C</hi> 27 uultus locutio sv </note> <lb/>
             
<pb n="389"/>
            di sentiunt et inde colligunt quid etiam daemones nuntient, <lb/>
            possunt et mendaciis daemonum decipi. Porro si deorum <lb/>
            diuinitas a daemonibus non potest falli, eadem diuinitate quod <lb/>
            agimus non potest ignorari. 
</p><p rend="script">Vellem autem mihi isti dicerent, utrum dis daemones <lb n="5"/>
            nuntiauerint de criminibus deorum poetica Platoni displicere <lb/>
            figmenta et sibi ea placere celauerint, an utrumque occultauerint <lb/>
            deosque esse maluerint totius rei huius ignaros, an <lb/>
            utrumque indicauerint, et religiosam erga deos Platonis <lb/>
            prudentiam et in deos iniuriosam libidinem suam, an sententiam <lb n="10"/>
            quidem Platonis, qua noluit deos per inpiam licentiam <lb/>
            poetarum falsis criminibus infamari, ignotam dis esse <lb/>
            uoluerint, suam uero nequitiam, qua ludos scaenicos amant, <lb/>
            quibus illa deorum dedecora celebrantur, prodere non erubuerint <lb/>
            uel timuerint. Horum quattuor. quae interrogando proposui, <lb n="15"/>
            quodlibet eligant et in quolibet eorum quantum mali de dis <lb/>
            bonis opinentur adtendant. Si enim primum elegerint, confessuri <lb/>
            sunt non licuisse dis bonis habitare cum bono Platone, <lb/>
            quando eorum iniurias prohibebat, et habitasse cum daemonibus <lb/>
            malis, quando eorum iniuriis exultabant, cum di boni <lb n="20"/>
            hominem bonum longe a se positum non nisi per malos <lb/>
            daemones nossent, quos uicinos nosse non possent. Si autem <lb/>
            secundum elegerint et utrumque occultatum a daemonibus <lb/>
            dixerint, ut di omnino nescirent et Platonis religiosissimam <lb/>
            legem et daemonum sacrilegam delectationem: quid in rebus <lb n="25"/>
            humanis per internuntios daemones di nosse utiliter possunt, <lb/>
            quando illa nesciunt, quae in honorem bonorum deorum religione <lb/>
            bonorum hominum contra libidinem malorum daemonum <lb/>
            decernuntur? Si uero tertium elegerint et non solum sententiam <lb/>
            Platonis deorum iniurias prohibentem, sed etiam

<note rend="script" type="footnote"> 3 eadem <hi rend="italic">C ab delps at;</hi> ab eadem <hi rend="italic">qfv</hi> 5 isti mihi <hi rend="italic">e</hi> 7 sibi ea <lb/>
            displicere s 10 liuidinem <hi rend="italic">C</hi> 14 erubuerunt nec timuerunt s 15 internos <lb/>
            <lb/>
            roganda a 17 <hi rend="italic">et</hi> 23 eligerint C\'1 20 exultabat et 22 uici <hi rend="italic">l</hi> posat <lb/>
            <lb/>
            sint <hi rend="italic">d 1</hi> 24 omno <hi rend="italic">C</hi> omni non scirent <hi rend="italic">d</hi> 27 deor. bon. <hi rend="italic">8</hi> per <lb/>
            religionem <hi rend="italic">8</hi> 28 libidinum Ci 30 prohibentis, is <hi rend="italic">ex</hi> em <hi rend="italic">corr., a</hi> </note> <lb n="30"/>
             
<pb n="390"/>
            daemonum nequitiam deorum iniuriis exultantem per eosdem <lb/>
            daemones nuntios dis innotuisse responderint: hoc nuntiare <lb/>
            est an insultare? et di utrumque sic audiunt, sic utrumque <lb/>
            cognoscunt, ut non solum malignos daemones deorum dignitati <lb/>
            et Platonis religioni contraria cupientes adque facientes<lb n="5"/>
            a suo accessu non arceant, uerum etiam per illos malos propinquos <lb/>
            Platoni bono longinquo dona transmittant? sic enim <lb/>
            eos elementorum quasi catenata series conligauit, ut illis, a <lb/>
            quibus criminantur, coniungi possint, huic, a quo defenduntur, <lb/>
            non possint, utrumque scientes, sed aeris et terrae transmutare<lb n="10"/>
            pondera non ualentes. Iam, quod reliquum est, si quartum <lb/>
            elegerint, peius est ceteris. Quis enim ferat, si poetarum de <lb/>
            dis inmortalibus criminosa figmenta et theatrorum indigna <lb/>
            ludibria suamque in his omnibus ardentissimam cupiditatem <lb/>
            et suauissimam uoluptatem dis daemones nuntiauerunt, et<lb n="15"/>
            quod Plato philosophica grauitate de optima re publica haec <lb/>
            omnia censuit remouenda tacuerunt; ut iam di boni per tales <lb/>
            nuntios nosse cogantur mala pessimorum, nec aliena, sed <lb/>
            eorundem nuntiorum, adque his contraria non sinantur nosse <lb/>
            bona philosophorum, cum illa sint in iniuriam, ista in honorem<lb n="20"/>
            ipsorum deorum? 
</p></div><div n="22" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title type="sub">CAPUT  XXII. </title></ab><ab><title type="sub">De abiciendo cultu daemonum contra Apuleium. </title></ab><p rend="script">Quia igitur nihil istorum quattuor eligendum est, ne in <lb/>
            quolibet eorum de dis tam male sentiatur, restat, ut nullo <lb n="25"/>
            modo credendum sit, quod Apuleius persuadere nititur et <lb/>
            quicumque alii sunt eiusdem sententiae philosophi, ita esse <lb/>
            medios daemones inter deos et homines tamquam internuntios

<note rend="script" type="footnote"> I deorum <hi rend="italic">om. 11</hi> iniurias C\' exultantis s 9 a quo <hi rend="italic">sup. lin. I</hi> <lb/>
            10 possunt It sed aeris] sideris <hi rend="italic">d</hi> mutare s; transmeare <hi rend="italic">a</hi> pond. <lb/>
            transmut. <hi rend="italic">v</hi> 11 relicum <hi rend="italic">Cl</hi> 12 eligerint <hi rend="italic">d</hi> 14 cupid. et snauissimam <lb/>
            <hi rend="italic">oni. e</hi> 16 publica] post <hi rend="italic">s</hi> 17 omnia <hi rend="italic">om. s</hi> mouenda C1 19 nose <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            20 iniuria s honore <hi rend="italic">es</hi> 23 apoleium <hi rend="italic">C</hi> 24 Quid igitur? <hi rend="italic">s</hi> <lb/>
            27 philos. suut eiusdem sent. <hi rend="italic">v</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="391"/>
            et interpretes, qui hinc ferant petitiones nostras, inde referant <lb/>
            deorum subpetias; sed esse spiritus nocendi cupidissimos, a <lb/>
            iustitia penitus alienos, superbia tumidos, inuidentia liuidos, <lb/>
            fallacia callidos, qui in hoc quidem aere habitant, quia de <lb/>
            caeli superioris sublimitate deiecti merito inregressibilis transgressionis <lb n="5"/>
            in hoc sibi congruo uelut carcere praedamnati sunt; <lb/>
            nec tamen, quia supra terras et aquas aeri locus est, ideo et <lb/>
            ipsi sunt meritis superiores hominibus, qui eos non terreno <lb/>
            corpore, sed electo in auxilium Deo uero pia mente facillime <lb/>
            superant. Sed multis plane participatione uerae religionis indignis <lb n="10"/>
            tamquam captis subditisque dominantur, quorum maximae <lb/>
            parti mirabilibus et fallacibus signis siue factorum siue praedictorum <lb/>
            deos se esse persuaserunt. Quibusdam uero uitia <lb/>
            eorum aliquanto adtentius et diligentius intuentibus non potuerunt <lb/>
            persuadere quod di sint, adque inter deos et homines <lb n="15"/>
            internuntios ac beneficiorum inpetratores se esse finxerunt; si <lb/>
            tamen non istum saltem honorem homines eis deferendum putarunt, <lb/>
            qui illos nec deos esse credebant, quia malos uidebant, <lb/>
            deos autem omnes bonos uolebant, nec audebant tamen <lb/>
            omnino indignos dicere honore diuino, maxime ne offenderent <lb n="20"/>
            populos, a quibus eis cernebant inueterata superstitione per <lb/>
            tot sacra et templa seruiri.

