<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa003.opp-lat3:4.1-4.11</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa003.opp-lat3:4.1-4.11</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa003.opp-lat3"><div n="4" subtype="book" type="textpart"><div n="1" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title>CAPUT I. </title></ab><ab><title type="sub">De his, quae primo uolumine disputata sunt. </title></ab><p rend="script">De ciuitate Dei dicere exorsus prius respondendum putaui <lb/>
            eius inimicis, qui terrena gaudia consectantes rebusque fugacibus <lb n="15"/>
            inhiantes, quidquid in eis triste misericordia potius admonentis <lb/>
            Dei quam punientis seueritate patiuntur, religioni <lb/>
            increpitant Christianae, quae una est salubris et uera religio. <lb/>
            Et quoniam, cum sit in eis etiam uulgus indoctum, uelut <lb/>
            doctorum auctoritate in odium nostrum grauius inritantur, <lb n="20"/>
            existimantibus inperitis ea, quae suis temporibus insolite <lb/>
            acciderint, per alia retro tempora accidere non solere,

<note rend="script" type="footnote"> 2 ferantur A1 3 proxumis <hi rend="italic">L</hi> 4 milia <hi rend="italic">LACa Domb,; om. abde<lb/>
            pqkfv</hi> 7 si.. uideret <hi rend="italic">om. p</hi> 8 non ista <hi rend="italic">v</hi> ideo cultum <hi rend="italic">v</hi> <lb/>
            requirunt At; reliquerunt AJ FINIT LIBER \'III\', INCIPIT LIBER <lb/>
            <foreign xml:lang="grc">·ΙΙΙΙ·</foreign> | CONTRA PAGANOS. L A AVRELI. AVGVSTINI EPISCOPI I <lb/>
            CONTRA PAGA NOS DE CIVITAITE DEI EXPL. I LIBER TERTIVS i <lb/>
            INCIP. LIB. <foreign xml:lang="grc">ΙΙΙΙ·</foreign> <hi rend="italic">C</hi> LIBER \'nl\' lal EXPLICIT. | ITERATI. OPERIS. <lb/>
            tu <lb/>
            INCIPIT <foreign xml:lang="grc">·ΙΙΙΙ·</foreign> AVRELH AVGVSTINI I DE VRBE CELESTI <hi rend="italic">b</hi> 13 primo <lb/>
            l<foreign xml:lang="grc">̣ι̣</foreign>b<foreign xml:lang="grc">̣</foreign>r<foreign xml:lang="grc">̣ο̣</foreign> uolumine <hi rend="italic">p</hi> 15 eius <hi rend="italic">om. C1;</hi> eis A1 rebusque—inhiantes <lb/>
            om. et 16 admonentes (J1 17 punientes <hi rend="italic">Cl</hi> 21 insolita <hi rend="italic">bx</hi> 22 acciri <lb/>
            <lb/>
            derint A<hi rend="italic">Cab</hi><hi rend="italic">depk</hi><hi rend="italic">f;</hi> accident, e <hi rend="italic">in ras., L;</hi> acciderent a; acciderunt <lb/>
            <hi rend="italic">qv</hi> non solere <hi rend="italic">sup. lin. L</hi> </note>

<note type="footnote"> XXXX Ang. opera sectto V par. I. </note>

<note type="footnote"> 11 </note> <lb/>
             
<pb n="162"/>
            eorumque opinionem etiam his, qui eam falsam esse nouerunt, ut <lb/>
            aduersum nos iusta murmura habere uideantur, suae scientiae <lb/>
            dissimulatione firmantibus: de libris, quos auctores eorum ad <lb/>
            cognoscendam praeteritorum temporum historiam memoriae <lb/>
            mandauerunt, longe aliter esse quam putant demonstrandum<lb n="5"/>
            fuit et simul docendum deos falsos, quos uel palam colebant <lb/>
            uel occulte adhuc colunt, eos esse inmundissimos spiritus et <lb/>
            malignissimos ac fallacissimos daemones, usque adeo, ut aut <lb/>
            ueris aut fictis etiam, suis tamen criminibus delectentur, quae <lb/>
            sibi celebrari per sua festa uoluerunt, ut a perpetrandis<lb n="10"/>
            damnabilibus factis humana reuocari non possit infirmitas, <lb/>
            dum ad haec imitanda uelut diuina praebetur auctoritas. Haec <lb/>
            non ex nostra coniectura probauimus, sed partim ex recenti <lb/>
            memoria, quia et ipsi uidimus talia ac talibus numinibus <lb/>
            exhiberi, partim ex litteris eorum, qui non tamquam in contumeliam,<lb n="15"/>
            sed tamquam in honorem deorum suorum ista <lb/>
            conscripta posteris reliquerunt, ita ut uir doctissimus aput <lb/>
            eos Varro et grauissimae auctoritatis, cum rerum humanarum <lb/>
            adque diuinarum dispertitos faceret libros, alios humanis, alios <lb/>
            diuinis pro sua cuiusque rei dignitate distribuens non saltem <lb n="20"/>
            in rebus humanis, sed in rebus diuinis ludos scaenicos poneret, <lb/>
            cum utique, si tantummodo boni et honesti homines in ciuitate <lb/>
            essent, nec in rebus humanis ludi scaenici esse debuissent <lb/>
            Quod profecto non auctoritate sua fecit, sed quoniam eos <lb/>
            Romae natus et educatus in diuinis rebus inuenit. Et quoniam <lb n="25"/>
            in fine primi libri, quae deinceps dicenda essent, breuiter <lb/>
            posuimus et ex his quaedam in duobus consequentibus diximus, <lb/>
            expectationi legentium quae restant reddenda cognoscimus.

<note rend="script" type="footnote"> 1 his <hi rend="italic">codd.;</hi> iis c 2 aduersus <hi rend="italic">LACadep;</hi> aduersum <hi rend="italic">bqv Domb</hi>. <lb/>
            iustum murmur a 6 uel quos <hi rend="italic">C</hi> 7 athuc <hi rend="italic">L</hi> A eos <hi rend="italic">sup. Itn. C</hi> <lb/>
            n <lb/>
            spir. et mal. ac fal. <hi rend="italic">om. Cl</hi> 9 fictis <hi rend="italic">L;</hi> f<foreign xml:lang="grc">ι̇</foreign>n<foreign xml:lang="grc">̇</foreign>ctis A 11 damnanil. L.1 <lb/>
            12 praeuetur <hi rend="italic">L;</hi> praebe//tur, re <hi rend="italic">eras., C</hi> 13 prouabimus <hi rend="italic">L</hi> 17 relinquerunt <lb/>
            <hi rend="italic">L</hi> A\' 18 barro <hi rend="italic">L;</hi> barbaro A1 19 dispertito <hi rend="italic">01</hi> 24 fecit <lb/>
            <hi rend="italic">sup. tin. L</hi> 25 romanae A natos et eductos <hi rend="italic">e</hi> 26 brebiter C1 </note>
</p><pb n="163"/></div><div n="2" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title type="sub">CAPUT  II. </title></ab><ab><title type="sub">De his, quae libro secundo et tertio continentur. </title></ab><p rend="script">Promiseramus ergo quaedam nos esse dicturos aduersus <lb/>
            eos, qui Romanae rei publicae clades in religionem nostram <lb/>
            referunt, et commemoraturos quaecumque et quantacumque <lb n="5"/>
            occurrere potuissent uel satis esse uiderentur mala, quae illa <lb/>
            ciuitas pertulit uel ad eius imperium prouinciae pertinentes, <lb/>
            antequam eorum sacrificia prohibita fuissent; quae omnia <lb/>
            procul dubio nobis tribuerent, si iam uel illis clareret nostra <lb/>
            religio uel ita eos a sacris sacrilegis prohiberet. Haec in <lb n="10"/>
            secundo et tertio libro satis, quantum existimo, absoluimus, <lb/>
            in secundo agentes de malis morum, quae mala uel sola uel <lb/>
            maxima deputanda sunt, in tertio autem de his malis, quae <lb/>
            stulti sola perpeti exhorrent, corporis uidelicet externarumque <lb/>
            rerum, quae plerumque patiuntur et boni; illa uero mala non <lb n="15"/>
            dico patienter, sed libenter habent, quibus ipsi fiunt mali. Et <lb/>
            quam pauca dixi de sola ipsa ciuitate adque eius imperio! <lb/>
            nec inde omnia usque ad Caesarem Augustum. Quid, si <lb/>
            commemorare uoluissem et exaggerare illa mala, quae non <lb/>
            sibi inuicem homines faciunt, sicut sunt uastationes euersionesque <lb n="20"/>
            bellantum, sed ex ipsius mundi elementis terrenis accidunt <lb/>
            rebus, quae uno loco Apuleius breuiter stringit in eo libello <lb/>
            quem de mundo scripsit, terrena omnia dicens mutationes, <lb/>
            conuersiones et interitus habere? Namque inmodicis tremoribus <lb/>
            terrarum, ut uerbis eius utar, dissiluisse humum et interceptas

