<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa003.opp-lat3:3.1-3.20</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa003.opp-lat3:3.1-3.20</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa003.opp-lat3"><div n="3" subtype="book" type="textpart"><div n="1" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title>CAPUT I. </title></ab><ab><title type="sub">De aduersitatibus, quas solas mali metuunt et quas semper passus est mundus, cum deos coleret. </title></ab><p rend="script">Iam satis dictum arbitror de morum malis et animorum, <lb/>
            quae praecipue cauenda sunt, nihil deos falsos populo cultori <lb/>
            suo, quo minus eorum malorum aggere premeretur, subuenire <lb/>
            curasse, sed potius, ut maxime premeretur, egisse. Nunc de <lb/>
             illis malis uideo dicendum, quae sola isti perpeti nolunt, <lb n="15"/>
            qualia sunt fames morbus, bellum exspoliatio, captiuitas trucidatio, <lb/>
            et si qua similia iam in primo libro commemorauimus. <lb/>
            Haec enim sola mali deputant mala, quae non faciunt malos; <lb/>
            nec erubescunt inter bona, quae laudant, ipsi mali esse qui <lb/>
             laudant, magisque stomachantur, si uillam malam habeant, <lb n="20"/>
            quam si uitam, quasi hoc sit hominis maximum bonum, <lb/>
            habere bona omnia praeter se ipsum. Sed neque talia mala, <lb/>
            quae isti sola formidant, di eorum, quando ab eis libere colebantur, <lb/>
            ne illis acciderent obstiterunt. Cum enim uariis per

<note rend="script" type="footnote"> 1 qu<foreign xml:lang="grc">̣</foreign>a<foreign xml:lang="grc">̣</foreign>m<foreign xml:lang="grc">̣</foreign>quam A 2 contem/nere, p <hi rend="italic">eras., C</hi> 5 uideuimus <hi rend="italic">L</hi> A <lb/>
            CONTRA PAGANOS I EXP. LIB. II. INC. LIB. III. <hi rend="italic">L</hi> A AVR. A V- <lb/>
            _o <lb/>
            GVSTINI EPI 1 CONTRA PAGANVS I DE CIVITATE DI FINIT , LIBER <lb/>
            n. INC LIB. III. <hi rend="italic">C</hi> 9 solas <hi rend="italic">C;</hi> soH <hi rend="italic">pqv Domb</hi>. II et <hi rend="italic">om</hi>. A1 <lb/>
            16 bella <hi rend="italic">e</hi> 17 commemorabimus <hi rend="italic">Cl</hi> 19 eruuescunt L A • quaema<foreign xml:lang="grc">̣</foreign>landant <lb/>
            <hi rend="italic">C</hi> 20 hi stomach., hi m. <hi rend="italic">2 sup. lin., C</hi> 22 praeter <hi rend="italic">om. e</hi> <lb/>
            se ipsum non, non <hi rend="italic">m. &lt;3 sup. tin., e</hi> 23 coleuantur <hi rend="italic">L</hi> 14 per diuersa <lb/>
            <hi rend="italic">mea.;</hi> per diu. loca v </note> <lb/>
             
<pb n="110"/>
            diuersa temporibus ante aduentum Redemtoris nostri innumerabilibus <lb/>
            nonnullisque etiam incredibilibus cladibus genus <lb/>
            contereretur humanum, quos alios quam istos deos mundus <lb/>
            colebat, excepto uno populo Hebraeo et quibusdam extra <lb/>
            ipsum populum, ubicumque gratia diuina digni occultissimo <lb n="5"/>
            adque iustissimo Dei iudicio fuerunt? Verum ne nimis longum <lb/>
            faciam, tacebo aliarum usquequaque gentium mala grauissima: <lb/>
            quod ad Romam pertinet Romanumque imperium tantum loquar, <lb/>
            id est ad ipsam proprie ciuitatem et quaecumque illi terrarum <lb/>
            uel societate coniunctae uel condicione subiectae sunt, quae<lb n="10"/>
            sint perpessae ante aduentum Christi, cum iam ad eius quasi <lb/>
            corpus rei publicae pertinerent. 
</p></div><div n="2" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title type="sub">CAPUT  II. </title></ab><ab><title type="sub">An di, qui et a Romanis et a Graecis similiter colebantur, causas habuerint, quibus Ilium paterentur exscindi. </title></ab><p rend="script">Primum ipsa Troia uel Ilium, unde origo est populi Romani, <lb/>
            (neque enim praetereundum aut dissimulandum est, quod et <lb/>
            in primo libro adtigi) eosdem habens deos et colens quur a <lb/>
            Graecis uictum, captum adque deletum est? Priamo, inquiunt, <lb n="20"/>
            sunt reddita Laomedontea paterna periuria\'. Ergo uerum est, <lb/>
            quod Apollo adque Neptunus eidem Laomedonti mercennariis <lb/>
            operibus seruierunt? Illis quippe promisisse mercedem falsumque <lb/>
            iurasse perhibetur. Miror Apollinem nominatum diuinatorem <lb/>
            in tanto opificio laborasse nescientem quod Laomedon <lb n="25"/>
            fuerat promissa negaturus. Quamquam nec ipsum Neptunum, <lb/>
            patruum eius, fratrem Iouis, regem maris, decuit ignarum

<note type="footnote"> 20 Verg. Aen. IIII, 542. Georg. I, 502 </note>

<note rend="script" type="footnote"> 1 ante adu. red. oMn. bl innumerauilibus <hi rend="italic">L</hi> 6 ne nimis <hi rend="italic">LApa;</hi> <lb/>
            ni <lb/>
            nemis <hi rend="italic">C;</hi> ne nimium <hi rend="italic">ab dec Domb</hi>. 8 pertine/t, n <hi rend="italic">eras., L</hi> 9 illi <lb/>
            <hi rend="italic">om</hi>. al 10 quae sunt at 19 a <hi rend="italic">om</hi>. A1 21. 22 laumed. <hi rend="italic">L</hi> At <hi rend="italic">sed <lb/>
            iidem infra</hi> laomed. <hi rend="italic">habent</hi> laomedontaea painaqui iulia et; laomedontaeae <lb/>
            patnueque iniuriae <hi rend="italic">es</hi> 24 apollonem Cl 27 iobis <hi rend="italic">L</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="111"/>
            esse futurorum. Nam hunc Homerus de stirpe Aeneae, a cuius <lb/>
            posteris [condita] Roma est, cum ante illam urbem conditam <lb/>
            idem poeta fuisse dicatur, inducit magnum aliquid diuinantem, <lb/>
            quem etiam nube rapuit, ut dicit, ne ab Achille occideretur, <lb/>
<quote><l>cuperet cum uertere ab imo, </l><lb n="5"/></quote>

            quod aput Vergilium confitetur, <lb/>

<quote><l>Structa suis manibus periurae moenia Troiae. </l><lb/></quote>

            Nescientes igitur tanti di, Neptunus et Apollo, Laomedontem <lb/>
            sibi negaturum esse mercedem, structores moenium Troianorum <lb/>
            gratis et ingratis fuerunt. Videant ne grauius sit tales deos <lb n="10"/>
            credere quam dis talibus peierare. Hoc enim nec ipse Homerus <lb/>
            facile credidit, qui Neptunum quidem contra Troianos, <lb/>
            Apollinem autem pro Troianis pugnantem facit, cum illo <lb/>
            periurio ambos fabula narret offensos. Si igitur fabulis credunt, <lb/>
            erubescant talia colere numina; si fabulis non credunt, non <lb n="15"/>
            obtendant Troiana periuria, aut mirentur deos periuria punisse <lb/>
            Troiana, amasse Romana. Unde enim coniuratio Catilinae in <lb/>
            tanta tamque corrupta ciuitate habuit etiam eorum grandem <lb/>
            copiam, quos manus adque lingua periurio aut sanguine <lb/>
            ciuili alebat? Quid enim aliud totiens senatores corrupti in <lb n="20"/>
            iudiciis, totiens populus in suffragiis uel in quibusque causis, <lb/>
            quae aput eum contionibus agebantur, nisi etiam peierando <lb/>
            peccabant? Namque corruptissimis moribus ad hoc mos <lb/>
            iurandi seruabatur antiquus, non ut ab sceleribus metu religionis <lb/>
            prohiberentur, sed ut periuria quoque sceleribus ceteris <lb n="25"/>
            adderentur.

<note type="footnote"> 1 n. XX, 302 sqq. 5 Aen. V, 810 sq. 17 Sall. Cat. 14, 1. 3 </note>

<note rend="script" type="footnote"> 2 condita <hi rend="italic">om. LACabepqakf;</hi> condita Roma est <hi rend="italic">v Domb.;</hi> roma <lb/>
            cond. est <hi rend="italic">d</hi> conditam <hi rend="italic">om. ql</hi> 4 acchille <hi rend="italic">L</hi> A occidatur <hi rend="italic">L\'</hi> <lb/>
            5 cum uertere A\'; conuertere As 9 //negaturum <hi rend="italic">C2;</hi> generaturum <hi rend="italic">Cx</hi> <lb/>
            10 uideant//ne, ur (?) <hi rend="italic">eras., C</hi> 11 perierare <hi rend="italic">C;</hi> pierare <hi rend="italic">d</hi> 14 ambo A <lb/>
            15 eruuesc. <hi rend="italic">L</hi> nomina Cl 16 peiuria <hi rend="italic">utroque loco L</hi> A 20 ciuilia <hi rend="italic">e</hi> <lb/>
            aliud <hi rend="italic">om. al II</hi> 21 quibus, <hi rend="italic">omisso</hi> que, <hi rend="italic">C;</hi> quibuscumque <hi rend="italic">d</hi> 22 contentionibua <lb/>
            <hi rend="italic">d</hi> ageuantur <hi rend="italic">L</hi> perierando <hi rend="italic">C</hi> 23 peccauant <hi rend="italic">L</hi> <lb/>
            24 seruauatur <hi rend="italic">L</hi> antiqua <hi rend="italic">Lt;</hi> antiqu us, i <hi rend="italic">eraso,</hi> A </note> 
<pb n="112"/>
            
</p></div><div n="3" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title type="sub">CAPUT  III. </title></ab><ab><title type="sub">Non potuisse offendi deos Paridis adulterio, quod inter ipsos traditur frequentatum. </title></ab><p rend="script">Nulla itaque causa est, quare di, quibus, ut dicunt, steterat <lb/>
            illud imperium, cum a Graecis praeualentibus probentur uicti, <lb/>
            Troianis peierantibus fingantur irati. Nec adulterio Paridis, <lb/>
            ut rursus a quibusdam defenduntur, ut Troiam desererent, <lb/>
            suscensuerunt. Auctores enim doctoresque peccatorum esse <lb/>
            adsolent, non ultores. \'Urbem Romam, inquit Sallustius, sicuti <lb/>
            ego accepi, condidere adque habuere initio Troiani, qui Aenea<lb n="10"/>
            duce profugi sedibus incertis uagabantur\'. Si ergo adulterium <lb/>
            Paridis uindicandum numina censuerunt, aut magis in Romanis <lb/>
            aut certe etiam in Romanis puniendum fuit, quia Aeneae <lb/>
            mater hoc fecit. Sed quo modo in illo illud flagitium oderant, <lb/>
            qui in sua socia Venere non oderant (ut alia omittam) quod<lb n="15"/>
            cum Anchise commiserat, ex quo Aenean pepererat? An quia <lb/>
            illud factum est indignante Menelao, illud autem concedente <lb/>
            Vulcano? Di enim, credo, non zelant coniuges suas usque <lb/>
            adeo, ut eas etiam cum hominibus dignentur habere communes. <lb/>
            Inridere fabulas fortassis existimor nec grauiter agere tanti <lb n="20"/>
            ponderis causam. Non ergo credamus, si placet, Aenean esse <lb/>
            Veneris filium: ecce concedo, si nec Romulum Martis. Si <lb/>
            autem illud, quur non et illud? An deos [fas est] hominibus <lb/>
            feminis, mares autem homines deabus misceri nefas? Dura <lb/>
            uel potius non credenda condicio, quod ex iure Veneris in

<note type="footnote"> 5 Aen. II, 352 9 Cat. 6 </note>

<note rend="script" type="footnote"> 3 tradetur <hi rend="italic">C1</hi> 5 prouentur <hi rend="italic">L</hi> A 6 perierantibus <hi rend="italic">Cd</hi> 7 desereret <lb/>
            <hi rend="italic">L1;</hi> deserent//, A 9 non <hi rend="italic">sup. lin. C</hi> 10 accipi <hi rend="italic">C</hi> quia enea <hi rend="italic">d</hi> <lb/>
            aeneadace <hi rend="italic">C</hi> 11 incertis sedibus e t) uagauantur LA 12 Romanis] <lb/>
            troianis <hi rend="italic">ezpz a2;</hi> troianis r<foreign xml:lang="grc">ο̣</foreign>m<foreign xml:lang="grc">̣</foreign>a<foreign xml:lang="grc">̣</foreign>n<foreign xml:lang="grc">̣ι̣</foreign>s<foreign xml:lang="grc">̣</foreign> <hi rend="italic">a b</hi> 14 ullo <hi rend="italic">L1 e;</hi> illo A 16 ex <lb/>
            , <lb/>
            qua A 17 illud autem <hi rend="italic">L</hi><hi rend="italic">Aab</hi><hi rend="italic">dep</hi><hi rend="italic">qkv;</hi> autem <hi rend="italic">om. af Domb</hi>. <lb/>
            18 uulgano <hi rend="italic">d</hi> 20 fauulas <hi rend="italic">L</hi> A 21 fuisse At 22 si nec <hi rend="italic">e</hi> 23 ilIumillum <lb/>
            <hi rend="italic">p</hi> fas est <hi rend="italic">om. L LAdepak</hi><hi rend="italic">f;</hi> fas est <hi rend="italic">Caqv Domb</hi>. 24 feminis <lb/>
            licitum est <hi rend="italic">d</hi> </note> <lb n="25"/>
             
<pb n="113"/>
            concubitu Marti licuit, hoc in iure suo ipsi Veneri non licere. <lb/>
            At utrumque firmatum est auctoritate Romana. Neque enim <lb/>
            minus credidit recentior Caesar auiam Venerem quam patrem <lb/>
            antiquior Romulus Martem. 
</p></div><div n="4" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title type="sub">CAPUT  IIII. </title></ab><ab><title type="sub">De sententia Varronis, qua utile esse dixit, ut se homines dis genitos mentiantur. </title></ab><p>Dixerit aliquis: Itane tu ista credis? Ego uero ista non <lb/>
            credo. Nam et uir doctissimus eorum Varro falsa haec esse, <lb/>
            quamuis non audacter neque fidenter, paene tamen fatetur. <lb n="10"/>
            Sed utile ciuitatibus esse dicit, ut se uiri fortes, etiamsi <lb/>
            falsum sit, dis genitos esse credant, ut eo modo animus <lb/>
            humanus uelut diuinae stirpis fiduciam gerens res magnas <lb/>
            adgrediendas praesumat audacius, agat uehementius et ob hoc <lb/>
            inpleat ipsa securitate felicius. Quae Varronis sententia expressa, <lb n="15"/>
            ut potui, meis uerbis cernis quam latum locum aperiat <lb/>
            falsitati, ubi intellegamus plura iam sacra et quasi religiosa <lb/>
            potuisse confingi, ubi putata sunt ciuibus etiam de ipsis dis <lb/>
            prodesse mendacia. 
</p></div><div n="5" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title type="sub">CAPUT  V. </title></ab><ab><title type="sub">Non probari quod di adulterium Paridis punierint, quod in Romuli matre non ulti sunt. </title></ab><p rend="script">Sed utrum potuerit Venus ex concubitu Anchisae Aenean <lb/>
            parere uel Mars ex concubitu filiae Numitoris Romulum <lb/>
            gignere, in medio relinquamus. Nam paene talis quaestio etiam

