<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa003.opp-lat3:6.1-6.12</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa003.opp-lat3:6.1-6.12</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa003.opp-lat3"><div n="6" subtype="book" type="textpart"><div n="1" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title type="sub">CAPUT  I. </title></ab><ab><title type="sub">De his, qui dicunt deos a se non propter praesentem uitam coli, sed propter aeternam. </title></ab><p rend="script">Nunc ergo quoniam deinceps, ut promissus ordo expetit, <lb/>
            etiam hi refellendi et docendi sunt, qui non propter istam <lb/>
             uitam, sed propter illam, quae post mortem futura est, deos <lb n="25"/>
            gentium, quos Christiana religio destruit, colendos esse contendunt: <lb/>
            placet a ueridico oraculo sancti psalmi sumere

<note rend="script" type="footnote"><lb/>
            2 pertin., i <hi rend="italic">ex</hi> e <hi rend="italic">corr., C</hi> 10 <hi rend="intraline">f </hi>nosito <hi rend="italic">C</hi> 11 ut <hi rend="italic">editur Cb1dlpa1 f;</hi> <lb/>
            postulabat satisfecisse <hi rend="italic">a b*eqa?kv;</hi> satisfecisse <hi rend="italic">m. 2 margini adscript. C</hi> <lb/>
            13 religione CI de <hi rend="italic">om. 01</hi> 16 fauentibus etiam <hi rend="italic">v</hi> fabentibus Ci <lb/>
            uaesana <hi rend="italic">C d</hi> possidit <hi rend="italic">01;</hi> possidet <hi rend="italic">CJ a</hi> 18 temeritatis, <hi rend="italic">in margine</hi> <lb/>
            uanitatis <hi rend="italic">e</hi> 24 et docendi] docendiq;, q; <hi rend="italic">m. 2, i</hi> 26 crist. <hi rend="italic">I</hi> 27 placuit <lb/>
            <hi rend="italic">I</hi> a <hi rend="italic">om. C\'</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="268"/>
            exordium disputationis meae: Beatus, cuius est Dominus <lb/>
            Deus spes ipsius et non respexit in uanitates et <lb/>
            insanias mendaces. Verum tamen in omnibus uanitatibus <lb/>
            insaniisque mendacibus longe tolerabilius philosophi audiendi <lb/>
            sunt, quibus displicuerunt istae opiniones erroresque populorum. <lb n="5"/>
            qui populi constituerunt simulacra numinibus multaque de <lb/>
            his, quos deos inmortales uocant, falsa adque indigna siue <lb/>
            finxerunt siue ficta crediderunt. et credita eorum cultui sacrorumque <lb/>
            ritibus miscuerunt. Cum his hominibus, qui, etsi non <lb/>
            libere praedicando, saltem utcumque in disputationibus mussitando,<lb n="10"/>
            talia se inprobare testati sunt, non usque adeo inconuenienter <lb/>
            quaestio ista tractatur: utrum non unum Deum, <lb/>
            qui fecit omnem spiritalem corporalemque creaturam, propter <lb/>
            uitam, quae post mortem futura est, coli oporteat, sed multos <lb/>
            deos, quos ab illo uno factos et sublimiter conlocatos quidam <lb n="15"/>
            eorundem philosophorum ceteris excellentiores nobilioresque <lb/>
            senserunt. 
</p><p>Ceterum quis ferat dici adque contendi deos illos, quorum <lb/>
            in quarto libro quosdam commemoraui, quibus singulis singula <lb/>
            rerum exiguarum distribuuntur officia, uitam aeternam cuique <lb n="20"/>
            praestare? An uero peritissimi illi et acutissimi uiri, qui se <lb/>
            pro magno beneficio conscripta docuisse gloriantur, ut sciretur <lb/>
            quare cuique deo supplicandum esset, quid a quoque esset <lb/>
            petendum, ne absurditate turpissima, qualis ioculariter in <lb/>
            mimo fieri solet, peteretur a Libero aqua, a Lymphis uinum, <lb n="25"/>
            auctores erunt cuipiam hominum dis inmortalibus supplicanti, <lb/>
            ut, cum a Lymphis petierit uinum eique responderint: Nos

<note type="footnote"> 1 Ps. 39, 5 19 c. 11 et 21 </note>

<note type="footnote"> 1 meae, eae <hi rend="italic">in ras. C</hi> beatus <hi rend="italic">superscripto m</hi>. 2 uir <hi rend="italic">e</hi> 2 spes <lb/>
            <hi rend="italic">m. rec. in fine uersus l</hi> uanitate <hi rend="italic">01</hi> 4 filos. I; phylos. <hi rend="italic">e</hi> i his <lb/>
            <hi rend="italic">codd.;</hi> eis <hi rend="italic">v</hi> 8 fin/xerunt, <hi rend="italic">eras</hi>. c, <hi rend="italic">l</hi> 9 his ergo hom. <hi rend="italic">b2qa2k</hi> <lb/>
            r <lb/>
            10 saltim <hi rend="italic">02 d</hi> 13 piritalem <hi rend="italic">C</hi> creturam Cx 16 erundem Cl <lb/>
            19 <hi rend="italic">sq. ut editur C;</hi> rerum exig. singulis singula <hi rend="italic">rell. v Domb</hi>. 20 cuique <lb/>
            <hi rend="italic">Cab de pj</hi> cuiquam <hi rend="italic">Iqv Domb</hi>. 21 perit. illi <hi rend="italic">codd.;</hi> illi perit. r <lb/>
            23 quoque <hi rend="italic">m. 2 in</hi> quoquam <hi rend="italic">corr. C</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="269"/>
            aquam habemus, hoc a Libero. pete, possit recte dicere: Si <lb/>
            uinum non habetis, saltem date mihi uitam aeternam? Quid <lb/>
            hac absurditate monstruosius? Nonne illae cachinnantes (solent <lb/>
            enim esse ad risum faciles), si non adfectent fallere ut daemones, <lb/>
            supplici respondebunt:s o homo, putasne in potestate <lb n="5"/>
            nos habere uitam, quas audis non habere uel uitem? Inpudentissimae <lb/>
            igitur stultitiae est uitam aeternam a talibus dis <lb/>
            petere uel sperare, qui uitae huius aerumnosissimae adque <lb/>
            breuissimae et si qua ad eam pertinent adminiculandam adque <lb/>
            fulciendam ita singulas particulas tueri adseruntur, ut, si id, <lb n="10"/>
            quod sub alterius tutela ac potestate est, petatur ab altero, <lb/>
            tam sit inconueniens et absurdum, ut mimicae scurrilitati <lb/>
            uideatur esse simillimum. Quod cum fit a scientibus mimis, <lb/>
            digne ridentur in theatro; cum uero a nescientibus stultis, <lb/>
            dignius inridentur in mundo. Cui ergo deo uel deae propter <lb n="15"/>
            quid supplicaretur, quantum ad illos deos adtinet quos instituerunt <lb/>
            ciuitates, a doctis sollerter inuentum memoriaeque <lb/>
            mandatum est: quid a Libero, uerbi gratia, quid a Lymphis, <lb/>
            quid a Vulcano ac sic a ceteris, quos partim commemoraui <lb/>
            in quarto libro, partim praetereundos putaui. Porro si a Cerere <lb n="20"/>
            uinum, a Libero panem, a Vulcano aquam, a Lymphis ignem <lb/>
            petere erroris est: quanto maioris deliramenti esse intellegi <lb/>
            debet, si cuiquam istorum pro uita supplicetur aeterna! 
</p><p>Quam ob rem si, cum de regno terreno quaereremus, quosnam <lb/>
             illud deos uel deas hominibus credendum esset posse <lb n="25"/>
            conferre, discussis omnibus longe alienum a ueritate monstratum <lb/>
            est a quoquam istorum multorum numinum adque falsorum

<note type="footnote"> 4 Verg. Ecl. 3, 9 </note>

<note type="footnote"> 1 pOllet <hi rend="italic">C</hi> 2 saltim C2 3 monstruosius <hi rend="italic">adeIpqa,\'</hi> monstrosias <lb/>
            <hi rend="italic">C Domb</hi>. illae om. <hi rend="italic">b</hi> excach. a 5 suppliciter -<hi rend="italic">I</hi> in <hi rend="italic">om. I</hi> <lb/>
            <lb/>
            9 ammin. <hi rend="italic">e</hi> 10 adserunt <hi rend="italic">I</hi> 12 mimica <hi rend="intraline">r</hi>scurilitate <hi rend="italic">I</hi> 13 aCev; ab <lb/>
            <lb/>
            <hi rend="italic">ablp Domb.;</hi> ab a q 16 attinent e 17 ciuitatis C1 <hi rend="intraline">i</hi>docti <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            19. 21 uulgano <hi rend="italic">Vd</hi> 19 commemoraui... partim <hi rend="italic">om. e\'</hi> 20 praeter <lb/>
            enndos, praeter <hi rend="italic">sup. lin. a</hi> 21 a Vulc.] aut uulc. <hi rend="italic">C</hi> 26 91!l:omnibuC, <lb/>
            om in <hi rend="italic">fine ttersus delet., C</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="270"/>
            saltem regna terrena existimare constitui: nonne insanissimae <lb/>
            inpietatis est, si aeterna uita, quae terrenis omnibus regnis <lb/>
            sine ulla dubitatione uel conparatione praeferenda est, ab <lb/>
            istorum quoquam dari cuiquam posse credatur? Neque enim <lb/>
            propterea di tales uel terrenum regnum dare non posse uisi<lb n="5"/>
            sunt, quia illi magni et excelsi sunt, hoc quiddam paruum <lb/>
            et abiectum, quod non dignarentur in tanta sublimitate curare; <lb/>
            sed quantumlibet consideratione fragilitatis humanae caducos <lb/>
            apices terreni regni merito quisque contemnat, illi di tales <lb/>
            apparuerunt, ut indignissimi uiderentur, quibus danda adque<lb n="10"/>
            seruanda deberent uel ista committi. Ac per hoc, si (ut <lb/>
            superiora proximis duobus libris pertractata docuerunt) nullus <lb/>
            deus ex illa turba uel quasi plebeiorum uel quasi procerum <lb/>
            deorum idoneus est regna mortalia mortalibus dare, quanto <lb/>
            minus potest inmortales ex mortalibus facere! <lb n="15"/>
            
</p><p rend="script">- Huc accedit, quia, si iam cum illis agimus, qui non propter <lb/>
            istam, sed propter uitam quae post mortem futura est existimant <lb/>
            colendos deos, iam nec propter illa saltem, quae deorum <lb/>
            talium potestati tamquam dispertita et propria non ratione <lb/>
            ueritatis, sed uanitatis opinione tribuuntur, omnino colendi<lb n="20"/>
            sunt, sicut credunt hi, qui cultum eorum uitae huius mortalis <lb/>
            utilitatibus necessarium esse contendunt; contra quos <lb/>
            iam quinque praecedentibus uoluminibus satis, quantum potui, <lb/>
            disputaui. Quae cum ita sint, si eorum, qui colerent <lb/>
            deam Iuuentatem, aetas ipsa floreret insignius, contemtores <lb n="25"/>
            autem eius uel intra annos occumberent iuuentutis, uel in <lb/>
            ea tamquam senili torpore frigescerent; si malas cultorum <lb/>
            suorum speciosius et festiuius Fortuna barbata uestiret, a <lb/>
            quibus autem sperneretur, glabros aut male barbatos

<note rend="script" type="footnote">1 saltim CY 3 praefe//renda, re <hi rend="italic">eras., C</hi> 4 cui/quam, i ira <hi rend="italic">ras. <lb/>
            <lb/>
            litterae</hi> m, <hi rend="italic">C</hi> 7 abictum <hi rend="italic">C</hi> 11 Hac b1 si ut] sicut <hi rend="italic">C 621</hi> 15 facere] <lb/>
            dare <hi rend="italic">e</hi> 18 illa/, m <hi rend="italic">eras., C</hi> saltim <hi rend="italic">C2</hi> 20 ueretatis C1 <lb/>
            <lb/>
            opinioni e2 21 mortali<hi rend="intraline">futilt</hi>,tatibus <hi rend="italic">C</hi> 23 quinqu/e, a <hi rend="italic">eras., C</hi> 25 deam <lb/>
            <lb/>
            <hi rend="italic">om. e1</hi> 26 anno<hi rend="intraline">f C</hi> iuuentis <hi rend="italic">e</hi> 27 <hi rend="intraline">fes</hi>frigerent, fce m. <hi rend="italic">rec. suprascript.,<lb/>
             </hi> C ma//laf, cu <hi rend="italic">ut uidetur eras., e</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="271"/>
            uideremus: etiam sic rectissime diceremus huc usque istas deas <lb/>
            singulas posse, suis officiis quodam modo limitatas, ac per <lb/>
            hoc nec a Iuuentate oportere peti uitam aeternam, quae non <lb/>
            daret barbam, nec a Fortuna barbata boni aliquid post hanc <lb/>
            uitam esse sperandum, cuius in hac uita potestas nulla esset, <lb n="5"/>
            ut eandem saltem aetatem, quae barba induitur, ipsa praestaret. <lb/>
            Nunc uero cum earum cultus nec propter ista ipsa, quae <lb/>
            putant eis subdita, sit necessarius, quia et multi colentes <lb/>
            Iuuentatem deam minime in illa aetate uiguerunt, et multi <lb/>
            non eam colentes gaudent robore iuuentutis, itemque multi <lb n="10"/>
            Fortunae barbatae supplices ad nullam uel deformem barbam <lb/>
            peruenire potuerunt, et si qui eam pro barba inpetranda <lb/>
            uenerantur, a barbatis eius contemtoribus inridentur: itane <lb/>
            desipit cor humanum, ut, quorum deorum cultum propter ista <lb/>
            ipsa temporalia et cito praetereuntia munera, quibus singulis <lb n="15"/>
            singuli praeesse perhibentur, inanem ludibriosumque cognoscit, <lb/>
            propter uitam aeternam credat esse fructuosum? Hanc dare <lb/>
            illos posse nec hi dicere ausi sunt, qui eis, ut ab insipientibus <lb/>
            populis colerentur, ista opera temporalia, quoniam nimis multos <lb/>
            putarunt, ne quisquam eorum sederet otiosus, minutatim <lb n="20"/>
            diuisa tribuerunt. 
</p></div><div n="2" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title type="sub">CAPUT  II. </title></ab><ab><title type="sub">Quid Varronem de dis gentium sensisse credendum sit. quorum talia et genera et sacra detexit, ut reuerentius cum eis ageret, si de illis omnino reticeret. </title></ab><p rend="script">Quis Marco Varrone curiosius ista quaesiuit? quis inuenit <lb/>
            doctius? quis considerauit adtentius? quis distinxit acutius?

