<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa003.opp-lat3:7.16-7.35</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa003.opp-lat3:7.16-7.35</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa003.opp-lat3"><div n="7" subtype="book" type="textpart"><div n="16" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title type="sub">CAPUT  XVI. </title></ab><ab><title type="sub">De Apolline et Diana ceterisque selectis dis, quos partes mundi esse uoluerunt. </title></ab><p rend="script">Apollinem quamuis diuinatorem et medicum uelint, tamen <lb/>
            ut in. aliqua parte mundi statuerent, ipsum etiam solem esse <lb/>
            dixerunt, Dianamque germanam eius similiter lunam et uiarum<lb n="15"/>
            praesidem (unde et uirginem uolunt, quod uia nihil pariat!, <lb/>
            et ideo ambos sagittas habere, quod ipsa duo sidera de caelo <lb/>
            radios terras usque pertendant. Vulcanum uolunt ignem mundi, <lb/>
            Neptunum aquas mundi, Ditem patrem, hoc est Orcum, terrenam <lb/>
            et infimam partem mundi. Liberum et Cererem praeponunt<lb n="20"/>
            seminibus, uel illum masculinis, illam femininis; uel illum <lb/>
            liquori, illam uero ariditati seminum. Et hoc utique totum <lb/>
            refertur ad mundum, id est ad Iouem, qui propterea dictus <lb/>
            est \'progenitor genetrixque\', quod omnia semina ex se emitteret <lb/>
            et in se reciperet. Quando quidem etiam Matrem Magnam <lb n="25"/>
            eandem Cererem uolunt, quam nihil aliud dicunt esse quam <lb/>
            terram, eamque perhibent et lunonem, et ideo ei secundas <lb/>
            causas rerum tribuunt, cum tamen Ioui sit dictum \'progenitor

<note rend="script" type="footnote"> r <lb/>
            1 femo <hi rend="italic">C</hi> 3 fcorpio <hi rend="italic">C d</hi> huiuscemodi <hi rend="italic">i</hi> 4 stillis <hi rend="italic">C</hi> sed et <hi rend="italic">e</hi> <lb/>
            a <lb/>
            5 ist<foreign xml:lang="grc">ι̣</foreign>f<foreign xml:lang="grc">̣</foreign> <hi rend="italic">m. 2 corr. e</hi> 8 ne <hi rend="italic">om. e</hi> 14 in <hi rend="italic">sup. lin. I</hi> 17 ambas <hi rend="italic">e</hi> <lb/>
            ten . <lb/>
            sagistas e1 18 pertendunt <hi rend="italic">l;</hi> perdant <hi rend="italic">e</hi> 19 horcum <hi rend="italic">C e</hi> 20 praeponunt, <lb/>
            <hi rend="italic">in marg</hi>. pponunt, <hi rend="italic">e</hi> 21 uel illum <hi rend="italic">ante</hi> maC. <hi rend="italic">sup. lin. I</hi> <lb/>
            c <lb/>
            24 exemitteret <hi rend="italic">d</hi> emitteret <hi rend="italic">qv;</hi> mitteret <hi rend="italic">Ca b e l p</hi> 25 receperit Cl <lb/>
            matrem etiam <hi rend="italic">l</hi> 26 gerere <hi rend="italic">d</hi> 28 tribuunt rerum v </note> <lb/>
             
<pb n="325"/>
            genetrixque deum\', quia secundum eos totus ipse mundus <lb/>
            est Ionis. Mineruam etiam, quia eam humanis artibus praeposuerunt <lb/>
            nec inuenerunt uel stellam, ubi eam ponerent, eandem <lb/>
            uel summum aethera uel etiam lunam esse dixerunt. <lb/>
            Vestam quoque ipsam propterea dearum maximam putauerunt, <lb n="5"/>
            quod ipsa sit terra, quamuis ignem mundi leuiorem, qui pertinet <lb/>
            ad usus hominum faciles, non uiolentiorem, qualis Vulcani <lb/>
            est, ei deputandum esse crediderunt. Ac per hoc omnes <lb/>
            istos selectos deos hunc esse mundum uolunt, in quibusdam <lb/>
            uniuersum, in quibusdam partes eius; uniuersum sicut Iouem, <lb n="10"/>
            partes eius, ut Genium, ut Matrem Magnam, ut Solem, ut <lb/>
            Lunam, uel potius Apollinem et Dianam. Et aliquando unum <lb/>
            deum res plures, aliquando unam rem deos plures faciunt. <lb/>
            Nam unus deus res plures sunt, sicut ipse Iuppiter; et mundus <lb/>
            enim totus Iuppiter, et solum caelum Iuppiter, et sola <lb n="15"/>
            stella Iuppiter habetur et dicitur; itemque Iuno secundarum <lb/>
            causarum domina et Iuno aer et Iuno terra et, si Venerem <lb/>
            uinceret, Iuno stella. Similiter Minerua summus aether et Minerua <lb/>
            itidem luna, quam esse in aetheris infimo limite existimant <lb/>
            Unam uero rem deos plures ita faciunt: Et Ianus est <lb n="20"/>
            mundus et Iuppiter; sic et Iuno est terra et Mater Magna <lb/>
            et Ceres. 
</p></div><div n="17" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title type="sub">CAPUT  XVII. </title></ab><ab><title type="sub">Quod etiam ipse Varro opiniones suas de dis pronuntiarit ambiguas. </title></ab><p rend="script">Et sicut haec, quae exempli gratia commemoraui, ita cetera <lb/>
            non explicant, sed potius inplicant; sicut impetus errabundae

<note rend="script" type="footnote"> 1 mundus ipse <hi rend="italic">v</hi> 2 qui f artibus] mentibus <hi rend="italic">a</hi> 3 nec ..... podam <lb/>
            <lb/>
            nerent <hi rend="italic">correctoris m. in marg. infer. C</hi> 6 pertineat <hi rend="italic">e</hi> 9 quibuf,uniu. <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            ut <lb/>
            10 sic <hi rend="italic">C</hi> 11 ut lunam <hi rend="italic">ab de Zp qk f;</hi> uel Iun. <hi rend="italic">C;</hi> et lun. <hi rend="italic">v Domb</hi>. <lb/>
            12 unum ... aliquando <hi rend="italic">om. ll</hi> 13 plures <hi rend="italic">om. e</hi> 14 iuppiter ipse <hi rend="italic">e</hi> <lb/>
            16 inuno <hi rend="italic">e</hi> 18 ethaere. minerua <hi rend="italic">C</hi> 23 v. XVII <hi rend="italic">cum superiore</hi> co- <lb/>
            <hi rend="italic">haeret in C</hi> 25 pronuntiauit <hi rend="italic">p</hi> 26 et cetera <hi rend="italic">e</hi> 27 sed potius inplicant <lb/>
            <hi rend="italic">om</hi>. (1 </note> <lb/>
             
<pb n="326"/>
            opinionis inpulerit, ita huc adque illuc, hinc adque illinc <lb/>
            insiliunt et resiliunt, ut ipse Varro de omnibus dubitare quam <lb/>
            aliquid adfirmare maluerit. Nam trium extremorum primum <lb/>
            de dis certis cum absoluisset librum, in altero de dis incertis <lb/>
            dicere ingressus ait: \'Cum in hoc libello dubias de dis opiniones<lb n="5"/>
            posuero, reprehendi non debeo. Qui enim putabit iudicari <lb/>
            oportere et posse, cum audierit, faciet ipse. Ego citius perduci <lb/>
            possum, ut in primo libro quae dixi in dubitationem reuocem, <lb/>
            quam in hoc quae perscribam omnia ut ad aliquam dirigam <lb/>
            summam.) Ita non solum istum de dis incertis, sed etiam<lb n="10"/>
            illum de certis fecit incertum. In tertio porro isto de dis <lb/>
            selectis, postea quam praelocutus est quod ex naturali theologia <lb/>
            praeloquendum putauit, ingressurus huius ciuilis theologiae <lb/>
            uanitates et insanias mendaces, ubi eum non solum non ducebat <lb/>
            rerum ueritas, sed etiam maiorum premebat auctoritas: <lb n="15"/>
            \'De dis, inquit, populi Romani publicis, quibus aedes dedicauerunt <lb/>
            eosque pluribus signis ornatos notauerunt, in hoc libro <lb/>
            scribam, sed ut Xenophanes Colophonius scribit, quid putem, <lb/>
            non quid contendam, ponam. Hominis est enim haec opinari, <lb/>
            dei scire\'. Rerum igitur non conprehensarum nec firmissime <lb n="20"/>
            creditarum, sed opinatarum et dubitandarum sermonem trepidus <lb/>
            pollicetur dicturus ea, quae ab hominibus instituta sunt. <lb/>
            Neque enim, sicut sciebat esse mundum, esse caelum et terram, <lb/>
            caelum sideribus fulgidum, terram seminibus fertilem, adque <lb/>
            huius modi cetera, sicut hanc totam molem adque naturam

<note rend="script" type="footnote">1 illuc hinc <hi rend="italic">in ras. C</hi> adque illinc inl <hi rend="italic">m. 1 sup. lin. C</hi> 4 <hi rend="italic">ut<lb/>
             editur mas.;</hi> cum de diis certis v 5 ingressus, in <hi rend="italic">m</hi>. 2 in ad <hi rend="italic">corr.,</hi> e <lb/>
            6 putabit <hi rend="italic">m. 2 in rae., in marg</hi>. que putabit, <hi rend="italic">e;</hi> putab/i/t, <hi rend="italic">radendo ex</hi> <lb/>
            putabunt <hi rend="italic">corr., d;</hi> putauit <hi rend="italic">C all</hi> 9 que. e in o <hi rend="italic">corr. I</hi> perscribam <lb/>
            <hi rend="italic">d1;</hi> praescribam <hi rend="italic">C al b del p</hi> omnia ut adj omnia aut <hi rend="italic">p</hi> ad aliquam <lb/>
            <hi rend="italic">delqa;</hi> ad <hi rend="italic">om. Ca b p k f</hi> 10 istud <hi rend="italic">II</hi> certis <hi rend="italic">I</hi> 11 ceteris e <lb/>
            12 theologiae <hi rend="italic">l</hi> 18 colophonios <hi rend="italic">,P Domb</hi>. scribit <hi rend="italic">C a d e l p q v;</hi> <lb/>
            scripsit <hi rend="italic">b Domb</hi>. 19 est enim <hi rend="italic">C;</hi> enim est <hi rend="italic">rell. v</hi> 20 nec... opinata <lb/>
            <lb/>
            tarum m. <hi rend="italic">1 in marg., e</hi> 21 opinarum <hi rend="italic">t;</hi> opinandarum <hi rend="italic">C</hi> 23 esse <lb/>
            <hi rend="italic">ante</hi> mundum <hi rend="italic">om. I</hi> 25 huiusce modi <hi rend="italic">e</hi> </note> <lb n="25"/>
             
<pb n="327"/>
            ui quadam inuisibili ac praepotenti regi adque administrari <lb/>
            certa animi stabilitate credebat: ita poterat adfirmare de Iano, <lb/>
            quod mundus ipse esset, aut de Saturno inuenire, quo modo <lb/>
            et Iouis pater esset et Ioui regnanti subditus factus esset et <lb/>
            cetera talia. <lb n="5"/>
            
</p></div><div n="18" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title type="sub">CAPUT  XVIII. </title></ab><ab><title type="sub">Quae credibilior causa sit, qua error paganitatis inoleuerit. </title></ab><p rend="script">De quibus credibilior redditur ratio, cum perhibentur homines <lb/>
            fuisse et unicuique eorum ab his, qui eos adulando deos <lb n="10"/>
            esse uoluerunt, ex eius ingenio moribus, actibus casibus sacra <lb/>
            et sollemnia constituta adque haec paulatim per animas hominum <lb/>
            daemonibus similes et ludicrarum rerum auidas inrependo <lb/>
            longe lateque uulgata, ornantibus ea mendaciis poetarum et <lb/>
            ad ea fallacibus spiritibus seducentibus. Facilius enim fieri <lb n="15"/>
            potuit, ut iuuenis inpius uel ab inpio patre interfici metuens <lb/>
            et auidus regni patrem pelleret regno, quam id, quod iste <lb/>
            interpretatur, ideo Saturnum patrem a Ioue filio superatum, <lb/>
            quod ante est causa quae pertinet ad Iouem, quam semen <lb/>
             quod pertinet ad Saturnum. Si enim hoc ita esset, numquam <lb n="20"/>
            Saturnus prior fuisset nec pater Iouis esset. Semper enim <lb/>
            semen causa praecedit nec umquam generatur ex semine. Sed <lb/>
            cum conantur uanissimas fabulas siue hominum res gestas <lb/>
            uelut naturalibus interpretationibus honorare, etiam homines <lb/>
            acutissimi tantas patiuntur angustias, ut eorum quoque uanitatem <lb n="25"/>
            dolere cogamur.