<note type="footnote"> 23 C. 84 </note>

<note rend="script" type="footnote"> 9 tribuerint <hi rend="italic">C</hi> declareret <hi rend="italic">e</hi> 10 sacreligis et i sacrilegiis <hi rend="italic">L</hi> A1 <lb/>
            13 malis <hi rend="italic">codd.; om. v</hi> 14 exorrent <hi rend="italic">L</hi> A 17 sola ipsa <hi rend="italic">LAC b P tJ;</hi> <lb/>
            sola illa <hi rend="italic">Domb.;</hi> illa sola <hi rend="italic">q</hi> 18 Quid <hi rend="italic">LA.Calbdepqkaif,v;</hi> Quod <lb/>
            es at <hi rend="italic">.Ii et sic Domb. mutata insequentiwn uerborum distinctione</hi> 21 bellantum <lb/>
            <hi rend="italic">L</hi> A <hi rend="italic">Domb.;</hi> bellantium <hi rend="italic">Cbepqv</hi> 22 brebiter <hi rend="italic">C</hi> perstringit <lb/>
            b1; astr. <hi rend="italic">q</hi> libello <hi rend="italic">codd. praeter q;</hi> libro <hi rend="italic">qv</hi> 24 et //euersiones, <lb/>
            <hi rend="italic">radendo ex</hi> et conners. <hi rend="italic">corr., a</hi> conuersationes <hi rend="italic">d</hi> et interitus <hi rend="italic">codd.;</hi> <lb/>
            atque inter. v <hi rend="italic">in a m. rec. superscriptum est</hi> et Ifefionef et remiffionef <lb/>
            25 et <hi rend="italic">ex</hi> de m, <hi rend="italic">2 corr. C</hi> </note>

<note type="footnote"> 11* </note> <lb n="25"/>
             
<pb n="164"/>
            urbes cum populis dicit; abruptis etiam imbribus prolutas <lb/>
            totas esse regiones; illas etiam, quae prius fuerant continentes, <lb/>
            hospitibus adque aduenis fluctibus insulatas aliasque desidia <lb/>
            maris pedestri accessu peruias factas; uentis ac procellis <lb/>
            euersas esse ciuitates; incendia de nubibus emicasse, quibus<lb n="5"/>
            Orientis regiones conflagratae perierunt, et in Occidentis plagis <lb/>
            scaturrigines quasdam ac proluuiones easdem strages dedisse; <lb/>
            sic ex Aetnae uerticibus quondam effusis crateribus diuino <lb/>
            incendio per decliuia torrentis uice flammarum flumina cucurrisse. <lb/>
            Si haec adque huius modi, quae habet historia, unde<lb n="10"/>
            possem, colligere uoluissem, quando finissem, quae illis <lb/>
            temporibus euenerunt, antequam Christi nomen ulla istorum <lb/>
            uana et uerae saluti perniciosa conprimeret. Promiseram etiam <lb/>
            me demonstraturum, quos eorum mores et quam ob causam <lb/>
            Deus uerus ad augendum imperium adiuuare dignatus est, in<lb n="15"/>
            cuius potestate sunt regna omnia, quamque nihil eos adiuuerint <lb/>
            hi, quos deos putant, et potius quantum decipiendo et <lb/>
            fallendo nocuerint: unde nunc uideo mihi esse dicendum, et <lb/>
            magis de incrementis imperii Romani. Nam de noxia fallacia <lb/>
            daemonum, quos uelut deos colebant, quantum malorum inuexerit <lb n="20"/>
            moribus eorum, in secundo maxime libro non pauca <lb/>
            iam dicta sunt. Per omnes autem absolutos tres libros, ubi <lb/>
            opportunum uisum est, commendauimus, etiam in ipsis bellicis <lb/>
            malis quantum solaciorum Deus per Christi nomen, cui tantum <lb/>
            honoris barbari detulerunt praeter bellorum morem, bonis<lb n="25"/>
            malisque contulerit, quo modo qui facit solem suum <lb/>
            oriri super bonos et malos et pluit super iustos <lb/>
            et iniustos.

<note type="footnote"> 14 p. 58, 12 26 bit. 5, 45 </note>

<note rend="script" type="footnote"> 1 populus C1 abrutis A 2 re//giones, Ii <hi rend="italic">eras., C</hi> 7 ecaturrigines <lb/>
            <hi rend="italic">L</hi> A C <hi rend="italic">al b p a. k f;</hi> scaturig. <hi rend="italic">a2 de q v</hi> prolnbiones <hi rend="italic">L</hi> A 8 ethnae <hi rend="italic">C e</hi> <lb/>
            11 in illie <hi rend="italic">a</hi> 12 ulla <hi rend="italic">L X</hi> Cl <hi rend="italic">a b2 ep q k I;</hi> nulla <hi rend="italic">CJ</hi> &amp;1 <hi rend="italic">da;</hi> illa <hi rend="italic">v</hi> 14 ob <lb/>
            <hi rend="italic">ante</hi> quos m. <hi rend="italic">2. svp. lin., e</hi> 16 adiuber. <hi rend="italic">L</hi> A 17 hii <hi rend="italic">ZA</hi> 18 uideo <lb/>
            mihi <hi rend="italic">L</hi> A <hi rend="italic">transpositione m. 2 in L notata;</hi> mihi uid. <hi rend="italic">C rell. v</hi> 23 oportunum <lb/>
            <hi rend="italic">Cde</hi> commendauimus, <hi rend="italic">in margine:</hi> at comemorauimus A <lb/>
            24 solacium e1 </note>
</p><pb n="165"/></div><div n="3" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title type="sub">CAPUT  III. </title></ab><ab><title type="sub">An latitudo imperii, quae non nisi bellis ad adquiritur, in bonis siue sapientium habenda sit siue felicium. </title></ab><p>Iam itaque uideamus, quale sit quod tantam latitudinem <lb n="5"/>
            ac diuturnitatem imperii Romani illis dis audent tribuere, <lb/>
            quos etiam per turpium ludorum obsequia et per turpium <lb/>
            hominum ministeria se honeste coluisse contendunt. Quamquam <lb/>
            uellem prius paululum inquirere, quae sit ratio, quae prudentia, <lb/>
            cum hominum felicitatem non possis ostendere, semper in <lb n="10"/>
            bellicis cladibus et in sanguine ciuili uel hostili, tamen humano <lb/>
            cum tenebroso timore et cruenta cupiditate uersantium, ut <lb/>
            uitrea laetitia conparetur fragiliter splendida, cui timeatur <lb/>
            horribilius ne repente frangatur, de imperii latitudine ac <lb/>
            magnitudine uelle gloriari. Hoc ut facilius diiudicetur, non <lb n="15"/>
            uanescamus inani uentositate iactati adque obtundamus intentionis <lb/>
            aciem altisonis uocabulis rerum, cum audimus populos <lb/>
            regna prouincias; sed duos constituamus homines (nam singulus <lb/>
            quisque homo, ut in sermone una littera, ita quasi elementum <lb/>
            est ciuitatis et regni, quantalibet terrarum occupatione latissimi), <lb n="20"/>
            quorum duorum hominum unum pauperem uel potius <lb/>
            mediocrem, alium praediuitem cogitemus; sed diuitem timoribus <lb/>
            anxium, maeroribus tabescentem, cupiditate flagrantem, <lb/>
            numquam securum, semper inquietum, perpetuis inimicitiarum <lb/>
            contentionibus anhelantem, augentem sane his miseriis patrimonium <lb n="25"/>
            suum in inmensum modum adque illis augmentis <lb/>
            curas quoque amarissimas aggerantem; mediocrem uero illum <lb/>
            re familiari parua adque succincta sibi sufficientem, carissimum <lb/>
            suis, cum cognatis uicinis amicis dulcissima pace gaudentem, <lb/>
            pietate religiosum, benignum mente, sanum corpore, uita <lb n="30"/>
            parcum, moribus castum, conscientia securum. Nescio utrum

