<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa003.opp-lat3:3.1-3.9</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa003.opp-lat3:3.1-3.9</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa003.opp-lat3"><div n="3" subtype="book" type="textpart"><div n="1" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title>CAPUT I. </title></ab><ab><title type="sub">De aduersitatibus, quas solas mali metuunt et quas semper passus est mundus, cum deos coleret. </title></ab><p rend="script">Iam satis dictum arbitror de morum malis et animorum, <lb/>
            quae praecipue cauenda sunt, nihil deos falsos populo cultori <lb/>
            suo, quo minus eorum malorum aggere premeretur, subuenire <lb/>
            curasse, sed potius, ut maxime premeretur, egisse. Nunc de <lb/>
             illis malis uideo dicendum, quae sola isti perpeti nolunt, <lb n="15"/>
            qualia sunt fames morbus, bellum exspoliatio, captiuitas trucidatio, <lb/>
            et si qua similia iam in primo libro commemorauimus. <lb/>
            Haec enim sola mali deputant mala, quae non faciunt malos; <lb/>
            nec erubescunt inter bona, quae laudant, ipsi mali esse qui <lb/>
             laudant, magisque stomachantur, si uillam malam habeant, <lb n="20"/>
            quam si uitam, quasi hoc sit hominis maximum bonum, <lb/>
            habere bona omnia praeter se ipsum. Sed neque talia mala, <lb/>
            quae isti sola formidant, di eorum, quando ab eis libere colebantur, <lb/>
            ne illis acciderent obstiterunt. Cum enim uariis per

<note rend="script" type="footnote"> 1 qu<foreign xml:lang="grc">̣</foreign>a<foreign xml:lang="grc">̣</foreign>m<foreign xml:lang="grc">̣</foreign>quam A 2 contem/nere, p <hi rend="italic">eras., C</hi> 5 uideuimus <hi rend="italic">L</hi> A <lb/>
            CONTRA PAGANOS I EXP. LIB. II. INC. LIB. III. <hi rend="italic">L</hi> A AVR. A V- <lb/>
            _o <lb/>
            GVSTINI EPI 1 CONTRA PAGANVS I DE CIVITATE DI FINIT , LIBER <lb/>
            n. INC LIB. III. <hi rend="italic">C</hi> 9 solas <hi rend="italic">C;</hi> soH <hi rend="italic">pqv Domb</hi>. II et <hi rend="italic">om</hi>. A1 <lb/>
            16 bella <hi rend="italic">e</hi> 17 commemorabimus <hi rend="italic">Cl</hi> 19 eruuescunt L A • quaema<foreign xml:lang="grc">̣</foreign>landant <lb/>
            <hi rend="italic">C</hi> 20 hi stomach., hi m. <hi rend="italic">2 sup. lin., C</hi> 22 praeter <hi rend="italic">om. e</hi> <lb/>
            se ipsum non, non <hi rend="italic">m. &lt;3 sup. tin., e</hi> 23 coleuantur <hi rend="italic">L</hi> 14 per diuersa <lb/>
            <hi rend="italic">mea.;</hi> per diu. loca v </note> <lb/>
             
<pb n="110"/>
            diuersa temporibus ante aduentum Redemtoris nostri innumerabilibus <lb/>
            nonnullisque etiam incredibilibus cladibus genus <lb/>
            contereretur humanum, quos alios quam istos deos mundus <lb/>
            colebat, excepto uno populo Hebraeo et quibusdam extra <lb/>
            ipsum populum, ubicumque gratia diuina digni occultissimo <lb n="5"/>
            adque iustissimo Dei iudicio fuerunt? Verum ne nimis longum <lb/>
            faciam, tacebo aliarum usquequaque gentium mala grauissima: <lb/>
            quod ad Romam pertinet Romanumque imperium tantum loquar, <lb/>
            id est ad ipsam proprie ciuitatem et quaecumque illi terrarum <lb/>
            uel societate coniunctae uel condicione subiectae sunt, quae<lb n="10"/>
            sint perpessae ante aduentum Christi, cum iam ad eius quasi <lb/>
            corpus rei publicae pertinerent. 
</p></div><div n="2" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title type="sub">CAPUT  II. </title></ab><ab><title type="sub">An di, qui et a Romanis et a Graecis similiter colebantur, causas habuerint, quibus Ilium paterentur exscindi. </title></ab><p rend="script">Primum ipsa Troia uel Ilium, unde origo est populi Romani, <lb/>
            (neque enim praetereundum aut dissimulandum est, quod et <lb/>
            in primo libro adtigi) eosdem habens deos et colens quur a <lb/>
            Graecis uictum, captum adque deletum est? Priamo, inquiunt, <lb n="20"/>
            sunt reddita Laomedontea paterna periuria\'. Ergo uerum est, <lb/>
            quod Apollo adque Neptunus eidem Laomedonti mercennariis <lb/>
            operibus seruierunt? Illis quippe promisisse mercedem falsumque <lb/>
            iurasse perhibetur. Miror Apollinem nominatum diuinatorem <lb/>
            in tanto opificio laborasse nescientem quod Laomedon <lb n="25"/>
            fuerat promissa negaturus. Quamquam nec ipsum Neptunum, <lb/>
            patruum eius, fratrem Iouis, regem maris, decuit ignarum