<note rend="script" type="footnote"> 1 ui] ut C inuisibilia ac <hi rend="italic">Cd</hi> 2 certe ex 3 ipse <hi rend="italic">sup. lin. I</hi> <lb/>
            aut , esset <hi rend="italic">na. 1 in marg. e</hi> 4 reg//nanti, na <hi rend="italic">eras., C</hi> 9 credib. <lb/>
            redd. <hi rend="italic">om. d uerbis</hi> Cum perhibentur <hi rend="italic">incipit</hi> c. XVIII in <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            11 eius <hi rend="italic">C1 b d l p;</hi> eorum C2 (in <hi rend="italic">marg.), aqk2</hi> f 12 ppter, <hi rend="italic">in marg</hi>. <lb/>
            ., <lb/>
            per, e 14 orantibus It 19 est] ea e quem <hi rend="italic">11</hi> 22 gen<foreign xml:lang="grc">̣̇</foreign>ę<foreign xml:lang="grc">̇</foreign>nerator <hi rend="italic">C</hi> </note> 
<pb n="328"/>
            
</p></div><div n="19" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title type="sub">CAPUT  XVIIII. </title></ab><ab><title type="sub">De interpretationibus, quibus colendi Saturni ratio concinnatur. </title></ab><p>nata, inquit, dixerunt, quae nata ex eo essent, solitum <lb/>
            deuorare, quod eo semina, unde nascerentur, redirent. Et quod<lb n="5"/>
            illi pro Ioue gleba obiecta est deuoranda, significat, inquit. <lb/>
            manibus humanis obrui coeptas serendo fruges, antequam <lb/>
            utilitas arandi esset inuenta.* Saturnus ergo dici debuit ipsa <lb/>
            terra, non semina; ipsa enim quodam modo deuorat quae <lb/>
            genuerit, cum ex ea nata semina in eam rursus recipienda<lb n="10"/>
            redierint. Et quod pro Ioue accepisse dicitur glebam, quid <lb/>
            hoc ad id ualet, quod manibus hominum semen gleba coopertum <lb/>
            est? Numquid ideo non est, ut cetera, deuoratum, quod <lb/>
            gleba coopertum est? Ita enim hoc dictum est, quasi qui <lb/>
            glebam obposuit semen abstulerit, sicut Saturno perhibent<lb n="15"/>
            oblata gleba ablatum Iouem, ac non potius gleba semen <lb/>
            operiendo fecerit illud diligentius deuorari. Deinde isto modo <lb/>
            semen est Iuppiter, non seminis causa, quod paulo ante dicebatur. <lb/>
            Sed quid faciant homines, qui, cum res stultas interpretantur, <lb/>
            non inueniunt quid sapienter dicatur? Saturnum habet,<lb n="20"/>
            inquit, propter agriculturam.\' Certe illo regnante nondum erat <lb/>
            agricultura, et ideo priora eius tempora perhibentur, sicut <lb/>
            idem ipse fabellas interpretatur, quia primi homines ex his <lb/>
            uiuebant seminibus, quae terra sponte gignebat. An falcem <lb/>
            sceptro perdito accepit, ut, qui primis temporibus rex fuerat <lb n="25"/>
            otiosus, filio regnante fieret operarius laboriosus? Deinde ideo <lb/>
            dicit a quibusdam pueros ei solitos immolari, sicut a Poenis, <lb/>
            et a quibusdam etiam maiores, sicut a Gallis, quia omnium <lb/>
            seminum optimum est genua humanum. De hac crudelissima

<note type="footnote"> 4 Sat. quid dixerint <hi rend="italic">l</hi> 6 glaeua Cl 7 serendas e 9 quod <hi rend="italic">e</hi> 10 nata <lb/>
            semina] seminata e 12 gleba/, m <hi rend="italic">eras., C</hi> 13 numquid, quid m. 2 <lb/>
            <hi rend="italic">sup. lin., I</hi> quo et 14 coopertum est <hi rend="italic">sup. lin. I</hi> qui m. 2 <hi rend="italic">in <lb/>
            marg. C</hi> 15 abstulit <hi rend="italic">1</hi> 16 oblatam glebam <hi rend="italic">p</hi> 22 priora eiusj eius <lb/>
            peiora <hi rend="italic">p</hi> 23 idem] enim a fabulas <hi rend="italic">q</hi> 24 falces <hi rend="italic">b</hi> 28 maioribus <lb/>
            e2 </note> <lb/>
             
<pb n="329"/>
            uanitate quid opus est plura dicere? Hoc potius aduertamus <lb/>
            adque teneamus, has interpretationes non referri ad Deum <lb/>
            uerum, uiuam, incorpoream incommutabilemque naturam, a <lb/>
            quo uita in aeternum beata poscenda est; sed earum esse <lb/>
            fines in rebus corporalibus, temporalibus, mutabilibus adque <lb n="5"/>
            mortalibus. \'Quod Caelum, inquit, patrem Saturnus castrasse <lb/>
            in fabulis dicitur, hoc significat penes Saturnum, non penes <lb/>
            Caelum semen esse diuinum\'. Hoc propterea, quantum intellegi <lb/>
            datur, quia nihil in caelo de seminibus nascitur. Sed ecce, <lb/>
            Saturnus si Caeli est filius, Iouis est filius. Caelum enim esse <lb n="10"/>
            Iouem innumerabiliter et diligenter adfirmant. Ita ista, quae <lb/>
            a ueritate non ueniunt, plerumque et nullo inpellente se ipsa <lb/>
            subuertunt. Chronon appellatum dicit, quod Graeco uocabulo <lb/>
            significat temporis spatium, sine quo semen, inquit, non potest <lb/>
            esse fecundum. Haec et alia de Saturno multa dicuntur, et <lb n="15"/>
            ad semen omnia referuntur. Sed saltem Saturnus seminibus <lb/>
            cum tanta ista potestate sufficeret; quid ad haec di alii l\'equiruntur, <lb/>
            maxime Liber et Libera, id est Ceres? De quibus rursus, <lb/>
            quod ad semen adtinet, tanta dicit, quasi de Saturno <lb/>
             nihil dixerit. <lb n="20"/>
            
</p></div><div n="20" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title type="sub">CAPUT  XX. </title></ab><ab><title type="sub">De sacris Cereris Eleusinae. </title></ab><p rend="script">In Cereris autem sacris praedicantur illa Eleusinia, quae <lb/>
            aput Athenienses nobilissima fuerunt. De quibus iste nihil <lb/>
            interpretatur, nisi quod adtinet ad frumentum, quod Ceres <lb n="25"/>
            inuenit, et ad Proserpinam, quam rapiente Orco perdidit; et <lb/>
            hanc ipsam dicit significare fecunditatem seminum; quae cum <lb/>
            defuisset quodam tempore eademque sterilitate terra maereret, <lb/>
            exortam esse opinionem, quod filiam Cereris, id est ipsam <lb/>
            fecunditatem, quae a proserpendo Proserpina dicta esset, Orcus

<note rend="script" type="footnote"> 2 uerum deum <hi rend="italic">v</hi> 4 possidenda a 12 a <hi rend="italic">om. e</hi> 13 chronon <lb/>
            <hi rend="italic">C ab d e Ip k;</hi> choronon <hi rend="italic">f;</hi> chyronon <hi rend="italic">q;</hi> cronon a; <foreign xml:lang="grc">Κρόνον</foreign> V appellant <lb/>
            diem quod <hi rend="italic">q</hi> 17 requ/iruntur, i <hi rend="italic">erasa syllaba</hi> ae, <hi rend="italic">C</hi> 23 illeleus. <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            e <lb/>
            elusina <hi rend="italic">e</hi> 26 horco <hi rend="italic">l2</hi> 28 sterelit. <hi rend="italic">e</hi> 29 exhortam <hi rend="italic">1</hi> 30 horcus <hi rend="italic">l2</hi> </note> <lb n="30"/>
             
<pb n="330"/>
            abstulerat et aput inferos detinuerat; quae res cum fuisset <lb/>
            luctu publico celebrata, quia rursus eadem fecunditas rediit, <lb/>
            Proserpina reddita exortam esse laetitiam et ex hoc sollemnia <lb/>
            constituta. Dicit deinde multa in mysteriis eius tradi, quae <lb/>
            nisi ad frugum inuentionem non pertineant. <lb n="5"/>
            
</p></div><div n="21" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title type="sub">CAPUT  XXI. </title></ab><ab><title type="sub">De turpitudine sacrorum, quae Libero celebrabantur. </title></ab><p>Iam uero Liberi sacra, quem liquidis seminibus ac per hoc <lb/>
            non solum liquoribus fructuum, quorum quodam modo primatum<lb n="10"/>
            uinum tenet, uerum etiam seminibus animalium praefecerunt, <lb/>
            ad quantam turpitudinem peruenerint, piget quidem dicere <lb/>
            propter sermonis longitudinem; sed propter istorum superbam <lb/>
            hebetudinem non piget. Inter cetera, quae praetermittere, quoniam <lb/>
            multa sunt, cogor, in Italiae compitis quaedam dicit <lb n="15"/>
            sacra Liberi celebrata cum tanta licentia turpitudinis. ut in <lb/>
            eius honorem pudenda uirilia colerentur, non saltem aliquantum <lb/>
            uerecundiore secreto, sed in propatulo exultante nequitia. <lb/>
            Nam hoc turpe membrum per Liberi dies festos cum honore <lb/>
            magno plostellis inpositum prius rure in compitis et usque<lb n="20"/>
            in urbem postea uectabatur. In oppido autem Lauinio unus <lb/>
            Libero totus mensis tribuebatur, cuius diebus omnes uerbis <lb/>
            flagitiosissimis uterentur, donec illud membrum per forum <lb/>
            transuectum esset adque in loco suo quiesceret. Cui membro <lb/>
            inhonesto matrem familias honestissimam palam coronam <lb n="25"/>
            necesse erat inponere. Sic uidelicet Liber deus placandus <lb/>
            fuerat pro euentibus seminum, sic ab agris fascinatio

<note type="footnote"> 1 de[tinuerit, tinuerit <hi rend="italic">m. 2 in ras., e;</hi> obtinuerat <hi rend="italic">l</hi> 3 redita <hi rend="italic">C</hi> exhortam <lb/>
            <hi rend="italic">1</hi> 9 libri <hi rend="italic">l</hi> 10 quodammodum <hi rend="italic">C</hi> priuatam uim ql a <lb/>
            11 obtinet a 12 peruenerunt 11 13 euperb. istorum <hi rend="italic">v</hi> 14 hebit. <lb/>
            <hi rend="italic">(Pe</hi> 20 plaustellis, au <hi rend="italic">m. 2 ex</hi> o <hi rend="italic">corr., C;</hi> plastellis <hi rend="italic">d</hi> 21 lau/ino, <lb/>
            0 <lb/>
            n <hi rend="italic">eras., C;</hi> lauino <hi rend="italic">1 a;</hi> lanuino <hi rend="italic">ad ep k;</hi> lanuino <hi rend="italic">b;</hi> lanbino <hi rend="italic">l\'</hi> unus <lb/>
            <hi rend="italic">C (J b del p;</hi> uni <hi rend="italic">q;</hi> uno <hi rend="italic">I</hi> 27 pro euentibus <hi rend="italic">Cd. e2 p;</hi> prouentibus <lb/>
            <hi rend="italic">abellqakfv</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="331"/>
            repellenda, ut matrona facere cogeretur in publico, quod nec <lb/>
            meretrix, si matronae spectarent, permitti debuit in theatro. <lb/>
            Propter haec Saturnus solus creditus non est sufficere posse <lb/>
            seminibus, ut occasiones multiplicandorum deorum inmunda <lb/>
            anima reperiret, et ab uno uero Deo merito inmunditiae destituta <lb n="5"/>
            ac per multos falsos auiditate maioris inmunditiae prostituta <lb/>
            ista sacrilegia sacra nominaret seseque spurcorum daemonum <lb/>
            turbis conuiolandam polluendamque praeberet. 
</p></div><div n="22" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title type="sub">CAPUT  XXII. </title></ab><ab><title type="sub">De Neptuno et Salacia ac Venilia. </title></ab><p rend="script">Iam utique habebat Salaciam Neptunus uxorem, quam inferiorem <lb/>
            aquam maris esse dixerunt: ut quid illi adiuncta est <lb/>
            et Venilia, nisi ut sine ulla causa necessariorum sacrorum <lb/>
            sola libidine animae prostitutae multiplicaretur inuitatio daemoniorum? <lb/>
            Sed proferatur interpretatio praeclarae theologiae, <lb n="15"/>
            quae nos ab ista reprehensione reddita ratione conpescat. <lb/>
            \'Venilia, inquit, unda est, quae ad litus uenit; Salacia, quae <lb/>
            in salum redit.* Quur ergo deae fiunt duae, cum sit una unda <lb/>
            quae uenit et redit? Nempe ipsa est exaestuans in multa <lb/>
            numina libido uesana. Quamuis enim aqua non geminetur <lb n="20"/>
            quae it et redit, huius tamen occasione uanitatis duobus daemoniis <lb/>
            inuitatis amplius commaculatur anima, quae it et non <lb/>
            redit. Quaeso te, Varro, uel uos, qui tam doctorum hominum <lb/>
            talia scripta legistis et aliquid magnum uos didicisse iactatis, <lb/>
            interpretamini hoc, nolo dicere secundum illam aeternam incommutabilemque <lb n="25"/>
            naturam, qui solus est Deus, sed saltem <lb/>
            secundum animam mundi et partes eius, quos deos esse ueros <lb/>
            existimatis. Partem animae mundi, quae mare permeat, deum <lb/>
            uobis fecisse Neptunum utcumque tolerabilioris erroris est. <lb/>
            Itane unda ad litus ueniens et in salum rediens duae sunt