<note type="footnote"> 2 altitudo <hi rend="italic">a</hi> 3 in bono <hi rend="italic">p</hi> 5 altitudinem <hi rend="italic">Lx</hi> 9 uellem prius <hi rend="italic">L A;</hi> <lb/>
            pro u. <hi rend="italic">C rell. v</hi> 12 tremore <hi rend="italic">a</hi> 14 magn. ac lat. <hi rend="italic">v</hi> 15 uelle <hi rend="italic">om. a</hi> <lb/>
            16 iactati adque] iactantiae neque e 21 paup. unum <hi rend="italic">v</hi> 22 praeuitem <lb/>
            Cl 25 hanelantem <hi rend="italic">L</hi> A; anheljante <hi rend="italic">a</hi> 26 sum Cl 29 cum <hi rend="italic">om. e</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="166"/>
            quisquam ita desipiat, ut audeat dubitare quem praeferat. <lb/>
            Ut ergo in his duobus hominibus, ita in duabus familiis, ita <lb/>
            in duobus populis, ita in duobus regnis regula sequitur aequitatis, <lb/>
            qua uigilanter adhibita si nostra intentio corrigatur, <lb/>
            facillime uidebimus ubi habitet uanitas et ubi felicitas. <lb n="5"/>
            Quapropter si uerus Deus colatur eique sacris ueracibus et <lb/>
            bonis moribus seruiatur, utile est ut boni longe lateque diu \' <lb/>
            regnent; neque hoc tam ipsis quam illis utile est, quibus <lb/>
            regnant. Nam quantum ad ipsos pertinet, pietas et probitas <lb/>
            eorum, quae magna Dei dona sunt, sufficit eis ad ueram<lb n="10"/>
            felicitatem, qua et ista uita bene agatur et postea percipiatur <lb/>
            aeterna. In hac ergo terra regnum bonorum non tam illis <lb/>
            praestatur quam rebus humanis; malorum uero regnum <lb/>
            magis regnantibus nocet, qui suos animos uastant scelerum <lb/>
            maiore licentia; his autem, qui eis seruiendo subduntur, non<lb n="15"/>
            nocet nisi propria iniquitas. Nam iustis quidquid malorum <lb/>
            ab iniquis dominis inrogatur, non est poena criminis, sed <lb/>
            uirtutis examen. Proinde bonus etiamsi seruiat, liber est; <lb/>
            malus autem etiamsi regnet, seruus est, nec unius hominis, <lb/>
            sed, quod est grauius, tot dominorum quot uitiorum. De <lb n="20"/>
            quibus uitiis cum ageret scriptura diuina: A quo enim <lb/>
            quis, inquit, deuictus est, huic et seruus addictus <lb/>
            est. 
</p></div><div n="4" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title type="sub">CAPUT  IIII. </title></ab><ab><title type="sub">Quam similia sint latrociniis regna absque iustitia. </title></ab><p rend="script">Remota itaque iustitia quid sunt regna nisi magna latrocinia? <lb/>
            quia et latrocinia quid sunt nisi parua regna? Manus et ipsa

<note type="footnote"> 21 2. Petr. 2, 19 </note>

<note rend="script" type="footnote"> 4 athib. <hi rend="italic">L</hi> A 5 uideuimus <hi rend="italic">L</hi> 6 uerus deus <hi rend="italic">L</hi> A v; d. u. <hi rend="italic">C reM. <lb/>
             Domb</hi>. 9 prouitas L A 10 dei dona <hi rend="italic">L</hi> A C ab <hi rend="italic">d ep q;</hi> dona Dei v <lb/>
            n <lb/>
            <hi rend="italic">Domb</hi>. 11 qual, <hi rend="italic">eras</hi>. m, <hi rend="italic">L</hi> 14 uastat <hi rend="italic">L</hi> 16 propria iniq. <hi rend="italic">LA.;</hi> <lb/>
            iniq. propr. <hi rend="italic">C rell. v</hi> 18 liuer <hi rend="italic">L</hi> 19 nec unius nec hominis <hi rend="italic">Cd e</hi> <lb/>
            20 grabius <hi rend="italic">L</hi> A 22 inquid <hi rend="italic">C1</hi> 25 simillima <hi rend="italic">p</hi> 26 iustitia. <hi rend="italic">correctoris <lb/>
            ut uidetur manu adscriptum est in margine:</hi> et pyrata alexandra respondenti <lb/>
            <hi rend="italic">C</hi> 27 et latr. <hi rend="italic">codd.;</hi> et ipsa latr. v </note> <lb/>
             
<pb n="167"/>
            hominum est, imperio principis regitur, pacto societatis adstringitur, <lb/>
            placiti lege praeda diuiditur. Hoc malum si in <lb/>
            tantum perditorum hominum accessibus crescit, ut et loca <lb/>
            teneat sedes constituat, ciuitates occupet populos subiuget, <lb/>
            euidentius regni nomen adsumit, quod ei iam in manifesto <lb n="5"/>
            confert non demta cupiditas, sed addita inpunitas. Eleganter <lb/>
            enim et ueraciter Alexandro illi Magno quidam conprehensus <lb/>
            pirata respondit. Nam cum idem rex hominem interrogaret, <lb/>
            quid ei uideretur, ut mare haberet infestum, ille libera contumacia: <lb/>
            Quod tibi, inquit, ut orbem terrarum; sed quia id <lb n="10"/>
            ego exiguo nauigio facio, latro uocor; quia tu magna classe, <lb/>
            imperator. 
</p></div><div n="5" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title type="sub">CAPUT  V. </title></ab><ab><title type="sub">De fugitiuis gladiatoribus, quorum potentia similis fuerit regiae dignitati. </title></ab><p rend="script">Proinde omitto quaerere quales Romulus congregauerit, <lb/>
            quoniam multum eis consultum est, ut ex illa uita dato sibi <lb/>
            consortio ciuitatis poenas debitas cogitare desisterent, quarum <lb/>
            metus eos in maiora facinora propellebat, ut deinceps pacatiores <lb/>
            essent rebus humanis. Hoc dico, quod ipsum Romanum <lb n="20"/>
            imperium iam magnum multis gentibus subiugatis <lb/>
            ceterisque terribile acerbe sensit, grauiter timuit, non paruo <lb/>
            negotio deuitandae ingentis cladis obpressit, quando paucissimi <lb/>
            gladiatores in Campania de ludo fugientes magnum <lb/>
            exercitum conpararunt, tres duces habuerunt, Italiam latissime <lb n="25"/>
            et crudelissime uastauerunt. Dicant, quis istos deus adiuuerit,

<note type="footnote"> 8 Cic. rep. III, 14 </note>

<note rend="script" type="footnote"> soe <lb/>
            1 est <hi rend="italic">om. a</hi> imperium <hi rend="italic">C</hi> pietatis A 3 et loca, et <hi rend="italic">m. 2 in</hi> ea <lb/>
            <hi rend="italic">corr., e</hi> 5 ei iam] etiam <hi rend="italic">d</hi> 6 demta (dempta) <hi rend="italic">codd.;</hi> adempta <hi rend="italic">v</hi> <lb/>
            8 interrogaret <hi rend="italic">LAp;</hi> interrogasset <hi rend="italic">C rell. v</hi> 9 haberet infestum <hi rend="italic">L</hi> A <lb/>
            t V <lb/>
            <hi rend="italic">adepqakfv;</hi> infestare C\'\'; infestare haberet <hi rend="italic">e2;</hi> infestaret <hi rend="italic">Domb</hi>. <lb/>
            id id <lb/>
            10 urbem C1 ego <hi rend="italic">L;</hi> ego id <hi rend="italic">Alp;</hi> ego,!;\' A2; id ego <hi rend="italic">C reM</hi>. 11 exigo <lb/>
            C1 15 dignitati <hi rend="italic">Cp q;</hi> dignitatis <hi rend="italic">v Domb</hi>. 18 deuitas <hi rend="italic">IA</hi> 22 acerue <lb/>
            <hi rend="italic">L</hi> A 23 debitandae <hi rend="italic">L</hi> A oppressO <hi rend="italic">a2e</hi> 24 exerc. magnum <hi rend="italic">v</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="168"/>
            ut ex paruo et contemtibili latrocinio peruenirent ad regnum <lb/>
            tantis iam Romanis uiribus arcibusque metuendum. An quia <lb/>
            non diu fuerunt, ideo diuinitus negabuntur adiuti? Quasi uero <lb/>
            ipsa cuiuslibet hominis uita diuturna est. Isto ergo pacto <lb/>
            neminem di adiuuant ad regnandum, quoniam singuli quique<lb n="5"/>
            cito moriuntur, nec beneficium deputandum est, quod exiguo <lb/>
            tempore in unoquoque homine ac per hoc singillatim utique <lb/>
            in omnibus uice uaporis euanescit. Quid enim interest eorum, <lb/>
            qui sub Romulo deos coluerunt et olim sunt mortui, quod <lb/>
            post eorum mortem Romanum tantum creuit imperium, cum<lb n="10"/>
            illi aput inferos causas suas agant? utrum bonas an malas, <lb/>
            ad rem praesentem non pertinet. Hoc autem de omnibus intellegendum <lb/>
            est, qui per ipsum imperium (quamuis decedentibus <lb/>
            succedentibusque mortalibus in longa spatia protendatur) <lb/>
            paucis diebus uitae suae cursim raptimque transierunt, actuum<lb n="15"/>
            suorum sarcinas baiulantes. Sin uero etiam ipsa breuissimi <lb/>
            temporis beneficia deorum adiutorio tribuenda sunt, non parum <lb/>
            adiuti sunt illi gladiatores: seruilis condicionis uincla ruperunt, <lb/>
            fugerunt, euaserunt, exercitum magnum et fortissimum collegerunt, <lb/>
            oboedientes regum suorum consiliis et iussis multum <lb n="20"/>
            Romanae celsitudini metuendi et aliquot Romanis imperatoribus <lb/>
            insuperabiles multa ceperunt, potiti sunt uictoriis plurimis, <lb/>
            usi uoluptatibus quibus uoluerunt, quod suggessit libido <lb/>
            fecerunt, postremo donec uincerentur, quod difficillime factum <lb/>
            est, sublimes regnantesque uixerunt. Sed ad maiora ueniamus.