<note rend="script" type="footnote"> 2 Ad <hi rend="italic">V</hi> 3 abiam <hi rend="italic">L</hi> A 4 martem, rt <hi rend="italic">tn. 2 in ras., C</hi> 7 diis <lb/>
            gen. d<hi rend="italic">pqv;</hi> diigenitos <hi rend="italic">C</hi> 9 barro <hi rend="italic">L</hi> A 11 ciuitatibus (cibit. <hi rend="italic">L)</hi> esse <lb/>
            <hi rend="italic">Ll</hi> A; esse ciuit. <hi rend="italic">L1 C rell. v</hi> 12 credat <hi rend="italic">Ll</hi> 14 agred. <hi rend="italic">L</hi> 15 felim <lb/>
            <lb/>
            cius. Quae] feliciusque <hi rend="italic">L I</hi> At <hi rend="italic">d</hi> barronis <hi rend="italic">L</hi> A* 16 qua <hi rend="italic">C</hi> 17 ubi <lb/>
            <hi rend="italic">LAabdepqakf;</hi> ut ibi <hi rend="italic">C v Dornb</hi>. plura iamJ \'malim plurima\' <lb/>
            <hi rend="italic">Domb</hi>. quasi <hi rend="italic">ont. a</hi> 18 cibibus <hi rend="italic">L</hi> A 21 punierunt <hi rend="italic">p</hi> 22 in matre <lb/>
            rit <lb/>
            rom. <hi rend="italic">p</hi> 23 potue <hi rend="italic">L</hi> concuuitu <hi rend="italic">L</hi> A anchisis <hi rend="italic">usque ad</hi> concubitu <lb/>
            in <hi rend="italic">marg. e2</hi> 24 cubitu <hi rend="italic">Ct</hi> 25 in <hi rend="italic">om</hi>. el </note>

<note type="footnote"> XXXX Ang, opera Sectio V pars I. </note>

<note type="footnote"> 8 </note> <lb n="25"/>
             
<pb n="114"/>
            de scripturis nostris oboritur, qua quaeritur, utrum praeuaricatores <lb/>
            angeli cum filiabus hominum concubuerint, unde <lb/>
            natis gigantibus, hoc est nimium grandibus ac fortibus uiris, <lb/>
            tunc terra conpleta est. Proinde ad utrumque interim modo <lb/>
            nostra disputatio referatur. Si enim uera sunt, quae aput illos<lb n="5"/>
            de matre Aeneae et de patre Romuli lectitantur, quo modo <lb/>
            possunt dis adulteria displicere hominum, quae in se ipsis <lb/>
            concorditer ferunt? Si autem falsa sunt, ne sic quidem possunt <lb/>
            irasci ueris adulteriis humanis, qui etiam falsis delectantur <lb/>
            suis. Huc accedit, quoniam, si illud de Marte non creditur,<lb n="10"/>
            ut hoc quoque de Venere non credatur, nullo diuini concubitus <lb/>
            obtentu matris Romuli causa defenditur. Fuit autem <lb/>
            sacerdos illa Vestalis, et ideo di magis in Romanos sacrilegum <lb/>
            illud flagitium quam in Troianos Paridis adulterium uindicare <lb/>
            debuerunt. Nam et ipsi Romani antiqui in stupro detectas<lb n="15"/>
            Vestae sacerdotes uiuas etiam defodiebant, adulteras autem <lb/>
            feminas, quamuis aliqua damnatione, nulla tamen morte plectebant: <lb/>
            usque adeo grauius quae putabant adyta diuina quam <lb/>
            humana cubilia uindicabant. 
</p></div><div n="6" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title type="sub">CAPUT  VI. </title></ab><ab><title type="sub">De parricidio Romuli, quod di non uindicarunt. </title></ab><p rend="script">Aliud adicio, quia, si peccata hominum illis numinibus <lb/>
            displicerent, ut offensi Paridis facto desertam Troiam ferro <lb/>
            ignibusque donarent, magis eos contra Romanos moueret <lb/>
            Romuli frater occisus quam contra Troianos Graecus maritus <lb n="25"/>
            inlusus; magis inritaret parricidium nascentis quam regnantis

<note type="footnote"> 3 Gen. 6, 4 </note>

<note rend="script" type="footnote"> 2 hominum <hi rend="italic">sup. lin. L</hi> 3 hoc est <hi rend="italic">I</hi>. A; id est <hi rend="italic">C rell</hi>. v <hi rend="italic">Domb</hi>. <lb/>
            4 modo <hi rend="italic">om. L</hi> A1 7 adulteri 01 in se ipsis <hi rend="italic">L</hi> A <hi rend="italic">C ab dep qv;</hi> in <lb/>
            T <lb/>
            ipsis <hi rend="italic">Domb</hi>. 8 ne <hi rend="italic">L</hi> A <hi rend="italic">C ab dp ak;</hi> nec <hi rend="italic">eqfv</hi> 10 matfoe <hi rend="italic">L m. 1</hi> <lb/>
            tria <lb/>
            <hi rend="italic">corr</hi>. 11 benere <hi rend="italic">L</hi> A nullo igitur <hi rend="italic">d</hi> 12 obtentuma <hi rend="italic">C</hi> 13 illa <lb/>
            <hi rend="italic">I</hi>. A Ca <hi rend="italic">b dep q a k;</hi> ille <hi rend="italic">I;</hi> Syluia v 14 <hi rend="italic">et</hi> 23 paridi/s, i <hi rend="italic">eras., C</hi> <lb/>
            15 antiqui qui, qui <hi rend="italic">tn. 2 extra uersum, C</hi> 16 uibus <hi rend="italic">L</hi> 18 putauant <hi rend="italic">L</hi> <lb/>
            22 si <hi rend="italic">tM&lt;N.;</hi> si eo usque <hi rend="italic">v</hi> 26 nascentes C\' regnantes <hi rend="italic">01</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="115"/>
            adulterium ciuitatis. Nec ad causam, quam nunc agimus, <lb/>
            interest, utrum hoc fieri Romulus iusserit aut Romulus fecerit, <lb/>
            quod multi inpudentia negant, multi pudore dubitant, multi <lb/>
            dolore dissimulant. Nec nos itaque in ea re diligentius requirenda <lb/>
            per multorum scriptorum perpensa testimonia demoremur: <lb n="5"/>
            Romuli fratrem palam constat occisum, non ab hostibus, \' <lb/>
            non ab alienis. Si aut perpetrauit aut imperauit hoc Romulus, <lb/>
            magis ipse fuit Romanorum quam Paris Troianorum caput; <lb/>
            quur igitur Troianis iram deorum prouocauit ille alienae coniugis <lb/>
            raptor, et eorundem deorum tutelam Romanis inuitauit <lb n="10"/>
            iste sui fratris extinctor? Si autem illud scelus a facto imperioque <lb/>
            Romuli alienum est: quoniam debuit utique uindicari, <lb/>
            tota hoc illa ciuitas fecit, quod tota contemsit, et non iam <lb/>
            fratrem, sed patrem, quod est peius, occidit. Uterque enim <lb/>
            fuit conditor, ubi alter scelere ablatus non permissus est esse <lb n="15"/>
            regnator. Non est, ut arbitror, quod dicatur quid mali Troia <lb/>
            meruerit, ut eam di desererent, quo posset extingui, et quid <lb/>
            boni Roma, ut eam di inhabitarent, quo posset augeri; nisi <lb/>
            quod uicti inde fugerunt et se ad istos, quos pariter deciperent, <lb/>
            contulerunt; immo uero et illic manserunt ad eos more suo <lb n="20"/>
            decipiendos, qui rursus easdem terras habitarent, et hic easdem <lb/>
            artes fallaciae suae magis etiam exercendo maioribus honoribus <lb/>
            gloriati sunt. 
</p></div><div n="7" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title type="sub">CAPUT  VII. </title></ab><ab><title type="sub">De euersione Ilii, quod dux Marii Fimbria excidit. </title></ab><p rend="script">Certe enim ciuilibus iam bellis scatentibus quid miserum <lb/>
            commiserat Ilium, ut a Fimbria, Marianarum partium homine <lb/>
            pessimo, euerteretur, multo ferocius adque crudelius quam <lb/>
            olim a Graecis? Nam tunc et multi inde fugerunt et multi <lb/>
            captiuati saltem in seruitute uixerunt; porro autem Fimbria <lb n="30"/>
            prius edictum proposuit, ne cui parceretur, adque urbem

<note rend="script" type="footnote"> 1 ad <hi rend="italic">sup. lin. C</hi> 2 fieri <hi rend="italic">sup. lin. L</hi> 3 dubitant multi dolore <hi rend="italic">om</hi>. <lb/>
            e <lb/>
            As 8 capud Cl 14 peius est v 17 meruit <hi rend="italic">q a</hi> 28 uerter. <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            29 a <hi rend="italic">om</hi>. A 30 captiuitati <hi rend="italic">C</hi> saltim C d </note>

<note type="footnote"> 8* </note> <lb/>
             
<pb n="116"/>
            totam cunctosque in ea homines incendio concremauit. Hoc <lb/>
            meruit Ilium non a Graecis quos sua inritauerat iniquitate, <lb/>
            sed a Romanis quos sua calamitate propagauerat, dis illis <lb/>
            communibus ad haec repellenda nihil iuuantibus seu, quod <lb/>
            uerum est, nihil ualentibus. Numquid et tunc<lb n="5"/>
<quote><l>Abscessere omnes adytis arisque relictis </l><lb/><l>Di, </l><lb/></quote>

            quibus illud oppidum steterat post antiquos Graecorum ignes <lb/>
            ruinasque reparatum? Si autem abscesserant, causam requiro, <lb/>
            et oppidanorum quidem quanto inuenio meliorem, tanto deteriorem<lb n="10"/>
            deorum. Illi enim contra Fimbriam portas clauserant, <lb/>
            ut Syllae seruarent integram ciuitatem; hinc eos iratus incendit <lb/>
            uel potius penitus extinxit. Adhuc autem meliorum partium <lb/>
            ciuilium Sylla dux fuit, adhuc armis rem publicam recuperare <lb/>
            moliebatur; horum bonorum initiorum nondum malos euentus<lb n="15"/>
            habuit. Quid ergo melius ciues urbis illius facere potuerunt, <lb/>
            quid honestius, quid fidelius, quid Romana parentela dignius <lb/>
            quam meliori causae Romanorum ciuitatem seruare et contra <lb/>
            parricidam Romanae rei publicae portas claudere? At hoc eis <lb/>
            in quantum exitium uerterit, adtendant defensores deorum. <lb n="20"/>
            Deseruerint di adulteros Iliumque flammis Graecorum reliquerint, <lb/>
            ut ex eius cineribus Roma castior nasceretur: quur et <lb/>
            postea deseruerunt eandem ciuitatem Romanis cognatam, non <lb/>
            rebellantem aduersus Romam nobilem filiam, sed iustioribus eius <lb/>
            partibus fidem constantissimam piissimamque seruantem, eamque<lb n="25"/>
            delendam reliquerunt non Graecorum uiris fortibus, sed uiro <lb/>
            spurcissimo Romanorum? Aut si displicebat dis causa partium

<note rend="script" type="footnote">at <lb/>
            2 a Graecisl agris (= a graiis) <hi rend="italic">C</hi> 4 comomnibus Cl 6 adytisa/risque, <lb/>
            c <hi rend="italic">eras., C</hi> 7 Di <hi rend="italic">om. e</hi> 8 steterat <hi rend="italic">om. e</hi> 9 reparaturo cat <hi rend="italic">e</hi> <lb/>
            11 clauserunt <hi rend="italic">C</hi> 13 meliorem <hi rend="italic">C</hi> meliorum tunc <hi rend="italic">d</hi> 14 reciperare <hi rend="italic">V</hi> <lb/>
            15 initiQ e malus <hi rend="italic">C</hi> 16 urbis illius <hi rend="italic">LAp;</hi> illius urbis <hi rend="italic">C rell. v</hi> <lb/>
            18 seruare et] seruaret <hi rend="italic">L;</hi> seruare <hi rend="italic">omisso</hi> et A 1 19 Ad <hi rend="italic">Ce</hi> 20 eorum, <lb/>
            <hi rend="italic">in marg,</hi> deorfl, e 21 deseruerunt <hi rend="italic">a;</hi> deseruirent Ct <hi rend="italic">ylionque p</hi> <lb/>
            relinquerint <hi rend="italic">L</hi> A; reliquerunt a 22 ut taque <hi rend="italic">ad</hi> deseruerint <hi rend="italic">(sic) in. <lb/>
            marg. e</hi> 23 cognitam <hi rend="italic">C\'</hi> 26 relinquerunt <hi rend="italic">L</hi> A </note> <lb/>
             
<pb n="117"/>
            Syllanarum, cui seruantes urbem miseri portas clauserant: <lb/>
            quur eidem Syllae tanta bona promittebant et praenuntiabant? <lb/>
            An et hic agnoscuntur adulatores felicium potius quam infelicium <lb/>
            defensores? Non ergo Ilium etiam tunc, ab eis cum <lb/>
            desereretur, euersum est. Nam daemones ad decipiendum <lb n="5"/>
            semper uigilantissimi, quod potuerunt, fecerunt. Euersis quippe <lb/>
            et incensis omnibus cum oppido simulacris solum Mineruae <lb/>
            sub tanta ruina templi illius, ut scribit Liuius, integrum <lb/>
            stetisse perhibetur, non ut [diceretur] <lb/>

<quote><l>Di patrii, quorum semper sub numine Troia est, </l><lb n="10"/></quote>

            ad eorum laudem, sed ne diceretur: <lb/>


<quote><l>Excessere omnes adytis arisque relictis </l><lb/><l>Di, </l><lb/></quote>

            ad eorum defensionem. Illud enim posse permissi sunt, non <lb/>
            unde probarentur potentes, sed unde praesentes conuincerentur. <lb n="15"/>
            
</p></div><div n="8" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title type="sub">CAPUT  VIII. </title></ab><ab><title type="sub">An debuerit dis Iliacis Roma committi. </title></ab><p>,Dis itaque Iliacis post Troiae ipsius documentum qua <lb/>
            tandem prudentia Roma custodienda commissa est? Dixerit <lb/>
            quispiam iam eos Romae habitare solitos, quando expugnante <lb n="20"/>
            Fimbria cecidit Ilium. Unde ergo stetit Mineruae simulacrum? <lb/>
            Deinde, si aput Romam erant, quando Fimbria deleuit ilium, <lb/>
            fortasse aput Ilium erant,. quando a Gallis ipsa Roma capta <lb/>
            et incensa est; sed ut sunt auditu acutissimi motuque celerrimi, <lb/>
            ad uocem anseris cito redierunt, ut saltem Capitolinum collem, <lb n="25"/>
            qui remanserat, tuerentur; ceterum ad alia defendenda serius <lb/>
            sunt redire commoniti.