<note rend="script" type="footnote"> I faceret <hi rend="italic">e</hi> 10 ac salatia et neuilia <hi rend="italic">p</hi> 11 solatiA <hi rend="italic">d</hi> 14 inuitatio, <lb/>
            uitatio <hi rend="italic">sup. lin, C</hi> 18 dea finiunt e 20 nomina <hi rend="italic">l</hi> 22 anima come <lb/>
            <lb/>
            mac. <hi rend="italic">v</hi> 23 quaso <hi rend="italic">C</hi> 27 ueros esse <hi rend="italic">v</hi> 28 parte <hi rend="italic">d</hi> 29 est erroris <hi rend="italic">v</hi> </note> <lb n="30"/>
             
<pb n="332"/>
            partes mundi aut duae partes animae mundi? Quis uestrum <lb/>
            ita desipiat, ut hoc sapiat? Quur ergo uobis duas deas fecerunt, <lb/>
            nisi quia prouisum est a sapientibus maioribus uestris, <lb/>
            non ut di plures uos regerent, sed ut ea, quae istis uanitatibus <lb/>
            et falsitatibus gaudent, plura uos daemonia possiderent? Quur<lb n="5"/>
            autem illa Salacia per hanc interpretationem inferiorem maris <lb/>
            partem, qua uiro erat subdita, perdidit? Namque illam modo, <lb/>
            cum relluentem fluctum esse perhibetis, in superficie posuistis. <lb/>
            An quia Veniliam pellicem accepit, irata suum maritum de <lb/>
            supernis maris exclusit? <lb n="10"/>
            
</p></div><div n="23" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title type="sub">CAPUT  XXIII. </title></ab><ab><title type="sub">De Terra, quam Varro deam esse confirmat, eo quod ille animus mundi, quem opinatur deum, etiam hanc corporis sui infimam partem permeet eique uim diuinam inpertiat. </title></ab><p rend="script">Nempe una est terra, quam plenam quidem uidemus animalibus <lb/>
            suis; uerum tamen ipsam magnum corpus in elementis <lb/>
            mundique infimam partem, quur eam uolunt deam? An quia <lb/>
            fecunda est? Quur ergo non magis homines di sunt, qui eam <lb/>
            fecundiorem faciunt excolendo; sed cum arant, non cum adorant?<lb n="20"/>
            Sed pars animae mundi, inquiunt, quae per illam permeat. <lb/>
            deam facit. Quasi non euidentior sit in hominibus anima, quae <lb/>
            utrum sit nulla fit quaestio; et tamen homines di non habentur <lb/>
            et, quod est grauiter dolendum, his, qui di non sunt et <lb/>
            quibus ipsi meliores sunt, colendis et adorandis mirabili et <lb n="25"/>
            miserabili errore subduntur. Et certe idem Varro in eodem <lb/>
            de dis selectis libro tres esse adfirmat animae gradus in omni <lb/>
            uniuersaque natura: unum, qui omnes partes corporis, quae

<note rend="script" type="footnote"> 1 mudi <hi rend="italic">C</hi> 4 rege//rent <hi rend="italic">C</hi> eaq; <hi rend="italic">e</hi> 7 illamodo <hi rend="italic">C</hi> 9 pelicem <lb/>
            /<hi rend="italic">.Ct del</hi> suO <hi rend="italic">m. 2 in ras. e</hi> 13 ille o1hs mundi, in <hi rend="italic">marg</hi>. <lb/>
            animus, <hi rend="italic">p</hi> 14 infimam <hi rend="italic">om. ql</hi> 15 impertiatur <hi rend="italic">p</hi> 16 quidem pIenam <lb/>
            <hi rend="italic">v</hi> 20 arant non cum <hi rend="italic">om</hi>. Cl 22 fecit <hi rend="italic">e</hi> 23 sit quaestio <hi rend="italic">l</hi> <lb/>
            27 electis <hi rend="italic">p</hi> 28 unum quod <hi rend="italic">C</hi> al <hi rend="italic">d</hi> e11, <hi rend="italic">recte fortasse, cum</hi> quod <hi rend="italic">similiter<lb/>
             dictum sit infra r. 333, 7</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="333"/>
            uiuunt, transit et non habet sensum, sed tantum ad uiuendum <lb/>
            ualetudinem; hanc uim in nostro corpore permanare dicit in <lb/>
            ossa, ungues, capillos; sicut in mundo arbores sine sensu <lb/>
            aluntur et crescunt et modo quodam suo uiuunt: secundum <lb/>
            gradum animae, in quo sensus est; hanc uim peruenire in <lb n="5"/>
            oculos, aures, nares, os, tactum: tertium gradum esse animae <lb/>
            summum, quod uocatur animus, in quo intellegentia praeminet; <lb/>
            hoc praeter hominem omnes carere mortales. Hanc partem <lb/>
            animae mundi dicit Deum, in nobis autem genium uocari. <lb/>
            Esse autem in mundo lapides ac terram, quam uidemus, quo <lb n="10"/>
            non permanat sensus, ut ossa, ut ungues Dei; solem uero, <lb/>
            lunam, stellas, quae sentimus quibusque ipse sentit, sensus esse <lb/>
            eius; aethera porro animum eius; cuius uim, quae peruenit in <lb/>
            astra, ea quoque facere deos, et per ea quod in terram permanat, <lb/>
            deam Tellurem; quod autem inde permanat in mare <lb n="15"/>
            adque oceanum, deum esse Neptunum. 
</p><p rend="script">Redeat ergo ab hac, quam theologian naturalem putat, quo <lb/>
            uelut requiescendi causa ab his ambagibus adque anfractibus <lb/>
            fatigatus egressus est; redeat, inquam, redeat ad ciuilem; hic <lb/>
            eum adhuc teneo, tantisper de hac ago. Nondum dico, si terra <lb n="20"/>
            et lapides nostris sunt ossibus et unguibus similes, similiter <lb/>
            eos intellegentiam non habere, sicut sensu carent; aut si idcirco <lb/>
            habere dicuntur ossa et ungues nostri intellegentiam, <lb/>
            . quia in homine sunt qui habet intellegentiam, tam stultum

<note rend="script" type="footnote"> 1 ad <hi rend="italic">sup. lin. I</hi> 2 permanere 11; permeare <hi rend="italic">e</hi> 6 animae esse v <lb/>
            animam et 7 qui a2 8 partem] pter <hi rend="italic">e</hi> 9 deum ait <hi rend="italic">e</hi> 11 permaneat <lb/>
            <hi rend="italic">e</hi> ut <hi rend="italic">ante</hi> ossa <hi rend="italic">sup. lin. C</hi> dei <hi rend="italic">om. C, sed erasum uidetur <lb/>
            esse</hi> dl 12 stellasque <hi rend="italic">G\'a</hi> 13 eius; cuius uim <hi rend="italic">Domb.;</hi> eius uim <hi rend="italic">q;</hi> <lb/>
            et cuius ui <hi rend="italic">C a;</hi> e cuius ni <hi rend="italic">d;</hi> et cuiufcu<foreign xml:lang="grc">̄ι</foreign>q; <hi rend="italic">a;</hi> eI cQ ui, cll <hi rend="italic">m. 2 in mar-</hi> <lb/>
            gine <hi rend="italic">additum, e;</hi> cuius ui b (ui <hi rend="italic">m. 1 sup. lin.), Ip;</hi> eius: ex cuius ui v <lb/>
            quae <hi rend="italic">om. p</hi> 14 ea quoque <hi rend="italic">Domb.;</hi> eam q. <hi rend="italic">codd. praeter q;</hi> ipsam q. <hi rend="italic">qv</hi> <lb/>
            per eam <hi rend="italic">a e l</hi> 14. 15 permanat <hi rend="italic">codd.;</hi> permeat v 17 ad hanc <hi rend="italic">a e et<lb/>
             C m. 2 in marg</hi>. theologian <hi rend="italic">Cda;</hi> theologiam <hi rend="italic">a b e 1 p v</hi> 20 ad <lb/>
            aut <lb/>
            teneo <hi rend="italic">Pex;</hi> adtineo l2 22 sic <hi rend="italic">e</hi> careat <hi rend="italic">e</hi> 23 habere intellegentiam <lb/>
            l 24 stultus est <hi rend="italic">e q</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="334"/>
            esse qui hos in mundo deos dicit, quam stultus est qui in <lb/>
            nobis ossa et ungues homines dicit. Sed haec cum philosophis <lb/>
            fortassis agenda sunt; nunc autem istum adhuc politicum <lb/>
            uolo. Fieri enim potest, ut, licet in illam naturalis theologiae <lb/>
            ueluti libertatem caput erigere paululum uoluisse uideatur,<lb n="5"/>
            adhuc tamen hunc librum uersans et se in illo uersari cogitans, <lb/>
            eum etiam inde respexerit et hoc propterea dixerit, ne maiores <lb/>
            eius siue aliae ciuitates Tellurem adque Neptunum inaniter <lb/>
            coluisse credantur. Sed hoc dico: pars animi mundani, quae <lb/>
            per terram permeat, sicut una est terra, quur non etiam<lb n="10"/>
            unam fecit deam, quam dicit esse Tellurem? Quod si ita fecit, <lb/>
            ubi erit Orcus, frater Iouis adque Neptuni, quem Ditem patrem <lb/>
            uocant? ubi eius coniunx Proserpina, quae secundum aliam in <lb/>
            eisdem libris positam opinionem non terrae fecunditas, sed <lb/>
            pars inferior perhibetur? Quod si dicunt animi mundani partem,<lb n="15"/>
            cum permeat terrae partem superiorem, Ditem patrem <lb/>
            facere deum; cum uero inferiorem, Proserpinam deam: Tellus <lb/>
            illa quid erit? Ita enim totum, quod ipsa erat, in duas istas <lb/>
            partes deosque diuisum est, ut ipsa tertia quae sit aut ubi <lb/>
            sit inuenire non possit; nisi quis dicat simul istos deos Orcum <lb n="20"/>
            adque Proserpinam unam deam esse Tellurem et non esse <lb/>
            iam tres, sed aut unam aut duos; et tamen tres dicuntur, <lb/>
            tres habentur, tres coluntur aris suis, delubris suis, sacris, <lb/>
            simulacris, sacerdotibus suis, et per haec etiam fallacibus prostitutam <lb/>
            animam constuprantibus daemonibus suis. Adhuc <lb n="25"/>
            respondeatur, quam partem terrae permeet pars mundani animi, <lb/>
            ut deum faciat Tellumonem? Non, inquit, sed una

