<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa003.opp-lat3:3.21-4.9</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa003.opp-lat3:3.21-4.9</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa003.opp-lat3"><div n="3" subtype="book" type="textpart"><div n="21" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title type="sub">CAPUT  XXI. </title></ab><ab><title type="sub">Quam ingrata fuerit Romana ciuitas Scipioni liberatori suo et in quibus moribus egerit, quando eam Sallustius optimam fuisse describit. </title></ab><p rend="script">Porro inter secundum et postremum bellum Carthaginiense, <lb/>
            quando Sallustius optimis moribus et maxima concordia dixit <lb/>
            egisse Romanos (multa enim praetereo suscepti operis modum <lb/>
            cogitans), eodem ipso ergo tempore morum optimorum maximaeque <lb n="10"/>
            concordiae Scipio ille Romae Italiaeque liberator eiusdemque <lb/>
            belli Punici secundi tam horrendi, tam exitiosi, tam <lb/>
            periculosi praeclarus mirabilisque confector, uictor Hannibalis <lb/>
            domitor que Carthaginis, cuius ab adulescentia uita describitur <lb/>
            dis dedita templisque nutrita, inimicorum accusationibus cessit <lb n="15"/>
            carensque patria, quam sua uirtute saluam et liberam <lb/>
            reddidit, in oppido Linternensi egit reliquam conpleuitque <lb/>
            uitam, post insignem suum triumphum nullo illius urbis <lb/>
            captus desiderio, ita ut iussisse perhibeatur, ne saltem mortuo <lb/>
            in ingrata patria funus fieret. Deinde tunc primum per Gn. <lb n="20"/>
            Manlium proconsulem de Gallograecis triumphantem Asiatica <lb/>
            luxuria Romam omni hoste peior inrepsit. Tunc enim primum <lb/>
            lecti aerati et pretiosa stragula uisa perhibentur; tunc inductae <lb/>
            in conuiuia psaltriae et alia licentiosa nequitia. Sed nunc de <lb/>
            his malis, quae intolerabiliter homines patiuntur, lion de his, <lb n="25"/>
            quae libenter faciunt, dicere institui. Unde illud magis, quod <lb/>
            de Scipione commemoraui, quod cedens inimicis extra patriam, <lb/>
            quam liberauit, mortuus est, ad praesentem pertinet

<note type="footnote"> 8 Hist. I 22 Liu. XXXVIIII, 6 </note>

<note rend="script" type="footnote"> 7 chartag. <hi rend="italic">tt sic semper C</hi> 10 ipso ergo A <hi rend="italic">e p q;</hi> ergo ipso <hi rend="italic">C rell. v</hi> <lb/>
            i ta <lb/>
            11 liberator eiusdemque <hi rend="italic">ont</hi>. A* 12 secundu<foreign xml:lang="grc">̣</foreign>,m <hi rend="italic">C</hi> 14 dominatorque <hi rend="italic">e</hi> <lb/>
            chartagi|n////is <hi rend="italic">C</hi> 20 Gfi. A <hi rend="italic">Cp;</hi> gneum <hi rend="italic">rell.;</hi> Cneum <hi rend="italic">v</hi> 21 manlium <lb/>
            <hi rend="italic">codd</hi>. 23 strati f nisa <hi rend="italic">sup. lin. C</hi> 24 licentiora <hi rend="italic">C</hi> </note>

<note type="footnote"> 10* </note> <lb/>
             
<pb n="148"/>
            disputationem, quod ei Romana numina, a quorum templis auertit <lb/>
            Hannibalem, non reddiderunt uicem, quae propter istam <lb/>
            tantummodo coluntur felicitatem. Sed quia Sallustius eo <lb/>
            tempore ibi dixit mores optimos fuisse, propterea hoc de <lb/>
            Asiana luxuria commemorandum putaui, ut intellegatur etiam<lb n="5"/>
            illud a Sallustio in conparationem aliorum temporum dictum, <lb/>
            quibus temporibus peiores utique in grauissimis discordiis <lb/>
            mores fuerunt. Nam tunc, id est inter secundum et <lb/>
            postremum bellum Carthaginiense, lata est etiam lex illa <lb/>
            Voconia, ne quis heredem feminam faceret, nec unicam<lb n="10"/>
            filiam. Qua lege quid iniquius dici aut cogitari possit, ignoro. <lb/>
            Verum tamen toto illo interuallo duorum bellorum Punicorum <lb/>
            tolerabilior infelicitas fuit. Bellis tantummodo foris conterebatur <lb/>
            exercitus, sed uictoriis consolabatur; domi autem nullae, <lb/>
            sicut alias, discordiae saeuiebant. Sed ultimo bello Punico <lb n="15"/>
            uno impetu alterius Scipionis, qui ob hoc etiam ipse Africani <lb/>
            cognomen inuenit, aemula imperii Romani ab stirpe deleta <lb/>
            est, ac deinde tantis malorum aggeribus obpressa Romana <lb/>
            res publica, ut prosperitate ac securitate rerum, unde nimium <lb/>
            corruptis moribus mala illa congesta sunt, plus nocuisse <lb n="20"/>
            monstretur tam cito euersa, quam prius nocuerat tam diu <lb/>
            aduersa Carthago. Hoc toto tempore usque ad Caesarem <lb/>
            Augustum, qui uidetur non adhuc uel ipsorum opinione gloriosam, <lb/>
            sed contentiosam et exitiosam et plane iam eneruem ac <lb/>
            languidam libertatem omni modo extorsisse Romanis et ad <lb n="25"/>
            regale arbitrium cuncta reuocasse et quasi morbida uetustate <lb/>
            conlapsam ueluti instaurasse ac renouasse rem publicam; toto <lb/>
            ergo isto tempore omitto ex aliis adque aliis causis etiam adque <lb/>
            etiam bellicas clades et Numantinum foedus horrenda ignominia

<note rend="script" type="footnote"> 2 reddiderint A 6 conparationem Al <hi rend="italic">a Domb.;</hi> comparatione A2 <lb/>
            0 <lb/>
            <hi rend="italic">rell. v</hi> 9 lata A. in <hi rend="italic">marg. m. rec</hi>. data est lex illa A<hi rend="italic">Cbdep:</hi> <lb/>
            illa lex <hi rend="italic">v Domb</hi>. 10 vel nec a 15 pun. bello A 16 uno <hi rend="italic">m. 1 sup. <lb/>
             lin. C</hi> scipionis <hi rend="italic">om. Cl</hi> ob <hi rend="italic">om</hi>. a 17 sterpe e1 21 monstretar <lb/>
            A <hi rend="italic">C2 rell. v;</hi> monstraretur <hi rend="italic">et Domb</hi>. 24 enerbem A; eneraam a; inermem <lb/>
            <hi rend="italic">p</hi> 28 ex <hi rend="italic">om. dl</hi> causis <hi rend="italic">om. e</hi> 29 clades <hi rend="italic">om, e</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="149"/>
             maculosum; uolauerant enim pulli de cauea et Mancino consuli, <lb/>
            ut aiunt, augurium malum fecerant; quasi per tot annos, <lb/>
            quibus illa exigua ciuitas Romanum circumsessa exercitum <lb/>
            adflixerat ipsique Romanae rei publicae terrori esse iam <lb/>
            coeperat, alii contra eam alio augurio processerunt. <lb n="5"/>
            
</p></div><div n="22" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title type="sub">CAPUT  XXII. </title></ab><ab><title type="sub">De Mithridatis edicto, quo omnes ciues Romanos, qui intra Asiam inuenirentur, iussit occidi. </title></ab><p rend="script">Sed haec, inquam, omitto, quamuis illud nequaquam tacuerim, <lb/>
            quod Mithridates rex Asiae ubique in Asia peregrinantes <lb n="10"/>
            ciues Romanos adque innumerabili copia suis negotiis intentos <lb/>
            uno die occidi iussit; et factum est. Quam illa miserabilis <lb/>
            rerum facies erat, subito quemque, ubicumque fuisset inuentus, <lb/>
            in agro in uia in oppido, in domo in uico in foro, in templo <lb/>
            in lecto in conuiuio inopinate adque inpie fuisse trucidatum! <lb n="15"/>
            Quis gemitus morientium, quae lacrimae spectantium, fortasse <lb/>
            etiam ferientium fuerunt! Quam dura necessitas hospitum <lb/>
            non solum uidendi nefarias illas caedes domi suae, uerum <lb/>
            etiam perpetrandi, ab illa blanda comitate humanitatis repente <lb/>
            mutatis uultibus ad hostile negotium in pace peragendum, <lb n="20"/>
            mutuis dicam omnino uulneribus, cum percussus in corpore <lb/>
            et percussor in animo feriretur! Num et isti omnes auguria <lb/>
            contemserant? Num deos et domesticos et publicos, cum de <lb/>
            sedibus suis ad illam inremeabilem peregrinationem profecti <lb/>
            sunt, quos consulerent, non habebant? Hoc si ita est, non <lb n="25"/>
            habent quur isti in hac causa de nostris temporibus conquerantur; <lb/>
            olim Romani haec uana contemnunt. Si autem

<note rend="script" type="footnote"> 1 cabea A1 3 circumsepta, <hi rend="italic">in margine</hi> circufeffa <hi rend="italic">e</hi> 4 romane, ne <lb/>
            <hi rend="italic">in ras. litterae</hi> m, <hi rend="italic">C</hi> reip. <hi rend="italic">sup. lin. C</hi> 5 alio A <hi rend="italic">et sic ex coniectura</hi> <lb/>
            h <lb/>
            <hi rend="italic">Domb.;</hi> malo <hi rend="italic">C rell. v</hi> proceSserant <hi rend="italic">codd.;</hi> processerint v 7 mitri/ <lb/>
            nor u <lb/>
            datis <hi rend="italic">C</hi> roma <hi rend="italic">C</hi> 11 innumerabiles copias A <hi rend="italic">Cp</hi> 20 mu/tis, I <lb/>
            eraso, <hi rend="italic">C</hi> 21 mutuis repente dicam <hi rend="italic">b2 q k2 f</hi> 23 contempserunt a <lb/>
            et deos <hi rend="italic">a</hi> 25 Hoc.... habent ont. <hi rend="italic">C</hi> 27 contempnunt Cl </note> <lb/>
             
<pb n="150"/>
            consuluerunt, respondeatur, quid ista profuerunt, quando per <lb/>
            humanas dumtaxat leges nemine prohibente licuerunt. 
</p></div><div n="23" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title type="sub">CAPUT  XXIII. </title></ab><ab><title type="sub">De interioribus malis, quibus Romana res publica exagitata est, praecedente prodigio, quod in rabie omnium animalium, quae hominibus seruiunt, fuit. </title></ab><p>Sed iam illa mala breuiter, quantum possumus, commemoremus, <lb/>
            quae quanto interiora, tanto miseriora exstiterunt: <lb/>
            discordiae ciuiles uel potius inciuiles, nec iam seditiones, sed <lb/>
            etiam ipsa bella urbana, ubi tantus sanguis effusus est, ubi<lb n="10"/>
            partium studia non contionum dissensionibus uariisque uocibus <lb/>
            in alterutrum, sed plane iam ferro armisque saeuiebant; bella <lb/>
            socialia, bella seruilia, bella ciuilia quantum Romanum cruorem <lb/>
            fuderunt, quantam Italiae uastationem desertionemque fecerunt! <lb/>
            Namque antequam se aduersus Romam sociale Latium commoueret,<lb n="15"/>
            cuncta animalia humanis usibus subdita, canes equi, <lb/>
            asini boues, et quaeque alia pecora sub hominum dominio <lb/>
            fuerunt, subito efferata et domesticae lenitatis oblita relictis <lb/>
            tectis libera uagabantur et omnem non solum aliorum, uerum <lb/>
            etiam dominorum auersabantur accessum, non sine exitio uel <lb n="20"/>
            periculo audentis, si quis de proximo urgeret. Quanti mali <lb/>
            signum fuit, si hoc signum fuit, quod tantum malum fuit, si <lb/>
            etiam signum non fuit! Hoc si nostris temporibus accidisset, <lb/>
             <lb/>
            rabidiores istos quam sua illi animalia pateremur. 
</p></div><div n="24" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title type="sub">CAPUT  XXIIII. </title></ab><ab><title type="sub">De discordia ciuili, quam Gracchinae seditiones excitauerunt. </title></ab><p>Initium autem ciuilium malorum fuit seditiones Gracchorum <lb/>
            agrariis legibus excitatae. Volebant enim agros populo diuidere,