<note type="footnote"> 8 L. LXXXIII 10 Aen. VIIII, 247 </note>

<note type="footnote"> 3 hic <hi rend="italic">L A C ab dep a;</hi> hinc <hi rend="italic">q v Domb</hi>. adolatores Lt A CI potias <lb/>
            quam infel. omn. <hi rend="italic">e</hi> 4 ylion <hi rend="italic">p</hi> i minerbae <hi rend="italic">L</hi> A 8 libius <hi rend="italic">L</hi> A <lb/>
            9 diceretar oMn. <hi rend="italic">i1 01;</hi> disceretur A; dicerentur <hi rend="italic">p</hi> 15 prouarentur <hi rend="italic">L</hi> A <lb/>
            21 minerbae L A 22 deliuit Ct 25 saltim C . </note> 
<pb n="118"/>
            
</p></div><div n="9" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title type="sub">CAPUT  VIIII. </title></ab><ab><title type="sub">An illam pacem, quae sub Numae regno fuit, deos praestitisse credendum sit. </title></ab><p rend="script">Hi etiam Numam Pompilium successorem Romuli adiuuisse <lb/>
            creduntur, ut toto regni sui tempore pacem haberet et Iani<lb n="5"/>
            portas, quae bellis patere adsolent, clauderet, eo merito scilicet, <lb/>
            quia Romanis multa sacra constituit. Illi uero homini pro <lb/>
            tanto otio gratulandum fuit, si modo id rebus salubribus <lb/>
            scisset inpendere et perniciosissima curiositate neglecta Deum <lb/>
            uerum uera pietate perquirere. Nunc autem non ei di contulerunt<lb n="10"/>
            illud otium, sed eum minus fortasse decepissent, si <lb/>
            otiosum minime repperissent. Quanto enim minus eum occupatum <lb/>
            inuenerunt, tanto magis ipsi occupauerunt. Nam quid <lb/>
            ille molitus sit et quibus artibus deos tales sibi uel illi <lb/>
            ciuitati consociare potuerit, Varro prodit, quod, si Domino<lb n="15"/>
            placuerit, suo diligentius disseretur loco. Modo autem quia <lb/>
            de beneficiis eorum quaestio est: magnum beneficium est <lb/>
            pax, sed Dei ueri beneficium est, plerumque etiam sicut <lb/>
            sol, sicut pluuia uitaeque alia subsidia super ingratos <lb/>
            et nequam. Sed si hoc tam magnum bonum di illi Romae<lb n="20"/>
            uel Pompilio contulerunt, quur imperio Romano per ipsa <lb/>
            tempora laudabilia id numquam postea praestiterunt? An <lb/>
            utiliora erant sacra, cum instituerentur, quam cum instituta <lb/>
            celebrarentur? Atqui tunc nondum erant, sed ut essent addebantur; <lb/>
            postea uero iam erant, quae ut prodessent custodiebantur. <lb n="25"/>
            Quid ergo est, quod illi quadraginta tres uel, ut alii <lb/>
            uolunt, triginta et nouem anni in tam longa pace transacti

<note type="footnote"> 16 L. VII c. 34I </note>

<note rend="script" type="footnote"> pom u <lb/>
            4 pilium <hi rend="italic">L;</hi> popilium A adiubiese <hi rend="italic">L</hi> A 5 et lani] etia <hi rend="italic">e</hi> 6 solent <lb/>
            <hi rend="italic">LA</hi> 14 mol/itus, I <hi rend="italic">eraso, L</hi> 15 barro <hi rend="italic">LA</hi> 16 suo disseretur <lb/>
            diligentius <hi rend="italic">Ll</hi> A 18 pai.... est <hi rend="italic">om. e</hi> 21 Pompilio] populo <hi rend="italic">L</hi> A <hi rend="italic">Clp</hi> <lb/>
            per ista <hi rend="italic">e</hi> 22 laudabilia (laudauil. <hi rend="italic">L) codd.;</hi> laudabiliora v 23 instruerentur <lb/>
            C 24 atque v<hi rend="italic">L</hi> A addeuantur <hi rend="italic">L</hi> A 26 tres <hi rend="italic">sup. lin. L</hi> <lb/>
            27 XXX et VIIII <hi rend="italic">L;</hi> XXX &amp; IIII A; trig. et nouem <hi rend="italic">0 b de p k2 fj</hi> et\' <lb/>
            <hi rend="italic">om. q a. kl v Domb. <lb/>
            ,</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="119"/>
            sunt regnante Numa, et postea sacris institutis disque ipsis, <lb/>
            qui eisdem sacris fuerant inuitati, iam praesidibus adque <lb/>
            tutoribus uix post tam multos annos ab Urbe condita usque <lb/>
            ad Augustum pro magno miraculo unus commemoratur annus <lb/>
            post primum bellum Punicum, quo belli portas Romani <lb n="5"/>
            claudere potuerunt? 
</p></div><div n="10" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title type="sub">CAPUT  X. </title></ab><ab><title type="sub">An optandum fuerit, ut tanta bellorum rabie Romanum augeretur imperium, cum eo studio, quo sub Numa actum est, et quietum esse potuisset et tutum. </title></ab><p rend="script">An respondent, quod nisi adsiduis sibique continuo succedentibus <lb/>
            bellis Romanum imperium tam longe lateque non <lb/>
            posset augeri et tam grandi gloria diffamari? Idonea uero <lb/>
            causa! Ut magnum esset imperium, quur esse deberet inquietum? <lb n="15"/>
            Nonne in corporibus hominum satius est modicam <lb/>
            staturam cum sanitate habere quam ad molem aliquam giganteam <lb/>
            perpetuis adflictionibus peruenire, nec cum perueneris <lb/>
            requiescere, sed quanto grandioribus membris, tanto maioribus <lb/>
            agitari malis? Quid autem mali esset, ac non potius plurimum <lb n="20"/>
            boni, si ea tempora perdurarent, quae perstrinxit Sallustius, <lb/>
            ubi ait: \'Igitur initio reges (nam in terris nomen imperii id <lb/>
            primum fuit) diuersi pars ingenium, alii corpus exercebant; <lb/>
            etiamtum uita hominum sine cupiditate agitabatur, sua cuique <lb/>
            satis placebant\'. An ut tam multum augeretur imperium, debuit <lb n="25"/>
            fieri quod Vergilius detestatur, dicens: <lb/>

<quote><l>Deterior donec paulatim et decolor aetas </l><lb/><l>Et belli rabies et amor successit habendi? </l><lb/></quote>



<note type="footnote"> 22 Cat. 2 27 Aen. VIII, S26 sq. </note>

<note type="footnote"> 4 unus pro m. mir. <hi rend="italic">v</hi> 5 uelli <hi rend="italic">L</hi> 8 ut <hi rend="italic">Cpq;</hi> quod <hi rend="italic">v Domb</hi>. <lb/>
            romanum <hi rend="italic">Cpq;</hi> Romanorum <hi rend="italic">v Domb</hi>. 10 actum <hi rend="italic">C;</hi> auctum <hi rend="italic">pqv<lb/>
             Domb</hi>. 18 afflictationibus A d 19 grauioribus <hi rend="italic">e</hi> 21 perstrixit <hi rend="italic">L</hi> A; <lb/>
            praestrinxit <hi rend="italic">C</hi> 27 et <hi rend="italic">LA1p;</hi> ac <hi rend="italic">C</hi> AJ <hi rend="italic">reM. v</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="120"/>
            Sed plane pro tantis bellis susceptis et gestis iusta defensio <lb/>
            Romanorum est, quod inruentibus sibi inportune inimicis <lb/>
            resistere cogebat non auiditas adipiscendae laudis humanae, <lb/>
            sed necessitas tuendae salutis et libertatis. Ita sit plane. Nam <lb/>
            postquam res eorum, sicut scribit ipse Sallustius, legibus<lb n="5"/>
            moribus agris aucta satis prospera satisque pollens uidebatur, <lb/>
            sicut pleraque mortalium habentur, inuidia ex opulentia orta <lb/>
            est. Igitur reges populique finitimi bello tentare; pauci ex <lb/>
            amicis auxilio esse, nam ceteri metu perculsi a periculis <lb/>
            aberant. At Romani domi militiaeque intenti festinare parare,<lb n="10"/>
            alius alium hortari, hostibus obuiam ire, libertatem patriam <lb/>
            parentesque armis tegere. Post ubi pericula uirtute propulerant, <lb/>
            sociis adque amicis auxilia portabant magisque dandis quam <lb/>
            accipiendis beneficiis amicitias parabant). Decenter his artibus <lb/>
            Roma creuit. Sed regnante Numa, ut tam longa pax esset,<lb n="15"/>
            utrum inruebant inprobi belloque tentabant, an nihil eorum <lb/>
            fiebat, ut posset pax illa persistere? Si enim bellis etiam <lb/>
            tum Roma lacessebatur nec armis arma obuia ferebantur: <lb/>
            quibus modis agebatur, ut nulla pugna superati, nullo Martio <lb/>
            impetu territi sedarentur inimici, his modis semper ageretur <lb n="20"/>
            et semper Roma clausis Iani portis pacata regnaret. Quod si <lb/>
            in potestate non fuit, non ergo Roma pacem habuit, quamdiu <lb/>
            di eorum, sed quamdiu homines finitimi circumquaque uoluerunt, <lb/>
            qui eam nullo bello prouocauerunt; nisi forte di tales <lb/>
            etiam id homini uendere audebunt, quod alius homo uoluit <lb n="25"/>
            siue noluit. Interest quidem iam uitio proprio, malas mentes <lb/>
            quatenus sinantur isti daemones uel terrere uel excitare; sed

<note type="footnote"> 5 Cat. 6 </note>

<note rend="script" type="footnote"> 3 abiditas <hi rend="italic">L</hi> A 4 <hi rend="italic">et</hi> 11 liuert. <hi rend="italic">L</hi> 5 regibus, r m. 2 <hi rend="italic">in ras., e</hi> <lb/>
            6 prospera satis] prosperitatis <hi rend="italic">Cl</hi> 7 sicut <hi rend="italic">L</hi> A <hi rend="italic">Cb dp;</hi> sicuti <hi rend="italic">e q v</hi> <lb/>
            9 longe <hi rend="italic">ante</hi> a periculis <hi rend="italic">m. 2 sup. din, a</hi> 10 Ad Cl 13, portauant <hi rend="italic">L</hi> <lb/>
            19 aget<foreign xml:lang="grc">̣</foreign>a<foreign xml:lang="grc">̣</foreign>batur <hi rend="italic">C</hi> 25 bendere L A audebant a 26 Interest quidemiam <lb/>
            uitio proprio malas mentes cett. <hi rend="italic">sic Domb. uerba distinzit; uix<lb/>
             recte, cum sensus sit</hi> uitio proprio iam interesse daemonum, ... terrere <lb/>
            cett. (daemones proprio uitio esse malignos <hi rend="italic">colligitur ex loco XVIII,<lb/>
             c. 18)</hi> iam <hi rend="italic">m. 1 sup. lin. L</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="121"/>
            I <lb/>
            si semper hoc possent nec aliud secretiore ac superiore <lb/>
            potestate contra eorum conatum saepe aliter ageretur, semper <lb/>
            in potestate haberent paces bellicasque uictorias, quae semper <lb/>
            fere per humanorum animorum motus accidunt; quas tamen <lb/>
            plerumque contra eorum fieri uoluntatem non solae fabulae <lb n="5"/>
            multa mentientes et uix ueri aliquid uel indicantes uel significantes, <lb/>
            sed etiam ipsa Romana confitetur historia. 
</p></div><div n="11" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title type="sub">CAPUT  XI. </title></ab><ab><title type="sub">De simulacro Cumani Apollinis, cuius fletus cre- creditus est cladem Graecorum, quibus opitulari non poterat, indicasse. </title></ab><p>Neque enim aliunde Apollo ille Cumanus, cum aduersus <lb/>
            Achiuos regemque Aristonicum bellaretur, quatriduo fleuisse <lb/>
            nuntiatus est; quo prodigio haruspices territi cum id simulacrum <lb/>
            in mare putauissent esse proiciendum, Cumani senes <lb n="15"/>
            intercesserunt adque rettulerunt tale prodigium et Antiochi et <lb/>
            Persis bello in eodem apparuisse figmento, et quia Romanis <lb/>
            feliciter prouenisset, ex senatus consulto eidem Apollini suo <lb/>
            dona missa esse testati sunt. Tunc uelut peritiores acciti <lb/>
            haruspices responderunt simulacri Apollinis fletum ideo prosperum <lb n="20"/>
            esse Romanis, quoniam Cumana colonia Graeca esset, <lb/>
            suisque terris, unde accitus esset, id est ipsi Graeciae, luctum <lb/>
            et cladem Apollinem significasse plorantem. Deinde mox regem <lb/>
            Aristonicum uictum et captum esse nuntiatum est, quem <lb/>
            uinci utique Apollo nolebat et dolebat et hoc sui lapidis etiam <lb n="25"/>
            lacrimis indicabat. Unde non usquequaque incongrue quamuis

<note type="footnote"> 4 animorum <hi rend="italic">m. 2 sup. lin. C</hi> 5 solae <hi rend="italic">LACbe;</hi> solum <hi rend="italic">p q v<lb/>
             Domb</hi>. 6 uel significasse <hi rend="italic">m. 2 in marg. sup. C</hi> 7 Romana ipsa £\' A <lb/>
            9 apollonis <hi rend="italic">p</hi> 11 indicasse <hi rend="italic">Cq; indicare p t\'</hi> 13 Achiuos <hi rend="italic">ZAC\'p;</hi> <lb/>
            Achaeps <hi rend="italic">a b de q v</hi> Aristonicum <hi rend="italic">L</hi> A1 <hi rend="italic">a2p q;</hi> stratonicum <hi rend="italic">Ca*b de a. k;</hi> <lb/>
            tratonicum, tra <hi rend="italic">in rasura litterarum</hi> aris, A2; istratinicum f 14 aruspices <lb/>
            A 15 esse <hi rend="italic">m. 2 sup. lin. L</hi> 16 anthioci <hi rend="italic">L</hi> A1; antiocho <hi rend="italic">el;</hi> <lb/>
            antiochia <hi rend="italic">d</hi> 18 apolloni <hi rend="italic">C</hi> 19 missa esse <hi rend="italic">LACp;</hi> esse missa <hi rend="italic">de v</hi> <lb/>
            24 Aristonicum, <hi rend="italic">in margine</hi> at. tratonicum, A 25 nolebat] flebat <hi rend="italic">e</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="122"/>
            fabulosis, tamen ueritati similibus mores daemonum describuntur <lb/>
            carminibus poetarum. Nam Camillam Diana doluit <lb/>
            aput Vergilium et Pallantem moriturum Hercules fleuit. Hinc <lb/>
            fortassis et Numa Pompilius pace abundans, sed quo donante <lb/>
            nesciens nec requirens, cum cogitaret otiosus, quibusnam dis<lb n="5"/>
            tuendam Romanam salutem regnumque committeret, nec uerum <lb/>
            illum adque omnipotentem summum Deum curare opinaretur <lb/>
            ista terrena, adque recoleret Troianos deos, quos Aeneas aduexerat, <lb/>
            neque Troianum neque Lauiniense ab ipso Aenea <lb/>
            conditum regnum diu conseruare potuisse: alios prouidendos<lb n="10"/>
            existimauit, quos illis prioribus, qui siue cum Romulo iam <lb/>
            Romam transierant, siue quandoque Alba euersa fuerant transituri, <lb/>
            uel tamquam fugitiuis custodes adhiberet uel tamquam <lb/>
            inualidis adiutores. 
</p></div><div n="12" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title type="sub">CAPUT  XII. </title></ab><ab><title type="sub">Quantos sibi deos Romani praeter constitutionem Numae adiecerint, quorum eos numerositas nihil iuuerit. </title></ab><p rend="script">Nec his sacris tamen Roma dignata est esse contenta, quae <lb/>
            tam multa illic Pompilius constituerat. Nam ipsius summum<lb n="20"/>
            templum nondum habebat Iouis; rex quippe Tarquinius ibi <lb/>
            Capitolium fabricauit; Aesculapius autem ab Epidauro ambiuit <lb/>
            ad Romam, ut peritissimus medicus in urbe nobilissima artem <lb/>
            gloriosius exerceret; Mater etiam deum nescio unde a Pessinunte. <lb/>
            Indignum enim erat, ut, cum eius filius iam colli <lb n="25"/>
            Capitolino praesideret, adhuc ipsa in loco ignobili latitaret.