<note rend="script" type="footnote">1 quia <hi rend="italic">i</hi> hos in mundo deos dicit <hi rend="italic">C d e 1 p Domb.;</hi> hoc in mundo <lb/>
            e <lb/>
            dicit deos <hi rend="italic">a q;</hi> hos deos in m. d. <hi rend="italic">v</hi> 3 nun <hi rend="italic">C</hi> poloticum, ix marg. <lb/>
            <hi rend="italic">m</hi>. 2 id 6 ciuile, <hi rend="italic">e</hi> 5 uelut <hi rend="italic">l</hi> 6 in ipso <hi rend="italic">l</hi> 8 eius om. <hi rend="italic">e</hi> coluisse <lb/>
            inaniter <hi rend="italic">v</hi> 9 hoc <hi rend="italic">om. I</hi> 12 patrem <hi rend="italic">sup. lin. C</hi> 18 coniunI <hi rend="italic">Ce</hi> <lb/>
            quae <hi rend="italic">om. Cl</hi> 14 eis delibris, in <hi rend="italic">marg</hi>. m. 2 eifdem, <hi rend="italic">e</hi> 17 facere <lb/>
            <hi rend="italic">eraso m</hi>. 2 dicere, <hi rend="italic">e</hi> 18 erat] erit <hi rend="italic">l</hi> partes istas <hi rend="italic">l</hi> 20 inuenire <lb/>
            <hi rend="italic">C1 b l1 a1 k1 f;</hi> inueniri <hi rend="italic">a e p q v</hi> qui It 23 haris <hi rend="italic">d</hi> delubris suis <lb/>
            sup. <hi rend="italic">lin. C</hi> sachris simulachris d 25 adhaec <hi rend="italic">e</hi> 26 partem mundi, <lb/>
            <hi rend="italic">m</hi>. 2 in <hi rend="italic">marg</hi>. terre, <hi rend="italic">0;</hi> terrae <hi rend="italic">om. a</hi> 27 eadem, <hi rend="italic">om</hi>. que, <hi rend="italic">l</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="335"/>
            eademque terra habet geminam uim, et masculinam, quod semina <lb/>
            producat, et femininam, quod recipiat adque nutriat; inde a <lb/>
            ui feminae dictam esse Tellurem, a masculi Tellumonem. <lb/>
            Quur ergo pontifices, ut ipse indicat, additis quoque aliis <lb/>
            duobus quattuor dis faciunt rem diuinam, Telluri, Tellumoni, <lb n="5"/>
            Altori, Rusori? De Tellure et Tellumone iam dictum <lb/>
            est. Altori quare? Quod ex terra, inquit, aluntur omnia quae <lb/>
            nata sunt. Rusori quare? Quod rursus, inquit, cuncta eodem <lb/>
            reuoluuntur. 
</p></div><div n="24" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title type="sub">CAPUT  XXIIII. </title></ab><ab><title type="sub">De Telluris cognominibus eorumque significationibus, quae etiamsi erant multarum rerum indices, non debuerunt multorum deorum firmare opiniones. </title></ab><p rend="script">Debuit ergo una terra propter istam quatergeminam uim <lb n="15"/>
            quattuor habere cognomina, non quattuor facere deos; sicut <lb/>
            tot cognominibus unus Iuppiter et tot cognominibus una Iuno, <lb/>
            in quibus omnibus uis multiplex esse dicitur ad unum deum <lb/>
            uel unam deam pertinens, non multitudo cognominum deorum <lb/>
            etiam multitudinem faciens. Sed profecto sicut aliquando etiam <lb n="20"/>
            ipsas uilissimas feminas earum, quas libidine quaesierunt, <lb/>
            taedet paenitetque turbarum: sic animam uilem factam et inmundis <lb/>
            spiritibus prostitutam deos sibi multiplicare, quibus <lb/>
            contaminanda prosterneretur, sicut plurimum libuit, sic aliquando <lb/>
            et piguit. Nam et ipse Varro quasi de ipsa turba uerecundatus <lb n="25"/>
            unam deam uult esse Tellurem. \'Eandem, inquit, <lb/>
            dicunt Matrem Magnam; quod tympanum habeat, significari <lb/>
            esse orbem terrae; quod turres in capite, oppida; quod sedens

<note rend="script" type="footnote"> 2 nutriat <hi rend="italic">codd.;</hi> enutriat <hi rend="italic">v</hi> inde a ui feminae] Indeam faemine <hi rend="italic">l</hi> <lb/>
            8 femininae <hi rend="italic">Cle</hi> dicat ee <hi rend="italic">I</hi> a] et <hi rend="italic">q; om. d</hi> masculi <hi rend="italic">C</hi> ofcs <hi rend="italic">d p q;</hi> <lb/>
            masculini <hi rend="italic">bl t l;</hi> masculina <hi rend="italic">v</hi> 6 et <hi rend="italic">om. I</hi> 7 quare <hi rend="italic">om. I</hi> 8 natura <hi rend="italic">l</hi> <lb/>
            rusoni <hi rend="italic">b</hi> 15 quatergeminam <hi rend="italic">codd.;</hi> quadrigem. <hi rend="italic">v</hi> 18 omnibus suis <hi rend="italic">b</hi> <lb/>
            ad unam <hi rend="italic">e</hi> 20 etiam ..... aliquando <hi rend="italic">om. e1</hi> 21 eorum <hi rend="italic">l</hi> 28 urbem <lb/>
            <hi rend="italic">C;</hi> ob rem <hi rend="italic">II</hi> turres <hi rend="italic">C b2 q v;</hi> turris <hi rend="italic">bl del p Domb</hi>. sedens fingatur <lb/>
            <hi rend="italic">corr. G. Zoega (v. M. Haupt, Herm. IIIIp. 333j;</hi> sedes fingantur <hi rend="italic">mss. v</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="336"/>
            fingatur, circa eam cum omnia moueantur, ipsam non moueri. <lb/>
            Quod Gallos huic deae ut seruirent fecerunt, significat, qui <lb/>
            semine indigeant, terram sequi oportere; in ea quippe omnia <lb/>
            reperiri. Quod se aput eam iactant, praecipitur, inquit, qui <lb/>
            terram colunt, ne sedeant; semper enim esse quod agant. <lb n="5"/>
            Cymbalorum sonitus ferramentorum iactandorum ac manuum <lb/>
            et eius rei crepitum in colendo agro qui fit significant; ideo <lb/>
            aere, quod eam antiqui colebant aere, antequam ferrum esset <lb/>
            inuentum. Leonem, inquit, adiungunt solutum ac mansuetum, <lb/>
            ut ostendant nullum genus esse terrae tam remotum ac uehementer<lb n="10"/>
            ferum, quod non subigi colique conueniat.1 Deinde <lb/>
            adiungit et dicit, Tellurem matrem et nominibus pluribus et <lb/>
            cognominibus quod nominarunt, deos existimatos esse conplures. <lb/>
            (Tellurem, inquit, putant esse Opem, quod opere fiat <lb/>
            melior; Matrem, quod plurima pariat; Magnam, quod cibum<lb n="15"/>
            pariat; Proserpinam, quod ex ea proserpant fruges; Vestam, <lb/>
            quod uestiatur herbis. Sic alias deas, inquit, non absurde ad <lb/>
            hanc reuocant.\' Si ergo una dea est, quae quidem consulta <lb/>
            ueritate nec ipsa est, interim quid itur in multas? Unius <lb/>
            sint ista multa nomina, non tam deae multae quam nomina. <lb n="20"/>
            Sed errantium maiorum auctoritas deprimit et eundem Varronem <lb/>
            post hanc sententiam trepidare conpellit. Adiungit enim <lb/>
            et dicit: Cum quibus opinio maiorum de his deabus, quod <lb/>
            plures eas putarunt esse, non pugnat.\' Quo modo non pugnat, <lb/>
            cum ualde aliud sit unam deam nomina habere multa, aliud<lb n="25"/>
            esse deas multas? \'Sed potest, inquit, fieri ut eadem res et

<note rend="script" type="footnote"> 1 fingantur <hi rend="italic">ex</hi> figurantur <hi rend="italic">corr. q</hi> 4 his qui a 6 iactandorum <hi rend="italic">mss.;</hi> <lb/>
            iactationem <hi rend="italic">Domb</hi>. manuum usum <hi rend="italic">coni. Haupt l. I</hi>. 7 crepitum <lb/>
            <hi rend="italic">Domb.;</hi> crepitus <hi rend="italic">codd</hi>. crepitus in col. agro qui fiunt <hi rend="italic">coni. Haupt</hi> <lb/>
            in colquod <hi rend="italic">om. bl</hi> quid fit <hi rend="italic">q</hi> 10 esse nullum genus c <lb/>
            11 subici <hi rend="italic">I</hi> 13 quos <hi rend="italic">II</hi> 15 plurima rapiat <hi rend="italic">e</hi> 16 proserpent <hi rend="italic">t</hi> <lb/>
            cu <lb/>
            18 una dea] unda <hi rend="italic">e</hi> 19 quidicitur <hi rend="italic">ell;</hi> quidigitur <hi rend="italic">13</hi> 20 multa <hi rend="italic">om. e</hi> <lb/>
            numina <hi rend="italic">unus a et aie Domb. interpretans</hi> \'uires diuinas\'; <hi rend="italic">sed non de<lb/>
             uiribus, immo de nominibus unius deae agitur, cum quaeratur,</hi> utrum <lb/>
            <hi rend="italic">propter nominum multitudinem totidem dene fingendae sint (cf. I. 25)</hi> <lb/>
            25 habere nomina <hi rend="italic">e</hi> 26 multas fieri <hi rend="italic">e</hi> et <hi rend="italic">ante</hi> una <hi rend="italic">om. a</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="337"/>
            una sit, et in ea quaedam res sint plures.\' Concedo in una <lb/>
            homine esse res plures, numquid ideo et homines plures? <lb/>
            Sic in una dea esse res plures, numquid ideo et deas plures? <lb/>
            Verum sicut uolunt, diuidant conflent, multiplicent replicent <lb/>
            inplicent. <lb n="5"/>
            
</p><p rend="script">Haec sunt Telluris et Matris Magnae praeclara mysteria, <lb/>
            unde omnia referuntur ad mortalia semina et exercendam <lb/>
            agriculturam. Itane ad haec relata et hunc finem habentia <lb/>
            tympanum, turres, Galli, iactatio insana membrorum, crepitus <lb/>
            cymbalorum, confictio leonum uitam cuiquam pollicentur aeternam? <lb n="10"/>
            Itane propterea Galli abscisi huic Magnae deae seruiunt, <lb/>
            ut significent, qui semine indigeant, terram sequi oportere; <lb/>
            quasi non eos ipsa potius seruitus semine faciat indigere? <lb/>
            Utrum enim sequendo hanc deam, cum indigeant, semen adquirunt, <lb/>
            an potius sequendo hanc deam, cum habeant, semen <lb n="15"/>
            amittunt? Hoc interpretari est an detestari? Nec adtenditur, <lb/>
            quantum maligni daemones praeualuerint, qui nec aliqua magna <lb/>
            his sacris polliceri ausi sunt, et tam crudelia exigere potuerunt. <lb/>
            Si dea terra non esset, manus ei homines operando inferrent, <lb/>
            ut semina consequerentur per illam, non et sibi saeuiendo, <lb n="20"/>
            ut semina perderent propter illam; si dea non esset, <lb/>
            ita fecunda fieret manibus alienis, ut non cogeret hominem <lb/>
            sterilem fieri manibus suis. Iam quod in Liberi sacris honesta <lb/>
            matrona pudenda uirilia coronabat spectante multitudine, ubi <lb/>
            rubens et sudans, si est ulla frons in hominibus, adstabat <lb n="25"/>
            forsitan et maritus; et quod in celebratione nuptiarum super <lb/>
            Priapi scapum noua nupta sedere iubebatur: longe contemtibiliora <lb/>
            adque leuiora sunt prae ista turpitudine crudelissima

<note rend="script" type="footnote"> I ut in uno <hi rend="italic">e l;</hi> et in un. <hi rend="italic">q</hi> 2 numinquit <hi rend="italic">e</hi> 3 /////////res plures, <hi rend="italic">bis script.,</hi> <lb/>
            Onumquid... plures <hi rend="italic">om. ll</hi> 4 conflent, <hi rend="italic">in marg</hi>. ?plicent e 7 et exerc. <lb/>
            <hi rend="italic">codd.;</hi> et ad exerc. <hi rend="italic">v</hi> 8 agric.... relata <hi rend="italic">in marg. e</hi> 9 et insana e <lb/>
            b , <lb/>
            10 conflictio <hi rend="italic">e</hi> cuique <hi rend="italic">d</hi> 15 ane <hi rend="italic">C</hi> habent Cl semina <hi rend="italic">e</hi> <lb/>
            18 exigere] exercere <hi rend="italic">Z</hi> 20 et <hi rend="italic">Cab del p ak Ii om. q;</hi> etiam <hi rend="italic">v</hi> 24 expectante <lb/>
            <hi rend="italic">l</hi> 27 priapufeaput J1 capud <hi rend="italic">e</hi> </note>