<note type="footnote"> 2 artibusque C2 3 diu <hi rend="italic">sup. lin</hi>. 4 diuturnat<foreign xml:lang="grc">̣</foreign>a<foreign xml:lang="grc">̣</foreign> A; diurna (J1 5 ad- <lb/>
            <hi rend="italic">iubant LA</hi> 7 unoquoquo A 10 crebit <hi rend="italic">L</hi> 16 uaiulantes L A brebiss. <lb/>
            <hi rend="italic">LCl</hi> 18 gladiatores : senilis <hi rend="italic">sic scripsi secundum L A C\' b1p</hi> <lb/>
            glad., qui seru. <hi rend="italic">02</hi> (qui <hi rend="italic">m. 2 in marg.), rell. v Domb</hi>. 20 reg/um, <hi rend="italic">eras</hi>. <lb/>
            n, <hi rend="italic">C</hi> 21 aliquod <hi rend="italic">01 e</hi> 22 coeperant <hi rend="italic">C</hi> pofltiti <hi rend="italic">e</hi> 23 liuido <hi rend="italic">L</hi> A <lb/>
            24 est factum v 25 ad maiora ueniamus. Iustinus qui graecam uel <lb/>
            <hi rend="italic">m. 2 in marg. inf. C</hi> </note> <lb n="25"/>
            
<pb n="169"/>
            
</p></div><div n="6" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title type="sub">CAPUT  VI. </title></ab><ab><title type="sub">De cupiditate Nini regis, qui ut latius dominaretur primus intulit bella finitimis. </title></ab><p rend="script">Iustinus, qui Graecam uel potius peregrinam Trogum Pompeium <lb/>
            secutus non Latine tantum, sicut ille, uerum etiam <lb n="5"/>
            breuiter scripsit historiam, opus librorum suorum sic incipit: <lb/>
            \'Principio rerum gentium nationumque imperium penes reges <lb/>
            erat, quos ad fastigium huius maiestatis non ambitio popularis, <lb/>
            sed spectata inter bonos moderatio prouehebat. Populi nullis <lb/>
            legibus tenebantur [arbitria principum pro legibus erant]; <lb n="10"/>
            fines imperii tueri magis quam proferre mos erat; intra suam <lb/>
            cuique patriam regna finiebantur. Primus omnium Ninus rex <lb/>
            Assyriorum ueterem et quasi auitum gentibus morem noua <lb/>
            imperii cupiditate mutauit. Hic primus intulit bella finitimis <lb/>
            et rudes adhuc ad resistendum populos ad terminos usque <lb n="15"/>
            Libyae perdomuit.\' Et paulo post: \'Ninus, inquit, magnitudinem <lb/>
            quaesitae dominationis continua possessione firmauit. Domitis <lb/>
            igitur proximis cum accessione uirium fortior ad alios transiret <lb/>
            et proxima quaeque uictoria instrumentum sequentis esset, <lb/>
            totius Orientis populos subegit\'. Qualibet autem fide rerum <lb n="20"/>
            uel iste uel Trogus scripserit (nam quaedam illos fuisse <lb/>
            mentitos aliae fideliores litterae ostendunt), constat tamen et <lb/>
            inter alios scriptores regnum Assyriorum a Nino rege fuisse <lb/>
            longe lateque porrectum. Tam diu autem perseuerauit, ut <lb/>
            Romanum nondum sit eius aetatis. Nam sicut scribunt, qui <lb n="25"/>
            chronicam historiam persecuti sunt, mille ducentos et quadraginta <lb/>
            annos ab anno primo, quo Ninus regnare coepit, permansit <lb/>
            hoc regnum, donec transferretur ad Medos. Inferre <lb/>
            autem bella finitimis et in cetera inde procedere ac populos

<note rend="script" type="footnote"> 3 bellam <hi rend="italic">p</hi> 10 [arbitria ... erant] <hi rend="italic">om. codd. praeter ql, in quo m. <lb/>
             rec. uerba uncia inclusa sunt</hi> 11 finis <hi rend="italic">a</hi> proferre, <hi rend="italic">in marg</hi>. extenh <lb/>
            <lb/>
            dere, A 12 minus <hi rend="italic">et sic l. 16 01</hi> 13 abitum <hi rend="italic">L</hi> AI; abitum AS <lb/>
            16 perdomuit. et paulo <hi rend="italic">m. 2 in marg</hi>. A 19 et <hi rend="italic">sup. lin. LC</hi> 26 dugcentos <lb/>
            C 29 inde in cetera v </note> <lb/>
             
<pb n="170"/>
            sibi non molestos sola regni cupiditate conterere et subdere, <lb/>
            quid aliud quam grande latrocinium nominandum est? 
</p></div><div n="7" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title type="sub">CAPUT  VII. </title></ab><ab><title type="sub">An regna terrena inter profectus suos adque defectus deorum iuuentur uel deserantur auxilio. </title></ab><p rend="script">Si nullo deorum adiutorio tam magnum hoc regnum et <lb/>
            prolixum fuit, quare dis Romanis tribuitur Romanum regnum <lb/>
            locis amplum temporibusque diuturnum? Quaecumque enim <lb/>
            causa est illa, eadem est etiam ista. Si autem et illud deorum <lb/>
            adiutorio tribuendum esse contendunt, quaero quorum. Non<lb n="10"/>
            enim aliae gentes, quas Ninus domuit et subegit, alios tunc colebant <lb/>
            deos. Aut si proprios habuerunt Assyrii, quasi peritiores <lb/>
            fabros imperii construendi adque seruandi, numquidnam mortui <lb/>
            sunt, quando et ipsi imperium perdiderunt, aut mercede non <lb/>
            sibi reddita uel alia maiore promissa ad Medos transire maluerunt, <lb n="15"/>
            adque inde rursus ad Persas Cyro inuitante et aliquid <lb/>
            commodius pollicente? Quae gens non angustis Orientis finibus <lb/>
            post Alexandri Macedonis regnum magnum locis, sed breuissimum <lb/>
            tempore in suo regno adhuc usque perdurat. Hoc si <lb/>
            ita est, aut infideles di sunt, qui suos deserunt et ad hostes<lb n="20"/>
            transeunt (quod nec homo fecit Camillus, quando uictor et <lb/>
            expugnator aduersissimae ciuitatis Romam, cui uicerat, sensit <lb/>
            ingratam, quam tamen postea oblitus iniuriae, memor patriae, <lb/>
            a Gallis iterum liberauit), aut non ita fortes sunt, ut deos <lb/>
            esse fortes decet, qui possunt humanis uel consiliis uel uiribus <lb n="25"/>
            uinci; aut si, cum inter se belligerant, non di ab hominibus, <lb/>
            sed di ab aliis dis forte uincuntur, qui sunt quarumque <lb/>
            proprii ciuitatum: habent ergo et ipsi inter se inimicitias,