<note rend="script" type="footnote"> : : f r <lb/>
            2 posse sais, <hi rend="italic">in margine:</hi> at fe eiuf, e sui<hi rend="intraline">f C</hi> pe<hi rend="intraline">r C</hi> 3 iuuen- <lb/>
            <lb/>
            tate <hi rend="italic">l</hi> 4 <hi rend="intraline">ba</hi>barata <hi rend="italic">l</hi> boni <hi rend="italic">m. 1 sup. lin. C</hi> 5 esse] poffe <hi rend="italic">I</hi> 6 saltim <lb/>
            C2 7 uero, er <hi rend="italic">m. 2 in ras. C</hi> ista ipsa <hi rend="italic">a b de p q Domb.;</hi> <lb/>
            ipsa ista <hi rend="italic">!o&lt;;</hi> ista <hi rend="italic">om. C</hi> 9 iuuentutem <hi rend="italic">I</hi> 11 fortunae m. <hi rend="italic">a ex</hi> futurae <lb/>
            <hi rend="italic">corr. C</hi> 12 peruenientes, entes <hi rend="italic">m. 2 in ras., e</hi> potuerunt <hi rend="italic">usque ad</hi> <lb/>
            uenerantur om. <hi rend="italic">e</hi> imperanda <hi rend="italic">01</hi> 15 ipsa <hi rend="italic">om. p</hi> 20 putauerunt v <lb/>
            24 et genera detexit et sacra <hi rend="italic">p</hi> 27 Marco <hi rend="italic">adel;</hi> M. <hi rend="italic">C</hi> 28 quis distincxit <lb/>
            accutias pleniusque quod scripsit <hi rend="italic">m. 1 in marg. e</hi> distincxit <hi rend="italic">I</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="272"/>
            quis diligentius pleniusque conscripsit? Qui tametsi minus <lb/>
            est suauis eloquio, doctrina tamen adque sententiis ita refertus <lb/>
            est, ut in omni eruditione, quam nos saecularem, illi autem <lb/>
            liberalem uocant, studiosum rerum tantum iste doceat, quantum <lb/>
            studiosum -uerborum Cicero delectat. Denique et ipse [Tullius]<lb n="5"/>
            huic tale testimonium perhibet, ut in libris Academicis dicat <lb/>
            eam, quae ibi uersatur, disputationem se habuisse cum Marco <lb/>
            Varrone, (homine, inquit, omnium facile acutissimo et sine <lb/>
            ulla dubitatione doctissimo). Non ait \'eloquentissimo\' uel <lb/>
            (facundissimo), quoniam re uera in hac facultate multum inpar<lb n="10"/>
            est; sed \'omnium, inquit, facile acutissimo), et in eis libris. <lb/>
            id est Academicis, ubi cuncta dubitanda esse contendit, addidit <lb/>
            \'sine ulla dubitatione doctissimo\'. Profecto de hac re sic erat <lb/>
            certus, ut auferret dubitationem, quam solet in omnibus adhibere, <lb/>
            tamquam de hoc uno etiam pro Academicorum dubitatione<lb n="15"/>
            disputaturus se Academicum fuisset oblitus. In primo <lb/>
            autem libro cum eiusdem Varronis litteraria opera praedicaret: <lb/>
            \'Nos, inquit, in nostra urbe peregrinantes errantesque tamquam <lb/>
            hospites tui libri quasi domum reduxerunt, ut possemus <lb/>
            aliquando qui et ubi essemus agnoscere. Tu aetatem patriae, <lb n="20"/>
            tu descriptiones temporum, tu sacrorum iura. tu sacerdotum, <lb/>
            tu domesticam, tu publicam disciplinam, tu sedem regionum <lb/>
            locorum, tu omnium diuinarum humanarumque rerum nomina <lb/>
            genera, officia causas aperuisti.\' Iste igitur uir tam insignis excellentisque <lb/>
            peritiae et, quod de illo etiam Terentianus elegantissimo <lb n="25"/>
            uel\'siculo breuiter ait: <lb/>

<quote><l>Vir doctissimus undecumque Varro, </l><lb/></quote>



<note type="footnote"> 16 c. 8 27 Metr. 2846 </note>

<note type="footnote"> 1 planiusque <hi rend="italic">a bl k</hi> 4 ista C 5 et <hi rend="italic">om. q</hi> [Tullius] <hi rend="italic">om. Cdlp a</hi> * <lb/>
            n <lb/>
            6. 12. 16 achadem. <hi rend="italic">Cel</hi> 7 eadem l 12 addit <hi rend="italic">f</hi> 13 sic cicero <lb/>
            erat <hi rend="italic">a</hi> 18 in m. <hi rend="italic">1 sup. lin. I</hi> urbe, u <hi rend="italic">ex</hi> o <hi rend="italic">corr. C</hi> 19 hospites, <lb/>
            i <hi rend="italic">ex</hi> e <hi rend="italic">corr., C</hi> possemus, e <hi rend="italic">ex</hi> i <hi rend="italic">corr. C</hi> 21 discript. <hi rend="italic">I</hi> 22 disciplinam <lb/>
            <hi rend="italic">m. rec. in marg. C</hi> sedem <hi rend="italic">b2 e;</hi> sedum C\' <hi rend="italic">bl d lpl kf;</hi> sedium <lb/>
            C2 <hi rend="italic">ap1 q a</hi> 27 Varro .. multa <hi rend="italic">ont. d</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="273"/>
            qui tam multa legit, ut aliquid ei scribere uacuisse miremur; <lb/>
            tam multa scripsit, quam multa uix quemquam legere potuisse <lb/>
            credamus: iste, inquam, uir tantus ingenio tantusque doctrina, <lb/>
            si rerum uelut diuinarum, de quibus scribit, obpugnator esset <lb/>
             adque destructor easque non ad religionem, sed ad superstitionem <lb n="5"/>
            diceret pertinere, nescio utrum tam multa in eis <lb/>
            ridenda contemnenda detestanda conscriberet. Cum uero deos <lb/>
            eosdem ita coluerit colendosque censuerit, ut in eo ipso opere <lb/>
            litterarum suarum dicat se timere ne pereant, non incursu <lb/>
            hostili, sed ciuium neglegentia, de qua illos uelut ruina <lb n="10"/>
            liberari a se dicit et in memoria bonorum per eius modi <lb/>
            libros recondi adque seruari utiliore cura, quam <hi rend="italic">qua</hi> Metellus <lb/>
            de incendio sacra Vestalia et Aeneas de Troiano excidio <lb/>
            penates liberasse praedicatur; et tamen ea legenda saeculis <lb/>
            prodit, quae a sapientibus et insipientibus merito abicienda et <lb n="15"/>
            ueritati religionis inimicissima iudicentur: quid existimare debemus <lb/>
            nisi hominem acerrimum ac peritissimum, non tamen <lb/>
            sancto Spiritu liberum, obpressum fuisse suae ciuitatis consuetudine <lb/>
            ac legibus, et tamen ea quibus mouebatur sub specie <lb/>
             commendandae religionis tacere noluisse. <lb n="20"/>
            
</p></div><div n="3" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title type="sub">CAPUT  III. </title></ab><ab><title type="sub">Quae sit partitio Varronis librorum suorum, quos de antiquitatibus rerum humanarum diuinarumque conposuit. </title></ab><p rend="script">Quadraginta et unum libros scripsit antiquitatum; hos in <lb n="25"/>
            res humanas diuinasque diuisit, rebus humanis uiginti quinque,

<note type="footnote"><lb/>
            1 <hi rend="intraline">m</hi>tamulta <hi rend="italic">C</hi> aliqui<hi rend="intraline">d C</hi> aliqeia<hi rend="intraline">uid d</hi> uacuisse <hi rend="italic">aeIatk f</hi> Domb <lb/>
            uaca//sse, ui <hi rend="italic">eras., b;</hi> uacasse <hi rend="italic">Cdq a2 v;</hi> uacuum fuisse <hi rend="italic">p</hi> 4 scripsit <lb/>
            <hi rend="italic">Ipq</hi> 5 distructor It relegionem <hi rend="italic">Cl</hi> 7 deos m. <hi rend="italic">2 in ras. e</hi> <lb/>
            <lb/>
            9 temere at <hi rend="intraline">a</hi>perent <hi rend="italic">a</hi> 11 huins modi v 12 qua <hi rend="italic">post</hi> quam <hi rend="italic">inse- <lb/>
            <lb/>
            rendum este duxi</hi> 13 <hi rend="intraline">ne</hi>aeaf <hi rend="italic">C</hi> 14 praedicantur <hi rend="italic">abv</hi> 15 a] ea C1 <lb/>
            <lb/>
            16 <hi rend="intraline">a</hi>indicentur, a m. 2, <hi rend="italic">C em</hi>debuf <hi rend="italic">I</hi> 17 ac perit.] apertissimum <hi rend="italic">e</hi> <lb/>
            <lb/>
            18 consuitudine <hi rend="italic">01</hi> 19 <hi rend="intraline">b</hi>moueatur <hi rend="italic">C</hi> 20 releg. Cl 25 et unum <hi rend="italic">Cbpqv;</hi> <lb/>
            et om. <hi rend="italic">Domb</hi>. 26 humanis <hi rend="italic">m. 1 sup. lin. C</hi> XXV. <hi rend="italic">a</hi> quattuor e </note>

<note type="footnote"> XXXX Ang. opera Sectio V pars I. </note>

<note type="footnote">18 </note> <lb/>
             
<pb n="274"/>
            diuinis sedecim tribuit, istam secutus in ea partitione rationem, <lb/>
            ut rerum humanarum libros senos quattuor partibus daret. <lb/>
            Intendit enim qui agant, ubi agant, quando agant, quid agant. <lb/>
            In sex itaque primis de hominibus scripsit, in secundis sex <lb/>
            de locis, sex tertios de temporibus, sex quartos eosdemque<lb n="5"/>
            postremos de rebus absoluit. Quater autem seni uiginti et <lb/>
            quattuor fiunt. Sed unum singularem, qui communiter prius <lb/>
            de omnibus loqueretur, in capite posuit. In diuinis identidem <lb/>
            rebus eadem ab illo diuisionis forma seruata est, quantum <lb/>
            adtinet ad ea, quae dis exhibenda sunt. Exhibentur enim ab <lb n="10"/>
            hominibus in locis et temporibus sacra. Haec quattuor, quae <lb/>
            dixi, libris conplexus est ternis: nam tres priores de hominibus <lb/>
            scripsit, sequentes de locis, tertios de temporibus, quartos de <lb/>
            sacris, etiam hic, qui exhibeant, ubi exhibeant, quando exhibeant, <lb/>
            quid exhibeant, subtilissima distinctione commendans. Sed quia<lb n="15"/>
            oportebat dicere et maxime id expectabatur, quibus exhibeant, <lb/>
            de ipsis quoque dis tres conscripsit extremos, ut quinquies <lb/>
            terni quindecim fierent. Sunt autem omnes, ut diximus, sedecim, <lb/>
            quia et istorum exordio unum singularem, qui prius de <lb/>
            omnibus loqueretur, adposuit. Quo absoluto consequenter ex <lb n="20"/>
            illa quinquepertita distributione tres praecedentes, qui ad <lb/>
            homines pertinent, ita subdiuisit, ut primus sit de pontificibus, <lb/>
            secundus de auguribus, tertius de quindecimuiris sacrorum; <lb/>
            secundos tres ad loca pertinentes, ita ut in uno eorum de <lb/>
            sacellis, altero de sacris aedibus diceret, tertio de locis<lb n="25"/>
            religiosis; tres porro, qui istos sequuntur et ad tempora

<note rend="script" type="footnote"><lb/>
            1 <hi rend="intraline">eim</hi>XVI., cim <hi rend="italic">m. rec., a</hi> 3 qui] quid <hi rend="italic">C al</hi> qui/, d eras, <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            8 idemtidem <hi rend="italic">I;</hi> <unclear>ịḍẹṃ</unclear> identidem <hi rend="italic">q</hi> 10 exibenda, exibentur <hi rend="italic">et sic infra I</hi> <lb/>
            14 ubi exhib. quando exhibeant <hi rend="italic">om. e</hi> 15 quid exhib. <hi rend="italic">om</hi>. bl 16 et malime <lb/>
            <hi rend="italic">ab del p qak f v;</hi> maximeque <hi rend="italic">C</hi> quibus exhibeant, <hi rend="italic">in marg</hi>. m. <hi rend="italic">2</hi> <lb/>
            <lb/>
            quid exhibeant <hi rend="italic">C</hi> 19 <hi rend="intraline">m</hi>priuf, m <hi rend="italic">m. 2, C</hi> 20 conposuit a absolutjo, <lb/>
            j m. 2 in <hi rend="italic">ras., I</hi> 21 quinquepertita <hi rend="italic">codd.;</hi> quinque partita v <lb/>
            <lb/>
            23 <hi rend="intraline">u</hi>aguribuf <hi rend="italic">C</hi> quindecem Cl 24 ut <hi rend="italic">om. q</hi> in <hi rend="italic">om. I</hi> unns <hi rend="italic">1</hi> <lb/>
            <lb/>
            25 altero<hi rend="intraline">v l</hi> tertio<hi rend="intraline">v l</hi> 26 secuntur <hi rend="italic">l</hi> ad <hi rend="italic">sup. lin. e</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="275"/>
            pertinent, id est ad dies festos, ita ut unum eorum faceret <lb/>
            de feriis, alterum de ludis circensibus, de scaenicis tertium; <lb/>
            quartorum trium ad sacra pertinentium uni dedit consecrationes, <lb/>
            alteri sacra priuata, ultimo publica. Hanc uelut pompam <lb/>
             obsequiorum in tribus, qui restant, di ipsi sequuntur extremi, <lb n="5"/>
            quibus iste uniuersus cultus inpensus est: in primo di certi, <lb/>
            in secundo incerti, in tertio cunctorum nouissimo di praecipui <lb/>
            adque selecti. 
</p></div><div n="4" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title type="sub">CAPUT  IIII. </title></ab><ab><title type="sub">Quod ex disputatione Varronis aput cultores deorum antiquiores res humanae quam diuinae reperiantur. </title></ab><p>In hac tota serie pulcherrimae ac subtilissimae distributionis <lb/>
            et distinctionis uitam aeternam frustra quaeri et sperari inpudentissime <lb/>
            uel optari, ex his, quae iam diximus et quae <lb n="15"/>
            deinceps dicenda sunt, cuiuis hominum, qui corde obstinato <lb/>
            sibi non fuerit inimicus, facillime apparet. Vel hominum enim <lb/>
            sunt ista instituta uel daemonum, non quales uocant illi <lb/>
            daemones bonos, sed, ut loquar apertius, inmundorum spirituum <lb/>
             et sine controuersia malignorum, qui noxias opiniones, <lb n="20"/>
            quibus anima humana magis magisque uanescat et incommutabili <lb/>
            aeternaeque ueritati coaptari adque inhaerere non possit, <lb/>
            inuidentia mirabili et occulte inserunt cogitationibus inpiorum <lb/>
            et aperte aliquando ingerunt sensibus et qua possunt fallaci <lb/>
             adtestatione confirmant. Iste ipse Varro propterea se prius <lb n="25"/>
            de rebus humanis, de diuinis autem postea scripsisse testatur, <lb/>
            quod prius extiterint ciuitates, deinde ab eis haec instituta <lb/>
            sint. Vera autem religio non a terrena aliqua ciuitate instituta