<note type="footnote"> 2 da taxtat C\' 12 iam plane <hi rend="italic">C</hi> 15 antea quam <hi rend="italic">v</hi> aduersus <hi rend="italic">codd. <lb/>
            praeter b e, v;</hi> aduersum b e <hi rend="italic">Domb,</hi> sociale/, m <hi rend="italic">eras., C</hi> 19 tectis <lb/>
            <hi rend="italic">oni</hi>. A\' Cl 20 aduersabantur <hi rend="italic">01</hi> 21 adeuntis at 22 quod] an <hi rend="italic">d</hi> <lb/>
            23 Hoc si, si <hi rend="italic">corr. m, in rasura uocis</hi> in, <hi rend="italic">C</hi> 24 illi sua <hi rend="italic">v</hi> 26 Gracchinae <lb/>
            <hi rend="italic">scripsi;</hi> graecigae <hi rend="italic">C;</hi> grece <hi rend="italic">q;</hi> grecorum <hi rend="italic">p;</hi> Graccbiae <hi rend="italic">v Domb</hi>. <lb/>
            28 malorum <hi rend="italic">codd.;</hi> bellorum <hi rend="italic">v</hi>.. </note> <lb/>
             
<pb n="151"/>
            quos nobilitas perperam possidebat. Sed iam uetustam iniquitatem <lb/>
            audere conuellere periculosissimum, immo uero, <lb/>
            ut res ipsa docuit, perniciosissimum fuit. Quae funera facta <lb/>
            sunt, cum prior Gracchus occisus est! quae etiam, cum alius <lb/>
            frater eius non longo interposito tempore! Neque enim legibus <lb n="5"/>
            et ordine potestatum, sed turbis armorumque conflictibus <lb/>
            nobiles ignobilesque necabantur. Post Gracchi alterius interfectionem <lb/>
            L. Opimius consul, qui aduersus eum intra Urbem <lb/>
            arma commouerat eoque cum sociis obpresso et extincto <lb/>
            ingentem ciuium stragem fecerat, cum quaestionem haberet <lb n="10"/>
            iam iudiciaria inquisitione ceteros persequens, tria milia hominum <lb/>
            occidisse perhibetur. Ex quo intellegi potest, quantam <lb/>
            multitudinem mortium habere potuerit turbidus conflictus armorum, <lb/>
            quando tantam habuit iudiciorum uelut examinata <lb/>
            cognitio. Percussor Gracchi ipsius caput, quantum graue erat, <lb n="15"/>
            tanto auri pondere consuli uendidit; haec enim pactio caedem <lb/>
            praecesserat. In qua etiam occisus est cum liberis hi. Fuluius <lb/>
            consularis. 
</p></div><div n="25" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title type="sub">CAPUT  XXV. </title></ab><ab><title type="sub">De aede Concordiae ex senatus consulto in loco seditionum et caedium condita. </title></ab><p>Eleganti sane senatus consulto eo ipso loco, ubi funereus <lb/>
            tumultus ille commissus est, ubi tot ciues ordinis cuiusque <lb/>
            ceciderunt, aedes Concordiae facta est, ut Gracchorum poenae <lb/>
            testis contionantium oculos feriret memoriamque conpungeret. <lb n="25"/>
            Sed hoc quid aliud fuit quam inrisio deorum, illi deae templum <lb/>
            construere, quae si esset in ciuitate, non tantis dissensionibus <lb/>
            dilacerata conrueret? Nisi forte sceleris huius rea Concordia, <lb/>
            quia deseruerat animos ciuium, meruit in illa aede tamquam <lb/>
            in carcere includi. Quur enim, si rebus gestis congruere

<note type="footnote"> 1 iam <hi rend="italic">codd. praeter q;</hi> eis iam <hi rend="italic">q;</hi> tam <hi rend="italic">v</hi> 2 conbellere A periculosissimo <lb/>
            Cl 3 ipsa res <hi rend="italic">v</hi> 8 L. A <hi rend="italic">Cp;</hi> lucius <hi rend="italic">de v</hi> 10 habereetiam <lb/>
            <hi rend="italic">C;</hi> haberet etiam <hi rend="italic">d</hi> 11 nf <hi rend="italic">omisso</hi> milia A 13 turpidus A I <lb/>
            I? M. A <hi rend="italic">Cp; ora. d;</hi> Marcus <hi rend="italic">rell. v</hi> fulbius A 24 concordia?, e <lb/>
            <hi rend="italic">eras:,</hi> A 25 contionantum A <hi rend="italic">C</hi> 27 de ciuitate <hi rend="italic">C</hi> </note> <lb n="30"/>
             
<pb n="152"/>
            uoluerunt, non ibi potius aedem Discordiae fabricarunt? An <lb/>
            ulla ratio redditur, quur Concordia dea sit, et Discordia dea <lb/>
            non sit, ut secundum Labeonis distinctionem bona sit ista, <lb/>
            illa uero mala? Nec ipse aliud secutus uidetur quam quod <lb/>
            aduertit Romae etiam Febri, sicut Saluti, templum constitutum. <lb n="5"/>
            Eo modo igitur non solum Concordiae, uerum etiam Discordiae <lb/>
            constitui debuit. Periculose itaque Romani tam mala dea <lb/>
            irata uiuere uoluerunt nec Troianum excidium recoluerunt <lb/>
            originem ab eius offensione sumsisse. Ipsa quippe quia inter <lb/>
            deos non fuerat inuitata, trium dearum litem aurei mali subpositione<lb n="10"/>
            commenta est; unde rixa numinum et Venus uictrix, <lb/>
            et rapta Helena et Troia deleta. Quapropter, si forte indignata, <lb/>
            quod inter deos in Urbe nullum templum habere meruit, ideo <lb/>
            iam turbabat tantis tumultibus ciuitatem, quanto atrocius <lb/>
            potuit inritari, cum in loco illius caedis, hoc est in loco sui<lb n="15"/>
            operis, aduersariae suae constitutam aedem uideret! Haec uana <lb/>
            ridentibus nobis illi docti sapientesque stomachantur, et tamen <lb/>
            numinum bonorum malorumque cultores de hac quaestione <lb/>
            Concordiae Discordiaeque non exeunt, siue praetermiserint <lb/>
            harum dearum cultum eisque Febrem Bellonamque praetulerint,<lb n="20"/>
            quibus antiqua fana fecerunt, siue et istas coluerint, cum sic <lb/>
            eos discedente Concordia Discordia saeuiens usque ad ciuilia <lb/>
            bella perduxerit. 
</p></div><div n="26" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title type="sub">CAPUT  XXVI. </title></ab><ab><title type="sub">De diuersis generibus belli, quae post conditam aedem Concordiae sunt secuta. </title></ab><p>Praeclarum uero seditionis obstaculum aedem Concordiae, <lb/>
            testem caedis suppliciique Gracchorum, contionantibus

<note type="footnote"> 3 <hi rend="italic">uide , supra</hi> p. 73, 27 </note>

<note type="footnote"> 1 fabricarunt A <hi rend="italic">dep Domb,;</hi> fabricauerunt <hi rend="italic">Cabqv</hi> 2 illa AI; <lb/>
            nulla <hi rend="italic">e1</hi> 6 igitur modo <hi rend="italic">v</hi> non solum A <hi rend="italic">Cp;</hi> non tantum <hi rend="italic">a b de q <lb/>
            Dotnb</hi>. 7 tauta <hi rend="italic">tn. 2 ex</hi> tam <hi rend="italic">corr. e</hi> 8 biuere A 9 quippe, in <lb/>
            <hi rend="italic">marg</hi>. at quoq., A 13 orbe <hi rend="italic">01</hi> ideo i et iam, et WI, <hi rend="italic">2 extra lin.,</hi> A <lb/>
            17 stomacantur A <hi rend="italic">Cl</hi> 18 quaestione/, m <hi rend="italic">eras., C</hi> 21 coluerunt <hi rend="italic">C\'</hi> <lb/>
            22 saeue<foreign xml:lang="grc">̣</foreign>n<foreign xml:lang="grc">̣ι</foreign>ens A 25 diuersi <hi rend="italic">01</hi> bellis <hi rend="italic">C</hi> 27 seditionis A <hi rend="italic">Cab d p k <lb/>
            Domb.;</hi> seditionibus <hi rend="italic">eqfv</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="153"/>
            obponendam putarunt. Quantum ex hoc profecerint, indicant secuta <lb/>
            peiora. Laborarunt enim deinceps contionatores non exemplum <lb/>
            deuitare Gracchorum, sed superare propositum, L. Saturninus <lb/>
            tribunus plebis et G. Seruilius praetor et multo post M. <lb/>
            Drusus, quorum omnium seditionibus caedes primo iam tunc <lb n="5"/>
            grauissimae, deinde socialia bella exarserunt, quibus Italia <lb/>
            uehementer adflicta et ad uastitatem mirabilem desertionemque <lb/>
            perducta est. \'Bellum deinde seruile successit et bella <lb/>
            ciuilia. Quae proelia commissa sunt, quid sanguinis fusum, <lb/>
            ut omnes fere Italae gentes, quibus Romanum maxime praepollebat <lb n="10"/>
            imperium, tamquam saeua barbaries domarentur! <lb/>
            Iam ex paucissimis, hoc est minus quam septuaginta, gladiatoribus <lb/>
            quem ad modum bellum seruile contractum sit, ad <lb/>
            quantum numerum et quam acrem ferocemque peruenerit, <lb/>
            quos ille numerus imperatores populi Romani superauerit, <lb n="15"/>
            quas et quo modo ciuitates regionesque uastauerit, uix qui <lb/>
            historiam conscripserunt satis explicare potuerunt. Neque id <lb/>
            solum fuit seruile bellum, sed et Macedoniam prouinciam prius <lb/>
            seruitia depopulata sunt et deinde Siciliam oramque maritimam. <lb/>
            Quanta etiam et quam horrenda commiserint primo latrocinia, <lb n="20"/>
            deinde ualida bella piratarum, quis pro magnitudine rerum <lb/>
            ualeat eloqui? 
</p></div><div n="27" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title type="sub">CAPUT  XXVII. </title></ab><ab><title type="sub">De bello ciuili Mariano adque Syllano. </title></ab><p>Cum uero Marius ciuili sanguine iam cruentus multis aduersarum <lb n="25"/>
            sibi partium peremtis uictus Urbe profugisset, uix

<note type="footnote"> 8 debitare A L. A <hi rend="italic">Cdp;</hi> lucius <hi rend="italic">ev</hi> 4 G. A <hi rend="italic">C;</hi> C. <hi rend="italic">d;</hi> Gaius <hi rend="italic">ab<lb/>
             eq7k Ii</hi> graius <hi rend="italic">qt;</hi> cORsulp; Caius v M. A <hi rend="italic">C d;</hi> MarcuB <hi rend="italic">ev</hi> 5 primo <lb/>
            om. A1 8 deinde bellum A 9 ciuilia quae A <hi rend="italic">C rell. Domb.;</hi> ciuilia <lb/>
            in quibus quae v 10 praepolleuat A 15 quod Cl 16 quas..... <lb/>
            uastauerit <hi rend="italic">om. e; in marg. m. 2:</hi> quas prouincias late cultas et ciuitates <lb/>
            munitas regioneaq. uastauerint 21 magnitudinem <hi rend="italic">C</hi> 22 loqui <hi rend="italic">Cl</hi> <lb/>
            25 uero] ergo q ciuile 01 26 urue A </note> <lb/>
             
<pb n="154"/>
            paululum respirante ciuitate, ut uerbis Tullianis utar, \'superauit <lb/>
            postea Cinna cum Mario. Tum uero clarissimis uiris interfectis <lb/>
            lumina ciuitatis extincta sunt. Ultus est huius uictoriae <lb/>
            crudelitatem postea Sylla, ne dici quidem opus est quanta <lb/>
            deminutione ciuium et quanta calamitate rei publicae). De<lb n="5"/>
            hac enim uindicta, quae perniciosior fuit, quam si scelera <lb/>
            quae puniebantur inpunita relinquerentur, ait et Lucanus: <lb/>

<quote><l>Excessit medicina modum nimiumque secuta est, </l><lb/><l>Qua morbi duxere manum. Periere nocentes; </l><lb/><l>Sed cum iam soli possent superesse nocentes</l>.<lb n="10"/></quote>

            Illo bello Mariano adque Syllano exceptis his, qui foris in acie <lb/>
            ceciderunt, in ipsa quoque Urbe cadaueribus uici plateae fora, <lb/>
            theatra templa conpleta sunt, ut difficile iudicaretur, quando <lb/>
            uictores plus funerum ediderint, utrum prius ut uincerent, an <lb/>
            postea quia uicissent; cum primum uictoria Mariana, quando<lb n="15"/>
            de exilio se ipse restituit, exceptis passim quaqua uersum <lb/>
            caedibus factis caput Octauii consulis poneretur in rostris, <lb/>
            Caesares a Fimbria domibus trucidarentur suis, duo Crassi <lb/>
            pater et filius in conspectu mutuo mactarentur, Baebius et <lb/>
            Numitorius unco tracti sparsis uisceribus interirent, Catulus<lb n="20"/>
            hausto ueneno se manibus inimicorum subtraheret, Merula <lb/>
            flamen Dialis praecisis uenis Ioui etiam suo sanguine litaret. <lb/>
            In ipsius autem Marii oculis continuo feriebantur, quibus <lb/>
            salutantibus dexteram porrigere noluisset.