<note type="footnote"> 20 Verg. Aen. IIII, 542. Georg. I, 502 </note>

<note rend="script" type="footnote"> 1 ante adu. red. oMn. bl innumerauilibus <hi rend="italic">L</hi> 6 ne nimis <hi rend="italic">LApa;</hi> <lb/>
            ni <lb/>
            nemis <hi rend="italic">C;</hi> ne nimium <hi rend="italic">ab dec Domb</hi>. 8 pertine/t, n <hi rend="italic">eras., L</hi> 9 illi <lb/>
            <hi rend="italic">om</hi>. al 10 quae sunt at 19 a <hi rend="italic">om</hi>. A1 21. 22 laumed. <hi rend="italic">L</hi> At <hi rend="italic">sed <lb/>
            iidem infra</hi> laomed. <hi rend="italic">habent</hi> laomedontaea painaqui iulia et; laomedontaeae <lb/>
            patnueque iniuriae <hi rend="italic">es</hi> 24 apollonem Cl 27 iobis <hi rend="italic">L</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="111"/>
            esse futurorum. Nam hunc Homerus de stirpe Aeneae, a cuius <lb/>
            posteris [condita] Roma est, cum ante illam urbem conditam <lb/>
            idem poeta fuisse dicatur, inducit magnum aliquid diuinantem, <lb/>
            quem etiam nube rapuit, ut dicit, ne ab Achille occideretur, <lb/>
<quote><l>cuperet cum uertere ab imo, </l><lb n="5"/></quote>

            quod aput Vergilium confitetur, <lb/>

<quote><l>Structa suis manibus periurae moenia Troiae. </l><lb/></quote>

            Nescientes igitur tanti di, Neptunus et Apollo, Laomedontem <lb/>
            sibi negaturum esse mercedem, structores moenium Troianorum <lb/>
            gratis et ingratis fuerunt. Videant ne grauius sit tales deos <lb n="10"/>
            credere quam dis talibus peierare. Hoc enim nec ipse Homerus <lb/>
            facile credidit, qui Neptunum quidem contra Troianos, <lb/>
            Apollinem autem pro Troianis pugnantem facit, cum illo <lb/>
            periurio ambos fabula narret offensos. Si igitur fabulis credunt, <lb/>
            erubescant talia colere numina; si fabulis non credunt, non <lb n="15"/>
            obtendant Troiana periuria, aut mirentur deos periuria punisse <lb/>
            Troiana, amasse Romana. Unde enim coniuratio Catilinae in <lb/>
            tanta tamque corrupta ciuitate habuit etiam eorum grandem <lb/>
            copiam, quos manus adque lingua periurio aut sanguine <lb/>
            ciuili alebat? Quid enim aliud totiens senatores corrupti in <lb n="20"/>
            iudiciis, totiens populus in suffragiis uel in quibusque causis, <lb/>
            quae aput eum contionibus agebantur, nisi etiam peierando <lb/>
            peccabant? Namque corruptissimis moribus ad hoc mos <lb/>
            iurandi seruabatur antiquus, non ut ab sceleribus metu religionis <lb/>
            prohiberentur, sed ut periuria quoque sceleribus ceteris <lb n="25"/>
            adderentur.

