<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa003.opp-lat3:6.1-6.6</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa003.opp-lat3:6.1-6.6</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa003.opp-lat3"><div n="6" subtype="book" type="textpart"><div n="1" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title type="sub">CAPUT  I. </title></ab><ab><title type="sub">De his, qui dicunt deos a se non propter praesentem uitam coli, sed propter aeternam. </title></ab><p rend="script">Nunc ergo quoniam deinceps, ut promissus ordo expetit, <lb/>
            etiam hi refellendi et docendi sunt, qui non propter istam <lb/>
             uitam, sed propter illam, quae post mortem futura est, deos <lb n="25"/>
            gentium, quos Christiana religio destruit, colendos esse contendunt: <lb/>
            placet a ueridico oraculo sancti psalmi sumere

<note rend="script" type="footnote"><lb/>
            2 pertin., i <hi rend="italic">ex</hi> e <hi rend="italic">corr., C</hi> 10 <hi rend="intraline">f </hi>nosito <hi rend="italic">C</hi> 11 ut <hi rend="italic">editur Cb1dlpa1 f;</hi> <lb/>
            postulabat satisfecisse <hi rend="italic">a b*eqa?kv;</hi> satisfecisse <hi rend="italic">m. 2 margini adscript. C</hi> <lb/>
            13 religione CI de <hi rend="italic">om. 01</hi> 16 fauentibus etiam <hi rend="italic">v</hi> fabentibus Ci <lb/>
            uaesana <hi rend="italic">C d</hi> possidit <hi rend="italic">01;</hi> possidet <hi rend="italic">CJ a</hi> 18 temeritatis, <hi rend="italic">in margine</hi> <lb/>
            uanitatis <hi rend="italic">e</hi> 24 et docendi] docendiq;, q; <hi rend="italic">m. 2, i</hi> 26 crist. <hi rend="italic">I</hi> 27 placuit <lb/>
            <hi rend="italic">I</hi> a <hi rend="italic">om. C\'</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="268"/>
            exordium disputationis meae: Beatus, cuius est Dominus <lb/>
            Deus spes ipsius et non respexit in uanitates et <lb/>
            insanias mendaces. Verum tamen in omnibus uanitatibus <lb/>
            insaniisque mendacibus longe tolerabilius philosophi audiendi <lb/>
            sunt, quibus displicuerunt istae opiniones erroresque populorum. <lb n="5"/>
            qui populi constituerunt simulacra numinibus multaque de <lb/>
            his, quos deos inmortales uocant, falsa adque indigna siue <lb/>
            finxerunt siue ficta crediderunt. et credita eorum cultui sacrorumque <lb/>
            ritibus miscuerunt. Cum his hominibus, qui, etsi non <lb/>
            libere praedicando, saltem utcumque in disputationibus mussitando,<lb n="10"/>
            talia se inprobare testati sunt, non usque adeo inconuenienter <lb/>
            quaestio ista tractatur: utrum non unum Deum, <lb/>
            qui fecit omnem spiritalem corporalemque creaturam, propter <lb/>
            uitam, quae post mortem futura est, coli oporteat, sed multos <lb/>
            deos, quos ab illo uno factos et sublimiter conlocatos quidam <lb n="15"/>
            eorundem philosophorum ceteris excellentiores nobilioresque <lb/>
            senserunt. 
</p><p>Ceterum quis ferat dici adque contendi deos illos, quorum <lb/>
            in quarto libro quosdam commemoraui, quibus singulis singula <lb/>
            rerum exiguarum distribuuntur officia, uitam aeternam cuique <lb n="20"/>
            praestare? An uero peritissimi illi et acutissimi uiri, qui se <lb/>
            pro magno beneficio conscripta docuisse gloriantur, ut sciretur <lb/>
            quare cuique deo supplicandum esset, quid a quoque esset <lb/>
            petendum, ne absurditate turpissima, qualis ioculariter in <lb/>
            mimo fieri solet, peteretur a Libero aqua, a Lymphis uinum, <lb n="25"/>
            auctores erunt cuipiam hominum dis inmortalibus supplicanti, <lb/>
            ut, cum a Lymphis petierit uinum eique responderint: Nos

<note type="footnote"> 1 Ps. 39, 5 19 c. 11 et 21 </note>

<note type="footnote"> 1 meae, eae <hi rend="italic">in ras. C</hi> beatus <hi rend="italic">superscripto m</hi>. 2 uir <hi rend="italic">e</hi> 2 spes <lb/>
            <hi rend="italic">m. rec. in fine uersus l</hi> uanitate <hi rend="italic">01</hi> 4 filos. I; phylos. <hi rend="italic">e</hi> i his <lb/>
            <hi rend="italic">codd.;</hi> eis <hi rend="italic">v</hi> 8 fin/xerunt, <hi rend="italic">eras</hi>. c, <hi rend="italic">l</hi> 9 his ergo hom. <hi rend="italic">b2qa2k</hi> <lb/>
            r <lb/>
            10 saltim <hi rend="italic">02 d</hi> 13 piritalem <hi rend="italic">C</hi> creturam Cx 16 erundem Cl <lb/>
            19 <hi rend="italic">sq. ut editur C;</hi> rerum exig. singulis singula <hi rend="italic">rell. v Domb</hi>. 20 cuique <lb/>
            <hi rend="italic">Cab de pj</hi> cuiquam <hi rend="italic">Iqv Domb</hi>. 21 perit. illi <hi rend="italic">codd.;</hi> illi perit. r <lb/>
            23 quoque <hi rend="italic">m. 2 in</hi> quoquam <hi rend="italic">corr. C</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="269"/>
            aquam habemus, hoc a Libero. pete, possit recte dicere: Si <lb/>
            uinum non habetis, saltem date mihi uitam aeternam? Quid <lb/>
            hac absurditate monstruosius? Nonne illae cachinnantes (solent <lb/>
            enim esse ad risum faciles), si non adfectent fallere ut daemones, <lb/>
            supplici respondebunt:s o homo, putasne in potestate <lb n="5"/>
            nos habere uitam, quas audis non habere uel uitem? Inpudentissimae <lb/>
            igitur stultitiae est uitam aeternam a talibus dis <lb/>
            petere uel sperare, qui uitae huius aerumnosissimae adque <lb/>
            breuissimae et si qua ad eam pertinent adminiculandam adque <lb/>
            fulciendam ita singulas particulas tueri adseruntur, ut, si id, <lb n="10"/>
            quod sub alterius tutela ac potestate est, petatur ab altero, <lb/>
            tam sit inconueniens et absurdum, ut mimicae scurrilitati <lb/>
            uideatur esse simillimum. Quod cum fit a scientibus mimis, <lb/>
            digne ridentur in theatro; cum uero a nescientibus stultis, <lb/>
            dignius inridentur in mundo. Cui ergo deo uel deae propter <lb n="15"/>
            quid supplicaretur, quantum ad illos deos adtinet quos instituerunt <lb/>
            ciuitates, a doctis sollerter inuentum memoriaeque <lb/>
            mandatum est: quid a Libero, uerbi gratia, quid a Lymphis, <lb/>
            quid a Vulcano ac sic a ceteris, quos partim commemoraui <lb/>
            in quarto libro, partim praetereundos putaui. Porro si a Cerere <lb n="20"/>
            uinum, a Libero panem, a Vulcano aquam, a Lymphis ignem <lb/>
            petere erroris est: quanto maioris deliramenti esse intellegi <lb/>
            debet, si cuiquam istorum pro uita supplicetur aeterna! 
</p><p>Quam ob rem si, cum de regno terreno quaereremus, quosnam <lb/>
             illud deos uel deas hominibus credendum esset posse <lb n="25"/>
            conferre, discussis omnibus longe alienum a ueritate monstratum <lb/>
            est a quoquam istorum multorum numinum adque falsorum