<note type="footnote"> 1 id est] istes <hi rend="italic">e</hi> ita ut <hi rend="italic">C q \'V i</hi> ita <hi rend="italic">om. rell. Domb</hi>. 2 oirc., i <hi rend="italic">ex e<lb/>
             corr., C</hi> 3 consecratio <hi rend="italic">e</hi> 5 secuntur <hi rend="italic">Cl 1</hi> 6 est m. <hi rend="italic">1 sup. lin. C</hi> <lb/>
            7 in secundo incerti <hi rend="italic">m. 1 sup. lin. C</hi> 8 felecti, f <hi rend="italic">in ras. litterae i, C</hi> <lb/>
            12 repperiantur <hi rend="italic">C</hi> 13 pulcherrimae-subtilissimae, a <hi rend="italic">m. 2</hi> in <hi rend="italic">ras. C</hi> <lb/>
            distinctionis et distribntionis <hi rend="italic">l</hi> 14 quaerit<hi rend="intraline">o C</hi> 15 obtari et ex <hi rend="italic">1</hi> <lb/>
            <lb/>
            16 <hi rend="intraline">c</hi>deineps <hi rend="italic">C</hi> cuius <hi rend="italic">C dell</hi> 23 cogitatibus <hi rend="italic">e</hi> 27 instituta <hi rend="italic">om. bl</hi> <lb/>
            constituta a </note>

<note type="footnote"> IS. </note> <lb/>
             
<pb n="276"/>
            est, sed plane caelestem ipsa instituit ciuitatem. Eam uero <lb/>
            inspirat et docet uerus Deus, dator uitae aeternae, ueris cultoribus <lb/>
            suis. 
</p><p rend="script">Varronis igitur confitentis ideo se prius de rebus humanis <lb/>
            scripsisse, postea de diuinis, quia diuinae istae ab hominibus<lb n="5"/>
            institutae sunt, haec ratio est: \'Sicut prior est, inquit, pictor <lb/>
            quam tabula picta, prior faber quam aedificium: ita priores <lb/>
            sunt ciuitates quam ea, quae a ciuitatibus instituta sunt). <lb/>
            Dicit autem prius se scripturum fuisse de dis, postea de <lb/>
            hominibus, si de omni natura deorum scriberet, quasi hic<lb n="10"/>
            de aliqua scribat et non de omni, aut uero etiam aliqua, <lb/>
            licet non omnis, deorum natura non prior debeat esse quam <lb/>
            hominum. Quid, quod in illis tribus nouissimis libris deos <lb/>
            certos et incertos et selectos diligenter explicans nullam deorum <lb/>
            naturam praetermittere uidetur? Quid est ergo, quod ait: (Si de<lb n="15"/>
            omni natura deorum et hominum scriberemus, prius diuina absoluissemus, <lb/>
            quam humana adtigissemus\'? Aut enim de omni <lb/>
            natura deorum scribit, aut de aliqua, aut omnino de nulla. <lb/>
            Si de omni, praeponenda utique est rebus humanis; si de <lb/>
            aliqua, quur non etiam ipsa res praecedat humanas? An indigna<lb n="20"/>
            est praeferri etiam uniuersae naturae hominum pars <lb/>
            aliqua deorum? Quod si multum est, ut aliqua pars diuina <lb/>
            praeponatur uniuersis rebus humanis, saltem digna est uel <lb/>
            Romanis. Rerum quippe humanarum libros, non quantum ad <lb/>
            orbem terrarum, sed quantum ad solam Romam pertinet, <lb n="25"/>
            scripsit, quos tamen rerum diuinarum libris se dixit scribendi <lb/>
            ordine merito praetulisse, sicut pictorem tabulae pictae, sicut <lb/>
            fabrum aedificio, apertissime confitens, quod etiam istae res

<note type="footnote"><lb/>
            4 hum<hi rend="intraline">anlf C</hi> 5 ////quia, <hi rend="italic">eraso</hi> quia <hi rend="italic">utpote bis posito, C; idem factum<lb/>
             est u</hi>. 6, <hi rend="italic">ubi</hi> ficut <hi rend="italic">bis erat scriptum</hi> 6 prior] superior <hi rend="italic">l</hi> 8 sunt <lb/>
            instituta <hi rend="italic">v</hi> 9 se prius <hi rend="italic">q v</hi> 10 scriberit <hi rend="italic">Cl</hi> 11 scribat <hi rend="italic">C b\' k,,;</hi> <lb/>
            scribit <hi rend="italic">b2 del (I.;</hi> scripsit <hi rend="italic">p;</hi> scriberet <hi rend="italic">C m. rec. in marg., a f</hi> non <lb/>
            <lb/>
            <hi rend="italic">om. e</hi> 12 <hi rend="intraline">d</hi>eorum <hi rend="italic">C; om</hi>. et 16 obsoluisB. e 17 attegiss. Cl <lb/>
            18 scrip/it, f <hi rend="italic">eras., I</hi> 19 utique est <hi rend="italic">C;</hi> est utique <hi rend="italic">rell. v</hi> 23 saltjm <lb/>
            C2 25 pertinent a </note> <lb/>
             
<pb n="277"/>
            diuinae, sicut pictura, sicut structura, ab hominibus institutae <lb/>
            sint. Restat ut de nulla deorum natura scripsisse intellegatur, <lb/>
            neque hoc aperte dicere uoluisse, sed intellegentibus reliquisse. <lb/>
            Ubi enim dicitur \'non omnis, usitate quidem intellegitur aliqua; <lb/>
            sed potest intellegi et \'nulla\', quoniam quae nulla est nec <lb n="5"/>
            omnis nec aliqua est. Nam, ut ipse dicit, si omnis esset <lb/>
            natura deorum, de qua scriberet, scribendi ordine rebus <lb/>
            humanis praeponenda esset; ut autem et ipso tacente ueritas <lb/>
            clamat, praeponenda esset certe rebus Romanis, etiamsi non <lb/>
            omnis, sed saltem aliqua esset: recte autem postponitur; <lb n="10"/>
            ergo nulla est. Non itaque rebus diuinis anteferre uoluit res <lb/>
            humanas, sed rebus ueris noluit anteferre res falsas. In his <lb/>
            enim, quae scripsit de rebus humanis, secutus est historiam <lb/>
            rerum gestarum; quae autem de his, quas diuinas uocat, quid <lb/>
            nisi opiniones rerum uanarum? Hoc est nimirum, quod uoluit <lb n="15"/>
            subtili significatione monstrare, non solum scribens de his <lb/>
            posterius quam de illis, sed etiam rationem reddens quur id <lb/>
            fecerit. Quam si tacuisset, aliter hoc factum eius ab aliis fortasse <lb/>
            defenderetur. In ea uero ipsa ratione, quam reddidit, <lb/>
            nec aliis quidquam reliquit pro arbitrio suspicari et satis probauit <lb n="20"/>
            homines se praeposuisse institutis hominum, non naturam <lb/>
            hominum naturae deorum. Ita se libros rerum diuinarum non <lb/>
            de ueritate quae pertinet ad naturam, sed de falsitate quae <lb/>
            pertinet ad errorem scripsisse confessus est. Quod apertius <lb/>
            alibi posuit, sicut in quarto libro commemoraui, ex naturae <lb n="25"/>
            formula se scripturum fuisse, si nouam ipse conderet ciuitatem; <lb/>
            quia uero iam ueterem inuenerat, non se potuisse nisi eius <lb/>
            consuetudinem sequi.

<note type="footnote"> 25 c. 31 </note>

<note rend="script" type="footnote"><lb/>
            1 instituta <hi rend="italic">C</hi> 2 sunt <hi rend="italic">e</hi> natura deorum <hi rend="italic">a</hi> 4 intellegetur <hi rend="italic">Z1;</hi> <lb/>
            intellegatur <hi rend="italic">q</hi> 6 huc aliqua <hi rend="italic">e</hi> 7 ordiner<foreign xml:lang="grc">ι̣</foreign>b<foreign xml:lang="grc">̣</foreign>;. <hi rend="italic">m. 2 superscripto</hi> reb\', <hi rend="italic">e</hi> <lb/>
            8 ipsi <hi rend="italic">e</hi> 11 uoluit ......anteferre <hi rend="italic">na. 1 in marg. e</hi> 12 anteferre/, t <lb/>
            <hi rend="italic">eras., C</hi> 14 autem sunt <hi rend="italic">p</hi> 19 ipse <hi rend="italic">Ct e 1</hi> reddit <hi rend="italic">e</hi> 23 //ueritate, <lb/>
            ue <hi rend="italic">eras., C</hi> 25 sicut <hi rend="italic">C rell. v;</hi> sicuti <hi rend="italic">Donib</hi>. 28 consuetudenem C1 </note>
</p><pb n="278"/></div><div n="5" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title type="sub">CAPUT  V. </title></ab><ab><title type="sub">De tribus generibus theologiae secundum Varronem, id est uno fabuloso, altero naturali tertioque ciuili. </title></ab><p>Deinde illud quale est, quod tria genera theologiae dicit <lb n="5"/>
            esse, id est rationis quae de dis explicatur, eorumque unum <lb/>
            mythicon [appellari], alterum physicon, tertium ciuile? Latine <lb/>
            si usus admitteret, genus, quod primum posuit, fabulare <lb/>
            appellaremus; sed fabulosum dicamus; a fabulis enim mythicon <lb/>
            dictum est, quoniam <foreign xml:lang="grc">μυ̃ϑος</foreign> Graece fabula dicitur. Secundum<lb n="10"/>
            autem ut naturale dicatur, iam et consuetudo locutionis admittit. <lb/>
            Tertium etiam ipse Latine enuntiauit, quod ciuile <lb/>
            appellatur. Deinde ait: \'Mythicon appellant, quo maxime <lb/>
            utuntur poetae; physicon, quo philosophi; ciuile, quo populi. <lb/>
            Primum, inquit, quod dixi, in eo sunt multa contra dignitatem<lb n="15"/>
            et naturam inmortalium ficta. In hoc enim est, ut deus alius <lb/>
            ei capite, alius ex femore sit, alius ex guttis sanguinis natus: <lb/>
            in hoc, ut di furati sint, ut adulterarint, ut seruierint homini; <lb/>
            denique in hoc omnia dis adtribuuntur, quae non modo in <lb/>
            hominem, sed etiam quae in contemtissimum hominem cadere <lb n="20"/>
            possunt\'. Hic certe ubi potuit, ubi ausus est, ubi inpunitum <lb/>
            putauit, quanta mendacissimis fabulis naturae deorum fieret <lb/>
            iniuria, sine caligine ullius ambiguitatis expressit. Loquebatur <lb/>
            enim non de naturali theologia, non de ciuili, sed de fabulosa, <lb/>
            quam libere a se putauit esse culpandam. <lb n="25"/>
            
</p><p rend="script">Videamus quid de altera dicat. \'Secundum genus est, inquit, <lb/>
            quod demonstraui, de quo multos libros philosophi reliquerunt;

<note rend="script" type="footnote"> 3 id est <hi rend="italic">C;</hi> i. <hi rend="italic">p;</hi> scilicet <hi rend="italic">qv</hi> 6 de <hi rend="italic">m. 1 sup. lin. C</hi> 7 appellari <lb/>
            <hi rend="italic">om. C;</hi> adpellatur <hi rend="italic">I</hi> 9 mithicon e 10 mithos <hi rend="italic">d</hi> 11 amittit <hi rend="italic">e</hi> <lb/>
            <lb/>
            12 et<foreign xml:lang="grc">̣</foreign>nuntiauit <hi rend="italic">e,</hi><hi rend="intraline">e</hi> nuntiauit <hi rend="italic">I</hi> 13 quod I 14 quo philos.] quo <hi rend="italic">m. 2<lb/>
             ex</hi> qd <hi rend="italic">corr. I</hi> 18 furati, <hi rend="italic">in marg</hi>. fugurati <hi rend="italic">(eie f) e</hi> adulterarillt <lb/>
            <hi rend="italic">codd. praeter dq;</hi> adulterarent <hi rend="italic">d;</hi> adulterauerint <hi rend="italic">qv</hi> 19 denique] deinde <lb/>
            <hi rend="italic">a</hi> in hoc <hi rend="italic">m. rec. in marg. C</hi> diis <hi rend="italic">sup. tin. C</hi> 21 hec <hi rend="italic">d</hi> <lb/>
            <lb/>
            23 anius <hi rend="italic">e</hi> 27 <hi rend="intraline">re</hi>liquerunt <hi rend="italic">I</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="279"/>
            in quibus est, di qui sint, ubi, quod genus, quale; a quodam <lb/>
            tempore an a sempiterno fuerint di; ex igni sint, ut credit <lb/>
            Heraclitus, an ex numeris, ut Pythagoras, an ex atomis, ut <lb/>
            ait Epicurus. Sic alia, quae facilius intra parietes in schola <lb/>
            quam extra in foro ferre possunt aures). Nihil in hoc genere <lb n="5"/>
            culpauit, quod physicon uocant et ad philosophos pertinet, <lb/>
            tantum quod eorum inter se controuersias commemorauit, <lb/>
            per quos facta est dissidentium multitudo sectarum. Remouit <lb/>
            tamen hoc genus a foro, id est a populis; scholis uero et <lb/>
            parietibus clausit. Illud autem primum mendacissimum adque <lb n="10"/>
            turpissimum a ciuitatibus non remouit.s o religiosas aures <lb/>
            populares adque in his etiam Romanas! Quod de dis inmortalibus <lb/>
            philosophi disputant, ferre non possunt; quod uero <lb/>
            poetae canunt et histriones agunt, quia contra dignitatem ac <lb/>
            naturam inmortalium ficta sunt, quia non modo in hominem, <lb n="15"/>
            sed etiam in contemtissimum hominem cadere possunt, non <lb/>
            solum ferunt, sed etiam libenter audiunt. Neque id tantum, <lb/>
            sed dis quoque ipsis haec placere et per haec eos placandos <lb/>
            esse decernunt. 
</p><p>Dixerit aliquis: Haec duo genera mythicon et physicon, id <lb n="20"/>
            est fabulosum adque naturale, discernamus ab hoc ciuili, de <lb/>
            quo nunc agitur, unde illa et ipse discreuit, iamque ipsum <lb/>
            ciuile uideamus qualiter explicet. Video quidem, quur debeat <lb/>
            discerni fabulosum: quia falsum, quia turpe, quia indignum <lb/>
             est. Naturale autem a ciuili uelle discernere quid est aliud <lb n="25"/>
            quam etiam ipsum ciuile fateri esse mendosum? Si enim illud <lb/>
            naturale est, quid habet reprehensionis, ut excludatur? Si autem <lb/>
            hoc quod ciuile dicitur naturale non est, quid habet meriti, <lb/>
            ut admittatur? Haec nempe illa causa est, quare prius scripserit <lb/>
             de rebus humanis, posterius de diuinis, quoniam in diuinis