<note type="footnote"> 1 n. XX, 302 sqq. 5 Aen. V, 810 sq. 17 Sall. Cat. 14, 1. 3 </note>

<note rend="script" type="footnote"> 2 condita <hi rend="italic">om. LACabepqakf;</hi> condita Roma est <hi rend="italic">v Domb.;</hi> roma <lb/>
            cond. est <hi rend="italic">d</hi> conditam <hi rend="italic">om. ql</hi> 4 acchille <hi rend="italic">L</hi> A occidatur <hi rend="italic">L\'</hi> <lb/>
            5 cum uertere A\'; conuertere As 9 //negaturum <hi rend="italic">C2;</hi> generaturum <hi rend="italic">Cx</hi> <lb/>
            10 uideant//ne, ur (?) <hi rend="italic">eras., C</hi> 11 perierare <hi rend="italic">C;</hi> pierare <hi rend="italic">d</hi> 14 ambo A <lb/>
            15 eruuesc. <hi rend="italic">L</hi> nomina Cl 16 peiuria <hi rend="italic">utroque loco L</hi> A 20 ciuilia <hi rend="italic">e</hi> <lb/>
            aliud <hi rend="italic">om. al II</hi> 21 quibus, <hi rend="italic">omisso</hi> que, <hi rend="italic">C;</hi> quibuscumque <hi rend="italic">d</hi> 22 contentionibua <lb/>
            <hi rend="italic">d</hi> ageuantur <hi rend="italic">L</hi> perierando <hi rend="italic">C</hi> 23 peccauant <hi rend="italic">L</hi> <lb/>
            24 seruauatur <hi rend="italic">L</hi> antiqua <hi rend="italic">Lt;</hi> antiqu us, i <hi rend="italic">eraso,</hi> A </note> 
<pb n="112"/>
            
</p></div><div n="3" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title type="sub">CAPUT  III. </title></ab><ab><title type="sub">Non potuisse offendi deos Paridis adulterio, quod inter ipsos traditur frequentatum. </title></ab><p rend="script">Nulla itaque causa est, quare di, quibus, ut dicunt, steterat <lb/>
            illud imperium, cum a Graecis praeualentibus probentur uicti, <lb/>
            Troianis peierantibus fingantur irati. Nec adulterio Paridis, <lb/>
            ut rursus a quibusdam defenduntur, ut Troiam desererent, <lb/>
            suscensuerunt. Auctores enim doctoresque peccatorum esse <lb/>
            adsolent, non ultores. \'Urbem Romam, inquit Sallustius, sicuti <lb/>
            ego accepi, condidere adque habuere initio Troiani, qui Aenea<lb n="10"/>
            duce profugi sedibus incertis uagabantur\'. Si ergo adulterium <lb/>
            Paridis uindicandum numina censuerunt, aut magis in Romanis <lb/>
            aut certe etiam in Romanis puniendum fuit, quia Aeneae <lb/>
            mater hoc fecit. Sed quo modo in illo illud flagitium oderant, <lb/>
            qui in sua socia Venere non oderant (ut alia omittam) quod<lb n="15"/>
            cum Anchise commiserat, ex quo Aenean pepererat? An quia <lb/>
            illud factum est indignante Menelao, illud autem concedente <lb/>
            Vulcano? Di enim, credo, non zelant coniuges suas usque <lb/>
            adeo, ut eas etiam cum hominibus dignentur habere communes. <lb/>
            Inridere fabulas fortassis existimor nec grauiter agere tanti <lb n="20"/>
            ponderis causam. Non ergo credamus, si placet, Aenean esse <lb/>
            Veneris filium: ecce concedo, si nec Romulum Martis. Si <lb/>
            autem illud, quur non et illud? An deos [fas est] hominibus <lb/>
            feminis, mares autem homines deabus misceri nefas? Dura <lb/>
            uel potius non credenda condicio, quod ex iure Veneris in

<note type="footnote"> 5 Aen. II, 352 9 Cat. 6 </note>

<note rend="script" type="footnote"> 3 tradetur <hi rend="italic">C1</hi> 5 prouentur <hi rend="italic">L</hi> A 6 perierantibus <hi rend="italic">Cd</hi> 7 desereret <lb/>
            <hi rend="italic">L1;</hi> deserent//, A 9 non <hi rend="italic">sup. lin. C</hi> 10 accipi <hi rend="italic">C</hi> quia enea <hi rend="italic">d</hi> <lb/>
            aeneadace <hi rend="italic">C</hi> 11 incertis sedibus e t) uagauantur LA 12 Romanis] <lb/>
            troianis <hi rend="italic">ezpz a2;</hi> troianis r<foreign xml:lang="grc">ο̣</foreign>m<foreign xml:lang="grc">̣</foreign>a<foreign xml:lang="grc">̣</foreign>n<foreign xml:lang="grc">̣ι̣</foreign>s<foreign xml:lang="grc">̣</foreign> <hi rend="italic">a b</hi> 14 ullo <hi rend="italic">L1 e;</hi> illo A 16 ex <lb/>
            , <lb/>
            qua A 17 illud autem <hi rend="italic">L</hi><hi rend="italic">Aab</hi><hi rend="italic">dep</hi><hi rend="italic">qkv;</hi> autem <hi rend="italic">om. af Domb</hi>. <lb/>
            18 uulgano <hi rend="italic">d</hi> 20 fauulas <hi rend="italic">L</hi> A 21 fuisse At 22 si nec <hi rend="italic">e</hi> 23 ilIumillum <lb/>
            <hi rend="italic">p</hi> fas est <hi rend="italic">om. L LAdepak</hi><hi rend="italic">f;</hi> fas est <hi rend="italic">Caqv Domb</hi>. 24 feminis <lb/>
            licitum est <hi rend="italic">d</hi> </note> <lb n="25"/>
             