<note type="footnote"> .1 Cat. 3, 10 7 Phars. II, 142 sqq. </note>

<note type="footnote"> 4 nec b2 5 deminutione <hi rend="italic">Cb1pkl Domb.;</hi> dim. <hi rend="italic">ab2ek2fv</hi> 9 perire <lb/>
            Al C1 10 possint <hi rend="italic">C quae post</hi> nocentes <hi rend="italic">uulgari solebant:</hi> Tunc <lb/>
            data libertas resolutaque legum Frenis ira ruit <hi rend="italic">om. codd</hi>. 12 platea C1 <lb/>
            14 aedidirint el; ediderunt <hi rend="italic">e</hi> 15 quia] cum <hi rend="italic">m. 2 in ras. e</hi> 17 capud <lb/>
            <hi rend="italic">01 d</hi> 18 Caesares a Fimbria <hi rend="italic">com. Dotnb.3 secundum Flor. II, 9, 14;</hi> <lb/>
            caesar et fimbria <hi rend="italic">codd. v</hi> domibus A<hi rend="italic">bpqkf;</hi> in dom. <hi rend="italic">Cdev</hi> 19 bibius <lb/>
            <hi rend="italic">d</hi> 20 nomitorias <hi rend="italic">C</hi> 21 nebula, in <hi rend="italic">marg</hi>. merula, <hi rend="italic">e;</hi> ab nebula <lb/>
            merula d 22 praecissis Al 24 dextram <hi rend="italic">Cl</hi> </note> 
<pb n="155"/>
            
</p></div><div n="28" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title type="sub">CAPUT  XXVIII. </title></ab><ab><title type="sub">Qualis fuerit Syllana uictoria, uindex Marianae crudelitatis. </title></ab><p rend="script">Syllana uero uictoria secuta, huius uidelicet uindex crudelitatis, <lb/>
            post tantum sanguinem ciuium, quo fuso fuerat conparata, <lb n="5"/>
            finito iam bello inimicitiis uiuentibus crudelius in pace <lb/>
            grassata est. lam etiam post Marii maioris pristinas ac recentissimas <lb/>
            caedes additae fuerant aliae grauiores a Mario iuuene <lb/>
            adque Carbone earundem partium Marianarum, qui Sylla inminente <lb/>
            non solum uictoriam, uerum etiam ipsam desperantes <lb n="10"/>
            salutem cuncta suis aliis caedibus inpleuerunt. Nam praeter <lb/>
            stragem late per diuersa diffusam obsesso etiam senatu de ipsa <lb/>
            curia, tamquam de carcere, producebantur ad gladium. Mucius <lb/>
            Scaeuola pontifex, quoniam nihil aput Romanos templo Vestae <lb/>
            sanctius habebatur, aram ipsam amplexus occisus est, ignemque <lb n="15"/>
            illum, qui perpetua uirginum cura semper ardebat, suo <lb/>
            paene sanguine extinxit. Urbem deinde Sylla uictor intrauit, <lb/>
            qui in uilla publica non iam bello, sed ipsa pace saeuiente <lb/>
            septem milia deditorum (unde utique inermia) non pugnando, <lb/>
            sed iubendo prostrauerat. In Urbe autem tota quem uellet <lb n="20"/>
            Syllanus quisque feriebat, unde tot funera numerari omnino <lb/>
            non poterant, donec Syllae suggereretur sinendos esse aliquos <lb/>
            uiuere, ut essent quibus possent imperare qui uicerant. Tunc <lb/>
            iam cohibita quae hac adque iliac passim furibunda ferebatur <lb/>
            licentia iugulandi, tabula illa cum magna gratulatione proposita <lb n="25"/>
            est, quae hominum ex utroque ordine splendido, equestri <lb/>
            scilicet adque senatorio, occidendorum ac proscribendorum <lb/>
            duo milia continebat. Contristabat numerus, sed consolabatur

<note rend="script" type="footnote"> e <lb/>
            5 fuerat conparata A <hi rend="italic">0 (I b depq;</hi> comp. f. <hi rend="italic">v Domb</hi>. 7 grassata A <lb/>
            . ta <lb/>
            9 canone <hi rend="italic">C</hi> syIlalp <hi rend="italic">C</hi> inmenente <hi rend="italic">C</hi> 10 desperantes<foreign xml:lang="grc">̣̇</foreign> A 11 cunc <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            anis aliis A <hi rend="italic">C rell. Domb.;</hi> suis alienisque <hi rend="italic">v</hi> 16 perpetualjl <hi rend="italic">C</hi> uirginum <lb/>
            cura A <hi rend="italic">C;</hi> c. u. <hi rend="italic">a de v</hi> 17 eitinci <hi rend="italic">d</hi> 19 inermia, <hi rend="italic">ex</hi> inerima <lb/>
            <hi rend="italic">corr., A</hi> pugnabo <hi rend="italic">e1</hi> 20 totani A 22 suggeretur A\' C\' 24 hac <lb/>
            adque illac A; haę<foreign xml:lang="grc">̇</foreign>c adque ac <hi rend="italic">C;</hi> hac atque hac <hi rend="italic">v Domb</hi>. 25 iugulandi/, <lb/>
            i <hi rend="italic">in rasura syllabae</hi> um, <hi rend="italic">C</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="156"/>
            modus; nec quia tot cadebant tantum erat maeroris, quantum <lb/>
            laetitiae quia ceteri non timebant. Sed in quibusdam eorum, <lb/>
            qui mori iussi erant, etiam ipsa licet crudelis ceterorum <lb/>
            securitas genera mortium exquisita congemuit. Quendam enim <lb/>
            sine ferro laniantium manus diripuerunt, inmanius homines<lb n="5"/>
            • hominem uiuum, quam bestiae solent discerpere cadauer abiectum. <lb/>
            Alius oculis effossis et particulatim membris amputatis <lb/>
            in tantis cruciatibus diu uiuere uel potius diu mori coactus <lb/>
            est. Subhastatae sunt etiam, tamquam uillae, quaedam nobiles <lb/>
            ciuitates; una uero, uelut unus reus duci iuberetur, sic tota iussa<lb n="10"/>
            est trucidari. Haec facta sunt in pace post bellum, non ut <lb/>
            acceleraretur obtinenda uictoria, sed ne contemneretur obtenta. <lb/>
            Pax cum bello de crudelitate certauit et uicit. Illud enim prostrauit <lb/>
            armatos, ista nudatos. Bellum erat, ut qui feriebatur, <lb/>
            si posset, feriret; pax autem, non ut qui euaserat uiueret,<lb n="15"/>
            sed ut moriens non repugnaret. 
</p></div><div n="29" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title type="sub">CAPUT  XXVIIII. </title></ab><ab><title type="sub">De conparatione Gothicae inruptionis cum eis cladibus, quas Romani uel a Gallis uel a bellorum ciuilium auctoribus acceperunt. </title></ab><p rend="script">Quae rabies exterarum gentium, quae saeuitia barbarorum <lb/>
            huic de ciuibus uictoriae ciuium conparari potest? Quid <lb/>
            Roma funestius taetrius amariusque uidit, utrum olim Gallorum <lb/>
            et paulo ante Gothorum inruptionem, an Marii et Syllae aliorumque <lb/>
            in eorum partibus uirorum clarissimorum tamquam <lb n="25"/>
            suorum luminum in sua membra ferocitatem? Galli quidem <lb/>
            trucidauerunt senatum, quidquid eius in Urbe tota praeter <lb/>
            arcem Capitolinam, quae sola utcumque defensa est, reperire

<note rend="script" type="footnote"> 1 quantum, m. <hi rend="italic">2 superscripto</hi> tunc, A 3 morityri, <hi rend="italic">superscripto m. I</hi> <lb/>
            iuffi, <hi rend="italic">C</hi> 5 lantatum A homines omn, A 9 subhastatae A1 <hi rend="italic">Cl;</hi> subuastatae <lb/>
            <hi rend="italic">Clie;</hi> Illuastatae A2 10 uel <hi rend="italic">C\'</hi> reufiub<foreign xml:lang="grc">ι̣</foreign>d<foreign xml:lang="grc">̣</foreign>u<foreign xml:lang="grc">̣</foreign>c<foreign xml:lang="grc">̣</foreign>eretur, <hi rend="italic">post</hi> <lb/>
            a <lb/>
            reus <hi rend="italic">in marg. m</hi>. 2 duci, <hi rend="italic">C</hi> 11 trudari <hi rend="italic">C</hi> 12 obtinenda ... contemneretur <lb/>
            <hi rend="italic">in marg. e</hi> 15 possit <hi rend="italic">C</hi> 20 actoribus <hi rend="italic">C</hi> 22 cibibus A <lb/>
            27 in orbem totam <hi rend="italic">C</hi> 28 repperire A <hi rend="italic">C</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="157"/>
            potuerunt; sed in illo colle constitutis auro uitam saltem <lb/>
            uendiderunt, quam etsi ferro rapere non possent, possent <lb/>
            tamen obsidione consumere: Gothi uero tam multis senatoribus <lb/>
            pepercerunt. ut magis mirum sit quod aliquos peremerunt. <lb/>
            At uero Sylla uiuo adhuc Mario ipsum Capitolium, quod a <lb n="5"/>
            Gallis tutum fuit, ad decernendas caedes uictor insedit, et cum <lb/>
            fuga Marius elapsus esset ferocior cruentiorque rediturus, . <lb/>
            iste in Capitolio per senatus etiam consultum multos uita <lb/>
            rebusque priuauit : Marianis autem partibus Sylla absente <lb/>
            quid sanctum cui parcerent fuit, quando Mucio ciui senatori <lb n="10"/>
            pontifici aram ipsam, ubi erant ut aiunt fata Romana, miseris <lb/>
            ambienti amplexibus non pepercerunt? Syllana porro tabula <lb/>
            illa postrema, ut omittamus alias innumerabiles mortes, plures <lb/>
            iugulauit senatores, quam Gothi uel spoliare potuerunt. 
</p></div><div n="30" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title type="sub">CAPUT  XXX. </title></ab><ab><title type="sub">De conexione bellorum, quae aduentum Christi plurima et grauissima praecesserunt. </title></ab><p rend="script">Qua igitur fronte quo corde, qua inpudentia qua insipientia uel <lb/>
            potius amentia illa dis suis non inputant, et haec nostio inputant <lb/>
            Christo? Crudelia bella ciuilia, omnibus bellis hostilibus, <lb n="20"/>
            auctoribus etiam eorum fatentibus, amariora, quibus illa res <lb/>
            publica nec adflicta, sed omnino perdita iudicata est, longe ante <lb/>
            aduentum Christi exorta sunt, et sceleratarum concatenatione <lb/>
            causarum a bello Mariano adque Syllano ad bella Sertorii et <lb/>
            Catilinae (quorum a Sylla fuerat ille proscriptus, ille nutritus), <lb n="25"/>
            inde ad Lepidi et Catuli bellum (quorum alter gesta Syllana <lb/>
            rescindere, alter defendere cupiebat), inde ad Pompei et <lb/>
            Caesaris (quorum Pompeius sectator Syllae fuerat eiusque

