<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa003.opp-lat3:4.21-5.6</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa003.opp-lat3:4.21-5.6</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa003.opp-lat3"><div n="4" subtype="book" type="textpart"><div n="21" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title type="sub">CAPUT  XXI. </title></ab><ab><title type="sub">Quod unum non intellegentes Deum Virtute saltem et Felicitate debuerint esse contenti. </title></ab><p rend="script">Has deas non ueritas, sed uanitas facit; haec enim ueri <lb/>
            Dei munera sunt, non ipsae sunt deae. Verum tamen ubi est<lb n="5"/>
            uirtus et felicitas, quid aliud quaeritur? Quid ei sufficit, cui <lb/>
            uirtus felicitasque non sufficit? Omnia quippe agenda conplectitur <lb/>
            uirtus, omnia optanda felicitas. Si Iuppiter, ut haec <lb/>
            daret, ideo colebatur, quia, si bonum aliquid est latitudo regni <lb/>
            adque diuturnitas, ad eandem pertinet felicitatem: quur non <lb n="10"/>
            intellectum est dona Dei esse, non deas? Si autem putatae <lb/>
            sunt deae, saltem alia tanta deorum turba non quaereretur. <lb/>
            Consideratis enim officiis deorum dearumque omnium, quae <lb/>
            sicut uoluerunt pro sua opinatione finxerunt, inueniant si <lb/>
            possunt aliquid, quod praestari ab aliquo deo possit homini<lb n="15"/>
            habenti uirtutem, habenti felicitatem. Quid doctrinae uel a <lb/>
            Mercurio uel a Minerua petendum esset, cum uirtus omnia <lb/>
            secum haberet? Ars quippe ipsa bene recteque uiuendi uirtus <lb/>
            a ueteribus definita est. Unde ab eo, quod Graece <sic>Aperrj</sic> dicitur <lb/>
            uirtus, nomen artis Latinos traduxisse putauerunt. Sed si uirtus<lb n="20"/>
            non nisi ad ingeniosum posset uenire, quid opus erat deo <lb/>
            Catio patre, qui catos, id est acutos faceret, cum hoc posset <lb/>
            conferre felicitas? Ingeniosum quippe nasci felicitatis est, <lb/>
            unde, etiamsi non potuit a nondum nato coli dea Felicitas, <lb/>
            ut hoc ei conciliata donaret, conferret hoc parentibus eius <lb n="25"/>
            cultoribus suis, ut eis ingeniosi filii nascerentur. Quid opus <lb/>
            erat parturientibus inuocare Lucinam, cum, si adesset Felicitas, <lb/>
            non solum bene parerent, sed etiam bonos? Quid necesse erat

<note rend="script" type="footnote"> 2 Quod unum n. i. deum <hi rend="italic">Cp q Donrb.;</hi> Quod dona n. i. dei v uirtutem <lb/>
            <hi rend="italic">C q</hi> 3 et <hi rend="italic">om. C q</hi> 4 facit <hi rend="italic">codd.;</hi> fecit v 11 non <hi rend="italic">codd. excepto<lb/>
             a1, qui m</hi>. 1 quam <hi rend="italic">habet, quod Domb.2 recepit</hi> 14 opinatione <lb/>
            <hi rend="italic">Cab de p V;</hi> opinione <hi rend="italic">Aqa</hi> 15 quodj quos <hi rend="italic">C</hi> ab al. deo praest. <hi rend="italic">v</hi> <lb/>
            ▼ <lb/>
            17 menerVa <hi rend="italic">C</hi> 19 <foreign xml:lang="grc">ἀρετὴ</foreign> (arete <hi rend="italic">codd.) om. a</hi> 20 lati nri duxisse, in <lb/>
            <hi rend="italic">marg.:</hi> at. lib. latinos transduxisse. <hi rend="italic">e</hi> traxisse at 21 possit A <lb/>
            27 erat] esset <hi rend="italic">q</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="189"/>
            Opi deae commendare nascentes, deo Vaticano uagientes, deae <lb/>
            Cuninae iacentes, deae Ruminae sugentes, deo Statilino stantes, <lb/>
            deae Adeonae adeuntes, Abeonae abeuntes; deae Menti, ut <lb/>
            bonam haberent mentem, deo Volumno et deae Volumnae, ut <lb/>
            bona uellent; dis nuptialibus, ut bene coniugarentur, dis <lb n="5"/>
            agrestibus, ut fructus uberrimos caperent, et maxime ipsi <lb/>
            diuae Fructeseae; Marti et Bellonae, ut bene belligerarent, <lb/>
            deae Victoriae, ut uincerent; deo Honori, ut honorarentur, <lb/>
            deae Pecuniae, ut pecuniosi essent, deo Aesculano et filio eius <lb/>
            Argentino, ut haberent aeream argenteamque pecuniam? Nam <lb n="10"/>
            ideo patrem Argentini Aesculanum posuerunt, quia prius aerea <lb/>
            pecunia in usu coepit esse, post argentea. Miror autem, quod <lb/>
            Argentinus non genuit Aurinum, quia et aurea subsecuta est. <lb/>
            Quem deum isti si haberent, sicut Saturno Iouem, ita et <lb/>
            patri Argentino et auo Aesculano Aurinum praeponerent. Quid <lb n="15"/>
            ergo erat necesse propter haec bona uel animi uel corporis <lb/>
            uel externa tantam deorum turbam colere et inuocare (quos <lb/>
            neque omnes commemoraui, nec ipsi potuerunt omnibus bonis <lb/>
            humanis minutatim singillatimque digestis deos minutos et <lb/>
             singulos prouidere), cum posset magno facilique conpendio <lb n="20"/>
            una dea Felicitas cuncta conferre, nec solum ad bona capienda <lb/>
            quisquam alius, sed neque ad depellenda mala quaereretur? <lb/>
            Quur enim esset inuocanda propter fessos diua Fessona, propter <lb/>
            hostes depellendos diua Pellonia, propter aegros medicus uel <lb/>
             Apollo uel Aesculapius uel ambo simul, quando esset grande <lb n="25"/>
            periculum? Nec deus Spiniensis, ut spinas ex agris eradicaret; <lb/>
            nec dea Rubigo, ut non accederet, rogaretur: una Felicitate <lb/>
            praesente et tuente uel nulla mala exorerentur, uel facillime

<note type="footnote"> 4 uolumino .. uolnminae a 7 fructeseae A2 <hi rend="italic">Cadp;</hi> fructae seae A1 <hi rend="italic">b;</hi> <lb/>
            fructesae <hi rend="italic">a;</hi> fructereae <hi rend="italic">e;</hi> fructesse <hi rend="italic">q</hi> 8 honorino A 9 <hi rend="italic">sqq</hi>. aescolano <lb/>
            <hi rend="italic">01</hi> aseculano e 12 in usum A esse coepit <hi rend="italic">v</hi> 15 aeseculano <hi rend="italic">e</hi> <lb/>
            20 possit A 23 Quur] cum <hi rend="italic">C</hi> fessona <hi rend="italic">Cabpa\';</hi> fessonia <hi rend="italic">Ad e q v</hi> <lb/>
            24 medicos <hi rend="italic">C</hi> 25 aescolapius <hi rend="italic">Cl</hi> 26 spinensis <hi rend="italic">a</hi> a 27 rubigo A <hi rend="italic">C2<lb/>
             ab dpqv;</hi> robigo <hi rend="italic">01</hi> a <hi rend="italic">Domb.;</hi> robiga, ga <hi rend="italic">m</hi>. 2 <hi rend="italic">rescript., e</hi> 28 etuente, <hi rend="italic">ex; <lb/>
            re</hi><lb/>
            et ueniente es ut uel <hi rend="italic">e</hi> eIorerentur A1b1 kl; <hi rend="italic">exhorerenturp;</hi> exorrentur <lb/>
            <hi rend="italic">Cl;</hi> exorirentur <hi rend="italic">erasis superscriptis litteris</hi> re, C*; exorirentur A 2 <hi rend="italic">rell. v</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="190"/>
            pellerentur. Postremo quoniam de duabus istis deabus Virtute <lb/>
            et Felicitate tractamus: si felicitas uirtutis est praemium, non <lb/>
            dea, sed Dei donum est; si autem dea est, quur non dicatur <lb/>
            et uirtutem ipsa conferre, quando quidem etiam uirtutem <lb/>
            consequi felicitas magna est? <lb n="5"/>
            
</p></div><div n="22" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title type="sub">CAPUT  XXII. </title></ab><ab><title type="sub">De scientia colendorum deorum, quam a se Varro gloriatur conlatam esse Romanis. </title></ab><p rend="script">Quid est ergo, quod pro ingenti beneficio Varro iactat <lb/>
            praestare se ciuibus suis, quia non solum \'commemorat deos,<lb n="10"/>
            quos coli oporteat a Romanis, uerum etiam dicit quid ad <lb/>
            quemque pertineat? Quoniam nihil prodest, inquit, hominis <lb/>
            alicuius medici nomen formamque nosse, et quod sit medicus <lb/>
            ignorare: ita dicit nihil prodesse scire deum esse Aesculapium, <lb/>
            si nescias eum ualetudini opitulari, adque ita ignores quur ei<lb n="15"/>
            debeas supplicare. Hoc etiam alia similitudine adfirmat dicens, <lb/>
            non modo bene uiuere, sed uiuere omnino neminem posse, si <lb/>
            ignoret quisnam sit faber, quis pistor, quis tector, a quo quid <lb/>
            utensile petere possit, quem adiutorem adsumere, quem ducem, <lb/>
            quem doctorem; eo modo nulli dubium esse adserens ita <lb n="20"/>
            esse utilem cognitionem deorum, si sciatur quam quisque deus <lb/>
            uim et facultatem ac potestatem cuiusque rei habeat. (Ex eo <lb/>
            enim poterimus, inquit, scire quem cuiusque causa deum aduocare <lb/>
            adque inuocare debeamus, ne faciamus, ut mimi solent, <lb/>
            et optemus a Libero aquam, a Lymphis uinum\'. Magna sane <lb n="25"/>
            utilitas. Quis non huic gratias ageret, si uera monstraret, et <lb/>
            si unum uerum Deum, a quo essent omnia bona, hominibus <lb/>
            colendum doceret?

<note rend="script" type="footnote"> 1 pellentur <hi rend="italic">Cl</hi> 4 ipsa <hi rend="italic">Aep Domb.;</hi> ipsam <hi rend="italic">Cab d q t)</hi> 9 ergo eat v <lb/>
            ol <lb/>
            benificio <hi rend="italic">C</hi> 10 u<foreign xml:lang="grc">̣ι̣</foreign>ci,bus A 12 quemquam A; quem a1 12 inquid <lb/>
            At <hi rend="italic">C1;</hi> in <hi rend="italic">b adscriptum est</hi> narro homini <hi rend="italic">e</hi> 14 essescola/phium <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            15 i/ta, a <hi rend="italic">eras., C</hi> 16 affirmat al. simil. v 17 sed uiuere <hi rend="italic">sup. tin. C</hi> <lb/>
            18 pictor q; piscator at 19 adsum. adiut. A 23 inquit poterimus A <lb/>
            possimus scire inquit <hi rend="italic">q</hi> aduocare atque inuocare <hi rend="italic">a b de p q IX k f</hi> <lb/>
            aduoc. et inuoc. A; inuoc. atque (adque CI) aduoc. <hi rend="italic">C Domb</hi>. </note>
</p><pb n="191"/></div><div n="23" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title type="sub">CAPUT  XXIII. </title></ab><ab><title type="sub">De Felicitate, quam Romani, multorum ueneratores deorum, diu non coluerunt honore diuino, cum pro omnibus sola sufficeret. </title></ab><p>Sed (unde nunc agitur) si libri et sacra eorum uera sunt <lb n="5"/>
            et Felicitas dea est, quur non ipsa una quae coleretur constituta <lb/>
            est, quae posset uniuersa conferre et conpendio facere <lb/>
            felicem? Quis enim optat aliquid propter aliud quam ut felix <lb/>
            fiat? Quur denique tam sero huic tantae deae post tot Romanos <lb/>
            principes Lucullus aedem constituit? Quur ipse Romulus <lb n="10"/>
            felicem cupiens condere ciuitatem non huic templum potissimum <lb/>
            struxit nec propter aliquid dis ceteris supplicauit, <lb/>
            quando nihil deesset, si haec adesset? Nam et ipse nec prius <lb/>
            rex, nec ut putant postea deus fieret, si hanc deam propitiam <lb/>
            non haberet. Ut quid ergo constituit Romanis deos Ianum, <lb n="15"/>
            Iouem, Martem, Picum, Faunum, Tiberinum, Herculem et si <lb/>
            quos alios? Ut quid Titus Tatius addidit Saturnum, Opem, <lb/>
            Solem, Lunam, Vulcanum, Lucem et quoscumque alios addidit, <lb/>
            inter quos etiam deam Cloacinam, Felicitate neglecta? Ut quid <lb/>
             Numa tot deos et tot deas sine ista? An eam forte in tanta <lb n="20"/>
            turba uidere non potuit? Hostilius certe rex deos et ipse <lb/>
            nouos Pauorem adque Pallorem propitiandos non introduceret, <lb/>
            si deam istam nosset aut coleret. Praesente quippe Felicitate <lb/>
            omnis pauor et pallor non propitiatus abscederet, sed pulsus <lb/>
             aufugeret. <lb n="25"/>
            