<note rend="script" type="footnote"> 2 suppetias, <hi rend="italic">in marg</hi>. fuppedaf, <hi rend="italic">e</hi> 3 superbia tumidos <hi rend="italic">om. s</hi> inuidia <lb/>
            <hi rend="italic">1 q</hi> libidos <hi rend="italic">Cl V</hi> 4 fallacia callidos <hi rend="italic">sup. lin. C</hi> in <hi rend="italic">om. (\'</hi> <lb/>
            qui de celiS <hi rend="italic">a</hi> 5 ingressibilis <hi rend="italic">ll</hi> 7 qui <hi rend="italic">e1</hi> 8 sunt <hi rend="italic">om. e</hi> 9 elec- <lb/>
            V <lb/>
            tum <hi rend="italic">Cl</hi> auxilio <hi rend="italic">C</hi> do <hi rend="italic">ex</hi> dffi <hi rend="italic">corr. C</hi> uerum <hi rend="italic">C</hi> 11 domi.. nantur, <lb/>
            na <hi rend="italic">erasis, C</hi> 12 partim <hi rend="italic">l</hi> praedicatorum <hi rend="italic">es</hi> 13 deos <hi rend="italic">om. s</hi> se <lb/>
            <hi rend="italic">OJn. I</hi> 16 uenefitiorum <hi rend="italic">e</hi> 18 deos esse non cr. <hi rend="italic">I</hi> qui C\' <hi rend="italic">d</hi> uidebat <lb/>
            <hi rend="italic">Cl</hi> </note> 
<pb n="392"/>
            
</p></div><div n="23" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title type="sub">CAPUT  XXIII. </title></ab><ab><title type="sub">Quid Hermes Trismegistus de idolatria senserit et unde scire potuerit superstitiones Aegyptias auferendas. </title></ab><p rend="script">Nam diuersa de illis Hermes Aegyptius, quem Trismegistum<lb n="5"/>
            uocant, sensit et scripsit. Apuleius enim deos quidem <lb/>
            illos negat; sed cum dicit ita inter deos et homines quadam <lb/>
            medietate uersari, ut hominibus aput ipsos deos necessarii <lb/>
            uideantur, cultum eorum a supernorum deorum religione non <lb/>
            separat. Ille autem Aegyptius alios deos esse dicit a summo<lb n="10"/>
            Deo factos, alios ab hominibus. Hoc qui audit, sicut a me <lb/>
            positum est, putat dici de simulacris, quia opera sunt manuum <lb/>
            hominum; at ille uisibilia et contrectabilia simulacra uelut <lb/>
            corpora deorum esse adserit; inesse autem his quosdam spiritus <lb/>
            inuitatos, qui ualeant aliquid siue ad nocendum siue ad<lb n="15"/>
            desideria nonnulla conplenda eorum, a quibus eis diuini honores <lb/>
            et cultus obsequia deferuntur. Hos ergo spiritus inuisibiles <lb/>
            per artem quandam uisibilibus rebus corporalis materiae <lb/>
            copulare, ut sint quasi animata corpora illis spiritibus <lb/>
            dicata et subdita simulacra, hoc esse dicit deos facere eamque<lb n="20"/>
            magnam et mirabilem deos faciendi accepisse homines <lb/>
            potestatem. Huius Aegyptii uerba, sicut in nostram linguam <lb/>
            interpretata sunt, ponam. \'Et quoniam de cognatione, inquit, <lb/>
            et consortio hominum deorumque nobis indicitur sermo,

<note type="footnote"> 23 Apul. Asclep. p. 45, 11 Goldb. </note>

<note rend="script" type="footnote"> r <lb/>
            2 trimeg. <hi rend="italic">p</hi> 5 diuesa <hi rend="italic">C</hi> de <hi rend="italic">om</hi>. 11 hennaes <hi rend="italic">C</hi> trismegistum <lb/>
            <hi rend="italic">C l p s v;</hi> trimegistum <hi rend="italic">ade;</hi> trimegistrum q; trismegiston <hi rend="italic">f Domb</hi>. <lb/>
            6 enim quidem illos deos <hi rend="italic">l</hi> 7 deos et homines <hi rend="italic">C;</hi> homines et deos <lb/>
            <hi rend="italic">a b del qi</hi> homines deosque <hi rend="italic">p s v Domb</hi>. 9 superiorum <hi rend="italic">C</hi> 10 esse <lb/>
            <hi rend="italic">om. a</hi> 12 manum ll 13 contractab. <hi rend="italic">Cl</hi> 15 ualent <hi rend="italic">e</hi> nofcendum <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            nocendum dum e 16 eorum nonnulla compl. <hi rend="italic">s v</hi> honoris <hi rend="italic">I</hi> 17 inuisibilis <lb/>
            C1 18 per.... corporalis om. <hi rend="italic">Cl</hi> inuisibilibus <hi rend="italic">e</hi> 19 copuf <lb/>
            * <lb/>
            lari <hi rend="italic">a</hi> quasi <hi rend="italic">om</hi>. C\' 20. 21 deo <hi rend="italic">C</hi> 23 ponamus <hi rend="italic">e</hi> conatione <hi rend="italic">V;</hi> <lb/>
            K i q. <lb/>
            con?itione <hi rend="italic">P;</hi> cognitione e 24 deorumqu<foreign xml:lang="grc">̣</foreign>a<foreign xml:lang="grc">̣</foreign>l<foreign xml:lang="grc">̣</foreign>e<foreign xml:lang="grc">̣</foreign> <hi rend="italic">C</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="393"/>
            potestatem hominis, o Asclepi, uimque cognosce. Dominus, inquit, <lb/>
            et Pater uel quod est summum Deus ut effector est deorum <lb/>
            caelestium, ita homo fictor est deorum, qui in templis sunt <lb/>
            humana proximitate contenti.\' Et paulo post: \'Ita humanitas, <lb/>
            inquit, semper memor naturae et originis suae in illa diui- <lb n="5"/>
            . nitatis imitatione perseuerat, ut, sicuti Pater ac Dominus, ut <lb/>
            sui similes essent, deos fecit aeternos, ita humanitas deos <lb/>
            suos ex sui uultus similitudine figuraret.\' Hic cum Asclepius, <lb/>
            ad quem maxime loquebatur, ei respondisset adque dixisset: <lb/>
            \'Statuas dicis, o Trismegiste?) tum ille: \'Statuas, inquit, o <lb n="10"/>
            Asclepi, uides quatenus tu ipse diffidas; statuas animatas <lb/>
            sensu et spiritu plenas tantaque facientes et talia, statuas futurorum <lb/>
            praescias eaque sorte uate somniis multisque aliis rebus <lb/>
            praedicentes, inbecillitates hominibus facientes easque curantes, <lb/>
            tristitiam laetitiamque pro meritis. An ignoras, o Asclepi, <lb n="15"/>
            quod Aegyptus imago sit caeli, aut, quod est uerius, translatio <lb/>
            aut descensio omnium quae gubernantur adque exercentur <lb/>
            in caelo. Ac si dicendum est uerius, terra nostra mundi <lb/>
            totius est templum. Et tamen quoniam praescire cuncta prudentem <lb/>
            decet, istud uos ignorare fas non est: Futurum tempus <lb n="20"/>
            est, quo appareat Aegyptios incassum pia mente diuinitatem <lb/>
            sedula religione seruasse.\'
</p><p rend="script">Deinde multis uerbis Hermes hunc locum exequitur, in <lb/>
            quo uidetur hoc tempus praedicere, quo Christiana religio, <lb/>
            quanto est ueracior adque sanctior, tanto uehementius et liberius <lb n="25"/>
            cuncta fallacia figmenta subuertit, ut gratia uerissimi