<pb n="113"/>
            concubitu Marti licuit, hoc in iure suo ipsi Veneri non licere. <lb/>
            At utrumque firmatum est auctoritate Romana. Neque enim <lb/>
            minus credidit recentior Caesar auiam Venerem quam patrem <lb/>
            antiquior Romulus Martem. 
</p></div><div n="4" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title type="sub">CAPUT  IIII. </title></ab><ab><title type="sub">De sententia Varronis, qua utile esse dixit, ut se homines dis genitos mentiantur. </title></ab><p>Dixerit aliquis: Itane tu ista credis? Ego uero ista non <lb/>
            credo. Nam et uir doctissimus eorum Varro falsa haec esse, <lb/>
            quamuis non audacter neque fidenter, paene tamen fatetur. <lb n="10"/>
            Sed utile ciuitatibus esse dicit, ut se uiri fortes, etiamsi <lb/>
            falsum sit, dis genitos esse credant, ut eo modo animus <lb/>
            humanus uelut diuinae stirpis fiduciam gerens res magnas <lb/>
            adgrediendas praesumat audacius, agat uehementius et ob hoc <lb/>
            inpleat ipsa securitate felicius. Quae Varronis sententia expressa, <lb n="15"/>
            ut potui, meis uerbis cernis quam latum locum aperiat <lb/>
            falsitati, ubi intellegamus plura iam sacra et quasi religiosa <lb/>
            potuisse confingi, ubi putata sunt ciuibus etiam de ipsis dis <lb/>
            prodesse mendacia. 
</p></div><div n="5" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title type="sub">CAPUT  V. </title></ab><ab><title type="sub">Non probari quod di adulterium Paridis punierint, quod in Romuli matre non ulti sunt. </title></ab><p rend="script">Sed utrum potuerit Venus ex concubitu Anchisae Aenean <lb/>
            parere uel Mars ex concubitu filiae Numitoris Romulum <lb/>
            gignere, in medio relinquamus. Nam paene talis quaestio etiam

<note rend="script" type="footnote"> 2 Ad <hi rend="italic">V</hi> 3 abiam <hi rend="italic">L</hi> A 4 martem, rt <hi rend="italic">tn. 2 in ras., C</hi> 7 diis <lb/>
            gen. d<hi rend="italic">pqv;</hi> diigenitos <hi rend="italic">C</hi> 9 barro <hi rend="italic">L</hi> A 11 ciuitatibus (cibit. <hi rend="italic">L)</hi> esse <lb/>
            <hi rend="italic">Ll</hi> A; esse ciuit. <hi rend="italic">L1 C rell. v</hi> 12 credat <hi rend="italic">Ll</hi> 14 agred. <hi rend="italic">L</hi> 15 felim <lb/>
            <lb/>
            cius. Quae] feliciusque <hi rend="italic">L I</hi> At <hi rend="italic">d</hi> barronis <hi rend="italic">L</hi> A* 16 qua <hi rend="italic">C</hi> 17 ubi <lb/>
            <hi rend="italic">LAabdepqakf;</hi> ut ibi <hi rend="italic">C v Dornb</hi>. plura iamJ \'malim plurima\' <lb/>
            <hi rend="italic">Domb</hi>. quasi <hi rend="italic">ont. a</hi> 18 cibibus <hi rend="italic">L</hi> A 21 punierunt <hi rend="italic">p</hi> 22 in matre <lb/>
            rit <lb/>
            rom. <hi rend="italic">p</hi> 23 potue <hi rend="italic">L</hi> concuuitu <hi rend="italic">L</hi> A anchisis <hi rend="italic">usque ad</hi> concubitu <lb/>
            in <hi rend="italic">marg. e2</hi> 24 cubitu <hi rend="italic">Ct</hi> 25 in <hi rend="italic">om</hi>. el </note>