</p><p>Deinde quid est hoc, quod iam Romanum imperium longe <lb/>
            lateque crescebat, et adhuc nemo Felicitatem colebat? An ideo <lb/>
            grandius imperium quam felicius fuit? Nam quo modo ibi <lb/>
            esset uera felicitas, ubi uera non erat pietas? Pietas est <lb/>
             enim uerax ueri Dei cultus, non cultus falsorum tot deorum,

<note type="footnote"> 7 possit A 10 romulus <hi rend="italic">m. I ex</hi> romanus <hi rend="italic">corr. C</hi> 12 instruxit A <lb/>
            19 cloacinam <hi rend="italic">Aapqv;</hi> cluac. <hi rend="italic">C;</hi> cluatinam <hi rend="italic">d;</hi> clueacinam <hi rend="italic">e</hi> felicitatem <lb/>
            <hi rend="italic">C e</hi> 20 forte in tanta <hi rend="italic">mei codd., v;</hi> in tanta forte a <hi rend="italic">Domb</hi>. <lb/>
            26 hoc <hi rend="italic">om</hi>. at iam <hi rend="italic">om. al</hi> 29 est <hi rend="italic">sup. lin</hi>. A enim est <hi rend="italic">v</hi> <lb/>
            30 l1erax A\'; uere At </note> <lb n="30"/>
             
<pb n="192"/>
            quot daemoniorum. Sed et postea iam in deorum numerum <lb/>
            Felicitate suscepta magna bellorum ciuilium infelicitas subsecuta <lb/>
            est. An forte iuste est indignata Felicitas, quod et <lb/>
            tam sero et non ad honorem, sed ad contumeliam potius <lb/>
            inuitata est, ut cum ea coleretur Priapus et Cloacina et Pauor<lb n="5"/>
            et Pallor et Febris et cetera non numina colendorum, sed <lb/>
            crimina colentium? 
</p><p>Ad extremum si cum turba indignissima tanta dea colenda <lb/>
            uisa est, quur non uel inlustrius ceteris colebatur? Quis enim <lb/>
            ferat, quod neque inter deos Consentes, quos dicunt in consilium<lb n="10"/>
            Iouis adhiberi, nec inter deos, quos selectos uocant, <lb/>
            Felicitas constituta eat? Templum aliquod ei fieret, quod et <lb/>
            loci sublimitate et operis dignitate praemineret. Quur enim <lb/>
            non aliquid melius quam ipsi Ioui? Nam quae etiam Ioui <lb/>
            regnum nisi Felicitas dedit? si tamen cum regnaret felix fuit. <lb n="15"/>
            Et potior est felicitas regno. Nemo enim dubitat facile inueniri <lb/>
            hominem, qui se timeat fieri regem; nullus autem inuenitur, • <lb/>
            qui se nolit esse felicem. Ipsi ergo di si per auguria uel <lb/>
            quolibet modo eos posse consuli putant, de hac re consulerentur, <lb/>
            utrum uellent Felicitati loco cedere, si forte aliorum<lb n="20"/>
            aedibus uel altaribus iam fuisset locus occupatus, ubi aedes <lb/>
            maior adque sublimior Felicitati construeretur; etiam ipse <lb/>
            Iuppiter cederet, ut ipsum uerticem collis Capitolini Felicitas <lb/>
            potius obtineret. Non enim quispiam resisteret Felicitati, nisi, <lb/>
            quod fieri non potest, qui esse uellet infelix. Nullo modo <lb n="25"/>
            omnino, si consuleretur, faceret Iuppiter, quod ei fecerunt <lb/>
            tres di, Mars, Terminus et Iuuentas, qui maiori et regi \'suo <lb/>
            nullo modo cedere loco uoluerunt. Nam sicut habent eorum <lb/>
            litterae, cum rex Tarquinius Capitolium fabricari uellet eumque <lb/>
            locum, qui ei dignior aptiorque uidebatur, ab dis aliis cerneret

<note type="footnote"> III <lb/>
            1 quod Al 3 felicit. indign. A 5 clociana A; <hi rend="intraline">in</hi>cqacina <hi rend="italic">C</hi> 6 no- <lb/>
            <lb/>
            mina A1 10 <hi rend="intraline">tien </hi>conseD,tes <hi rend="italic">C;</hi> consentientes a 11 adiberi A I electos <lb/>
            A <hi rend="italic">Cl</hi> al <hi rend="italic">bl d e p nk f</hi> 16 inuenire <hi rend="italic">Cl</hi> 17 timeat se v 18 ago ria A\' <lb/>
            21 aedis A 24 felicit. resist. A 25 uelit A 27 qui maiori] <hi rend="italic">kinc<lb/>
             redit L</hi> 29 fabricari <hi rend="italic">L</hi> A <hi rend="italic">b e p;</hi> fabricare <hi rend="italic">C rell. v Domb</hi>. </note> <lb n="30"/>
             
<pb n="193"/>
            praeoccupatum, non audens aliquid contra eorum facere arbitrium <lb/>
            et credens eos tanto numini suoque principi uoluntate cessuros, <lb/>
            quia multi erant illic, ubi Capitolium constitutum est. per <lb/>
            augurium quaesiuit, utrum concedere locum uellent Ioui; adque <lb/>
            ipsi inde cedere omnes uoluerunt praeter illos quos commemoraui, <lb n="5"/>
            Martem, Terminum, Iuuentatem; adque ideo Capitolium <lb/>
            ita constructum est, ut etiam isti tres intus essent tam obscuris <lb/>
            signis, ut hoc uix homines doctissimi scirent. Nullo modo <lb/>
            igitur Felicitatem Iuppiter ipse contemneret, sicut a Termino, <lb/>
            Marte, Iuuentate contemtus est. Sed ipsi etiam, qui non cesserant <lb n="10"/>
            Ioui, profecto cederent Felicitati, quae illis regem fecerat <lb/>
            Iouem. Aut si non cederent, non id contemtu eius facerent, <lb/>
            sed quod in domo Felicitatis obscuri esse mallent quam sine <lb/>
            illa in locis propriis eminere. 
</p><p>Ita dea Felicitate in loco amplissimo et celsissimo constituta <lb n="15"/>
            discerent ciues, unde omnis boni uoti petendum esset auxilium, <lb/>
            ac sic ipsa suadente natura aliorum deorum superflua multitudine <lb/>
            derelicta coleretur una Felicitas, uni supplicaretur, <lb/>
            unius templum frequentaretur a ciuibus qui felices esse uellent, <lb/>
            quorum esset nemo qui nollet, adque ita ipsa a se ipsa <lb n="20"/>
            peteretur, quae ab omnibus petebatur. Quis enim aliquid ab <lb/>
            aliquo deo nisi felicitatem uelit accipere uel quod ad felicitatem <lb/>
            existimat pertinere? Proinde si felicitas habet in potestate <lb/>
            cum quo homine sit (habet autem, si dea est): quae tandem <lb/>
            stultitia est ab aliquo eam deo petere, quam possis a se ipsa <lb n="25"/>
            inpetrare? Hanc ergo deam super deos ceteros honorare etiam <lb/>
            \' loci dignitate debuerunt. Sicut enim aput ipsos legitur, Romani <lb/>
            ueteres nescio quem Summanum, cui nocturna fulmina tribuebant, <lb/>
            coluerunt magis quam Iouem, ad quem diurna fulmina

<note type="footnote"> 2 nomini <hi rend="italic">ex I</hi> principi, <hi rend="italic">m. rec. superscripto</hi> ioui, A 4 loco <hi rend="italic">Ll</hi> <lb/>
            5 commemorabi <hi rend="italic">L</hi> 6 ideo] deo <hi rend="italic">Cl;</hi> eide <hi rend="italic">e</hi> 7 instructum <hi rend="italic">01</hi> 10 marte <lb/>
            <hi rend="italic">om</hi>. A1 iubentate <hi rend="italic">m. 1 sup. lin. L;</hi> iuuenta <hi rend="italic">al; iuucntute</hi> oa 11 profecto <lb/>
            ...... Iouem <hi rend="italic">om</hi>. bl fecerit <hi rend="italic">d;</hi> faceret <hi rend="italic">p</hi> 12 non ideo A <lb/>
            non ad contempto e2 facerent] fugerent <hi rend="italic">p</hi> 13 uel obscuri <hi rend="italic">e q</hi> <lb/>
            19 cibibus <hi rend="italic">L</hi> 22 uelit.... felicitatem <hi rend="italic">om. Cx</hi> ad infelicitatem <hi rend="italic">d</hi> <lb/>
            25 possit <hi rend="italic">C</hi> ipsa/, m <hi rend="italic">eras., C</hi> \' 27 romanos <hi rend="italic">01</hi> 29 flumina A1 </note>

<note type="footnote"> XXXX Aug. opera Bectio V pare I. </note>

<note type="footnote"> 13 </note> <lb/>
             
<pb n="194"/>
            pertinerent. Sed postquam Ioui templum insigne ac sublime <lb/>
            constructum est, propter aedis dignitatem sic ad eum multitudo <lb/>
            confluxit, ut uix inueniatur qui Summani nomen, quod audire <lb/>
            iam non potest, se saltem legisse meminerit. Si autem felicitas <lb/>
            dea non est, quoniam, quod uerum est, munus est Dei: ille<lb n="5"/>
            Deus quaeratur, qui eam dare possit, et falsorum deorum <lb/>
            multitudo noxia relinquatur, quam stultorum hominum multitudo <lb/>
            uana sectatur, Dei dona deos sibi faciens et ipsum, cuius <lb/>
            ea dona sunt, obstinatione superbae uoluntatis offendens. Sic <lb/>
            enim carere non potest infelicitate, qui tamquam deam felicitatem<lb n="10"/>
            colit et Deum datorem felicitatis relinquit, sicut carere <lb/>
            non potest fame, qui panem pictum lingit et ab homine, qui <lb/>
            uerum habet, non petit. 
</p></div><div n="24" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title type="sub">CAPUT  XXIIII. </title></ab><ab><title type="sub">Qua ratione defendant pagani, quod inter deos colant ipsa dona diuina. </title></ab><p>Libet autem eorum considerare rationes. Usque adeone. <lb/>
            inquiunt, maiores nostros insipientes fuisse credendum est, ut <lb/>
            haec nescirent munera diuina esse, non deos? Sed quoniam <lb/>
            sciebant nemini talia nisi aliquo deo largiente concedi, quorum<lb n="20"/>
            deorum nomina non inueniebant, earum rerum nominibus appellabant <lb/>
            deos, quas ab eis sentiebant dari, aliqua uocabula inde <lb/>
            flectentes, sicut a bello Bellonam nuncupauerunt, non Bellum; <lb/>
            sicut a cunis Cuninam, non Cunam; sicut a segetibus Segetiam, <lb/>
            non Segetem, a pomis Pomonam, non Pomum: sicut a bubus <lb n="25"/>
            Bubonam, non Bouem: aut certe nulla uocabuli declinatione <lb/>
            sicut res ipsae nominantur, ut Pecunia dicta est dea, quae dat <lb/>
            pecuniam, non omnino pecunia dea ipsa putata est; ita Virtus. <lb/>
            quae dat uirtutem, Honor, qui honorem, Concordia, quae

<note type="footnote"> 1 ac] adque A 6 deor. falsor. v 8 dona Dei v 9 ea <hi rend="italic">om. C1</hi> <lb/>
            V <lb/>
            12 <hi rend="intraline">v</hi>lingit A 13 petet C1 21 adpellauant <hi rend="italic">L;</hi> adpellebant A1 22 deos <lb/>
            ... sentiebant <hi rend="italic">om</hi>. A1 uocauula <hi rend="italic">L</hi> 25 a pomis <hi rend="italic">L</hi> A &amp; <hi rend="italic">ep;</hi> sicut a <lb/>
            pom. <hi rend="italic">C rell. v Domb</hi>. 26 bobonam <hi rend="italic">e</hi> bobem <hi rend="italic">L</hi> 29 quia dat A </note> <lb/>
             
<pb n="195"/>
            concordiam, Victoria, quae dat uictoriam. Ita, inquiunt, cum <lb/>
            Felicitas dea dicitur, non ipsa quae datur, sed numen illud <lb/>
            adtenditur a quo felicitas datur. 
</p></div><div n="25" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title type="sub">CAPUT  XXV. </title></ab><ab><title type="sub">De uno tantum colendo Deo, qui licet nomine ignoretur, tamen felicitatis dator esse sentitur. </title></ab><p>Ista nobis reddita ratione multo facilius eis, quorum cor <lb/>
            non nimis obduruit, persuadebimus fortasse quod uolumus. <lb/>
            Si enim iam humana infirmitas sensit non nisi ab aliquo deo <lb/>
            dari posse felicitatem, et hoc senserunt homines, qui tam <lb n="10"/>
            multos colebant deos, in quibus et ipsum eorum regem Iouem: <lb/>
            quia nomen eius, a quo daretur felicitas, ignorabant, ideo <lb/>
            ipsius rei nomine, quam credebant ab illo dari, eum appellare <lb/>
            uoluerunt, satis ergo indicarunt nec ab ipso Ioue dari posse <lb/>
            felicitatem, quem iam colebant, sed utique ab illo, quem <lb n="15"/>
            nomine ipsius felicitatis colendum esse censebant. Confirmo <lb/>
            prorsus a quodam deo, quem nesciebant, eos credidisse dari <lb/>
            felicitatem: ipse ergo quaeratur, ipse colatur, et sufficit. <lb/>
            Repudietur strepitus innumerabilium daemoniorum; illi non <lb/>
            sufficiat hic deus, cui non sufficit munus eius. Illi, inquam, <lb n="20"/>
            non sufficiat ad colendum Deus dator felicitatis, cui non <lb/>
            sufficit ad accipiendum ipsa felicitas. Cui autem sufficit (non <lb/>
            enim habet homo quid amplius optare debeat), seruiat uni <lb/>
            Deo datori felicitatis. Non est ipse, quem nominant Iouem. <lb/>
            Nam si eum datorem felicitatis agnoscerent, non utique alium <lb n="25"/>
            uel aliam, a qua daretur felicitas, nomine ipsius felicitatis <lb/>
            inquirerent, neque ipsum Iouem cum tantis iniuriis colendum <lb/>
            putarent. Iste alienarum dicitur adulter uxorum, iste pueri <lb/>
            pulchri inpudicus amator et raptor.