<note type="footnote"> 10 ib. p. 46, 12 </note>

<note rend="script" type="footnote"> B <lb/>
            1 uimque] utcumque <hi rend="italic">a</hi> 2 summuf, f m. <hi rend="italic">2 eraso</hi> m, <hi rend="italic">l</hi> 8 exui <hi rend="italic">C l</hi> <lb/>
            10 Otrimegis tecti ille <hi rend="italic">d</hi> o <hi rend="italic">ant, p q s</hi> 11 uides <hi rend="italic">codd.;</hi> uidesne <hi rend="italic">v</hi> <lb/>
            quatinus <hi rend="italic">ad</hi> 13 nate <hi rend="italic">ant</hi>. as; uates <hi rend="italic">b p q s</hi> uates omnis <hi rend="italic">l</hi> 15 laetitiam <lb/>
            <hi rend="italic">omisso</hi> que <hi rend="italic">l</hi> laetitiamque afferentes <hi rend="italic">a</hi> 17 discensio <hi rend="italic">V;</hi> disscensio <lb/>
            <hi rend="italic">e</hi> 18 est <hi rend="italic">ante</hi> uerius <hi rend="italic">sup. lin. C</hi> 20 tempus ee <hi rend="italic">a</hi> 21 (qujcT* <lb/>
            <hi rend="italic">Cv;</hi> eum <hi rend="italic">rell</hi>. diuinitate <hi rend="italic">Cd</hi> 22 <hi rend="italic">quae post</hi> seruasse <hi rend="italic">addit v</hi> et <lb/>
            omnis eorum sancta ueneratio in irritum casura frustrabitur, <hi rend="italic">non exstant <lb/>
            in codicibus</hi> 23 hunc <hi rend="italic">in marg. I</hi> 24 uideg,tur C </note> <lb/>
             
<pb n="394"/>
            Saluatoris liberet hominem ab eis dis, quos facit homo. et <lb/>
            ei Deo subdat, a quo factus est homo. Sed Hermes cum ista <lb/>
            praedicit, uelut amicus eisdem ludificationibus daemonum <lb/>
            loquitur, nec Christianum nomen euidenter exprimit, sed tamquam <lb/>
            ea tollerentur adque delerentur, quorum obseruatione<lb n="5"/>
            caelestis similitudo custodiretur in Aegypto, ita haec futura <lb/>
            deplorans luctuosa quodam modo praedicatione testatur. Erat <lb/>
            enim de his, de quibus dicit apostolus, quod cognoscentes <lb/>
            Deum non sicut Deum glorificauerunt aut gratias <lb/>
            egerunt, sed euanuerunt in cogitationibus suis,<lb n="10"/>
            et obscuratum est insipiens cor eorum; dicentes <lb/>
            enim se esse sapientes stulti facti sunt et inmutauerunt <lb/>
            gloriam incorrupti Dei in similitudinem <lb/>
            imaginis corruptibilis hominis et cetera, quae commemorare <lb/>
            longum est. Multa quippe talia dicit de uno uero Deo <lb n="15"/>
            fabricatore mundi, qualia ueritas habet; et nescio quo modo <lb/>
            illa obscuratione cordis ad ista delabitur, ut dis, quos confitetur <lb/>
            ab hominibus fieri, semper uelit homines subdi et haec <lb/>
            futuro tempore plangat auferri quasi quicquam sit infelicius <lb/>
            homine, cui sua figmenta dominantur; cum sit facilius, ut <lb n="20"/>
            tamquam deos colendo, quos fecit, nec ipse sit homo, quam <lb/>
            ut per eius cultum di possint esse, quos fecit homo. Citius <lb/>
            enim fit, ut homo in honore positus pecoribus non intellegens <lb/>
            conparetur, quam ut operi Dei ad eius imaginem facto, id <lb/>
            est ipsi homini, opus hominis praeferatur. Quapropter merito <lb n="25"/>
            homo deficit ab illo qui eum fecit, cum sibi praeficit ipse <lb/>
            quod fecit.

<note type="footnote"> 8 Rom. 1, 21 sqq. 23 Ps. 48, 13 </note>

<note rend="script" type="footnote"> 2 ei <hi rend="italic">om. a</hi>. cum Hermes <hi rend="italic">v</hi> 3 amicis <hi rend="italic">a</hi> 4 exprimet Cx 5 obsecratione <lb/>
            l 10 cognitionibus 1 12 mutauerunt a 13 in cor. <lb/>
            c <lb/>
            ruptibilis <hi rend="italic">b2 e</hi> do CI 15 alia <hi rend="italic">C</hi> 16 haberet <hi rend="italic">a</hi> 17 dilab. <hi rend="italic">d</hi> <lb/>
            18 uelet C1 20 homini C\'l et 22 facit <hi rend="italic">1</hi> Citicius <hi rend="italic">e</hi> 26 deficit <lb/>
            <hi rend="italic">C p q s k v;</hi> defecit <hi rend="italic">a b d e l <foreign xml:lang="grc">α</foreign> k1 f Domb</hi>. praeficit <hi rend="italic">C a b1 p q s k <foreign xml:lang="grc">υ</foreign>;</hi> <lb/>
            praefecit <hi rend="italic">b2 dela I Domb</hi>. </note> 
<pb n="395"/>
            
</p><p rend="script">Haec uana deceptoria, perniciosa sacrilega Hermes Aegyptius, <lb/>
            quia tempus, quo auferrentur, uenturum sciebat, dolebat; <lb/>
            sed tam inpudenter dolebat, quam inprudenter sciebat. Non <lb/>
            enim haec ei reuelauerat sanctus Spiritus, sicut prophetis <lb/>
            sanctis, qui haec praeuidentes cum exultatione dicebant: Si <lb n="5"/>
            faciet homo deos, et ecce ipsi non sunt di; et alio <lb/>
            loco: Erit in illo die, dicit Dominus, exterminabo <lb/>
            nomina simulacrorum a terra, et non iam erit eorum <lb/>
            memoria; proprie uero de Aegypto, quod ad hanc rem adtinet, <lb/>
            ita sanctus Esaias prophetat: Et mouebuntur manufacta <lb n="10"/>
            Aegypti a facie eius, et cor eorum uincetur in <lb/>
            eis, et cetera huius modi. Ex quo genere et illi erant, qui <lb/>
            uenturum quod sciebant uenisse gaudebant; qualis Symeon, <lb/>
            qualis Anna, qui mox natum Iesum, qualis Elisabeth, quae <lb/>
            etiam conceptum in Spiritu agnouit; qualis Petrus reuelante <lb n="15"/>
            Patre dicens: Tu es Christus, filius Dei uiui. Huic <lb/>
            autem Aegyptio illi spiritus indicauerant futura tempora perditionis <lb/>
            suae, qui etiam praesenti in carne Domino trementes <lb/>
            dixerunt: Quid uenisti ante tempus perdere nos? siue <lb/>
            quia subitum illis fuit, quod futurum quidem, sed tardius <lb n="20"/>
            opinabantur, siue quia perditionem suam hanc ipsam dicebant, <lb/>
            qua fiebat ut cogniti spernerentur, et hoc erat ante tempus, <lb/>
            id est ante tempus iudicii, quo aeterna damnatione puniendi <lb/>
            sunt cum omnibus etiam hominibus, qui eorum societate detinentur, <lb/>
             sicut religio loquitur, quae nec fallit nec fallitur, non <lb n="25"/>
            sicut iste quasi omni uento doctrinae hinc adque inde

<note type="footnote"> 5 Hierem. 16, 20 7 Zach. 13, 2 10 Esai. 19, 1 13 Lc. 2, <lb/>
            25 sqq.; 1, 41 sqq. 16 Matth. 16, 16 19 ib. 8, 29 26 Ephes. 4, 14 </note>