<note type="footnote"> XXXX Ang, opera Sectio V pars I. </note>

<note type="footnote"> 8 </note> <lb n="25"/>
             
<pb n="114"/>
            de scripturis nostris oboritur, qua quaeritur, utrum praeuaricatores <lb/>
            angeli cum filiabus hominum concubuerint, unde <lb/>
            natis gigantibus, hoc est nimium grandibus ac fortibus uiris, <lb/>
            tunc terra conpleta est. Proinde ad utrumque interim modo <lb/>
            nostra disputatio referatur. Si enim uera sunt, quae aput illos<lb n="5"/>
            de matre Aeneae et de patre Romuli lectitantur, quo modo <lb/>
            possunt dis adulteria displicere hominum, quae in se ipsis <lb/>
            concorditer ferunt? Si autem falsa sunt, ne sic quidem possunt <lb/>
            irasci ueris adulteriis humanis, qui etiam falsis delectantur <lb/>
            suis. Huc accedit, quoniam, si illud de Marte non creditur,<lb n="10"/>
            ut hoc quoque de Venere non credatur, nullo diuini concubitus <lb/>
            obtentu matris Romuli causa defenditur. Fuit autem <lb/>
            sacerdos illa Vestalis, et ideo di magis in Romanos sacrilegum <lb/>
            illud flagitium quam in Troianos Paridis adulterium uindicare <lb/>
            debuerunt. Nam et ipsi Romani antiqui in stupro detectas<lb n="15"/>
            Vestae sacerdotes uiuas etiam defodiebant, adulteras autem <lb/>
            feminas, quamuis aliqua damnatione, nulla tamen morte plectebant: <lb/>
            usque adeo grauius quae putabant adyta diuina quam <lb/>
            humana cubilia uindicabant. 
</p></div><div n="6" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title type="sub">CAPUT  VI. </title></ab><ab><title type="sub">De parricidio Romuli, quod di non uindicarunt. </title></ab><p rend="script">Aliud adicio, quia, si peccata hominum illis numinibus <lb/>
            displicerent, ut offensi Paridis facto desertam Troiam ferro <lb/>
            ignibusque donarent, magis eos contra Romanos moueret <lb/>
            Romuli frater occisus quam contra Troianos Graecus maritus <lb n="25"/>
            inlusus; magis inritaret parricidium nascentis quam regnantis

<note type="footnote"> 3 Gen. 6, 4 </note>

<note rend="script" type="footnote"> 2 hominum <hi rend="italic">sup. lin. L</hi> 3 hoc est <hi rend="italic">I</hi>. A; id est <hi rend="italic">C rell</hi>. v <hi rend="italic">Domb</hi>. <lb/>
            4 modo <hi rend="italic">om. L</hi> A1 7 adulteri 01 in se ipsis <hi rend="italic">L</hi> A <hi rend="italic">C ab dep qv;</hi> in <lb/>
            T <lb/>
            ipsis <hi rend="italic">Domb</hi>. 8 ne <hi rend="italic">L</hi> A <hi rend="italic">C ab dp ak;</hi> nec <hi rend="italic">eqfv</hi> 10 matfoe <hi rend="italic">L m. 1</hi> <lb/>
            tria <lb/>
            <hi rend="italic">corr</hi>. 11 benere <hi rend="italic">L</hi> A nullo igitur <hi rend="italic">d</hi> 12 obtentuma <hi rend="italic">C</hi> 13 illa <lb/>
            <hi rend="italic">I</hi>. A Ca <hi rend="italic">b dep q a k;</hi> ille <hi rend="italic">I;</hi> Syluia v 14 <hi rend="italic">et</hi> 23 paridi/s, i <hi rend="italic">eras., C</hi> <lb/>
            15 antiqui qui, qui <hi rend="italic">tn. 2 extra uersum, C</hi> 16 uibus <hi rend="italic">L</hi> 18 putauant <hi rend="italic">L</hi> <lb/>
            22 si <hi rend="italic">tM&lt;N.;</hi> si eo usque <hi rend="italic">v</hi> 26 nascentes C\' regnantes <hi rend="italic">01</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="115"/>
            adulterium ciuitatis. Nec ad causam, quam nunc agimus, <lb/>
            interest, utrum hoc fieri Romulus iusserit aut Romulus fecerit, <lb/>
            quod multi inpudentia negant, multi pudore dubitant, multi <lb/>
            dolore dissimulant. Nec nos itaque in ea re diligentius requirenda <lb/>
            per multorum scriptorum perpensa testimonia demoremur: <lb n="5"/>
            Romuli fratrem palam constat occisum, non ab hostibus, \' <lb/>
            non ab alienis. Si aut perpetrauit aut imperauit hoc Romulus, <lb/>
            magis ipse fuit Romanorum quam Paris Troianorum caput; <lb/>
            quur igitur Troianis iram deorum prouocauit ille alienae coniugis <lb/>
            raptor, et eorundem deorum tutelam Romanis inuitauit <lb n="10"/>
            iste sui fratris extinctor? Si autem illud scelus a facto imperioque <lb/>
            Romuli alienum est: quoniam debuit utique uindicari, <lb/>
            tota hoc illa ciuitas fecit, quod tota contemsit, et non iam <lb/>
            fratrem, sed patrem, quod est peius, occidit. Uterque enim <lb/>
            fuit conditor, ubi alter scelere ablatus non permissus est esse <lb n="15"/>
            regnator. Non est, ut arbitror, quod dicatur quid mali Troia <lb/>
            meruerit, ut eam di desererent, quo posset extingui, et quid <lb/>
            boni Roma, ut eam di inhabitarent, quo posset augeri; nisi <lb/>
            quod uicti inde fugerunt et se ad istos, quos pariter deciperent, <lb/>
            contulerunt; immo uero et illic manserunt ad eos more suo <lb n="20"/>
            decipiendos, qui rursus easdem terras habitarent, et hic easdem <lb/>
            artes fallaciae suae magis etiam exercendo maioribus honoribus <lb/>
            gloriati sunt. 
</p></div><div n="7" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title type="sub">CAPUT  VII. </title></ab><ab><title type="sub">De euersione Ilii, quod dux Marii Fimbria excidit. </title></ab><p rend="script">Certe enim ciuilibus iam bellis scatentibus quid miserum <lb/>
            commiserat Ilium, ut a Fimbria, Marianarum partium homine <lb/>
            pessimo, euerteretur, multo ferocius adque crudelius quam <lb/>
            olim a Graecis? Nam tunc et multi inde fugerunt et multi <lb/>
            captiuati saltem in seruitute uixerunt; porro autem Fimbria <lb n="30"/>
            prius edictum proposuit, ne cui parceretur, adque urbem