<note type="footnote"> 1 quum <hi rend="italic">Ll</hi> 8 obdurauit A persuadeuimue <hi rend="italic">L</hi> 9 iam <hi rend="italic">m. 1 sup. <lb/>
            lin. L</hi> 12 eius nomen <hi rend="italic">v</hi> et ideo <hi rend="italic">edd</hi>. Mett. iMMitis <hi rend="italic">codicibus</hi> <lb/>
            13 qu<foreign xml:lang="grc">̣</foreign>a<foreign xml:lang="grc">̣</foreign>m<foreign xml:lang="grc">̣</foreign>quam <hi rend="italic">C</hi> appellare <hi rend="italic">Lab de p q v;</hi> appellari A <hi rend="italic">C</hi> 14 indicarunt <lb/>
            <hi rend="italic">a et sic ex coni. Domb.;</hi> indicant <hi rend="italic">q;</hi> iudicarunt <hi rend="italic">L</hi> A <hi rend="italic">C rell. v</hi> 19 repudientur <lb/>
            <hi rend="italic">e</hi> deorum <hi rend="italic">Ll</hi> 28 adultor <hi rend="italic">d;</hi> adulterator <hi rend="italic">edd</hi>. Mett. </note>

<note type="footnote"> 18* </note>
</p><pb n="196"/></div><div n="26" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title type="sub">CAPUT  XXVI. </title></ab><ab><title type="sub">De ludis scaenicis, quos sibi di celebrari a suis cultoribus exegerunt. </title></ab><p>Sed (fingebat haec Homerus, ait Tullius, et humana ad <lb/>
            deos transferebat: diuina mallem ad nos.\' Merito displicuit<lb n="5"/>
            uiro graui diuinorum criminum poeta confictor. Quur ergo <lb/>
            ludi scaenici, ubi haec dictitantur cantitantur actitantur, deorum <lb/>
            honoribus exhibentur, inter res diuinas a doctissimis conscribuntur? <lb/>
            Hic exclamet Cicero non contra figmenta poetarum, <lb/>
            sed contra instituta maiorum; an exclamarent et illi: Quid<lb n="10"/>
            nos fecimus! Ipsi di ista suis honoribus exhibenda flagitauerunt, <lb/>
            atrociter imperarunt, cladem nisi fieret praenuntiarunt, quia <lb/>
            neglectum est aliquid, seuerissime uindicarunt, quia id quod <lb/>
            neglectum fuerat factum est, placatos se esse monstrarunt. <lb/>
            Inter eorum commemoratur uirtutes et miranda facta quod <lb n="15"/>
            dicam. Tito Latinio rustico Romano patri familias dictum est <lb/>
            in somnis, in senatum nuntiaret, ut ludi Romani instaurarentur, <lb/>
            quod primo eorum die in quodam scelerato, qui populo <lb/>
            spectante ad supplicium duci iussus est, numinibus uidelicet <lb/>
            ex ludis hilaritatem quaerentibus triste displicuisset imperium. <lb n="20"/>
            Cum ergo ille qui somnio commonitus erat postero die iussa <lb/>
            facere non ausus esset, secunda nocte hoc idem rursus seuerius <lb/>
            imperatum est: amisit filium, quia non fecit. Tertia nocte <lb/>
            dictum est homini, quod maior ei poena, si non faceret, <lb/>
            inmineret. Cum etiam sic non auderet, in morbum incidit <lb n="25"/>
            acrem et horribilem. Tum uero ex amicorum sententia ad <lb/>
            magistratus rem detulit adque in lectica adlatus est in

<note type="footnote"> 4 Tusc. I, 26 </note>

<note type="footnote"> .*Ii <lb/>
            5 mallem, <hi rend="italic">in margine</hi> male, <hi rend="italic">e</hi> 6 <hi rend="intraline">n</hi>confictor <hi rend="italic">L</hi> 8 exibentur A <lb/>
            10 an non <hi rend="italic">qv</hi> 11 Ipsi <hi rend="italic">om</hi>. A di <hi rend="italic">sup. lin. L</hi> 12 fierent a e <lb/>
            <lb/>
            praenuntiarunt <hi rend="italic">codd. v;</hi> praenuntiauerunt <hi rend="italic">Domb</hi>. 14<hi rend="intraline">ca</hi> platos <hi rend="italic">C</hi> monstrarunt <lb/>
            <hi rend="italic">L</hi> A <hi rend="italic">C</hi> reM. <hi rend="italic">v;</hi> monstrauerunt <hi rend="italic">Domb</hi>. 16 latino <hi rend="italic">C q</hi> 18 por <lb/>
            i <lb/>
            pulos peccante <hi rend="italic">et</hi> 20<hi rend="intraline">f j</hi>ludifcelera<foreign xml:lang="grc">̣</foreign>tatem, fce at. <hi rend="italic">a</hi> in <hi rend="italic">ras.,</hi> A 21 postero <lb/>
            <hi rend="italic">codd.;</hi> postera <hi rend="italic">v</hi> 25 quum <hi rend="italic">L</hi> 27 magistratum A </note> <lb/>
             
<pb n="197"/>
            senatum expositoque somnio recepta continuo ualetudine pedibus <lb/>
            suis sanus abscessit. Tanto stupefactus miraculo senatus <lb/>
            quadruplicata pecunia ludos censuit instaurari. Quis non uideat, <lb/>
            qui sanum sapit, subditos homines malignis daemonibus, a <lb/>
            quorum dominatione non liberat nisi gratia Dei per Iesum <lb n="5"/>
            Christum dominum nostrum, ui conpulsos esse exhibere talibus <lb/>
            dis, quae recto consilio poterant turpia iudicari? In illis certe <lb/>
            ludis poetica numinum crimina frequentantur, qui ludi cogentibus <lb/>
            numinibus iussu senatus instaurabantur. In illis ludis <lb/>
            corruptorem pudicitiae Iouem turpissimi histriones cantabant <lb n="10"/>
            agebant placebant. Si illud fingebatur, ille irasceretur; si <lb/>
            autem suis criminibus etiam fictis delectabatur, quando coleretur, <lb/>
            nisi diabolo seruiretur? Itane iste Romanum conderet <lb/>
            dilataret conseruaret imperium, quouis Romano, cui talia <lb/>
             displicebant, homine abiectior? Iste daret felicitatem, qui <lb n="15"/>
            tam infeliciter colebatur, et nisi ita coleretur, infelicius irascebatur? <lb/>
            </p></div><div n="27" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title type="sub">CAPUT  XXVII. </title></ab><ab><title type="sub">De tribus generibus deorum, de quibus Scaeuola pontifex disputauit. </title></ab><p>Relatum est in litteras doctissimum pontificem Scaeuolam <lb/>
            disputasse tria genera tradita deorum: unum a poetis, alterum <lb/>
            a philosophis, tertium a principibus ciuitatis. Primum <lb/>
            genus nugatorium dicit esse, quod multa de dis fingantur <lb/>
            indigna; secundum non congruere ciuitatibus, quod habeat <lb n="25"/>
            aliqua superuacua, aliqua etiam quae obsit populis nosse. De <lb/>
            superuacuis non magna causa est; solet enim et a iuris peritis <lb/>
            dici: Superflua non nocent. Quae sunt autem illa, quae <lb/>
            prolata in multitudinem nocent ? (Haec, inquit, non esse deos

<note type="footnote"> 3 instaurare Al qui C\' 4 maligni e1 6 exibere A 11 placen <lb/>
            <lb/>
            bant IA <hi rend="italic">C a3b d e1 p q (1,1 k fv;</hi> placabant <hi rend="italic">ax e2 a2</hi> 12<hi rend="intraline">n</hi> fictis <hi rend="italic">L;</hi> factis <hi rend="italic">b</hi> <lb/>
            13 diabulo <hi rend="italic">C</hi>. sub diabulo a serbiretur <hi rend="italic">L</hi> 14 disp!. tal. v 16 ita <lb/>
            <hi rend="italic">om. C</hi> 19 de <hi rend="italic">ante</hi> quibus <hi rend="italic">om. C</hi> 21 litteras <hi rend="italic">L</hi> A\' <hi rend="italic">C</hi> &amp;1 <hi rend="italic">dp qj</hi> litteris <lb/>
            A2ab2e 25 habet Cl 28 nocet Z1 29 inquid L A C1 </note> <lb/>
             
<pb n="198"/>
            Herculem, Aesculapium, Castorem, Pollucem; proditur enim <lb/>
            a doctis, quod homines fuerint et humana condicione defecerint.\' <lb/>
            Quid aliud? \'Quod eorum qui sint di non habeant ciuitates <lb/>
            uera simulacra, quod uerus Deus nec sexum habeat nec <lb/>
            aetatem nec definita corporis membra.\' Haec pontifex nosse <lb n="5"/>
            populos non uult; nam falsa esse non putat. Expedire igitur <lb/>
            existimat falli in religione ciuitates. Quod dicere etiam in <lb/>
            libris rerum diuinarum Varro ipse non dubitat. Praeclara <lb/>
            religio, quo confugiat liberandus infirmus, et cum ueritatem <lb/>
            qua liberetur inquirat, credatur ei expedire quod fallitur. <lb n="10"/>
            Poeticum sane deorum genus quur Scaeuola respuat, eisdem <lb/>
            litteris non tacetur: quia sic uidelicet deos deformant, ut nec <lb/>
            bonis hominibus conparentur, cum alium faciant furari, alium <lb/>
            adulterare, sic item aliquid aliter turpiter adque inepte dicere <lb/>
            ac facere; tres inter se deas certasse de praemio pulchritudinis, <lb n="15"/>
            uictas duas a Venere Troiam euertisse; Iouem ipsum <lb/>
            conuerti in bouem aut cygnum, ut cum aliqua concumbat; <lb/>
            deam homini nubere; Saturnum liberos deuorare: nihil denique <lb/>
            posse confingi miraculorum adque uitiorum, quod non ibi <lb/>
            reperiatur adque ab deorum natura longe absit.s o Scaeuola <lb n="20"/>
            pontifex maxime, ludos tolle, si potes; praecipe populis, ne <lb/>
            tales honores dis inmortalibus deferant, ubi crimina deorum <lb/>
            libeat mirari et quae fieri possunt placeat imitari. Si autem <lb/>
            tibi responderit populus: Vos nobis inportastis ista pontifices: <lb/>
            deos ipsos roga, quibus instigantibus ista iussistis, ne talia<lb n="25"/>
            sibi iubeant exhiberi. Quae si mala sunt et propterea nullo <lb/>
            modo de deorum maiestate credenda, maior est deorum iniuria, <lb/>
            de quibus inpune finguntur. Sed non te audiunt,

<note type="footnote"> 1 proditor C1 2 a <hi rend="italic">sup. lin. L;</hi> ab A 3 sunt e habebant <hi rend="italic">t</hi> <lb/>
            7 regione C1 ciuitatis <hi rend="italic">&lt;7 d; om</hi>. al 8 uarro ipse <hi rend="italic">codd.;</hi> ipse V. v <lb/>
            9 lineranduB <hi rend="italic">LA</hi> 12 nidilicet C 13 faciant <hi rend="italic">LAp;</hi> faciunt <hi rend="italic">C rell. v <lb/>
            Domb</hi>. 14 adulterari <hi rend="italic">Cl pl</hi> 15 ac] ant <hi rend="italic">qa</hi> 17 cycnum <hi rend="italic">C</hi> concunbat <lb/>
            C1 20 reppeJiatur A Ce ab eorum A1, a deorum A1 &lt; <lb/>
            <lb/>
            21<hi rend="intraline">t</hi> nealef, ne <hi rend="italic">et</hi> 1 in <hi rend="italic">ras. L</hi> 22 deferent 01 24 respondeat d; respondet <lb/>
            <hi rend="italic">a</hi> inportatiB <hi rend="italic">Ll</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="199"/>
            daemones sunt. praua docent, turpibus gaudent: non solum non <lb/>
            deputant iniuriam, si de illis ista fingantur, sed eam potius <lb/>
            iniuriam ferre non possunt, si per eorum sollemnia non agantur. <lb/>
            Iam uero si aduersus eos Ionem iuterpelles, maxime ob eam <lb/>
            causam, quia eius plura crimina ludis scaenicis actitantur: <lb n="5"/>
            nonne etiamsi Deum Iouem nuncupatis, a quo regitur totus <lb/>
            adque administratur hic mundus, eo illi fit a uobis maxima <lb/>
            iniuria, quod eum cum istis colendum putatis eorumque regem <lb/>
            esse perhibetis? 
</p></div><div n="28" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title type="sub">CAPUT  XXVIII. </title></ab><ab><title type="sub">An ad obtinendum dilatandumque regnum profuerit Romanis cultus deorum. </title></ab><p>Nullo igitur modo di tales, qui talibus placantur uel potius <lb/>
            accusantur honoribus, ut maius sit crimen quod eis falsis <lb/>
            oblectantur, quam si de illis uera dicerentur, Romanum imperium <lb n="15"/>
            augere et conseruare potuissent. Hoc enim si possent, <lb/>
            Graecis potius donum tam grande conferrent, qui eos in <lb/>
            huiusce modi rebus diuinis, hoc est ludis scaenicis, honorabilius <lb/>
            digniusque coluerunt, quando et a morsibus poetarum, <lb/>
            quibus deos dilacerari uidebant, se non subtraxerunt, dando <lb n="20"/>
            eis licentiam male tractandi homines quos liberet, et ipsos <lb/>
            scaenicos non turpes iudicauerunt, sed dignos etiam praeclaris <lb/>
            honoribus habuerunt. Sicut autem potuerunt auream pecuniam <lb/>
            habere Romani, quamuis deum Aurinum non colerent: sic et <lb/>
             argenteam habere potuerunt et aeream, si nec Argentinum nec <lb n="25"/>
            eius patrem colerent Aesculanum, et sic omnia quae retexere <lb/>
            piget. Sic ergo et regnum inuito quidem Deo uero nullo modo <lb/>
            habere possent; dis uero istis falsis et multis ignoratis siue <lb/>
            contemtis adque illo uno cognito et fide sincera ac moribus <lb/>
             culto et melius hic regnum haberent, quantumcumque