<note rend="script" type="footnote"> 1 sacrilegia C 2 quo!, d <hi rend="italic">eras., C</hi> sciebat sed <hi rend="italic">omisso</hi> dolebat <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            3 sed tam inpudenter dolebat <hi rend="italic">om. d</hi> quam inpudenter <hi rend="italic">e</hi> imprudenter <lb/>
            <hi rend="italic">utroque loco a</hi> 4 sanctus spiritus <hi rend="italic">C e;</hi> spir, sanctus <hi rend="italic">ad l v</hi> <lb/>
            rit in <lb/>
            <hi rend="italic">Domb.2</hi> 6 faciat <hi rend="italic">e</hi> dl C et in <hi rend="italic">e</hi> 7 est illo <hi rend="italic">C</hi> 10 Isaias <hi rend="italic">v</hi> <lb/>
            11 aegyptiorum <hi rend="italic">l</hi> 13 symeon <hi rend="italic">Cel2;</hi> Simeon <hi rend="italic">v</hi> 14 IHM <hi rend="italic">sup. lin. <lb/>
             m. 2 l</hi> helisabeth <hi rend="italic">es</hi> 18 praesente II 25 fallit, i <hi rend="italic">ex</hi> e <hi rend="italic">corr., C</hi> <lb/>
            26 sicuti s qui quasi <hi rend="italic">a</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="396"/>
            perflatus et falsis uera permiscens dolet quasi perituram religionem, <lb/>
            quem postea confitetur errorem. 
</p></div><div n="24" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title type="sub">CAPUT  XXIIII. </title></ab><ab><title type="sub">Quo modo Hermes parentum suorum sit confessus errorem, quem tamen doluerit destruendum. </title></ab><p rend="script">Post multa enim ad hoc ipsum redit, ut iterum dicat de <lb/>
            dis, quos homines fecerunt, ita loquens: \'Sed iam de talibus <lb/>
            sint satis dicta talia. Iterum, inquit, ad hominem rationemque <lb/>
            redeamus, ex quo diuino dono [homo] animal dictum est rationale. <lb/>
            Minus enim miranda etsi miranda sunt, quae de homine<lb n="10"/>
            dicta sunt. Omnium enim mirabilium uicit admirationem, <lb/>
            quod homo diuinam potuit inuenire naturam eamque efficere. <lb/>
            Quoniam ergo proaui nostri multum errabant circa deorum <lb/>
            rationem increduli et non animaduertentes ad cultum religionemque <lb/>
            diuinam, inuenerunt artem, qua efficerent deos. Cui <lb n="15"/>
            inuentae adiunxerunt uirtutem de mundi natura conuenientem, <lb/>
            eamque miscentes, quoniam animas facere non poterant, euocantes <lb/>
            animas daemonum uel angelorum eas indiderunt imaginibus <lb/>
            sanctis diuinisque mysteriis, per quas idola et bene <lb/>
            faciendi et male uires habere potuissent., Nescio utrum sic <lb n="20"/>
            confiterentur ipsi daemones adiurati, quo modo iste confessus <lb/>
            est. \'Quoniam, inquit, proaui nostri multum errrabant circa <lb/>
            deorum rationem increduli et non animaduertentes ad cultum <lb/>
            religionemque diuinam, inuenerunt artem qua efficerent deos.\' <lb/>
            Numquidnam saltem mediocriter eos dixit errasse, ut hanc <lb n="25"/>
            artem inuenirent faciendi deos, aut contentus fuit dicere: <lb/>
            Errabant, nisi adderet et diceret: Multum errabant? Iste ergo

<note type="footnote"> 7 Apul. Ascl. p. 58, 11 </note>

<note rend="script" type="footnote"> 2 quem <hi rend="italic">C <foreign xml:lang="grc">α</foreign> d 1 q1;</hi> quam <hi rend="italic">bepq2av</hi> 4 modo <hi rend="italic">om. p</hi> parentum <hi rend="italic">WI.;</hi> <lb/>
            h <lb/>
            patenter parentum <hi rend="italic">v</hi> 5 tam <hi rend="italic">C</hi> 7 omines <hi rend="italic">C</hi> 8 inquit iterum <hi rend="italic">d <lb/>
            t</hi> <lb/>
            9 [homo.] <hi rend="italic">om. Cd</hi> 11 uincit <hi rend="italic">v</hi> 17 miscente <hi rend="italic">C</hi> /euocantes, a <lb/>
            ne <lb/>
            <hi rend="italic">eraso, C</hi> 20 sic nec Cfitent e 24 /efficerent, a <hi rend="italic">eraso, C</hi> 26 inuenissent <lb/>
            a contemptus <hi rend="italic">s</hi> 27 addere/t, n <hi rend="italic">eraso, C</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="397"/>
            multus error et incredulitas non animaduertentium ad cultum <lb/>
            religionemque diuinam inuenit artem, qua efficeret deos. Et <lb/>
            tamen quod multus error et incredulitas et a cultu ac religione <lb/>
            diuina auersio animi inuenit, ut homo arte faceret deos, <lb/>
            hoc dolet uir sapiens tamquam religionem diuinam uenturo <lb n="5"/>
            certo tempore auferri. Vide si non et ui diuina maiorum suorum <lb/>
            errorem praeteritum prodere, et ui diabolica poenam daemonum <lb/>
            futuram dolere conpellitur. Si enim proaui eorum <lb/>
            multum errando circa deorum rationem incredulitate et auersione <lb/>
            animi a cultu ac religione diuina inuenerunt artem, qua <lb n="10"/>
            efficerent deos: quid mirum, si, haec ars detestanda quidquid <lb/>
            fecit auersa a religione diuina, aufertur religione diuina, cum <lb/>
            ueritas emendat errorem, fides redarguit incredulitatem, conuersio <lb/>
            corrigit auersionem? 
</p><p rend="script">Si enim tacitis causis dixisset proauos suos inuenisse <lb n="15"/>
            artem. qua facerent deos: nostrum fuit utique, si quid rectum <lb/>
            piumque saperemus, adtendere et uidere nequaquam illos ad <lb/>
            hanc artem peruenturos fuisse, qua homo deos facit, si a <lb/>
            ueritate non aberrarent, si ea, quae Deo digna sunt, crederent, <lb/>
            si animum aduerterent ad cultum religionemque diuinam; et <lb n="20"/>
            tamen si causas artis huius nos diceremus multum errorem <lb/>
            hominum et incredulitatem et animi errantis adque infidelis <lb/>
            a diuina religione auersionem, utcumque ferenda esset inpudentia <lb/>
            resistentium ueritati. Cum uero idem ipse, qui potestatem <lb/>
             huius artis super omnia cetera miratur in homine, qua <lb n="25"/>
            illi deos facere concessum est, et dolet uenturum esse tempus, <lb/>
            quo haec omnia deorum figmenta ab hominibus instituta etiam <lb/>
            legibus iubeantur auferri, confitetur tamen adque exprimit <lb/>
            causas, quare ad ista peruentum sit, dicens proauos suos <lb/>
             multo errore et incredulitate et animum non aduertendo ad

<note rend="script" type="footnote"> 1 multos <hi rend="italic">Domb.7 (typoth. e1\'rore?)</hi> 2 at <hi rend="italic">e</hi> 4 auersio <hi rend="italic">m. 2 in ras. e</hi> <lb/>
            re i <lb/>
            6 tempo <hi rend="italic">C</hi> 9 uersione <hi rend="italic">C</hi> 11 deos effic. <hi rend="italic">v</hi> 12 aufertur a e <lb/>
            UT <lb/>
            14 colligit el 16 deos fac. <hi rend="italic">v</hi> 19 oberrarent <hi rend="italic">1</hi> 28 iubeant <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            e <lb/>
            expramit, <hi rend="italic">m</hi>. 2 a <hi rend="italic">in</hi> j <hi rend="italic">corr., C</hi> 29 istam <hi rend="italic">C</hi> sit <hi rend="italic">sup. lin. C</hi> </note> <lb n="30"/>
             