<note rend="script" type="footnote"> 1 ad <hi rend="italic">sup. lin. C</hi> 2 fieri <hi rend="italic">sup. lin. L</hi> 3 dubitant multi dolore <hi rend="italic">om</hi>. <lb/>
            e <lb/>
            As 8 capud Cl 14 peius est v 17 meruit <hi rend="italic">q a</hi> 28 uerter. <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            29 a <hi rend="italic">om</hi>. A 30 captiuitati <hi rend="italic">C</hi> saltim C d </note>

<note type="footnote"> 8* </note> <lb/>
             
<pb n="116"/>
            totam cunctosque in ea homines incendio concremauit. Hoc <lb/>
            meruit Ilium non a Graecis quos sua inritauerat iniquitate, <lb/>
            sed a Romanis quos sua calamitate propagauerat, dis illis <lb/>
            communibus ad haec repellenda nihil iuuantibus seu, quod <lb/>
            uerum est, nihil ualentibus. Numquid et tunc<lb n="5"/>
<quote><l>Abscessere omnes adytis arisque relictis </l><lb/><l>Di, </l><lb/></quote>

            quibus illud oppidum steterat post antiquos Graecorum ignes <lb/>
            ruinasque reparatum? Si autem abscesserant, causam requiro, <lb/>
            et oppidanorum quidem quanto inuenio meliorem, tanto deteriorem<lb n="10"/>
            deorum. Illi enim contra Fimbriam portas clauserant, <lb/>
            ut Syllae seruarent integram ciuitatem; hinc eos iratus incendit <lb/>
            uel potius penitus extinxit. Adhuc autem meliorum partium <lb/>
            ciuilium Sylla dux fuit, adhuc armis rem publicam recuperare <lb/>
            moliebatur; horum bonorum initiorum nondum malos euentus<lb n="15"/>
            habuit. Quid ergo melius ciues urbis illius facere potuerunt, <lb/>
            quid honestius, quid fidelius, quid Romana parentela dignius <lb/>
            quam meliori causae Romanorum ciuitatem seruare et contra <lb/>
            parricidam Romanae rei publicae portas claudere? At hoc eis <lb/>
            in quantum exitium uerterit, adtendant defensores deorum. <lb n="20"/>
            Deseruerint di adulteros Iliumque flammis Graecorum reliquerint, <lb/>
            ut ex eius cineribus Roma castior nasceretur: quur et <lb/>
            postea deseruerunt eandem ciuitatem Romanis cognatam, non <lb/>
            rebellantem aduersus Romam nobilem filiam, sed iustioribus eius <lb/>
            partibus fidem constantissimam piissimamque seruantem, eamque<lb n="25"/>
            delendam reliquerunt non Graecorum uiris fortibus, sed uiro <lb/>
            spurcissimo Romanorum? Aut si displicebat dis causa partium