<note type="footnote"> I non <hi rend="italic">ante</hi> deputant <hi rend="italic">om</hi>. Ll <hi rend="italic">C1</hi> 4 iobem <hi rend="italic">L</hi> A 5 plurima a <lb/>
            6 Iouem <hi rend="italic">om. e</hi> a <hi rend="italic">sup. lin. L</hi> 8 quo <hi rend="italic">e</hi> colendum cum istis <hi rend="italic">a</hi> <lb/>
            19 colerunt Ll 20 tanto At 25 si non <hi rend="italic">q</hi> 26 patrem <hi rend="italic">om</hi>. it aesculanum <lb/>
            <hi rend="italic">L</hi> A <hi rend="italic">a ab depq2v;</hi> Aescol. <hi rend="italic">Domb.;</hi> esculanium <hi rend="italic">qt</hi> </note> <lb n="30"/>
             
<pb n="200"/>
            haberent, et post haec acciperent sempiternum, siue hic haberent <lb/>
            siue non haberent. 
</p></div><div n="29" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title type="sub">CAPUT  XXVIIII. </title></ab><ab><title type="sub">De falsitate auspicii, quo Romani regni fortitudo et stabilitas uisa est indicari. </title></ab><p>Nam illud quale est quod pulcherrimum auspicium fuisse <lb/>
            dixerunt, quod paulo ante commemoraui, Martem et Terminum <lb/>
            et Iuuentatem nec Ioui regi deorum loco cedere uoluisse? <lb/>
            Sic enim, inquiunt, significatum est, Martiam gentem, id est <lb/>
            Romanam, nemini locum quem teneret daturam, Romanos<lb n="10"/>
            quoque terminos propter deum Terminum neminem commoturum, <lb/>
            iuuentutem etiam Romanam propter deam Iuuentatem <lb/>
            nemini esse cessuram. Videant ergo quo modo habeant istum <lb/>
            regem deorum suorum et datorem regni sui, ut eum auspicia <lb/>
            ista pro aduersario ponerent, cui non cedere pulchrum esset. <lb n="15"/>
            Quamquam haec si uera sunt, non habent omnino quid timeant <lb/>
            Non enim confessuri sunt, quod di cesserint Christo, qui Ioui <lb/>
            cedere noluerunt; saluis quippe imperii finibus Christo cedere <lb/>
            potuerunt et de sedibus locorum et maxime de corde credentium. <lb/>
            Sed antequam Christus uenisset in carne, antequam <lb n="20"/>
            denique ista scriberentur, quae de libris eorum proferimus, <lb/>
            sed tamen postea quam factum est sub rege Tarquinio illud <lb/>
            auspicium, aliquotiens Romanus exercitus fusus est, hoc est <lb/>
            uersus in fugam, falsumque ostendit auspicium, quo Iuuentas <lb/>
            illa non cesserat Ioui, et gens Martia superantibus adque <lb n="25"/>
            inrumpentibus Gallis in ipsa Urbe contrita est, et termini <lb/>
            imperii deficientibus multis ad Hannibalem ciuitatibus in angustum <lb/>
            fuerant coartati. Ita euacuata est pulchritudo auspiciorum, <lb/>
            remansit contra Iouem contumacia, non deorum, sed

<note type="footnote"><lb/>
            4 felicitate <hi rend="italic">p</hi> 5 et stabil. <hi rend="italic">om. p</hi> 6 pulcerrimum <hi rend="italic">C</hi> 9 <hi rend="intraline">m</hi>artiam <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            10 tenerent e 12 Iuuentatem] inneritate e 14 eam <hi rend="italic">radendo</hi> in ei <lb/>
            <hi rend="italic">mutatum C;</hi> ei <hi rend="italic">e</hi> 16 quod <hi rend="italic">e</hi> 20 uenisset <hi rend="italic">L2A Cabdepakƒ <lb/>
            Domb.;</hi> ueniret <hi rend="italic">Ll qv</hi> 24 uersus om. e quod, d m. <hi rend="italic">rec.,</hi> A 27 ab <lb/>
            hannibale <hi rend="italic">e</hi> 28 pulcritudo <hi rend="italic">a</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="201"/>
            daemoniorum. Aliud est enim non cessisse, aliud unde cesseras <lb/>
            redisse. Quamquam et postea in orientalibus partibus Hadriani <lb/>
            uoluntate mutati sunt termini imperii Romani. Ille namque <lb/>
            tres prouincias nobiles, Armeniam, Mesopotamiam, Assyriam, <lb/>
            Persarum concessit imperio, ut deus ille Terminus, qui Romanos <lb n="5"/>
            terminos secundum istos tuebatur et per illud pulcherrimum <lb/>
            auspicium loco non cesserat Ioui, plus Hadrianum regem <lb/>
            hominum quam regem deorum timuisse uideatur. Receptis <lb/>
            quoque alio tempore prouinciis memoratis nostra paene memoria <lb/>
            retrorsus Terminus cessit, quando Iulianus deorum illorum <lb n="10"/>
            oraculis deditus inmoderato ausu naues iussit incendi, quibus <lb/>
            alimonia portabatur; qua exercitus destitutus mox etiam ipso <lb/>
            hostili uulnere extincto in tantam est redactus inopiam, ut <lb/>
            inde nullus euaderet undique hostibus incursantibus militem <lb/>
            imperatoris morte turbatum, nisi placito pacis illic imperii <lb n="15"/>
            fines constituerentur, ubi hodieque persistunt, non quidem <lb/>
            tanto detrimento, quantum concesserat Hadrianus, sed media <lb/>
            tamen conpositione defixi. Uano igitur augurio deus Terminus <lb/>
            non cessit Ioui, qui cessit Hadriani uoluntati, cessit etiam <lb/>
            Iuliani temeritati et Iouiani necessitati. Uiderunt haec intelle- <lb n="20"/>
            <lb/>
            gentdores grauioresque Romani; sed contra consuetudinem <lb/>
            ciuitatis, quae daemonicis ritibus fuerat obligata, parum ualebant, <lb/>
            quia et ipsi, etiamsi illa uana esse sentiebant, naturae <lb/>
            tamen rerum sub unius ueri Dei regimine adque imperio <lb/>
             constitutae religiosum cultum, qui Deo debetur, exhibendum <lb n="25"/>
            putabant, seruientes, ut ait apostolus, creaturae potius <lb/>
            quam creatori, qui est benedictus in saecula. Huius <lb/>
            Dei ueri erat auxilium necessarium, a quo mitterentur sancti

<note type="footnote"> 26 Rom. 1, 25 </note>

<note type="footnote"> 1 necesseras A\', concesseras tis 12 portauatur <hi rend="italic">L</hi> 14 militem... <lb/>
            turbatum <hi rend="italic">LA C1bdepk1</hi><hi rend="italic">v;</hi> milite ... turbato <hi rend="italic">Czagakzf Domb</hi>. 21 grauioresqae <lb/>
            <hi rend="italic">om. e</hi> 22 daemonicis <hi rend="italic">codd.;</hi> daemoniacis v 23 etiamli, Ii <lb/>
            <hi rend="italic">sup</hi>. lin., <hi rend="italic">L</hi> 25 debel itar, ba (?) <hi rend="italic">eras., C</hi> 28 a quo] at a </note> <lb/>
             
<pb n="202"/>
            uiri et ueraciter pii, qui pro uera religione morerentur, ut <lb/>
            falsae a uiuentibus tollerentur. 
</p></div><div n="30" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title type="sub">CAPUT  XXX. </title></ab><ab><title type="sub">Qualia de dis gentium etiam cultores eorum se sentire fateantur. </title></ab><p>Cicero augur inridet auguria et inridet homines corui et <lb/>
            corniculae uocibus uitae consilia moderantes. Sed iste Academicus, <lb/>
            qui omnia esse contendit incerta, indignus est qui <lb/>
            habeat ullam in his rebus auctoritatem. Disputat aput eum <lb/>
            Quintus Lucilius Balbus in secundo de deorum natura libro,<lb n="10"/>
            et cum ipse superstitiones ex natura rerum uelut physicas et <lb/>
            philosophicas inserat, indignatur tamen institutioni simulacrorum <lb/>
            et opinionibus fabulosis ita loquens: \'Videtisne igitur, <lb/>
            ut a physicis rebus bene adque utiliter inuentis ratio sit tracta <lb/>
            ad commenticios et fictos deos? Quae res genuit falsas opiniones<lb n="15"/>
            erroresque turbulentos et superstitiones paene aniles. <lb/>
            Et formae enim nobis deorum et aetates et uestitus ornatusque <lb/>
            noti sunt, genera praeterea, coniugia, cognationes, omniaque <lb/>
            traducta ad similitudinem inbecillitatis humanae. Nam et <lb/>
            perturbatis animis inducuntur; accepimus enim deorum cupiditates<lb n="20"/>
            aegritudines iracundias. Nec uero, ut fabulae ferunt, <lb/>
            di bellis proeliisque caruerunt; nec solum, ut aput Homerum, <lb/>
            \'cum duos exercitus contrarios alii di ex alia parte defenderent, <lb/>
            sed etiam (ut cum Titanis aut cum Gigantibus) sua propria

<note type="footnote"> 6 Diuin. II, 37 10 C. 28 22 II. XX, 67 sqq. </note>

<note type="footnote"> ea <lb/>
            1 Vt falsa uiuentibus <hi rend="italic">C in initio capitis XXX.;</hi> falsa ea uiuent. <hi rend="italic">e;</hi> <lb/>
            false uiuent. at; falsa a uiuent. a2 2 uibentibus <hi rend="italic">L</hi> 6 <hi rend="italic">ante</hi> Cicero <lb/>
            <hi rend="italic">in</hi> C <hi rend="italic">correctoris manu sup. lin. exstat</hi> dv, superscriptum <hi rend="italic">fortasse tit <lb/>
            sequentia cum antecedentibus uerbis</hi> ut falsa cett., <hi rend="italic">coniungerentur</hi> anguris <lb/>
            ridet <hi rend="italic">e</hi> inridet auguria et inridet <hi rend="italic">LA 1 p;</hi> inrid. aug. et reprehendit <lb/>
            A2 <hi rend="italic">C rell</hi>. v Domb. 10 Quintus <hi rend="italic">mei codd.;</hi> Q. <hi rend="italic">v Domb</hi>. ual- <lb/>
            <lb/>
            bus <hi rend="italic">L</hi> 15<hi rend="intraline">n</hi> fictos <hi rend="italic">L,</hi> finctos A 17 Formae etenim <hi rend="italic">a</hi> et <hi rend="italic">ante</hi> nestitus <lb/>
            <hi rend="italic">sup. lin. L</hi> 19 inuechilitatis <hi rend="italic">L</hi> A* 20 perturuatis <hi rend="italic">L</hi> 22 ornerum <lb/>
            <hi rend="italic">I</hi>. A1 23 ex alia <hi rend="italic">L</hi> AC <hi rend="italic">at dejpt?;</hi> alia ex <hi rend="italic">Domb.;</hi> ex altera q </note> <lb/>
             
<pb n="203"/>
            bella gesserunt. Haec et dicuntur et creduntur stultissime et <lb/>
            plena sunt uanitatis summaeque leuitatis.\' Ecce interim quae <lb/>
            confitentur qui defendunt deos gentium. Deinde cum haec ad <lb/>
            superstitionem pertinere dicat, ad religionem uero, quae ipse <lb/>
            secundum Stoicos uidetur docere: *non enim philosophi solum, <lb n="5"/>
            inquit, uerum etiam maiores nostri superstitionem a religione <lb/>
            separauerunt; nam qui totos dies precabantur, inquit, et immolabant, <lb/>
            ut sibi sui liberi superstites essent, superstitiosi sunt <lb/>
            appellati.) Quis non intellegat eum conari, dum consuetudinem <lb/>
            ciuitatis timet, religionem laudare maiorum eamque a superstitione <lb n="10"/>
            uelle seiungere, sed quo modo id possit non inuenire? <lb/>
            Si enim a maioribus illi sunt appellati superstitiosi, qui totos <lb/>
            dies precabantur et immolabant, numquid et illi, qui instituerunt <lb/>
            (quod iste reprehendit) deorum simulacra diuersa <lb/>
            aetate et ueste distincta, deorum genera coniugia cognationes? <lb n="15"/>
            Haec utique cum tamquam superstitiosa culpantur, inplicat <lb/>
            ista culpa maiores talium simulacrorum institutores adque <lb/>
            cultores; inplicat et ipsum, qui, quantolibet eloquio se in <lb/>
            libertatem nitatur euoluere, necesse habebat ista uenerari; nec <lb/>
            quod in hac disputatione disertus insonat, muttire auderet in <lb n="20"/>
            populi contione. Agamus itaque Christiani Domino Deo nostro <lb/>
            gratias, non caelo et terrae, sicut iste disputat, sed ei qui <lb/>
            fecit caelum et terram, qui has superstitiones, quas iste <lb/>
            Balbus uelut balbutiens uix reprehendit, per altissimam Christi <lb/>
             humilitatem, per apostolorum praedicationem, per fidem martyrum <lb n="25"/>
            pro ueritate morientium et cum ueritate uiuentium non solum <lb/>
            in cordibus religiosis, uerum etiam in aedibus superstitiosis <lb/>
            libera suorum seruitute subuertit.