<pb n="398"/>
            cultum religionemque diuinam inuenisse hanc artem, qua facerent <lb/>
            deos: nos quid oportet dicere, uel potius quid agere <lb/>
            nisi quantas possumus gratias Domino Deo nostro, qui haec <lb/>
            contrariis causis, quam instituta sunt, abstulit? Nam quod <lb/>
            instituit multitudo erroris, abstulit uia ueritatis; quod instituit<lb n="5"/>
            incredulitas, abstulit fides; quod instituit a cultu diuinae <lb/>
            religionis auersio, abstulit ad unum uerum Deum sanctumque <lb/>
            conuersio; nec in sola Aegypto, quam solam in isto plangit <lb/>
            daemonum spiritus. sed in omni terra, quae cantat Domino <lb/>
            canticum nouum, sicut uere sacrae et uere propheticae litterae<lb n="10"/>
            praenuntiarunt, ubi scriptum est: Cantate Domino canticum <lb/>
            nouum, cantate Domino omnis terra. Titulus <lb/>
            quippe psalmi huius est: Quando domus aedificabatur <lb/>
            post captiuitatem. Aedificatur enim domus Domino ciuitas <lb/>
            Dei, quae est sancta ecclesia, in omni terra post eam captiuitatem,<lb n="15"/>
            qua illos homines, de quibus credentibus in Deum <lb/>
            tamquam lapidibus uiuis domus aedificatur, captos daemonia <lb/>
            possidebant. Neque enim, quia deos homo faciebat, ideo non <lb/>
            ab eis possidebatur ipse qui fecerat, quando in eorum societatem <lb/>
            colendo traducebatur; societatem dico, non idolorum <lb n="20"/>
            stolidorum, sed uersutorum daemoniorum. Nam quid sunt <lb/>
            idola, nisi quod eadem scriptura dicit: Oculos habent, et <lb/>
            non uidebunt, et quidquid tale de materiis licet adfabre effigiatis, <lb/>
            tamen uita sensuque carentibus dicendum fuit. Sed <lb/>
            inmundi spiritus eisdem simulacris arte illa nefaria conligati<lb n="25"/>
            cultorum suorum animas in suam societatem redigendo

<note type="footnote"> 11 Ps. 95, 1 16 1. Petr. 2, 5 22 Ps. 114. 5 </note>

<note rend="script" type="footnote"> 5 multitudo] uia <hi rend="italic">s</hi> uia <hi rend="italic">sup. lin</hi>. 8 7 abstulit,.. deum m. 2 in <lb/>
            <hi rend="italic">ras. e</hi> 8 <hi rend="italic">prius</hi> in <hi rend="italic">om</hi>. Cl 10 <hi rend="italic">post</hi> nouum <hi rend="italic">correctoris manu</hi> dl domas <lb/>
            U <lb/>
            edificatur <hi rend="italic">a</hi> uerae sacrae <hi rend="italic">C</hi> 11 praenuntiauerunt <hi rend="italic">Ips</hi> 11 cante <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            12 <hi rend="italic">post</hi> nouum <hi rend="italic">repetita sunt uerba</hi> sicut uerae ......, scribtom est <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            do <lb/>
            13 quoque <hi rend="italic">ex</hi> quippe <hi rend="italic">corr. s</hi> quandomus <hi rend="italic">l</hi> 15 eam <hi rend="italic">om. p qs a</hi> <lb/>
            18 homo deos <hi rend="italic">v</hi> homo <hi rend="italic">om. II</hi> 23 uidebunt <hi rend="italic">C\'J\';</hi> u<foreign xml:lang="grc">̣ι̣</foreign>d<foreign xml:lang="grc">̣</foreign>e<foreign xml:lang="grc">̣</foreign>b<foreign xml:lang="grc">̣</foreign>u<foreign xml:lang="grc">̣</foreign>n<foreign xml:lang="grc">̣</foreign>t<foreign xml:lang="grc">̣</foreign> uident <hi rend="italic">q;</hi> <lb/>
            uident <hi rend="italic">t-eM. v</hi> quid <hi rend="italic">s</hi> adfabre, d <hi rend="italic">in ras.,</hi> C; afabre <hi rend="italic">d I;</hi> fabrae <hi rend="italic">e</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="399"/>
            miserabiliter captiuauerant. Unde dicit apostolus: Scimus quia <lb/>
            nihil est idolum; sed quae immolant gentes, daemoniis <lb/>
            immolant, et non Deo; nolo uos socios fieri daemoniorum. <lb/>
            Post hanc ergo captiuitatem, qua homines a <lb/>
            malignis daemonibus tenebantur, Dei domus aedificatur in <lb n="5"/>
            omni terra; unde titulum ille psalmus accepit, ubi dicitur: <lb/>
            Cantate Domino canticum nouum, cantate Domino <lb/>
            omnis terra. Cantate Domino. benedicite nomen eius, <lb/>
            bene nuntiate diem ex die salutare eius. Adnuntiate <lb/>
            in gentibus gloriam eius, in omnibus populis mirabilia <lb n="10"/>
            eius; quoniam magnus Dominus et laudabilis <lb/>
            nimis, terribilis est super omnes deos. Quia omnes di <lb/>
            gentium daemonia, dominus autem caelos fecit. 
</p><p rend="script">Qui ergo doluit uenturum fuisse tempus, quo auferretur <lb/>
            cultus idolorum et in eos, qui colerent, dominatio daemoniorum, <lb n="15"/>
            malo spiritu instigatus semper uolebat istam captiuitatem <lb/>
            manere, qua transacta psalmus canit aedificari domum <lb/>
            in omni terra. Praenuntiabat illa Hermes dolendo; praenuntiabat <lb/>
            haec propheta gaudendo. Et quia Spiritus uictor est, <lb/>
            qui haec per sanctos prophetas canebat, etiam Hermes ipse ea, <lb n="20"/>
            quae nolebat et dolebat auferri, non a prudentibus et fidelibus <lb/>
            et religiosis, sed ab errantibus et incredulis et a cultu diuinae <lb/>
            religionis auersis esse instituta miris modis coactus est confiteri. <lb/>
            Qui quamuis eos appellet deos, tamen cum dicit a talibus <lb/>
             hominibus factos, quales esse utique non debemus, uelit nolit, <lb n="25"/>
            ostendit colendos non esse ab eis, qui tales non sunt, quales <lb/>
            fuerunt a quibus facti sunt, hoc est a prudentibus, fidelibus, religiosis; <lb/>
            simul etiam demonstrans ipsos homines, qui eos

<note type="footnote"> 1 1. Cor. 10, 20 7 Ps. 95, 1 sqq. </note>

<note rend="script" type="footnote"> 2 est <hi rend="italic">om. e</hi> sacrificant a 3 et <hi rend="italic">erasum e</hi> do <hi rend="italic">ex</hi> deum <hi rend="italic">corr., t;</hi> <lb/>
            5 aedificabatur <hi rend="italic">e</hi> 8 benedicite <hi rend="italic">Cab l q o&lt;A;</hi> et benedicite <hi rend="italic">de p f v</hi> <lb/>
            nomini <hi rend="italic">p q</hi> 9 diem <hi rend="italic">om. e</hi> di/e, a <hi rend="italic">eras., C</hi> salutare/, In <hi rend="italic">eras., &lt;T</hi> <lb/>
            n r <lb/>
            anuntiate <hi rend="italic">C</hi> 12 et <hi rend="italic">C</hi> 17 canet <hi rend="italic">C</hi> aedificare <hi rend="italic">e</hi> 18 omne terram IS<lb/>
             24 Qui] et <hi rend="italic">m. 2 in ras. e</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="400"/>
            fecerunt, sibimet inportasse, ut eos haberent deos, qui non erant di. <lb/>
            Verum est quippe illud propheticum: Si faciet homo deos, <lb/>
            et ecce ipsi non sunt di. Deos ergo tales, talium deos, arte <lb/>
            factos a talibus, cum appellasset Hermes, id est idolis daemones <lb/>
            per artem nescio quam cupiditatum suarum uinculis<lb n="5"/>
            inligatos cum appellaret factos ab hominibus deos, non tamen <lb/>
            eis dedit, quod Platonicus Apuleius (unde iam satis diximus <lb/>
            et quam sit inconueniens absurdumque monstrauimus), ut <lb/>
            ipsi essent interpretes et intercessores inter deos, quos fecit <lb/>
            Deus, et homines, quos idem fecit Deus; hinc adferentes uota,<lb n="10"/>
            inde munera referentes. Nimis enim stultum est credere deos, <lb/>
            quos fecerunt homines, plus ualere aput deos, quos fecit <lb/>
            Deus, quam ualent ipsi homines, quos idem ipse fecit Deus. <lb/>
            Daemon quippe simulacro arte inpia conligatus ab homine <lb/>
            factus est deus, sed tali homini, non omni homini. Qualis<lb n="15"/>
            est ergo iste deus, quem non faceret homo nisi errans et <lb/>
            incredulus et auersus a uero Deo? Porro si daemones, qui <lb/>
            coluntur in templis, per artem nescio quam imaginibus inditi, <lb/>
            hoc est uisibilibus simulacris, ab eis hominibus, qui hac arte <lb/>
            fecerunt deos, cum aberrarent auersique essent a cultu et<lb n="20"/>
            religione diuina, non sunt internuntii nec interpretes inter <lb/>
            homines et deos et propter suos pessimos ac turpissimos moros, <lb/>
            et quod homines, quamuis errantes et increduli et auersi a <lb/>
            cultu ac religione diuina, tamen eis sine dubio meliores sunt, <lb/>
            quos deos ipsi arte fecerunt; restat, ut, quod possunt, tamquam<lb n="25"/>
            daemones possint, uel quasi beneficia praestando magis