<note rend="script" type="footnote">at <lb/>
            2 a Graecisl agris (= a graiis) <hi rend="italic">C</hi> 4 comomnibus Cl 6 adytisa/risque, <lb/>
            c <hi rend="italic">eras., C</hi> 7 Di <hi rend="italic">om. e</hi> 8 steterat <hi rend="italic">om. e</hi> 9 reparaturo cat <hi rend="italic">e</hi> <lb/>
            11 clauserunt <hi rend="italic">C</hi> 13 meliorem <hi rend="italic">C</hi> meliorum tunc <hi rend="italic">d</hi> 14 reciperare <hi rend="italic">V</hi> <lb/>
            15 initiQ e malus <hi rend="italic">C</hi> 16 urbis illius <hi rend="italic">LAp;</hi> illius urbis <hi rend="italic">C rell. v</hi> <lb/>
            18 seruare et] seruaret <hi rend="italic">L;</hi> seruare <hi rend="italic">omisso</hi> et A 1 19 Ad <hi rend="italic">Ce</hi> 20 eorum, <lb/>
            <hi rend="italic">in marg,</hi> deorfl, e 21 deseruerunt <hi rend="italic">a;</hi> deseruirent Ct <hi rend="italic">ylionque p</hi> <lb/>
            relinquerint <hi rend="italic">L</hi> A; reliquerunt a 22 ut taque <hi rend="italic">ad</hi> deseruerint <hi rend="italic">(sic) in. <lb/>
            marg. e</hi> 23 cognitam <hi rend="italic">C\'</hi> 26 relinquerunt <hi rend="italic">L</hi> A </note> <lb/>
             
<pb n="117"/>
            Syllanarum, cui seruantes urbem miseri portas clauserant: <lb/>
            quur eidem Syllae tanta bona promittebant et praenuntiabant? <lb/>
            An et hic agnoscuntur adulatores felicium potius quam infelicium <lb/>
            defensores? Non ergo Ilium etiam tunc, ab eis cum <lb/>
            desereretur, euersum est. Nam daemones ad decipiendum <lb n="5"/>
            semper uigilantissimi, quod potuerunt, fecerunt. Euersis quippe <lb/>
            et incensis omnibus cum oppido simulacris solum Mineruae <lb/>
            sub tanta ruina templi illius, ut scribit Liuius, integrum <lb/>
            stetisse perhibetur, non ut [diceretur] <lb/>

<quote><l>Di patrii, quorum semper sub numine Troia est, </l><lb n="10"/></quote>

            ad eorum laudem, sed ne diceretur: <lb/>


<quote><l>Excessere omnes adytis arisque relictis </l><lb/><l>Di, </l><lb/></quote>

            ad eorum defensionem. Illud enim posse permissi sunt, non <lb/>
            unde probarentur potentes, sed unde praesentes conuincerentur. <lb n="15"/>
            
</p></div><div n="8" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title type="sub">CAPUT  VIII. </title></ab><ab><title type="sub">An debuerit dis Iliacis Roma committi. </title></ab><p>,Dis itaque Iliacis post Troiae ipsius documentum qua <lb/>
            tandem prudentia Roma custodienda commissa est? Dixerit <lb/>
            quispiam iam eos Romae habitare solitos, quando expugnante <lb n="20"/>
            Fimbria cecidit Ilium. Unde ergo stetit Mineruae simulacrum? <lb/>
            Deinde, si aput Romam erant, quando Fimbria deleuit ilium, <lb/>
            fortasse aput Ilium erant,. quando a Gallis ipsa Roma capta <lb/>
            et incensa est; sed ut sunt auditu acutissimi motuque celerrimi, <lb/>
            ad uocem anseris cito redierunt, ut saltem Capitolinum collem, <lb n="25"/>
            qui remanserat, tuerentur; ceterum ad alia defendenda serius <lb/>
            sunt redire commoniti.