<note type="footnote"> 2 banitatis L1 7 separauerunt <hi rend="italic">a b de p q\'O Domb</hi>. separauerant <lb/>
            <hi rend="italic">L</hi> At <hi rend="italic">C;</hi> praecab. <hi rend="italic">L1 C</hi> 10 a <hi rend="italic">sup. lin. L</hi> 13 immolauant <hi rend="italic">L</hi> 14 repraehendit <lb/>
            <hi rend="italic">L C; h</hi>repraendit A 15 genera <hi rend="italic">rnp. lin. L</hi> 16 cum <hi rend="italic">sup. <lb/>
             lin. C</hi> 19 liuertatem <hi rend="italic">L</hi> habebat <hi rend="italic">JJ</hi> A2; habebit <hi rend="italic">L2</hi> At 28 terra Ll <lb/>
            24 ualbus <hi rend="italic">L</hi> A ualbutiens <hi rend="italic">L</hi> A repraeh. <hi rend="italic">I,</hi> A <hi rend="italic">C</hi> 25 martbyrum <hi rend="italic">L</hi> <lb/>
            26 uibentium <hi rend="italic">L</hi> 27 supterstitiosis A 28 uirtute e </note>
</p><pb n="204"/></div><div n="31" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title type="sub">CAPUT  XXXI. </title></ab><ab><title type="sub">De opinionibus Varronis, qui reprobata persuasione populari, licet ad notitiam ueri Dei non pel\'uenerit, unum tamen Deum colendum esse censuerit. </title></ab><p>Quid ipse Varro, quem dolemus in rebus diuinis ludos<lb n="5"/>
            scaenicos, quamuis non indicio proprio, posuisse, cum ad deos <lb/>
            colendos multis locis uelut religiosus hortetur, nonne ita confitetur <lb/>
            non se illa iudicio suo sequi, quae ciuitatem Romanam <lb/>
            instituisse commemorat, ut, si eam ciuitatem nouam constitueret, <lb/>
            ex naturae potius formula deos nominaque eorum se<lb n="10"/>
            fuisse dedicaturum non dubitet confiteri? Sed iam quoniam <lb/>
            in uetere populo esset, acceptam ab antiquis nominum et <lb/>
            cognominum historiam tenere, ut tradita est, debere se dicit, <lb/>
            et ad eum finem illa scribere ac perscrutari, ut potius eos <lb/>
            magis colere quam despicere uulgus uelit. Quibus uerbis homo<lb n="15"/>
            acutissimus satis indicat non se aperire omnia, quae non sibi <lb/>
            tantum contemtui essent, sed etiam ipsi uulgo despicienda <lb/>
            uiderentur, nisi tacerentur. Ego ista conicere putari debui, <lb/>
            x nisi euidenter alio loco ipse diceret de religionibus loquens <lb/>
            multa esse uera, quae non modo uulgo scire non sit utile, <lb n="20"/>
            sed etiam, tametsi falsa sunt, aliter existimare populum expediat, <lb/>
            et ideo Graecos teletas ac mysteria taciturnitate parietibusque <lb/>
            clausisse. Hic certe totum consilium prodidit uelut <lb/>
            sapientium, per quos ciuitates et populi regerentur. Hac tamen <lb/>
            fallacia miris modis maligni daemones delectantur,, qui et<lb n="25"/>
            deceptores- et deceptos pariter possident, a quorum dominatione <lb/>
            non liberat nisi gratia Dei per Iesum Christum dominum <lb/>
            nostrum. 
</p><p>Dicit etiam idem auctor acutissimus adque doctissimus,

<note type="footnote"><hi rend="intraline">nio </hi><lb/>
            2 opinibus <hi rend="italic">a</hi> suasione <hi rend="italic">p</hi> 5 ludos // scaen., et <hi rend="italic">eras., C</hi> 10 eorum] <lb/>
            deorum <hi rend="italic">a</hi> 11 dicaturum e 12 numinum a 13 hystoriam <hi rend="italic">L</hi> A; istor. <lb/>
            C1 15 dispicere <hi rend="italic">et l</hi>. 17 dispicienda <hi rend="italic">a</hi> 18 pu/tari, <hi rend="italic">ex</hi> portari ut ui- <lb/>
            <hi rend="italic">detur correctum, C</hi> debuit A2 19 multa loquens multa e 24 ac C\' <lb/>
            25 miseris <hi rend="italic">a</hi> 29 idem <hi rend="italic">om. Ll</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="205"/>
            quod hi soli ei uideantur animum aduertisse quid esset Deus. <lb/>
            qui crediderunt eum esse animam motu ac ratione mundum <lb/>
            gubernantem, ac per hoc, etsi nondum tenebat quod ueritas <lb/>
            habet (Deus enim uerus non anima, sed animae quoque est <lb/>
            effector et conditor), tamen si contra praeiudicia consuetudinis <lb n="5"/>
            liber esse posset, unum Deum colendum fateretur adque suaderet, <lb/>
            motu ac ratione mundum gubernantem, ut ea cum illo <lb/>
            de hac re quaestio remaneret, quod eum diceret esse animam, <lb/>
            non potius et animae creatorem. Dicit etiam antiquos Romanos <lb/>
            plus annos centum et septuaginta deos sine simulacro coluisse. <lb n="10"/>
            &lt;Quod si adhuc, inquit, mansisset, castius di obseruarentur.) <lb/>
            Cui sententiae suae testem adhibet inter cetera etiam gentem <lb/>
            Iudaeam; nec dubitat eum locum ita concludere, ut dicat, qui <lb/>
            primi simulacra deorum populis posuerunt, eos ciuitatibus suis <lb/>
            et metum demsisse et errorem addidisse, prudenter existimans <lb n="15"/>
            deos facile posse in simulacrorum stoliditate contemni. Quod <lb/>
            uero non ait \'errorem tradiderunt\', sed \'addiderunt\', iam <lb/>
            utique fuisse etiam sine simulacris uult intellegi errorem. <lb/>
            Quapropter cum solos dicit animaduertisse quid esset Deus, <lb/>
             qui eum crederent animam mundum gubernantem, castiusque <lb n="20"/>
            existimat sine simulacris obseruari religionem, quis non uideat <lb/>
            quantum propinquauerit ueritati? Si enim aliquid contra uetustatem <lb/>
            tanti posset erroris, profecto et unum Deum, a quo <lb/>
            mundum crederet gubernari, et sine simulacro colendum esse <lb/>
             censeret; adque in tam proximo inuentus facile fortasse de <lb n="25"/>
            animae mutabilitate commoneretur, ut naturam potius incommutabilem, <lb/>
            quae ipsam quoque animam condidisset, Deum <lb/>
            uerum esse sentiret. Haec cum ita sint, quaecumque tales

<note type="footnote"> 1 ei <hi rend="italic">om</hi>. A2p a nidebantur <hi rend="italic">L</hi> A animum aduertiase <hi rend="italic">L</hi> A1; animo <lb/>
            ada. <hi rend="italic">p;</hi> animaduertisse AJ <hi rend="italic">C rell. v Domb</hi>. 2 crediderint A1 3 guuernantem <lb/>
            <hi rend="italic">L //si,</hi> et <hi rend="italic">eras.,</hi> A 4 haberet <hi rend="italic">p</hi> est quoque <hi rend="italic">L</hi> A <lb/>
            5 affector <hi rend="italic">C</hi> 6 liuer <hi rend="italic">L</hi> 7 guuern. <hi rend="italic">L</hi> cum <hi rend="italic">radendo ex</hi> quum <hi rend="italic">corr. L</hi> <lb/>
            10 LXX. IA 12 cuius <hi rend="italic">q</hi> athibet <hi rend="italic">LA</hi> etiam <hi rend="italic">om. Ll</hi> 13 loquum <lb/>
            L1 14 primij, f <hi rend="italic">eras., C</hi> 16 in <hi rend="italic">om. e</hi> 18 intellegi uult <hi rend="italic">v</hi> <lb/>
            20 guuern. <hi rend="italic">L</hi> 23 possit At 24 simulacrum Cl colendum, <hi rend="italic">in marg</hi>. <lb/>
            credendum, e </note> <lb/>
             
<pb n="206"/>
            uiri in suis litteris multorum deorum ludibria posuerunt, confiteri <lb/>
            ea potius occulta Dei uoluntate conpulsi sunt quam persuadere <lb/>
            conati. Si qua igitur a nobis inde testimonia proferuntur, <lb/>
            ad eos redarguendos proferuntur, qui nolunt aduertere <lb/>
            de quanta et quam maligna daemonum potestate nos liberet<lb n="5"/>
            singulare sacrificium tam sancti sanguinis fusi et donum <lb/>
            spiritus inpertiti. 
</p></div><div n="32" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title type="sub">CAPUT  XXXII. </title></ab><ab><title type="sub">Ob quam speciem utilitatis principes gentium aput \'subiectos sibi populos falsas religiones uoluerunt permanere. </title></ab><p>Dicit etiam de generationibus deorum magis ad poetas quam <lb/>
            ad physicos fuisse populos inclinatos,. et ideo et sexum et <lb/>
            generationes deorum maiores suos, id est ueteres credidisse <lb/>
            Romanos et eorum constituisse coniugia. Quod utique non<lb n="15"/>
            aliam ob causam factum uidetur, nisi quia hominum uelut <lb/>
            prudentium et sapientium negotium fuit populum in religionibus <lb/>
            fallere, et in eo ipso non solum colere sed imitari etiam <lb/>
            daemones, quibus maxima est fallendi cupiditas. Sicut enim <lb/>
            daemones nisi eos, quos fallendo deceperint, possidere non<lb n="20"/>
            possunt, sic et homines principes, non sane iusti, sed daemonum <lb/>
            similes, ea, quae uana esse nouerant, religionis nomine <lb/>
            populis tamquam uera suadebant, hoc modo eos ciuili societati <lb/>
            uelut aptius adligantes, quo similiter subditos possiderent. <lb/>
            Quis autem infirmus et indoctus euaderet simul fallaces et <lb n="25"/>
            principes ciuitatis et daemones? 
</p></div><div n="33" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title type="sub">CAPUT  XXXIII. </title></ab><ab><title type="sub">Quod iudicio et potestate Dei ueri omnium regum adque regnorum ordinata sint tempora. </title></ab><p>Deus igitur ille felicitatis auctor et dator, quia solus est <lb n="30"/>
            uerus Deus, ipse dat regna terrena et bonis et malis, neque

<note type="footnote"> 3 inde a nobis v 5 liuer. <hi rend="italic">L</hi> 10 religionis <hi rend="italic">C</hi> noluerint <hi rend="italic">p</hi> <lb/>
            18 et <hi rend="italic">aup. lin</hi>. A 24 aptius <hi rend="italic">LACab1dpk f Bombartius b2eqatl</hi> <lb/>
            29 sunt <hi rend="italic">p</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="207"/>
            hoc temere et quasi fortuito, quia Deus est, non fortuna, sed <lb/>
            pro rerum ordine ac temporum occulto nobis, notissimo sibi; <lb/>
            cui tamen ordini temporum non subditus seruit, sed eum ipse <lb/>
            tamquam dominus regit moderatorque disponit; felicitatem <lb/>
            uero non dat nisi bonis. Hanc enim possunt et non habere <lb n="5"/>
            et habere seruientes, possunt et non habere et habere <lb/>
            regnantes; quae tamen plena in ea uita erit, ubi nemo <lb/>
            iam seruiet. Et ideo regna terrena et bonis ab illo dantur <lb/>
            et malis, ne eius cultores adhuc in prouectu animi paruuli <lb/>
            haec ab eo munera quasi magnum aliquid concupiscant. <lb n="10"/>
            Et hoc est sacramentum ueteris testamenti, ubi occultum erat <lb/>
            nouum, quod illic promissa et dona terrena sunt, intellegentibus <lb/>
            et tunc spiritalibus, quamuis nondum in manifestatione <lb/>
            praedicantibus, et quae illis temporalibus rebus significaretur <lb/>
            aeternitas, et in quibus Dei donis esset uera felicitas. <lb n="15"/>
            