<note type="footnote"> 4 Verg. Ecl. 3, 9 </note>

<note type="footnote"> 1 pOllet <hi rend="italic">C</hi> 2 saltim C2 3 monstruosius <hi rend="italic">adeIpqa,\'</hi> monstrosias <lb/>
            <hi rend="italic">C Domb</hi>. illae om. <hi rend="italic">b</hi> excach. a 5 suppliciter -<hi rend="italic">I</hi> in <hi rend="italic">om. I</hi> <lb/>
            <lb/>
            9 ammin. <hi rend="italic">e</hi> 10 adserunt <hi rend="italic">I</hi> 12 mimica <hi rend="intraline">r</hi>scurilitate <hi rend="italic">I</hi> 13 aCev; ab <lb/>
            <lb/>
            <hi rend="italic">ablp Domb.;</hi> ab a q 16 attinent e 17 ciuitatis C1 <hi rend="intraline">i</hi>docti <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            19. 21 uulgano <hi rend="italic">Vd</hi> 19 commemoraui... partim <hi rend="italic">om. e\'</hi> 20 praeter <lb/>
            enndos, praeter <hi rend="italic">sup. lin. a</hi> 21 a Vulc.] aut uulc. <hi rend="italic">C</hi> 26 91!l:omnibuC, <lb/>
            om in <hi rend="italic">fine ttersus delet., C</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="270"/>
            saltem regna terrena existimare constitui: nonne insanissimae <lb/>
            inpietatis est, si aeterna uita, quae terrenis omnibus regnis <lb/>
            sine ulla dubitatione uel conparatione praeferenda est, ab <lb/>
            istorum quoquam dari cuiquam posse credatur? Neque enim <lb/>
            propterea di tales uel terrenum regnum dare non posse uisi<lb n="5"/>
            sunt, quia illi magni et excelsi sunt, hoc quiddam paruum <lb/>
            et abiectum, quod non dignarentur in tanta sublimitate curare; <lb/>
            sed quantumlibet consideratione fragilitatis humanae caducos <lb/>
            apices terreni regni merito quisque contemnat, illi di tales <lb/>
            apparuerunt, ut indignissimi uiderentur, quibus danda adque<lb n="10"/>
            seruanda deberent uel ista committi. Ac per hoc, si (ut <lb/>
            superiora proximis duobus libris pertractata docuerunt) nullus <lb/>
            deus ex illa turba uel quasi plebeiorum uel quasi procerum <lb/>
            deorum idoneus est regna mortalia mortalibus dare, quanto <lb/>
            minus potest inmortales ex mortalibus facere! <lb n="15"/>
            
</p><p rend="script">- Huc accedit, quia, si iam cum illis agimus, qui non propter <lb/>
            istam, sed propter uitam quae post mortem futura est existimant <lb/>
            colendos deos, iam nec propter illa saltem, quae deorum <lb/>
            talium potestati tamquam dispertita et propria non ratione <lb/>
            ueritatis, sed uanitatis opinione tribuuntur, omnino colendi<lb n="20"/>
            sunt, sicut credunt hi, qui cultum eorum uitae huius mortalis <lb/>
            utilitatibus necessarium esse contendunt; contra quos <lb/>
            iam quinque praecedentibus uoluminibus satis, quantum potui, <lb/>
            disputaui. Quae cum ita sint, si eorum, qui colerent <lb/>
            deam Iuuentatem, aetas ipsa floreret insignius, contemtores <lb n="25"/>
            autem eius uel intra annos occumberent iuuentutis, uel in <lb/>
            ea tamquam senili torpore frigescerent; si malas cultorum <lb/>
            suorum speciosius et festiuius Fortuna barbata uestiret, a <lb/>
            quibus autem sperneretur, glabros aut male barbatos

<note rend="script" type="footnote">1 saltim CY 3 praefe//renda, re <hi rend="italic">eras., C</hi> 4 cui/quam, i ira <hi rend="italic">ras. <lb/>
            <lb/>
            litterae</hi> m, <hi rend="italic">C</hi> 7 abictum <hi rend="italic">C</hi> 11 Hac b1 si ut] sicut <hi rend="italic">C 621</hi> 15 facere] <lb/>
            dare <hi rend="italic">e</hi> 18 illa/, m <hi rend="italic">eras., C</hi> saltim <hi rend="italic">C2</hi> 20 ueretatis C1 <lb/>
            <lb/>
            opinioni e2 21 mortali<hi rend="intraline">futilt</hi>,tatibus <hi rend="italic">C</hi> 23 quinqu/e, a <hi rend="italic">eras., C</hi> 25 deam <lb/>
            <lb/>
            <hi rend="italic">om. e1</hi> 26 anno<hi rend="intraline">f C</hi> iuuentis <hi rend="italic">e</hi> 27 <hi rend="intraline">fes</hi>frigerent, fce m. <hi rend="italic">rec. suprascript.,<lb/>
             </hi> C ma//laf, cu <hi rend="italic">ut uidetur eras., e</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="271"/>
            uideremus: etiam sic rectissime diceremus huc usque istas deas <lb/>
            singulas posse, suis officiis quodam modo limitatas, ac per <lb/>
            hoc nec a Iuuentate oportere peti uitam aeternam, quae non <lb/>
            daret barbam, nec a Fortuna barbata boni aliquid post hanc <lb/>
            uitam esse sperandum, cuius in hac uita potestas nulla esset, <lb n="5"/>
            ut eandem saltem aetatem, quae barba induitur, ipsa praestaret. <lb/>
            Nunc uero cum earum cultus nec propter ista ipsa, quae <lb/>
            putant eis subdita, sit necessarius, quia et multi colentes <lb/>
            Iuuentatem deam minime in illa aetate uiguerunt, et multi <lb/>
            non eam colentes gaudent robore iuuentutis, itemque multi <lb n="10"/>
            Fortunae barbatae supplices ad nullam uel deformem barbam <lb/>
            peruenire potuerunt, et si qui eam pro barba inpetranda <lb/>
            uenerantur, a barbatis eius contemtoribus inridentur: itane <lb/>
            desipit cor humanum, ut, quorum deorum cultum propter ista <lb/>
            ipsa temporalia et cito praetereuntia munera, quibus singulis <lb n="15"/>
            singuli praeesse perhibentur, inanem ludibriosumque cognoscit, <lb/>
            propter uitam aeternam credat esse fructuosum? Hanc dare <lb/>
            illos posse nec hi dicere ausi sunt, qui eis, ut ab insipientibus <lb/>
            populis colerentur, ista opera temporalia, quoniam nimis multos <lb/>
            putarunt, ne quisquam eorum sederet otiosus, minutatim <lb n="20"/>
            diuisa tribuerunt. 
</p></div><div n="2" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title type="sub">CAPUT  II. </title></ab><ab><title type="sub">Quid Varronem de dis gentium sensisse credendum sit. quorum talia et genera et sacra detexit, ut reuerentius cum eis ageret, si de illis omnino reticeret. </title></ab><p rend="script">Quis Marco Varrone curiosius ista quaesiuit? quis inuenit <lb/>
            doctius? quis considerauit adtentius? quis distinxit acutius?