<note type="footnote"> 2 Hierem. 16, 20 </note>

<note rend="script" type="footnote"> sib. n <lb/>
            1 sibimet] uim 8 inpu/tasset, r <hi rend="italic">eras., C;</hi> portasse 81 haberent, <lb/>
            <hi rend="italic">in marg</hi>. auerterent, <hi rend="italic">e</hi> dii non erant <hi rend="italic">v</hi> 2 illud, d <hi rend="italic">eraso</hi> m. <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            3 talium d<foreign xml:lang="grc">̣</foreign>e<foreign xml:lang="grc">̣ο̣</foreign>s<foreign xml:lang="grc">̣</foreign> <hi rend="italic">l</hi> 4 cum appellasset Hermes <hi rend="italic">uncis inclusit Domb</hi>. <lb/>
            6 appellarent <hi rend="italic">e</hi> ab hom. factos <hi rend="italic">e</hi> 7 iam satis <hi rend="italic">Gad e l q;</hi> satis iam <lb/>
            <hi rend="italic">rell. v Domb</hi>. 12 ualere <hi rend="italic">sup. lan. I</hi> 13 ipse <hi rend="italic">om. I</hi> 14 si.malacro, <lb/>
            m <hi rend="italic">eraso, C homine//////, eraso</hi> quippe. s 15 eat <hi rend="italic">sup. lin. C</hi> <lb/>
            n in <lb/>
            16 ergo est <hi rend="italic">v</hi> ni <hi rend="italic">C</hi> 17 credulus <hi rend="italic">C</hi> 22 sed deos <hi rend="italic">d</hi> et <hi rend="italic">ante</hi> <lb/>
            propter <hi rend="italic">om. C ae</hi> 24 ac] et <hi rend="italic">C</hi> 26 quia si <hi rend="italic">s</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="401"/>
            nocentes, quia magis decipientes, uel aperte malefaciendo (nec <lb/>
            tamen quodlibet horum, nisi quando permittuntur alta et <lb/>
            secreta Dei prouidentia), non autem tamquam medii inter <lb/>
            homines et deos per amicitiam deorum multum aput homines <lb/>
             ualeant. Hi enim dis bonis, quos sanctos angelos nos uocamus <lb n="5"/>
            rationalesque creaturas sanctae caelestis habitationis siue <lb/>
            sedes siue dominationes siue principatus siue potestates, amici <lb/>
            esse omnino non possunt, a quibus tam longe absunt animi <lb/>
            affectione, quam longe absunt a uirtutibus uitia et a bonitate <lb/>
            malitia. <lb n="10"/>
            
</p></div><div n="25" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title type="sub">CAPUT  XXV. </title></ab><ab><title type="sub">De his, quae sanctis angelis et hominibus bonis possunt esse communia. </title></ab><p>Nullo modo igitur per daemonum quasi medietatem ambiendum <lb/>
            est ad beneuolentiam seu beneficentiam deorum uel <lb n="15"/>
            potius angelorum bonorum, sed per bonae uoluntatis similitudinem, <lb/>
            qua cum illis sumus et cum illis uiuimus et cum <lb/>
            illis Deum quem colunt colimus, etsi eos carnalibus oculis <lb/>
            uidere non possumus; in quantum autem dissimilitudine uoluntatis <lb/>
            et fragilitate infirmitatis miseri sumus, in tantum ab eis <lb n="20"/>
            longe sumus uitae merito, non corporis loco. Non enim quia <lb/>
            in terra condicione carnis habitamus, sed si inmunditia cordis <lb/>
            terrena sapimus, non eis iungimur. Cum uero sanamur, ut <lb/>
            quales ipsi sunt simus; fide illis interim propinquamus, si <lb/>
             ab illo nos fieri beatos, a quo et ipsi facti sunt, etiam ipsis <lb n="25"/>
            fauentibus credimus.

<note type="footnote"> 1 male <hi rend="italic">sup, lin. I</hi> 2 quod l/ibet, i <hi rend="italic">ex</hi> u <hi rend="italic">corr. C</hi> quando <hi rend="italic">codd. <lb/>
             excepto e, qui m. 2 correctus</hi> quanta <hi rend="italic">habet</hi> quando et quantum <hi rend="italic">q v</hi> <lb/>
            6 creaturas .... sedes <hi rend="italic">om. II</hi> caelestes habitationes Cl 12 bonis <lb/>
            <hi rend="italic">Cpq, om. v Domb</hi>. 14 quasi per daem. <hi rend="italic">8 v</hi> ambigendum <hi rend="italic">e</hi> lo beneficientiam <lb/>
            <hi rend="italic">Cade</hi> 16 bonorum angelorum <hi rend="italic">v</hi> 17 illis <hi rend="italic">ante</hi> uiuimus <lb/>
            <hi rend="italic">sup. lin. C</hi> et cum illis uiuimus <hi rend="italic">om. d</hi> 22 sed <hi rend="italic">sup. lin. C</hi> si <lb/>
            <hi rend="italic">sup. lin., deinde fit. rec. in</hi> quia <hi rend="italic">correctum l</hi> 23 sapemus Cl 24 fide <lb/>
            ei; /ide<foreign xml:lang="grc">̄</foreign> et interim illis <hi rend="italic">v</hi> 25 ipsi pauentibus e </note>

<note type="footnote"> XXXX Aug. opera Sectio V pan I. </note>

<note type="footnote"> 26 </note> 
<pb n="402"/>
            
</p></div><div n="26" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title type="sub">CAPUT  XXVI. </title></ab><ab><title type="sub">Quod omnis religio paganorum circa homines mortuos fuerit inplicata. </title></ab><p>Sane aduertendum est, quo modo iste Aegyptius, cum <lb/>
            doleret tempus esse uenturum, quo illa auferrentur ex Aegypto,<lb n="5"/>
            quae fatetur a multum errantibus et incredulis et a cultu <lb/>
            diuinae religionis auersis esse instituta, ait inter cetera: Tunc <lb/>
            terra ista, sanctissima sedes delubrorum adque templorum, <lb/>
            sepulcrorum erit mortuorumque plenissima; quasi uero, si <lb/>
            illa non auferrentur, non essent homines morituri, aut alibi<lb n="10"/>
            essent mortui ponendi quam in terra; et utique, quanto plus <lb/>
            uolueretur temporis et dierum, tanto maior esset numerus <lb/>
            sepulcrorum propter maiorem numerum mortuorum. Sed hoc <lb/>
            uidetur dolere, quod memoriae martyrum nostrorum templis <lb/>
            eorum delubrisque succederent. ut uidelicet, qui haec legunt<lb n="15"/>
            animo a nobis auerso adque peruerso, putent a paganis cultos <lb/>
            fuisse deos in templis, a nobis autem coli mortuos in sepulcris. <lb/>
            Tanta enim homines inpii caecitate in montes quodam <lb/>
            modo offendunt resque oculos suos ferientes nolunt uidere. <lb/>
            ut non adtendant in omnibus litteris paganorum aut non inueniri<lb n="20"/>
            aut uix inueniri deos, qui non homines fuerint mortuisque <lb/>
            diuini honores delati sint. Omitto, quod Varro dicit omnes ab <lb/>
            eis mortuos existimari manes deos et probat per ea sacra, <lb/>
            quae omnibus fere mortuis exhibentur, ubi et ludos commemorat <lb/>
            funebres, tamquam hoc sit maximum diuinitatis indicium,<lb n="25"/>
            quod non soleant ludi nisi numinibus celebrari. 
</p><p rend="script">Hermes ipse, de quo nunc agitur, in eodem ipso libro, <lb/>
            ubi quasi futura praenuntiando deplorans ait: \'Tunc terra