</p></div><div n="34" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title type="sub">CAPUT  XXXIIII. </title></ab><ab><title type="sub">De regno Iudaeorum, quod ab uno et uero Deo institutum adque seruatum est, donec in uera religione manserunt. </title></ab><p>Itaque ut cognosceretur etiam illa terrena bona, quibus solis <lb n="20"/>
            inhiant qui meliora cogitare non possunt, in ipsius unius Dei <lb/>
            esse posita potestate, non in multorum falsorum, quos colendos <lb/>
            Romani antea crediderunt, populum suum in Aegypto de paucissimis <lb/>
            multiplicauit et inde signis mirabilibus liberauit. Nec

<note type="footnote"> 1 fortuito <hi rend="italic">L</hi> A1 <hi rend="italic">Cbj dep ak;</hi> fortuitu <hi rend="italic">ab3qv</hi> 3 temporis <hi rend="italic">e</hi> 6 et <lb/>
            habere <hi rend="italic">om</hi>. A1 et hab. seru. poss. et non <hi rend="italic">om. ex</hi> seru. <hi rend="italic">usque ad</hi> <lb/>
            et habere <hi rend="italic">om. a</hi> h[abere sejruientes. <hi rend="italic">litt. inclus. m. 2</hi> in ras., <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            et non babere et habere <hi rend="italic">L</hi> A <hi rend="italic">C b dp q JJiibn. Domb.;</hi> et habere <hi rend="italic">om. v</hi> <lb/>
            8 seruiet, <hi rend="italic">m. rec. superscripto</hi> illis, <hi rend="italic">C</hi> regna mundi huius ds bonis et <lb/>
            malis comuniter pręstat ne boni ea tamquam dl magna munera concupiacant. <lb/>
            et ideo regna terrena, <hi rend="italic">glossa marginali inserta. e</hi> 10 haec ab <lb/>
            eo <hi rend="italic">om. C1</hi> 13 et thunc <hi rend="italic">L;</hi> ahi/nc, i <hi rend="italic">ex</hi> u <hi rend="italic">radendo corr.,</hi> A et tunc <lb/>
            <hi rend="italic">superscripto</hi> iam <hi rend="italic">b</hi> 17 do <hi rend="italic">ex</hi> dfh <hi rend="italic">corr. C\'</hi> 20 cognosceretur <hi rend="italic">LACdp;</hi> <lb/>
            cognoscerentur <hi rend="italic">ab e qx Domb</hi>. 23 ante A1 24 liuer. <hi rend="italic">L</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="208"/>
            Lucinam mulieres illae inuocauerunt, quando earum partus, <lb/>
            ut miris modis multiplicarentur et gens illa incredibiliter <lb/>
            cresceret, ab Aegyptiorum persequentium et infantes omnes <lb/>
            necare uolentium manibus ipse seruauit. Sine dea Rumina <lb/>
            suxerunt, sine Cunina in cunis fuerunt, sine Educa et Potina<lb n="5"/>
            escam potumque sumserunt, sine tot dis puerilibus educati <lb/>
            sunt, sine dis coniugalibus coniugati, sine cultu Priapi coniugibus <lb/>
            mixti; sine inuocatione Neptuni mare transeuntibus <lb/>
            diuisum patuit et sequentes eorum inimicos fluctibus in se <lb/>
            redeuntibus obruit. Nec consecrauerunt aliquam deam Manniam,<lb n="10"/>
            quando de caelo manna sumserunt; nec quando sitientibus <lb/>
            aquam percussa petra profudit, Nymphas Lymphasque coluerunt. <lb/>
            Sine insanis sacris Martis et Bellonae bella gesserunt, <lb/>
            et sine uictoria quidem non uicerunt, non eam tamen deam, <lb/>
            sed Dei sui munus habuerunt. Sine Segetia segetes sine<lb n="15"/>
            Bubona boues, mella sine Mellona poma sine Pomona, et <lb/>
            prorsus omnia, pro quibus tantae falsorum deorum turbae <lb/>
            Romani supplicandum putarunt, ab uno uero Deo multo felicius <lb/>
            acceperunt. Et si non in eum peccassent, inpia curiositate <lb/>
            tamquam magicis artibus seducti ad alienos deos et ad<lb n="20"/>
            idola defluendo, et postremo Christum occidendo: in eodem <lb/>
            regno etsi non spatiosiore, tamen feliciore mansissent. Et nunc <lb/>
            quod per omnes fere terras gentesque dispersi sunt, illius <lb/>
            unius ueri Dei prouidentia est, ut, quod deorum falsorum <lb/>
            usquequaque simulacra arae, luci templa euertuntur et sacrificia<lb n="25"/>
            prohibentur, de codicibus eorum probetur, quem ad <lb/>
            modum hoc fuerit tanto ante prophetatum; ne forte, cum <lb/>
            legeretur in nostris, a nobis putaretur esse confictum. Iam

<note type="footnote"> 2 incrediuil. <hi rend="italic">L</hi> 4 manibus ipse seruauit <hi rend="italic">LAC at bpq et omisso</hi> <lb/>
            manibus <hi rend="italic">e;</hi> man. ipse liberauit, ipse seruauit a2o <hi rend="italic">lJomb</hi>. 5 canica <hi rend="italic">e</hi> <lb/>
            6 aescam LA 8 uocatione C\' 14 non <hi rend="italic">ante</hi> uicerunt ont. <hi rend="italic">e</hi> 15 segites <lb/>
            Cl 16 bobes L A 17 falsorum <hi rend="italic">ont. C\'</hi> 18 putarunt <hi rend="italic">L</hi> A <lb/>
            <hi rend="italic">Domb.;</hi> putauerunt <hi rend="italic">Cv</hi> 21 postremum <hi rend="italic">C</hi> christum <hi rend="italic">sup. lin. C</hi> <lb/>
            23 gentisque <hi rend="italic">C\'</hi> illi <hi rend="italic">e</hi> 28 confinctum A </note> <lb/>
             
<pb n="209"/>
            quod sequitur in uolumine sequenti uidendum est, et hic <lb/>
            dandus huius prolixitatis modus. 
</p></div></div><div n="5" subtype="book" type="textpart"><head><title type="main">LIBER V. </title></head><div subtype="preface" type="textpart"><ab><title>PRAEFATIO. </title></ab><p>Quoniam constat omnium rerum optandarum plenitudinem <lb n="5"/>
            esse felicitatem, quae non est dea, sed donum Dei, et ideo <lb/>
            nullum deum colendum esse ab hominibus, nisi qui potest <lb/>
            eos facere felices (unde si illa dea esset, sola colenda merito <lb/>
            diceretur): iam consequenter uideamus, qua causa Deus, qui <lb/>
             potest et illa bona dare, quae habere possunt etiam non boni <lb n="10"/>
            ac per hoc etiam non felices, Romanum imperium tam magnum <lb/>
            tamque diuturnum esse uoluerit. Quia enim hoc deorum falsorum <lb/>
            illa quam colebant multitudo non fecit, et multa iam <lb/>
            diximus, et ubi uisum fuerit opportunum esse dicemus. 
</p></div><div n="1" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title type="sub">CAPUT  I. </title></ab><ab><title type="sub">Causam Romani imperii omniumque regnorum nec fortuitam esse nec in stellarum positione consistere. </title></ab><p rend="script">Causa ergo magnitudinis imperii Romani nec fortuita est <lb/>
             nec fatalis secundum eorum sententiam siue opinionem, qui <lb n="20"/>
            ea dicunt esse fortuita, quae uel nullas causas habent uel <lb/>
            non ex aliquo rationabili ordine uenientes, et ea fatalia, quae <lb/>
            praeter Dei et hominum uoluntatem cuiusdam ordinis necessitate <lb/>
            contingunt. Prorsus diuina prouidentia regna constituuntur <lb/>
             humana. Quae si propterea quisquam fato tribuit, quia ipsam <lb n="25"/>
            Dei uoluntatem uel potestatem fati nomine appellat, sententiam <lb/>
            teneat, linguam corrigat. Quur enim non hoc primum

<note rend="script" type="footnote"> 1 sequendi <hi rend="italic">C</hi> 2 EXPL. LB. lIII. INC. V £ A AURL. AUG. <lb/>
            EPI. I ADVERSVM. PAGANOS j DE CIVITATE DI. FINIT LIB. IIII I <lb/>
            INC. LIB. QVINTVS. I AMEN. <hi rend="italic">C</hi> 10 possunt habere <hi rend="italic">Ce</hi> 17 stillarum <lb/>
            <hi rend="italic">C</hi> 22 rationauili <hi rend="italic">L</hi> </note>

<note type="footnote"> IIXX Ang. opera Sectio V pars I. </note>

<note type="footnote"> 14 </note> <lb/>
             
<pb n="210"/>
            dicit, quod postea dicturus est, cum ab illo quisquam quaesierit <lb/>
            quid dixerit fatum? Nam id homines quando audiunt. <lb/>
            usitata loquendi consuetudine non intellegunt nisi uim positionis <lb/>
            siderum, qualis est quando quis nascitur siue concipitur; <lb/>
            quod aliqui alienant a Dei uoluntate, aliqui ex illa <lb n="5"/>
            etiam hoc pendere confirmant. Sed illi, qui sine Dei uoluntate <lb/>
            decernere opinantur sidera quid agamus uel quid bonorum <lb/>
            habeamus malorumue patiamur, ab auribus omnium repellendi <lb/>
            sunt, non solum eorum qui ueram religionem tenent sed qui <lb/>
            deorum qualiumcumque, licet falsorum, uolunt esse cultores. <lb n="10"/>
            Haec enim opinio quid agit aliud, nisi ut nullus omnino <lb/>
            colatur aut rogetur Deus? Contra quos modo nobis disputatio <lb/>
            non est instituta, sed contra hos qui pro defensione eorum, <lb/>
            quos deos putant, Christianae religioni aduersantur. Illi uero, <lb/>
            qui positionem stellarum quodam modo decernentium qualis<lb n="15"/>
            quisque sit et quid ei proueniat boni quidue mali accidat ex <lb/>
            Dei uoluntate suspendunt, si easdem stellas putant habere <lb/>
            hanc potestatem traditam sibi a summa illius potestate, ut <lb/>
            uolentes ista decernant: magnam caelo faciunt iniuriam, in <lb/>
            cuius uelut clarissimo senatu ac splendidissima curia opinantur<lb n="20"/>
            scelera facienda decerni, qualia si aliqua terrena ciuitas decreuisset, <lb/>
            genere humano decernente fuerat euertenda. Quale <lb/>
            deinde iudicium de hominum factis Deo relinquitur, quibus <lb/>
            caelestis necessitas adhibetur, cum dominus ille sit et siderum <lb/>
            et hominum? Aut si non dicunt stellas, accepta quidem potestate <lb n="25"/>
            a. summo Deo, arbitrio suo ista decernere, sed in talibus <lb/>
            necessitatibus ingerendis illius omnino iussa conplere: itane <lb/>
            de ipso Deo sentiendum est, quod indignissimum uisum est <lb/>
            de stellarum uoluntate sentire? Quod si dicuntur stellae significare <lb/>
            potius ista quam facere, ut quasi locutio quaedam sit <lb n="30"/>
            illa positio praedicens futura, non agens (non enim

<note type="footnote"> 6 pondere et 9 sed qui L1 Al <hi rend="italic">Cab dek ƒv;</hi> sed et qui <hi rend="italic">L2A2pqa. <lb/>
            Domb</hi>. 11 aliud agit <hi rend="italic">v</hi> 13 est non <hi rend="italic">Ll</hi> A eos <hi rend="italic">b2qv</hi> 16 accedat <lb/>
            C1 18 a/fum‿malliuf potestate!p A 24 adhibe//tur <hi rend="italic">syllaba</hi> re erasa <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            26 auo <hi rend="italic">om. 01</hi> 30 loquutio <hi rend="italic">L</hi> A </note> <lb/>
             
<pb n="211"/>
            mediocriter doctorum hominum fuit ista sententia): non quidem ita <lb/>
            solent loqui mathematici, ut uerbi gratia dicant: \'Mara ita <lb/>
            positus homicidam significat\', sed: \'homicidam facit\'; uerumtamen <lb/>
            ut concedamus non eos ut debent loqui et a philosophis <lb/>
            accipere oportere sermonis regulam ad ea praenuntianda, quae <lb n="5"/>
            in siderum positione reperire se putant: quid fit, quod nihil <lb/>
            umquam dicere potuerunt, quur in uita geminorum, in actionibus, <lb/>
            in euentis, in professionibus, artibus, honoribus ceterisque <lb/>
            rebus ad humanam uitam pertinentibus adque in ipsa <lb/>
            morte sit plerumque tanta diuersitas, ut similiores eis sint, <lb n="10"/>
            quantum ad haec adtinet, multi extranei quam ipsi inter se <lb/>
            gemini perexiguo temporis interuallo in nascendo separati, in <lb/>
            conceptu autem per unum concubitum uno etiam momento <lb/>
            seminati? 
</p></div><div n="2" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title type="sub">CAPUT  II. </title></ab><ab><title type="sub">De geminorum simili dissimilique ualetudine. </title></ab><p>Cicero dicit Hippocratem, nobilissimum medicum, scriptum <lb/>
            reliquisse, quosdam fratres, cum simul aegrotare coepissent <lb/>
            et eorum morbus eodem tempore ingrauesceret, eodem leuaretur, <lb/>
            geminos suspicatum; quos Posidonius Stoicus, multum <lb n="20"/>
            astrologiae deditus, eadem constitutione astrorum natos eademque <lb/>
            conceptos solebat adserere. Ita quod medicus pertinere <lb/>
            credebat ad simillimam temperiem ualetudinis, hoc philosophus <lb/>
            astrologus ad uim constitutionemque siderum, quae <lb/>
            fuerat quo tempore concepti natique sunt. In hac causa multo <lb n="25"/>
            est acceptabilior et de proximo credibilior coniectura medicinalis, <lb/>
            quoniam parentes ut erant corpore adfecti, dum