<note rend="script" type="footnote"> : : f r <lb/>
            2 posse sais, <hi rend="italic">in margine:</hi> at fe eiuf, e sui<hi rend="intraline">f C</hi> pe<hi rend="intraline">r C</hi> 3 iuuen- <lb/>
            <lb/>
            tate <hi rend="italic">l</hi> 4 <hi rend="intraline">ba</hi>barata <hi rend="italic">l</hi> boni <hi rend="italic">m. 1 sup. lin. C</hi> 5 esse] poffe <hi rend="italic">I</hi> 6 saltim <lb/>
            C2 7 uero, er <hi rend="italic">m. 2 in ras. C</hi> ista ipsa <hi rend="italic">a b de p q Domb.;</hi> <lb/>
            ipsa ista <hi rend="italic">!o&lt;;</hi> ista <hi rend="italic">om. C</hi> 9 iuuentutem <hi rend="italic">I</hi> 11 fortunae m. <hi rend="italic">a ex</hi> futurae <lb/>
            <hi rend="italic">corr. C</hi> 12 peruenientes, entes <hi rend="italic">m. 2 in ras., e</hi> potuerunt <hi rend="italic">usque ad</hi> <lb/>
            uenerantur om. <hi rend="italic">e</hi> imperanda <hi rend="italic">01</hi> 15 ipsa <hi rend="italic">om. p</hi> 20 putauerunt v <lb/>
            24 et genera detexit et sacra <hi rend="italic">p</hi> 27 Marco <hi rend="italic">adel;</hi> M. <hi rend="italic">C</hi> 28 quis distincxit <lb/>
            accutias pleniusque quod scripsit <hi rend="italic">m. 1 in marg. e</hi> distincxit <hi rend="italic">I</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="272"/>
            quis diligentius pleniusque conscripsit? Qui tametsi minus <lb/>
            est suauis eloquio, doctrina tamen adque sententiis ita refertus <lb/>
            est, ut in omni eruditione, quam nos saecularem, illi autem <lb/>
            liberalem uocant, studiosum rerum tantum iste doceat, quantum <lb/>
            studiosum -uerborum Cicero delectat. Denique et ipse [Tullius]<lb n="5"/>
            huic tale testimonium perhibet, ut in libris Academicis dicat <lb/>
            eam, quae ibi uersatur, disputationem se habuisse cum Marco <lb/>
            Varrone, (homine, inquit, omnium facile acutissimo et sine <lb/>
            ulla dubitatione doctissimo). Non ait \'eloquentissimo\' uel <lb/>
            (facundissimo), quoniam re uera in hac facultate multum inpar<lb n="10"/>
            est; sed \'omnium, inquit, facile acutissimo), et in eis libris. <lb/>
            id est Academicis, ubi cuncta dubitanda esse contendit, addidit <lb/>
            \'sine ulla dubitatione doctissimo\'. Profecto de hac re sic erat <lb/>
            certus, ut auferret dubitationem, quam solet in omnibus adhibere, <lb/>
            tamquam de hoc uno etiam pro Academicorum dubitatione<lb n="15"/>
            disputaturus se Academicum fuisset oblitus. In primo <lb/>
            autem libro cum eiusdem Varronis litteraria opera praedicaret: <lb/>
            \'Nos, inquit, in nostra urbe peregrinantes errantesque tamquam <lb/>
            hospites tui libri quasi domum reduxerunt, ut possemus <lb/>
            aliquando qui et ubi essemus agnoscere. Tu aetatem patriae, <lb n="20"/>
            tu descriptiones temporum, tu sacrorum iura. tu sacerdotum, <lb/>
            tu domesticam, tu publicam disciplinam, tu sedem regionum <lb/>
            locorum, tu omnium diuinarum humanarumque rerum nomina <lb/>
            genera, officia causas aperuisti.\' Iste igitur uir tam insignis excellentisque <lb/>
            peritiae et, quod de illo etiam Terentianus elegantissimo <lb n="25"/>
            uel\'siculo breuiter ait: <lb/>

<quote><l>Vir doctissimus undecumque Varro, </l><lb/></quote>



<note type="footnote"> 16 c. 8 27 Metr. 2846 </note>

<note type="footnote"> 1 planiusque <hi rend="italic">a bl k</hi> 4 ista C 5 et <hi rend="italic">om. q</hi> [Tullius] <hi rend="italic">om. Cdlp a</hi> * <lb/>
            n <lb/>
            6. 12. 16 achadem. <hi rend="italic">Cel</hi> 7 eadem l 12 addit <hi rend="italic">f</hi> 13 sic cicero <lb/>
            erat <hi rend="italic">a</hi> 18 in m. <hi rend="italic">1 sup. lin. I</hi> urbe, u <hi rend="italic">ex</hi> o <hi rend="italic">corr. C</hi> 19 hospites, <lb/>
            i <hi rend="italic">ex</hi> e <hi rend="italic">corr., C</hi> possemus, e <hi rend="italic">ex</hi> i <hi rend="italic">corr. C</hi> 21 discript. <hi rend="italic">I</hi> 22 disciplinam <lb/>
            <hi rend="italic">m. rec. in marg. C</hi> sedem <hi rend="italic">b2 e;</hi> sedum C\' <hi rend="italic">bl d lpl kf;</hi> sedium <lb/>
            C2 <hi rend="italic">ap1 q a</hi> 27 Varro .. multa <hi rend="italic">ont. d</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="273"/>
            qui tam multa legit, ut aliquid ei scribere uacuisse miremur; <lb/>
            tam multa scripsit, quam multa uix quemquam legere potuisse <lb/>
            credamus: iste, inquam, uir tantus ingenio tantusque doctrina, <lb/>
            si rerum uelut diuinarum, de quibus scribit, obpugnator esset <lb/>
             adque destructor easque non ad religionem, sed ad superstitionem <lb n="5"/>
            diceret pertinere, nescio utrum tam multa in eis <lb/>
            ridenda contemnenda detestanda conscriberet. Cum uero deos <lb/>
            eosdem ita coluerit colendosque censuerit, ut in eo ipso opere <lb/>
            litterarum suarum dicat se timere ne pereant, non incursu <lb/>
            hostili, sed ciuium neglegentia, de qua illos uelut ruina <lb n="10"/>
            liberari a se dicit et in memoria bonorum per eius modi <lb/>
            libros recondi adque seruari utiliore cura, quam <hi rend="italic">qua</hi> Metellus <lb/>
            de incendio sacra Vestalia et Aeneas de Troiano excidio <lb/>
            penates liberasse praedicatur; et tamen ea legenda saeculis <lb/>
            prodit, quae a sapientibus et insipientibus merito abicienda et <lb n="15"/>
            ueritati religionis inimicissima iudicentur: quid existimare debemus <lb/>
            nisi hominem acerrimum ac peritissimum, non tamen <lb/>
            sancto Spiritu liberum, obpressum fuisse suae ciuitatis consuetudine <lb/>
            ac legibus, et tamen ea quibus mouebatur sub specie <lb/>
             commendandae religionis tacere noluisse. <lb n="20"/>
            
</p></div><div n="3" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title type="sub">CAPUT  III. </title></ab><ab><title type="sub">Quae sit partitio Varronis librorum suorum, quos de antiquitatibus rerum humanarum diuinarumque conposuit. </title></ab><p rend="script">Quadraginta et unum libros scripsit antiquitatum; hos in <lb n="25"/>
            res humanas diuinasque diuisit, rebus humanis uiginti quinque,