<note rend="script" type="footnote"> 7 labsus A, lapsus <hi rend="italic">Cade</hi> esset elapsus <hi rend="italic">v</hi> crodeliorq;, <hi rend="italic">in marg</hi>. <lb/>
            cruentior, <hi rend="italic">e</hi> 8 multos A <hi rend="italic">(J al b 1 d e p ctA\';</hi> tam multos <hi rend="italic">a b\'l q k2 f V</hi> <lb/>
            9 priuabit A 10 cibi A; cui//, if <hi rend="italic">eras., C</hi> 11 fa/ta, c <hi rend="italic">eras.,</hi> A. <lb/>
            12 porro. <hi rend="italic">in marg</hi>. uero, <hi rend="italic">e</hi> 13 illa <hi rend="italic">extra lin. m. 2</hi> A alias] illas, <lb/>
            <hi rend="italic">in marg</hi>. alias, <hi rend="italic">e</hi> 14 expoliare <hi rend="italic">eqak2</hi> 18 qua insipientia <hi rend="italic">om. Cl</hi> <lb/>
            20 hostibus 01 22 omnino perdita <hi rend="italic">codd.;</hi> p. o. <hi rend="italic">v</hi> 28 eiusque...... <lb/>
            superauerat <hi rend="italic">om. e</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="158"/>
            potentiam uel aequauerat uel iam etiam superauerat; Caesar <lb/>
            autem Pompei potentiam non ferebat, sed quia non habebat. <lb/>
            quam tamen illo uicto interfectoque transcendit), hinc ad <lb/>
            alium Caesarem, qui post Augustus appellatus est, peruenerunt, <lb/>
            quo imperante natus est Christus. Nam et ipse Augustus<lb n="5"/>
            cum multis gessit bella ciuilia, et in eis etiam multi clarissimi <lb/>
            uiri perierunt, inter quos et Cicero, ille disertus artifex rei <lb/>
            publicae regendae. Pompei quippe uictorem Gaium Caesarem, qui <lb/>
            uictoriam ciuilem clementer exercuit suisque aduersariis uitam <lb/>
            dignitatemque donauit, tamquam regni adpetitorem quorundam<lb n="10"/>
            nobilium coniuratio senatorum uelut pro rei publicae libertate <lb/>
            in ipsa curia trucidauit. Huius deinde potentiam multum <lb/>
            moribus dispar uitiisque omnibus inquinatus adque corruptus <lb/>
            adfectare uidebatur Antonius, cui uehementer pro eadem illa <lb/>
            uelut patriae libertate Cicero resistebat. Tunc emerserat mirabilis<lb n="15"/>
            indolis adulescens ille alius Caesar, illius Gai Caesaris <lb/>
            filius adoptiuus, qui, ut dixi, postea est appellatus Augustus. <lb/>
            Huic adulescenti Caesari, ut eius potentia contra Antonium <lb/>
            nutriretur, Cicero fauebat, sperans eum depulsa et obpressa <lb/>
            Antonii dominatione instauraturum rei publicae libertatem,<lb n="20"/>
            usque adeo caecus adque inprouidus futurorum, ut ille ipse <lb/>
            iuuenis, cuius dignitatem ac potestatem fouebat, et eundem <lb/>
            Ciceronem occidendum Antonio quadam quasi concordiae pactione <lb/>
            permitteret et ipsam libertatem rei publicae, pro qua multum <lb/>
            ille clamauerat, dicioni propriae subiugaret.

<note type="footnote"> 1 iam <hi rend="italic">om. b</hi> a 2 ponpei <hi rend="italic">Cl</hi> 7 et <hi rend="italic">om. Cl</hi> ille dia. arti!. reip. <lb/>
            regendae <hi rend="italic">A p;</hi> dis. ille artif. regendae reip. <hi rend="italic">C reM. v Domb</hi>. 8 gaium <lb/>
            A reM. <hi rend="italic">praeter C;</hi> G. <hi rend="italic">C</hi> Caiam <hi rend="italic">v;</hi> 13 uitbisq; <hi rend="italic">C</hi> 15 emiserat A <lb/>
            16 gai m. <hi rend="italic">1 sup. lan</hi>. A; G. <hi rend="italic">C</hi> Caii <hi rend="italic">v;</hi> 19 fabebat A oppraessa <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            20 dominatio <hi rend="italic">Cl</hi> inslaoraturtl, rQ <hi rend="italic">m. 2 erasa littera</hi> m, <hi rend="italic">C</hi> 22 fobebat <lb/>
            A </note> <lb n="25"/>
            
<pb n="159"/>
            
</p></div><div n="31" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title type="sub">CAPUT  XXXI. </title></ab><ab><title type="sub">Quam inpudenter praesentia incommoda Christo inputent, qui deos colere non sinuntur, cum tantae clades eo tempore quo colebantur extiterint. </title></ab><p rend="script">Deos suos accusent de tantis malis, qui Christo nostro <lb n="5"/>
            ingrati sunt de tantis bonis. Certe quando illa mala fiebant, <lb/>
            calebant arae numinum Sabaeo thure sertisque recentibus <lb/>
            halabant, clarebant sacerdotia, fana renidebant, sacrificabatur <lb/>
            ludebatur furebatur in templis, quando passim tantus ciuium <lb/>
            sanguis a ciuibus non modo in ceteris locis, uerum etiam <lb n="10"/>
            inter ipsa deorum altaria fundebatur. Non elegit templum, <lb/>
            quo confugeret Tullius, quia frustra elegerat Mucius. Hi uero <lb/>
            qui multo indignius insultant temporibus Christianis, aut ad <lb/>
            loca Christo dicatissima confugerunt, aut illuc eos ut uiuerent <lb/>
            etiam ipsi barbari deduxerunt. Illud scio et hoc mecum, <lb n="15"/>
            quisquis sine studio partium iudicat; facillime agnoscit (ut <lb/>
            omittam cetera quae multa commemoraui et alia multo plura <lb/>
            quae commemorare longum putaui;: si humanum genus ante <lb/>
            bella Punica Christianam reciperet disciplinam et consequeretur <lb/>
            rerum tanta uastatio, quanta illis bellis Europam Africamque <lb n="20"/>
            contriuit, nullus talium, quales nunc patimur, nisi Christianae <lb/>
            religioni mala illa tribuisset. Multo autem minus eorum uoces <lb/>
            tolerarentur, quantum adtinet ad Romanos, si Christianae <lb/>
            religionis receptionem et diffamationem uel inruptio Gallorum

<note type="footnote"> 7 Verg. Aen. I, 416 </note>

<note rend="script" type="footnote"> 2 Quam <hi rend="italic">Cp q;</hi> Quod <hi rend="italic">v Domb</hi>. inp/udenter, r <hi rend="italic">eras., C</hi> 5 nostro <lb/>
            ti sunt <lb/>
            Christo <hi rend="italic">v</hi> 6 ingra,de <hi rend="italic">C</hi> 7 ca/lebant, 1 <hi rend="italic">eras, C</hi> arae <hi rend="italic">m. 2 in fine</hi> <lb/>
            h <lb/>
            uersus <hi rend="italic">C</hi> numiura <hi rend="italic">01</hi> 8 hal/a/bant, a <hi rend="italic">m. 2 in ras., C;</hi> hanelabaut <lb/>
            <hi rend="italic">e;</hi> exhalabant <hi rend="italic">d</hi> renitebant, <hi rend="italic">prius</hi> t <hi rend="italic">in ras., a</hi> 10 <hi rend="italic">ut edidi</hi> A <hi rend="italic">Cp;</hi> <lb/>
            uerum inter ipsa quoque deorum <hi rend="italic">a b de q v Domb</hi>. 12 hic A 13 Christ. <lb/>
            temp. <hi rend="italic">v</hi> 15 illut 01 17 commemoraui.... quae <hi rend="italic">m. 2 in marg. C</hi> <lb/>
            18 genus ante ... <hi rend="italic">hinc redit I</hi>. 19 recipere Cl 20 yt rerum <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            21 contribit Li christiana <hi rend="italic">Cl</hi> 22 mala <hi rend="italic">usque ad</hi> religionis <hi rend="italic">l. 24<lb/>
             om</hi>. A1 eorum] quorum <hi rend="italic">e</hi> 24 et ditfamat. <hi rend="italic">om</hi>. A.1 inruptio <lb/>
            <hi rend="italic">L</hi> A <hi rend="italic">Cp;</hi> inruptio illa <hi rend="italic">ab deqv Domb</hi>. </note> <lb/>
             
<pb n="160"/>
            uel Tiberini fluminis igniumque illa depopulatio uel, quod <lb/>
            cuncta mala praecedit, bella illa ciuilia sequerentur. Mala <lb/>
            etiam alia, quae usque adeo incredibiliter acciderunt, ut inter <lb/>
            prodigia numerarentur, si Christianis temporibus accidissent, <lb/>
            quibus ea nisi Christianis hominibus tamquam crimina obicerent?<lb n="5"/>
            Omitto quippe illa, quae magis fuerunt mira quam noxia, <lb/>
            boues locutos, infantes nondum natos de uteris matrum uerba <lb/>
            quaedam clamasse, uolasse serpentes, feminas et gallinas [et <lb/>
            homines] in masculinum sexum fuisse conuersas et cetera huius <lb/>
            modi, quae in eorum libris non fabulosis, sed historicis, seu<lb n="10"/>
            uera seu falsa sint, non inferunt hominibus perniciem, sed <lb/>
            stuporem. Sed cum pluit terra, cum pluit creta, cum pluit <lb/>
            lapidibus (non ut grando appellari solet hoc nomine, sed <lb/>
            omnino lapidibus), haec profecto etiam grauiter laedere potuerunt. <lb/>
            Legimus aput eos Aetnaeis ignibus ab ipso montis uertice<lb n="15"/>
            usque ad litus proximum decurrentibus ita mare ferbuisse, ut <lb/>
            rupes urerentur, ut pices nauium soluerentur. Hoc utique <lb/>
            non leuiter noxium fuit, quamuis incredibiliter mirum. Eodem <lb/>
            rursus aestu ignium tanta ui fauillae scripserunt obpletam esse <lb/>
            Siciliam, ut Catinensis urbis tecta obruta et pressa dirueret; <lb n="20"/>
            qua calamitate permoti misericorditer eiusdem anni tributum <lb/>
            ei relaxauere Romani. Lucustarum etiam in Africa multitudinem <lb/>
            prodigii similem fuisse, cum iam esset populi Romani prouincia, <lb/>
            litteris mandauerunt; consumtis enim fructibus foliisque <lb/>
            lignorum ingenti adque inaestimabili nube in mare dicunt <lb n="25"/>
            esse deiectam; qua mortua redditaque litoribus adque hinc