<note rend="script" type="footnote"> 2 latrocium C\' 4 profectoB <hi rend="italic">C</hi> 5 iuuentur <hi rend="italic">Cp;</hi> uel iuuentur <hi rend="italic">qv</hi> <lb/>
            8 temporibusque, que <hi rend="italic">sup. lin., L</hi> diurnum <hi rend="italic">Cl</hi> 9 et <hi rend="italic">sup. lin. L; <lb/>
            om. a</hi> 13 constituendi, <hi rend="italic">in marg</hi>. c<foreign xml:lang="grc">̄</foreign>struendi <hi rend="italic">e</hi> 14 mercedem <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            15 prom. maiore <hi rend="italic">v</hi> 17 agustis C\'*; augustis <hi rend="italic">el</hi> Orientis <hi rend="italic">om</hi>. a1 <lb/>
            UB <lb/>
            18 brebiss. <hi rend="italic">L</hi> 19 que <hi rend="italic">C</hi> 22 igsensit <hi rend="italic">C;</hi> senserit <hi rend="italic">e</hi> 24 liner. <hi rend="italic">L</hi> <lb/>
            25 possint At 26 se <hi rend="italic">om. OS</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="171"/>
            quas pro sua quisque parte suscipiunt. Non itaque deos suos <lb/>
            debuit colere ciuitas magis quam alios, a quibus adiuuarentur <lb/>
            sui. Postremo quoquo modo se habeat deorum iste uel transitus <lb/>
            uel fuga, uel migratio uel in pugna defectio, nondum <lb/>
            illis temporibus adque in illis terrarum partibus Christi nomen <lb n="5"/>
            fuerat praedicatum, quando illa regna per ingentes clades <lb/>
            bellicas amissa adque translata sunt. Nam post mille ducentos <lb/>
            et quod excurrit annos, quando regnum Assyriis ablatum est, <lb/>
            si iam ibi Christiana religio aliud regnum praedicaret aeternum <lb/>
            et deorum falsorum cultus sacrilegos inhiberet: quid aliud <lb n="10"/>
            illius gentis uani homines dicerent, nisi regnum, quod tam <lb/>
            diu conseruatum est, nulla alia causa nisi suis religionibus <lb/>
            desertis et illa recepta perire potuisse? In qua uoce uanitatis, <lb/>
            quae poterat esse, isti adtendant speculum suum, et similia <lb/>
            conqueri, si ullus in eis pudor est, erubescant. Quamquam <lb n="15"/>
            Romanum imperium adflictum est potius quam mutatum, quod <lb/>
            et aliis ante Christi nomen temporibus ei contigit et ab illa <lb/>
            est adflictione recreatum, quod nec istis temporibus desperandum <lb/>
            est. Quis enim de hac re nouit uoluntatem Dei? 
</p></div><div n="8" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title type="sub">CAPUT  VIII. </title></ab><ab><title type="sub">Quorum deorum praesidio putent Romani imperium suum auctum adque seruatum, cum singulis uix singularum rerum tuitionem committendam esse crediderint. </title></ab><p rend="script">Deinde quaeramus, si placet, ex tanta deorum turba, quam <lb n="25"/>
            Romani colebant, quem potissimum uel quos deos credant

<note rend="script" type="footnote"> 1 utique <hi rend="italic">C, fortasse recte</hi> 2 debait <hi rend="italic">superscripto</hi> ulla <hi rend="italic">a</hi> 3 posttremo <lb/>
            <hi rend="italic">L A</hi> 4 migratio <hi rend="italic">LA1pqƒv;</hi> i migratio C1; emigratio <hi rend="italic">As Cz a b <lb/>
            deak Domb</hi> 5 in <hi rend="italic">om. q</hi> 6 pertingentes <hi rend="italic">C</hi> clades bell. <hi rend="italic">L</hi> A; <lb/>
            bell. clades <hi rend="italic">C reM. v</hi> 7 sq. Nam post (// /ost <hi rend="italic">quattuor rescissis litteria<lb/>
             L)</hi> — si iam ibi <hi rend="italic">LAp;</hi> Nam si post-iam ibi <hi rend="italic">C rell. v Domb</hi>. <lb/>
            8 quot <hi rend="italic">C2 e;</hi> quod <hi rend="italic">m</hi>. 2 <hi rend="italic">in</hi> quatuor <hi rend="italic">corr. deleto sequente</hi> excurrit a <lb/>
            11 gentis illius <hi rend="italic">v</hi> bani <hi rend="italic">L</hi> A 15 eruuesc. <hi rend="italic">L</hi> It&gt; aBictuln <hi rend="italic">L</hi> At <lb/>
            19 nobit <hi rend="italic">L</hi> A 21 putant <hi rend="italic">p</hi>. </note> <lb/>
             
<pb n="172"/>
            illud imperium dilatasse adque seruasse. Neque enim in hoc <lb/>
            tam praeclaro opere et tantae plenissimo dignitatis audent <lb/>
            aliquas partes deae Cluacinae tribuere aut V olupiae, quae a <lb/>
            uoluptate appellata est, aut Lubentinae, cui nomen est a <lb/>
            libidine, aut Vaticano, qui infantum uagitibus praesidet,<lb n="5"/>
            aut Cuninae, quae cunas eorum administrat. Quando autem <lb/>
            possunt uno loco libri huius commemorari omnia nomina <lb/>
            deorum et dearum, quae illi grandibus uoluminibus uix conprehendere <lb/>
            potuerunt singulis rebus propria dispertientes officia <lb/>
            numinum? Nec agrorum munus uni alicui deo committendum<lb n="10"/>
            arbitrati sunt, sed rura deae Rusinae, iuga montium deo <lb/>
            Iugatino; collibus deam Collatinam, uallibus Valloniam praefecerunt. <lb/>
            Nec saltem potuerunt unam Segetiam talem inuenire, <lb/>
            cui semel segetes commendarent, sed sata frumenta, quamdiu <lb/>
            sub terra essent, praepositam uoluerunt habere deam Seiam;<lb n="15"/>
            cum uero iam essent super terram et segetem facerent, deam <lb/>
            Segetiam; frumentis uero collectis adque reconditis, ut tuto <lb/>
            seruarentur, deam Tutilinam praeposuerunt. Cui non sufficere <lb/>
            uideretur illa Segetia, quamdiu seges ab initiis herbidis usque <lb/>
            ad aristas aridas perueniret? Non tamen satis fuit hominibus <lb n="20"/>
            deorum multitudinem amantibus, ut anima misera daemoniorum <lb/>
            turbae prostitueretur, unius Dei ueri castum dedignata <lb/>
            conplexum. Praefecerunt ergo Proserpinam frumentis germinantibus, <lb/>
            geniculis nodisque culmorum deum Nodutum, inuolumentis <lb/>
            folliculorum deam Volutinam; cum folliculi patescunt,<lb n="25"/>
            ut spica exeat, deam Patelanam, cum segetes nouis aristis <lb/>
            aequantur, quia ueteres aequare hostire dixerunt, deam

<note rend="script" type="footnote"> 2 et <hi rend="italic">om. C1</hi> plenissimo, 0 <hi rend="italic">m</hi>. 2 in g <hi rend="italic">mutat., C</hi> 3 cluacinae <lb/>
            <hi rend="italic">ZA\'C\'d;</hi> clouac. <hi rend="italic">e;</hi> Cloacinae <hi rend="italic">A2abpqv</hi> 4 luneotinae <hi rend="italic">LA;</hi> Iubent. <lb/>
            <hi rend="italic">abp1;</hi> lndentinae <hi rend="italic">a;</hi> libentinae <hi rend="italic">dep2qv</hi> 5 uagitano <hi rend="italic">a</hi> uatigibue <hi rend="italic">C\'</hi> <lb/>
            8 et <hi rend="italic">codd.;</hi> ant <hi rend="italic">qv</hi> grandi////b\' <hi rend="italic">C</hi> 10 nominum <hi rend="italic">01</hi> uni <hi rend="italic">ont. C\'</hi> <lb/>
            14 simul e2 18 reseruar. <hi rend="italic">C</hi> tullinam <hi rend="italic">Cl;</hi> tutelinam a; tutilenam <hi rend="italic">q</hi> <lb/>
            22 uerum <hi rend="italic">C</hi> 24 nodatum <hi rend="italic">LA CI bl Domb.;</hi> nodotum <hi rend="italic">0.2 b2 t ;</hi> nudutum <lb/>
            <hi rend="italic">d;</hi> nodatum <hi rend="italic">a q; noditium p (cf. infra p. 156, 15. 161, 19)</hi> 26 patelanam <lb/>
            <hi rend="italic">L2 A ad p v;</hi> patelinam <hi rend="italic">Lx a;</hi> patelenam e nobis <hi rend="italic">L</hi> A 27 hostire-hostilinam <lb/>
            <hi rend="italic">p;</hi> ostire—ostil. <hi rend="italic">L LAC a b deqk f</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="173"/>
            Hostilinam; florentibus frumentis deam Floram, lactescentibus deum <lb/>
            Lacturnum, maturescentibus deam Matutam; cum runcantur, <lb/>
            id est a terra auferuntur, deam Runcinam. Nec omnia commemoro, <lb/>
            quia me piget quod illos non pudet. Haec autem <lb/>
            paucissima ideo dixi, ut intellegeretur nullo modo eos dicere <lb n="5"/>
            audere ista numina imperium constituisse auxisse conseruasse <lb/>
            Romanum, quae ita suis quaeque adhibebantur officiis, ut nihil <lb/>
            uniuersum uni alicui crederetur. Quando ergo Segetia curaret <lb/>
            imperium, cui curam gerere simul et segetibus et arboribus <lb/>
            non licebat? Quando de armis Cunina cogitaret, cuius praepositura <lb n="10"/>
            paruulorum cunas non permittebatur excedere? Quando <lb/>
            Nodutus adiuuaret in bello, qui nec ad folliculum spicae, sed <lb/>
            tantum ad nodum geniculi pertinebat? Unum quisque domui <lb/>
            suae ponit ostiarium, et quia homo est, omnino sufficit: tres <lb/>
            deos isti posuerunt, Forculum foribus, Cardeam cardini, Limentinum <lb n="15"/>
            limini. Ita non poterat Forculus simul et cardinem <lb/>
            limenque seruare. 
</p></div><div n="9" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title type="sub">CAPUT  VIIII. </title></ab><ab><title type="sub">An imperii Romani amplitudo et diuturnitas Ioui fuerit adscribenda, quem summum deum cultores ipsius opinantur. </title></ab><p rend="script">Omissa igitur ista turba minutorum deorum uel aliquantum <lb/>
            intermissa officium maiorum deorum debemus inquirere, quo <lb/>
            Roma tam magna facta est, ut tam diu tot gentibus imperaret. <lb/>
            Nimirum ergo Iouis hoc opus est. Ipsum enim deorum <lb n="25"/>
            omnium dearumque regem uolunt: hoc eius indicat sceptrum, <lb/>
            hoc in alto colle Capitolium. De isto deo quamuis a poeta <lb/>
            dictum conuenientissime praedicant: <lb/>
            Ionis omnia plena.