<note type="footnote"> XXXX Aag. opera Sectio V pars I. </note>

<note type="footnote"> 22 </note> <lb/>
             
<pb n="338"/>
            uel crudelitate turpissima, ubi daemonicis ritibus sic uterque <lb/>
            sexus inluditur, ut neuter suo uulnere perimatur. Ibi fascinatio <lb/>
            timetur agrorum, hic membrorum amputatio non timetur. Ibi <lb/>
            sic dehonestatur nouae nuptae uerecundia, ut non solum fecunditas,<lb/>
            sed nec uirginitas adimatur; hic ita amputatur uirilitas,<lb n="5"/>
            ut nec conuertatur in feminam nec uir relinquatur. 
</p></div><div n="25" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title type="sub">CAPUT  XXV. </title></ab><ab><title type="sub">Quam interpretationem de abscisione Attidis Graecorum sapientium doctrina reppererit</title></ab><p rend="script">Et Attis ille non est commemoratus nec eius ab isto interpretatio<lb n="10"/>
            requisita est, in cuius dilectionis memoriam Gallus <lb/>
            absciditur. Sed docti Graeci adque sapientes nequaquam rationem <lb/>
            tam sanctam praeclaramque tacuerunt. Propter uernalem quippe <lb/>
            faciem terrae, quae ceteris est temporibus pulchrior, Porphyrius, <lb/>
            philosophus nobilis, Attin flores significare perhibuit, et<lb n="15"/>
            ideo abscisum, quia flos decidit ante fructum. Non ergo <lb/>
            ipsum hominem uel quasi hominem, qui est uocatus Attis, <lb/>
            sed uirilia eius flori conparauerunt. Ipsa quippe illo uiuente <lb/>
            deciderunt; immo uero non deciderunt neque decerpta, sed <lb/>
            plane discerpta sunt; nec illo flore amisso quisquam postea<lb n="20"/>
            fructus, sed potius sterilitas consecuta est. Quid ergo ipse <lb/>
            reliquus, et quidquid remansit absciso? quid eo significari <lb/>
            dicitur? quo refertur? quae interpretatio inde profertur? An <lb/>
            haec frustra moliendo nihilque inueniendo persuadent illud <lb/>
            potius esse credendum, quod de homine castrato fama iactauit

<note rend="script" type="footnote"> 1 ibi <hi rend="italic">l</hi> daemoni.cis <hi rend="italic">(inter</hi> i <hi rend="italic">et</hi> c <hi rend="italic">rescissa est membrana) C;</hi> daemonicis <lb/>
            <hi rend="italic">rell. codd.;</hi> daemoniacis <hi rend="italic">v</hi> ritibus <hi rend="italic">codd. excepto C, in quo</hi> m. <hi rend="italic">i</hi> <lb/>
            retibus; artibus <hi rend="italic">v</hi> 2 phimatur <hi rend="italic">e</hi> 6 uiro <hi rend="italic">e</hi> 9 reperit <hi rend="italic">p</hi> 10 Et <lb/>
            Attis <hi rend="italic">Ii</hi> Et attis, <hi rend="italic">in marg. m</hi>. 2 flos, <hi rend="italic">0;</hi> flos aetatis <hi rend="italic">a e;</hi> Flos et attis <hi rend="italic">p:</hi> <lb/>
            aetattis b; etatis <hi rend="italic">d;</hi> Et Atys <hi rend="italic">v</hi> 14 temp. est <hi rend="italic">v</hi> 15 Alvn v I? nocatus <lb/>
            est v 19 immo ... deciderunt <hi rend="italic">om. V</hi> decerpta, <hi rend="italic">m. 2 superscripto<lb/>
             </hi> ft, <hi rend="italic">C;</hi> decerpta sunt <hi rend="italic">e</hi> 20 plane tamen <hi rend="italic">C</hi> 22 et <hi rend="italic">sup. lin. I</hi> <lb/>
            - ead <lb/>
            et quid e eo] ergo <hi rend="italic">e</hi> 25 credum <hi rend="italic">C</hi> </note> <lb n="25"/>
             
<pb n="339"/>
            litterisque mandatum est? Merito hinc auersatus est Varro <lb/>
            noster, neque hoc dicere uoluit; non enim hominem doctissimum <lb/>
            latuit. 
</p></div><div n="26" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title type="sub">CAPUT  XXVI. </title></ab><ab><title type="sub">De turpitudine sacrorum Matris Magnae. </title></ab><p rend="script">Itemque de mollibus eidem Matri Magnae contra omnem <lb/>
            uirorum mulierumque uerecundiam consecratis, qui usque in <lb/>
            hesternum diem madidis capillis facie dealbata, fluentibus membris <lb/>
            incessu femineo per plateas uicosque Carthaginis etiam <lb/>
            a propolis unde turpiter uiuerent exigebant, nihil Varro dicere <lb n="10"/>
            uoluit nec uspiam me legisse commemini. Defecit interpretatio, <lb/>
            erubuit ratio, conticuit oratio. Vicit Matris Magnae omnes <lb/>
            deos filios non numinis magnitudo, sed criminis. Huic monstro <lb/>
            nec Iani monstrositas conparatur. Ille in simulacris habebat <lb/>
            solam deformitatem, ista in sacris deformem crudelitatem; ille <lb n="15"/>
            membra in lapidibus addita, haec in hominibus perdita. Hoc <lb/>
            dedecus tot Iouis ipsius et tanta stupra non uincunt. Ille inter <lb/>
            femineas corruptelas uno Ganymede caelum infamauit; ista tot <lb/>
            mollibus professis et publicis et inquinauit terram et caelo <lb/>
            fecit iniuriam. Saturnum fortasse possemus huic in isto genere <lb n="20"/>
            turpissimae crudelitatis siue conferre siue praeferre, qui patrem <lb/>
            castrasse perhibetur; sed in Saturni sacris homines alienis <lb/>
            manibus potius occidi quam suis abscidi potuerunt. Deuorauit <lb/>
            ille filios, ut poetae ferunt, et physici ex hoc interpretantur <lb/>
            quod uolunt; ut autem historia prodit, necauit; sed quod ei <lb n="25"/>
            Poeni suos filios sacrificati sunt, non recepere Romani. At <lb/>
            uero ista Magna deorum Mater etiam Romanis templis

<note rend="script" type="footnote"> ..hoe <lb/>
            1 aduersatus <hi rend="italic">a2 e</hi> est et <hi rend="italic">a</hi> uarro adq; taceri neque dicere, in <lb/>
            <hi rend="italic">margine</hi> noster, <hi rend="italic">C</hi> 6 omnium <hi rend="italic">l,</hi> hominem el 10 a <hi rend="italic">om. d</hi> propolis <lb/>
            <hi rend="italic">C b II p;</hi> pppłif <hi rend="italic">d;</hi> populis <hi rend="italic">l2 <foreign xml:lang="grc">υ</foreign> Domb</hi>. 18 nominis <hi rend="italic">l</hi> monstro nec <lb/>
            Iani <hi rend="italic">om. I</hi> monstruositas <hi rend="italic">de</hi> 16 ominibus <hi rend="italic">l</hi> 18 feminea C1 <lb/>
            gimine decęlu d 21 quia <hi rend="italic">e</hi> 22 saturnis d 24 phoesici C\' 25 negauit <lb/>
            <hi rend="italic">It</hi> 26 sacrificati sunt <hi rend="italic">C a b1 d l p <foreign xml:lang="grc">α</foreign>. f;</hi> sacrificati sunt sacrificauerunt <lb/>
            xI; sacrificarunt <hi rend="italic">e;</hi> sacrificauerunt <hi rend="italic">b2 q v</hi> </note>

<note type="footnote"> 22* </note> <lb/>
             
<pb n="340"/>
            castratos intulit adque istam saeuitiam moremque seruauit, credita <lb/>
            uires adiuuare Romanorum exsecando uirilia uirorum. Quid <lb/>
            sunt ad hoc malum furta Mercurii, Veneris lasciuia, stupra <lb/>
            ac turpitudines ceterorum, quae proferremus de libris, nisi <lb/>
            cottidie cantarentur et saltarentur in theatris? Sed haec quid<lb n="5"/>
            sunt ad tantum malum, cuius magnitudo Magnae Matri tantummodo <lb/>
            conpetebat? Praesertim quod illa dicuntur a poetis <lb/>
            esse conficta, quasi poetae id etiam finxerint, quod ea sint <lb/>
            dis grata et accepta. Ut ergo canerentur uel scriberentur, sit <lb/>
            audacia uel petulantia poetarum; ut uero diuinis rebus et<lb n="10"/>
            honoribus eisdem imperantibus et extorquentibus numinibus <lb/>
            adderentur, quid est nisi crimen deorum, immo uero confessio <lb/>
            daemoniorum et deceptio miserorum? Verum illud, quod de <lb/>
            abscisorum consecratione Mater deum coli meruit, non poetae <lb/>
            confinxerunt, sed horrere magis quam canere maluerunt. Hisne<lb n="15"/>
            dis selectis quisquam consecrandus est, ut post mortem uiuat <lb/>
            beate, quibus consecratus ante mortem honeste non potest <lb/>
            uiuere, tam foedis superstitionibus subditus et inmundis daemonibus <lb/>
            obligatus? Sed haec omnia, inquit, referuntur ad <lb/>
            mundum. Videat ne potius ad inmundum. Quid autem non<lb n="20"/>
            potest referri ad mundum, quod esse demonstratur in mundo? <lb/>
            Nos autem animum quaerimus, qui uera religione confisus non <lb/>
            tamquam deum suum adoret mundum, sed tamquam opus <lb/>
            Dei propter Deum laudet mundum, et mundanis sordibus <lb/>
            expiatus mundus perueniat ad Deum, qui condidit mundum.

<note type="footnote"> 2 execando <hi rend="italic">el1</hi> 3 Mercurii furta v 4 ac turp. <hi rend="italic">C ab del P gv;</hi> et <lb/>
            turp. <hi rend="italic">Domb</hi>. de delubris <hi rend="italic">11 a</hi> 8 fincxerint <hi rend="italic">l</hi> ea <hi rend="italic">sup. lin. C</hi> <lb/>
            9 audacia sit v 14 deum <hi rend="italic">codd.;</hi> deorum v 15 confincIenmt <hi rend="italic">I</hi> <lb/>
            18 fedis, f <hi rend="italic">m. 2 ex</hi> f <hi rend="italic">corr., C</hi> 20 quod <hi rend="italic">el</hi> 21 mundv, v <hi rend="italic">fII. 2 ex o<lb/>
             corr., e</hi> </note> <lb n="25"/>
            
<pb n="341"/>
            
</p></div><div n="27" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title type="sub">CAPUT  XXVII. </title></ab><ab><title type="sub">De figmentis physiologorum, qui nec ueram diuinitatem colunt, nec eo cultu quo colenda est uera diuinitas. </title></ab><p>Istos uero deos selectos uidemus quidem clarius innotuisse <lb n="5"/>
            quam ceteros, non tamen ut eorum inlustrarentur merita, sed <lb/>
            ne occultarentur obprobria; unde magis eos homines fuisse <lb/>
            credibile est, sicut non solum poeticae litterae, uerum etiam <lb/>
            historicae tradiderunt. Nam quod Vergilius ait: <lb/>

<quote><l>Primus ab aetherio uenit Saturnus Olympo, </l><lb n="10"/><l>Arma Iouis fugiens et regnis exul ademtis, </l><lb/></quote>

            et quae ad hanc rem pertinentia consequuntur, totam de hoc <lb/>
            Euhemerus pandit historiam, quam Ennius in Latinum uertit <lb/>
            eloquium; unde quia plurima posuerunt, qui contra huius <lb/>
            modi errores ante nos uel Graeco sermone uel Latino scripserunt, <lb n="15"/>
            non in eo mihi placuit inmorari. 
</p><p rend="script">Ipsas physiologias cum considero, quibus docti et acuti <lb/>
            homines has res humanas conantur uertere in res diuinas, <lb/>
            nihil uideo nisi ad temporalia terrenaque opera naturamque <lb/>
            corpoream uel etiamsi inuisibilem, tamen mutabilem potuisse <lb n="20"/>
            reuocari; quod nullo modo est uerus Deus. Hoc autem si <lb/>
            saltem religiositati congruis significationibus ageretur, esset <lb/>
            quidem dolendum non his uerum Deum adnuntiari adque <lb/>
            praedicari, tamen aliquo modo ferendum tam foeda et turpia <lb/>
             non fieri nec iuberi; at nunc cum pro Deo uero, quo solo <lb n="25"/>
            anima se inhabitante fit felix, nefas sit colere aut corpus aut <lb/>
            animam, quanto magis nefarium est ista sic colere, ut nec