<note rend="script" type="footnote"> 3 alia, <hi rend="italic">superscripto</hi> x illa, <hi rend="italic">b</hi> incredibiliter <hi rend="italic">codd.;</hi> incredibilia v <lb/>
            4 prudigia <hi rend="italic">Cl</hi> 7 uerba quaedam <hi rend="italic">LAp;</hi> quaed. uerba <hi rend="italic">C reM. v</hi> 8 [et <lb/>
            homines] <hi rend="italic">glossam esse ratus inclusi;</hi> in homines et <hi rend="italic">uett. aliquot editt</hi>. <lb/>
            t <lb/>
            <hi rend="italic">et sic Stange (1850)</hi> 12 Sed , et <hi rend="italic">m. 2 sup. lin</hi>. A 16 litus <lb/>
            <hi rend="italic">LAC e;</hi> littus <hi rend="italic">v Domb</hi>. ferb. mare <hi rend="italic">v</hi> 17 urerentur <hi rend="italic">L</hi> A <hi rend="italic">C b dep;</hi> <lb/>
            exurerentur <hi rend="italic">aqv Domb</hi>. ut LA<hi rend="italic">Clb</hi><hi rend="italic">dp</hi><hi rend="italic">akl Domb.;</hi> et <hi rend="italic">C2aeqk2fv</hi> <lb/>
            ut pisces morerentur. ut pi/ces (s <hi rend="italic">eras.)</hi> nau. solu. <hi rend="italic">d</hi> 20 catenensis <lb/>
            A I <hi rend="italic">d;</hi> catanensis <hi rend="italic">e</hi> pressa <hi rend="italic">LACdepakf Domb.;</hi> oppressa <hi rend="italic">a q.,</hi> <lb/>
            diruerent <hi rend="italic">e</hi> 22 locust. <hi rend="italic">LAlCd;</hi> locust. A2<hi rend="italic">abepqv</hi> africam <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            23 prodigiis A 26 deiectos, <hi rend="italic">m. 2 ex</hi> diectum <hi rend="italic">corr., e</hi> quia <hi rend="italic">e1</hi> <lb/>
            mortui redditique ei </note> <lb/>
             
<pb n="161"/>
            aere corrupto tantam ortam pestilentiam, ut in solo regno <lb/>
            Masinissae octingenta hominum milia perisse referantur et <lb/>
            multo amplius in terris litoribus proximis. Tunc Uticae ex <lb/>
            triginta milibus iuniorum, quae ibi erant, decem milia remansisse <lb/>
            confirmant. Talis itaque uanitas, qualem ferimus eique <lb n="5"/>
            respondere conpellimur, quid horum non Christianae religioni <lb/>
            tribueret, si temporibus Christianis uideret? Et tamen dis suis <lb/>
            ista non tribuunt, quorum cultum ideo requirunt, ne ista uel <lb/>
            minora patiantur, cum ea maiora pertulerint a quibus antea <lb/>
            colebantur. <lb n="10"/>
            
</p></div></div><div n="4" subtype="book" type="textpart"><head><title type="main">LIBER IIII. </title></head><div n="1" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title>CAPUT I. </title></ab><ab><title type="sub">De his, quae primo uolumine disputata sunt. </title></ab><p rend="script">De ciuitate Dei dicere exorsus prius respondendum putaui <lb/>
            eius inimicis, qui terrena gaudia consectantes rebusque fugacibus <lb n="15"/>
            inhiantes, quidquid in eis triste misericordia potius admonentis <lb/>
            Dei quam punientis seueritate patiuntur, religioni <lb/>
            increpitant Christianae, quae una est salubris et uera religio. <lb/>
            Et quoniam, cum sit in eis etiam uulgus indoctum, uelut <lb/>
            doctorum auctoritate in odium nostrum grauius inritantur, <lb n="20"/>
            existimantibus inperitis ea, quae suis temporibus insolite <lb/>
            acciderint, per alia retro tempora accidere non solere,

<note rend="script" type="footnote"> 2 ferantur A1 3 proxumis <hi rend="italic">L</hi> 4 milia <hi rend="italic">LACa Domb,; om. abde<lb/>
            pqkfv</hi> 7 si.. uideret <hi rend="italic">om. p</hi> 8 non ista <hi rend="italic">v</hi> ideo cultum <hi rend="italic">v</hi> <lb/>
            requirunt At; reliquerunt AJ FINIT LIBER \'III\', INCIPIT LIBER <lb/>
            <foreign xml:lang="grc">·ΙΙΙΙ·</foreign> | CONTRA PAGANOS. L A AVRELI. AVGVSTINI EPISCOPI I <lb/>
            CONTRA PAGA NOS DE CIVITAITE DEI EXPL. I LIBER TERTIVS i <lb/>
            INCIP. LIB. <foreign xml:lang="grc">ΙΙΙΙ·</foreign> <hi rend="italic">C</hi> LIBER \'nl\' lal EXPLICIT. | ITERATI. OPERIS. <lb/>
            tu <lb/>
            INCIPIT <foreign xml:lang="grc">·ΙΙΙΙ·</foreign> AVRELH AVGVSTINI I DE VRBE CELESTI <hi rend="italic">b</hi> 13 primo <lb/>
            l<foreign xml:lang="grc">̣ι̣</foreign>b<foreign xml:lang="grc">̣</foreign>r<foreign xml:lang="grc">̣ο̣</foreign> uolumine <hi rend="italic">p</hi> 15 eius <hi rend="italic">om. C1;</hi> eis A1 rebusque—inhiantes <lb/>
            om. et 16 admonentes (J1 17 punientes <hi rend="italic">Cl</hi> 21 insolita <hi rend="italic">bx</hi> 22 acciri <lb/>
            <lb/>
            derint A<hi rend="italic">Cab</hi><hi rend="italic">depk</hi><hi rend="italic">f;</hi> accident, e <hi rend="italic">in ras., L;</hi> acciderent a; acciderunt <lb/>
            <hi rend="italic">qv</hi> non solere <hi rend="italic">sup. lin. L</hi> </note>

<note type="footnote"> XXXX Ang. opera sectto V par. I. </note>

<note type="footnote"> 11 </note> <lb/>
             
<pb n="162"/>
            eorumque opinionem etiam his, qui eam falsam esse nouerunt, ut <lb/>
            aduersum nos iusta murmura habere uideantur, suae scientiae <lb/>
            dissimulatione firmantibus: de libris, quos auctores eorum ad <lb/>
            cognoscendam praeteritorum temporum historiam memoriae <lb/>
            mandauerunt, longe aliter esse quam putant demonstrandum<lb n="5"/>
            fuit et simul docendum deos falsos, quos uel palam colebant <lb/>
            uel occulte adhuc colunt, eos esse inmundissimos spiritus et <lb/>
            malignissimos ac fallacissimos daemones, usque adeo, ut aut <lb/>
            ueris aut fictis etiam, suis tamen criminibus delectentur, quae <lb/>
            sibi celebrari per sua festa uoluerunt, ut a perpetrandis<lb n="10"/>
            damnabilibus factis humana reuocari non possit infirmitas, <lb/>
            dum ad haec imitanda uelut diuina praebetur auctoritas. Haec <lb/>
            non ex nostra coniectura probauimus, sed partim ex recenti <lb/>
            memoria, quia et ipsi uidimus talia ac talibus numinibus <lb/>
            exhiberi, partim ex litteris eorum, qui non tamquam in contumeliam,<lb n="15"/>
            sed tamquam in honorem deorum suorum ista <lb/>
            conscripta posteris reliquerunt, ita ut uir doctissimus aput <lb/>
            eos Varro et grauissimae auctoritatis, cum rerum humanarum <lb/>
            adque diuinarum dispertitos faceret libros, alios humanis, alios <lb/>
            diuinis pro sua cuiusque rei dignitate distribuens non saltem <lb n="20"/>
            in rebus humanis, sed in rebus diuinis ludos scaenicos poneret, <lb/>
            cum utique, si tantummodo boni et honesti homines in ciuitate <lb/>
            essent, nec in rebus humanis ludi scaenici esse debuissent <lb/>
            Quod profecto non auctoritate sua fecit, sed quoniam eos <lb/>
            Romae natus et educatus in diuinis rebus inuenit. Et quoniam <lb n="25"/>
            in fine primi libri, quae deinceps dicenda essent, breuiter <lb/>
            posuimus et ex his quaedam in duobus consequentibus diximus, <lb/>
            expectationi legentium quae restant reddenda cognoscimus.

<note rend="script" type="footnote"> 1 his <hi rend="italic">codd.;</hi> iis c 2 aduersus <hi rend="italic">LACadep;</hi> aduersum <hi rend="italic">bqv Domb</hi>. <lb/>
            iustum murmur a 6 uel quos <hi rend="italic">C</hi> 7 athuc <hi rend="italic">L</hi> A eos <hi rend="italic">sup. Itn. C</hi> <lb/>
            n <lb/>
            spir. et mal. ac fal. <hi rend="italic">om. Cl</hi> 9 fictis <hi rend="italic">L;</hi> f<foreign xml:lang="grc">ι̇</foreign>n<foreign xml:lang="grc">̇</foreign>ctis A 11 damnanil. L.1 <lb/>
            12 praeuetur <hi rend="italic">L;</hi> praebe//tur, re <hi rend="italic">eras., C</hi> 13 prouabimus <hi rend="italic">L</hi> 17 relinquerunt <lb/>
            <hi rend="italic">L</hi> A\' 18 barro <hi rend="italic">L;</hi> barbaro A1 19 dispertito <hi rend="italic">01</hi> 24 fecit <lb/>
            <hi rend="italic">sup. tin. L</hi> 25 romanae A natos et eductos <hi rend="italic">e</hi> 26 brebiter C1 </note>
</p><pb n="163"/></div><div n="2" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title type="sub">CAPUT  II. </title></ab><ab><title type="sub">De his, quae libro secundo et tertio continentur. </title></ab><p rend="script">Promiseramus ergo quaedam nos esse dicturos aduersus <lb/>
            eos, qui Romanae rei publicae clades in religionem nostram <lb/>
            referunt, et commemoraturos quaecumque et quantacumque <lb n="5"/>
            occurrere potuissent uel satis esse uiderentur mala, quae illa <lb/>
            ciuitas pertulit uel ad eius imperium prouinciae pertinentes, <lb/>
            antequam eorum sacrificia prohibita fuissent; quae omnia <lb/>
            procul dubio nobis tribuerent, si iam uel illis clareret nostra <lb/>
            religio uel ita eos a sacris sacrilegis prohiberet. Haec in <lb n="10"/>
            secundo et tertio libro satis, quantum existimo, absoluimus, <lb/>
            in secundo agentes de malis morum, quae mala uel sola uel <lb/>
            maxima deputanda sunt, in tertio autem de his malis, quae <lb/>
            stulti sola perpeti exhorrent, corporis uidelicet externarumque <lb/>
            rerum, quae plerumque patiuntur et boni; illa uero mala non <lb n="15"/>
            dico patienter, sed libenter habent, quibus ipsi fiunt mali. Et <lb/>
            quam pauca dixi de sola ipsa ciuitate adque eius imperio! <lb/>
            nec inde omnia usque ad Caesarem Augustum. Quid, si <lb/>
            commemorare uoluissem et exaggerare illa mala, quae non <lb/>
            sibi inuicem homines faciunt, sicut sunt uastationes euersionesque <lb n="20"/>
            bellantum, sed ex ipsius mundi elementis terrenis accidunt <lb/>
            rebus, quae uno loco Apuleius breuiter stringit in eo libello <lb/>
            quem de mundo scripsit, terrena omnia dicens mutationes, <lb/>
            conuersiones et interitus habere? Namque inmodicis tremoribus <lb/>
            terrarum, ut uerbis eius utar, dissiluisse humum et interceptas

<note type="footnote"> 23 C. 84 </note>

<note rend="script" type="footnote"> 9 tribuerint <hi rend="italic">C</hi> declareret <hi rend="italic">e</hi> 10 sacreligis et i sacrilegiis <hi rend="italic">L</hi> A1 <lb/>
            13 malis <hi rend="italic">codd.; om. v</hi> 14 exorrent <hi rend="italic">L</hi> A 17 sola ipsa <hi rend="italic">LAC b P tJ;</hi> <lb/>
            sola illa <hi rend="italic">Domb.;</hi> illa sola <hi rend="italic">q</hi> 18 Quid <hi rend="italic">LA.Calbdepqkaif,v;</hi> Quod <lb/>
            es at <hi rend="italic">.Ii et sic Domb. mutata insequentiwn uerborum distinctione</hi> 21 bellantum <lb/>
            <hi rend="italic">L</hi> A <hi rend="italic">Domb.;</hi> bellantium <hi rend="italic">Cbepqv</hi> 22 brebiter <hi rend="italic">C</hi> perstringit <lb/>
            b1; astr. <hi rend="italic">q</hi> libello <hi rend="italic">codd. praeter q;</hi> libro <hi rend="italic">qv</hi> 24 et //euersiones, <lb/>
            <hi rend="italic">radendo ex</hi> et conners. <hi rend="italic">corr., a</hi> conuersationes <hi rend="italic">d</hi> et interitus <hi rend="italic">codd.;</hi> <lb/>
            atque inter. v <hi rend="italic">in a m. rec. superscriptum est</hi> et Ifefionef et remiffionef <lb/>
            25 et <hi rend="italic">ex</hi> de m, <hi rend="italic">2 corr. C</hi> </note>