<note type="footnote"> 7 Apul. Ascl. p. 47, 5 </note>

<note rend="script" type="footnote"> 3 implecata <hi rend="italic">C;</hi> impleta <hi rend="italic">p q v</hi> 5 auferentur <hi rend="italic">e l s</hi> ex Aegypt. <hi rend="italic">om. s</hi> <lb/>
            6 quae fatetur <hi rend="italic">m. 2 in ras. e</hi> 14 dolere, <hi rend="italic">in marg</hi>. dicere, <hi rend="italic">e</hi> nostrorum <lb/>
            <hi rend="italic">sup. lin. C</hi> 16 praeuerso (7* deos cultos fuisse v 18 monte e <lb/>
            22 sunt <hi rend="italic">s</hi> 23 existimare s 24 omnibus, <hi rend="italic">in marg</hi>. hominib;, <hi rend="italic">e</hi> et <lb/>
            <hi rend="italic">om. 8</hi> 27 Ermes <hi rend="italic">d</hi> ipso eodem <hi rend="italic">v</hi> 28 denuntiando s </note> <lb/>
             
<pb n="403"/>
            ista, sanctissima sedes delubrorum adque templorum, sepulcrorum <lb/>
            erit mortuorumque plenissima\', deos Aegypti homines <lb/>
            mortuos esse testatur. Cum enim dixisset proauos suos multum <lb/>
            errantes circa deorum rationem, incredulos et non animaduertentes animaduertentes <lb/>
            ad cultum religionemque diuinam, inuenisse artem, <lb n="5"/>
            qua efficerent deos: (Cui inuentae, inquit, adiunxerunt uirtutem <lb/>
            de mundi natura- conuenientem eamque miscentes, quoniam <lb/>
            animas facere non poterant, euocantes animas daemonum uel <lb/>
            angelorum eas indiderunt imaginibus sanctis diuinisque mysteriis, <lb/>
             per quas idola et bene faciendi et male uires habere <lb n="10"/>
            potuissent.\' Deinde sequitur tamquam hoc exemplis probaturus <lb/>
            et dicit: \'Auus enim tuus, o Asclepi, medicinae primus inuentor, <lb/>
            cui templum consecratum est in monte Libyae circa <lb/>
            litus crocodilorum, in quo eius iacet mundanus homo, id est <lb/>
            corpus; reliquus enim, uel potius totus, si est homo totus <lb n="15"/>
            in sensu uitae, melior remeauit in caelum, omnia etiam nunc <lb/>
            hominibus adiumenta praestans infirmis numine nunc suo, <lb/>
            quae solent medicinae arte praeberi.\' Ecce dixit mortuum coli <lb/>
            pro deo in eo loco, ubi habebat sepulcrum, falsus ac fallens, <lb/>
            quod remeauit in caelum. Adiungens deinde aliud (Hermes, <lb n="20"/>
            inquit, cuius auitum mihi ncmen est, nonne in sibi cognomine <lb/>
            patria consistens omnes mortales undique uenientes <lb/>
            adiuuat adque conseruat?\' Hic enim Hermes maior, id est <lb/>
            Mercurius, quem dicit auum suum fuisse, in Hermopoli, hoc <lb/>
            est in sui nominis ciuitate, esse perhibetur. Ecce duos deos <lb n="25"/>
            dicit homines fuisse, Aesculapium et Mercurium. Sed de

<note type="footnote"> 6 ib. p. 58, 19 20 ib. p. 59, 1 </note>

<note type="footnote"> 8 potuerant C 12 et dicit] edicit e tuus] tutus C 14 crocodillorum <lb/>
            <hi rend="italic">ael;</hi> corcodyllorum a; crocot illora <hi rend="italic">d</hi> 16 sensu <hi rend="italic">sup. lin. C</hi> <lb/>
            meauit C\' etiam] et enim <hi rend="italic">s</hi> 17 suo quae solent C\'; suo quae solet <lb/>
            <hi rend="italic">d elp q 8 a f;</hi> quo solet, <hi rend="italic">omisso</hi> suo, kl; quoque solet <hi rend="italic">C2 a hj</hi> suo quae <lb/>
            ante solebat <hi rend="italic">Apul</hi>. v; suo quae solebat <hi rend="italic">Domb</hi>. 18 arts <hi rend="italic">e</hi> praeberi <lb/>
            <hi rend="italic">scripsi;</hi> praebere (praeuere CIJ <hi rend="italic">codd. v</hi> 20 alius <hi rend="italic">p</hi> 21 inquit] autem C <lb/>
            habitum es est <hi rend="italic">om</hi>. a cognominata <hi rend="italic">p s</hi> 22 mortali C\' 25 perbibetur, <lb/>
            <hi rend="italic">in marg</hi>. testatur, <hi rend="italic">e</hi> 26 de!, a <hi rend="italic">eras.,</hi> C; dea <hi rend="italic">d</hi> </note>

<note type="footnote"> 26* </note> <lb/>
             
<pb n="404"/>
            Aesculapio et Graeci et Latini hoc idem sentiunt; Mercurium autem <lb/>
            multi non putant fuisse mortalem, quem tamen iste auum <lb/>
            suum fuisse testatur. At enim alius est ille, alius iste, quamuis <lb/>
            eodem nomine nuncupentur. Non multum pugno, alius ille <lb/>
            sit, alius iste; uerum et iste; sicut Aesculapius, ex homine<lb n="5"/>
            deus secundum testimonium tanti aput suos uiri, huius Trismegisti, <lb/>
            nepotis sui. 
</p><p>Adhuc addit et dicit: \'Isin uero Osiris quam multa bona <lb/>
            praestare propitiam, quantis obesse scimus iratam!\' Deinde ut <lb/>
            ostenderet ex hoc genere esse deos, quos illa arte homines<lb n="10"/>
            faciunt (unde dat intellegi daemones se opinari ex hominum <lb/>
            mortuorum animis extitisse, quos per artem, quam inuenerunt <lb/>
            homines multum errantes, increduli et inreligiosi, ait inditos <lb/>
            simulacris, quia hi, qui tales deos faciebant, animas facere <lb/>
            non utique poterant), cum de Iside dixisset, quod commemoraui,<lb n="15"/>
            \'quantis obesse scimus iratam\', secutus adiunxit: <lb/>
            (Terrenis etenim dis adque mundanis facile est irasci, utpote <lb/>
            qui sint ab hominibus ex utraque natura facti adque conpositi.\' <lb/>
            \'Ex utraque natura\' dicit ex anima et corpore, ut pro <lb/>
            anima sit daemon, pro corpore simulacrum. \'Unde contigit, <lb n="20"/>
            inquit, ab Aegyptiis haec sancta animalia nuncupari colique <lb/>
            per singulas ciuitates eorum animas, quorum sunt consecratae <lb/>
            uiuentes, ita ut eorum legibus incolantur et eorum nominibus <lb/>
            nuncupentur.) Ubi est illa uelut querela luctuosa, quod terra <lb/>
            Aegypti, sanctissima sedes delubrorum adque templorum, <lb n="25"/>
            sepulcrorum futura esset mortuorumque plenissima? Nempe <lb/>
            spiritus fallax, cuius instinctu Hermes ista dicebat, per eum <lb/>
            ipsum coactus est confiteri iam tunc illam terram sepulcrorum <lb/>
            et mortuorum, quos pro dis colebant, fuisse plenissimam. Sed