<note type="footnote"> 1 quale <hi rend="italic">Cp v;</hi> quale <hi rend="italic">estDomb</hi>. ex quo tempore <hi rend="italic">q</hi> 2 a <hi rend="italic">ante</hi> sempit. <hi rend="italic">om. e</hi> <lb/>
            <lb/>
            igne <hi rend="italic">a e</hi> 3 ut <hi rend="italic">ante</hi> Pythag. <hi rend="italic">sup. lin. C; om. d</hi> 4 at <hi rend="italic">C</hi> 8 <hi rend="intraline">t a</hi>quos b <lb/>
            <lb/>
            10 <hi rend="intraline">u</hi>clasit <hi rend="italic">C</hi> 14 quia <hi rend="italic">mas. v;</hi> quae <hi rend="italic">Domb</hi>. 17 sed <hi rend="italic">ont. e1</hi> 22 et <lb/>
            ipsum <hi rend="italic">I</hi> 26 ciuile/, m <hi rend="italic">eras. C</hi> sic <hi rend="italic">p</hi> 27 excludatur <hi rend="italic">codd. praeter <lb/>
            <lb/>
            C, in quo</hi> amoueatur 28 hoc <hi rend="italic">om. p</hi> 29 <hi rend="intraline">d</hi>ammittatur <hi rend="italic">C</hi> </note> <lb n="30"/>
             
<pb n="280"/>
            rebus non naturam, sed hominum instituta secutus est. Intueamur <lb/>
            sane et ciuilem theologian. \'Tertium genus est, inquit, <lb/>
            quod in urbibus ciues, maxime sacerdotes, nosse adque administrare <lb/>
            debent. In quo est, quos deos publice, &lt;quae&gt; <lb/>
            sacra ac sacrificia colere et facere quemque par sit\' Adhuc <lb n="5"/>
            quod sequitur adtendamus. Trima, inquit, theologia maxime <lb/>
            adcommodata est ad theatrum, secunda ad mundum, tertia ad <lb/>
            urbem\'. Quis non uideat, cui palmam dederit? Utique secundae, <lb/>
            quam supra dixit esse philosophorum. Hanc enim pertinere <lb/>
            testatur ad mundum, quo isti nihil esse excellentius opinantur<lb n="10"/>
            in rebus. Duas uero illas theologias, primam et tertiam, <lb/>
            theatri scilicet adque urbis, distinxit an iunxit? Videmus enim <lb/>
            non continuo, quod est urbis, pertinere posse et ad mundum, <lb/>
            quamuis urbes esse uideamus in mundo; fieri enim potest, <lb/>
            ut in urbe secundum falsas opiniones ea colantur et ea<lb n="15"/>
            credantur, quorum in mundo uel extra mundum natura sit <lb/>
            nusquam: theatrum uero ubi est nisi in urbe? Quis theatrum <lb/>
            instituit nisi ciuitas? Propter quid instituit nisi propter ludos <lb/>
            scaenicos? Ubi sunt ludi scaenici nisi in rebus diuinis, de <lb/>
            quibus hi libri tanta sollertia conscribuntur? <lb n="20"/>
            
</p></div><div n="6" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title type="sub">CAPUT  VI. </title></ab><ab><title type="sub">De theologia mythica, id est fabulosa, et de ciuili contra Varronem. </title></ab><p rend="script">0 Marce Varro, cum sis homo omnium acutissimus et <lb/>
            sine ulla dubitatione doctissimus, sed tamen homo, non Deus,

<note rend="script" type="footnote"> 1 naturam <hi rend="italic">Cb1lpo1 t\';</hi> nat. deorum b2 e q at x; deo.; <hi rend="italic">m. fec. in <lb/>
            <lb/>
            marg. C a</hi>intuemur <hi rend="italic">C</hi> 2 sane <hi rend="italic">sup. lin. C</hi> 3 orbibus <hi rend="italic">Cl</hi> 4 quod <lb/>
            deos <hi rend="italic">abpq</hi> quae <hi rend="italic">om. mss</hi>. 5 sacra ac sacrificia <hi rend="italic">Calbdelpq</hi> <lb/>
            colere, <hi rend="italic">m. 1 superscripto</hi> et facere, <hi rend="italic">C;</hi> colere et facere <hi rend="italic">b de lp q;</hi> colere <lb/>
            et sacra ac sacrificia facere <hi rend="italic">a2;</hi> colere, quae sacra et sacrificia facere v <lb/>
            <hi rend="italic">Domb. qui edidit:</hi> quos deos publice * * sacra et sacrificia colere <hi rend="italic">adnotat:<lb/>
             \'fortasse legendum:</hi> publice sacro et sacrificio colere quemque\' <lb/>
            par, <hi rend="italic">superscripto</hi> fas, <hi rend="italic">p</hi> 8 orbem <hi rend="italic">11</hi> 10 iste <hi rend="italic">ei</hi> opinatur <hi rend="italic">e</hi> <lb/>
            12 theatris scilicet atque urbi <hi rend="italic">p</hi> distincxit <hi rend="italic">r d l</hi> an iunxit <hi rend="italic">01 bl <lb/>
            <lb/>
            deplc1 I v;</hi> an adiunxit <hi rend="italic">C2;</hi> adiunxit <hi rend="italic">bl 11 tI. k1;</hi> ac iunx. <hi rend="italic">12;</hi> et <hi rend="intraline">n</hi>adiurit <hi rend="italic">a bs</hi> <lb/>
            18 quod <hi rend="italic">e1</hi> nisi <hi rend="italic">sup. lin. C</hi> </note> <lb n="25"/>
             
<pb n="281"/>
            nec spiritu Dei ad uidenda et adnuntianda diuina in ueritatem <lb/>
            libertatemque subuectus, cernis quidem quam sint res diuinae <lb/>
            ab humanis nugis adque mendaciis dirimendae; sed uitiosissimas <lb/>
            populorum opiniones et consuetudines in superstitionibus <lb/>
            publicis uereris offendere, quas ab deorum natura abhorrere uel <lb n="5"/>
            talium, quales in huius mundi elementis humani animi suspicatur <lb/>
            infirmitas, et sentis ipse, cum eas usquequaque consideras, <lb/>
            et omnis uestra litteratura circumsonat. Quid hic <lb/>
            agit humanum quamuis excellentissimum ingenium? Quid tibi <lb/>
            humana licet multiplex ingensque doctrina in his angustiis <lb n="10"/>
            suffragatur? Naturales deos colere cupis, ciuiles cogeris. Inuenisti <lb/>
            alios fabulosos, in quos liberius quod sentis euomas, <lb/>
            unde et istos ciuiles uelis nolisue perfundas. Dicis quippe <lb/>
            fabulosos adcommodatos esse ad theatrum, naturales ad mundum, <lb/>
            ciuiles ad urbem, cum mundus opus sit diuinum, urbes <lb n="15"/>
            uero et theatra opera sint hominum, nec alii derideantur in <lb/>
            theatris, quam qui adorantur in templis, nec aliis ludos <lb/>
            exhibeatis, quam quibus uictimas immolatis. Quanto liberius <lb/>
            subtiliusque ista diuideres, dicens alios esse deos naturales, <lb/>
             alios ab hominibus institutos, sed de institutis aliud habere <lb n="20"/>
            litteras poetarum, aliud sacerdotum, utrasque tamen ita esse <lb/>
            inter se amicas consortio falsitatis, ut gratae sint utraeque <lb/>
            daemonibus, quibus doctrina inimica est ueritatis! Sequestrata <lb/>
            igitur paululum theologia, quam naturalem uocant, de qua <lb/>
             postea disserendum est, placetne tandem uitam aeternam peti <lb n="25"/>
            aut sperari ab dis poeticis theatricis, ludicris scaenicis? Absit; <lb/>
            immo auertat Deus uerus tam inmanem sacrilegamque dementiam. <lb/>
            Quid? ab eis dis, quibus haec placent et quos haec

<note type="footnote"> 3 nugis] magis <hi rend="italic">e</hi> 5 ab, b <hi rend="italic">eras., C;</hi> a <hi rend="italic">b qt</hi> eorum <hi rend="italic">l</hi> 11 colere//, <lb/>
            re <hi rend="italic">eras., a</hi> cogeres C\' 12 <hi rend="intraline">i</hi>liberus C 13 pdas <hi rend="italic">e</hi> quippe] quoq; <hi rend="italic">l</hi> <lb/>
            15 opus <hi rend="italic">sup. lin. C</hi> 16 derideantur <hi rend="italic">Cabk1;</hi> dirid. <hi rend="italic">d;</hi> deriuantur <hi rend="italic">p;</hi> <lb/>
            dii rideantur <hi rend="italic">rell. v</hi> 17 alios <hi rend="italic">el</hi> 18 exibeatis C\' <hi rend="italic">P</hi> 19 suptil. C <lb/>
            20 aliut C\' 21 littere <hi rend="italic">1</hi> 22 inter se <hi rend="italic">om. C</hi> 23 inimica est doctrina v <lb/>
            26 ab <hi rend="italic">C1pq<foreign xml:lang="grc">α</foreign>;</hi> a <hi rend="italic">CJ a bel \'V</hi> 27 uerus <hi rend="italic">om. I</hi> 28 Quid, <hi rend="italic">superscripto</hi> <lb/>
            m. 2 ut, e </note> <lb/>
             
<pb n="282"/>
            placant, cum eorum illic crimina frequententur, uita aeterna poscenda <lb/>
            est? Nemo, ut arbitror, usque ad tantum praecipitium <lb/>
            furiosissimae inpietatis insanit. Nec fabulosa igitur nec ciuili <lb/>
            theologia sempiternam quisquam adipiscitur uitam. Illa enim <lb/>
            de dis turpia fingendo seminat, haec fauendo metit; illa men- dacia<lb n="5"/>
            spargit, haec colligit; illa res diuinas falsis criminibus <lb/>
            insectatur, haec eorum criminum ludos in diuinis rebus amplectitur; <lb/>
            illa de. dis nefanda figmenta hominum carminibus <lb/>
            personat, haec ea deorum ipsorum festiuitatibus consecrat; <lb/>
            facinora et flagitia numinum illa cantat, haec amat; illa<lb n="10"/>
            prodit aut fingit, haec autem aut adtestatur ueris aut oblectatur <lb/>
            et falsis. Ambae turpes ambaeque damnabiles; sed illa, <lb/>
            quae theatrica est, publicam turpitudinem profitetur; ista, quae <lb/>
            urbana est, illius turpitudine ornatur. Hincine uita aeterna <lb/>
            sperabitur, unde ista breuis temporalisque polluitur? An uero<lb n="15"/>
            uitam polluit consortium nefariorum hominum, si se inserant <lb/>
            adfectionibus et adsensionibus nostris, et uitam non polluit <lb/>
            societas daemonum, qui coluntur criminibus suis? Si ueris, <lb/>
            quam mali! si falsis, quam male! 
</p><p rend="script">Haec cum dicimus, uideri fortasse cuipiam nimis harum <lb n="20"/>
            rerum ignaro potest ea sola de dis talibus maiestati indigna <lb/>
            diuinae et ridicula detestabilia , celebrari, quae poeticis cantantur <lb/>
            carminibus et ludis scaenicis actitantur; sacra uero <lb/>
            illa, quae non histriones, sed sacerdotes agunt, ab omni <lb/>
            esse dedecore purgata et aliena. Hoc si ita esset, numquam <lb n="25"/>
            theatricas turpitudines in eorum honorem quisquam celebrandas <lb/>
            esse censeret, numquam eas ipsi di praeciperent sibimet <lb/>
            exhiberi. Sed ideo nihil pudet ad obsequium deorum talia <lb/>
            gerere in theatris, quia similia geruntur in templis. Denique <lb/>
            cum memoratus auctor ciuilem theologian a fabulosa et <lb n="30"/>
            naturali tertiam quandam sui generis distinguere conaretur,

<note rend="script" type="footnote"> 5 metet <hi rend="italic">Cl</hi> illa <hi rend="italic">om. I</hi> 8 carminibusq; <hi rend="italic">e</hi> 12 ambaeque//// <hi rend="italic">erasis <lb/>
            <lb/>
            aliquot litteris, C</hi> 14 hinccine <hi rend="italic">C e;</hi> hincin <hi rend="italic">l</hi> 17 et affect. a 18 locuntur <lb/>
            <hi rend="italic">e</hi> 19 malis <hi rend="italic">e</hi> 21 indigna maiestati <hi rend="italic">q</hi> 22 ac detest. e <lb/>
            30 autor et. </note> <lb/>
             
<pb n="283"/>
            magis eam ex utraque temperatam quam ab utraque separatam <lb/>
            intellegi uoluit. Ait enim ea, quae scribunt poetae, minus <lb/>
            esse quam ut populi sequi debeant; quae autem philosophi, <lb/>
            plus quam ut ea uulgum scrutari expediat. \'Quae sic abhorrent, <lb/>
            inquit, ut tamen ex utroque genere ad ciuiles rationes adsumta <lb n="5"/>
            sint non pauca. Quare quae erunt communia, una <lb/>
            cum propriis ciuilibus scribemus; e quibus maior societas <lb/>
            debet esse nobis cum philosophis quam cum poetis*. Non <lb/>
            ergo ulla cum poetis. Et tamen alio loco dicit de generationibus <lb/>
            deorum magis ad poetas quam ad physicos fuisse <lb n="10"/>
            populos inclinatos. Hic enim dixit quid fieri debeat, ibi quid <lb/>
            fiat. Physicos dixit utilitatis causa scripsisse, poetas delectationis. <lb/>
            Ac per hoc ea, quae a poetis conscripta populi sequi <lb/>
            non debent, crimina sunt deorum, quae tamen delectant et <lb/>
            populos et deos. Delectationis enim causa, sicut dicit, scribunt <lb n="15"/>
            poetae, non utilitatis; ea tamen scribunt, quae di expetant, <lb/>
            populi exhibeant. 
</p></div><div n="7" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title type="sub">CAPUT  VII. </title></ab><ab><title type="sub">De fabulosae et ciuilis theologiae similitudine adque concordia. </title></ab><p>Reuocatur igitur ad theologian ciuilem theologia fabulosa <lb/>
            theatrica scaenica, indignitatis et turpitudinis plena, et haec <lb/>
            tota, quae merito culpanda et respuenda iudicatur, pars huius <lb/>
            est, quae colenda et obseruanda censetur; non sane pars <lb/>
             incongrua, sicut ostendere institui, et quae ab uniuerso corpore

<note type="footnote"> 1 eam magia <hi rend="italic">v</hi> 3 ut <hi rend="italic">om</hi>. a quae scribunt antem a 4 uulgum <lb/>
            <hi rend="italic">Cabdlfj uulgus epqa</hi> aborrent l 6 quare quae erunt <lb/>
            <hi rend="italic">a bel p Domb.;</hi> quale (e <hi rend="italic">in fine uerms m</hi>. 2) requa<foreign xml:lang="grc">̣</foreign>e<foreign xml:lang="grc">̣</foreign>runt, a m. <hi rend="italic">2 in</hi> j <lb/>
            <hi rend="italic">corr., C;</hi> quare que a (f?) <hi rend="italic">d;</hi> quare qaae sunt <hi rend="italic">qv</hi> communia, una <lb/>
            cum propriis ciuilibus <hi rend="italic">scribendum esse puto;</hi> communia (communi C\') <lb/>
            cum propriis una cum ciuilibus <hi rend="italic">codd.;</hi> com. cum poetis u. c. cin. <hi rend="italic">v;</hi> com. <lb/>
            cum populis a. c. ciu. <hi rend="italic">Domb</hi>. 7 scribimus <hi rend="italic">d;</hi> scribentur a so//cietas, <lb/>
            <hi rend="italic">duabus litteris erasis, C</hi> 9 ulla C\'; nulla <hi rend="italic">C2 rell. v</hi> 13 scripta a <lb/>
            <lb/>
            17 exibeant <hi rend="italic">l</hi> 21 theologian<hi rend="intraline">m</hi>, m <hi rend="italic">m. rec. superscript., C;</hi> theologiam <hi rend="italic">e l</hi> <lb/>
            23 tuta l </note> <lb n="25"/>
             