<note type="footnote"> 11* </note> <lb n="25"/>
             
<pb n="164"/>
            urbes cum populis dicit; abruptis etiam imbribus prolutas <lb/>
            totas esse regiones; illas etiam, quae prius fuerant continentes, <lb/>
            hospitibus adque aduenis fluctibus insulatas aliasque desidia <lb/>
            maris pedestri accessu peruias factas; uentis ac procellis <lb/>
            euersas esse ciuitates; incendia de nubibus emicasse, quibus<lb n="5"/>
            Orientis regiones conflagratae perierunt, et in Occidentis plagis <lb/>
            scaturrigines quasdam ac proluuiones easdem strages dedisse; <lb/>
            sic ex Aetnae uerticibus quondam effusis crateribus diuino <lb/>
            incendio per decliuia torrentis uice flammarum flumina cucurrisse. <lb/>
            Si haec adque huius modi, quae habet historia, unde<lb n="10"/>
            possem, colligere uoluissem, quando finissem, quae illis <lb/>
            temporibus euenerunt, antequam Christi nomen ulla istorum <lb/>
            uana et uerae saluti perniciosa conprimeret. Promiseram etiam <lb/>
            me demonstraturum, quos eorum mores et quam ob causam <lb/>
            Deus uerus ad augendum imperium adiuuare dignatus est, in<lb n="15"/>
            cuius potestate sunt regna omnia, quamque nihil eos adiuuerint <lb/>
            hi, quos deos putant, et potius quantum decipiendo et <lb/>
            fallendo nocuerint: unde nunc uideo mihi esse dicendum, et <lb/>
            magis de incrementis imperii Romani. Nam de noxia fallacia <lb/>
            daemonum, quos uelut deos colebant, quantum malorum inuexerit <lb n="20"/>
            moribus eorum, in secundo maxime libro non pauca <lb/>
            iam dicta sunt. Per omnes autem absolutos tres libros, ubi <lb/>
            opportunum uisum est, commendauimus, etiam in ipsis bellicis <lb/>
            malis quantum solaciorum Deus per Christi nomen, cui tantum <lb/>
            honoris barbari detulerunt praeter bellorum morem, bonis<lb n="25"/>
            malisque contulerit, quo modo qui facit solem suum <lb/>
            oriri super bonos et malos et pluit super iustos <lb/>
            et iniustos.

<note type="footnote"> 14 p. 58, 12 26 bit. 5, 45 </note>

<note rend="script" type="footnote"> 1 populus C1 abrutis A 2 re//giones, Ii <hi rend="italic">eras., C</hi> 7 ecaturrigines <lb/>
            <hi rend="italic">L</hi> A C <hi rend="italic">al b p a. k f;</hi> scaturig. <hi rend="italic">a2 de q v</hi> prolnbiones <hi rend="italic">L</hi> A 8 ethnae <hi rend="italic">C e</hi> <lb/>
            11 in illie <hi rend="italic">a</hi> 12 ulla <hi rend="italic">L X</hi> Cl <hi rend="italic">a b2 ep q k I;</hi> nulla <hi rend="italic">CJ</hi> &amp;1 <hi rend="italic">da;</hi> illa <hi rend="italic">v</hi> 14 ob <lb/>
            <hi rend="italic">ante</hi> quos m. <hi rend="italic">2. svp. lin., e</hi> 16 adiuber. <hi rend="italic">L</hi> A 17 hii <hi rend="italic">ZA</hi> 18 uideo <lb/>
            mihi <hi rend="italic">L</hi> A <hi rend="italic">transpositione m. 2 in L notata;</hi> mihi uid. <hi rend="italic">C rell. v</hi> 23 oportunum <lb/>
            <hi rend="italic">Cde</hi> commendauimus, <hi rend="italic">in margine:</hi> at comemorauimus A <lb/>
            24 solacium e1 </note>
</p><pb n="165"/></div><div n="3" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title type="sub">CAPUT  III. </title></ab><ab><title type="sub">An latitudo imperii, quae non nisi bellis ad adquiritur, in bonis siue sapientium habenda sit siue felicium. </title></ab><p>Iam itaque uideamus, quale sit quod tantam latitudinem <lb n="5"/>
            ac diuturnitatem imperii Romani illis dis audent tribuere, <lb/>
            quos etiam per turpium ludorum obsequia et per turpium <lb/>
            hominum ministeria se honeste coluisse contendunt. Quamquam <lb/>
            uellem prius paululum inquirere, quae sit ratio, quae prudentia, <lb/>
            cum hominum felicitatem non possis ostendere, semper in <lb n="10"/>
            bellicis cladibus et in sanguine ciuili uel hostili, tamen humano <lb/>
            cum tenebroso timore et cruenta cupiditate uersantium, ut <lb/>
            uitrea laetitia conparetur fragiliter splendida, cui timeatur <lb/>
            horribilius ne repente frangatur, de imperii latitudine ac <lb/>
            magnitudine uelle gloriari. Hoc ut facilius diiudicetur, non <lb n="15"/>
            uanescamus inani uentositate iactati adque obtundamus intentionis <lb/>
            aciem altisonis uocabulis rerum, cum audimus populos <lb/>
            regna prouincias; sed duos constituamus homines (nam singulus <lb/>
            quisque homo, ut in sermone una littera, ita quasi elementum <lb/>
            est ciuitatis et regni, quantalibet terrarum occupatione latissimi), <lb n="20"/>
            quorum duorum hominum unum pauperem uel potius <lb/>
            mediocrem, alium praediuitem cogitemus; sed diuitem timoribus <lb/>
            anxium, maeroribus tabescentem, cupiditate flagrantem, <lb/>
            numquam securum, semper inquietum, perpetuis inimicitiarum <lb/>
            contentionibus anhelantem, augentem sane his miseriis patrimonium <lb n="25"/>
            suum in inmensum modum adque illis augmentis <lb/>
            curas quoque amarissimas aggerantem; mediocrem uero illum <lb/>
            re familiari parua adque succincta sibi sufficientem, carissimum <lb/>
            suis, cum cognatis uicinis amicis dulcissima pace gaudentem, <lb/>
            pietate religiosum, benignum mente, sanum corpore, uita <lb n="30"/>
            parcum, moribus castum, conscientia securum. Nescio utrum

<note type="footnote"> 2 altitudo <hi rend="italic">a</hi> 3 in bono <hi rend="italic">p</hi> 5 altitudinem <hi rend="italic">Lx</hi> 9 uellem prius <hi rend="italic">L A;</hi> <lb/>
            pro u. <hi rend="italic">C rell. v</hi> 12 tremore <hi rend="italic">a</hi> 14 magn. ac lat. <hi rend="italic">v</hi> 15 uelle <hi rend="italic">om. a</hi> <lb/>
            16 iactati adque] iactantiae neque e 21 paup. unum <hi rend="italic">v</hi> 22 praeuitem <lb/>
            Cl 25 hanelantem <hi rend="italic">L</hi> A; anheljante <hi rend="italic">a</hi> 26 sum Cl 29 cum <hi rend="italic">om. e</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="166"/>
            quisquam ita desipiat, ut audeat dubitare quem praeferat. <lb/>
            Ut ergo in his duobus hominibus, ita in duabus familiis, ita <lb/>
            in duobus populis, ita in duobus regnis regula sequitur aequitatis, <lb/>
            qua uigilanter adhibita si nostra intentio corrigatur, <lb/>
            facillime uidebimus ubi habitet uanitas et ubi felicitas. <lb n="5"/>
            Quapropter si uerus Deus colatur eique sacris ueracibus et <lb/>
            bonis moribus seruiatur, utile est ut boni longe lateque diu \' <lb/>
            regnent; neque hoc tam ipsis quam illis utile est, quibus <lb/>
            regnant. Nam quantum ad ipsos pertinet, pietas et probitas <lb/>
            eorum, quae magna Dei dona sunt, sufficit eis ad ueram<lb n="10"/>
            felicitatem, qua et ista uita bene agatur et postea percipiatur <lb/>
            aeterna. In hac ergo terra regnum bonorum non tam illis <lb/>
            praestatur quam rebus humanis; malorum uero regnum <lb/>
            magis regnantibus nocet, qui suos animos uastant scelerum <lb/>
            maiore licentia; his autem, qui eis seruiendo subduntur, non<lb n="15"/>
            nocet nisi propria iniquitas. Nam iustis quidquid malorum <lb/>
            ab iniquis dominis inrogatur, non est poena criminis, sed <lb/>
            uirtutis examen. Proinde bonus etiamsi seruiat, liber est; <lb/>
            malus autem etiamsi regnet, seruus est, nec unius hominis, <lb/>
            sed, quod est grauius, tot dominorum quot uitiorum. De <lb n="20"/>
            quibus uitiis cum ageret scriptura diuina: A quo enim <lb/>
            quis, inquit, deuictus est, huic et seruus addictus <lb/>
            est. 
</p></div><div n="4" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title type="sub">CAPUT  IIII. </title></ab><ab><title type="sub">Quam similia sint latrociniis regna absque iustitia. </title></ab><p rend="script">Remota itaque iustitia quid sunt regna nisi magna latrocinia? <lb/>
            quia et latrocinia quid sunt nisi parua regna? Manus et ipsa

<note type="footnote"> 21 2. Petr. 2, 19 </note>

<note rend="script" type="footnote"> 4 athib. <hi rend="italic">L</hi> A 5 uideuimus <hi rend="italic">L</hi> 6 uerus deus <hi rend="italic">L</hi> A v; d. u. <hi rend="italic">C reM. <lb/>
             Domb</hi>. 9 prouitas L A 10 dei dona <hi rend="italic">L</hi> A C ab <hi rend="italic">d ep q;</hi> dona Dei v <lb/>
            n <lb/>
            <hi rend="italic">Domb</hi>. 11 qual, <hi rend="italic">eras</hi>. m, <hi rend="italic">L</hi> 14 uastat <hi rend="italic">L</hi> 16 propria iniq. <hi rend="italic">LA.;</hi> <lb/>
            iniq. propr. <hi rend="italic">C rell. v</hi> 18 liuer <hi rend="italic">L</hi> 19 nec unius nec hominis <hi rend="italic">Cd e</hi> <lb/>
            20 grabius <hi rend="italic">L</hi> A 22 inquid <hi rend="italic">C1</hi> 25 simillima <hi rend="italic">p</hi> 26 iustitia. <hi rend="italic">correctoris <lb/>
            ut uidetur manu adscriptum est in margine:</hi> et pyrata alexandra respondenti <lb/>
            <hi rend="italic">C</hi> 27 et latr. <hi rend="italic">codd.;</hi> et ipsa latr. v </note> <lb/>
             