<note type="footnote"> 3 Aen. XI, 836 sqq.; X, 464 sq. </note>

<note rend="script" type="footnote"> 1 faboloais <hi rend="italic">a</hi> ueritatis <hi rend="italic">C1 d</hi> 4 popilius <hi rend="italic">01 d</hi> habundans C1 <hi rend="italic">d</hi> <lb/>
            5 neaciene <hi rend="italic">om. e</hi> 7 illum <hi rend="italic">LACabdepqv; om. Domb</hi>. 11 qui siue <lb/>
            <hi rend="italic">LAp;</hi> siue qui <hi rend="italic">e2aqa.2k2.fv;</hi> qui <hi rend="italic">om</hi>. C1 b e a1 kl <hi rend="italic">Domb</hi>. 13 fugi- <lb/>
            <hi rend="italic">tibisZA1</hi> athiberet Z A IT adiecerunt <hi rend="italic">p nil p</hi> 20 illic <hi rend="italic">om. a</hi> <lb/>
            22 escolapioa L A C; aescol. <hi rend="italic">d</hi> uenire ambiuit <hi rend="italic">d</hi> ambibit <hi rend="italic">L</hi> A; <lb/>
            abiuit <hi rend="italic">a</hi> 23 ad Romam <hi rend="italic">codd. praeter q;</hi> ad <hi rend="italic">om. qv</hi> urbe/, m <hi rend="italic">eraso,<lb/>
             C</hi> 24 deorum <hi rend="italic">de</hi> 25 enim erat <hi rend="italic">LAC ad e f t\';</hi> erat enim a <hi rend="italic">Domb</hi>. <lb/>
            V <lb/>
            26 capitolino <hi rend="italic">a;</hi> capitilino <hi rend="italic">d</hi> prfisederet <hi rend="italic">a</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="123"/>
            Quae tamen si omnium deorum mater est, non solum secuta <lb/>
            est Romam quosdam filios suos, uerum et alios praecessit <lb/>
            etiam secuturos. Miror sane, si ipsa peperit Cynocephalum, <lb/>
            qui longe postea uenit ex Aegypto. Utrum etiam dea Febris <lb/>
            ex illa nata sit, uiderit Aesculapius pronepos eius; sed undecumque <lb n="5"/>
            nata sit, non, opinor, audebunt eam dicere ignobilem <lb/>
            di peregrini deam ciuem Romanam. Sub hoc tot deorum <lb/>
            praesidio (quos numerare quis potest, indigenas et alienigenas, <lb/>
            caelites terrestres infernos, marinos fontanos fluuiales, et, ut <lb/>
            Varro dicit, certos adque incertos, in omnibusque generibus <lb n="10"/>
            deorum, sicut in animalibus, mares et feminas?) — sub hoc <lb/>
            ergo tot deorum praesidio constituta Roma non tam magnis <lb/>
            et horrendis cladibus, quales ex multis paucas commemorabo, <lb/>
            agitari adfligique debuit. Nimis enim multos deos grandi fumo <lb/>
            suo tamquam signo dato ad tuitionem congregauerat, quibus <lb n="15"/>
            templa altaria, sacrificia sacerdotes instituendo adque praebendo <lb/>
            summum uerum Deum, cui uni haec rite gesta debentur, <lb/>
            offenderet. Et felicior quidem cum paucioribus uixit, sed quanto <lb/>
            maior facta est, sicut nauis nautas, tanto plures adhibendos <lb/>
            putauit; credo, desperans pauciores illos, sub quibus in conparationem <lb n="20"/>
            peioris uitae melius uixerat, non sufficere ad opitulandum <lb/>
            granditati suae. 
</p><p rend="script">Primo enim sub ipsis regibus, excepto Numa Pompilio, de <lb/>
            quo iam supra locutus sum, quantum malum discordiosi <lb/>
            certaminis fuit, quod fratrem Romuli coegit occidi!

<note rend="script" type="footnote"> v tu å <lb/>
            3 sequutur08 L A; secutores <hi rend="italic">e;</hi> securos <hi rend="italic">a</hi> 4 deabris <hi rend="italic">a</hi> 5 uiderit <lb/>
            eacolapius.... nata sit <hi rend="italic">m. 1 in infer. marg., L</hi> escolapius etiam <hi rend="italic">a</hi> <lb/>
            6 ignobilem dicere v 9 caelestes <hi rend="italic">e</hi> terrenos a flubiales L A; <lb/>
            I <lb/>
            pluuiales <hi rend="italic">C</hi> / 10 barro <hi rend="italic">L</hi> A adque incertos <hi rend="italic">om. d</hi> 18 pauca <hi rend="italic">(7</hi> <lb/>
            t a <lb/>
            15 aduitionem <hi rend="italic">L;</hi> atuitionem A 16 praeuendo <hi rend="italic">L</hi> A 19 tantos <hi rend="italic">ZA</hi> <lb/>
            20 conparationem <hi rend="italic">L</hi> A\' <hi rend="italic">Cp;</hi> comparatione <hi rend="italic">ab deqv Dornb</hi>. </note> <lb n="25"/>
            
<pb n="124"/>
            
</p></div><div n="13" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title type="sub">CAPUT  XIII. </title></ab><ab><title type="sub">Quo iure, quo foedere Romani obtinuerint prima coniugia. </title></ab><p rend="script"><quote><l>Quo modo nec Iuno, quae cum Ioue suo iam             fouebat</l><lb n="5"/><l>Romanos rerum dominos gentemque togatam, </l><lb/></quote>

            nec Venus ipsa Aeneidas suos potuit adiuuare, ut bono et <lb/>
            aequo more coniugia mererentur, cladesque tanta inruit huius <lb/>
            inopiae, ut ea dolo raperent moxque conpellerentur pugnare <lb/>
            cum soceris, ut miserae feminae nondum ex iniuria maritis<lb n="10"/>
            conciliatae iam parentum sanguine dotarentur? At enim uicerunt <lb/>
            in hac conflictione Romani uicinos suos. Quantis et quam <lb/>
            multis utrimque uulneribus et funeribus tam propinquorum et <lb/>
            confinium istae uictoriae constiterunt! Propter unum Caesarem <lb/>
            socerum et unum generum eius Pompeium iam mortua Caesaris<lb n="15"/>
            filia, uxore Pompei, quanto et quam iusto doloris instinctu <lb/>
            Lucanus exclamat: <lb/>

<quote><l>Bella per Emathios plus quam ciuilia campos </l><lb/><l>Iusque datum sceleri canimus. </l><lb/></quote>

            Vicerunt ergo Romani, ut strage socerorum manibus cruentis<lb n="20"/>
            ab eorum filiabus amplexus miserabiles extorquerent, nec illae <lb/>
            auderent flere patres occisos, ne offenderent uictores maritos, <lb/>
            quae adhuc illis pugnantibus pro quibus facerent uota nesciebant. <lb/>
            Talibus nuptiis populum Romanum non Venus, sed <lb/>
            Bellona donauit; aut fortassis Allecto illa inferna furia iam <lb n="25"/>
            eis fauente Iunone plus in illos habuit licentiae, quam cum <lb/>
            eius precibus contra Aenean fuerat excitata. Andromacha

<note type="footnote"> 6 Aen. I, 281 sq. 13 Phara. I, 1 sq. </note>

<note rend="script" type="footnote"> 2 Quod, d <hi rend="italic">m. I expunct., C</hi> phoedere <hi rend="italic">C</hi> optinuerunt <hi rend="italic">p</hi> 4 quae <lb/>
            I ei <lb/>
            <hi rend="italic">om. LA1p</hi> 9 eo C; eas <hi rend="italic">d</hi> 10 martif C 12 uinof C 13 et faneribus <lb/>
            <hi rend="italic">LACv;</hi> ac fun. <hi rend="italic">e Domb.;</hi> atque fun. <hi rend="italic">m. 2</hi> in <hi rend="italic">marg. p</hi> 18 emaro <lb/>
            <lb/>
            tios <hi rend="italic">L</hi> A; haemathios <hi rend="italic">e</hi> 20 socerum <hi rend="italic">L</hi> 24 nubtiis A; corroso margine <lb/>
            <hi rend="italic">excidit in L</hi> 25 dotauit A2 adlecto <hi rend="italic">p;</hi> Alecto <hi rend="italic">qv</hi> inferna <lb/>
            <hi rend="italic">L</hi>A<hi rend="italic">Cab</hi><hi rend="italic">de1p</hi><hi rend="italic">akf;</hi> infernalis <hi rend="italic">e2qv</hi> furia <hi rend="italic">sup. lin. b</hi> 27 praecibus <lb/>
            <hi rend="italic">Ll C</hi> fuerit <hi rend="italic">C</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="125"/>
            felicius captiuata est, quam illa conubia Romana nupserunt. <lb/>
            Licet seruiles, tamen post eius amplexus nullum Troianorum <lb/>
            Pyrrhus occidit; Romani autem soceros interficiebant in proeliis, <lb/>
            quorum iam filias amplexabantur in thalamis. Illa uictori <lb/>
            subdita dolere tantum suorum mortem potuit, non timere; <lb n="5"/>
            illae sociatae bellantibus parentum suorum mortes procedentibus <lb/>
            uiris timebant, redeuntibus dolebant, nec timorem <lb/>
            habentes liberum nec dolorem. Nam propter interitum ciuium <lb/>
            propinquorum, fratrum parentum aut pie cruciabantur. aut <lb/>
            crudeliter laetabantur uictoriis maritorum. Huc accedebat, <lb n="10"/>
            quod, ut sunt alterna bellorum, aliquae parentum ferro amiserunt <lb/>
            uiros, aliquae utrorumque ferro et parentes et uiros. <lb/>
            Neque enim et aput Romanos parua fuerunt illa discrimina, si <lb/>
            quidem ad obsidionem quoque peruentum est ciuitatis clausisque <lb/>
            portis se tuebantur; quibus dolo apertis admissisque <lb n="15"/>
            hostibus intra moenia in ipso foro scelerata et nimis atrox <lb/>
            inter generos socerosque pugna commissa est, et raptores illi <lb/>
            etiam superabantur et crebro fugientes inter domos suas <lb/>
            grauius foedabant pristinas, quamuis et ipsas pudendas lugendasque <lb/>
            uictorias. Hic tamen Romulus de suorum iam uirtute <lb n="20"/>
            desperans Iouem orauit ut starent, adque ille hac occasione <lb/>
            nomen Statoris inuenit; nec finis esset tanti mali, nisi raptae <lb/>
            illae laceratis crinibus emicarent et prouolutae parentibus <lb/>
            iram eorum iustissimam non armis uictricibus, sed supplici <lb/>
            pietate sedarent. Deinde [Titum] Tatium regem Sabinorum <lb n="25"/>
            socium regni Romulus ferre conpulsus est, germani consortis <lb/>
            inpatiens: sed quando et istum diu toleraret, qui fratrem <lb/>
            geminumque non pertulit? Unde et ipso interfecto, ut maior <lb/>
            deus esset, regnum solus obtinuit. Quae sunt ista iura nuptiarum, <lb/>
            quae inritamenta bellorum, quae foedera germanitatis

<note type="footnote"> 1 conubia <hi rend="italic">LAp;</hi> coniugia <hi rend="italic">C rell. v Domb</hi>. 4 amplexauantur <hi rend="italic">L</hi> <lb/>
            5 morte A 7 doleuant <hi rend="italic">L</hi> 8 nec <hi rend="italic">m. 1 sup. lin. C</hi> 9 cruciauantur <hi rend="italic">I</hi>. <lb/>
            10 accedebant <hi rend="italic">L</hi> A 12 uiros <hi rend="italic">m. 1 sup. lin. L</hi> utrumque <hi rend="italic">e</hi> 18 inter <lb/>
            <hi rend="italic">LAC a b dep;</hi> intra <hi rend="italic">q v</hi> ZoOb. 19 quambis <hi rend="italic">L</hi> 20 Hic] id <hi rend="italic">buk1</hi> <lb/>
            21 orauit <hi rend="italic">codd.;</hi> rogauit <hi rend="italic">v</hi> 25 [Titum] <hi rend="italic">om. LAI</hi> regem Sabin. socium <lb/>
            <hi rend="italic">&lt;Mt. bl</hi> 80 phoedera <hi rend="italic">C</hi> </note> <lb n="30"/>
             
<pb n="126"/>
            adfinitatis, societatis diuinitatis? quae postremo sub tot dis <lb/>
            tutoribus uita ciuitatis? Vides quanta hinc dici et quam multa <lb/>
            possent, nisi quae supersunt nostra curaret intentio et sermo <lb/>
            in alia festinaret. 
</p></div><div n="14" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title type="sub">CAPUT  XIIII. </title></ab><ab><title type="sub">De inpietate belli, quod Albanis Romani intulerunt, et de uictoria dominandi libidine adepta. </title></ab><p rend="script">Quid deinde post Numam sub aliis regibus? Quanto malo <lb/>
            non solum suo, sed etiam Romanorum in bellum Albani prouocati <lb/>
            sunt, quia uidelicet pax Numae tam longa uiluerat! <lb n="10"/>
            Quam crebrae strages Romani Albanique exercitus fuerunt et <lb/>
            utriusque comminutio ciuitatis! Alba namque illa, quam filius <lb/>
            Aeneae creauit Ascanius, Romae mater proprior ipsa quam <lb/>
            Troia, a Tullo Hostilio rege prouocata conflixit, confligens <lb/>
            autem et adflicta est et adfiixit, donec multorum taederet pari <lb n="15"/>
            defectione certaminum. Tunc euentum belli de tergeminis <lb/>
            hinc adque inde fratribus placuit experiri; a Romanis tres <lb/>
            Horatii, ab Albanis autem tres Curiatii processerunt; a Curiatiis <lb/>
            tribus Horatii duo, ab uno autem Horatio tres Curiatii superati <lb/>
            et extincti sunt. Ita Roma extitit uictrix ea clade etiam in <lb n="20"/>
            certamine extremo, ut de sex unus rediret domum. Cui <lb/>
            damnum in utrisque, cui luctus, nisi Aeneae stirpi nisi Ascanii <lb/>
            posteris, nisi proli Veneris nisi nepotibus Iouis? Nam et hoc <lb/>
            plus quam ciuile bellum fuit, quando filia ciuitas cum ciuitate <lb/>
            matre pugnauit. Accessit aliud huic tergeminorum pugnae <lb n="25"/>
            ultimae atrox adque horrendum malum. Nam ut erant ambo <lb/>
            populi prius amici (uicini quippe adque cognati), uni Curiatiorum <lb/>
            desponsata fuerat Horatiorum soror; haec postea quam <lb/>
            sponsi spolia in uictore fratre conspexit, ab eodem fratre,