<note type="footnote"><lb/>
            1 <hi rend="intraline">m</hi>tamulta <hi rend="italic">C</hi> aliqui<hi rend="intraline">d C</hi> aliqeia<hi rend="intraline">uid d</hi> uacuisse <hi rend="italic">aeIatk f</hi> Domb <lb/>
            uaca//sse, ui <hi rend="italic">eras., b;</hi> uacasse <hi rend="italic">Cdq a2 v;</hi> uacuum fuisse <hi rend="italic">p</hi> 4 scripsit <lb/>
            <hi rend="italic">Ipq</hi> 5 distructor It relegionem <hi rend="italic">Cl</hi> 7 deos m. <hi rend="italic">2 in ras. e</hi> <lb/>
            <lb/>
            9 temere at <hi rend="intraline">a</hi>perent <hi rend="italic">a</hi> 11 huins modi v 12 qua <hi rend="italic">post</hi> quam <hi rend="italic">inse- <lb/>
            <lb/>
            rendum este duxi</hi> 13 <hi rend="intraline">ne</hi>aeaf <hi rend="italic">C</hi> 14 praedicantur <hi rend="italic">abv</hi> 15 a] ea C1 <lb/>
            <lb/>
            16 <hi rend="intraline">a</hi>indicentur, a m. 2, <hi rend="italic">C em</hi>debuf <hi rend="italic">I</hi> 17 ac perit.] apertissimum <hi rend="italic">e</hi> <lb/>
            <lb/>
            18 consuitudine <hi rend="italic">01</hi> 19 <hi rend="intraline">b</hi>moueatur <hi rend="italic">C</hi> 20 releg. Cl 25 et unum <hi rend="italic">Cbpqv;</hi> <lb/>
            et om. <hi rend="italic">Domb</hi>. 26 humanis <hi rend="italic">m. 1 sup. lin. C</hi> XXV. <hi rend="italic">a</hi> quattuor e </note>

<note type="footnote"> XXXX Ang. opera Sectio V pars I. </note>

<note type="footnote">18 </note> <lb/>
             
<pb n="274"/>
            diuinis sedecim tribuit, istam secutus in ea partitione rationem, <lb/>
            ut rerum humanarum libros senos quattuor partibus daret. <lb/>
            Intendit enim qui agant, ubi agant, quando agant, quid agant. <lb/>
            In sex itaque primis de hominibus scripsit, in secundis sex <lb/>
            de locis, sex tertios de temporibus, sex quartos eosdemque<lb n="5"/>
            postremos de rebus absoluit. Quater autem seni uiginti et <lb/>
            quattuor fiunt. Sed unum singularem, qui communiter prius <lb/>
            de omnibus loqueretur, in capite posuit. In diuinis identidem <lb/>
            rebus eadem ab illo diuisionis forma seruata est, quantum <lb/>
            adtinet ad ea, quae dis exhibenda sunt. Exhibentur enim ab <lb n="10"/>
            hominibus in locis et temporibus sacra. Haec quattuor, quae <lb/>
            dixi, libris conplexus est ternis: nam tres priores de hominibus <lb/>
            scripsit, sequentes de locis, tertios de temporibus, quartos de <lb/>
            sacris, etiam hic, qui exhibeant, ubi exhibeant, quando exhibeant, <lb/>
            quid exhibeant, subtilissima distinctione commendans. Sed quia<lb n="15"/>
            oportebat dicere et maxime id expectabatur, quibus exhibeant, <lb/>
            de ipsis quoque dis tres conscripsit extremos, ut quinquies <lb/>
            terni quindecim fierent. Sunt autem omnes, ut diximus, sedecim, <lb/>
            quia et istorum exordio unum singularem, qui prius de <lb/>
            omnibus loqueretur, adposuit. Quo absoluto consequenter ex <lb n="20"/>
            illa quinquepertita distributione tres praecedentes, qui ad <lb/>
            homines pertinent, ita subdiuisit, ut primus sit de pontificibus, <lb/>
            secundus de auguribus, tertius de quindecimuiris sacrorum; <lb/>
            secundos tres ad loca pertinentes, ita ut in uno eorum de <lb/>
            sacellis, altero de sacris aedibus diceret, tertio de locis<lb n="25"/>
            religiosis; tres porro, qui istos sequuntur et ad tempora

<note rend="script" type="footnote"><lb/>
            1 <hi rend="intraline">eim</hi>XVI., cim <hi rend="italic">m. rec., a</hi> 3 qui] quid <hi rend="italic">C al</hi> qui/, d eras, <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            8 idemtidem <hi rend="italic">I;</hi> <unclear>ịḍẹṃ</unclear> identidem <hi rend="italic">q</hi> 10 exibenda, exibentur <hi rend="italic">et sic infra I</hi> <lb/>
            14 ubi exhib. quando exhibeant <hi rend="italic">om. e</hi> 15 quid exhib. <hi rend="italic">om</hi>. bl 16 et malime <lb/>
            <hi rend="italic">ab del p qak f v;</hi> maximeque <hi rend="italic">C</hi> quibus exhibeant, <hi rend="italic">in marg</hi>. m. <hi rend="italic">2</hi> <lb/>
            <lb/>
            quid exhibeant <hi rend="italic">C</hi> 19 <hi rend="intraline">m</hi>priuf, m <hi rend="italic">m. 2, C</hi> 20 conposuit a absolutjo, <lb/>
            j m. 2 in <hi rend="italic">ras., I</hi> 21 quinquepertita <hi rend="italic">codd.;</hi> quinque partita v <lb/>
            <lb/>
            23 <hi rend="intraline">u</hi>aguribuf <hi rend="italic">C</hi> quindecem Cl 24 ut <hi rend="italic">om. q</hi> in <hi rend="italic">om. I</hi> unns <hi rend="italic">1</hi> <lb/>
            <lb/>
            25 altero<hi rend="intraline">v l</hi> tertio<hi rend="intraline">v l</hi> 26 secuntur <hi rend="italic">l</hi> ad <hi rend="italic">sup. lin. e</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="275"/>
            pertinent, id est ad dies festos, ita ut unum eorum faceret <lb/>
            de feriis, alterum de ludis circensibus, de scaenicis tertium; <lb/>
            quartorum trium ad sacra pertinentium uni dedit consecrationes, <lb/>
            alteri sacra priuata, ultimo publica. Hanc uelut pompam <lb/>
             obsequiorum in tribus, qui restant, di ipsi sequuntur extremi, <lb n="5"/>
            quibus iste uniuersus cultus inpensus est: in primo di certi, <lb/>
            in secundo incerti, in tertio cunctorum nouissimo di praecipui <lb/>
            adque selecti. 
</p></div><div n="4" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title type="sub">CAPUT  IIII. </title></ab><ab><title type="sub">Quod ex disputatione Varronis aput cultores deorum antiquiores res humanae quam diuinae reperiantur. </title></ab><p>In hac tota serie pulcherrimae ac subtilissimae distributionis <lb/>
            et distinctionis uitam aeternam frustra quaeri et sperari inpudentissime <lb/>
            uel optari, ex his, quae iam diximus et quae <lb n="15"/>
            deinceps dicenda sunt, cuiuis hominum, qui corde obstinato <lb/>
            sibi non fuerit inimicus, facillime apparet. Vel hominum enim <lb/>
            sunt ista instituta uel daemonum, non quales uocant illi <lb/>
            daemones bonos, sed, ut loquar apertius, inmundorum spirituum <lb/>
             et sine controuersia malignorum, qui noxias opiniones, <lb n="20"/>
            quibus anima humana magis magisque uanescat et incommutabili <lb/>
            aeternaeque ueritati coaptari adque inhaerere non possit, <lb/>
            inuidentia mirabili et occulte inserunt cogitationibus inpiorum <lb/>
            et aperte aliquando ingerunt sensibus et qua possunt fallaci <lb/>
             adtestatione confirmant. Iste ipse Varro propterea se prius <lb n="25"/>
            de rebus humanis, de diuinis autem postea scripsisse testatur, <lb/>
            quod prius extiterint ciuitates, deinde ab eis haec instituta <lb/>
            sint. Vera autem religio non a terrena aliqua ciuitate instituta