<note type="footnote"> 29 Verg. Ecl. 3, 60 </note>

<note rend="script" type="footnote"> tu <lb/>
            7 athib. <hi rend="italic">L</hi> A 10 praepofituta <hi rend="italic">C</hi> 12 nodotus <hi rend="italic">L</hi> A <hi rend="italic">ab dep q;</hi> nodus a <lb/>
            13 unus <hi rend="italic">e a2 b2 e</hi> domui <hi rend="italic">LA</hi><hi rend="italic">ab2epqv;</hi> domi <hi rend="italic">C bi d Domb,</hi> 15 cardeam <lb/>
            <hi rend="italic">LAC a b2 de p q v;</hi> carneam <hi rend="italic">b1k1ƒ</hi> 26 iobis <hi rend="italic">L</hi> A 26 regem <lb/>
            <hi rend="italic">codd.;</hi> regem esse v eius] enim <hi rend="italic">q</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="174"/>
            Hunc Varro credit etiam ab his coli, qui unum Deum solum <lb/>
            sine simulacro colunt, sed alio nomine nuncupari. Quod si <lb/>
            ita est, quur tam male tractatus est Romae, sicut quidem et <lb/>
            in ceteris gentibus, ut ei fieret simulacrum? Quod ipsi etiam <lb/>
            Varroni ita displicet, ut, cum tantae ciuitatis peruersa consuetudine <lb n="5"/>
            premeretur, nequaquam tamen dicere et scribere dubitaret, <lb/>
            quod hi, qui populis instituerunt simulacra, et metum <lb/>
            demserunt et errorem addiderunt. 
</p></div><div n="10" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title type="sub">CAPUT  X. </title></ab><ab><title type="sub">Quas opiniones secuti sint, qui diuersos deos diuersis mundi partibus praefecerunt. </title></ab><p rend="script">Quur illi etiam Iuno uxor adiungitur, quae dicatur \'soror <lb/>
            et coniux\'? Quia Iouem, inquiunt, in aethere accipimus, in <lb/>
            aere Iunonem, et haec duo elementa coniuncta sunt, alterum <lb/>
            superius, alterum inferius. Non est -ergo ille, de quo dictum <lb n="15"/>
            est \'louis omnia plena\', si aliquam partem inplet et Iuno. <lb/>
            An uterque utrumque inplet, et ambo isti coniuges et in <lb/>
            duobus istis elementis et in singulis simul sunt? Quur ergo <lb/>
            aether datur Ioui, aer Iunoni? Postremo ipsi duo satis essent: <lb/>
            quid est quod mare Neptuno tribuitur, terra Plutoni? Et ne <lb n="20"/>
            ipsi quoque sine coniugibus remanerent, additur Neptuno <lb/>
            Salacia, Plutoni Proserpina. Nam sicut inferiorem caeli partem, <lb/>
            id est aerem, inquiunt, Iuno tenet, ita inferiorem maris Salacia <lb/>
            et terrae inferiorem Proserpina. Quaerunt quem ad modum <lb/>
            sarciant fabulas, nec inueniunt. Si enim haec ita essent, tria <lb n="25"/>
            potius elementa mundi esse, non quattuor, eorum ueteres <lb/>
            proderent, ut singula deorum coniugia diuiderentur singulis

<note type="footnote"> 12 Aen. I, 46 </note>

<note rend="script" type="footnote"> 1 barro LA 5 barroni <hi rend="italic">L</hi> A.2 j barbaro Al 6 praemer. Ll C\' et <lb/>
            <hi rend="italic">om. Cl</hi> 8 et terrorem <hi rend="italic">C</hi> 12 illi etiam <hi rend="italic">codd. v;</hi> etiam illi <hi rend="italic">Domb</hi>. <lb/>
            uno <hi rend="italic">Cl</hi> dicatur <hi rend="italic">codd.;</hi> dicitur v 13 inquit <hi rend="italic">Cl</hi> aere <hi rend="italic">Cl</hi> 14 se- <lb/>
            •of n <lb/>
            there <hi rend="italic">Cl</hi> et haec] et per jyf haec e 17 inplet, n m. <hi rend="italic">2, C</hi> 19 iobi <lb/>
            <hi rend="italic">L</hi> A poatreIJld et ipsi, <hi rend="italic">superscripto</hi> ai, <hi rend="italic">C</hi> 21 ipsi <hi rend="italic">om. e</hi> 24 inferiorem <lb/>
            <hi rend="italic">otH. Cl</hi> 25 sarcin<foreign xml:lang="grc">̣̇</foreign>ant A; saciant <hi rend="italic">e</hi> 27 in sing. L A </note> <lb/>
             
<pb n="175"/>
            elementis. Nunc uero omni modo adfirmauerunt aliud esse <lb/>
            aetherem, aliud aerem. Aqua uero siue superior siue inferior <lb/>
            utique aqua est; puta quia dissimilis: numquid in tantum ut <lb/>
            aqua non sit? Et inferior terra quid aliud potest esso quam <lb/>
            terra quantalibet diuersitate distincta? Deinde ecce iam totus <lb n="5"/>
            in his quattuor uel tribus elementis corporeus conpletus est <lb/>
            mundus: Minerua ubi erit? quid tenebit? quid inplebit? <lb/>
            Simul enim cum his in Capitolio constituta est, cum ista <lb/>
            filia non sit amborum. Aut si aetheris partem superiorem <lb/>
            Mineruam tenere dicunt et hac occasione fingere poetas quod <lb n="10"/>
            de Iouis capite nata sit: quur non ergo ipsa potius deorum <lb/>
            regina deputatur, quod sit Ioue superior? An quia indignum <lb/>
            erat praeponere patri filiam? Quur non de Ioue ipso erga <lb/>
            Saturnum iustitia ista seruata est? An quia uictus est? Ergo <lb/>
            pugnarunt? Absit, inquiunt; fabularum est ista garrulitas. <lb n="15"/>
            Ecce fabulis non credatur et de dis meliora sentiantur: quur <lb/>
            ergo non data est patri Iouis, etsi non sublimior, aequalis <lb/>
            certe sedes honoris? Quia Saturnus, inquiunt, temporis longitudo <lb/>
            est. Tempus ergo colunt, qui Saturnum colunt, et rex <lb/>
            deorum Iuppiter insinuatur natus ex tempore. Quid enim <lb n="20"/>
            indignum dicitur, cum Iuppiter et Iuno nati dicuntur ex <lb/>
            tempore, si caelum est ille et illa terra, cum facta sint utique <lb/>
            caelum et terra? nam hoc quoque in libris suis habent eorum <lb/>
            docti adque sapientes. Neque de figmentis poeticis, sed de <lb/>
            philosophorum libris a Vergilio dictum est: <lb n="25"/>