<note type="footnote"> 10 Aen. VIII, 319 sq. </note>

<note rend="script" type="footnote"> 2 fysiol. <hi rend="italic">C</hi> 3 ei cultu <hi rend="italic">p</hi> 5 uidimus <hi rend="italic">C</hi> 7 nec, ec <hi rend="italic">m. 2</hi> <lb/>
            in <hi rend="italic">ras., I</hi> 9 hiatoriacae <hi rend="italic">e</hi> quod <hi rend="italic">om. b</hi> 10 aethereo v oJympho <hi rend="italic">d</hi> <lb/>
            vv <lb/>
            11 eiful, <hi rend="italic">I m. 2, I</hi> 12 conseqa<foreign xml:lang="grc">̣</foreign>ntur <hi rend="italic">C;</hi> consecuntur <hi rend="italic">e</hi> 13 Euhemerus] <lb/>
            humeris. <hi rend="italic">m. 2 in</hi> homerus <hi rend="italic">corr., d</hi> pangit <hi rend="italic">d</hi> 18 euertere <hi rend="italic">e</hi> 25 quod <hi rend="italic">e</hi> <lb/>
            26 inhabitante, <hi rend="italic">in marg. m</hi>. 1 inuitante, <hi rend="italic">e</hi> fit felix <hi rend="italic">Cad dlp a k f;</hi> <lb/>
            sit fel. <hi rend="italic">b e q v</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="342"/>
            salutem nec decus humanum corpus aut anima colentis obtineat! <lb/>
            Quam ob rem si templo sacerdote sacrificio, quod uero <lb/>
            Deo debetur, colatur aliquod elementum mundi uel creatus <lb/>
            aliquis spiritus, etiamsi non inmundus et malus: non ideo <lb/>
            malum est, quia illa mala sunt, quibus colitur, sed quia illa <lb n="5"/>
            talia sunt, quibus ille solus colendus sit, cui talis cultus seruitusque <lb/>
            debetur. Si autem stoliditate uel monstrositate simulacrorum, <lb/>
            sacrificiis homicidiorum, coronatione uirilium pudendorum, <lb/>
            mercede stuprorum, sectione membrorum, abscisione <lb/>
            genitalium, consecratione mollium, festis inpurorum obscenorumque<lb n="10"/>
            ludorum unum uerum Deum, id est omnis animae <lb/>
            corporisque creatorem, colere se quisque contendat: non ideo <lb/>
            peccat, quia non est colendus quem colit, sed quia colendum <lb/>
            non ut colendus est colit. Qui uero et rebus talibus, id est <lb/>
            turpibus et scelestis, et non Deum uerum, id est animae corporisque<lb n="15"/>
            factorem, sed creaturam quamuis non uitiosam colit, <lb/>
            siue illa sit anima siue corpus siue anima simul et corpus. <lb/>
            bis peccat in Deum, quod et pro ipso colit, quod non est <lb/>
            ipse, et talibus rebus colit, qualibus nec ipse colendus est <lb/>
            nec non ipse. Sed hi quonam modo, id est quam turpiter<lb n="20"/>
            nefarieque coluerint, in promtu est; quid autem uel quos <lb/>
            coluerint, esset obscurum, nisi eorum testaretur historia ea <lb/>
            ipsa, quae foeda et turpia confitentur, numinibus terribiliter <lb/>
            exigentibus reddita; unde remotis constat ambagibus nefarios <lb/>
            daemones adque inmundissimos spiritus hac omni ciuili theologia<lb n="25"/>
            inuisendis stolidis imaginibus et per eas possidendis <lb/>
            etiam stultis cordibus inuitatos.

<note rend="script" type="footnote"> 2 sacerdote, in <hi rend="italic">marg</hi>. eacerdotio, <hi rend="italic">e</hi> 8 deo <hi rend="italic">sup. din. b</hi> 4 nun <lb/>
            mundus <hi rend="italic">l</hi> 6 sunt talia <hi rend="italic">v</hi> ille solus <hi rend="italic">C 1 p;</hi> solus ille <hi rend="italic">ab de q v Domb</hi>. <lb/>
            7 stoliditate, <hi rend="italic">m, 1 ex</hi> etodilitate <hi rend="italic">corr. C</hi> monstruositate <hi rend="italic">e l</hi> 8 airgilium, <lb/>
            g <hi rend="italic">punctis deletum, e</hi> 14 non <hi rend="italic">sup. liti. I</hi> non ut colendus <lb/>
            <hi rend="italic">sup. lin. C</hi> est <hi rend="italic">ora. e</hi> 16 nonuitiosS, <hi rend="italic">m. 2 in</hi> numerosA immu- <lb/>
            <hi rend="italic">tatum, I</hi> 20 nec non] nonni <hi rend="italic">I</hi> quodam e* 1 21 in <hi rend="italic">om. e1</hi> promptu <lb/>
            e 23 confitetur <hi rend="italic">e l</hi> nominibus <hi rend="italic">V</hi> 24 et remotis <hi rend="italic">I</hi> 25 hac, h <lb/>
            <hi rend="italic">ut uidetur erasum, C;</hi> hec <hi rend="italic">e1</hi> 26 inuisendis <hi rend="italic">Dalmero auctore Domb ;</hi> <lb/>
            in uisendis <hi rend="italic">v</hi> </note> 
<pb n="343"/>
            
</p></div><div n="28" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title type="sub">CAPUT  XXVIII. </title></ab><ab><title type="sub">Quod doctrina Varronis de theologia in nulla sibi parte concordet. </title></ab><p rend="script">Quid igitur ualet, quod uir doctissimus et acutissimus <lb/>
            Varro uelut subtili disputatione hos omnes deos in caelum <lb n="5"/>
            et in terram redigere ac referre conatur? Non potest; fluunt <lb/>
            de manibus, resiliunt, labuntur et decidunt. Dicturus enim <lb/>
            \' de feminis, hoc est deabus: \'Quoniam, inquit, ut primo libro <lb/>
            dixi de locis, duo sunt principia deorum animaduersa de caelo <lb/>
            et terra, a quo di partim dicuntur caelestes, partim terrestres: <lb n="10"/>
            ut in superioribus initium fecimus a caelo, cum diximus de <lb/>
            Iano, quem alii caelum, alii dixerunt esse mundum, sic de <lb/>
            feminis scribendi facimus initium a Tellure.) Sentio quantam <lb/>
            molestiam tale ac tantum patiatur ingenium. Ducitur enim <lb/>
            quadam ratione uerisimili, caelum esse quod faciat, terram <lb n="15"/>
            quae patiatur, et ideo illi masculinam uim tribuit, huic rem femininam, <lb/>
            et non adtendit eum potius esse qui haec facit, qui <lb/>
            utrumque fecit. Hinc etiam Samothracum nobilia mysteria in <lb/>
            superiore libro sic interpretatur eaque se, quae nec suis nota <lb/>
            sunt, scribendo expositurum eisque missurum quasi religiosissime <lb n="20"/>
            pollicetur. Dicit enim se ibi multis indiciis collegisse <lb/>
            in simulacris aliud significare caelum, aliud terram, aliud <lb/>
            exempla rerum, quas Plato appellat ideas; caelum Iouem, <lb/>
            terram Iunonem, ideas Mineruam uult intellegi; caelum a quo <lb/>
             fiat aliquid, terram de qua fiat, exemplum secundum quod <lb n="25"/>
            fiat. Qua in re omitto dicere, quod Plato illas ideas tantam <lb/>
            uim habere dicit, ut secundum eas non caelum aliquid fecerit, <lb/>
            sed etiam caelum factum sit. Hoc dico, istum in hoc libro <lb/>
            selectorum deorum rationem illam trium deorum, quibus quasi

<note rend="script" type="footnote"> 5 ueluti <hi rend="italic">p</hi> 6 in terram <hi rend="italic">C v;</hi> in <hi rend="italic">0»1. reM</hi>. et non potest <hi rend="italic">C2 a</hi> ks <hi rend="italic">f</hi> <lb/>
            8 deabus <hi rend="italic">C b delpv;</hi> de deabus <hi rend="italic">a q Domb</hi>. ut <hi rend="italic">ont. q</hi> in primo <lb/>
            <hi rend="italic">qv</hi> libro, tn <hi rend="italic">marg. m. vet</hi>. uarronis, <hi rend="italic">C</hi> 12 dixerunt alii a eo <lb/>
            <hi rend="italic">sup. lin. a</hi> 13 initium scribendi facimus <hi rend="italic">v</hi> 15 uerisimile <hi rend="italic">I</hi> 16 feminam <lb/>
            <hi rend="italic">11</hi> I? qui/, a <hi rend="italic">eras., C</hi> 21 colligisse <hi rend="italic">C;</hi> qd legisse <hi rend="italic">d</hi> 26 tantom <lb/>
            <hi rend="italic">e1</hi> 29 rationem, in <hi rend="italic">margine</hi> rationale<foreign xml:lang="grc">̄</foreign> anima, e </note> <lb/>
             
<pb n="344"/>
            cuncta conplexus est, perdidisse. Caelo enim tribuit masculos <lb/>
            deos, feminas terrae; inter quas posuit Mineruam, quam supra <lb/>
            ipsum caelum ante posuerat. Deinde masculus deus Neptunus <lb/>
            in mari est, quod ad terram potius quam ad caelum pertinet. <lb/>
            Dis pater postremo, qui Graece <foreign xml:lang="grc">Πλούτων</foreign> dicitur, etiam ipse<lb n="5"/>
            masculus frater amborum terrenus deus esse perhibetur, superiorem <lb/>
            terram tenens, in inferiore habens Proserpinam coniugem. <lb/>
            Quo modo ergo deos ad caelum, deas ad terram referre conantur? <lb/>
            Quid solidum quid constans, quid sobrium quid definitum <lb/>
            habet haec disputatio? Illa est autem Tellus initium<lb n="10"/>
            dearum, Mater scilicet Magna, aput quam mollium et abscisorum <lb/>
            seseque secantium adque. iactantium insana perstrepit <lb/>
            turpitudo. Quid est ergo quod dicitur caput deorum Ianus, <lb/>
            caput dearum Tellus? Nec ibi facit unum caput error, nec <lb/>
            hic sanum furor. Quur haec frustra referre nituntur ad mundum?<lb n="15"/>
            Quod etsi possent, pro Deo uero mundum nemo pius <lb/>
            colit; et tamen eos nec hoc posse ueritas aperta conuincit. <lb/>
            Referant haec potius ad homines mortuos et ad daemones <lb/>
            pessimos, et nulla quaestio remanebit. 
</p></div><div n="29" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title type="sub">CAPUT  XXVIIII. </title></ab><ab><title type="sub">Quod omnia, quae physiologi ad mundum partesque ipsius rettulerunt, ad unum uerum Deum referre debuerint. </title></ab><p rend="script">Namque omnia, quae ab eis ex istorum deorum theologia <lb/>
            uelut physicis rationibus referuntur ad mundum, quam sine <lb n="25"/>
            ullo scrupulo sacrilegae opinionis Deo potius uero, qui fecit

<note rend="script" type="footnote"> t <lb/>
            1 est <hi rend="italic">m. I sup. lin. C</hi> 5 diis <hi rend="italic">C</hi> pluton <hi rend="italic">codd</hi>. 7 inferiorem Cl <hi rend="italic">I;</hi> <lb/>
            tno <lb/>
            inferiorllibuB. em <hi rend="italic">eras., q</hi> 8 quodo <hi rend="italic">C</hi> conantur <hi rend="italic">C a d e l p q v;</hi> conatur <lb/>
            <hi rend="italic">b k1 Domb</hi>. 9 solum <hi rend="italic">l</hi> 10 Illa antem est e 12 insana, prius<lb/>
             a <hi rend="italic">m. 2 in rasC</hi> 13 turpitudo, in <hi rend="italic">marg. correctoris</hi> manu al. multito <lb/>
            <lb/>
            tudo, <hi rend="italic">I;</hi> turpido <hi rend="italic">C</hi> 16 possint <hi rend="italic">e 1</hi> 17 ob hoc <hi rend="italic">e</hi> 18 referant hoc a<lb/>
             ad oitif <hi rend="italic">d</hi> 21 fysiologia ad <hi rend="italic">C</hi> 23 debuerunt <hi rend="italic">p</hi> 26 scripulo e opinionibvs <lb/>
            l </note> <lb/>
             
<pb n="345"/>
            mundum, omnis animae et omnis corporis conditori, tribuantur. <lb/>
            tur, aduertamus hoc modo: Nos Deum colimus, non caelum <lb/>
            et terram, quibus duabus partibus mundus hic constat; nec <lb/>
            animam uel animas per uiuentia quaecumque diffusas, sed <lb/>
            Deum, qui fecit caelum et terram et omnia, quae in eis sunt; <lb n="5"/>
            qui fecit omnem animam, sine quocumque modo uiuentem et <lb/>
            sensus ac rationis expertem, siue etiam sentientem, siue etiam <lb/>
            intellegentem. 
</p></div><div n="30" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title type="sub">CAPUT  XXX. </title></ab><ab><title type="sub">Qua pietate discernatur a creaturis Creator, ne pro uno tot di colantur, quot sunt opera unius auctoris. </title></ab><p rend="script">Et ut iam incipiam illa unius et ueri Dei opera percurrere, <lb/>
            propter quae isti sibi, dum quasi honeste conantur sacramenta <lb/>
            turpissima et scelestissima interpretari, deos multos falsosque <lb n="15"/>
            fecerunt: illum Deum colimus, qui naturis a se creatis et subsistendi <lb/>
            et mouendi initia finesque constituit; qui rerum causas <lb/>
            habet, nouit adque disponit; qui uim seminum condidit; qui rationalem <lb/>
            animam, quod dicitur animus, quibus uoluit uiuentibus <lb/>
            indidit; qui sermonis facultatem usumque donauit; qui munus <lb n="20"/>
            futura dicendi quibus placuit spiritibus inpertiuit et per quos <lb/>
            placet ipse futura praedicit et per quos placet malas ualetudines <lb/>
            pellit; qui bellorum quoque ipsorum, cum sic emendandum <lb/>
            et castigandum est genus humanum, exordiis progressibus <lb/>
            finibusque moderatur; qui mundi huius ignem uehementissimum <lb n="25"/>
            et uiolentissimum pro inmensae naturae temperamento <lb/>
            et creauit et regit; qui uniuersarum aquarum creator et gubernator <lb/>
            est; qui solem fecit corporalium clarissimum luminum <lb/>
            eique uim congruam et motum dedit; qui ipsis etiam inferis