<pb n="284"/>
            aliena inportune illi conexa adque suspensa sit, sed omnino <lb/>
            consona et tamquam eiusdem corporis membrum conuenientissime <lb/>
            copulata. Quid enim aliud ostendunt illa simulacra <lb/>
            formae aetates sexus habitus deorum? Numquid barbatum <lb/>
            Iouem, inberbem Mercurium poetae habent, pontifices non<lb n="5"/>
            habent? Numquid Priapo mimi, non etiam sacerdotes enormia <lb/>
            pudenda fecerunt? An aliter stat adorandus in locis sacris, <lb/>
            quam procedit ridendus in theatris? Num Saturnus senex, <lb/>
            Apollo ephebus ita personae sunt histrionum, ut non sint <lb/>
            statuae delubrorum? Quur Forculus, qui foribus praeest, et<lb n="10"/>
            Limentinus, qui limini, di sunt masculi, adque inter hos <lb/>
            Cardea femina est, quae cardinem seruat? Nonne ista in <lb/>
            rerum diuinarum libris reperiuntur, quae graues poetae suis <lb/>
            carminibus indigna duxerunt? Numquid Diana theatrica portat <lb/>
            arma et urbana simpliciter uirgo est? Numquid scaenicus<lb n="15"/>
            Apollo citharista est et ab hac arte Delphicus uacat? Sed <lb/>
            haec honestiora sunt in conparatione turpiorum. Quid de <lb/>
            ipso Ioue senserunt, qui eius nutricem in Capitolio posuerunt? <lb/>
            Nonne adtestati sunt Euemero, qui omnes tales deos <lb/>
            non fabulosa garrulitate, sed historica diligentia homines fuisse<lb n="20"/>
            mortalesque conscripsit? Epulones etiam deos, parasitos Iouis, <lb/>
            ad eius mensam qui constituerunt, quid aliud quam mimica <lb/>
            sacra esse uoluerunt? Nam parasitos Iouis ad conuiuium <lb/>
            eius adhibitos si mimus dixisset, utique risum quaesisse uideretur. <lb/>
            Varro dixit! non cum inrideret deos, sed cum commendaret <lb n="25"/>
            hoc dixit; diuinarum, non humanarum rerum libri hoc <lb/>
            eum scripsisse testantur, nec ubi ludos scaenicos exponebat, <lb/>
            sed ubi Capitolina iura pandebat. Denique talibus uincitur et

<note type="footnote"> 9 ephoebus <hi rend="italic">Cade</hi> 10 statua <hi rend="italic">Cl</hi> 12 Cardea Cs bt <hi rend="italic">elp q az k b;</hi> <lb/>
            cardinea <hi rend="italic">a</hi> bl; carnea <hi rend="italic">Cl d</hi> at <hi rend="italic">f</hi> seruat <hi rend="italic">codd. excepto C, qui</hi> uersat <lb/>
            <hi rend="italic">habet</hi> 13 repperiuntur <hi rend="italic">C l</hi> 16 chitarista <hi rend="italic">l</hi> 19 Euemero <hi rend="italic">Cadel;</hi> <lb/>
            homero, ho <hi rend="italic">m. 2 in ras., hi</hi> ab enemore <hi rend="italic">p;</hi> Euhemero <hi rend="italic">v Domb</hi>. tales <lb/>
            <hi rend="italic">om. e</hi> 20 storica <hi rend="italic">11</hi> diligentia <hi rend="italic">om. bl</hi> 23 ad eius cnuiuium t\' <lb/>
            24 risum utique <hi rend="italic">v</hi> .28 capitulina <hi rend="italic">C</hi> talibus <hi rend="italic">C lp ex Domb.;</hi> a talibus <lb/>
            <hi rend="italic">abeqkƒv</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="285"/>
            fatetur, sicut forma humana deos fecerunt, ita eos delectari <lb/>
            humanis uoluptatibus credidisse. 
</p><p>Non enim et maligni spiritus suo negotio defuerunt, ut <lb/>
            has noxias opiniones humanarum mentium ludificatione firmarent. <lb/>
             Unde etiam illud est, quod Herculis aedituus otiosus <lb n="5"/>
            adque feriatus lusit tesseris secum utraque manu alternante, <lb/>
            in una constituens Herculem, in altera se ipsum, sub ea <lb/>
            condicione, ut, si ipse uicisset, de stipe templi sibi cenam <lb/>
            pararet amicamque conduceret; si autem uictoria Herculis <lb/>
            fieret, hoc idem de pecunia sua uoluptati Herculis exhiberet; <lb n="10"/>
            deinde cum a se ipso tamquam ab Hercule uictus esset, <lb/>
            debitam cenam et nobilissimam meretricem Larentinam deo <lb/>
            Herculi dedit. At illa cum dormisset in templo, uidit in <lb/>
            somnis Herculem sibi esse commixtum sibique dixisse, quod <lb/>
            inde discedens, cui primum iuueni obuia fieret, aput illum <lb n="15"/>
            esset inuentura mercedem, quam sibi credere deberet ab Hercule <lb/>
            persolutam. Ac sic abeunti cum primus iuuenis ditissimus <lb/>
            Tarutius occurrisset eamque dilectam secum diutius habuisset, <lb/>
            illa herede defunctus est. Quae amplissimam adepta <lb/>
             pecuniam ne diuinae mercedi uideretur ingrata, quod acceptissimum <lb n="20"/>
            putauit esse numinibus, populum Romanum etiam ipsa <lb/>
            scripsit heredem, adque illa non conparente inuentum est <lb/>
            testamentum; quibus meritis eam ferunt etiam honores meruisse <lb/>
            diuinos. 
</p><p>Haec si poetae fingerent, si mimi agerent, ad fabulosam <lb n="25"/>
            theologian dicerentur procul dubio pertinere et a ciuilis theologiae <lb/>
            dignitate separanda iudicarentur. Cum uero haec dedecora <lb/>
            non poetarum, sed populorum; non mimorum, sed sacrorum; <lb/>
            non theatrorum, sed templorum; id est non fabulosae,

<note type="footnote"><lb/>
            7 su<hi rend="intraline">b C</hi> 10 uoluntati <hi rend="italic">l</hi> 12 nouellis. Cl laurentinam <hi rend="italic">p q a</hi> <lb/>
            13 dormisset <hi rend="italic">Cadel;</hi> dormiuisset <hi rend="italic">v Domb</hi>. 15 discendens <hi rend="italic">Cl</hi> obuiam <lb/>
            I 17 primum <hi rend="italic">I</hi> 18 tarutius <hi rend="italic">C dp q;</hi> tarucius <hi rend="italic">I;</hi> tharatius <hi rend="italic">a; <lb/>
            <lb/>
            t i</hi>taracius <hi rend="italic">b; u</hi>tara<foreign xml:lang="grc">̣</foreign>ntius <hi rend="italic">e huic tterrui in margine cod. e m. 2</hi> adscrip- <lb/>
            <hi rend="italic">tum est:</hi> Larentina ipsa est dea flora 19 herede <hi rend="italic">codd.;</hi> herede relicta <hi rend="italic">v</hi> <lb/>
            functus I 22 est <hi rend="italic">om. e</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="286"/>
            sed ciuilis theologiae, a tanto auctore produntur: non frustra <lb/>
            histriones ludicris artibus fingunt deorum quae tanta est <lb/>
            turpitudinem, sed plane frustra sacerdotes uelut sacris ritibus <lb/>
            conantur fingere deorum quae nulla est honestatem. Sacra <lb/>
            sunt Iunonis, et haec in eius dilecta insula Samo celebrabantur,<lb n="5"/>
            ubi nuptum data est Ioui; sacra sunt Cereris, ubi a <lb/>
            Plutone rapta Proserpina quaeritur; sacra sunt Veneris, ubi <lb/>
            amatus eius Adon aprino dente extinctus iuuenis formosissimus <lb/>
            plangitur; sacra sunt Matris deum, ubi Attis pulcher adulescens <lb/>
            ab ea dilectus et muliebri zelo abscisus etiam hominum<lb n="10"/>
            abscisorum, quos Gallos uocant, infelicitate deploratur. Haec <lb/>
            cum deformiora sint omni scaenica foeditate, quid est quod <lb/>
            fabulosa de dis figmenta poetarum ad theatrum uidelicet pertinentia <lb/>
            uelut secernere nituntur a ciuili theologia, quam <lb/>
            pertinere ad urbem uolunt, quasi ab honestis et dignis indigna<lb n="15"/>
            et turpia? Itaque potius est unde gratiae debeantur histrionibus, <lb/>
            qui oculis hominum pepercerunt nec omnia spectaculis <lb/>
            nudauerunt, quae sacrarum aedium parietibus occuluntur. <lb/>
            Quid de sacris eorum boni sentiendum est, quae tenebris <lb/>
            operiuntur, cum tam sint detestabilia, quae proferuntur in <lb n="20"/>
            lucem? Et certe quid in occulto agant per abscisos et molles, <lb/>
            ipsi uiderint; eosdem tamen homines infeliciter ac turpiter <lb/>
            eneruatos adque corruptos occultare minime potuerunt. Persuadeant <lb/>
            cui possunt se aliquid sanctum per tales agere <lb/>
            homines, quos inter sua sancta numerari adque uersari negare <lb n="25"/>
            non possunt. Nescimus quid agant, sed scimus per quales <lb/>
            agant. Nouimus enim quae agantur in scaena, quo numquam <lb/>
            uel in choro meretricum abscisus aut mollis intrauit; et <lb/>
            tamen etiam ipsa turpes et infames agunt; neque enim ab

<note type="footnote"> 1 auctore <hi rend="italic">codd. praeter C,</hi> in <hi rend="italic">quo</hi> doctore, <hi rend="italic">quod Domb. recepit</hi> 5 celebrabantur <lb/>
            <hi rend="italic">C adeak2 l;</hi> celebrantur <hi rend="italic">hIp q kl </hi> 7 plutote c1 8 adon <lb/>
            <hi rend="italic">(Padelpqakf Domb.;</hi> adonis <hi rend="italic">C1b1v</hi> 9 matris deam, <hi rend="italic">superscripto</hi> <lb/>
            i. e. opis, <hi rend="italic">b</hi> deorum e attis <hi rend="italic">CaeIpak f;</hi> athis <hi rend="italic">b;</hi> atus <hi rend="italic">d;</hi> Atys v <lb/>
            13 teatrum <hi rend="italic">C</hi> 15 orbem C\' 18 occuluntur <hi rend="italic">Cab del II q;</hi> occulautur <lb/>
            hi; occultantur al; occultabantur 0.2 <hi rend="italic">k2 f</hi> 28 minime occultare v <lb/>
            25 sacra hi 27 enim <hi rend="italic">Ceu;</hi> autem <hi rend="italic">ablpqak f Domb</hi>. aguntur <hi rend="italic">at</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="287"/>
            honestis agi debuerunt. Quae sunt ergo illa sacra, quibus <lb/>
            agendis tales elegit sanctitas, quales nec thymelica in se admisit <lb/>
            obscenitas? 
</p></div><div n="8" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title type="sub">CAPUT  VIII. </title></ab><ab><title type="sub">De interpretationibus naturalium rationum, quas doctores pagani pro dis suis conantur ostendere. </title></ab><p rend="script">At enim habent ista physiologicas quasdam, sicut aiunt, id <lb/>
            est naturalium rationum interpretationes. Quasi uero nos in <lb/>
            hac disputatione physiologian quaerimus et non theologian, <lb/>
            id est rationem non naturae, sed Dei. Quamuis enim qui <lb n="10"/>
            uerus Deus est non opinione, sed natura Deus sit: non tamen <lb/>
            omnis natura deus est, quia et hominis et pecoris, et arboris <lb/>
            et lapidis utique natura est, quorum nihil est deus. Si autem <lb/>
            interpretationis huius, quando agitur de sacris Matris deum, <lb/>
            caput est certe quod Mater deum terra est, quid ultra quaerimus, <lb n="15"/>
            quid cetera perscrutamur? Quid euidentius suffragatur <lb/>
            eis, qui dicunt omnes istos deos homines fuisse? Sic enim <lb/>
            sunt terrigenae, sic eis mater est terra. In uera autem theologia <lb/>
            opus Dei est terra, non mater. Verum tamen quoquo <lb/>
             modo sacra eius interpretentur et referant ad rerum naturam: <lb n="20"/>
            uiros muliebria pati non est secundum naturam, sed contra <lb/>
            naturam. Hic morbus, hoc crimen, hoc dedecus habet inter <lb/>
            illa sacra professionem, quod in uitiosis hominum moribus uix <lb/>
            habet inter tormenta confessionem. Deinde si ista sacra, quae <lb/>
             scaenicis turpitudinibus conuincuntur esse foediora, hinc excusantur <lb n="25"/>
            adque purgantur, quod habent interpretationes suas, <lb/>
            quibus ostendantur rerum significare naturam: quur non etiam

<note rend="script" type="footnote"> 1 illa <hi rend="italic">om. e</hi> 2 elegit <hi rend="italic">C;</hi> eligit <hi rend="italic">a elf</hi> admittit <hi rend="italic">q v</hi> 8 nos uero <hi rend="italic">a</hi> <lb/>
            9 quaeriinua <hi rend="italic">C ab delpk</hi><hi rend="italic">f;</hi> quaeramus <hi rend="italic">q v Domb. (cf. p. 149, 2</hi>. <lb/>
            168, 3) 11 na//tura, tu <hi rend="italic">eras., C</hi> sit Deus <hi rend="italic">v</hi> sit] est <hi rend="italic">I</hi> <lb/>
            12 est] sit <hi rend="italic">It</hi> 14. 15 deorum <hi rend="italic">e</hi> 18 teriginae Cl sic <hi rend="italic">codd.;</hi> sicuto. <lb/>
            19 UerQ quoquo, <hi rend="italic">omisso</hi> tamen, <hi rend="italic">d</hi> quo <hi rend="italic">C l</hi> 21 muliebria, <hi rend="italic">in margine</hi> <lb/>
            muliebri habitu e 25 excu//santur, fa <hi rend="italic">eras., C;</hi> excausaotur et </note> <lb/>
             