<quote><l>Tum pater omnipotens fecundis imbribus aether </l><lb/><l>Coniugis in gremium laetae descendit,</l><lb/></quote>



<note type="footnote">26 Georg. II, 325 sq. </note>

<note rend="script" type="footnote"> 5 distincta/, m <hi rend="italic">eras., C</hi> 6 inpletus <hi rend="italic">C</hi> 7 minerba A <hi rend="italic">(in L litterae</hi> <lb/>
            erba <hi rend="italic">rescissae &lt;MM&lt;)</hi> quid implebit <hi rend="italic">in marg</hi>. A impleuit <hi rend="italic">L</hi> 10 mitt <lb/>
            <lb/>
            nerbam <hi rend="italic">L</hi> A 11 na <hi rend="italic">C</hi> 16 et de diis meliora sentiantur <hi rend="italic">corr. m. in <lb/>
            marg. C</hi> sent. meliora <hi rend="italic">v</hi> sentiatur <hi rend="italic">Ll</hi> 17 etsi] si <hi rend="italic">om. (J1 a 1</hi> <lb/>
            19 ergo <hi rend="italic">Z\'F;</hi> igitur <hi rend="italic">L2 C rell. v;</hi> igitur ergo A qui Sat. colunt <hi rend="italic">om</hi>. bl <lb/>
            27 gremium laetae LAabepqakƒv; grero. late <hi rend="italic">d;</hi> laetae grem. <hi rend="italic">a <lb/>
            Domb</hi>. </note> <lb/>
             
<pb n="176"/>
            id est in gremium telluris aut terrae; quia et hic aliquas <lb/>
            differentias uolunt esse adque in ipsa terra aliud Terram, <lb/>
            aliud Tellurem, aliud Tellumonem putant, et hos omnes deos <lb/>
            habent suis nominibus appellatos, suis officiis distinctos, suis <lb/>
            aris sacrisque ueneratos. Eandem terram etiam matrem deum<lb n="5"/>
            uocant, ut iam poetae tolerabiliora confingant, si secundum <lb/>
            istorum non poeticos, sed sacrorum libros non solum Iuno, <lb/>
            \'soror et coniux), sed etiam mater est Iouis. Eandem terram <lb/>
            Cererem, eandem etiam Vestam uolunt, cum tamen saepius <lb/>
            Vestam non nisi ignem esse perhibeant pertinentem ad focos,<lb n="10"/>
            sine quibus ciuitas esse non potest, et ideo illi uirgines solere <lb/>
            seruire, quod sicut ex uirgine, ita nihil ex igne nascatur. <lb/>
            Quam totam uanitatem aboleri et extingui utique ab illo <lb/>
            oportuit, qui est natus ex uirgine. Quis enim ferat, quod, <lb/>
            cum tantum honoris et quasi castitatis igni tribuerint, aliquande<lb n="15"/>
            Vestam non erubescunt etiam Venerem dicere, ut <lb/>
            uanescat in ancillis eius honorata uirginitas? Si enim Vesta <lb/>
            Venus est, quo modo ei rite uirgines a Veneriis operibus abstinendo <lb/>
            seruierunt? An Veneres duae sunt, una uirgo, altera <lb/>
            mulier? An potius tres, una uirginum, quae etiam Vesta est, <lb n="20"/>
            alia coniugatarum, alia meretricum? Cui etiam Phoenices <lb/>
            donum dabant de prostitutione filiarum, antequam eas iungerent <lb/>
            uiris. Quae illarum est matrona Vulcani? Non utique <lb/>
            uirgo, quoniam habet maritum. Absit autem ut meretrix, ne <lb/>
            filio Iunonis et cooperario Mineruae facere uideamur iniuriam. <lb n="25"/>
            Ergo haec ad coniugatas intellegitur pertinere: sed eam nolumus <lb/>
            imitentur in eo quod fecit illa cum Marte. Rursus, <lb/>
            inquiunt, ad fabulas redis. Quae ista iustitia est, nobis

<note rend="script" type="footnote"> 2 terra aliud terra <hi rend="italic">LAC</hi> 4 suis officiis distinctos, anie nominibus <lb/>
            appellatos <hi rend="italic">C</hi> 5 matrem etiam <hi rend="italic">q</hi> deum <hi rend="italic">LACdp1q;</hi> deorum <hi rend="italic">abep2v</hi> <lb/>
            6 tolerauil. <hi rend="italic">L</hi> A configant <hi rend="italic">Lx</hi> 8 coniunx <hi rend="italic">C o2 e</hi> 9 cfl <hi rend="italic">m. 2 ex</hi> qua <lb/>
            <hi rend="italic">corr. C</hi> 13 aboleri uanit. <hi rend="italic">v</hi> 15 tribuerent <hi rend="italic">C</hi> 18 esset <hi rend="italic">q</hi> quo <lb/>
            rite ei, <hi rend="italic">omisso</hi> modo, <hi rend="italic">q</hi> ueneriis A2 C ab <hi rend="italic">de;</hi> ueneris LAlp q; Veneut <lb/>
            m <lb/>
            reis v 22 iung. eas v 24 autem,eretrix <hi rend="italic">C</hi> 27 imitari, ari m. 2 in <lb/>
            <hi rend="italic">ras. C</hi>. </note> <lb/>
             
<pb n="177"/>
            suscensere, quod talia dicimus de dis eorum, et sibi non suscensere, <lb/>
            qui haec in theatris libentissime spectant crimina deorum <lb/>
            suorum? Et (quod esset incredibile, nisi contestatissime probaretur) <lb/>
            haec ipsa theatrica crimina deorum in honorem <lb/>
            instituta sunt eorundem deorum. <lb n="5"/>
            
</p></div><div n="11" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title type="sub">CAPUT  XI. </title></ab><ab><title type="sub">De multis dis, quos doctiores paganorum unum eundemque Iouem esse defendunt. </title></ab><p rend="script">Quotlibet igitur physicis rationibus et disputationibus adserant: <lb/>
            modo sit Iuppiter corporei huius mundi animus, qui <lb n="10"/>
            uniuersam istam molem ex quattuor uel quot eis placet <lb/>
            elementis constructam adque conpactam inplet et mouet, <lb/>
            modo inde suas partes sorori et fratribus cedat; modo sit <lb/>
            aether, ut aerem Iunonem subterfusam desuper amplectatur; <lb/>
            modo totum simul cum aere sit ipse caelum, terram uero <lb n="15"/>
            tamquam coniugem eandemque matrem (quia hoc in diuinis <lb/>
            turpe non est) fecundis imbribus et seminibus fetet; modo <lb/>
            autem (ne sit necesse per cuncta discurrere) deus unus, de <lb/>
            quo multi a poeta nobilissimo dictum putant: <lb/>

<quote><l>deum namque ire per omnes </l><lb n="20"/><l>Terrasque tractusque maris caelumque profundum; </l><lb/></quote>
            ipse in aethere sit Iuppiter, ipse in aere Iuno, ipse in mari <lb/>
            Neptunus, in inferioribus etiam maris ipse Salacia, in terra <lb/>
            Pluto, in terra inferiore Proserpina, in focis domesticis Vesta, <lb/>
            in fabrorum fornace Vulcanus, in sideribus sol et luna et <lb n="25"/>
            stellae, in diuinantibus Apollo, in merce Mercurius, in Iano <lb/>
            initiator, in Termino terminator, Saturnus in tempore, Mars

<note type="footnote"> 21 Verg. Georg. IIII, 221 sq. </note>

<note type="footnote"> 2 expectant <hi rend="italic">t</hi> 3 incrediuile <hi rend="italic">L</hi> A constantissime <hi rend="italic">L</hi> A* CJ pronar. <lb/>
            <hi rend="italic">L.A</hi>. 4 deorum <hi rend="italic">codd.;</hi> d. suorum v in honorem ... deorum <hi rend="italic">in<lb/>
             marg. e</hi> 7 doctiores <hi rend="italic">C;</hi> doctores <hi rend="italic">p qv</hi> 9 quotlibet <hi rend="italic">L;</hi> quodlibet <lb/>
            <hi rend="italic">ACa1depqakƒ Domb.;</hi> Quotquot libet a2v 11 quod A\' Crfe <lb/>
            14 supterfusam <hi rend="italic">C;</hi> superfusam <hi rend="italic">L</hi> A1 17 secundis <hi rend="italic">e</hi> 19 a <hi rend="italic">sup. lin. L <lb/>
            2: alterum</hi> ipse <hi rend="italic">om. Ci</hi> 24 inferior/e, f ut <hi rend="italic">uidetur eras., C;</hi> inferiori <hi rend="italic">e</hi> </note>