<note type="footnote"> 17 de Fato? </note>

<note type="footnote"> 3 significat sed] signiflcaset C1 4 eos non <hi rend="italic">C</hi> eos <hi rend="italic">m. 1 sup. lin. L</hi> <lb/>
            6 repperire fle <hi rend="italic">codd.;</hi> se reperire <hi rend="italic">v</hi> quid <hi rend="italic">L</hi> A <hi rend="italic">C ab d ep q a k;</hi> quod <hi rend="italic">f</hi> <lb/>
            <lb/>
            qui v <hi rend="intraline">t f</hi>fit <hi rend="italic">b;</hi> sit <hi rend="italic">a e q;</hi> est <hi rend="italic">p</hi> quod] de quo aa; ut <hi rend="italic">q</hi> 10 eis <hi rend="italic">om. <lb/>
            Ll</hi> 16 De simili dissimilique ualit. gem. <hi rend="italic">p</hi> dissimiliae ualet. <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            17 hyppocratem <hi rend="italic">L</hi> A; hippocraten <hi rend="italic">C,</hi> yppocraten <hi rend="italic">d,</hi> ippocraten 20 istoi- <lb/>
            CUI <hi rend="italic">L</hi> Al, stoicis 01 22 soleuat <hi rend="italic">L</hi> 26 acceptauilior <hi rend="italic">L</hi> crediuilior <hi rend="italic">L</hi> <lb/>
            27 concumuerent <hi rend="italic">L</hi> </note>

<note type="footnote"> 14* </note> <lb/>
             
<pb n="212"/>
            concumberent, ita primordia conceptorum adfici potuerunt, ut consecutis <lb/>
            ex materno corpore prioribus incrementis paris ualetudinis <lb/>
            nascerentur; deinde in una domo eisdem alimentis <lb/>
            nutriti, ubi aerem et loci positionem et uim aquarum plurimum <lb/>
            ualere ad corpus uel bene uel male accipiendum medicina<lb n="5"/>
            testatur, eisdem etiam exercitationibus adsuefacti tam simi <lb/>
            lia corpora gererent, ut etiam ad aegrotandum uno tempore <lb/>
            eisdemque causis similiter mouerentur. Constitutionem uero <lb/>
            caeli ac siderum, quae fuit quando concepti siue nati sunt, <lb/>
            uelle trahere ad istam aegrotandi parilitatem, cum tam multa <lb n="10"/>
            diuersissimi generis diuersissimorum effectuum et euentorum <lb/>
            eodem tempore in unius regionis terra eidem caelo subdita <lb/>
            potuerint concipi et nasci, nescio cuius sit insolentiae. Nos <lb/>
            autem nouimus geminos non solum actus et peregrinationes <lb/>
            habere diuersas, uerum etiam dispares aegritudines perpeti. <lb n="15"/>
            De qua re facillimam, quantum mihi uidetur, rationem redderet <lb/>
            Hippocrates, diuersis alimentis et exercitationibus, quae <lb/>
            non de corporis temperatione, sed de animi uoluntate ueniunt, <lb/>
            dissimiles eis accidere potuisse ualetudines. Porro autem <lb/>
            Posidonius uel quilibet fatalium siderum adsertor mirum si <lb n="20"/>
            potest hic inuenire quid dicat, si nolit inperitorum mentibus <lb/>
            in eis quas nesciunt rebus inludere. Quod enim conantur <lb/>
            efficere de interuallo exiguo temporis, quod inter se gemini <lb/>
            dum nascerentur habuerunt, propter caeli particulam, ubi <lb/>
            ponitur horae notatio, quem horoscopum uocant: aut non <lb n="25"/>
            tantum ualet, quanta inuenitur in geminorum uoluntatibus <lb/>
            actibus moribus casibusque diuersitas, aut plus etiam ualet, <lb/>
            quam est geminorum uel humilitas generis eadem uel

<note type="footnote"> 3 noscerentur <hi rend="italic">L</hi> A1 5 accipiendum <hi rend="italic">codd.;</hi> afficiendum <hi rend="italic">v</hi> 8 eisdemque <lb/>
            <hi rend="italic">LAC b de p qj</hi> eisdem <hi rend="italic">a v</hi> 9 sunt siue nati <hi rend="italic">C;</hi> natique sunt a <lb/>
            11 effectuum <hi rend="italic">L</hi> A <hi rend="italic">Cb d p aX:\' Domb.;</hi> affectuum <hi rend="italic">aeqk2 </hi> 17 si <hi rend="italic">ante</hi> <lb/>
            diuersis m. <hi rend="italic">2 C</hi> 19 autemj quidem <hi rend="italic">q</hi> 20 possidonius L <hi rend="italic">LA e q</hi> side- <lb/>
            <lb/>
            r/um, e (?) <hi rend="italic">eraso, C</hi> miror <hi rend="italic">da</hi> 23 de <hi rend="italic">sup. lin</hi>. A 25<hi rend="intraline">m uo</hi>oroscopu,cant <lb/>
            <lb/>
            <hi rend="italic">C</hi> 26 uoluptatibus <hi rend="italic">C</hi> 27 actibus <hi rend="italic">sup. lin. C</hi><hi rend="intraline">ti</hi> morbus e 28 humilitates <lb/>
            el * </note> <lb/>
             
<pb n="213"/>
            nobilitas, cuius maximam diuersitatem non nisi in hora, qua <lb/>
            quisque nascitur, ponunt. Ac per hoc si tam celeriter alter <lb/>
            post alterum nascitur, ut eadem pars horoscopi maneat, paria <lb/>
            cuncta quaero, quae in nullis possunt geminis inueniri; si <lb/>
            autem sequentis tarditas horoscopum mutat, parentes diuersos <lb n="5"/>
            quaero, quos gemini habere non possunt. 
</p></div><div n="3" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title type="sub">CAPUT  III. </title></ab><ab><title type="sub">De argumento, quod ex rota figuli Nigidius mathematicus adsumsit in quaestione geminorum. </title></ab><p>Frustra itaque adfertur nobile illud commentum de figuli <lb n="10"/>
            rota, quod respondisse ferunt Nigidium hac quaestione turbatum, <lb/>
            unde et Figulus appellatus est. Dum enim rotam <lb/>
            figuli ui quanta potuit intor?isset, currente illa bis numero <lb/>
            de atramento tamquam uno eius loco summa celeritate percussit; <lb/>
            deinde inuenta sunt signa, quae fixerat, desistente <lb n="15"/>
            motu, non paruo interuallo in rotae illius extremitate distantia. <lb/>
            &lt;Sic, inquit, in tanta rapacitate caeli, etiamsi alter post alterum <lb/>
            tanta celeritate nascatur, quanta rotam bis ipse percussi, in <lb/>
            caeli spatio plurimum est: hinc sunt, inquit, quaecumque dissimillima <lb/>
            perhibentur in moribus casibusque geminorum.\' Hoc <lb n="20"/>
            figmentum fragilius est quam uasa, quae illa rotatione finguntur. <lb/>
            Nam si tam multum in caelo interest, quod constellationibus <lb/>
            conprehendi non potest, ut alteri geminorum hereditas <lb/>
            obueniat, alteri non obueniat: quur audent ceteris, qui <lb/>
            gemini non sunt, cum inspexerint eorum constellationes, talia <lb n="25"/>
            pronuntiare, quae ad illud secretum pertinent, quod nemo <lb/>
            potest conprehendere et momentis adnotare nascentium? Si <lb/>
            autem propterea talia dicunt in aliorum genituris, quia haec <lb/>
            ad productiora spatia temporum pertinent; momenta uero illa <lb/>
             partium minutarum, quae inter se gemini possunt habere

<note type="footnote"> I quuius <hi rend="italic">L A1</hi> cuius rei e 2 ponit <hi rend="italic">L</hi> A 3 paria cuncta <hi rend="italic">codd.;</hi> <lb/>
            cuncta par. v 4 quae.... inueniri <hi rend="italic">om</hi>. Ai 17 rapacitate caeli <hi rend="italic">codd.;</hi> <lb/>
            caeli rap. v 20 motibus <hi rend="italic">L</hi> A <hi rend="italic">dp;</hi> montibus <hi rend="italic">e;</hi> casibus motibusque <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            24 alteri non obueniat <hi rend="italic">om</hi>. A1 30 possint <hi rend="italic">C</hi> </note> <lb n="30"/>
             
<pb n="214"/>
            nascentes, rebus minimis tribuuntur, de qualibus mathematici <lb/>
            non solent consuli (quis enim consulat quando sedeat, quando <lb/>
            deambulet, quando uel quid prandeat?): numquid ista dicimus, <lb/>
            quando in moribus operibus casibusque geminorum plurima <lb/>
            plurimumque diuersa monstramus? * <lb n="5"/>
            
</p></div><div n="4" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title type="sub">CAPUT  IIII. </title></ab><ab><title type="sub">De Esau et Jacob geminis multum inter se morum et actionum qualitate disparibus. </title></ab><p>Nati sunt duo gemini antiqua patrum memoria ut de insignibus <lb/>
            loquar) sic alter post alterum, ut posterior plantam<lb n="10"/>
            prioris teneret. Tanta in eorum uita fuerunt moribusque diuersa, <lb/>
            tanta in actibus disparilitas, tanta in parentum amore <lb/>
            dissimilitudo, ut etiam inimicos eos inter se faceret ipsa <lb/>
            distantia. Numquid hoc dicitur, quia uno ambulante alius <lb/>
            sedebat, et alio dormiente alius uigilabat, et alio loquente <lb n="15"/>
            tacebat alius; quae pertinent ad illas minutias, quae non <lb/>
            possunt ab eis conprehendi, qui constitutionem siderum, qua <lb/>
            quisque nascitur, scribunt, unde mathematici consulantur? <lb/>
            Unus duxit mercennariam seruitutem, alius non seruiuit; unus <lb/>
            a matre diligebatur, alius non diligebatur; unus honorem, qui<lb n="20"/>
            magnus aput eos habebatur, amisit, indeptus est alter. Quid <lb/>
            de uxoribus, quid de filiis, quid de rebus, quanta diuersitas! <lb/>
            Si ergo haec ad illas pertinent minutias temporum, quae inter <lb/>
            se habent gemini, et constellationibus non adscribuntur: quare <lb/>
            aliorum constellationibus inspectis ista dicuntur? Si autem<lb n="25"/>
            ideo dicuntur, quia non ad minuta inconprehensibilia, sed ad <lb/>
            temporum spatia pertinent, quae obseruari notarique possunt:

<note type="footnote"> 2 consoli C1 11 maioris ex in <hi rend="italic">m. 1 sup. lin. L</hi> 15 uigilabat <lb/>
            alius <hi rend="italic">b</hi> et alio <hi rend="italic">L</hi> A <hi rend="italic">Cab dep;</hi> et <hi rend="italic">om. qv Domb</hi>. 16 tacebat alius <lb/>
            <hi rend="italic">codd</hi>. (tacebat et alius <hi rend="italic">d);</hi> al. tac. v 17 sidereum <hi rend="italic">01</hi> 18 consolantur <lb/>
            <hi rend="italic">C\'</hi> 19 seruibit <hi rend="italic">L</hi> 20 alius non dilig. <hi rend="italic">om. bl</hi> non diligebatur, m. <lb/>
            <hi rend="italic">rec. superscripto</hi> a patre, <hi rend="italic">a</hi> 21 indeptus est alter <hi rend="italic">Z1</hi> A; alter ind. est <lb/>
            <hi rend="italic">Cab del v;</hi> alter adeptus est <hi rend="italic">e2p q</hi> 22 tanta, <hi rend="italic">in marg. \'tn\'</hi>. I quanta, <hi rend="italic">e</hi> <lb/>
            25 ita ZA\' 27 temporalia <hi rend="italic">(7</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="215"/>
            quid hic agit rota illa figuli, nisi ut homines luteum cor habentes <lb/>
            in gyrum mittantur, ne mathematicorum uaniloquia <lb/>
            conuincantur? 
</p></div><div n="5" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title type="sub">CAPUT  V. </title></ab><ab><title type="sub">Quibus modis conuincantur mathematici uanam scientiam profiteri. </title></ab><p>Quid idem ipsi, quorum morbum, quod eodem tempore <lb/>
            grauior leuiorque apparebat amborum, medicinaliter inspiciens <lb/>
            Hippocrates geminos suspicatus est, nonne satis istos redarguunt, <lb/>
            qui uolunt sideribus dare, quod de corporum simili <lb n="10"/>
            temperatione ueniebat? Quur enim similiter eodemque tempore, <lb/>
            non alter prior, alter posterior aegrotabant, sicut nati <lb/>
            fuerant, quia utique simul nasci ambo non poterant? Aut si <lb/>
            nihil momenti adtulit, ut diuersis temporibus aegrotarent, <lb/>
            quod diuersis temporibus nati sunt: quare tempus in nascendo <lb n="15"/>
            diuersum ad aliarum rerum diuersitates ualere contendunt? <lb/>
            Quur potuerunt diuersis temporibus peregrinari, diuersis temporibus <lb/>
            ducere uxores, diuersis temporibus filios procreare et <lb/>
            multa alia, propterea quia diuersis temporibus nati sunt, et <lb/>
             non potuerunt eadem causa diuersis etiam temporibus aegrotare? <lb n="20"/>
            Si enim dispar nascendi mora mutauit horoscopum et <lb/>
            disparilitatem intulit ceteris rebus: quur illud in aegritudinibus <lb/>
            mansit, quod habebat in temporis aequalitate conceptus? <lb/>
            Aut si fata ualetudinis in conceptu sunt, aliarum <lb/>
             uero rerum in ortu esse dicuntur, non deberent inspectis natalium <lb n="25"/>
            constellationibus de ualetudine aliquid dicere, quando <lb/>
            eis inspicienda conceptionalis hora non datur. Si autem ideo <lb/>
            praenuntiant aegritudines non inspecto conceptionis horoscopo, <lb/>
            quia indicant eas momenta nascentium: quo modo dicerent <lb/>
             cuilibet eorum geminorum ex natiuitatis hora, quando