<note rend="script" type="footnote"> 6 eine <hi rend="italic">m. 1 sup</hi>. din. <hi rend="italic">C</hi> 7 et rat. <hi rend="italic">v</hi> 10 Quae <hi rend="italic">C</hi> 11 culantur <lb/>
            at <lb/>
            quod <hi rend="italic">C</hi> 18 Et iam ut <hi rend="italic">C;</hi> Et iam ut v uiri <hi rend="italic">Cl</hi> 15 et scelestissima <lb/>
            <hi rend="italic">ont. dx</hi> scelentissima <hi rend="italic">C</hi> 19 quod] quae <hi rend="italic">a</hi> 22 ipse malas <hi rend="italic">l</hi> <lb/>
            25 huius mundi <hi rend="italic">v</hi> 26 et uiolentissimum <hi rend="italic">om. 01 d</hi> p im messe <hi rend="italic">d</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="346"/>
            dominationem suam potestatemque non subtrahit; qui semina <lb/>
            et alimenta mortalium, siue arida siue liquida, naturis conpetentibus <lb/>
            adtributa substituit; qui terram fundat adque fecundat; <lb/>
            qui fructus eius animalibus hominibusque largitur; qui <lb/>
            causas non solum principales, sed etiam subsequentes nouit<lb n="5"/>
            adque ordinat; qui lunae statuit modum suum; qui uias <lb/>
            caelestes adque terrestres locorum mutationibus praebet; qui <lb/>
            humanis ingeniis, quae creauit, etiam scientias artium uariarum <lb/>
            ad adiuuandam uitam naturamque concessit; qui coniunctionem <lb/>
            maris et feminae ad adiutorium propagandae prolis<lb n="10"/>
            instituit; qui hominum coetibus, quem focis et luminibus <lb/>
            adhiberent, ad facillimos usus munus terreni ignis indulsit. <lb/>
            Ista sunt certe, quae dis selectis per nescio quas physicas <lb/>
            interpretationes uir acutissimus adque doctissimus Varro, siue <lb/>
            quae aliunde accepit, siue quae ipse coniecit, distribuere laborauit.<lb n="15"/>
            Haec autem facit adque agit unus uerus Deus, sed <lb/>
            sicut Deus, id est ubique totus, nullis inclusus locis, nullis <lb/>
            uinculis adligatus, in nullas partes sectilis, ex nulla parte <lb/>
            mutabilis, inplens caelum et terram praesente potentia, non <lb/>
            indigente natura. Sic itaque administrat omnia, quae creauit,<lb n="20"/>
            ut etiam ipsa proprios exerere et agere motus sinat. Quamuis <lb/>
            enim nihil esse possint sine ipso, non sunt quod ipse. Agit <lb/>
            autem multa etiam per angelos; sed non nisi ex se ipso beatificat <lb/>
            angelos. Ita quamuis propter aliquas causas hominibus <lb/>
            angelos mittat, non tamen ex angelis homines, sed ex se ipso,<lb n="25"/>
            sicut angelos, beatificat. Ab hoc uno et uero Deo uitam speramus <lb/>
            aeternam.

<note rend="script" type="footnote"> 1 subtrait <hi rend="italic">e</hi> 6 qui... suum <hi rend="italic">ont. b</hi> modum <hi rend="italic">codd. Do.nb.j</hi> motam <hi rend="italic">v</hi> <lb/>
            8 scientiam <hi rend="italic">bk11</hi> coeptibus <hi rend="italic">e</hi> quem] quae <hi rend="italic">C</hi> fecis <hi rend="italic">d</hi> <lb/>
            13 quas <hi rend="italic">m. 1 sup. lin. C</hi> 17 inclusis et 18 sectiles <hi rend="italic">01</hi> 21 exferere <lb/>
            <hi rend="italic">OJ</hi> exerere <hi rend="italic">rell.;</hi> exercere <hi rend="italic">v</hi> 22 possit <hi rend="italic">q a</hi> non eunt, <hi rend="italic">m. 2 super-</hi> <lb/>
            m . <lb/>
            <hi rend="italic">scripto</hi> tamen, <hi rend="italic">C;</hi> tamen non sunt <hi rend="italic">e</hi> 24 quauis <hi rend="italic">C</hi> 26 uro <hi rend="italic">C</hi> </note> 
<pb n="347"/>
            
</p></div><div n="31" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title type="sub">CAPUT  XXXI. </title></ab><ab><title type="sub">Quibus proprie beneficiis Dei excepta generali largitate sectatores ueritatis utantur. </title></ab><p>Habemus enim ab illo praeter huiusce modi beneficia, quae <lb/>
            ex hac, de qua nonnulla diximus, administratione naturae bonis <lb n="5"/>
            malisque largitur, magnum et bonorum proprium magnae <lb/>
            dilectionis indicium. Quamquam enim, quod sumus, quod <lb/>
            <lb/>
            uiuimus, quod caelum terramque conspicimus, quod habemus <lb/>
            mentem adque rationem, qua eum ipsum, qui haec omnia <lb/>
            condidit, inquiramus, nequaquam ualeamus actioni sufficere <lb n="10"/>
            gratiarum: tamen quod nos oneratos obrutosque peccatis et <lb/>
            a contemplatione suae lucis auersos ac tenebrarum, id est <lb/>
            iniquitatis, dilectione caecatos non omnino deseruit misitque <lb/>
            nobis Verbum suum, qui est eius unicus filius, quo pro nobis <lb/>
            adsumta carne nato adque passo, quanti Deus hominem penderet, <lb n="15"/>
            nosceremus adque illo sacrificio singulari a peccatis <lb/>
            omnibus mundaremur eiusque spiritu in cordibus nostris <lb/>
            dilectione diffusa omnibus difficultatibus superatis in aeternam <lb/>
            requiem et contemplationis eius ineffabilem dulcedinem ueniremus, <lb/>
            quae corda, quot linguae ad agendas ei gratias satis <lb n="20"/>
            esse contenderint? 
</p></div><div n="32" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title type="sub">CAPUT  XXXII. </title></ab><ab><title type="sub">Quod sacramentum redemtionis Christi nullis retro temporibus defuerit semperque sit diuersis significationibus praedicatum. </title></ab><p rend="script">Hoc mysterium uitae aeternae iam inde ab exordio generis <lb/>
            humani per quaedam signa et sacramenta temporibus congrua, <lb/>
            quibus oportuit, per angelos praedicatum est. Deinde populus <lb/>
            Hebraeus in unam quandam rem publicam, quae hoc sacramentum <lb/>
            ageret, congregatus est, ubi per quosdam scientes,

<note rend="script" type="footnote"> 2 propriae <hi rend="italic">C</hi> 5 nonnulli <hi rend="italic">C</hi> 10 actiones, e <hi rend="italic">m. 2 ex</hi> i <hi rend="italic">corr., e</hi> <lb/>
            14 filius unicus <hi rend="italic">e</hi> 15 adsumta (adsumpta) <hi rend="italic">C rell. v;</hi> in ada. <hi rend="italic">Domb</hi>. <lb/>
            \' ten <lb/>
            hominum Cl 20 quod C1 21 conderent <hi rend="italic">C</hi> </note> <lb n="30"/>
             
<pb n="348"/>
            per quos dam nescientes id, quod ex aduentu Christi usque <lb/>
            nunc et deinceps agitur, praenuntiaretur esse uenturum; sparsa <lb/>
            etiam postea eadem gente per gentes propter testimonium <lb/>
            scripturarum, quibus aeterna salus in Christo futura praedicta <lb/>
            est. Omnes enim non solum prophetiae, quae in uerbis sunt,<lb n="5"/>
            nec tantum praecepta uitae, quae mores pietatemque conformant <lb/>
            adque illis litteris continentur, uerum etiam sacra, sacerdotia, <lb/>
            tabernaculum siue templum, altaria, sacrificia, ceremoniae, <lb/>
            dies festi et quidquid aliud ad eam seruitutem pertinet, quae <lb/>
            Deo debetur et Graece proprie <foreign xml:lang="grc">λατρεία</foreign> dicitur, ea significata<lb n="10"/>
            et praenuntiata sunt, quae propter aeternam uitam fidelium <lb/>
            in Christo et inpleta credimus et inpleri cernimus et inplenda <lb/>
            confidimus. 
</p></div><div n="33" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title type="sub">CAPUT  XXXIII. </title></ab><ab><title type="sub">Quod per solam Christianam religionem mani- festari potuerit fallacia spirituum malignorum de hominum errore gaudentium. </title></ab><p rend="script">Per hanc ergo religionem unam et ueram potuit aperiri <lb/>
            deos gentium esse inmundissimos daemones, sub defunctarum <lb/>
            occasionibus animarum uel creaturarum specie mundanarum <lb n="20"/>
            deos se putari cupientes et quasi diuinis honoribus eisdemque <lb/>
            scelestis ac turpibus rebus superba inpuritate laetantes adque <lb/>
            ad uerum Deum conuersionem humanis animis inuidentes. Ex <lb/>
            quorum inmanissimo et inpiissimo dominatu homo liberatur, <lb/>
            cum credit in eum, qui praebuit ad exsurgendum tantae <lb n="25"/>
            humilitatis exemplum, quanta illi superbia ceciderunt. Hinc <lb/>
            sunt non solum illi, de quibus multa iam diximus, et alii <lb/>
            adque alii similes ceterarum gentium adque terrarum, sed

<note rend="script" type="footnote"> 1 aduento <hi rend="italic">01</hi> 5 profitiae <hi rend="italic">Cl</hi> 6 confirmant <hi rend="italic">C</hi> 7 sacerdotia Ct, <lb/>
            a <lb/>
            sacerdotaa (J2 10 latria <hi rend="italic">codd</hi>. significata et praenuntiata sunt <hi rend="italic">codd. <lb/>
            praeter q;</hi> significauerunt et praenuntiauerunt <hi rend="italic">qv</hi> 20 occisionibus e <lb/>
            uel creaturarum <hi rend="italic">m. 1 sup. lin. a</hi> 23 conuersationem <hi rend="italic">eak1 f</hi> animis, <lb/>
            <hi rend="italic">corr. ex</hi> hominis, e 24 et inpiissimo <hi rend="italic">m. 1 sup. lin. C</hi> 25 ad sargendum <lb/>
            <hi rend="italic">d</hi> 27 iam <hi rend="italic">sup. lin. e</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="349"/>
            etiam hi, de quibus nunc agimus, tamquam in senatum deorum <lb/>
            selecti; sed plane selecti nobilitate criminum, non dignitate <lb/>
            uirtutum. Quorum sacra Varro dum quasi ad naturales <lb/>
            rationes referre conatur, quaerens honestare res turpes, quo <lb/>
            modo his quadret et consonet non potest inuenire, quoniam <lb n="5"/>
            non sunt ipsae illorum sacrorum causae, quas putat uel potius <lb/>
            uult putari. Nam si non solum ipsae, uerum etiam quaelibet <lb/>
            aliae huius generis essent, quamuis nihil ad Deum uerum <lb/>
            uitamque aeternam, quae in religione quaerenda est, pertinerent, <lb/>
            tamen qualicumque de rerum natura reddita ratione <lb n="10"/>
            aliquantulum mitigarent offensionem, quam non intellecta in <lb/>
            sacris aliqua uelut turpitudo aut absurditas fecerat; sicut <lb/>
            in quibusdam theatrorum fabulis uel delubrorum mysteriis <lb/>
            facere conatus est, ubi non theatra delubrorum similitudine <lb/>
            absoluit, sed theatrorum potius similitudine delubra damnauit; <lb n="15"/>
            tamen utcumque conatus est, ut sensum horribilibus rebus <lb/>
            offensum uelut naturalium causarum ratio reddita deleniret. 
</p></div><div n="34" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title type="sub">CAPUT  XXXIIII. </title></ab><ab><title type="sub">De libris Numae Pompilii, quos senatus, ne sacrorum causae, quales in eis habebantur, innotescerent, iussit incendi. </title></ab><p rend="script">Sed contra inuenimus, sicut ipse uir doctissimus prodidit, <lb/>
            de Numae Pompilii libris redditas sacrorum causas nullo <lb/>
            modo potuisse tolerari nec dignas habitas, quae non solum <lb/>
            lectae innotescerent religiosis, sed saltem scriptae reconderentur <lb n="25"/>
            in tenebris. Iam enim dicam, quod in tertio huius operis libro <lb/>
            me suo loco dicturum esse promiseram. Nam, sicut aput