<pb n="167"/>
            hominum est, imperio principis regitur, pacto societatis adstringitur, <lb/>
            placiti lege praeda diuiditur. Hoc malum si in <lb/>
            tantum perditorum hominum accessibus crescit, ut et loca <lb/>
            teneat sedes constituat, ciuitates occupet populos subiuget, <lb/>
            euidentius regni nomen adsumit, quod ei iam in manifesto <lb n="5"/>
            confert non demta cupiditas, sed addita inpunitas. Eleganter <lb/>
            enim et ueraciter Alexandro illi Magno quidam conprehensus <lb/>
            pirata respondit. Nam cum idem rex hominem interrogaret, <lb/>
            quid ei uideretur, ut mare haberet infestum, ille libera contumacia: <lb/>
            Quod tibi, inquit, ut orbem terrarum; sed quia id <lb n="10"/>
            ego exiguo nauigio facio, latro uocor; quia tu magna classe, <lb/>
            imperator. 
</p></div><div n="5" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title type="sub">CAPUT  V. </title></ab><ab><title type="sub">De fugitiuis gladiatoribus, quorum potentia similis fuerit regiae dignitati. </title></ab><p rend="script">Proinde omitto quaerere quales Romulus congregauerit, <lb/>
            quoniam multum eis consultum est, ut ex illa uita dato sibi <lb/>
            consortio ciuitatis poenas debitas cogitare desisterent, quarum <lb/>
            metus eos in maiora facinora propellebat, ut deinceps pacatiores <lb/>
            essent rebus humanis. Hoc dico, quod ipsum Romanum <lb n="20"/>
            imperium iam magnum multis gentibus subiugatis <lb/>
            ceterisque terribile acerbe sensit, grauiter timuit, non paruo <lb/>
            negotio deuitandae ingentis cladis obpressit, quando paucissimi <lb/>
            gladiatores in Campania de ludo fugientes magnum <lb/>
            exercitum conpararunt, tres duces habuerunt, Italiam latissime <lb n="25"/>
            et crudelissime uastauerunt. Dicant, quis istos deus adiuuerit,

<note type="footnote"> 8 Cic. rep. III, 14 </note>

<note rend="script" type="footnote"> soe <lb/>
            1 est <hi rend="italic">om. a</hi> imperium <hi rend="italic">C</hi> pietatis A 3 et loca, et <hi rend="italic">m. 2 in</hi> ea <lb/>
            <hi rend="italic">corr., e</hi> 5 ei iam] etiam <hi rend="italic">d</hi> 6 demta (dempta) <hi rend="italic">codd.;</hi> adempta <hi rend="italic">v</hi> <lb/>
            8 interrogaret <hi rend="italic">LAp;</hi> interrogasset <hi rend="italic">C rell. v</hi> 9 haberet infestum <hi rend="italic">L</hi> A <lb/>
            t V <lb/>
            <hi rend="italic">adepqakfv;</hi> infestare C\'\'; infestare haberet <hi rend="italic">e2;</hi> infestaret <hi rend="italic">Domb</hi>. <lb/>
            id id <lb/>
            10 urbem C1 ego <hi rend="italic">L;</hi> ego id <hi rend="italic">Alp;</hi> ego,!;\' A2; id ego <hi rend="italic">C reM</hi>. 11 exigo <lb/>
            C1 15 dignitati <hi rend="italic">Cp q;</hi> dignitatis <hi rend="italic">v Domb</hi>. 18 deuitas <hi rend="italic">IA</hi> 22 acerue <lb/>
            <hi rend="italic">L</hi> A 23 debitandae <hi rend="italic">L</hi> A oppressO <hi rend="italic">a2e</hi> 24 exerc. magnum <hi rend="italic">v</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="168"/>
            ut ex paruo et contemtibili latrocinio peruenirent ad regnum <lb/>
            tantis iam Romanis uiribus arcibusque metuendum. An quia <lb/>
            non diu fuerunt, ideo diuinitus negabuntur adiuti? Quasi uero <lb/>
            ipsa cuiuslibet hominis uita diuturna est. Isto ergo pacto <lb/>
            neminem di adiuuant ad regnandum, quoniam singuli quique<lb n="5"/>
            cito moriuntur, nec beneficium deputandum est, quod exiguo <lb/>
            tempore in unoquoque homine ac per hoc singillatim utique <lb/>
            in omnibus uice uaporis euanescit. Quid enim interest eorum, <lb/>
            qui sub Romulo deos coluerunt et olim sunt mortui, quod <lb/>
            post eorum mortem Romanum tantum creuit imperium, cum<lb n="10"/>
            illi aput inferos causas suas agant? utrum bonas an malas, <lb/>
            ad rem praesentem non pertinet. Hoc autem de omnibus intellegendum <lb/>
            est, qui per ipsum imperium (quamuis decedentibus <lb/>
            succedentibusque mortalibus in longa spatia protendatur) <lb/>
            paucis diebus uitae suae cursim raptimque transierunt, actuum<lb n="15"/>
            suorum sarcinas baiulantes. Sin uero etiam ipsa breuissimi <lb/>
            temporis beneficia deorum adiutorio tribuenda sunt, non parum <lb/>
            adiuti sunt illi gladiatores: seruilis condicionis uincla ruperunt, <lb/>
            fugerunt, euaserunt, exercitum magnum et fortissimum collegerunt, <lb/>
            oboedientes regum suorum consiliis et iussis multum <lb n="20"/>
            Romanae celsitudini metuendi et aliquot Romanis imperatoribus <lb/>
            insuperabiles multa ceperunt, potiti sunt uictoriis plurimis, <lb/>
            usi uoluptatibus quibus uoluerunt, quod suggessit libido <lb/>
            fecerunt, postremo donec uincerentur, quod difficillime factum <lb/>
            est, sublimes regnantesque uixerunt. Sed ad maiora ueniamus.

<note type="footnote"> 2 artibusque C2 3 diu <hi rend="italic">sup. lin</hi>. 4 diuturnat<foreign xml:lang="grc">̣</foreign>a<foreign xml:lang="grc">̣</foreign> A; diurna (J1 5 ad- <lb/>
            <hi rend="italic">iubant LA</hi> 7 unoquoquo A 10 crebit <hi rend="italic">L</hi> 16 uaiulantes L A brebiss. <lb/>
            <hi rend="italic">LCl</hi> 18 gladiatores : senilis <hi rend="italic">sic scripsi secundum L A C\' b1p</hi> <lb/>
            glad., qui seru. <hi rend="italic">02</hi> (qui <hi rend="italic">m. 2 in marg.), rell. v Domb</hi>. 20 reg/um, <hi rend="italic">eras</hi>. <lb/>
            n, <hi rend="italic">C</hi> 21 aliquod <hi rend="italic">01 e</hi> 22 coeperant <hi rend="italic">C</hi> pofltiti <hi rend="italic">e</hi> 23 liuido <hi rend="italic">L</hi> A <lb/>
            24 est factum v 25 ad maiora ueniamus. Iustinus qui graecam uel <lb/>
            <hi rend="italic">m. 2 in marg. inf. C</hi> </note> <lb n="25"/>
            
<pb n="169"/>
            
</p></div><div n="6" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title type="sub">CAPUT  VI. </title></ab><ab><title type="sub">De cupiditate Nini regis, qui ut latius dominaretur primus intulit bella finitimis. </title></ab><p rend="script">Iustinus, qui Graecam uel potius peregrinam Trogum Pompeium <lb/>
            secutus non Latine tantum, sicut ille, uerum etiam <lb n="5"/>
            breuiter scripsit historiam, opus librorum suorum sic incipit: <lb/>
            \'Principio rerum gentium nationumque imperium penes reges <lb/>
            erat, quos ad fastigium huius maiestatis non ambitio popularis, <lb/>
            sed spectata inter bonos moderatio prouehebat. Populi nullis <lb/>
            legibus tenebantur [arbitria principum pro legibus erant]; <lb n="10"/>
            fines imperii tueri magis quam proferre mos erat; intra suam <lb/>
            cuique patriam regna finiebantur. Primus omnium Ninus rex <lb/>
            Assyriorum ueterem et quasi auitum gentibus morem noua <lb/>
            imperii cupiditate mutauit. Hic primus intulit bella finitimis <lb/>
            et rudes adhuc ad resistendum populos ad terminos usque <lb n="15"/>
            Libyae perdomuit.\' Et paulo post: \'Ninus, inquit, magnitudinem <lb/>
            quaesitae dominationis continua possessione firmauit. Domitis <lb/>
            igitur proximis cum accessione uirium fortior ad alios transiret <lb/>
            et proxima quaeque uictoria instrumentum sequentis esset, <lb/>
            totius Orientis populos subegit\'. Qualibet autem fide rerum <lb n="20"/>
            uel iste uel Trogus scripserit (nam quaedam illos fuisse <lb/>
            mentitos aliae fideliores litterae ostendunt), constat tamen et <lb/>
            inter alios scriptores regnum Assyriorum a Nino rege fuisse <lb/>
            longe lateque porrectum. Tam diu autem perseuerauit, ut <lb/>
            Romanum nondum sit eius aetatis. Nam sicut scribunt, qui <lb n="25"/>
            chronicam historiam persecuti sunt, mille ducentos et quadraginta <lb/>
            annos ab anno primo, quo Ninus regnare coepit, permansit <lb/>
            hoc regnum, donec transferretur ad Medos. Inferre <lb/>
            autem bella finitimis et in cetera inde procedere ac populos

<note rend="script" type="footnote"> 3 bellam <hi rend="italic">p</hi> 10 [arbitria ... erant] <hi rend="italic">om. codd. praeter ql, in quo m. <lb/>
             rec. uerba uncia inclusa sunt</hi> 11 finis <hi rend="italic">a</hi> proferre, <hi rend="italic">in marg</hi>. extenh <lb/>
            <lb/>
            dere, A 12 minus <hi rend="italic">et sic l. 16 01</hi> 13 abitum <hi rend="italic">L</hi> AI; abitum AS <lb/>
            16 perdomuit. et paulo <hi rend="italic">m. 2 in marg</hi>. A 19 et <hi rend="italic">sup. lin. LC</hi> 26 dugcentos <lb/>
            C 29 inde in cetera v </note> <lb/>
             
<pb n="170"/>
            sibi non molestos sola regni cupiditate conterere et subdere, <lb/>
            quid aliud quam grande latrocinium nominandum est? 
</p></div><div n="7" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title type="sub">CAPUT  VII. </title></ab><ab><title type="sub">An regna terrena inter profectus suos adque defectus deorum iuuentur uel deserantur auxilio. </title></ab><p rend="script">Si nullo deorum adiutorio tam magnum hoc regnum et <lb/>
            prolixum fuit, quare dis Romanis tribuitur Romanum regnum <lb/>
            locis amplum temporibusque diuturnum? Quaecumque enim <lb/>
            causa est illa, eadem est etiam ista. Si autem et illud deorum <lb/>
            adiutorio tribuendum esse contendunt, quaero quorum. Non<lb n="10"/>
            enim aliae gentes, quas Ninus domuit et subegit, alios tunc colebant <lb/>
            deos. Aut si proprios habuerunt Assyrii, quasi peritiores <lb/>
            fabros imperii construendi adque seruandi, numquidnam mortui <lb/>
            sunt, quando et ipsi imperium perdiderunt, aut mercede non <lb/>
            sibi reddita uel alia maiore promissa ad Medos transire maluerunt, <lb n="15"/>
            adque inde rursus ad Persas Cyro inuitante et aliquid <lb/>
            commodius pollicente? Quae gens non angustis Orientis finibus <lb/>
            post Alexandri Macedonis regnum magnum locis, sed breuissimum <lb/>
            tempore in suo regno adhuc usque perdurat. Hoc si <lb/>
            ita est, aut infideles di sunt, qui suos deserunt et ad hostes<lb n="20"/>
            transeunt (quod nec homo fecit Camillus, quando uictor et <lb/>
            expugnator aduersissimae ciuitatis Romam, cui uicerat, sensit <lb/>
            ingratam, quam tamen postea oblitus iniuriae, memor patriae, <lb/>
            a Gallis iterum liberauit), aut non ita fortes sunt, ut deos <lb/>
            esse fortes decet, qui possunt humanis uel consiliis uel uiribus <lb n="25"/>
            uinci; aut si, cum inter se belligerant, non di ab hominibus, <lb/>
            sed di ab aliis dis forte uincuntur, qui sunt quarumque <lb/>
            proprii ciuitatum: habent ergo et ipsi inter se inimicitias,