<note type="footnote"> 8 L. LXXXIII 10 Aen. VIIII, 247 </note>

<note type="footnote"> 3 hic <hi rend="italic">L A C ab dep a;</hi> hinc <hi rend="italic">q v Domb</hi>. adolatores Lt A CI potias <lb/>
            quam infel. omn. <hi rend="italic">e</hi> 4 ylion <hi rend="italic">p</hi> i minerbae <hi rend="italic">L</hi> A 8 libius <hi rend="italic">L</hi> A <lb/>
            9 diceretar oMn. <hi rend="italic">i1 01;</hi> disceretur A; dicerentur <hi rend="italic">p</hi> 15 prouarentur <hi rend="italic">L</hi> A <lb/>
            21 minerbae L A 22 deliuit Ct 25 saltim C . </note> 
<pb n="118"/>
            
</p></div><div n="9" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title type="sub">CAPUT  VIIII. </title></ab><ab><title type="sub">An illam pacem, quae sub Numae regno fuit, deos praestitisse credendum sit. </title></ab><p rend="script">Hi etiam Numam Pompilium successorem Romuli adiuuisse <lb/>
            creduntur, ut toto regni sui tempore pacem haberet et Iani<lb n="5"/>
            portas, quae bellis patere adsolent, clauderet, eo merito scilicet, <lb/>
            quia Romanis multa sacra constituit. Illi uero homini pro <lb/>
            tanto otio gratulandum fuit, si modo id rebus salubribus <lb/>
            scisset inpendere et perniciosissima curiositate neglecta Deum <lb/>
            uerum uera pietate perquirere. Nunc autem non ei di contulerunt<lb n="10"/>
            illud otium, sed eum minus fortasse decepissent, si <lb/>
            otiosum minime repperissent. Quanto enim minus eum occupatum <lb/>
            inuenerunt, tanto magis ipsi occupauerunt. Nam quid <lb/>
            ille molitus sit et quibus artibus deos tales sibi uel illi <lb/>
            ciuitati consociare potuerit, Varro prodit, quod, si Domino<lb n="15"/>
            placuerit, suo diligentius disseretur loco. Modo autem quia <lb/>
            de beneficiis eorum quaestio est: magnum beneficium est <lb/>
            pax, sed Dei ueri beneficium est, plerumque etiam sicut <lb/>
            sol, sicut pluuia uitaeque alia subsidia super ingratos <lb/>
            et nequam. Sed si hoc tam magnum bonum di illi Romae<lb n="20"/>
            uel Pompilio contulerunt, quur imperio Romano per ipsa <lb/>
            tempora laudabilia id numquam postea praestiterunt? An <lb/>
            utiliora erant sacra, cum instituerentur, quam cum instituta <lb/>
            celebrarentur? Atqui tunc nondum erant, sed ut essent addebantur; <lb/>
            postea uero iam erant, quae ut prodessent custodiebantur. <lb n="25"/>
            Quid ergo est, quod illi quadraginta tres uel, ut alii <lb/>
            uolunt, triginta et nouem anni in tam longa pace transacti

<note type="footnote"> 16 L. VII c. 34I </note>

<note rend="script" type="footnote"> pom u <lb/>
            4 pilium <hi rend="italic">L;</hi> popilium A adiubiese <hi rend="italic">L</hi> A 5 et lani] etia <hi rend="italic">e</hi> 6 solent <lb/>
            <hi rend="italic">LA</hi> 14 mol/itus, I <hi rend="italic">eraso, L</hi> 15 barro <hi rend="italic">LA</hi> 16 suo disseretur <lb/>
            diligentius <hi rend="italic">Ll</hi> A 18 pai.... est <hi rend="italic">om. e</hi> 21 Pompilio] populo <hi rend="italic">L</hi> A <hi rend="italic">Clp</hi> <lb/>
            per ista <hi rend="italic">e</hi> 22 laudabilia (laudauil. <hi rend="italic">L) codd.;</hi> laudabiliora v 23 instruerentur <lb/>
            C 24 atque v<hi rend="italic">L</hi> A addeuantur <hi rend="italic">L</hi> A 26 tres <hi rend="italic">sup. lin. L</hi> <lb/>
            27 XXX et VIIII <hi rend="italic">L;</hi> XXX &amp; IIII A; trig. et nouem <hi rend="italic">0 b de p k2 fj</hi> et\' <lb/>
            <hi rend="italic">om. q a. kl v Domb. <lb/>
            ,</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="119"/>
            sunt regnante Numa, et postea sacris institutis disque ipsis, <lb/>
            qui eisdem sacris fuerant inuitati, iam praesidibus adque <lb/>
            tutoribus uix post tam multos annos ab Urbe condita usque <lb/>
            ad Augustum pro magno miraculo unus commemoratur annus <lb/>
            post primum bellum Punicum, quo belli portas Romani <lb n="5"/>
            claudere potuerunt? 
</p></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>