<note rend="script" type="footnote"> 9 suos <hi rend="italic">C</hi> 10 tam] etiam <hi rend="italic">C</hi> 11 aluan. <hi rend="italic">L</hi> 15 et <hi rend="italic">ante</hi> adfiixit m. <hi rend="italic">:J <lb/>
            sup. lin</hi>. A 17 ailque] itaque <hi rend="italic">d</hi> 18 oratii <hi rend="italic">et sic infra C</hi> ab <lb/>
            fe <lb/>
            <hi rend="italic">m. 2 sup. lin. C</hi> 21 dex <hi rend="italic">C</hi> sex <hi rend="italic">L</hi> A <hi rend="italic">Ca1 b dep etX: f;</hi> sex uiuis <lb/>
            0 <lb/>
            <hi rend="italic">a-qv Domb</hi>. 22 Ascani <hi rend="italic">L</hi> A 23 neptibus <hi rend="italic">C</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="127"/>
            quoniam fleuit, occisa est. Humanior huius unius feminae <lb/>
            quam uniuersi populi Romani mihi fuisse uidetur adfectus. <lb/>
            Illa quem uirum iam fide media retinebat, aut forte etiam <lb/>
            ipsum fratrem dolens, qui eum occiderat cui sororem promiserat, <lb/>
            puto quod non culpabiliter fleuerit. Unde enim aput <lb n="5"/>
            Vergilium pius Aeneas laudabiliter dolet hostem etiam sua <lb/>
            peremtum manu? Unde Marcellus Syracusanam ciuitatem <lb/>
            recolens eius paulo ante culmen et gloriam sub manus suas <lb/>
            subito concidisse communem cogitans condicionem flendo <lb/>
            miseratus est? Quaeso ab humano inpetremus adfectu, ut <lb n="10"/>
            femina sponsum suum a fratre suo peremtum sine crimine <lb/>
            fleuerit, si uiri hostes a se uictos etiam cum laude fleuerunt. <lb/>
            Ergo sponso a fratre inlatam mortem quando femina illa <lb/>
            flebat, tunc se contra matrem ciuitatem tanta strage bellasse <lb/>
            et tanta hinc et inde cognati cruoris effusione uicisse Roma <lb n="15"/>
            gaudebat. 
</p><p>Quid mihi obtenditur nomen laudis nomenque uictoriae? <lb/>
            Remotis obstaculis insanae opinionis facinora nuda cernantur, <lb/>
            nuda pensentur, nuda iudicentur. Causa dicatur Albae, sicut <lb/>
            Troiae adulterium dicebatur. Nulla talis, nulla similis inuenitur; <lb n="20"/>
            tantum ut resides moueret <lb/>

<quote><l>Tullus in arma uiros et iam desueta triumphis </l><lb/><l>Agmina. </l><lb/></quote>
            Illo itaque uitio tantum scelus perpetratum est socialis belli <lb/>
            adque cognati, quod uitium Sallustius magnum transeunter <lb n="25"/>
            adtingit. Cum enim laudans breuiter antiquiora commemorasset <lb/>
            tempora, quando uita hominum sine cupiditate agitabatur et <lb/>
            sua cuique satis placebant: (Postea uero, inquit, quam in <lb/>
            Asia Cyrus, in Graecia Lacedaemonii et Athenienses coepere

<note type="footnote"> 6 Aen. X, 821 sqq. 22 Verg. Aen. VI, 814 sq. 28 Cat. 2 </note>

<note type="footnote"> 5 culpauiliter <hi rend="italic">L</hi> A 6 sua etiam <hi rend="italic">L</hi> A 7 manu <hi rend="italic">om. GI, super</hi> sua <hi rend="italic">C2</hi> <lb/>
            14 fleuat <hi rend="italic">L A</hi> 17 optenditur <hi rend="italic">L</hi> 20 diceuatur <hi rend="italic">L</hi> 26 brebiter <hi rend="italic">L CA</hi> <lb/>
            antiquiora <hi rend="italic">L</hi> A <hi rend="italic">ab dep q</hi> akl <hi rend="italic">Iv;</hi> antiquorum <hi rend="italic">C Domb.;</hi> antiquiorum k\' <lb/>
            commemorasse Ci 27 agitauatur <hi rend="italic">L</hi> 28 inquid Cl 29 et <hi rend="italic">codd.;</hi> <lb/>
            atque <hi rend="italic">v</hi> quaepere <hi rend="italic">L A1</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="128"/>
            urbes adque nationes subigere, libidinem dominandi causam <lb/>
            belli habere, maximam gloriam in maximo imperio putare\', <lb/>
            et cetera quae ipse instituerat dicere. Mihi huc usque satis <lb/>
            sit eius uerba posuisse. Libido ista dominandi magnis malis <lb/>
            agitat et conterit humanum genus. Hac libidine Roma tunc<lb n="5"/>
            uicta Albam se uicisse triumphabat et sui sceleris laudem <lb/>
            gloriam nominabat, quoniam laudatur, inquit scriptura <lb/>
            nostra, peccator in desideriis animae suae et qui <lb/>
            iniqua gerit benedicitur. Fallacia igitur tegmina et <lb/>
            deceptoriae dealbationes auferantur a rebus, ut sincero inspiciantur<lb n="10"/>
            examine. Nemo mihi dicat: magnus ille adque ille, quia <lb/>
            cum illo [et illo] pugnauit et uicit. Pugnant etiam gladiatores, <lb/>
            uincunt etiam ipsi, habet praemia laudis et illa crudelitas; <lb/>
            sed puto esse satius cuiuslibet inertiae poenas luere quam <lb/>
            illorum armorum quaerere gloriam. Et tamen si in harenam<lb n="15"/>
            procederent pugnaturi inter se gladiatores, quorum alter filius, <lb/>
            alter esset pater, tale spectaculum quis ferret? quis non <lb/>
            auferret? Quo modo ergo gloriosum alterius matris, alterius <lb/>
            filiae ciuitatis inter se armorum potuit esse certamen? An <lb/>
            ideo diuersum fuit, quod harena illa non fuit, et latiores <lb n="20"/>
            campi non duorum gladiatorum, sed in duobus populis multorum <lb/>
            funeribus inplebantur, nec amphitheatro cingebantur <lb/>
            illa certamina, sed uniuerso orbe et tunc uiuis et posteris, quo <lb/>
            usque ista fama porrigitur, inpium spectaculum praebebatur? 
</p><p rend="script">Vim tamen patiebantur studii sui di illi praesides imperii <lb n="25"/>
            Romani et talium certaminum tamquam theatrici spectatores,

<note type="footnote"> 7 Ps. 10, 23 </note>

<note rend="script" type="footnote"> 1 orbes 01 causaip <hi rend="italic">C</hi> 3 huc <hi rend="italic">codd. excepto</hi> a.t; hoc a1 <hi rend="italic">Domb</hi>. <lb/>
            b <lb/>
            4 uera <hi rend="italic">L</hi> liuido <hi rend="italic">L</hi> A <hi rend="italic">et sic l. 5</hi> 6 aluam <hi rend="italic">L</hi> A 7 nominauat <hi rend="italic">L</hi> <lb/>
            inquid C1 9 benedicitur <hi rend="italic">L</hi>AC2<hi rend="italic">bepqv; v;</hi> benedicetur C1 <hi rend="italic">a kt fl Domb</hi>. <lb/>
            a <lb/>
            11 qui/, a <hi rend="italic">eras., L;</hi> qui A 12 et illo <hi rend="italic">om. Z* C1</hi> 13 etiam <hi rend="italic">LAp;</hi> <lb/>
            et <hi rend="italic">C rell. v</hi> 15 gloriam quaer. <hi rend="italic">v</hi> 17 esset pater <hi rend="italic">I,</hi> A <hi rend="italic">C ab dep</hi> uk; <lb/>
            pat. es. fv esset filius alter pater <hi rend="italic">q</hi> tale <hi rend="italic">oni. q</hi> 22 inpleuantur <lb/>
            <hi rend="italic">L</hi> cingeuantur <hi rend="italic">L</hi> 23 orbi <hi rend="italic">LA 01 P q</hi> uibis Z A; ciuis Cl <lb/>
            24 praeuebatur <hi rend="italic">L</hi> A\' </note> <lb/>
             
<pb n="129"/>
            donec Horatiorum soror propter Curiatios tres peremtos etiam <lb/>
            ipsa tertia ex altera parte fraterno ferro duobus fratribus <lb/>
            adderetur, ne minus haberet mortium etiam Roma quae <lb/>
            uicerat. Deinde ad fructum uictoriae Alba subuersa est, ubi <lb/>
            post Ilium, quod Graeci euerterunt, et post Lauinium, ubi <lb n="5"/>
            Aeneas regnum peregrinum adque fugitiuum constituerat, <lb/>
            tertio loco habitauerant numina illa Troiana. Sed more suo <lb/>
            etiam inde iam fortasse migrauerant, ideo deleta est. Discesserant <lb/>
            uidelicet omnes adytis arisque relictis di, quibus imperium <lb/>
            illud steterat. Discesserant sane ecce iam tertio, ut eis quarta <lb n="10"/>
            Roma prouidentissime crederetur. Displicuerat enim et Alba, <lb/>
            ubi Amulius expulso fratre, et Roma placuerat, ubi Romulus <lb/>
            occiso fratre regnauerat. Sed antequam Alba dirueretur, transfusus <lb/>
            est, inquiunt, populus eius in Romam, ut ex utraque <lb/>
            una ciuitas fieret. Esto, ita factum sit; urbs tamen ilia, <lb n="15"/>
            Ascanii regnum et tertium domicilium Troianorum deorum, <lb/>
            ab urbe filia mater euersa est; ut autem belli reliquiae ex <lb/>
            duobus populis unum facerent, miserabile coagulum multus <lb/>
            ante fusus utriusque sanguis fuit. Quid iam singillatim dicam <lb/>
            sub ceteris regibus totiens eadem bella renouata, quae uictoriis <lb n="20"/>
            finita uidebantur, et tantis stragibus iterum iterumque confecta, <lb/>
            iterum iterumque post foedus et pacem inter soceros et <lb/>
            generos et eorum stirpem posterosque repetita? Non paruum <lb/>
            indicium calamitatis huius fuit, quod portas belli nullus clausit <lb/>
            illorum. Nullus ergo illorum sub tot dis praesidibus in pace <lb n="25"/>
            regnauit. 
</p></div><div n="15" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title type="sub">CAPUT  XV. </title></ab><ab><title type="sub">Qualis Romanorum regum uita adque exitus fuerit. </title></ab><p rend="script">Ipsorum autem regum qui exitus fuerunt? De Romulo <lb/>
            uiderit adulatio fabulosa, qua perhibetur receptus in caelum;

<note type="footnote"> 5 labinium LA 6 fugitibum <hi rend="italic">L</hi> 7 babitauerunt <hi rend="italic">C</hi> 9 uidilicet <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            10 discesserint <hi rend="italic">C\'de</hi> 12 amullius <hi rend="italic">L</hi> !11 13 alua <hi rend="italic">I,</hi> A 17 ex <hi rend="italic">ZAC <lb/>
            abdep;</hi> e <hi rend="italic">v Domb</hi>. 18 miserauile <hi rend="italic">L</hi> 19 dicam <hi rend="italic">m. 1 sup. lin. I</hi>. <lb/>
            22 inter soceros et generos <hi rend="italic">L</hi> A <hi rend="italic">Cp;</hi> inter gen. et soc. <hi rend="italic">ab de qv Domb</hi>. <lb/>
            25 sub tot] sublto C\'i 28 uita regum <hi rend="italic">p</hi> 29 regnum Cl </note>

<note type="footnote"> XXXX Aug, opera Sectto V pars I. </note>

<note type="footnote"> 9 </note> <lb n="30"/>
             
<pb n="130"/>
            uiderint quidam scriptores eorum, qui eum propter ferocitatem <lb/>
            a senatu discerptum esse dixerunt subornatumque <lb/>
            nescio quem Iulium Proculum, qui eum sibi apparuisse diceret <lb/>
            eumque per se populo mandasse Romano, ut inter numina <lb/>
            coleretur, eoque modo populum, qui contra senatum intumescere<lb n="5"/>
            coeperat, repressum adque sedatum. Acciderat enim et <lb/>
            solis defectio, quam certa ratione sui cursus effectam inperita <lb/>
            nesciens multitudo meritis Romuli tribuebat. Quasi uero si <lb/>
            luctus ille solis fuisset, non magis ideo credi deberet occisus <lb/>
            ipsumque scelus auersione etiam diurni luminis indicatum;<lb n="10"/>
            sicut re uera factum est, cum Dominus crucifixus est crudelitate <lb/>
            adque inpietate Iudaeorum. Quam solis obscurationem <lb/>
            non ex canonico sideruin cursu accidisse satis ostendit, quod <lb/>
            tunc erat pascha Iudaeorum; nam plena luna sollemniter agitur, <lb/>
            regularis autem solis defectio non nisi lunae fine contingit. <lb n="15"/>
            Satis et Cicero illam inter deos Romuli receptionem putatam <lb/>
            magis significat esse quam factam, quando et laudans eum <lb/>
            in libris de re publica Scipionisque sermone: \'Tantum est, <lb/>
            inquit, consecutus, ut, cum subito sole obscurato non conparuisset, <lb/>
            deorum in numero conlocatus putaretur, quam<lb n="20"/>
            opinionem nemo umquam mortalis assequi potuit sine eximia <lb/>
            uirtutis gloria\'. (Quod autem dicit eum subito non conparuisse, <lb/>
            profecto ibi intellegitur aut uiolentia tempestatis aut caedis <lb/>
            facinorisque secretum; nam et alii scriptores eorum defectioni <lb/>
            solis addunt etiam subitam tempestatem, quae profecto aut <lb n="25"/>
            occasionem sceleri praebuit aut Romulum ipsa consumsit.) <lb/>
            De Tullo quippe etiam Hostilio, qui tertius a Romulo rex <lb/>
            fuit, quia et ipse fulmine absumtus est, dicit in eisdem libris

<note type="footnote"> 18 II, \'c. 10 </note>

<note rend="script" type="footnote"> 3 diceret eumque per se <hi rend="italic">m. 1 in marg</hi>. A 6 queperat <hi rend="italic">L</hi> Ai 9 den <lb/>
            <lb/>
            buit <hi rend="italic">Ll</hi> 10 etiam <hi rend="italic">sup. lin. L</hi> dicatum <hi rend="italic">Ll</hi> 13 cursu 01; corpsajetudine, <lb/>
            etudine <hi rend="italic">extra lin.,</hi> 02 accidisse <hi rend="italic">codd. praeter C, v;</hi> eueniese <lb/>
            <hi rend="italic">C Domb</hi>. 14 pasca <hi rend="italic">L</hi> A 15 contigit C1 17 et <hi rend="italic">om. e</hi> 20 deorum <lb/>
            <hi rend="italic">sup. lin. C</hi> 26 scaeleri Cl 27 tullio at 28 quia A <hi rend="italic">C</hi> 6 <hi rend="italic">p; corrosa <lb/>
            membrana excidit in L;</hi> qui <hi rend="italic">adqv Domb</hi>. adsumptus C1 </note> <lb/>
             