<note type="footnote"> 1 id est] istes <hi rend="italic">e</hi> ita ut <hi rend="italic">C q \'V i</hi> ita <hi rend="italic">om. rell. Domb</hi>. 2 oirc., i <hi rend="italic">ex e<lb/>
             corr., C</hi> 3 consecratio <hi rend="italic">e</hi> 5 secuntur <hi rend="italic">Cl 1</hi> 6 est m. <hi rend="italic">1 sup. lin. C</hi> <lb/>
            7 in secundo incerti <hi rend="italic">m. 1 sup. lin. C</hi> 8 felecti, f <hi rend="italic">in ras. litterae i, C</hi> <lb/>
            12 repperiantur <hi rend="italic">C</hi> 13 pulcherrimae-subtilissimae, a <hi rend="italic">m. 2</hi> in <hi rend="italic">ras. C</hi> <lb/>
            distinctionis et distribntionis <hi rend="italic">l</hi> 14 quaerit<hi rend="intraline">o C</hi> 15 obtari et ex <hi rend="italic">1</hi> <lb/>
            <lb/>
            16 <hi rend="intraline">c</hi>deineps <hi rend="italic">C</hi> cuius <hi rend="italic">C dell</hi> 23 cogitatibus <hi rend="italic">e</hi> 27 instituta <hi rend="italic">om. bl</hi> <lb/>
            constituta a </note>

<note type="footnote"> IS. </note> <lb/>
             
<pb n="276"/>
            est, sed plane caelestem ipsa instituit ciuitatem. Eam uero <lb/>
            inspirat et docet uerus Deus, dator uitae aeternae, ueris cultoribus <lb/>
            suis. 
</p><p rend="script">Varronis igitur confitentis ideo se prius de rebus humanis <lb/>
            scripsisse, postea de diuinis, quia diuinae istae ab hominibus<lb n="5"/>
            institutae sunt, haec ratio est: \'Sicut prior est, inquit, pictor <lb/>
            quam tabula picta, prior faber quam aedificium: ita priores <lb/>
            sunt ciuitates quam ea, quae a ciuitatibus instituta sunt). <lb/>
            Dicit autem prius se scripturum fuisse de dis, postea de <lb/>
            hominibus, si de omni natura deorum scriberet, quasi hic<lb n="10"/>
            de aliqua scribat et non de omni, aut uero etiam aliqua, <lb/>
            licet non omnis, deorum natura non prior debeat esse quam <lb/>
            hominum. Quid, quod in illis tribus nouissimis libris deos <lb/>
            certos et incertos et selectos diligenter explicans nullam deorum <lb/>
            naturam praetermittere uidetur? Quid est ergo, quod ait: (Si de<lb n="15"/>
            omni natura deorum et hominum scriberemus, prius diuina absoluissemus, <lb/>
            quam humana adtigissemus\'? Aut enim de omni <lb/>
            natura deorum scribit, aut de aliqua, aut omnino de nulla. <lb/>
            Si de omni, praeponenda utique est rebus humanis; si de <lb/>
            aliqua, quur non etiam ipsa res praecedat humanas? An indigna<lb n="20"/>
            est praeferri etiam uniuersae naturae hominum pars <lb/>
            aliqua deorum? Quod si multum est, ut aliqua pars diuina <lb/>
            praeponatur uniuersis rebus humanis, saltem digna est uel <lb/>
            Romanis. Rerum quippe humanarum libros, non quantum ad <lb/>
            orbem terrarum, sed quantum ad solam Romam pertinet, <lb n="25"/>
            scripsit, quos tamen rerum diuinarum libris se dixit scribendi <lb/>
            ordine merito praetulisse, sicut pictorem tabulae pictae, sicut <lb/>
            fabrum aedificio, apertissime confitens, quod etiam istae res

<note type="footnote"><lb/>
            4 hum<hi rend="intraline">anlf C</hi> 5 ////quia, <hi rend="italic">eraso</hi> quia <hi rend="italic">utpote bis posito, C; idem factum<lb/>
             est u</hi>. 6, <hi rend="italic">ubi</hi> ficut <hi rend="italic">bis erat scriptum</hi> 6 prior] superior <hi rend="italic">l</hi> 8 sunt <lb/>
            instituta <hi rend="italic">v</hi> 9 se prius <hi rend="italic">q v</hi> 10 scriberit <hi rend="italic">Cl</hi> 11 scribat <hi rend="italic">C b\' k,,;</hi> <lb/>
            scribit <hi rend="italic">b2 del (I.;</hi> scripsit <hi rend="italic">p;</hi> scriberet <hi rend="italic">C m. rec. in marg., a f</hi> non <lb/>
            <lb/>
            <hi rend="italic">om. e</hi> 12 <hi rend="intraline">d</hi>eorum <hi rend="italic">C; om</hi>. et 16 obsoluisB. e 17 attegiss. Cl <lb/>
            18 scrip/it, f <hi rend="italic">eras., I</hi> 19 utique est <hi rend="italic">C;</hi> est utique <hi rend="italic">rell. v</hi> 23 saltjm <lb/>
            C2 25 pertinent a </note> <lb/>
             
<pb n="277"/>
            diuinae, sicut pictura, sicut structura, ab hominibus institutae <lb/>
            sint. Restat ut de nulla deorum natura scripsisse intellegatur, <lb/>
            neque hoc aperte dicere uoluisse, sed intellegentibus reliquisse. <lb/>
            Ubi enim dicitur \'non omnis, usitate quidem intellegitur aliqua; <lb/>
            sed potest intellegi et \'nulla\', quoniam quae nulla est nec <lb n="5"/>
            omnis nec aliqua est. Nam, ut ipse dicit, si omnis esset <lb/>
            natura deorum, de qua scriberet, scribendi ordine rebus <lb/>
            humanis praeponenda esset; ut autem et ipso tacente ueritas <lb/>
            clamat, praeponenda esset certe rebus Romanis, etiamsi non <lb/>
            omnis, sed saltem aliqua esset: recte autem postponitur; <lb n="10"/>
            ergo nulla est. Non itaque rebus diuinis anteferre uoluit res <lb/>
            humanas, sed rebus ueris noluit anteferre res falsas. In his <lb/>
            enim, quae scripsit de rebus humanis, secutus est historiam <lb/>
            rerum gestarum; quae autem de his, quas diuinas uocat, quid <lb/>
            nisi opiniones rerum uanarum? Hoc est nimirum, quod uoluit <lb n="15"/>
            subtili significatione monstrare, non solum scribens de his <lb/>
            posterius quam de illis, sed etiam rationem reddens quur id <lb/>
            fecerit. Quam si tacuisset, aliter hoc factum eius ab aliis fortasse <lb/>
            defenderetur. In ea uero ipsa ratione, quam reddidit, <lb/>
            nec aliis quidquam reliquit pro arbitrio suspicari et satis probauit <lb n="20"/>
            homines se praeposuisse institutis hominum, non naturam <lb/>
            hominum naturae deorum. Ita se libros rerum diuinarum non <lb/>
            de ueritate quae pertinet ad naturam, sed de falsitate quae <lb/>
            pertinet ad errorem scripsisse confessus est. Quod apertius <lb/>
            alibi posuit, sicut in quarto libro commemoraui, ex naturae <lb n="25"/>
            formula se scripturum fuisse, si nouam ipse conderet ciuitatem; <lb/>
            quia uero iam ueterem inuenerat, non se potuisse nisi eius <lb/>
            consuetudinem sequi.