<pb n="288"/>
            poetica similiter excusentur adque purgentur? Multi enim et <lb/>
            ipsa ad eundem modum interpretati sunt, usque adeo ut, quod <lb/>
            ab eis inmanissimum et infandissimum dicitur, Saturnum suos <lb/>
            filios deuorasse, ita nonnulli interpretentur, quod longinquitas <lb/>
            temporis, quae Saturni nomine significatur, quidquid gignit <lb n="5"/>
            ipsa consumat, uel, sicut idem opinatur Varro, quod pertineat <lb/>
            Saturnus ad semina, quae in terram, de qua oriuntur, iterum <lb/>
            recidunt. Itemque alii alio modo et similiter cetera. 
</p><p rend="script">Et tamen theologia fabulosa dicitur et cum omnibus huiusce <lb/>
            modi interpretationibus suis reprehenditur abicitur inprobatur,<lb n="10"/>
            nec solum a naturali, quae philosophorum est, uerum etiam <lb/>
            ab ista ciuili, de qua agimus, quae ad urbes populosque adseritur <lb/>
            pertinere, eo quod de dis indigna confinxerit, merito <lb/>
            repudianda discernitur, eo nimirum consilio, ut, quoniam <lb/>
            acutissimi homines adque doctissimi, a quibus ista conscripta<lb n="15"/>
            sunt, ambas inprobandas intellegebant, et illam scilicet fabulosam <lb/>
            et istam ciuilem, illam uero audebant inprobare, hanc <lb/>
            non audebant; illam culpandam proposuerunt, hanc eius <lb/>
            similem conparandam exposuerunt, — non ut haec prae illa <lb/>
            tenenda eligeretur, sed ut cum illa respuenda intellegeretur, <lb n="20"/>
            adque ita sine periculo eorum, qui ciuilem theologian reprehendere <lb/>
            metuebant, utraque contemta ea, quam naturalem <lb/>
            uocant, aput meliores animos inueniret locum. Nam et ciuilis <lb/>
            et fabulosa ambae fabulosae sunt ambaeque ciuiles; ambas <lb/>
            inueniet fabulosas, qui uanitates et obscenitates ambarum

<note rend="script" type="footnote"> 1 excausentur e excusantur.. purgantur a 2 ipsi <hi rend="italic">l</hi> ut <hi rend="italic">sup. lin. I</hi> <lb/>
            5 quicquid <hi rend="italic">C2e</hi> 6 consummat <hi rend="italic">Cl</hi> 8 recidunt, u <hi rend="italic">m. 2 in</hi> a <hi rend="italic">corr., C;</hi> <lb/>
            rec<foreign xml:lang="grc">̣̇</foreign>cidunt <hi rend="italic">V</hi> 9 et tamen <hi rend="italic">m. 1 in marg. I</hi> 11 a <hi rend="italic">om. a</hi> 12 ciuili , <lb/>
            in <hi rend="italic">margine m</hi>. 2 theologia <hi rend="italic">C</hi> pertinere asser. v 13 confinxerint l2, <lb/>
            14 consilio!. <hi rend="italic">ex</hi> consilium <hi rend="italic">corr., C</hi> 15 homines atque doctissimi in <lb/>
            <hi rend="italic">marg. infer. I</hi> ita Cl 20 sed ut cum] seducta <hi rend="italic">d</hi> 21 ciuilem] in <lb/>
            <hi rend="italic">d sex uersus lineolis deleti eunt. scriba enim ad superius</hi> ciuilem <hi rend="italic">v. 17 <lb/>
            aberrauerat et uerba inde ab</hi> illam uero <hi rend="italic">usque ad</hi> eorum qui <hi rend="italic">u. 21 bis<lb/>
             posuerat</hi> theologia an <hi rend="italic">d</hi> 22 ea;, m <hi rend="italic">eras., a</hi> 23 inuenire i <lb/>
            ciuilea <hi rend="italic">d</hi> 24 fabulosa ambae <hi rend="italic">011&amp;. d</hi> </note> <lb n="25"/>
             
<pb n="289"/>
            prudenter inspexerit; ambas ciuiles, qui scaenicos ludos pertinentes <lb/>
            ad fabulosam in deorum ciuilium festiuitatibus et in <lb/>
            urbium diuinis rebus aduerterit. Quo modo igitur uitae aeternae <lb/>
            dandae potestas cuiquam deorum istorum tribuitur, quos sua <lb/>
             simulacra et sacra conuincunt dis fabulosis apertissime reprobatis <lb n="5"/>
            esse simillimos formis aetatibus, sexu habitu, coniugiis <lb/>
            generationibus ritibus, in quibus omnibus aut homines fuisse <lb/>
            intelleguntur et pro uniuscuiusque uita uel morte sacra eis <lb/>
            et sollemnia constituta, hunc errorem insinuantibus firmantibusque <lb/>
            daemonibus, aut certe ex qualibet occasione inmundissimi <lb n="10"/>
            spiritus fallendis humanis mentibus inrepsisse? 
</p></div><div n="9" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title type="sub">CAPUT  VIIII. </title></ab><ab><title type="sub">De officiis singulorum deorum. </title></ab><p>Quid? ipsa numinum officia tam uiliter minutatimque concisa, <lb/>
            propter quod eis dicunt pro uniuscuiusque proprio <lb n="15"/>
            munere supplicari oportere, unde non quidem omnia, sed <lb/>
            multa iam diximus, nonne scurrilitati mimicae quam diuinae <lb/>
            consonant dignitati? Si duas quisquam nutrices adhiberet <lb/>
            infanti, quarum una nihil nisi escam, altera nihil nisi potum <lb/>
             daret, sicut isti ad hoc duas adhibuerunt deas, Educam et <lb n="20"/>
            Potinam, nempe desipere et aliquid mimo simile in sua domo <lb/>
            agere uideretur. Liberum a liberamento appellatum uolunt, <lb/>
            quod mares in coeundo per eius beneficium emissis seminibus <lb/>
            liberentur; hoc idem in feminis agere Liberam, quam etiam <lb/>
             Venerem putant, quod et ipsam perhibeant semina emittere; <lb n="25"/>
            et ob haec Libero eandem uirilem corporis partem in templo <lb/>
            poni, femineam Liberae. Ad haec addunt mulieres adtributas <lb/>
            Libero et uinum propter libidinem concitandam. Sic Bacchanalia <lb/>
            summa celebrabantur insania; ubi Varro ipse confitetur

<note type="footnote"> 6 abitu <hi rend="italic">I</hi> 10 ex <hi rend="italic">om. I</hi> inmundissimus <hi rend="italic">C</hi> 14 ui//liter <hi rend="italic">I</hi> 18 quisque <lb/>
            <hi rend="italic">q</hi> a 19 infanti <hi rend="italic">usque ad</hi> daret <hi rend="italic">om</hi>. 01 20 et <hi rend="italic">ante</hi> Potinam <hi rend="italic">sup. <lb/>
            lin. C</hi> 24 etiam <hi rend="italic">om. C</hi> 25 ipsam C; ipsas CJ TelI. <hi rend="italic">v Domb</hi>. se- <lb/>
            <lb/>
            mine <hi rend="italic">C a</hi>seminemittere <hi rend="italic">I</hi> 26 ob haec <hi rend="italic">C bl dl Domb.;</hi> ob hoc <lb/>
            <hi rend="italic">ab1epq"</hi> 27 Ad haec... Libero <hi rend="italic">om. e1</hi> 29 celebrantur <hi rend="italic">p q</hi> </note>

<note type="footnote"> XXXX Ang. opera Sectlo V par. I. </note>

<note type="footnote"> 19 </note> <lb/>
             
<pb n="290"/>
            a Bacchantibus talia fieri non potuisse nisi mente commota. <lb/>
            Haec tamen postea displicuerunt senatui saniori, et ea iussit <lb/>
            auferri. Saltem hic tandem forsitan senserunt quid inmundi <lb/>
            spiritus, dum pro dis habentur, in hominum mentibus possint. <lb/>
            Haec certe non fierent in theatris; ludunt quippe ibi, non<lb n="5"/>
            fuiiunt; quamuis deos habere, qui etiam ludis talibus delectentur, <lb/>
            simile sit furoris. 
</p><p>Quale autem illud est, quod, cum religiosum a superstitioso <lb/>
            ea distinctione discernat, ut- a superstitioso dicat timeri deos, <lb/>
            a religioso autem tantum uereri ut parentes, non ut hostes<lb n="10"/>
            timeri, adque omnes ita bonos dicat, ut facilius sit eos nocentibus <lb/>
            parcere quam laedere quemquam innocentem, tamen <lb/>
            mulieri fetae post partum tres deos custodes commemorat <lb/>
            adhiberi, ne Siluanus deus per noctem ingrediatur et uexet, <lb/>
            eorumque custodum significandorum causa tres homines noctu :<lb n="15"/>
            circuire limina domus et primo limen securi ferire, postea <lb/>
            pilo, tertio deuerrere scopis, ut his datis culturae signis deus <lb/>
            Siluanus prohibeatur intrare, quod neque arbores caeduntur <lb/>
            ac putantur sine ferro, neque far conficitur sine pilo, neque <lb/>
            fruges coaceruantur sine scopis; ab his autem tribus rebus <lb n="20"/>
            tres nuncupatos deos, Intercidonam a securis intercisione, <lb/>
            Pilumnum a pilo, Deuerram a scopis, quibus dis custodibus <lb/>
            contra uim dei Siluani feta conseruaretur. Ita contra dei nocentis <lb/>
            saeuitiam non ualeret custodia bonorum, nisi plures <lb/>
            essent aduersus unum eique aspero horrendo inculto, utpote <lb n="25"/>
            siluestri, signis culturae tamquam contrariis repugnarent. Itane <lb/>
            ista est innocentia deorum, ista concordia? Haeccine sunt

<note type="footnote"> 2<hi rend="intraline">a</hi>:iussit <hi rend="italic">C</hi> 3 saltim <hi rend="italic">C2 d e</hi> forsitan <hi rend="italic">m. 2 in marg. C, inclusit<lb/>
             Domb</hi>. Csenserunt <hi rend="italic">e</hi> 4 possint mentibus <hi rend="italic">v</hi> 6 furiunt <hi rend="italic">Cab de lq <lb/>
            0.2 k / lJomb.;</hi> feriunt al; furunt <hi rend="italic">p</hi> v9a <hi rend="italic">sup. lin. I</hi> timere I <lb/>
            10 tanto C 11 <hi rend="italic">post</hi> timeri <hi rend="italic">in d expuncta sunt uerba ex superiore <lb/>
            uersu repetita</hi> deos-timeri itaque <hi rend="italic">q</hi> 13 faetae <hi rend="italic">C P;</hi> fatae <hi rend="italic">11;</hi> foetae <lb/>
            <lb/>
            <hi rend="italic">del</hi> 16 circuire <hi rend="italic">Caib d c1ak f;</hi> circumire <hi rend="italic">a2pqV</hi> 17 <hi rend="intraline">ue</hi>derrere <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            21 in tercio donam <hi rend="italic">e;</hi> intercidone <hi rend="italic">q</hi> intercessione <hi rend="italic">q</hi> 22 denertam <hi rend="italic">q;</hi> <lb/>
            deuerrum a a <hi rend="italic">Cdepqv;</hi> ab <hi rend="italic">ablkf Domb</hi>. 25 orrendo C1 <lb/>
            26 istane Įşţą. <hi rend="italic">q</hi> 27 haeccin C1 </note> <lb/>
             
<pb n="291"/>
            numina salubria urbium, magis ridenda quam ludibria theatrorum? <lb/>
            </p><p>Cum mas et femina coniunguntur, adhibetur deus Iugatinus; <lb/>
            sit hoc ferendum. Sed domum est ducenda quae nubit; adhibetur <lb/>
            et deus Domiducus; ut in domo sit, adhibetur <lb n="5"/>
            deus Domitius; ut maneat cum uiro, additur dea Manturna. <lb/>
            Quid ultra quaeritur? Parcatur humanae uerecundiae; <lb/>
            peragat cetera concupiscentia carnis et sanguinis procurato <lb/>
            secreto pudoris. Quid inpletur cubiculum turba numinum, <lb/>
            quando et paranymphi inde discedunt? Et ad hoc inpletur, <lb n="10"/>
            non ut eorum praesentia cogitata maior sit cura pudicitiae, <lb/>
            sed ut feminae sexu infirmae, nouitate pauidae illis cooperantibus <lb/>
            sine ulla difficultate uirginitas auferatur. Adest enim <lb/>
            dea Virginiensis et deus pater Subigus, et dea mater Prema <lb/>
            et dea Pertunda, et Venus et Priapus. Quid est hoc? Si <lb n="15"/>
            omnino laborantem in illo opere uirum ab dis adiuuari oportebat, <lb/>
            non sufficeret aliquis unus aut aliqua una? Numquid <lb/>
            Venus sola parum esset, quae ad hoc etiam dicitur nuncupata, <lb/>
            quod sine ui femina uirgo esse non desinat? Si est ulla frons <lb/>
             in hominibus, quae non est in numinibus, nonne, cum credunt <lb n="20"/>
            coniugati tot deos utriusque sexus esse praesentes et huic <lb/>
            operi instantes, ita pudore adficiuntur, ut et ille minus moueatur <lb/>
            et illa plus reluctetur? Et certe si adest Virginiensis <lb/>
            dea, ut uirgini zona soluatur; si adest deus Subigus, ut uiro <lb/>
             subigatur; si adest dea Prema, ut subacta, ne se commoueat, <lb n="25"/>
            conprimatur: dea Pertunda ibi quid facit? Erubescat, eat <lb/>
            foras; agat aliquid et maritus. Valde inhonestum est, ut, quod

<note type="footnote"> 1 quam ..... femina <hi rend="italic">om. bl</hi> poetarum et theatrorum <hi rend="italic">l</hi> (= <hi rend="italic">ed. Louan.)<lb/>
             </hi> 3 mas <hi rend="italic">C\'!f;</hi> masculus <hi rend="italic">ad2epqa.k2f;</hi> masculis <hi rend="italic">dl</hi> 4 ferrendum <lb/>
            <hi rend="italic">C</hi> SedJ si <hi rend="italic">q</hi> domum si, si <hi rend="italic">m. 2 in fine ueraus, I</hi> 5 domidi/cus, <lb/>
            i <hi rend="italic">ex</hi> u <hi rend="italic">radendo corr., C</hi> 6 domicius <hi rend="italic">l</hi> uero <hi rend="italic">Cl d</hi> 7 uericundiae <lb/>
            <hi rend="italic">Cl dl</hi> 10 ab hoc implentur <hi rend="italic">q</hi> 11 utadeorum <hi rend="italic">a</hi> 12 aexCt <hi rend="italic">e</hi> <lb/>
            14. 23 uirginensis <hi rend="italic">p a</hi> 14 praema <hi rend="italic">C</hi> 18 ad <hi rend="italic">Cabdelpq;</hi> ob v <lb/>
            i <lb/>
            <hi rend="italic">Domb</hi>. 19 sine ui <hi rend="italic">Cl b del p;</hi> sine eius ui <hi rend="italic">Cz q v;</hi> sine uiro <hi rend="italic">a</hi> 23 urginiens. <lb/>
            <hi rend="italic">C</hi> 25 prema aut <hi rend="italic">I</hi> nec se, se <hi rend="italic">sup. lin., I</hi> 26 eat] et Cl <lb/>
            27 marito <hi rend="italic">a</hi> </note>