<pb n="131"/>
            idem Cicero, propterea et istum non creditum in deos receptum <lb/>
            tali morte, quia fortasse quod erat in Romulo probatum, id <lb/>
            est persuasum, Romani uulgare noluerunt, id est uile facere, <lb/>
            si hoc et alteri facile tribueretur. Dicit etiam aperte in <lb/>
            inuectiuis: &lt;Illum, qui hanc urbem condidit, Romulum ad deos <lb n="5"/>
            inmortales beniuolentia famaque sustulimus\', ut non uere <lb/>
            factum, sed propter merita uirtutis eius beniuole iactatum <lb/>
            diffamatumque monstraret. In Hortensio uero dialogo cum de <lb/>
            solis canonicis defectionibus loqueretur: Ut easdem, inquit, <lb/>
            tenebras efficiat, quas effecit interitu Romuli, qui obscuratione <lb n="10"/>
            solis est factus\'. Certe hic minime timuit hominis interitum <lb/>
            dicere, quia disputator magis quam laudator fuit. 
</p><p rend="script">Ceteri autem reges populi Romani, excepto Numa Pompilio <lb/>
            et Anco Marcio, qui morbo interierunt, quam horrendos exitus <lb/>
            habuerunt! Tullus, ut dixi, Hostilius, uictor et euersor Albae, <lb n="15"/>
            cum tota domo sua fulmine concrematus est. Priscus Tarquinius <lb/>
            per sui decessoris filios interemtus est. Seruius Tullius <lb/>
            generi sui Tarquinii Superbi, qui ei successit in regnum, <lb/>
            nefario scelere occisus est. Nec \'discessere adytis arisque <lb/>
            relictis di tanto in optimum illius populi regem parricidio <lb n="20"/>
            perpetrato, quos dicunt, ut hoc miserae Troiae facerent eamque <lb/>
            Graecis diruendam exurendamque relinquerent, adulterio Paridis <lb/>
            fuisse commotos; sed insuper interfecto a se socero Tarquinius <lb/>
            ipse successit. Hunc illi di nefarium parricidam soceri interfectione <lb/>
            regnantem, insuper multis bellis uictoriisque gloriantem <lb n="25"/>
            et de manubiis Capitolium fabricantem non abscedentes, sed <lb/>
            praesentes manentesque uiderunt et regem suum louem in <lb/>
            illo altissimo templo, hoc est in opere parricidae, sibi praesidere <lb/>
            adque regnare perpessi sunt. Neque enim adhuc innocens

<note type="footnote"> 1 II, c. 17 5 Cat. 3, I </note>

<note rend="script" type="footnote"> 1 propter et <hi rend="italic">Ll</hi> 2 prouatum <hi rend="italic">L</hi> A 5 inuectibis <hi rend="italic">L</hi> A 6 beniuol. <lb/>
            <hi rend="italic">LA Cab d ep q;</hi> beneuol. <hi rend="italic">v Domb</hi>. 7 beniuole <hi rend="italic">L</hi>A<hi rend="italic">Cabdepq;</hi> boniuole <lb/>
            <hi rend="italic">a;</hi> beneuolentia <hi rend="italic">fv</hi> 10 interitu <hi rend="italic">LAC p;</hi> in interitu <hi rend="italic">b de q f)</hi> <lb/>
            q; <lb/>
            <hi rend="italic">Domb.;</hi> in interita <hi rend="italic">a</hi> 20 relectis <hi rend="italic">C</hi> 22 exurendam <hi rend="italic">L</hi> relinquerunt <lb/>
            <hi rend="italic">Cl</hi> paridi/s, <hi rend="italic">eras</hi>. i, <hi rend="italic">C</hi> 27 iobem <hi rend="italic">L</hi> A </note>

<note type="footnote"> 9* </note> <lb/>
             
<pb n="132"/>
            Capitolium struxit et postea malis meritis Urbe pulsus est. <lb/>
            sed ad ipsum regnum, in quo Capitolium fabricaret, inmanissimi <lb/>
            sceleris perpetratione peruenit. Quod uero eum regno <lb/>
            Romani postea depulerunt ac secluserunt moenibus ciuitatis, <lb/>
            non ipsius de Lucretiae stupro, sed filii peccatum fuit illo <lb n="5"/>
            non solum nesciente, sed etiam absente commissum. Ardeam <lb/>
            ciuitatem tunc obpugnabat, pro populo Romano bellum gerebat: <lb/>
            nescimus quid faceret, si ad eius notitiam flagitium filii <lb/>
            deferretur; et tamen inexplorato iudicio eius et inexperto ei <lb/>
            populus ademit imperium et recepto exercitu, a quo deseri <lb n="10"/>
            iussus est, clausis deinde portis non siuit intrare redeuntem. <lb/>
            At ille post bella grauissima, quibus eosdem Romanos concitatis <lb/>
            finitimis adtriuit, postea quam desertus ab eis quorum <lb/>
            fidebat auxilio regnum recipere non eualuit, in oppido Tusculo <lb/>
            Romae uicino quattuordecim, ut fertur, annos priuatam uitam<lb n="15"/>
            quietus habuit et cum uxore consenuit, optabiliore fortassis <lb/>
            exitu quam socer eius, generi sui facinore nec ignorante <lb/>
            filia, sicut perhibetur, extinctus. Nec tamen istum Tarquinium <lb/>
            Romani crudelem aut sceleratum, sed superbum appellauerunt. <lb/>
            fortasse regios eius fastus alia superbia non ferentes. Nam <lb n="20"/>
            scelus occisi ab eo soceri optimi regis sui usque adeo contemserunt, <lb/>
            ut eum regem suum facerent; ubi miror, si non <lb/>
            scelere grauiore mercedem tantam tanto sceleri reddiderunt. <lb/>
            Nec \'discessere adytis arisque relictis di\'. Nisi forte quispiam <lb/>
            sic defendat istos deos, ut dicat eos ideo mansisse Romae. <lb n="25"/>
            quo possint magis Romanos punire suppliciis quam beneficiis

<note rend="script" type="footnote"> &amp; <lb/>
            1 instruxit <hi rend="italic">C d e</hi> 3 Romani regno v 6 non <hi rend="italic">sup. lin. L</hi> ardem <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            7 tet <hi rend="italic">bl</hi> et, <hi rend="italic">quod ante</hi> pro pop. R. <hi rend="italic">uulgo editu1\'. om. LAC a b de p q</hi> <lb/>
            pro <hi rend="italic">ante</hi> pRO. (= populo Romano) <hi rend="italic">om. L</hi> Al Cl 9 eius iudicio r <lb/>
            re <lb/>
            10 a <hi rend="italic">sup. lin. C</hi> 11 uifus. <hi rend="italic">in marg</hi>. m. <hi rend="italic">:J</hi> iuffuf, <hi rend="italic">C</hi> 11 intraredeuntem <lb/>
            <hi rend="italic">L</hi> 14 ualuit <hi rend="italic">C\'</hi> 15 annis A2 16 optauiliore <hi rend="italic">L</hi> A 19 sed <lb/>
            <hi rend="italic">sup. lin. L</hi> 20 fortasse <hi rend="italic">L</hi> A <hi rend="italic">C ab e p q;</hi> fortassis <hi rend="italic">v Domb</hi>. fastus. <lb/>
            <hi rend="italic">prius</hi> s <hi rend="italic">in ras., C</hi> superuia <hi rend="italic">L</hi> 25 roma, e, n <hi rend="italic">eras., L</hi> Romac <lb/>
            quo poss. <hi rend="italic">om. d</hi> 26 possint <hi rend="italic">L</hi> A <hi rend="italic">Cp;</hi> possent <hi rend="italic">abeqv Domb</hi>. magis <lb/>
            Rom. <hi rend="italic">ZAC\'p;</hi> Rom. magis <hi rend="italic">rell. v Domb</hi>. </note> <lb/>
             
<pb n="133"/>
            adiuuare, seducentes - eos uanis uictoriis et bellis grauissimis <lb/>
            conterentes. 
</p><p>Haec fuit Romanorum uita sub regibus laudabili tempore <lb/>
            illius rei publicae usque ad expulsionem Tarquinii Superbi <lb/>
            per ducentos ferme et quadraginta et tres annos, cum illae <lb n="5"/>
            omnes uictoriae tam multo sanguine et tantis emtae calamitatibus <lb/>
            uix illud imperium intra uiginti ab Urbe milia dilatauerint; <lb/>
            quantum spatium absit ut saltem alicuius Getulae <lb/>
            ciuitatis nunc territorio conparetur. 
</p></div><div n="16" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title type="sub">CAPUT  XVI. </title></ab><ab><title type="sub">De primis aput Romanos consulibus, quorum alter alterum patria pepulit moxque ipse post atrocissima parricidia a uulnerato hoste uulneratus interiit. </title></ab><p rend="script">Huic tempori adiciamus etiam tempus illud, quo usque <lb n="15"/>
            dicit Sallustius aequo et modesto iure agitatum, dum metus <lb/>
            a Tarquinio et bellum graue cum Etruria positum est. Quamdiu <lb/>
            enim Etrusci Tarquinio in regnum redire conanti opitulati <lb/>
            sunt, graui bello Roma concussa est. Ideo dicit aequo et <lb/>
            modesto iure gestam rem publicam metu premente, non persuadente <lb n="20"/>
            iustitia. In quo breuissimo tempore quam funestus <lb/>
            ille annus fuit, quo primi consules creati sunt expulsa regia <lb/>
            potestate! Annum quippe suum non conpleuerunt. Nam Iunius <lb/>
            Brutus exhonoratum eiecit Urbe collegam Lucium Tarquinium <lb/>
            Collatinum; deinde mox ipse in bello cecidit mutuis cum <lb n="25"/>
            hoste uulneribus, occisis a se [ipso] primitus filiis suis et <lb/>
            uxoris suae fratribus, quod eos pro restituendo Tarquinio

<note type="footnote"> 16 Hist. I, f. 9 </note>

<note rend="script" type="footnote"> 4 tarquini <hi rend="italic">L</hi>AI 5 et <hi rend="italic">ante</hi> tres <hi rend="italic">om. qal Domb</hi>. et tres <hi rend="italic">liraeolis expunct. <lb/>
            b</hi> 7 miliaria <hi rend="italic">k2</hi> 12 ipse <hi rend="italic">C q;</hi> romae <hi rend="italic">)J v Domb</hi>. 13 a <hi rend="italic">sup. lin. C</hi> <lb/>
            U <lb/>
            interiit hostia uulneratus <hi rend="italic">p</hi> 15 quosque <hi rend="italic">C</hi> 17 tarquio C1 graue <lb/>
            bellum <hi rend="italic">v</hi> 18 in regnum redire <hi rend="italic">L</hi> A <hi rend="italic">Cp;</hi> red. in regn. <hi rend="italic">rell. v Domb</hi>. <lb/>
            20 reip. <hi rend="italic">01</hi> 21 brebissimo <hi rend="italic">L</hi> 24 luti4 <hi rend="italic">C2</hi> 25 collatium <hi rend="italic">LI;</hi> conlatin. <lb/>
            <hi rend="italic">bde et sic infra</hi> mox ille, <hi rend="italic">superscripto</hi> i ipse, b 26 ipso <hi rend="italic">om, LAp</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="134"/>
            coniurasse cognouerat. Quod factum Vergilius postea quam <lb/>
            laudabiliter commemorauit, continuo clementer exhorruit. Cum <lb/>
            enim dixisset: <lb/>

<quote><l>Natosque pater noua bella monentes </l><lb/><l>Ad poenam pulchra pro libertate uocabit, </l><lb n="5"/></quote>

            mox deinde exclamauit et ait: <lb/>

<quote><l>Infelix, utcumque ferent ea facta minores. </l><lb/></quote>

            Quomodolibet, inquit, ea facta posteri ferant, id est praeferant <lb/>
            et extollant, qui filios occidit, infelix est. Et tamquam ad <lb/>
            consolandum infelicem subiungit: <lb n="10"/>

<quote><l>Vincit amor patriae laudumque inmensa cupido. </l><lb/></quote>


            Nonne in hoc Bruto, qui et filios occidit et a se percusso <lb/>
            hosti filio Tarquinii mutuo percussus superuiuere non potuit <lb/>
            eique potius ipse Tarquinius . superuixit, Collatini collegae <lb/>
            uidetur innocentia uindicata, qui bonus ciuis hoc Tarquinio<lb n="15"/>
            pulso passus est, quod tyrannus ipse Tarquinius? Nam et <lb/>
            idem Brutus consanguineus Tarquinii fuisse perhibetur; sed <lb/>
            Collatinum uidelicet similitudo nominis pressit, quia etiam <lb/>
            Tarquinius uocabatur. Mutare ergo nomen, non patriam cogeretur; <lb/>
            postremo in eius nomine hoc uocabulum minus esset, <lb n="20"/>
            L. Collatinus tantummodo uocaretur. Sed ideo non amisit <lb/>
            quod sine ullo detrimento posset amittere, ut et honore <lb/>
            primus consul et ciuitate bonus ciuis carere iuberetur. Etiamne <lb/>
            ista est gloria, Iunii Bruti detestanda iniquitas et nihilo utilis <lb/>
            rei publicae? Etiamne ad hanc perpetrandam \'uicit amor

<note type="footnote"> 4 Aen. VI. 820 sqq. </note>

<note rend="script" type="footnote"> 2 laudauil. <hi rend="italic">L</hi> ■ 5 uocauit <hi rend="italic">LA C2 d e</hi> 10 subiungit <hi rend="italic">LAp;</hi> subiunxit <lb/>
            <hi rend="italic">C</hi> reM. <hi rend="italic">v Domb</hi>. 11 uincit <hi rend="italic">LACbdepqa2kfv;</hi> uicit <hi rend="italic">a</hi> a.t; uincet <lb/>
            it <lb/>
            <hi rend="italic">Verg</hi>. 13 hoste A2; hostis <hi rend="italic">e</hi> superuibere <hi rend="italic">L</hi> 14 superuix <hi rend="italic">L</hi> <lb/>
            a. <lb/>
            15 uitur <hi rend="italic">C</hi> uonus <hi rend="italic">I</hi>. 17 Tarquinii] bruti <hi rend="italic">C (scribendum fortasse:</hi> <lb/>
            nam et idem consanguineus Bruti) 18 cum latinum <hi rend="italic">C</hi> numinis (\'I <lb/>
            eol <lb/>
            qui <hi rend="italic">d</hi> 21 L. <hi rend="italic">om. L</hi> A1; lucius <hi rend="italic">m. 2 sup. lin</hi>. A; si lucius <hi rend="italic">e</hi> latinus <lb/>
            <hi rend="italic">L</hi> si <hi rend="italic">ante</hi> tantumm. <hi rend="italic">m. 2 sup. lin</hi>. A 22 possit A 23 iuuecit <lb/>
            <lb/>
            retur <hi rend="italic">L;</hi> iubetur <hi rend="italic">eI</hi> 24 iuni <hi rend="italic">L</hi> At 25 ui <hi rend="italic">C</hi> </note> <lb n="25"/>
             