<note type="footnote"> 25 c. 31 </note>

<note rend="script" type="footnote"><lb/>
            1 instituta <hi rend="italic">C</hi> 2 sunt <hi rend="italic">e</hi> natura deorum <hi rend="italic">a</hi> 4 intellegetur <hi rend="italic">Z1;</hi> <lb/>
            intellegatur <hi rend="italic">q</hi> 6 huc aliqua <hi rend="italic">e</hi> 7 ordiner<foreign xml:lang="grc">ι̣</foreign>b<foreign xml:lang="grc">̣</foreign>;. <hi rend="italic">m. 2 superscripto</hi> reb\', <hi rend="italic">e</hi> <lb/>
            8 ipsi <hi rend="italic">e</hi> 11 uoluit ......anteferre <hi rend="italic">na. 1 in marg. e</hi> 12 anteferre/, t <lb/>
            <hi rend="italic">eras., C</hi> 14 autem sunt <hi rend="italic">p</hi> 19 ipse <hi rend="italic">Ct e 1</hi> reddit <hi rend="italic">e</hi> 23 //ueritate, <lb/>
            ue <hi rend="italic">eras., C</hi> 25 sicut <hi rend="italic">C rell. v;</hi> sicuti <hi rend="italic">Donib</hi>. 28 consuetudenem C1 </note>
</p><pb n="278"/></div><div n="5" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title type="sub">CAPUT  V. </title></ab><ab><title type="sub">De tribus generibus theologiae secundum Varronem, id est uno fabuloso, altero naturali tertioque ciuili. </title></ab><p>Deinde illud quale est, quod tria genera theologiae dicit <lb n="5"/>
            esse, id est rationis quae de dis explicatur, eorumque unum <lb/>
            mythicon [appellari], alterum physicon, tertium ciuile? Latine <lb/>
            si usus admitteret, genus, quod primum posuit, fabulare <lb/>
            appellaremus; sed fabulosum dicamus; a fabulis enim mythicon <lb/>
            dictum est, quoniam <foreign xml:lang="grc">μυ̃ϑος</foreign> Graece fabula dicitur. Secundum<lb n="10"/>
            autem ut naturale dicatur, iam et consuetudo locutionis admittit. <lb/>
            Tertium etiam ipse Latine enuntiauit, quod ciuile <lb/>
            appellatur. Deinde ait: \'Mythicon appellant, quo maxime <lb/>
            utuntur poetae; physicon, quo philosophi; ciuile, quo populi. <lb/>
            Primum, inquit, quod dixi, in eo sunt multa contra dignitatem<lb n="15"/>
            et naturam inmortalium ficta. In hoc enim est, ut deus alius <lb/>
            ei capite, alius ex femore sit, alius ex guttis sanguinis natus: <lb/>
            in hoc, ut di furati sint, ut adulterarint, ut seruierint homini; <lb/>
            denique in hoc omnia dis adtribuuntur, quae non modo in <lb/>
            hominem, sed etiam quae in contemtissimum hominem cadere <lb n="20"/>
            possunt\'. Hic certe ubi potuit, ubi ausus est, ubi inpunitum <lb/>
            putauit, quanta mendacissimis fabulis naturae deorum fieret <lb/>
            iniuria, sine caligine ullius ambiguitatis expressit. Loquebatur <lb/>
            enim non de naturali theologia, non de ciuili, sed de fabulosa, <lb/>
            quam libere a se putauit esse culpandam. <lb n="25"/>
            
</p><p rend="script">Videamus quid de altera dicat. \'Secundum genus est, inquit, <lb/>
            quod demonstraui, de quo multos libros philosophi reliquerunt;

<note rend="script" type="footnote"> 3 id est <hi rend="italic">C;</hi> i. <hi rend="italic">p;</hi> scilicet <hi rend="italic">qv</hi> 6 de <hi rend="italic">m. 1 sup. lin. C</hi> 7 appellari <lb/>
            <hi rend="italic">om. C;</hi> adpellatur <hi rend="italic">I</hi> 9 mithicon e 10 mithos <hi rend="italic">d</hi> 11 amittit <hi rend="italic">e</hi> <lb/>
            <lb/>
            12 et<foreign xml:lang="grc">̣</foreign>nuntiauit <hi rend="italic">e,</hi><hi rend="intraline">e</hi> nuntiauit <hi rend="italic">I</hi> 13 quod I 14 quo philos.] quo <hi rend="italic">m. 2<lb/>
             ex</hi> qd <hi rend="italic">corr. I</hi> 18 furati, <hi rend="italic">in marg</hi>. fugurati <hi rend="italic">(eie f) e</hi> adulterarillt <lb/>
            <hi rend="italic">codd. praeter dq;</hi> adulterarent <hi rend="italic">d;</hi> adulterauerint <hi rend="italic">qv</hi> 19 denique] deinde <lb/>
            <hi rend="italic">a</hi> in hoc <hi rend="italic">m. rec. in marg. C</hi> diis <hi rend="italic">sup. tin. C</hi> 21 hec <hi rend="italic">d</hi> <lb/>
            <lb/>
            23 anius <hi rend="italic">e</hi> 27 <hi rend="intraline">re</hi>liquerunt <hi rend="italic">I</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="279"/>
            in quibus est, di qui sint, ubi, quod genus, quale; a quodam <lb/>
            tempore an a sempiterno fuerint di; ex igni sint, ut credit <lb/>
            Heraclitus, an ex numeris, ut Pythagoras, an ex atomis, ut <lb/>
            ait Epicurus. Sic alia, quae facilius intra parietes in schola <lb/>
            quam extra in foro ferre possunt aures). Nihil in hoc genere <lb n="5"/>
            culpauit, quod physicon uocant et ad philosophos pertinet, <lb/>
            tantum quod eorum inter se controuersias commemorauit, <lb/>
            per quos facta est dissidentium multitudo sectarum. Remouit <lb/>
            tamen hoc genus a foro, id est a populis; scholis uero et <lb/>
            parietibus clausit. Illud autem primum mendacissimum adque <lb n="10"/>
            turpissimum a ciuitatibus non remouit.s o religiosas aures <lb/>
            populares adque in his etiam Romanas! Quod de dis inmortalibus <lb/>
            philosophi disputant, ferre non possunt; quod uero <lb/>
            poetae canunt et histriones agunt, quia contra dignitatem ac <lb/>
            naturam inmortalium ficta sunt, quia non modo in hominem, <lb n="15"/>
            sed etiam in contemtissimum hominem cadere possunt, non <lb/>
            solum ferunt, sed etiam libenter audiunt. Neque id tantum, <lb/>
            sed dis quoque ipsis haec placere et per haec eos placandos <lb/>
            esse decernunt. 
</p><p>Dixerit aliquis: Haec duo genera mythicon et physicon, id <lb n="20"/>
            est fabulosum adque naturale, discernamus ab hoc ciuili, de <lb/>
            quo nunc agitur, unde illa et ipse discreuit, iamque ipsum <lb/>
            ciuile uideamus qualiter explicet. Video quidem, quur debeat <lb/>
            discerni fabulosum: quia falsum, quia turpe, quia indignum <lb/>
             est. Naturale autem a ciuili uelle discernere quid est aliud <lb n="25"/>
            quam etiam ipsum ciuile fateri esse mendosum? Si enim illud <lb/>
            naturale est, quid habet reprehensionis, ut excludatur? Si autem <lb/>
            hoc quod ciuile dicitur naturale non est, quid habet meriti, <lb/>
            ut admittatur? Haec nempe illa causa est, quare prius scripserit <lb/>
             de rebus humanis, posterius de diuinis, quoniam in diuinis