<note type="footnote"><lb/>
            7 morbus <hi rend="italic">p a Domb</hi>. 15 quid <hi rend="italic">e;</hi> qui C\'J 16 diuersitatisuale<hi rend="intraline">re</hi> A <lb/>
            21 mora A <hi rend="italic">Cabdepqkƒv;</hi> //<unclear>iora</unclear>, <hi rend="italic">prima littera mutilata, L;</hi> ora a; <lb/>
            hora <hi rend="italic">Domb</hi>. 23 habeat <hi rend="italic">Ll</hi> 24 inceptu, con m. <hi rend="italic">1 superscripto, C</hi> <lb/>
            <lb/>
            26 cODstill. <hi rend="italic">Cd</hi> 27<hi rend="intraline">i</hi> de <hi rend="italic">L</hi> 28 inpecto Cl 30 natibit. <hi rend="italic">L</hi> </note> <lb n="30"/>
             
<pb n="216"/>
            aegrotaturus esset, cum et alter, qui non habebat eandem horam <lb/>
            natiuitatis, necesse haberet pariter aegrotare? Deinde quaero: <lb/>
            si tanta distantia est temporis in natiuitate geminorum, ut <lb/>
            per hanc oporteat eis constellationes fieri diuersas propter <lb/>
            diuersum horoscopum et ob hoc diuersos omnes cardines, ubi<lb n="5"/>
            tanta uis ponitur, ut hinc etiam diuersa sint fata: unde hoc <lb/>
            accidere potuit, cum eorum conceptus diuersum tempus habere <lb/>
            non possit? Aut si duorum uno momento temporis conceptorum <lb/>
            potuerunt esse ad nascendum fata disparia, quur non <lb/>
            et duorum uno momento temporis natorum possint esse ad<lb n="10"/>
            uiuendum adque moriendum fata disparia? Nam si unum momentum, <lb/>
            quo ambo concepti sunt, non inpediuit, ut alter <lb/>
            prior, alter posterior nasceretur: quur, uno momento si duo <lb/>
            nascantur, inpedit aliquid, ut alter prior, alter posterior <lb/>
            moriatur? Si conceptio momenti unius diuersos casus in utero<lb n="15"/>
            geminos habere permittit, quur natiuitas momenti unius non <lb/>
            etiam quoslibet duos in terra diuersos casus habere permittat, <lb/>
            ac sic omnis huius artis uel potius uanitatis commenta <lb/>
            tollantur? Quid est hoc, quur uno tempore, momento uno. <lb/>
            sub una eademque caeli positione concepti diuersa habent <lb n="20"/>
            fata, quae illos perducant ad diuersarum horarum natiuitatem, <lb/>
            et uno momento temporis sub una eademque caeli positione <lb/>
            de duabus matribus duo pariter nati diuersa fata habere non <lb/>
            possint, quae illos perducant ad diuersam uiuendi uel moriendi <lb/>
            necessitatem? An concepti nondum habent fata, quae nisi<lb n="25"/>
            nascantur habere non poterunt? Quid est ergo quod dicunt,

<note type="footnote">1 habeat <hi rend="italic">XA1</hi> 6 ///tanta, <hi rend="italic">litt</hi>. tan <hi rend="italic">erasis, C</hi> 11 uibend. <hi rend="italic">L</hi> <lb/>
            13 nasceretur .......... prior <hi rend="italic">om. bi</hi> cur .... nascantur om. ei <lb/>
            14 nascantur <hi rend="italic">codd.;</hi> nascuntur a inpedit <hi rend="italic">codd.;</hi> impediat <hi rend="italic">v</hi> 17 permittit <lb/>
            <hi rend="italic">b2</hi> 18 si e omnis <hi rend="italic">L</hi> A <hi rend="italic">Cdeak1 Domb.;</hi> omnia a v 19 quur <lb/>
            it <lb/>
            (cur) <hi rend="italic">codd. praeter q;</hi> quod <hi rend="italic">q v</hi> tempore mom. u<foreign xml:lang="grc">̣</foreign>n<foreign xml:lang="grc">̣ο̣</foreign> <hi rend="italic">b</hi> uno mom. r <lb/>
            20 <hi rend="italic">uerba</hi> concepti <hi rend="italic">usque ad I</hi>. 22 caeli positione <hi rend="italic">m. 2 in infer. marg. d</hi> <lb/>
            21 oraram <hi rend="italic">sup. din. C</hi> 23 duo pariter matribus <hi rend="italic">e</hi> 24 possint <hi rend="italic">L 1 <lb/>
            abepak;</hi> possint, int <hi rend="italic">m. 1 in ras, C;</hi> possunt <hi rend="italic">qfv</hi> uibendi <hi rend="italic">L</hi> <lb/>
            26 non <hi rend="italic">om. e</hi> potuerunt A </note> <lb/>
             
<pb n="217"/>
            si hora conceptionalis inueniatur, multa ab istis dici posse <lb/>
            diuinius? Unde etiam illud a nonnullis praedicatur, quod quidam <lb/>
            sapiens horam elegit, qua cum uxore concumberet, unde filium <lb/>
            mirabilem gigneret. Unde postremo et hoc est, quod de illis <lb/>
            pariter aegrotantibus geminis Posidonius, magnus astrologus <lb n="5"/>
            idemque philosophus, respondebat, ideo fieri, quod eodem tempore <lb/>
            fuissent nati eodemque concepti. Nam utique propter <lb/>
            hoc addebat conceptionem, ne diceretur ei non ad liquidum <lb/>
            eodem tempore potuisse nasci, quos constabat omnino eodem <lb/>
            tempore fuisse conceptos, ut hoc, quod similiter simulque <lb n="10"/>
            aegrotabant, non daret de proximo pari corporis temperamento, <lb/>
            sed eandem quoque ualetudinis parilitatem sidereis nexibus <lb/>
            adligaret. Si igitur in conceptu tanta uis est ad aequalitatem <lb/>
            fatorum, non debuerunt nascendo eadem fata mutari. Aut si <lb/>
            propterea mutantur fata geminorum, quia temporibus diuersis <lb n="15"/>
            nascuntur, quur non potius intellegamus iam fuisse mutata, <lb/>
            ut diuersis temporibus nascerentur? Itane non mutat fata <lb/>
            natiuitatis uoluntas uiuentium, cum mutet fata conceptionis <lb/>
            ordo nascentium? 
</p></div><div n="6" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title type="sub">CAPUT  VI. </title></ab><ab><title type="sub">De geminis disparis sexus. </title></ab><p>Quamquam et in ipsis geminorum conceptibus, ubi certe <lb/>
            amborum eadem momenta sunt temporum, unde fit ut sub <lb/>
            eadem constellatione fatali alter concipiatur masculus, altera <lb/>
            femina? Nouimus geminos diuersi sexus, ambo adhuc uiuunt, <lb n="25"/>
            ambo aetate adhuc uigent; quorum cum sint inter se similes

<note type="footnote"> 1 dici///, mus <hi rend="italic">eras., e</hi> 2 dininias <hi rend="italic">LA Cab1depqkƒ Domb.;</hi> diuinos <lb/>
            a; diuinis <hi rend="italic">b*v</hi> 3 eoneumueret <hi rend="italic">Lk</hi> 5 astraloguB A 13 <hi rend="italic">uerba<lb/>
             inde ab</hi> ad aequitatem <hi rend="italic">usque</hi> ad ipsis quidem <hi rend="italic">p. 218, 25 unius folii</hi> iactura <lb/>
            <hi rend="italic">in L excidisse et hanc lacunam in apographo ab alio demum <lb/>
            scriba inserto singulari folio expletam esse, in praef. monui</hi> 14 eadem <lb/>
            <lb/>
            <hi rend="italic">IUp. lin. I</hi> facta <hi rend="italic">l</hi> si propterea <hi rend="italic">in ras. C</hi> 17 mutata <hi rend="italic">I</hi> 18<hi rend="intraline">v</hi> commutet <lb/>
            <hi rend="italic">C;</hi><hi rend="intraline">v</hi> commota <hi rend="italic">I</hi> 22 conceptionibus <hi rend="italic">l</hi> 25 Nouimus, <hi rend="italic">init. c. j\'I, C</hi> <lb/>
            adhuc uigent <hi rend="italic">codd.;</hi> uigent adhuc v </note> <lb/>
             
<pb n="218"/>
            corporum species, quantum in diuerso sexu potest, instituto <lb/>
            tamen et proposito uitae ita sunt dispares, ut praeter actus, <lb/>
            quos necesse est a uirilibus distare femineos (quod ille in <lb/>
            officio comitis militat et a sua domo paene semper peregrinatur, <lb/>
            illa de solo patrio et de rure proprio non recedit),<lb n="5"/>
            insuper (quod est incredibilius, si astralia fata credantur; non <lb/>
            autem mirum, si uoluntates hominum et Dei munera cogitentur) <lb/>
            ille coniugatus, illa uirgo sacra est; ille numerosam <lb/>
            prolem genuit, illa nec nupsit. At enim plurimum uis horoscopi <lb/>
            ualet. Hoc quam nihil sit, iam satis disserui. Sed qualecumque<lb n="10"/>
            sit, in ortu ualere dicunt; numquid et in conceptu? <lb/>
            ubi et unum concubitum esse manifestum est, et tanta naturae <lb/>
            uis est, ut, cum conceperit femina, deinde alterum concipere <lb/>
            omnino non possit; unde necesse est eadem esse in <lb/>
            geminis momenta conceptus. An forte quia diuerso horoscopo<lb n="15"/>
            nati sunt, aut ille in masculum, dum nascerentur, aut illa in <lb/>
            feminam commutata est? Cum igitur non usquequaque absurde <lb/>
            dici posset ad solas corporum differentias adflatus <lb/>
            quosdam ualere sidereos, sicut in solaribus accessibus et <lb/>
            decessibus uidemus etiam ipsius anni tempora uariari et lunaribus<lb n="20"/>
            incrementis adque detrimentis augeri et minui quaedam <lb/>
            genera rerum, sicut echinos et conchas et mirabiles aestus <lb/>
            oceani; non autem et animi uoluntates positionibus siderum <lb/>
            subdi: nunc isti, cum etiam nostros actus inde religare conantur, <lb/>
            admonent ut quaeramus, unde ne in ipsis quidem corporibus<lb n="25"/>
            eis possit ratio ista constare. Quid enim tam ad corpus <lb/>
            pertinens quam corporis sexus? et tamen sub eadem positione <lb/>
            siderum diuersi sexus gemini concipi potuerunt. Unde quid

<note type="footnote"> 1 institnto ..... sunt dis] <hi rend="italic">om. 01</hi> 2 et <hi rend="italic">om. II</hi> 3 uilibus 11 quod <lb/>
            <hi rend="italic">ex</hi> cum <hi rend="italic">corr. C</hi> 9 ius <hi rend="italic">C d</hi> 12 u/bi, t <hi rend="italic">eras., C</hi> unam <hi rend="italic">C</hi> 13 cum <lb/>
            <hi rend="italic">sup. lin. C</hi> 15 OPOCKOnO <hi rend="italic">b</hi> 16 ctt in <hi rend="italic">ras. I</hi> nasceretur ol <lb/>
            17 abs. d. posset <hi rend="italic">sup. lin. e</hi> 18 possit <hi rend="italic">1</hi> adflatos CJi 19 solere <hi rend="italic">1</hi> <lb/>
            21 detrimentis <hi rend="italic">C 1 at b de pqak I Domb.2;</hi> decrementis <hi rend="italic">(12 V</hi> 22 rarum <lb/>
            C1 concas <hi rend="italic">16</hi> 23 et <hi rend="italic">om</hi>. al sider/um, <hi rend="italic">eraso</hi> e, <hi rend="italic">C</hi> 24 fug fubdi <hi rend="italic">I</hi> <lb/>
            quia <hi rend="italic">ex</hi> quQ <hi rend="italic">corr. e</hi> actos C1 relegare <hi rend="italic">11</hi> 25 ut <hi rend="italic">om. C\'</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="219"/>
            insipientius dici aut credi potest, quam siderum positionem, <lb/>
            quae ad horam conceptionis eadem ambobus fuit, facere non <lb/>
            potuisse, ut, cum quo habebat eandem constellationem, sexum <lb/>
            diuersum a fratre non haberet; et positionem siderum, quae <lb/>
            fuit ad horam nascentium, facere potuisse, ut ab eo tam <lb n="5"/>
            multum uirginali sanctitate distaret? 
</p></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>