<note type="footnote"> 19* </note> <lb/>
             
<pb n="292"/>
            uocatur illa, quisquam inpleat nisi ille. Sed forte ideo toleratur, <lb/>
            quia dea dicitur esse, non deus. Nam si masculus <lb/>
            crederetur et Pertundus uocaretur, maius contra eum pro <lb/>
            uxoris pudicitia posceret maritus auxilium quam feta contra <lb/>
            Siluanum. Sed quid hoc dicam, cum ibi sit et Priapus nimius<lb n="5"/>
            masculus, super cuius inmanissimum et turpissimum fascinum <lb/>
            sedere noua nupta iubebatur, more honestissimo et religiosissimo <lb/>
            matronarum? 
</p><p>Eant adhuc et theologian ciuilem a theologia fabulosa, <lb/>
            urbes a theatris, templa ab scaenis, sacra pontificum a carminibus<lb n="10"/>
            poetarum, uelut res honestas a turpibus, ueraces a <lb/>
            fallacibus, graues a leuibus, serias a ludicris, adpetendas a <lb/>
            respuendis, qua possunt quasi conentur subtilitate discernere. <lb/>
            Intellegimus quid agant; illam theatricam et fabulosam theologian <lb/>
            ab ista ciuili pendere nouerunt et ei de carminibus <lb n="15"/>
            poetarum tamquam de speculo resultare, et ideo ista exposita, <lb/>
            quam damnare non audent, illam eius imaginem liberius <lb/>
            arguunt et reprehendunt, ut, qui agnoscunt quid uelint, et <lb/>
            hanc ipsam faciem, cuius illa imago est, detestentur; quam <lb/>
            tamen di ipsi tamquam in eodem speculo se intuentes ita <lb n="20"/>
            diligunt, ut qui qualesque sint in utraque melius uideantur. <lb/>
            Unde etiam cultores suos terribilibus imperiis conpulerunt, <lb/>
            ut inmunditiam theologiae fabulosae sibi dicarent, in suis <lb/>
            sollemnitatibus ponerent, in rebus diuinis haberent, adque ita <lb/>
            et se ipsos inmundissimos spiritus manifestius esse docuerunt, <lb n="25"/>
            et huius urbanae theologiae uelut electae et probatae illam <lb/>
            theatricam abiectam adque reprobatam membrum partemque <lb/>
            fecerunt, ut, cum sit uniuersa turpis et fallax adque in se

<note type="footnote"> 1 illa] illud <hi rend="italic">a;</hi> ille <hi rend="italic">e</hi> quisquam inpleat <hi rend="italic">C;</hi> imp!. quisq. <hi rend="italic">reM. v</hi> 2 qua <hi rend="italic">a</hi> <lb/>
            3 maius <hi rend="italic">Cad e l p;</hi> magis <hi rend="italic">bqv</hi> 9 adhoc <hi rend="italic">I</hi> et m. <hi rend="italic">2 superscripto</hi> <lb/>
            ad <hi rend="italic">C</hi> cinilem theologiam <hi rend="italic">v;</hi> ciuilem a theologia <hi rend="italic">om. a</hi> 10 a scenis <lb/>
            <hi rend="italic">v;</hi> a scenicis <hi rend="italic">p</hi> 13 qua possunt et qua conantur discernere a; qua <lb/>
            possunt//conentur <hi rend="italic">q</hi> 16 resalutare <hi rend="italic">e</hi> 18 quia ignoscunt <hi rend="italic">e</hi> 21 quales <lb/>
            <lb/>
            sint <hi rend="italic">C</hi> &lt;t\' 22 <hi rend="intraline">b</hi>terribilius <hi rend="italic">C</hi> 23 dicarent, a <hi rend="italic">in rasura litterae</hi> e <hi rend="italic">em." 2 C</hi> <lb/>
            24 haberent m. <hi rend="italic">2 in marg. C</hi> 26 ut probatae <hi rend="italic">e</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="293"/>
            contineat commenticios deos, una pars eius sit in litteris <lb/>
            sacerdotum, altera in carminibus poetarum. Utrum habeat et <lb/>
            alias partes, alia quaestio est: nunc propter diuisionem Varronis <lb/>
            et urbanam et theatricam theologian ad unam ciuilem <lb/>
             pertinere satis, ut opinor, ostendi. Unde, quia sunt ambae <lb n="5"/>
            similis turpitudinis absurditatis, indignitatis falsitatis, absit a <lb/>
            ueris religiosis, ut siue ab hac siue ab illa uita speretur <lb/>
            aeterna. 
</p><p>Denique et ipse Varro commemorare et enumerare deos <lb/>
            coepit a conceptione hominis, quorum numerum est exorsus <lb n="10"/>
            a Iano, eamque seriem perduxit usque ad decrepiti hominis <lb/>
            mortem, et deos ad ipsum hominem pertinentes clausit ad <lb/>
            Neniam deam, quae in funeribus senum cantatur; deinde coepit <lb/>
            deos alios ostendere, qui pertinerent non ad ipsum hominem, <lb/>
            sed ad ea, quae sunt hominis, sicuti est uictus adque <lb n="15"/>
            uestitus et quaecumque alia huic uitae sunt necessaria, ostendens <lb/>
            in omnibus, quod sit cuiusque munus et propter quid <lb/>
            cuique debeat supplicari; in qua uniuersa diligentia nullos <lb/>
            demonstrauit uel nominauit deos, a quibus uita aeterna poscenda <lb/>
             sit, propter quam unam proprie nos Christiani sumus. <lb n="20"/>
            Quis ergo usque adeo tardus sit, ut non intellegat istum <lb/>
            hominem ciuilem theologian tam diligenter exponendo et <lb/>
            aperiendo eamque illi fabulosae, indignae adque probrosae, <lb/>
            similem demonstrando adque ipsam fabulosam partem esse <lb/>
             huius satis euidenter docendo non nisi illi naturali, quam dicit <lb n="25"/>
            ad philosophos pertinere, in animis hominum moliri locum, <lb/>
            ea subtilitate, ut fabulosam reprehendat, ciuilem uero reprehendere <lb/>
            quidem non audeat, sed prodendo reprehensibilem <lb/>
            ostendat, adque ita utraque iudicio recte intellegentium

<note type="footnote"> 6 ut <hi rend="italic">om. e</hi> ostendit <hi rend="italic">e</hi> ambe similes <hi rend="italic">m. 1 in rae. C</hi> 6 indign. <lb/>
            om. bx 7 ueris <hi rend="italic">C bill p;</hi> uiris <hi rend="italic">a b2 d e 12 v</hi> 9 enum, et comem. <hi rend="italic">a</hi> <lb/>
            coepit deos <hi rend="italic">C</hi> 10 numerus <hi rend="italic">a</hi> est exorsus (exborsus <hi rend="italic">l) codd.;</hi> exors. <lb/>
            est v 12 hominum Cl 15 adque <hi rend="italic">om. v</hi> 16 alia quae <hi rend="italic">v</hi> sunt <lb/>
            <hi rend="italic">om. al</hi> 21 ergo <hi rend="italic">m. 1 in marg. p;</hi> ergo est <hi rend="italic">e;</hi> est ergo qui <hi rend="italic">1</hi> 22 et <lb/>
            aperiendo <hi rend="italic">m. 2 in marg. C</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="294"/>
            reprobata sola naturalis remaneat eligenda? De qua suo loco in <lb/>
            adiutorio Dei ueri diligentius disserendum est. 
</p></div><div n="10" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title type="sub">CAPUT  X. </title></ab><ab><title type="sub">De libertate Senecae, qui uehementius ciuilem theologian reprehendit quam Varro fabulosam. </title></ab><p>Libertas sane, quae huic defuit, ne istam urbanam theologian <lb/>
            [tam diligenter exponendo] theatricae simillimam aperte <lb/>
            sicut illam reprehendere auderet, Annaeo Senecae, quem nonnullis <lb/>
            indiciis inuenimus apostolorum nostrorum claruisse <lb/>
            temporibus, non quidem ex toto, uerum ex aliqua parte non<lb n="10"/>
            defuit. Adfuit enim scribenti, uiuenti defuit. Nam in eo libro, <lb/>
            quem contra superstitiones condidit, multo copiosius adque <lb/>
            uehementius reprehendit ipse ciuilem istam et urbanam theologian <lb/>
            quam Varro theatricam adque fabulosam. Cum enim <lb/>
            de simulacris ageret: \'Sacros, inquit, inmortales, inuiolabiles<lb n="15"/>
            in materia uilissima adque inmobili dedicant, habitus illis <lb/>
            hominum ferarumque et piscium, quidam uero mixto sexu, <lb/>
            diuersis corporibus induunt; numina uocant, quae si spiritu <lb/>
            accepto subito occurrerent, monstra haberentur. Deinde aliquanto <lb/>
            post, cum theologian naturalem praedicans quorundam <lb n="20"/>
            philosophorum sententias digessisset, obposuit sibi quaestionem <lb/>
            et ait: \'Hoc loco dicit aliquis: Credam ego caelum et terram <lb/>
            deos esse et supra lunam alios, infra alios? Ego feram aut <lb/>
            Platonem aut Peripateticum Stratonem, quorum alter fecit <lb/>
            deum sine corpore, alter sine animo?\' Et ad hoc respondens: <lb n="25"/>
            \'Quid ergo tandem, inquit, ueriora tibi uidentur Titi Tatii

<note type="footnote"> 4 uehimentius C1 5 fabolosam <hi rend="italic">C</hi> 6 sanae C1 7 [tam diligenter <lb/>
            exponendo] <hi rend="italic">(ex antecedente capite p. 293, 22</hi> repetitum <hi rend="italic">C dp; om. rell. v</hi> <lb/>
            8 saenecae <hi rend="italic">C</hi> 12 quem] qua 6, g <hi rend="italic">m. 2 in ras., C</hi> 15 mortales e <lb/>
            16 dicant bl kl abitus <hi rend="italic">l</hi> habitus illis dantes <hi rend="italic">a</hi> 17 quosdam <hi rend="italic">a</hi> uiro <lb/>
            <lb/>
            C\' 18 indunt <hi rend="italic">C</hi> et numina <hi rend="italic">a</hi> 19 occurrent<hi rend="intraline">re C</hi> aliquando <hi rend="italic">e</hi> <lb/>
            <lb/>
            20 <hi rend="intraline">a</hi>natura <hi rend="italic">e</hi> 22 dicat <hi rend="italic">l;</hi> dicet <hi rend="italic">bl kl</hi> credo, 0 <hi rend="italic">in ras., I</hi> 24 phypatetictl <lb/>
            <hi rend="italic">a;</hi> periteatictl <hi rend="italic">e</hi> istratonem <hi rend="italic">C</hi> 26 uera <hi rend="italic">b</hi> tibi <hi rend="italic">om. q</hi> <lb/>
            Titi <hi rend="italic">C ab dep q;</hi> T. <hi rend="italic">v</hi> Tati <hi rend="italic">l</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="295"/>
            aut Romuli aut Tulli Hostilii somnia? Cloacinam Tatius <lb/>
            dedicauit deam, Picum Tiberinumque Romulus, Hostilius Pauorem <lb/>
            adque Pallorem, taeterrimos omnium adfectus, quorum <lb/>
            alter mentis territae motus est, alter corporis ne morbus quidem, <lb/>
            sed color. Haec numina potius credes et caelo recipies?\' <lb n="5"/>
            De ipsis uero ritibus crudeliter turpibus quam libere scripsit! <lb/>
            Ille, inquit, uiriles sibi partes amputat, ille lacertos secat. <lb/>
            Ubi iratos deos timent, qui sic propitios merentur? Di autem <lb/>
            nullo debent coli genere, si hoc uolunt. Tantus est perturbatae <lb/>
            mentis et sedibus suis pulsae furor, ut sic di placentur, <lb n="10"/>
            quem ad modum ne quidem homines saeuiunt taeterrimi et <lb/>
            in fabulas traditae crudelitatis. Tyranni lacerauerunt aliquorum <lb/>
            membra, neminem sua lacerare iusserunt. In regiae libidinis <lb/>
            uoluptatem castrati sunt quidam; sed nemo sibi, ne uir esset, <lb/>
            iubente domino manus intulit. Se ipsi in templis contrucidant, <lb n="15"/>
            uulneribus suis ac sanguine supplicant. Si cui intueri uacet, <lb/>
            quae faciunt quaeque patiuntur, inueniet tam indecora honestis, <lb/>
            tam indigna liberis, tam dissimilia sanis, ut nemo fuerit dubitaturus <lb/>
            furere eos, si cum paucioribus furerent; nunc sanitatis <lb/>
            patrocinium est insanientium turba.\' <lb n="20"/>
            
</p><p>Iam illa, quae in ipso Capitolio fieri solere commemorat <lb/>
            et intrepide omnino coarguit, quis credat nisi ab inridentibus <lb/>
            aut furentibus fieri? Nam cum in sacris Aegyptiis Osirim

<note type="footnote"><lb/>
            1 Tullii <hi rend="italic">Cabd1 v i</hi>cloacnam <hi rend="italic">C;</hi> clutianam <hi rend="italic">a</hi> 3 omnium <hi rend="italic">Cd l p a;</hi> <lb/>
            hominum <hi rend="italic">ab eqk fv Domb</hi>. 4 nec <hi rend="italic">e2pv</hi> 5 recipie/s, n <hi rend="italic">eraso, C</hi> <lb/>
            <lb/>
            6 quambere <hi rend="italic">C</hi> 8 ibi <hi rend="italic">e2</hi> 9 si hoc <hi rend="italic">C abdelp</hi> al /; et si hoc <hi rend="italic">a2k;</hi> <lb/>
            si et hoc <hi rend="italic">q v</hi> 10 ut <hi rend="italic">om. p</hi> 11 ne quidem homines <hi rend="italic">Cadelp qak f;</hi> <lb/>
            <lb/>
            ne hom. quidem <hi rend="italic">v</hi> ne <hi rend="intraline">homines se</hi>quidem, uiu<foreign xml:lang="grc">̣̇</foreign>unt <hi rend="italic">b</hi> 12 fabulis a traditae <hi rend="italic">ct;</hi> <lb/>
            trahicae <hi rend="italic">(sic)</hi> C1; tradite ice <hi rend="italic">(sic) e</hi> 13 In <hi rend="italic">om. q</hi> 14 uoluntatem <hi rend="italic">e;</hi> <lb/>
            uoluptati <hi rend="italic">q</hi> ne/, c <hi rend="italic">eras., C</hi> 15 intulit <hi rend="italic">Cad 1 q v;</hi> adtulit <hi rend="italic">bepakf <lb/>
            Domb</hi>. 17 quaequae <hi rend="italic">C</hi> 19 fuerint <hi rend="italic">C</hi> insanitatis <hi rend="italic">a</hi> 20 insan. <lb/>
            turba est <hi rend="italic">v</hi> insanientium <hi rend="italic">m. 1 ex</hi> insanientibus <hi rend="italic">corr. C</hi> 21 capitulio <lb/>
            <hi rend="italic">C, et sic infra</hi> 22 omnino, <hi rend="italic">m. J in</hi> animo <hi rend="italic">corr., e</hi> quoarguit <lb/>
            <hi rend="italic">e</hi> 23 et, in <hi rend="italic">marg</hi>. aut, <hi rend="italic">q</hi> in <hi rend="italic">om</hi>. al se egytiif, ofirim <hi rend="italic">p</hi> <lb/>
            aegytiis C\' </note> <lb/>
             