<note type="footnote"> 1 quale <hi rend="italic">Cp v;</hi> quale <hi rend="italic">estDomb</hi>. ex quo tempore <hi rend="italic">q</hi> 2 a <hi rend="italic">ante</hi> sempit. <hi rend="italic">om. e</hi> <lb/>
            <lb/>
            igne <hi rend="italic">a e</hi> 3 ut <hi rend="italic">ante</hi> Pythag. <hi rend="italic">sup. lin. C; om. d</hi> 4 at <hi rend="italic">C</hi> 8 <hi rend="intraline">t a</hi>quos b <lb/>
            <lb/>
            10 <hi rend="intraline">u</hi>clasit <hi rend="italic">C</hi> 14 quia <hi rend="italic">mas. v;</hi> quae <hi rend="italic">Domb</hi>. 17 sed <hi rend="italic">ont. e1</hi> 22 et <lb/>
            ipsum <hi rend="italic">I</hi> 26 ciuile/, m <hi rend="italic">eras. C</hi> sic <hi rend="italic">p</hi> 27 excludatur <hi rend="italic">codd. praeter <lb/>
            <lb/>
            C, in quo</hi> amoueatur 28 hoc <hi rend="italic">om. p</hi> 29 <hi rend="intraline">d</hi>ammittatur <hi rend="italic">C</hi> </note> <lb n="30"/>
             
<pb n="280"/>
            rebus non naturam, sed hominum instituta secutus est. Intueamur <lb/>
            sane et ciuilem theologian. \'Tertium genus est, inquit, <lb/>
            quod in urbibus ciues, maxime sacerdotes, nosse adque administrare <lb/>
            debent. In quo est, quos deos publice, &lt;quae&gt; <lb/>
            sacra ac sacrificia colere et facere quemque par sit\' Adhuc <lb n="5"/>
            quod sequitur adtendamus. Trima, inquit, theologia maxime <lb/>
            adcommodata est ad theatrum, secunda ad mundum, tertia ad <lb/>
            urbem\'. Quis non uideat, cui palmam dederit? Utique secundae, <lb/>
            quam supra dixit esse philosophorum. Hanc enim pertinere <lb/>
            testatur ad mundum, quo isti nihil esse excellentius opinantur<lb n="10"/>
            in rebus. Duas uero illas theologias, primam et tertiam, <lb/>
            theatri scilicet adque urbis, distinxit an iunxit? Videmus enim <lb/>
            non continuo, quod est urbis, pertinere posse et ad mundum, <lb/>
            quamuis urbes esse uideamus in mundo; fieri enim potest, <lb/>
            ut in urbe secundum falsas opiniones ea colantur et ea<lb n="15"/>
            credantur, quorum in mundo uel extra mundum natura sit <lb/>
            nusquam: theatrum uero ubi est nisi in urbe? Quis theatrum <lb/>
            instituit nisi ciuitas? Propter quid instituit nisi propter ludos <lb/>
            scaenicos? Ubi sunt ludi scaenici nisi in rebus diuinis, de <lb/>
            quibus hi libri tanta sollertia conscribuntur? <lb n="20"/>
            
</p></div><div n="6" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title type="sub">CAPUT  VI. </title></ab><ab><title type="sub">De theologia mythica, id est fabulosa, et de ciuili contra Varronem. </title></ab><p rend="script">0 Marce Varro, cum sis homo omnium acutissimus et <lb/>
            sine ulla dubitatione doctissimus, sed tamen homo, non Deus,

<note rend="script" type="footnote"> 1 naturam <hi rend="italic">Cb1lpo1 t\';</hi> nat. deorum b2 e q at x; deo.; <hi rend="italic">m. fec. in <lb/>
            <lb/>
            marg. C a</hi>intuemur <hi rend="italic">C</hi> 2 sane <hi rend="italic">sup. lin. C</hi> 3 orbibus <hi rend="italic">Cl</hi> 4 quod <lb/>
            deos <hi rend="italic">abpq</hi> quae <hi rend="italic">om. mss</hi>. 5 sacra ac sacrificia <hi rend="italic">Calbdelpq</hi> <lb/>
            colere, <hi rend="italic">m. 1 superscripto</hi> et facere, <hi rend="italic">C;</hi> colere et facere <hi rend="italic">b de lp q;</hi> colere <lb/>
            et sacra ac sacrificia facere <hi rend="italic">a2;</hi> colere, quae sacra et sacrificia facere v <lb/>
            <hi rend="italic">Domb. qui edidit:</hi> quos deos publice * * sacra et sacrificia colere <hi rend="italic">adnotat:<lb/>
             \'fortasse legendum:</hi> publice sacro et sacrificio colere quemque\' <lb/>
            par, <hi rend="italic">superscripto</hi> fas, <hi rend="italic">p</hi> 8 orbem <hi rend="italic">11</hi> 10 iste <hi rend="italic">ei</hi> opinatur <hi rend="italic">e</hi> <lb/>
            12 theatris scilicet atque urbi <hi rend="italic">p</hi> distincxit <hi rend="italic">r d l</hi> an iunxit <hi rend="italic">01 bl <lb/>
            <lb/>
            deplc1 I v;</hi> an adiunxit <hi rend="italic">C2;</hi> adiunxit <hi rend="italic">bl 11 tI. k1;</hi> ac iunx. <hi rend="italic">12;</hi> et <hi rend="intraline">n</hi>adiurit <hi rend="italic">a bs</hi> <lb/>
            18 quod <hi rend="italic">e1</hi> nisi <hi rend="italic">sup. lin. C</hi> </note> <lb n="25"/>
             