<note type="footnote"> 26 c. 9 </note>

<note type="footnote"> 1 nunc <hi rend="italic">om. a</hi> senatu <hi rend="italic">C</hi> 2 selecti sed] selectis et <hi rend="italic">e</hi> plenae <hi rend="italic">e</hi> <lb/>
            selicti <hi rend="italic">C;</hi> selectis <hi rend="italic">e</hi> 3 quasi ad] quasda, da <hi rend="italic">m. 2, e</hi> 4 honestare, re <lb/>
            <hi rend="italic">m. 2 sup. lin., e</hi> 5 quadret et] q4 reddet <hi rend="italic">e</hi> ///quoniam, quo <hi rend="italic">eras., C</hi> <lb/>
            12 vel <hi rend="italic">e</hi> 17 uelud <hi rend="italic">e</hi> causarum] rerum <hi rend="italic">p</hi> ratio reddita <hi rend="italic">C</hi> a\' <hi rend="italic">b d <lb/>
            elqk7;</hi> reddita ratio <hi rend="italic">mt\' f Domb.;</hi> ratione reddita <hi rend="italic">a2 k2 f);</hi> ratio <hi rend="italic">ont. p</hi> <lb/>
            deleniret <hi rend="italic">Clx;</hi> deliniret <hi rend="italic">ab del*pqv</hi> 23 causas sacrorum <hi rend="italic">C</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="350"/>
            eundem Varronem legitur in libro de cultu deorum, &lt;Terentius <lb/>
            quidam cum haberet ad Ianiculum fundum et bubulcus eius <lb/>
            iuxta sepulcrum Numae Pompilii traiciens aratrum eruisset <lb/>
            ex terra libros eius, ubi sacrorum institutorum scriptae erant <lb/>
            causae, in Urbem pertulit ad praetorem. At ille cum inspexisset<lb n="5"/>
            principia, rem tantam detulit ad senatum. Ubi cum primores <lb/>
            quasdam causas legissent, quur quidque in sacris fuerit institutum, <lb/>
            Numae mortuo senatus adsensus est, eosque libros <lb/>
            tamquam religiosi patres conscripti, praetor ut combureret, <lb/>
            censuerunt\'. Credat quisque quod putat; immo uero dicat,<lb n="10"/>
            quod dicendum suggesserit uesana contentio, quilibet tantae <lb/>
            inpietatis defensor egregius. Me admonere sufficiat sacrorum <lb/>
            causas a rege Pompilio Romanorum sacrorum institutore conscriptas <lb/>
            nec populo nec senatui nec saltem ipsis sacerdotibus <lb/>
            innotescere debuisse ipsumque Numam Pompilium curiositate<lb n="15"/>
            inlicita ad ea daemonum peruenisse secreta, quae ipse quidem <lb/>
            scriberet, ut haberet unde legendo commoneretur; sed ea tamen, <lb/>
            cum rex esset, qui minime quemquam metueret, nec docere <lb/>
            aliquem nec delendo uel quoquo modo consumendo perdere <lb/>
            auderet. Ita quod scire neminem uoluit, ne homines nefaria <lb n="20"/>
            doceret, uiolare autem timuit, ne daemones iratos haberet, <lb/>
            obruit, ubi tutum putauit, sepulcro suo propinquare aratrum <lb/>
            posse non credens. Senatus autem cum religiones formidaret <lb/>
            damnare maiorum et ideo Numae adsentiri cogeretur, illos <lb/>
            tamen libros tam perniciosos esse iudicauit, ut nec obrui <lb n="25"/>
            rursus iuberet, ne humana curiositas multo uehementius rem <lb/>
            iam proditam quaereret, sed flammis aboleri nefanda monumenta, <lb/>
            ut, quia iam necesse esse existimabant sacra illa facere, tolerabilius <lb/>
            erraretur causis eorum ignoratis, quam cognitis ciuitas <lb/>
            turbaretur.

<note rend="script" type="footnote"> r d <lb/>
            3 sepulchum <hi rend="italic">C</hi> 5 Ad C\' 7 legisset Cel 11 quodicendum <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            suggerit <hi rend="italic">! g\'</hi> 13 a rege] agere <hi rend="italic">e</hi> constitutore, <hi rend="italic">in marg</hi>. instituere, <hi rend="italic">e</hi> <lb/>
            conscripta <hi rend="italic">C</hi> 19 nec quoquo <hi rend="italic">I</hi> 21 TwJvit timuit <hi rend="italic">e</hi> 23 nec credens e <lb/>
            legiones e1 24 et ideo, <hi rend="italic">in marg</hi>. et in deo, <hi rend="italic">e</hi> assentire <hi rend="italic">e</hi> 26 nec <lb/>
            bum. <hi rend="italic">I</hi> 28 iam oMn. C1 29 erratur et </note> <lb n="30"/>
            
<pb n="351"/>
            
</p></div><div n="35" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title type="sub">CAPUT  XXXV. </title></ab><ab><title type="sub">De hydromantia, per quam Numa uisis quibusdam daemonum imaginibus ludificabatur. </title></ab><p rend="script">Nam et ipse Numa, ad quem nullus Dei propheta, nullus <lb/>
             sanctus angelus mittebatur, hydromantian facere conpulsus <lb n="5"/>
            est, ut in aqua uideret imagines deorum uel potius ludificationes <lb/>
            daemonum, a quibus audiret, quid in sacris constituere <lb/>
            adque obseruare deberet. Quod genus diuinationis idem Varro <lb/>
            a Persis dicit adlatum, quo et ipsum Numam et postea Pythagoram <lb/>
            philosophum usum fuisse commemorat; ubi adhibito <lb n="10"/>
            sanguine etiam inferos perhibet sciscitari et <foreign xml:lang="grc">νεϰοιομαντείαν</foreign> <lb/>
            Graece dicit uocari, quae [siue hydromantia] siue necromantia <lb/>
            dicatur, id ipsum est, ubi uidentur mortui diuinare. Quibus <lb/>
            haec artibus fiant, ipsi uiderint. Nolo enim dicere has artes <lb/>
            etiam ante nostri Saluatoris aduentum in ipsis ciuitatibus <lb n="15"/>
            gentium legibus solere prohiberi et poena seuerissima uindicari. <lb/>
            Nolo, inquam, hoc dicere; fortassis enim talia tunc licebant. <lb/>
            His tamen artibus didicit sacra illa Pompilius, quorum sacrorum <lb/>
            facta prodidit, causas obruit (ita timuit et ipse quod <lb/>
            didicit), quarum causarum proditos libros senatus incendit. <lb n="20"/>
            Quid mihi ergo Varro illorum sacrorum alias nescio quas <lb/>
            causas uelut physicas interpretatur? quales si libri illi habuissent, <lb/>
            non utique arsissent, aut et istos Varronis ad Caesarem <lb/>
            pontificem scriptos adque editos patres conscripti similiter <lb/>
            incendissent. Quod ergo aquam egesserit, id est exportauerit, <lb n="25"/>
            Numa Pompilius, unde hydromantian faceret, ideo nympham

<note type="footnote"> 2 ydrom. <hi rend="italic">C, et sic I</hi>. 5. <hi rend="italic">JJ6</hi> C\'a <hi rend="italic">del</hi> 6 uiderent <hi rend="italic">e</hi> 7 audierat <hi rend="italic">e</hi> <lb/>
            9 qua <hi rend="italic">C;</hi> quod <hi rend="italic">e</hi> phytagoram <hi rend="italic">de</hi> 10 adibito <hi rend="italic">d 1</hi> 11 f/cifcitari, i <lb/>
            <hi rend="italic">er&lt;M.,C\'</hi> vsxucouavtsiav <hi rend="italic">Domb.2,</hi>. necyomantian <hi rend="italic">b;</hi> nequiomantian <hi rend="italic">d l p q;</hi> <lb/>
            necquiomantiam a k; ae/romantian, t <hi rend="italic">m. rec. in ras., post</hi> e <hi rend="italic">erasum est</hi> <lb/>
            c, <hi rend="italic">ita ut</hi> necrom. <hi rend="italic">m. 1 scriptum fuisse uideatur, C;</hi> nichroDlantilL <hi rend="italic">a;</hi> <lb/>
            ni/cromantiam, e (?) <hi rend="italic">eraso, et sic I. 12 e;</hi> <foreign xml:lang="grc">νεϰρομαντείαν</foreign> <hi rend="italic">v</hi> 12 sine hydromantia <lb/>
            <hi rend="italic">om. C d e l p q a k Ƒ;</hi> siue nichromantia uel ydromantia <hi rend="italic">a</hi> <lb/>
            nycromantia <hi rend="italic">b;</hi> nichromantia <hi rend="italic">p q</hi> 22 libri <hi rend="italic">om</hi>. 01 26 ideo, <hi rend="italic">in marg</hi>. <lb/>
            in deo, <hi rend="italic">e</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="352"/>
            Egeriam coniugem dicitur habuisse, quem ad modum in supradicto <lb/>
            libro Varronis exponitur. Ita enim solent res gestae <lb/>
            aspersione mendaciorum in fabulas uerti. In illa igitur hydromantia <lb/>
            curiosissimus rex ille Romanus et sacra didicit, quae <lb/>
            in libris suis pontifices haberent, et eorum causas, quas<lb n="5"/>
            praeter se neminem scire uoluit. Itaque eas seorsum scriptas <lb/>
            secum quodam modo mori fecit, quando ita subtrahendas <lb/>
            hominum notitiae sepeliendasque curauit. Aut ergo daemonum <lb/>
            illic tam sordidae et noxiae cupiditates erant conscriptae, ut <lb/>
            ex his tota illa theologia ciuilis etiam aput tales homines<lb n="10"/>
            execrabilis appareret, qui tam multa in ipsis sacris erubescenda <lb/>
            susceperant; aut illi omnes nihil aliud quam homines <lb/>
            mortui prodebantur, quos tam prolixa temporis uetustate fere <lb/>
            omnes populi gentium deos inmortales esse crediderant, cum <lb/>
            et talibus sacris idem illi daemones oblectarentur, qui se<lb n="15"/>
            colendos pro ipsis mortuis, quos deos putari fecerant, quibusdam <lb/>
            fallacium miraculorum adtestationibus subponebant. Sed <lb/>
            occulta Dei ueri prouidentia factum est, ut et Pompilio amico <lb/>
            suo illis conciliati artibus, quibus hydromantia fieri potuit, <lb/>
            cuncta illa confiteri permitterentur, et tamen, ut moriturus <lb n="20"/>
            incenderet ea potius quam obrueret, admonere non permitterentur; <lb/>
            qui ne innotescerent nec aratro, quo sunt eruta, obsistere <lb/>
            potuerunt, nec stilo Varronis, quo ea, quae de hac re gesta <lb/>
            sunt, in nostram memoriam peruenerunt. Non enim possunt <lb/>
            quod non sinuntur efficere; sinuntur autem alto Dei summi<lb n="25"/>
            iustoque iudicio pro meritis eorum, quos ab eis uel adfligi <lb/>
            tantum, uel etiam subici ac decipi iustum est. Quam uero <lb/>
            perniciosae uel a cultu uerae diuinitatis alienae illae litterae <lb/>
            iudicatae sint, hinc intellegi potest, quod eas maluit senatus <lb/>
            incendere, quas Pompilius occultauit, quam timere quod timuit, <lb n="30"/>
            qui hoc audere non potuit. Qui ergo uitam nec modo habere

<note rend="script" type="footnote"> h <lb/>
            4 ille rex v 10 is C 13 prolixa (j&gt; lega <hi rend="italic">V) codd.;</hi> prolixi v <lb/>
            14 popoli <hi rend="italic">C</hi> credidett <hi rend="italic">e</hi> 21 admoneri <hi rend="italic">e</hi> promitt. e\' 23 necistilo <lb/>
            <hi rend="italic">d</hi> 27 subici, ci <hi rend="italic">m. 2 in ras., e</hi> 30 timere/, t <hi rend="italic">eras., C</hi> 31 hoc <lb/>
            <hi rend="italic">codd. excepto C,</hi> haec <hi rend="italic">C Domb</hi>. </note> <lb/>
             
<pb n="353"/>
            uult piam, talibus sacris quaerat aeternam; qui autem cum <lb/>
            malignis daemonibus non uult habere societatem, non superstitionem, <lb/>
            qua coluntur, noxiam pertimescat, sed ueram religionem, <lb/>
            qua produntur et uincuntur, agnoscat. 
</p></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>