<note type="footnote"> 3 est iste, alius ille a b et omn. a 6 trimeg. <hi rend="italic">e</hi> 8 ysin <hi rend="italic">a;</hi> his in <lb/>
            <hi rend="italic">d;</hi> sin s Isidem uero ye] osiris <hi rend="italic">q;</hi> sin uero isidis, <hi rend="italic">in marg</hi>. osiris, <hi rend="italic">e</hi> <lb/>
            uxorem osiris <hi rend="italic">a*v</hi> 14 quia hi <hi rend="italic">om. a</hi> utique facere non <hi rend="italic">a</hi> 15 de <lb/>
            Iside] de his idem <hi rend="italic">1</hi> commemora/ns a 17 terrens <hi rend="italic">e</hi> 23 numin. <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            24 uelut <hi rend="italic">sup. lin. e</hi> querella GIll; querilla d1 27 extinctu <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            ita 01 28 quo actus <hi rend="italic">d</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="405"/>
            dolor daemonum per eum loquebatur, qui suas futuras poenas <lb/>
            aput sanctorum martyrum memorias inminere maerebant. In <lb/>
            multis enim talibus locis torquentur et confitentur et de <lb/>
            possessis hominum corporibus eiciuntur. 
</p></div><div n="27" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title type="sub">CAPUT  XXVII. </title></ab><ab><title type="sub">De modo honoris, quem Christiani martyribus inpendunt. </title></ab><p rend="script">Nec tamen nos eisdem martyribus templa, sacerdotia, <lb/>
            sacra et sacrificia constituimus, quoniam non ipsi, sed Deus <lb/>
            eorum nobis est Deus. Honoramus sane memorias eorum <lb n="10"/>
            tamquam sanctorum hominum Dei, qui usque ad mortem corporum <lb/>
            suorum pro ueritate certarunt, ut innotesceret uera <lb/>
            religio falsis fictisque conuictis; quod etiam si qui antea sentiebant, <lb/>
            timendo reprimebant. Quis autem audiuit aliquando <lb/>
            fidelium stantem sacerdotem ad altare, etiam super sanctum <lb n="15"/>
            corpus martyris ad Dei honorem cultumque constructum, dicere <lb/>
            in precibus: Offero tibi sacrificium Petre uel Paule uel Cypriane, <lb/>
            cum aput eorum memorias offeratur Deo, qui eos et homines <lb/>
            et martyres fecit et sanctis suis angelis caelesti honore sociauit, <lb/>
            ut ea celebritate et Deo uero de illorum uictoriis gratias <lb n="20"/>
            agamus et nos ad imitationem talium coronarum adque palmarum <lb/>
            eodem inuocato in auxilium ex illorum memoriae renouatione <lb/>
            adhortemur? Quaecumque igitur adhibentur religiosorum <lb/>
            obsequia in martyrum locis, ornamenta sunt memoriarum, <lb/>
             non sacra uel sacrificia mortuorum tamquam deorum. <lb n="25"/>
            Quicumque etiam epulas suas eo deferunt (quod quidem a <lb/>
            Christianis melioribus non fit, et in plerisque terrarum nulla <lb/>
            talis est consuetudo) — tamen quicumque id faciunt, quas

<note rend="script" type="footnote"> 5 c. XXVII <hi rend="italic">in indice capitulorum cod. p</hi> lib. VIIII, c. I 11 tamquam <lb/>
            ....... suorum <hi rend="italic">om</hi>. Cl 13 factisq; <hi rend="italic">II</hi> 15 sanctum <hi rend="italic">om. s</hi> <lb/>
            17 petri uel pauli uel cypriani <hi rend="italic">a</hi> 19 martyres, <hi rend="italic">e ex a corr., C</hi> suis <lb/>
            in <lb/>
            <hi rend="italic">om. et</hi> 20 uictoria <hi rend="italic">e</hi> 22 uocato C1 sid <hi rend="italic">a</hi> renouationem <hi rend="italic">a</hi> <lb/>
            quam <lb/>
            23 adortemur <hi rend="italic">I</hi> 25 tam <hi rend="italic">C</hi> 26 a <hi rend="italic">om. 8</hi> 28 est <hi rend="italic">om. a</hi> quas <lb/>
            cum] quascumque <hi rend="italic">ak2</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="406"/>
            cum adposuerint, orant et auferunt, ut uescantur uel ex eis <lb/>
            etiam indigentibus largiantur, sanctificari sibi eas uolunt per <lb/>
            merita martyrum in nomine domini martyrum. Non autem <lb/>
            esse ista sacrificia martyrum nouit, qui nouit unum, quod <lb/>
            etiam illic offertur, sacrificium Christianorum. <lb n="5"/>
            
</p><p rend="script">Nos itaque martyres nostros nec diuinis honoribus nec <lb/>
            humanis criminibus colimus, sicut colunt illi deos suos, nec <lb/>
            sacrificia illis offerimus, nec eorum probra in eorum sacra <lb/>
            conuertimus. Nam de Iside, uxore Osiris, Aegyptia dea, et <lb/>
            de parentibus eorum, qui omnes reges fuisse scribuntur (quibus<lb n="10"/>
            parentibus suis illa cum sacrificaret, inuenit hordei segetem <lb/>
            adque inde spicas marito regi et eius consiliario Mercurio <lb/>
            demonstrauit, unde eandem et Cererem uolunt), quae et quanta <lb/>
            mala non a poetis, sed mysticis eorum litteris memoriae <lb/>
            mandata sint, sicut Leone sacerdote prodente ad Olympiadem<lb n="15"/>
            matrem scribit Alexander, legant qui uolunt uel possunt, et <lb/>
            recolant qui legerunt, et uideant quibus hominibus mortuis <lb/>
            uel de quibus eorum factis tamquam dis sacra fuerint instituta. <lb/>
            Absit ut eos, quamuis deos habeant, sanctis martyribus nostris, <lb/>
            quos tamen deos non habemus, ulla ex parte audeant conparare. <lb n="20"/>
            Sic enim non constituimus sacerdotes nec offerimus <lb/>
            sacrificia martyribus nostris, quia incongruum indebitum inlicitum <lb/>
            est adque uni Deo tantummodo debitum, ut nec criminibus <lb/>
            suis nec ludis eos turpissimis oblectemus, ubi uel flagitia <lb/>
            isti celebrant deorum suorum, si, cum homines essent, talia <lb n="25"/>
            commiserunt, uel conficta delectamenta daemonum noxiorum,

<note rend="script" type="footnote"> 2 largiuntur a sanctificare C1 5 illiconfertur <hi rend="italic">C</hi> 8 offerimus <lb/>
            <hi rend="italic">sup. lin. C</hi> deorum probra <hi rend="italic">Domb. nihil tamen de uaria</hi> scriptura <lb/>
            <hi rend="italic">adnotans</hi> sacrificia <hi rend="italic">sup. lin., in marg.:</hi> sacra, <hi rend="italic">e</hi> 9 de Iside] de isto <lb/>
            <hi rend="italic">d;</hi> difide et 11 suis <hi rend="italic">om. C</hi> 12 merito, <hi rend="italic">in marg</hi>. marito, <hi rend="italic">e</hi> 14 a <lb/>
            <hi rend="italic">sup. lin. I</hi> sed a <hi rend="italic">l</hi> litteris eorum <hi rend="italic">C\'</hi> 18 sacriftcauerint, <lb/>
            <hi rend="italic">inter columnas</hi> sacra fuerint. <hi rend="italic">in marg. m. 2</hi> sacrificia instituti sint, e <lb/>
            en <lb/>
            20 tam <hi rend="italic">C</hi> nos deos <hi rend="italic">m</hi>. 2 <hi rend="italic">in ras., e</hi> 23 est <hi rend="italic">om. a</hi> 24 ne C\' <lb/>
            delecta <lb/>
            oblectemur C\' 26 conficta,menta <hi rend="italic">C</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="407"/>
            si homines non fuerunt. Ex isto genere daemonum Socrates <lb/>
            non haberet deum, si haberet deum; sed fortasse homini ab <lb/>
            illa arte faciendi deos alieno et innocenti illi inportauerint <lb/>
            talem deum, qui eadem arte excellere uoluerunt. Quid ergo <lb/>
            plura? Non esse spiritus istos colendos propter uitam beatam, <lb n="5"/>
            quae post mortem futura est, nullus uel mediocriter prudens <lb/>
            ambigit. Sed fortasse dicturi sunt deos quidem esse omnes <lb/>
            bonos, daemones autem alios malos, alios bonos, et eos, per <lb/>
            quos ad uitam in aeternum beatam perueniamus, colendos <lb/>
            esse censebunt, quos bonos opinantur. Quod quale sit iam <lb n="10"/>
            in uolumine sequenti uidendum est. 
</p></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>