<pb n="135"/>
            patriae laudumque inmensa cupido*? Iam expulso utique <lb/>
            Tarquinio tyranno consul cum Bruto creatus est maritus <lb/>
            Lucretiae L. Tarquinius Collatinus. Quam iuste populus mores <lb/>
            in ciue, non nomen adtendit! Quam inpie Brutus collegam <lb/>
            primae ac nouae illius potestatis, quem posset, si hoc offendebatur, <lb n="5"/>
            nomine tantum priuare, et patria priuauit et honore! <lb/>
            Haec mala facta sunt, haec aduersa acciderunt, quando in <lb/>
            illa re publica \'aequo et modesto iure agitatum est\'. Lucretius <lb/>
            quoque, qui in locum Bruti fuerat subrogatus, morbo, antequam <lb/>
            idem annus terminaretur, absumtus est. Ita P. Valerius, qui <lb n="10"/>
            successerat Collatino, et M. Horatius, qui pro defuncto Lucretio <lb/>
            suffectus fuerat, annum illum funereum adque tartareum, qui <lb/>
            consules quinque habuit, conpleuerunt, quo anno consulatus <lb/>
            ipsius nouum honorem ac potestatem auspicata est Romana <lb/>
            res publica. <lb n="15"/>
            
</p></div><div n="17" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title type="sub">CAPUT  XVII. </title></ab><ab><title type="sub">Post initia consularis imperii quibus malis uexata fuerit Romana res publica, dis non opitulantibus, quos colebat. </title></ab><p rend="script">\'Tunc iam deminuto paululum metu, non quia bella conquieuerant, <lb n="20"/>
            sed quia non tam graui pondere urgebant, finito <lb/>
            scilicet tempore, quo aequo iure ac modesto agitatum est, <lb/>
            secuta sunt quae idem Sallustius breuiter explicat: \'Dein <lb/>
            seruili imperio patres plebem exercere, de uita adque tergo <lb/>
            regio more consulere, agro pellere et ceteris expertibus soli

<note type="footnote"> 23 Hist. I, f. 9 </note>

<note rend="script" type="footnote"> 1 utique, <hi rend="italic">superscripto</hi> x itaque, <hi rend="italic">b;</hi> itaque <hi rend="italic">a</hi> 2 tyranno <hi rend="italic">om. C</hi> 3 L., <lb/>
            bo <lb/>
            <hi rend="italic">erasum uidetur in L; om</hi>. At iniuste <hi rend="italic">p</hi> 4 ciueno//// adtendit, <lb/>
            litteris omen <hi rend="italic">erasis, L;</hi> ciue {»9 non , nofh, bo <hi rend="italic">eras. et</hi> notri <hi rend="italic">extra lin. <lb/>
            m. 2,</hi> A nomen <hi rend="italic">om. p</hi> Quam] tam <hi rend="italic">d</hi> inpie mas ; iniuste <hi rend="italic">v</hi> <lb/>
            o offendeuatur <hi rend="italic">L</hi> 10 P.] pl. <hi rend="italic">LA</hi> 11 marcus <hi rend="italic">de</hi> oratina <hi rend="italic">Cd e</hi> <lb/>
            20 diminuto <hi rend="italic">b2e2qv</hi> conquieuerat Cel 22 aequo iure ac modesto <lb/>
            <hi rend="italic">L</hi> A <hi rend="italic">Cp;</hi> aequo ac m. i. <hi rend="italic">abd ei</hi> aequo et m. i. <hi rend="italic">q v Domb</hi>. 23 expliin <lb/>
            <lb/>
            cauit <hi rend="italic">L</hi> de <hi rend="italic">C</hi> 25 regio <hi rend="italic">om. eI</hi> agro <hi rend="italic">om. et</hi> repellere <hi rend="italic">e</hi></note> <lb n="25"/>
             
<pb n="136"/>
            in imperio agere. Quibus saeuitiis et maxime faenore obpressa <lb/>
            plebes, cum adsiduis bellis tributum et militiam simul toleraret, <lb/>
            armata montem sacrum adque Auentinum insedit, tumque <lb/>
            tribunos plebis et alia iura sibi parauit. Discordiarum et <lb/>
            certaminis utrimque finis fuit secundum bellum Punicum,)<lb n="5"/>
            Quid itaque ego tantas moras uel scribens patiar, uel lecturis <lb/>
            adferam? Quam misera fuerit illa res publica, tam longa <lb/>
            aetate per tot annos usque ad secundum bellum Punicum <lb/>
            bellis forinsecus inquietare non desistentibus et intus discordiis <lb/>
            seditionibusque ciuilibus, a Sallustio breuiter intimatum est. <lb n="10"/>
            Proinde uictoriae illae non solida beatorum gaudia fuerunt, <lb/>
            sed inania solacia miserorum et ad alia adque alia sterilia <lb/>
            mala subeunda inlecebrosa incitamenta minime quietorum. <lb/>
            Nec nobis, quia hoc dicimus, boni Romani prudentesque <lb/>
            suscenseant: quamquam de hac re nec petendi sint nec monendi,<lb n="15"/>
            quando eos minime suscensuros esse certissimum est. Neque <lb/>
            enim grauius uel grauiora dicimus auctoribus eorum et stilo <lb/>
            et otio multum inpares; quibus tamen ediscendis et ipsi <lb/>
            elaborauerunt et filios suos elaborare conpellunt. Qui autem <lb/>
            suscensent, quando me ferrent, si ego dicerem, quod Sallustius<lb n="20"/>
            ait? Plurimae turbae, seditiones et ad postremum bella ciuilia <lb/>
            orta sunt, dum pauci potentes, quorum in gratiam plerique <lb/>
            concesserant, sub honesto patrum aut plebis nomine dominationes <lb/>
            adfectabant; bonique et mali ciues appellati, non ob <lb/>
            merita in rem publicam, omnibus pariter corruptis, sed uti <lb n="25"/>
            quisque locupletissimus et iniuria ualidior, quia praesentia <lb/>
            defendebat, pro bono ducebatur\'. Porro si illi scriptores <lb/>
            historiae ad honestam libertatem pertinere arbitrati sunt mala

<note type="footnote">20 Hist. I, f. 10 </note>

<note type="footnote">1 in <hi rend="italic">om</hi>. A; <hi rend="italic">L hic mutilatus eat</hi> 2 plebes <hi rend="italic">Ll C v;</hi> plebs Lz A <hi rend="italic">rell</hi>. <lb/>
            4 sibi iura <hi rend="italic">v</hi> 5 utrique LA 9 inquieta non at 10 brebiLter, ..... <lb/>
            soli]da, <hi rend="italic">uerba inclusa in marg, super. na. 1 scripta sunt, L</hi> 12 tembilia <lb/>
            e 14 haec <hi rend="italic">et</hi>? 16 quan/do, n <hi rend="italic">ex</hi> m <hi rend="italic">corr. L</hi> 17 autoribus <hi rend="italic">L</hi> <lb/>
            18 edicendis <hi rend="italic">L1</hi> 19 elaboraberunt <hi rend="italic">L</hi> 20 ferent <hi rend="italic">X1 C1</hi> e/go, <hi rend="italic">eras</hi>. <lb/>
            r, <hi rend="italic">L</hi> 21 cibilia <hi rend="italic">L</hi> A 23 plenis <hi rend="italic">L</hi> A 24 cibes <hi rend="italic">L</hi> 28 historiae <lb/>
            <hi rend="italic">om. L1</hi> ad m. <hi rend="italic">2 extra lin. C</hi> liuert. <hi rend="italic">L</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="137"/>
            ciuitatis propriae non tacere, quam multis locis magno praeconio <lb/>
            laudare conpulsi sunt, cum aliam ueriorem, quo ciues aeterni <lb/>
            legendi sunt, non haberent: quid nos facere conuenit, quorum <lb/>
            spes quanto in Deo melior et certior, tanto maior debet esse <lb/>
            libertas, cum mala praesentia Christo nostro inputant, ut <lb n="5"/>
            infirmiores imperitioresque mentes alienentur ab ea ciuitate, <lb/>
            in qua sola iugiter feliciterque uiuendum est? Nec in deos <lb/>
            eorum horribiliora nos dicimus, quam eorum identidem auctores, <lb/>
            quos legunt et praedicant, quando quidem et ex ipsis quae <lb/>
            diceremus accepimus, et nullo modo dicere uel talia uel <lb n="10"/>
            cuncta sufficimus. 
</p><p rend="script">Ubi ergo erant illi di, qui propter exiguam fallacemque <lb/>
            mundi huius felicitatem colendi existimantur, cum Romani, <lb/>
            quibus se colendos mendacissima astutia uenditabant, tantis <lb/>
            calamitatibus uexarentur? Ubi erant, quando Valerius consul <lb n="15"/>
            ab exulibus et seruis inscensum Capitolium cum defensaret <lb/>
            occisus est faciliusque ipse prodesse potuit aedi Iouis quam <lb/>
            illi turba tot numinum cum suo maximo adque optimo rege, <lb/>
            cuius templum liberauerat, subuenire? Ubi erant, quando <lb/>
            densissimis fatigata ciuitas seditionum malis, cum legatos <lb n="20"/>
            Athenas missos ad leges mutuandas paululum quieta opperiretur, <lb/>
            graui fame pestilentiaque uastata est? Ubi erant, quando <lb/>
            rursus populus, cum fame laboraret, praefectum annonae <lb/>
            primum creauit, adque illa fame inualescente Spurius Maelius, <lb/>
            quia esurienti multitudini frumenta largitus est, regni adfectati <lb n="25"/>
            crimen incurrit et eiusdem praefecti instantia per dictatorem <lb/>
            L. Quintium aetate decrepitum a Quinto Seruilio magistro <lb/>
            equitum cum maximo et periculosissimo tumultu ciuitatis <lb/>
            occisus est? Ubi erant, quando pestilentia maxima exorta dis

<note type="footnote"> 7 oibend. <hi rend="italic">L</hi> 9 <hi rend="italic">prius</hi> et <hi rend="italic">m. 2 sup. lin. C, alterum</hi> et <hi rend="italic">om. C</hi> 12 ergo <lb/>
            erant <hi rend="italic">L</hi><hi rend="italic">ACb</hi><hi rend="italic">dp;</hi> erant ergo <hi rend="italic">aeqv Domb,</hi> 13 huius mundi <hi rend="italic">v</hi> 14 bendit. <lb/>
            L A 16 et <hi rend="italic">sup. lin. L</hi> inscensum <hi rend="italic">corr. Lud. Vives;</hi> incensum <lb/>
            <hi rend="italic">codd</hi>. 17 iobis <hi rend="italic">LA</hi> 18 illa e2 19 liuer. <hi rend="italic">L</hi> 21 opperibetur Cl <lb/>
            23 lauor. LA 24 melius bl; emilius 02; meuius <hi rend="italic">e</hi> 25 quia <hi rend="italic">L.i Ie <lb/>
            deak1;</hi> qui A2<hi rend="italic">abp qk2</hi><hi rend="italic">fv</hi> 27 lucia <hi rend="italic">e</hi> 28 equintum <hi rend="italic">C</hi> tumulto <hi rend="italic">01</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="138"/>
            inutilibus populus diu multumque fatigatus noua lectisternia, <lb/>
            quod numquam antea fecerat, exhibenda arbitratus est? Lecti <lb/>
            autem sternebantur in honorem deorum, unde hoc sacrum <lb/>
            uel potius sacrilegium nomen accepit. Ubi erant, quando per <lb/>
            decem continuos annos male pugnando crebras et magnas<lb n="5"/>
            clades aput Veios exercitus Romanus acceperat, nisi per <lb/>
            Furium Camillum tandem subueniretur, quem postea ciuitas <lb/>
            ingrata damnauit? Ubi erant, quando Galli Romam ceperunt <lb/>
            spoliauerunt, incenderunt caedibus inpleuerunt? Ubi erant, <lb/>
            cum illa insignis pestilentia tam ingentem stragem dedit, qua<lb n="10"/>
            et ille Furius Camillus extinctus est, qui rem publicam <lb/>
            ingratam et a Veientibus ante defendit et de Gallis postea <lb/>
            uindicauit? In hac pestilentia scaenicos ludos aliam nouam <lb/>
            pestem non corporibus Romanorum, sed, quod est multo <lb/>
            perniciosius, moribus intulerunt. Ubi erant, quando alia pestilentia <lb n="15"/>
            grauis de uenenis matronarum exorta credita est, quarum <lb/>
            supra fidem multarum adque nobilium mores deprehensi sunt <lb/>
            omni pestilentia grauiores? uel quando in Caudinas furculas <lb/>
            a Samnitibus obsessi ambo cum exercitu consules foedus cum <lb/>
            eis foedum facere coacti sunt, ita ut equitibus Romanis <lb n="20"/>
            sescentis obsidibus datis ceteri amissis armis aliisque spoliati <lb/>
            priuatique tegminibus sub iugum hostium in uestimentis <lb/>
            singulis mitterentur? uel quando graui pestilentia ceteris <lb/>
            laborantibus multi etiam in exercitu icti fulmine perierunt? <lb/>
            uel quando item alia intolerabili pestilentia Aesculapium ab <lb n="25"/>
            Epidauro quasi medicum deum Roma aduocare adque adhibere <lb/>
            conpulsa est, quoniam regem omnium Iouem, qui iam diu in <lb/>
            Capitolio sedebat, multa stupra, quibus adulescens uacauerat,

<note rend="script" type="footnote">1 inut. pop. <hi rend="italic">L</hi> A <hi rend="italic">C dp Domb.;</hi> inut. inane remedium pop. <hi rend="italic">a e</hi> a\' <hi rend="italic">k2 I;</hi> <lb/>
            inut. sine remedio pop. <hi rend="italic">C m. 2 in marg., b qa2klv</hi> 6 beios <hi rend="italic">L</hi> A <lb/>
            tam <lb/>
            8 dominauit <hi rend="italic">01</hi> 10 pestilentiatp <hi rend="italic">C\'</hi> 12 beient. <hi rend="italic">L</hi> A; ualentibua C\' <lb/>
            17 depraeh. <hi rend="italic">ZAC\'</hi> 19 samnibus <hi rend="italic">C\'</hi> phoedue <hi rend="italic">C</hi> 22 in uestim, <lb/>
            <hi rend="italic">L</hi> A <hi rend="italic">C a d p;</hi> cum uestim. <hi rend="italic">beqv Domb</hi>. 24 lauor. <hi rend="italic">L</hi> uicti <hi rend="italic">L</hi> A <lb/>
            flumine A1 C1 25 intolerauili <hi rend="italic">L</hi> A escolap. <hi rend="italic">sic semper LAC</hi> 26 athibere <lb/>
            <hi rend="italic">L</hi> A 27 iobem <hi rend="italic">L</hi> iam diu <hi rend="italic">ont. q</hi> 28 uacauerat <hi rend="italic">LAO a b2 <lb/>
            depqv;</hi> uacuerat <hi rend="italic">blalkl Domb</hi>. </note> <lb/>
             
<pb n="139"/>
            non permiserant fortasse discere medicinam P uel cum conspirantibus <lb/>
            uno tempore hostibus Lucanis, Bruttiis, Samnitibus, <lb/>
            Etruscis et Senonibus Gallis primo ab eis legati pel\'emti <lb/>
            sunt, deinde cum praetore obpressus exercitus septem tribunis <lb/>
            cum illo pereuntibus et militum tredecim milibus? uel quando <lb n="5"/>
            post longas et graues Romae seditiones, quibus ad ultimum <lb/>
            plebs in Ianiculum hostili diremtione secesserat, huius mali <lb/>
            tam dira calamitas erat, ut eius rei causa, quod in extremis <lb/>
            periculis fieri solebat, dictator crearetur Hortensius, qui plebe <lb/>
            reuocata in eodem magistratu exspirauit, quod nulli dictatori <lb n="10"/>
            ante contigerat, et quod illis dis iam praesente Aesculapio <lb/>
            grauius crimen fuit? 
</p><p rend="script">Tum uero tam multa bella ubique crebruerunt, ut inopia <lb/>
            militum proletarii illi, qui eo, quod proli gignendae uacabant, <lb/>
            ob egestatem militare non ualentes hoc nomen acceperant, <lb n="15"/>
            militiae conscriberentur. Accitus etiam a Tarentinis Pyrrhus, <lb/>
            rex Graeciae, tunc ingenti gloria celebratus, Romanorum hostis <lb/>
            effectus est. Cui sane de rerum futuro euentu consulenti satis <lb/>
            urbane Apollo sic ambiguum oraculum edidit, ut, e duobus <lb/>
            quidquid accidisset, ipse diuinus haberetur (ait enim: &lt;Dico <lb n="20"/>
            te, Pyrrhe, uincere posse Romanos\') adque ita, siue Pyrrhus <lb/>
            a Romanis siue Romani a Pyrrho uincerentur, securus fatidicus <lb/>
            utrumlibet expectaret euentum. Quae tunc et quam horrenda <lb/>
            utriusque exercitus clades! In qua tamen superior Pyrrhus extitit, <lb/>
            ut iam posset Apollinem pro suo intellectu praedicare diuinum, <lb n="25"/>
            nisi proxime alio proelio Romani abscederent superiores.