<note type="footnote"> XXXX Ans. opera Secto V par. I. </note>

<note type="footnote"> 12 </note> <lb/>
             
<pb n="178"/>
            et Bellona in bellis, Liber in uineis, Ceres in frumentis, <lb/>
            Diana in siluis, Minerua in ingeniis; ipse sit postremo etiam <lb/>
            in illa turba quasi plebeiorum deorum; ipse praesit nomine <lb/>
            Liberi uirorum seminibus et nomine Liberae feminarum, ipse <lb/>
            sit Diespater, qui partum perducat ad diem; ipse sit dea<lb n="5"/>
            Mena, quam praefecerunt menstruis feminarum, ipse Lucina, <lb/>
            quae a parturientibus inuocetur; ipse opem ferat nascentibus <lb/>
            excipiendo eos sinu terrae et uocetur Opis, ipse in uagitu os <lb/>
            aperiat et uocetur deus Vaticanus; ipse leuet de terra et <lb/>
            uocetur dea Leuana, ipse cunas tueatur et uocetur Cunina;<lb n="10"/>
            non sit alius, sed ipse in illis deabus, quae fata nascentibus <lb/>
            canunt et uocantur Carmentes; praesit fortuitis uoceturque <lb/>
            Fortuna; in diua Rumina mammam paruulo inmulgeat, quia <lb/>
            rumam dixerunt ueteres mammam; in diua Potina potionem <lb/>
            ministret, in diua Educa escam praebeat; de pauore infantum<lb n="15"/>
            Pauentia nuncupetur, de spe, quae uenit, Venilia, de uoluptate <lb/>
            Volupia, de actu Agenoria; de stimulis, quibus ad nimium <lb/>
            actum homo inpellitur, dea Stimula nominetur; Strenia dea sit <lb/>
            strenuum faciendo, Numeria, quae numerare doceat, Camena, <lb/>
            quae canere; ipse sit et deus Consus praebendo consilia et<lb n="20"/>
            dea Sentia sententias inspirando; ipse dea Iuuentas, quae post <lb/>
            praetextam excipiat iuuenalis aetatis exordia; ipse sit et Fortuna <lb/>
            barbata, quae adultos barba induat (quos honorare noluerunt, <lb/>
            ut hoc qualecumque numen saltem masculum deum <lb/>
            uel a barba Barbatum, sicut a nodis Nodutum, uel certe non <lb n="25"/>
            Fortunam, sed quia barbas habet Fortunium nominarent;

<note rend="script" type="footnote"> 1 liuer LA <hi rend="italic">et sic l. 4</hi> 2 minerba <hi rend="italic">L A</hi> in <hi rend="italic">ante</hi> ingeniis OM. Cl <lb/>
            S pleueiorum <hi rend="italic">L</hi> A 4 Liberi... nomine <hi rend="italic">om. e</hi> 5 diefpater, ef <hi rend="italic">ex</hi> if <lb/>
            <hi rend="italic">corr., C;</hi> diis pater bl <hi rend="italic">d;</hi> dispater <hi rend="italic">L</hi> A <hi rend="italic">b2 e;</hi> dispit <hi rend="italic">al;</hi> diespiter <hi rend="italic">a\'p q</hi> or . <lb/>
            7 parientibus <hi rend="italic">a</hi> 10 dea aleuana <hi rend="italic">L</hi> A\' leuana, lena in <hi rend="italic">ras. m. 2, C</hi> <lb/>
            Cunina <hi rend="italic">L</hi> A <hi rend="italic">a b d p;</hi> dea Cun. <hi rend="italic">Ceqv Domb</hi>. 11 in deab. illis <hi rend="italic">v</hi> 13 rummina <lb/>
            <hi rend="italic">C</hi> 15 in diua edulii qd esca <hi rend="italic">e</hi> duca C\' aefca <hi rend="italic">C\';</hi> aefcaf <hi rend="italic">C2</hi> <lb/>
            m <lb/>
            praebebat <hi rend="italic">C</hi> 19 strenum <hi rend="italic">Ll</hi> 20 praeuendo <hi rend="italic">L</hi> A 21 sententia <hi rend="italic">L,</hi> <lb/>
            sententiam A iubentas <hi rend="italic">IA;</hi> iuuenta <hi rend="italic">a</hi> 22 iuuenalis <hi rend="italic">codd.;</hi> inae. <lb/>
            nilis v ex/ordia, h <hi rend="italic">eras., C</hi> 25 uarbatum <hi rend="italic">L</hi> nodotum <hi rend="italic">LAC (I b <lb/>
            dep;</hi> nodatum <hi rend="italic">q</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="179"/>
            ipse in Iugatino deo coniuges iungat, et cum uirgini uxori <lb/>
            zona soluitur, ipse inuocetur et dea Virginensis uocetur; ipse <lb/>
            sit Mutunus uel Tutunus, qui est aput Graecos Priapus: si <lb/>
            non pudet, haec omnia quae dixi et quaecumque non dixi <lb/>
            (non enim omnia dicenda arbitratus sum), hi omnes di deaeque <lb n="5"/>
            sit unus Iuppiter, siue sint, ut quidam uolunt, omnia ista <lb/>
            partes eius siue uirtutes eius, sicut eis uidetur, quibus eum <lb/>
            placet esse mundi animum, quae sententia uelut magnorum <lb/>
            multumque doctorum est. Haec si ita sunt (quod quale sit, <lb/>
            nondum interim quaero), quid perderent, si unum Deum colerent <lb n="10"/>
            prudentiore conpendio? Quid enim eius contemneretur, <lb/>
            cum ipse coleretur? Si autem metuendum fuit, ne praetermissae <lb/>
            siue neglectae partes eius irascerentur: non ergo, ut <lb/>
            uolunt, uelut unius animantis haec tota uita est, quae omnes <lb/>
            continet deos, quasi. suas uirtutes uel membra uel partes; sed <lb n="15"/>
            suam quaeque pars habet uitam a ceteris separatam, si praeter <lb/>
            alteram irasci altera potest, et alia placari, alia concitari. Si <lb/>
            autem dicitur omnes simul, id est totum ipsum Iouem, potuisse <lb/>
            offendi, si partes eius non etiam singillatim minutatimque colerentur, <lb/>
            stulte dicitur. Nulla quippe illarum praetermitteretur, <lb n="20"/>
            cum ipse unus, qui haberet omnia, coleretur. Nam ut alia <lb/>
            omittam, quae sunt innumerabilia, cum dicunt omnia sidera <lb/>
            partes Iouis esse et omnia uiuere adque rationales animas <lb/>
            habere, et ideo sine controuersia deos esse, non uident quam <lb/>
            multos non colant, quam multis aedes non construant, aras <lb n="25"/>
            non statuant, quas tamen paucissimis siderum statuendas <lb/>
            esse putauerunt et singillatim sacrificandum. Si igitur irascuntur, <lb/>
            qui non singillatim coluntur, non metuunt paucis placatis <lb/>
            toto caelo irato uiuere? Si autem stellas omnes ideo colunt, <lb/>
            quia in Ioue sunt quem colunt, isto conpendio possent in

<note rend="script" type="footnote"> 2 uirginensis <hi rend="italic">LApa;</hi> uirginiensis <hi rend="italic">C rell. v Domb,</hi> 4 pudeat A <lb/>
            6 eine <hi rend="italic">in marg. e</hi> 8 sentia <hi rend="italic">C\'</hi> 9 multorumque <hi rend="italic">b2</hi> sunt <hi rend="italic">L</hi> A <hi rend="italic">C<lb/>
             bdepq;</hi> sint <hi rend="italic">a v Domb</hi>. 16 sua!, m <hi rend="italic">eras., C</hi> 20 illarum <hi rend="italic">codd</hi>. \\ <lb/>
            e <lb/>
            earum v 21 habet <hi rend="italic">G t1</hi> 23 esse,t <hi rend="italic">L</hi> 23. 29. <hi rend="italic">uibere LA</hi> 28 paucis <lb/>
            <hi rend="italic">m. 1 sup. lin. L</hi> </note>

<note type="footnote"> 12* </note> <lb n="30"/>
             
<pb n="180"/>
            illo uno omnibus supplicare (sic enim nemo irasceretur, cum <lb/>
            in illo uno nemo contemneretur) potius quam cultis quibusdam <lb/>
            iusta irascendi causa illis, qui praetermissi essent, <lb/>
            multo numerosioribus praeberetur, praesertim cum eis de <lb/>
            superna sede fulgentibus turpi nuditate distentus praeponeretur <lb n="5"/>
            Priapus.-
</p></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>