<note rend="script" type="footnote"> 2 latrocium C\' 4 profectoB <hi rend="italic">C</hi> 5 iuuentur <hi rend="italic">Cp;</hi> uel iuuentur <hi rend="italic">qv</hi> <lb/>
            8 temporibusque, que <hi rend="italic">sup. lin., L</hi> diurnum <hi rend="italic">Cl</hi> 9 et <hi rend="italic">sup. lin. L; <lb/>
            om. a</hi> 13 constituendi, <hi rend="italic">in marg</hi>. c<foreign xml:lang="grc">̄</foreign>struendi <hi rend="italic">e</hi> 14 mercedem <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            15 prom. maiore <hi rend="italic">v</hi> 17 agustis C\'*; augustis <hi rend="italic">el</hi> Orientis <hi rend="italic">om</hi>. a1 <lb/>
            UB <lb/>
            18 brebiss. <hi rend="italic">L</hi> 19 que <hi rend="italic">C</hi> 22 igsensit <hi rend="italic">C;</hi> senserit <hi rend="italic">e</hi> 24 liner. <hi rend="italic">L</hi> <lb/>
            25 possint At 26 se <hi rend="italic">om. OS</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="171"/>
            quas pro sua quisque parte suscipiunt. Non itaque deos suos <lb/>
            debuit colere ciuitas magis quam alios, a quibus adiuuarentur <lb/>
            sui. Postremo quoquo modo se habeat deorum iste uel transitus <lb/>
            uel fuga, uel migratio uel in pugna defectio, nondum <lb/>
            illis temporibus adque in illis terrarum partibus Christi nomen <lb n="5"/>
            fuerat praedicatum, quando illa regna per ingentes clades <lb/>
            bellicas amissa adque translata sunt. Nam post mille ducentos <lb/>
            et quod excurrit annos, quando regnum Assyriis ablatum est, <lb/>
            si iam ibi Christiana religio aliud regnum praedicaret aeternum <lb/>
            et deorum falsorum cultus sacrilegos inhiberet: quid aliud <lb n="10"/>
            illius gentis uani homines dicerent, nisi regnum, quod tam <lb/>
            diu conseruatum est, nulla alia causa nisi suis religionibus <lb/>
            desertis et illa recepta perire potuisse? In qua uoce uanitatis, <lb/>
            quae poterat esse, isti adtendant speculum suum, et similia <lb/>
            conqueri, si ullus in eis pudor est, erubescant. Quamquam <lb n="15"/>
            Romanum imperium adflictum est potius quam mutatum, quod <lb/>
            et aliis ante Christi nomen temporibus ei contigit et ab illa <lb/>
            est adflictione recreatum, quod nec istis temporibus desperandum <lb/>
            est. Quis enim de hac re nouit uoluntatem Dei? 
</p></div><div n="8" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title type="sub">CAPUT  VIII. </title></ab><ab><title type="sub">Quorum deorum praesidio putent Romani imperium suum auctum adque seruatum, cum singulis uix singularum rerum tuitionem committendam esse crediderint. </title></ab><p rend="script">Deinde quaeramus, si placet, ex tanta deorum turba, quam <lb n="25"/>
            Romani colebant, quem potissimum uel quos deos credant

<note rend="script" type="footnote"> 1 utique <hi rend="italic">C, fortasse recte</hi> 2 debait <hi rend="italic">superscripto</hi> ulla <hi rend="italic">a</hi> 3 posttremo <lb/>
            <hi rend="italic">L A</hi> 4 migratio <hi rend="italic">LA1pqƒv;</hi> i migratio C1; emigratio <hi rend="italic">As Cz a b <lb/>
            deak Domb</hi> 5 in <hi rend="italic">om. q</hi> 6 pertingentes <hi rend="italic">C</hi> clades bell. <hi rend="italic">L</hi> A; <lb/>
            bell. clades <hi rend="italic">C reM. v</hi> 7 sq. Nam post (// /ost <hi rend="italic">quattuor rescissis litteria<lb/>
             L)</hi> — si iam ibi <hi rend="italic">LAp;</hi> Nam si post-iam ibi <hi rend="italic">C rell. v Domb</hi>. <lb/>
            8 quot <hi rend="italic">C2 e;</hi> quod <hi rend="italic">m</hi>. 2 <hi rend="italic">in</hi> quatuor <hi rend="italic">corr. deleto sequente</hi> excurrit a <lb/>
            11 gentis illius <hi rend="italic">v</hi> bani <hi rend="italic">L</hi> A 15 eruuesc. <hi rend="italic">L</hi> It&gt; aBictuln <hi rend="italic">L</hi> At <lb/>
            19 nobit <hi rend="italic">L</hi> A 21 putant <hi rend="italic">p</hi>. </note> <lb/>
             
<pb n="172"/>
            illud imperium dilatasse adque seruasse. Neque enim in hoc <lb/>
            tam praeclaro opere et tantae plenissimo dignitatis audent <lb/>
            aliquas partes deae Cluacinae tribuere aut V olupiae, quae a <lb/>
            uoluptate appellata est, aut Lubentinae, cui nomen est a <lb/>
            libidine, aut Vaticano, qui infantum uagitibus praesidet,<lb n="5"/>
            aut Cuninae, quae cunas eorum administrat. Quando autem <lb/>
            possunt uno loco libri huius commemorari omnia nomina <lb/>
            deorum et dearum, quae illi grandibus uoluminibus uix conprehendere <lb/>
            potuerunt singulis rebus propria dispertientes officia <lb/>
            numinum? Nec agrorum munus uni alicui deo committendum<lb n="10"/>
            arbitrati sunt, sed rura deae Rusinae, iuga montium deo <lb/>
            Iugatino; collibus deam Collatinam, uallibus Valloniam praefecerunt. <lb/>
            Nec saltem potuerunt unam Segetiam talem inuenire, <lb/>
            cui semel segetes commendarent, sed sata frumenta, quamdiu <lb/>
            sub terra essent, praepositam uoluerunt habere deam Seiam;<lb n="15"/>
            cum uero iam essent super terram et segetem facerent, deam <lb/>
            Segetiam; frumentis uero collectis adque reconditis, ut tuto <lb/>
            seruarentur, deam Tutilinam praeposuerunt. Cui non sufficere <lb/>
            uideretur illa Segetia, quamdiu seges ab initiis herbidis usque <lb/>
            ad aristas aridas perueniret? Non tamen satis fuit hominibus <lb n="20"/>
            deorum multitudinem amantibus, ut anima misera daemoniorum <lb/>
            turbae prostitueretur, unius Dei ueri castum dedignata <lb/>
            conplexum. Praefecerunt ergo Proserpinam frumentis germinantibus, <lb/>
            geniculis nodisque culmorum deum Nodutum, inuolumentis <lb/>
            folliculorum deam Volutinam; cum folliculi patescunt,<lb n="25"/>
            ut spica exeat, deam Patelanam, cum segetes nouis aristis <lb/>
            aequantur, quia ueteres aequare hostire dixerunt, deam

<note rend="script" type="footnote"> 2 et <hi rend="italic">om. C1</hi> plenissimo, 0 <hi rend="italic">m</hi>. 2 in g <hi rend="italic">mutat., C</hi> 3 cluacinae <lb/>
            <hi rend="italic">ZA\'C\'d;</hi> clouac. <hi rend="italic">e;</hi> Cloacinae <hi rend="italic">A2abpqv</hi> 4 luneotinae <hi rend="italic">LA;</hi> Iubent. <lb/>
            <hi rend="italic">abp1;</hi> lndentinae <hi rend="italic">a;</hi> libentinae <hi rend="italic">dep2qv</hi> 5 uagitano <hi rend="italic">a</hi> uatigibue <hi rend="italic">C\'</hi> <lb/>
            8 et <hi rend="italic">codd.;</hi> ant <hi rend="italic">qv</hi> grandi////b\' <hi rend="italic">C</hi> 10 nominum <hi rend="italic">01</hi> uni <hi rend="italic">ont. C\'</hi> <lb/>
            14 simul e2 18 reseruar. <hi rend="italic">C</hi> tullinam <hi rend="italic">Cl;</hi> tutelinam a; tutilenam <hi rend="italic">q</hi> <lb/>
            22 uerum <hi rend="italic">C</hi> 24 nodatum <hi rend="italic">LA CI bl Domb.;</hi> nodotum <hi rend="italic">0.2 b2 t ;</hi> nudutum <lb/>
            <hi rend="italic">d;</hi> nodatum <hi rend="italic">a q; noditium p (cf. infra p. 156, 15. 161, 19)</hi> 26 patelanam <lb/>
            <hi rend="italic">L2 A ad p v;</hi> patelinam <hi rend="italic">Lx a;</hi> patelenam e nobis <hi rend="italic">L</hi> A 27 hostire-hostilinam <lb/>
            <hi rend="italic">p;</hi> ostire—ostil. <hi rend="italic">L LAC a b deqk f</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="173"/>
            Hostilinam; florentibus frumentis deam Floram, lactescentibus deum <lb/>
            Lacturnum, maturescentibus deam Matutam; cum runcantur, <lb/>
            id est a terra auferuntur, deam Runcinam. Nec omnia commemoro, <lb/>
            quia me piget quod illos non pudet. Haec autem <lb/>
            paucissima ideo dixi, ut intellegeretur nullo modo eos dicere <lb n="5"/>
            audere ista numina imperium constituisse auxisse conseruasse <lb/>
            Romanum, quae ita suis quaeque adhibebantur officiis, ut nihil <lb/>
            uniuersum uni alicui crederetur. Quando ergo Segetia curaret <lb/>
            imperium, cui curam gerere simul et segetibus et arboribus <lb/>
            non licebat? Quando de armis Cunina cogitaret, cuius praepositura <lb n="10"/>
            paruulorum cunas non permittebatur excedere? Quando <lb/>
            Nodutus adiuuaret in bello, qui nec ad folliculum spicae, sed <lb/>
            tantum ad nodum geniculi pertinebat? Unum quisque domui <lb/>
            suae ponit ostiarium, et quia homo est, omnino sufficit: tres <lb/>
            deos isti posuerunt, Forculum foribus, Cardeam cardini, Limentinum <lb n="15"/>
            limini. Ita non poterat Forculus simul et cardinem <lb/>
            limenque seruare. 
</p></div><div n="9" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title type="sub">CAPUT  VIIII. </title></ab><ab><title type="sub">An imperii Romani amplitudo et diuturnitas Ioui fuerit adscribenda, quem summum deum cultores ipsius opinantur. </title></ab><p rend="script">Omissa igitur ista turba minutorum deorum uel aliquantum <lb/>
            intermissa officium maiorum deorum debemus inquirere, quo <lb/>
            Roma tam magna facta est, ut tam diu tot gentibus imperaret. <lb/>
            Nimirum ergo Iouis hoc opus est. Ipsum enim deorum <lb n="25"/>
            omnium dearumque regem uolunt: hoc eius indicat sceptrum, <lb/>
            hoc in alto colle Capitolium. De isto deo quamuis a poeta <lb/>
            dictum conuenientissime praedicant: <lb/>
            Ionis omnia plena.

<note type="footnote"> 29 Verg. Ecl. 3, 60 </note>

<note rend="script" type="footnote"> tu <lb/>
            7 athib. <hi rend="italic">L</hi> A 10 praepofituta <hi rend="italic">C</hi> 12 nodotus <hi rend="italic">L</hi> A <hi rend="italic">ab dep q;</hi> nodus a <lb/>
            13 unus <hi rend="italic">e a2 b2 e</hi> domui <hi rend="italic">LA</hi><hi rend="italic">ab2epqv;</hi> domi <hi rend="italic">C bi d Domb,</hi> 15 cardeam <lb/>
            <hi rend="italic">LAC a b2 de p q v;</hi> carneam <hi rend="italic">b1k1ƒ</hi> 26 iobis <hi rend="italic">L</hi> A 26 regem <lb/>
            <hi rend="italic">codd.;</hi> regem esse v eius] enim <hi rend="italic">q</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="174"/>
            Hunc Varro credit etiam ab his coli, qui unum Deum solum <lb/>
            sine simulacro colunt, sed alio nomine nuncupari. Quod si <lb/>
            ita est, quur tam male tractatus est Romae, sicut quidem et <lb/>
            in ceteris gentibus, ut ei fieret simulacrum? Quod ipsi etiam <lb/>
            Varroni ita displicet, ut, cum tantae ciuitatis peruersa consuetudine <lb n="5"/>
            premeretur, nequaquam tamen dicere et scribere dubitaret, <lb/>
            quod hi, qui populis instituerunt simulacra, et metum <lb/>
            demserunt et errorem addiderunt. 
</p></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>