<pb n="296"/>
            lugeri perditum, mox autem inuentum magno esse gaudio <lb/>
            derisisset, cum perditio eius inuentioque fingatur, dolor tamen <lb/>
            ille adque laetitia ab eis, qui nihil perdiderunt nihilque inuenerunt, <lb/>
            ueraciter exprimatur: \'Huic tamen, inquit, furori <lb/>
            certum tempus est. Tolerabile est semel anno insanire. In<lb n="5"/>
            Capitolium perueni: pudebit publicatae dementiae, quod sibi <lb/>
            uanus furor adtribuit officii. Alius nomina deo subicit, alius <lb/>
            horas Ioui nuntiat, alius lector est, alius unctor, qui uano <lb/>
            motu bracchiorum imitatur unguentem. Sunt quae Iunoni ac <lb/>
            Mineruae capillos disponant (longe a templo, non tantum a<lb n="10"/>
            simulacro stantes digitos mouent ornantium modo), sunt quae <lb/>
            speculum teneant; sunt qui ad uadimonia sua deos aduocent, <lb/>
            sunt qui libellos offerant et illos causam suam doceant. Doctus <lb/>
            archimimus, senex iam decrepitus, cottidie in Capitolio mimum <lb/>
            agebat, quasi di libenter spectarent, quem illi homines desierant.<lb n="15"/>
            Omne illic artificum genus operatum dis inmortalibus <lb/>
            desidet\'. Et paulo post: Hi tamen, inquit, etiamsi superuacuum <lb/>
            usum, non turpem nec infamem deo promittunt. Sedent <lb/>
            quaedam in Capitolio, quae se a Ioue amari putant: ne Iunonis <lb/>
            quidem, si credere poetis uelis, iracundissimae respectu <lb n="20"/>
            terrentur.\'
</p><p>Hanc libertatem Varro non habuit; tantum modo poeticam <lb/>
            theologian reprehendere ausus est, ciuilem non ausus est, <lb/>
            quam iste concidit. Sed si uerum adtendamus, deteriora sunt

<note type="footnote"> 4 Sen. frg. 37 ed. Haase </note>

<note type="footnote"><lb/>
            1 magno esse gaudio <hi rend="italic">bdelpqv Domb.;</hi> magnum esse gaudio<hi rend="intraline">v</hi>, v <hi rend="italic">correctoris <lb/>
            m., C;</hi> magnum esse gaudium <hi rend="italic">a</hi> 3 laetitia.... perdiderunt <lb/>
            <hi rend="italic">om</hi>. bl 5 anno <hi rend="italic">Cb ellp a k f;</hi> in anno <hi rend="italic">ad 12 q V</hi> 6 peruenire e <lb/>
            7 alius nomina <hi rend="italic">usque ad</hi> est <hi rend="italic">nitida correctoris manu</hi> in <hi rend="italic">marg. inferiore, b <lb/>
            <lb/>
            v</hi>nomina <hi rend="italic">C;</hi> numina <hi rend="italic">e</hi> 8 lector l, <hi rend="italic">b in marg.;</hi> lictor <hi rend="italic">rell. v;</hi> litor <lb/>
            <hi rend="italic">auctore Linkero (Ann. philol. 89, p. 727) Domb</hi>. 9 qui <hi rend="italic">a</hi> 10 et <lb/>
            <lb/>
            longe<hi rend="intraline">o</hi> a 11 moueant a 12 sunt <hi rend="italic">om</hi>. C1 qui, i in <hi rend="italic">ras., a;</hi> qui kl; <lb/>
            que <hi rend="italic">p Ii</hi> quae <hi rend="italic">C rell. v</hi> ad <hi rend="italic">om. e</hi> uadaemonia <hi rend="italic">C</hi> sua om. bx <lb/>
            15 expectarent <hi rend="italic">ab elp q (.( k</hi> desierant <hi rend="italic">ael;</hi> desiderant <hi rend="italic">Cd</hi> 19 ne <lb/>
            <hi rend="italic">codd.;</hi> nec <hi rend="italic">v</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="297"/>
            templa ubi haec aguntur, quam theatra ubi finguntur. Unde <lb/>
            in his sacris ciuilis theologiae has partes potius elegit Seneca <lb/>
            sapienti, ut eas in animi religione non habeat, sed in actibus <lb/>
            fingat. Ait enim: \'Quae omnia sapiens seruabit tamquam <lb/>
             legibus iussa, non tamquam dis grata. Et paulo post: &lt;Quid <lb n="5"/>
            quod et matrimonia, inquit, deorum iungimus, et ne pie <lb/>
            quidem, fratrum ac sororum! Bellonam Marti conlocamus, <lb/>
            Vulcano Venerem, Neptuno Salaciam. Quosdam tamen caelibes <lb/>
            relinquimus, quasi condicio defecerit, praesertim cum quaedam <lb/>
            uiduae sint, ut Populonia uel Fulgora et diua Rumina; quibus <lb n="10"/>
            non miror petitorem defuisse. Omnem istam ignobilem deorum <lb/>
            turbam, quam longo aeuo longa superstitio congessit, <lb/>
            sic, inquit, adorabimus, ut meminerimus cultum eius magis <lb/>
            ad morem quam ad rem pertinere\'. Nec leges ergo illae nec <lb/>
            mos in ciuili theologia id instituerunt, quod dis gratum <lb n="15"/>
            esset uel ad rem pertineret. Sed iste, quem philosophi quasi <lb/>
            liberum fecerunt, tamen, quia inlustris populi Romani senator <lb/>
            erat, colebat quod reprehendebat, agebat quod arguebat, quod <lb/>
            culpabat adorabat; quia uidelicet magnum aliquid eum philosophia <lb/>
            docuerat, ne superstitiosus esset in mundo, sed propter <lb n="20"/>
            leges ciuium moresque hominum non quidem ageret fingentem <lb/>
            scaenicum in theatro, sed imitaretur in templo; eo damnabilius, <lb/>
            quo illa, quae mendaciter agebat, sic ageret, ut eum populus <lb/>
            ueraciter agere existimaret; scaenicus autem ludendo potius <lb/>
            delectaret, quam fallendo deciperet.

<note type="footnote"> 2 et in <hi rend="italic">b</hi> in <hi rend="italic">om. 11</hi> al ciuilib; <hi rend="italic">l</hi> 3 sapien//s, ti <hi rend="italic">eraN., e</hi> <lb/>
            4 seruauit <hi rend="italic">e</hi> 5 non <hi rend="italic">om. e</hi> 8 solatia, o <hi rend="italic">m. 2 in</hi> a <hi rend="italic">corr., e</hi> quas- <lb/>
            <lb/>
            dam <hi rend="italic">e</hi> 10 fulgora <hi rend="italic">C l;</hi> fulgura <hi rend="italic">a b dt etp a; o</hi>fulgra <hi rend="italic">q</hi> diuina <hi rend="italic">e</hi> <lb/>
            <lb/>
            diuarona <hi rend="italic">C</hi> rumi<hi rend="intraline">na b</hi> 11 immobilem <hi rend="italic">e</hi> 12 quae <hi rend="italic">e</hi> supersticio <lb/>
            concessit <hi rend="italic">e</hi> 13 adorauimus <hi rend="italic">C</hi> ut meminerimus <hi rend="italic">sup. lin. C</hi> 15 id <lb/>
            <hi rend="italic">om. al</hi> 16 philosophi.. fecerunt <hi rend="italic">codd.;</hi> philosophia.. fecerat <hi rend="italic">v</hi> 22 damnabilibus <lb/>
            <hi rend="italic">el</hi> 23 quo <hi rend="italic">Cab delpqkv;</hi> quod <hi rend="italic">a f Domb</hi>. </note><lb n="25"/>
            
</p><pb n="298"/></div><div n="11" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title type="sub">CAPUT  XI. </title></ab><ab><title type="sub">Quid de Iudaeis Seneca senserit. </title></ab><p>Hic inter alias ciuilis theologiae superstitiones reprehendit <lb/>
            etiam sacramenta Iudaeorum et maxime sabbata, inutiliter <lb/>
            eos facere adfirmans, quod per illos singulos septem interpositos<lb n="5"/>
            dies septimam fere partem aetatis suae perdant uacando <lb/>
            et multa in tempore urgentia non agendo laedantur. Christianos <lb/>
            tamen iam tunc Iudaeis inimicissimos in neutram partem <lb/>
            commemorare ausus est, ne uel laudaret contra suae patriae <lb/>
            ueterem consuetudinem, uel reprehenderet contra propriam<lb n="10"/>
            forsitan uoluntatem. De illis sane Iudaeis cum loqueretur, <lb/>
            ait: \'Cum interim usque eo sceleratissimae gentis consuetudo <lb/>
            conualuit, ut per omnes iam terras recepta sit: uicti uictoribus <lb/>
            leges dederunt). Mirabatur haec dicens et quid diuinitus <lb/>
            ageretur ignorans subiecit plane sententiam, qua significaret<lb n="15"/>
            quid de illorum sacramentorum ratione sentiret. Ait enim: <lb/>
            &lt;Illi tamen causas ritus sui nouerunt; maior pars populi facit, <lb/>
            quod quur faciat ignorat). Sed de sacramentis Iudaeorum, uel <lb/>
            quur uel quatenus instituta sint auctoritate diuina, ac post <lb/>
            modum a populo Dei, cui uitae aeternae mysterium reuelatum <lb n="20"/>
            est, tempore quo oportuit eadem auctoritate sublata sint, et <lb/>
            alias diximus, maxime cum aduersus Manichaeos ageremus, <lb/>
            et in hoc opere loco opportuniore dicendum est. 
</p></div><div n="12" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title type="sub">CAPUT  XII. </title></ab><ab><title type="sub">Quod gentilium deorum uanitate detecta nequeat dubitari aeternam eos uitam nemini posse praestare, qui nec ipsam adiuuent temporalem. </title></ab><p rend="script">Nunc propter tres theologias, quas Graeci dicunt mythicen <lb/>
            physicen politicen, Latine autem dici possunt fabulosa

<note type="footnote"> 3 Hinc <hi rend="italic">a</hi> 5 septenis <hi rend="italic">Cl d</hi> 10 forsitan propriam a 11 forsan <hi rend="italic">q</hi> <lb/>
            sanae <hi rend="italic">Cl e</hi> 12 <hi rend="intraline">ad</hi>eo 13 receptasit, it <hi rend="italic">eras., C</hi> 14 qui <hi rend="italic">e</hi> 15 significare <lb/>
            C 19 quatinus e 22 ab alias, <hi rend="italic">in marg. m. rec</hi>. ablata <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            23 oport. <hi rend="italic">Cle</hi> 25 natiuitate <hi rend="italic">p</hi> 26 posse <hi rend="italic">om. p</hi> 27 adiuuant <hi rend="italic">p</hi> <lb/>
            29 fysicen <hi rend="italic">C l</hi> polyt. <hi rend="italic">I</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="299"/>
            naturalis ciuilis, quod neque de fabulosa, quam et ipsi deorum <lb/>
            multorum falsorumque cultores liberrime reprehenderunt, neque <lb/>
            de ciuili, cuius illa pars esse conuincitur eiusque et ista <lb/>
            simillima uel etiam deterior inuenitur, speranda est aeterna <lb/>
            uita, si cui satis non sunt quae in hoc uolumine dicta sunt, <lb n="5"/>
            adiungat etiam illa, quae in superioribus libris et maxime <lb/>
            quarto de felicitatis datore Deo plurima disputata sunt. Nam <lb/>
            cui nisi uni felicitati propter aeternam uitam consecrandi <lb/>
            homines essent, si dea felicitas esset? Quia uero non dea, <lb/>
            sed munus est dei: cui deo nisi datori felicitatis consecrandi <lb n="10"/>
            sumus, qui aeternam uitam, ubi uera est et plena felicitas, <lb/>
            pia caritate diligimus? Non autem esse datorem felicitatis <lb/>
            quemquam istorum deorum, qui tanta turpitudine coluntur <lb/>
            et. nisi ita colantur, multo turpius irascuntur adque ob hoc <lb/>
             se spiritus inmundissimos confitentur, puto ex his, quae dicta <lb n="15"/>
            sunt, neminem dubitare oportere. Porro qui non dat felicitatem, <lb/>
            uitam quo modo dare posset aeternam? Eam quippe uitam <lb/>
            aeternam dicimus, ubi est sine fine felicitas. Nam si anima <lb/>
            in poenis uiuit aeternis, quibus et ipsi spiritus cruciabuntur <lb/>
             inmundi. mors est illa potius aeterna quam uita. Nulla quippe <lb n="20"/>
            maior et peior est mors, quam ubi non moritur mors. Sed <lb/>
            quod animae natura, per id quod inmortalis creata est, sine <lb/>
            qualicumque uita esse non potest, summa mors eius est alienatio <lb/>
            a uita Dei in aeternitate supplicii. Vitam igitur aeternam, <lb/>
             id est sine ullo fine felicem, solus ille dat, qui dat ueram <lb n="25"/>
            felicitatem. Quam quoniam illi, quos colit theologia ista ciuilis, <lb/>
            dare non posse conuicti sunt: non solum propter ista temporalia <lb/>
            adque terrena, quod superioribus quinque libris ostendimus, <lb/>
            sed multo magis propter uitam aeternam, quae post mortem

<note rend="script" type="footnote"> 1 multorum falsorumque deorum <hi rend="italic">v</hi> 8 cui <hi rend="italic">eras. I</hi> consecrati di <hi rend="italic">e</hi> <lb/>
            12 Non] nos <hi rend="italic">d</hi> esse autem <hi rend="italic">q</hi> datorem esse <hi rend="italic">v</hi> quemquam felicitatis <lb/>
            datorem <hi rend="italic">l</hi> 13 deorum <hi rend="italic">sup. lin. C</hi> 17 dare quomodo possit <lb/>
            <hi rend="italic">transpositione significata d</hi> dare posset <hi rend="italic">C;</hi> dare possit <hi rend="italic">a 1 p;</hi> posset <lb/>
            dare <hi rend="italic">a;</hi> possit dare <hi rend="italic">eqv Domb</hi>. 20 est <hi rend="italic">om. I</hi> quam <hi rend="italic">sup. lin</hi>. <lb/>
            22 creatura at 26 colet <hi rend="italic">C\'</hi> 27 illa at 29 mas<hi rend="intraline">gi C</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="300"/>
            futura est, quod isto uno etiam illis cooperantibus egimus, <lb/>
            colendi non sunt. Sed quoniam ueternosae consuetudinis uis <lb/>
            nimis in alto radices habet, si cui de ista ciuili theologia <lb/>
            respuenda adque uitanda parum uideor disputasse, in aliud <lb/>
            uolumen, quod huic opitulante Deo coniungendum est, animum<lb n="5"/>
            intendat. 
</p></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>