<pb n="281"/>
            nec spiritu Dei ad uidenda et adnuntianda diuina in ueritatem <lb/>
            libertatemque subuectus, cernis quidem quam sint res diuinae <lb/>
            ab humanis nugis adque mendaciis dirimendae; sed uitiosissimas <lb/>
            populorum opiniones et consuetudines in superstitionibus <lb/>
            publicis uereris offendere, quas ab deorum natura abhorrere uel <lb n="5"/>
            talium, quales in huius mundi elementis humani animi suspicatur <lb/>
            infirmitas, et sentis ipse, cum eas usquequaque consideras, <lb/>
            et omnis uestra litteratura circumsonat. Quid hic <lb/>
            agit humanum quamuis excellentissimum ingenium? Quid tibi <lb/>
            humana licet multiplex ingensque doctrina in his angustiis <lb n="10"/>
            suffragatur? Naturales deos colere cupis, ciuiles cogeris. Inuenisti <lb/>
            alios fabulosos, in quos liberius quod sentis euomas, <lb/>
            unde et istos ciuiles uelis nolisue perfundas. Dicis quippe <lb/>
            fabulosos adcommodatos esse ad theatrum, naturales ad mundum, <lb/>
            ciuiles ad urbem, cum mundus opus sit diuinum, urbes <lb n="15"/>
            uero et theatra opera sint hominum, nec alii derideantur in <lb/>
            theatris, quam qui adorantur in templis, nec aliis ludos <lb/>
            exhibeatis, quam quibus uictimas immolatis. Quanto liberius <lb/>
            subtiliusque ista diuideres, dicens alios esse deos naturales, <lb/>
             alios ab hominibus institutos, sed de institutis aliud habere <lb n="20"/>
            litteras poetarum, aliud sacerdotum, utrasque tamen ita esse <lb/>
            inter se amicas consortio falsitatis, ut gratae sint utraeque <lb/>
            daemonibus, quibus doctrina inimica est ueritatis! Sequestrata <lb/>
            igitur paululum theologia, quam naturalem uocant, de qua <lb/>
             postea disserendum est, placetne tandem uitam aeternam peti <lb n="25"/>
            aut sperari ab dis poeticis theatricis, ludicris scaenicis? Absit; <lb/>
            immo auertat Deus uerus tam inmanem sacrilegamque dementiam. <lb/>
            Quid? ab eis dis, quibus haec placent et quos haec

<note type="footnote"> 3 nugis] magis <hi rend="italic">e</hi> 5 ab, b <hi rend="italic">eras., C;</hi> a <hi rend="italic">b qt</hi> eorum <hi rend="italic">l</hi> 11 colere//, <lb/>
            re <hi rend="italic">eras., a</hi> cogeres C\' 12 <hi rend="intraline">i</hi>liberus C 13 pdas <hi rend="italic">e</hi> quippe] quoq; <hi rend="italic">l</hi> <lb/>
            15 opus <hi rend="italic">sup. lin. C</hi> 16 derideantur <hi rend="italic">Cabk1;</hi> dirid. <hi rend="italic">d;</hi> deriuantur <hi rend="italic">p;</hi> <lb/>
            dii rideantur <hi rend="italic">rell. v</hi> 17 alios <hi rend="italic">el</hi> 18 exibeatis C\' <hi rend="italic">P</hi> 19 suptil. C <lb/>
            20 aliut C\' 21 littere <hi rend="italic">1</hi> 22 inter se <hi rend="italic">om. C</hi> 23 inimica est doctrina v <lb/>
            26 ab <hi rend="italic">C1pq<foreign xml:lang="grc">α</foreign>;</hi> a <hi rend="italic">CJ a bel \'V</hi> 27 uerus <hi rend="italic">om. I</hi> 28 Quid, <hi rend="italic">superscripto</hi> <lb/>
            m. 2 ut, e </note> <lb/>
             
<pb n="282"/>
            placant, cum eorum illic crimina frequententur, uita aeterna poscenda <lb/>
            est? Nemo, ut arbitror, usque ad tantum praecipitium <lb/>
            furiosissimae inpietatis insanit. Nec fabulosa igitur nec ciuili <lb/>
            theologia sempiternam quisquam adipiscitur uitam. Illa enim <lb/>
            de dis turpia fingendo seminat, haec fauendo metit; illa men- dacia<lb n="5"/>
            spargit, haec colligit; illa res diuinas falsis criminibus <lb/>
            insectatur, haec eorum criminum ludos in diuinis rebus amplectitur; <lb/>
            illa de. dis nefanda figmenta hominum carminibus <lb/>
            personat, haec ea deorum ipsorum festiuitatibus consecrat; <lb/>
            facinora et flagitia numinum illa cantat, haec amat; illa<lb n="10"/>
            prodit aut fingit, haec autem aut adtestatur ueris aut oblectatur <lb/>
            et falsis. Ambae turpes ambaeque damnabiles; sed illa, <lb/>
            quae theatrica est, publicam turpitudinem profitetur; ista, quae <lb/>
            urbana est, illius turpitudine ornatur. Hincine uita aeterna <lb/>
            sperabitur, unde ista breuis temporalisque polluitur? An uero<lb n="15"/>
            uitam polluit consortium nefariorum hominum, si se inserant <lb/>
            adfectionibus et adsensionibus nostris, et uitam non polluit <lb/>
            societas daemonum, qui coluntur criminibus suis? Si ueris, <lb/>
            quam mali! si falsis, quam male! 
</p><p rend="script">Haec cum dicimus, uideri fortasse cuipiam nimis harum <lb n="20"/>
            rerum ignaro potest ea sola de dis talibus maiestati indigna <lb/>
            diuinae et ridicula detestabilia , celebrari, quae poeticis cantantur <lb/>
            carminibus et ludis scaenicis actitantur; sacra uero <lb/>
            illa, quae non histriones, sed sacerdotes agunt, ab omni <lb/>
            esse dedecore purgata et aliena. Hoc si ita esset, numquam <lb n="25"/>
            theatricas turpitudines in eorum honorem quisquam celebrandas <lb/>
            esse censeret, numquam eas ipsi di praeciperent sibimet <lb/>
            exhiberi. Sed ideo nihil pudet ad obsequium deorum talia <lb/>
            gerere in theatris, quia similia geruntur in templis. Denique <lb/>
            cum memoratus auctor ciuilem theologian a fabulosa et <lb n="30"/>
            naturali tertiam quandam sui generis distinguere conaretur,

<note rend="script" type="footnote"> 5 metet <hi rend="italic">Cl</hi> illa <hi rend="italic">om. I</hi> 8 carminibusq; <hi rend="italic">e</hi> 12 ambaeque//// <hi rend="italic">erasis <lb/>
            <lb/>
            aliquot litteris, C</hi> 14 hinccine <hi rend="italic">C e;</hi> hincin <hi rend="italic">l</hi> 17 et affect. a 18 locuntur <lb/>
            <hi rend="italic">e</hi> 19 malis <hi rend="italic">e</hi> 21 indigna maiestati <hi rend="italic">q</hi> 22 ac detest. e <lb/>
            30 autor et. </note> <lb/>
             
<pb n="283"/>
            magis eam ex utraque temperatam quam ab utraque separatam <lb/>
            intellegi uoluit. Ait enim ea, quae scribunt poetae, minus <lb/>
            esse quam ut populi sequi debeant; quae autem philosophi, <lb/>
            plus quam ut ea uulgum scrutari expediat. \'Quae sic abhorrent, <lb/>
            inquit, ut tamen ex utroque genere ad ciuiles rationes adsumta <lb n="5"/>
            sint non pauca. Quare quae erunt communia, una <lb/>
            cum propriis ciuilibus scribemus; e quibus maior societas <lb/>
            debet esse nobis cum philosophis quam cum poetis*. Non <lb/>
            ergo ulla cum poetis. Et tamen alio loco dicit de generationibus <lb/>
            deorum magis ad poetas quam ad physicos fuisse <lb n="10"/>
            populos inclinatos. Hic enim dixit quid fieri debeat, ibi quid <lb/>
            fiat. Physicos dixit utilitatis causa scripsisse, poetas delectationis. <lb/>
            Ac per hoc ea, quae a poetis conscripta populi sequi <lb/>
            non debent, crimina sunt deorum, quae tamen delectant et <lb/>
            populos et deos. Delectationis enim causa, sicut dicit, scribunt <lb n="15"/>
            poetae, non utilitatis; ea tamen scribunt, quae di expetant, <lb/>
            populi exhibeant. 
</p></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>