<note type="footnote"> 2 bruttiis <hi rend="italic">LA (J2 e;</hi> Brutiis v <hi rend="italic">Domb</hi>. 4 seipptem <hi rend="italic">C</hi> 6 post graues <lb/>
            et long. <hi rend="italic">v</hi> 7 <hi rend="italic">in L excidit folium uerba</hi> Ianiculum <hi rend="italic">usque ad</hi> solet <lb/>
            <hi rend="italic">p. 140, 15 continens; in I m. recentiore lacuna expleta est singulari<lb/>
             folio (40) male inter f</hi>. 39 <hi rend="italic">uerbis</hi> Camillum tandem <hi rend="italic">p. 138, 7 desinens <lb/>
            et f</hi>. 41 <hi rend="italic">uerbo</hi> subueniretnr <hi rend="italic">p. 138, 7 incipiem inserto</hi> diremptione <lb/>
            <hi rend="italic">dela;</hi> direptione <hi rend="italic">Cap q k ! v;</hi> dereptione <hi rend="italic">b</hi> malij malitiae <hi rend="italic">e</hi> 9 dictato <lb/>
            recrearetur CK 11 et <hi rend="italic">ante</hi> quod <hi rend="italic">om. I</hi> etiam praesenti <hi rend="italic">p</hi> <lb/>
            13 crebuerunt <hi rend="italic">I</hi> 15 e/gestatem, f (?) <hi rend="italic">eras., C;</hi> aetatem <hi rend="italic">l</hi> 17 hostes <lb/>
            G\'i; ostis <hi rend="italic">I</hi> 21 siue] sicut <hi rend="italic">I</hi> 22 fatidius Cn 24 cladis <hi rend="italic">I</hi> 25 ut <lb/>
            etiam I </note> <lb/>
             
<pb n="140"/>
            Adque in tanta strage bellorum etiam pestilentia grauis exorta <lb/>
            est mulierum. Nam priusquam maturos partus ederent, grauidae <lb/>
            moriebantur. Ubi se, credo, Aesculapius excusabat, quod <lb/>
            archiatrum, non obstetricem profitebatur. Pecudes quoque <lb/>
            similiter interibant, ita ut etiam defecturum genus animalium<lb n="5"/>
            crederetur. Quid? hiems illa memorabilis tam incredibili <lb/>
            inmanitate saeuiens, ut niuibus horrenda altitudine etiam in <lb/>
            foro per dies quadraginta manentibus Tiberis quoque glacie , <lb/>
            duraretur, si nostris temporibus accidisset, quae isti et quanta <lb/>
            dixissent! Quid? illa itidem ingens pestilentia, quamdiu saeuiit,<lb n="10"/>
            quam multos peremit! Quae cum in annum alium multo <lb/>
            grauius tenderetur frustra praesente Aesculapio, aditum est <lb/>
            ad libros Sibyllinos. In quo genere oraculorum, sicut Cicero <lb/>
            in libris de diuinatione commemorat, magis interpretibus ut <lb/>
            possunt seu uolunt dubia coniectantibus credi solet. Tunc<lb n="15"/>
            ergo dictum est eam esse causam pestilentiae, quod plurimas <lb/>
            aedes sacras multi occupatas priuatim tenerent: sic interim <lb/>
            a magno inperitiae uel desidiae crimine Aesculapius liberatus <lb/>
            est. Unde autem a multis aedes illae fuerant occupatae nemine <lb/>
            prohibente. nisi quia tantae numinum turbae diu frustra fuerat<lb n="20"/>
            supplicatum, adque ita paulatim loca deserebantur a cultoribus, <lb/>
            ut tamquam uacua sine ullius offensione possent humanis <lb/>
            saltem usibus uindicari? Namque tunc uelut ad sedandam <lb/>
            pestilentiam diligenter repetita adque reparata nisi postea <lb/>
            eodem modo neglecta adque usurpata latitarent, non utique <lb n="25"/>
            magnae peritiae Varronis tribueretur, quod scribens de aedibus <lb/>
            sacris tam multa ignorata commemorat. Sed tunc interim <lb/>
            elegans non pestilentiae depulsio, sed deorum excusatio procurata <lb/>
            est.

<note type="footnote"> 13 II, c. 54 </note>

<note rend="script" type="footnote"> 1 ex orta. h <hi rend="italic">eras., C</hi> 3 se <hi rend="italic">erasum l</hi> se excusabat <hi rend="italic">l</hi> 4 arciatrum <lb/>
            <hi rend="italic">l</hi> 5 etiam <hi rend="italic">Clp;</hi> iam <hi rend="italic">rell. v Domb</hi>. 6 hiemps <hi rend="italic">Id</hi> 10 pestil. <lb/>
            \'CKTUpa <lb/>
            ingens <hi rend="italic">1</hi> 15 si uolunt <hi rend="italic">C</hi> 17 multi,tas <hi rend="italic">L</hi> sic <hi rend="italic">ont</hi>. C1 22 possint <lb/>
            01 23 namque <hi rend="italic">L</hi> A <hi rend="italic">C ep q;</hi> Nam quae <hi rend="italic">v Domb</hi>. 27 commemoraret a </note> 
<pb n="141"/>
            
</p></div><div n="18" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title type="sub">CAPUT  XVIII. </title></ab><ab><title type="sub">Quantae clades Romanos sub bellis Punicis triuerint frustra deorum praesidiis expetitis. </title></ab><p rend="script">Iam uero Punicis bellis, cum inter utrumque imperium <lb/>
            uictoria diu anceps adque incerta penderet populique duo <lb n="5"/>
            praeualidi impetus in alterutrum fortissimos et opulentissimos <lb/>
            agerent, quot minutiora regna contrita sunt! quae urbes amplae <lb/>
            nobilesque deletae, quot adflictae, quot perditae ciuitates! <lb/>
            Quam longe lateque tot regiones terraeque uastatae sunt! <lb/>
            Quotiens uicti hinc adque inde uictores! Quid hominum consumtum <lb n="10"/>
            est uel pugnantium militum uel ab armis uacantium <lb/>
            populorum! Quanta uis nauium marinis etiam proeliis obpressa <lb/>
            et diuersarum tempestatum uarietate submersa est! Si enarrare <lb/>
            uel commemorare conemur, nihil aliud quam scriptores etiam <lb/>
            nos erimus historiae. Tunc magno metu perturbata Romana <lb n="15"/>
            ciuitas ad remedia uana et ridenda currebat. Instaurati sunt <lb/>
            ex auctoritate librorum Sibyllinorum ludi saeculares, quorum <lb/>
            celebritas inter centum annos fuerat instituta felicioribusque <lb/>
            temporibus memoria neglegente perierat. Renouarunt etiam <lb/>
            pontifices ludos sacros inferis et ipsos abolitos annis retrorsum <lb n="20"/>
            melioribus. Nimirum ergo, quando renouati sunt, tanta <lb/>
            copia morientium ditatos inferos etiam ludere delectabat, cum <lb/>
            profecto miseri homines ipsa rabida bella et cruentas animositates <lb/>
            funereasque hinc adque inde uictorias magnos agerent <lb/>
            ludos daemonum et opimas epulas inferorum. Nihil sane <lb n="25"/>
            miserabilius primo Punico bello accidit, quam quod ita Romani <lb/>
            uicti sunt, ut etiam Regulus ille caperetur, cuius in primo <lb/>
            et in altero libro fecimus mentionem, uir plane magnus et <lb/>
            uictor antea domitorque Poenorum, qui etiam ipsum primum

<note rend="script" type="footnote"> 2 triuerint] terruerunt <hi rend="italic">p</hi> i quod <hi rend="italic">Ll Cl d, et sic l</hi>. 8 <hi rend="italic">C\' cl</hi> 8 atflictae <lb/>
            <hi rend="italic">Ll</hi> ciuitatis Cl 12 nabium <hi rend="italic">L</hi> 13 etj ut <hi rend="italic">e</hi> 14 scribturae <lb/>
            fed iam <hi rend="italic">Cl</hi> 21 ergo <hi rend="italic">L Ap; om. q;</hi> enim <hi rend="italic">C rell. v Domb</hi>. 22 cupia <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            23 profectu <hi rend="italic">C</hi> rapida A 26 mirabilius <hi rend="italic">C</hi> Punico bello LAC <lb/>
            <hi rend="italic">b epi</hi> bel. PUD. <hi rend="italic">v Domb</hi>. 28 in <hi rend="italic">ante</hi> altero <hi rend="italic">om. Lt e</hi> fecim. ment. <lb/>
            ip*um <lb/>
            <hi rend="italic">LAp;</hi> ment. fec. <hi rend="italic">C\'v</hi> 29 qui etiam quj primum <hi rend="italic">C m. 2 corr</hi>. </note> <lb/>
             
<pb n="142"/>
            bellum Punicum confecisset, nisi auiditate nimia laudis et <lb/>
            gloriae duriores condiciones, quam ferre possent, fessis Carthaginiensibus <lb/>
            imperasset. Illius uiri et captiuitas inopinatissima <lb/>
            et seruitus indignissima, et iuratio fidelissima et mors crudelissima <lb/>
            si deos illos non cogit erubescere, uerum est quod aerei<lb n="5"/>
            sunt et non habent sanguinem. 
</p><p rend="script">Nec mala illo tempore grauissima intra moenia defuerunt. <lb/>
            Nam exundante nimis ultra morem fluuio Tiberino paene <lb/>
            omnia urbis plana subuersa sunt, aliis impetu quasi torrentis <lb/>
            inpulsis, aliis uelut stagno diuturno madefactis adque sublapsis. <lb n="10"/>
            Istam deinde pestem ignis perniciosior subsecutus est. qui <lb/>
            correptis circa forum quibusque celsioribus etiam templo <lb/>
            Vestae suo familiarissimo non pepercit, ubi ei ueluti uitam <lb/>
            perpetuam diligentissima substitutione lignorum non tam honoratae <lb/>
            quam damnatae uirgines donare consuerant. Tunc uero illic<lb n="15"/>
            ignis non tantum uiuebat, sed etiam saeuiebat. Cuius impetu <lb/>
            exterritae uirgines sacra illa fatalia, quae iam tres, in quibus <lb/>
            fuerant, presserant ciuitates, cum ab illo incendio liberare <lb/>
            non possent, Metellus pontifex suae quodam modo salutis <lb/>
            oblitus inruens ea semiustus abripuit. Neque enim uel ipsum <lb n="20"/>
            ignis agnouit, aut uero erat ibi numen, quod non etiam, si <lb/>
            fuisset, fugisset. Homo igitur potius sacris Vestae quam illa <lb/>
            homini prodesse potuerunt. Si autem a se ipsis ignem non <lb/>
            repellebant, ciuitatem, cuius salutem tueri putabantur, quid <lb/>
            contra illas aquas flammasque poterant adiuuare? sicut etiam <lb n="25"/>
            res ipsa nihil ea prorsus potuisse patefecit. Haec istis nequaquam <lb/>
            obicerentur a nobis, si illa sacra dicerent non tuendis

<note rend="script" type="footnote"> 5 coget Ci eruuescere <hi rend="italic">L</hi> aerei <hi rend="italic">LACbe2pqƒk2v;</hi> aerii ei 011:1 <lb/>
            <hi rend="italic">Domb</hi>. 8 exudante Cl \' me<foreign xml:lang="grc">̣</foreign>morem, me <hi rend="italic">eras., C</hi> 10 diurno <hi rend="italic">a</hi> <lb/>
            13 uest.ae, r <hi rend="italic">eras., C</hi> 14 subrestitutione. re <hi rend="italic">eras.,</hi> A (in <hi rend="italic">L litterae</hi> <lb/>
            sub <lb/>
            <hi rend="italic">modo</hi> stitutione <hi rend="italic">supersunt; fortasse scriptum erat</hi> re<foreign xml:lang="grc">̣</foreign>stitutione) 15 uirginis <lb/>
            <hi rend="italic">eI</hi> consuerant <hi rend="italic">L</hi> A1; consueuerant <hi rend="italic">C rell. v Domb</hi>. Tunc <lb/>
            <hi rend="italic">L</hi> A <hi rend="italic">Cp&lt;;;</hi> tum <hi rend="italic">ab de q a Domb</hi>. 16 bibebat <hi rend="italic">L</hi> A sębiebat <hi rend="italic">L</hi> <lb/>
            18 fuerint <hi rend="italic">C</hi> 20 semiustus <hi rend="italic">L</hi> A <hi rend="italic">C d p q;</hi> semiustiJatuB <hi rend="italic">ek1;</hi> semiustulatus <lb/>
            <hi rend="italic">abak2fv</hi> arripuit e 21 agnobit <hi rend="italic">L</hi> 22 potius <hi rend="italic">tn. 1 sup. <lb/>
             lin. L, om. C</hi> 24 putauantur <hi rend="italic">L</hi> 26 isti <hi rend="italic">C</hi> . </note> <lb/>
             
<pb n="143"/>
            his bonis temporalibus instituta, sed significandis aeternis, et <lb/>
            ideo, cum ea, quod corporalia uisibiliaque essent, perire contingeret, <lb/>
            nihil his rebus minui, propter quas fuerant instituta, <lb/>
            et posse ad eosdem usus denuo reparari. Nunc uero caecitate <lb/>
            mirabili eis sacris, quae perire possent, fieri potuisse existimant, <lb n="5"/>
            ut salus terrena et temporalis felicitas ciuitatis perire <lb/>
            non posset. Proinde cum illis etiam manentibus sacris uel <lb/>
            salutis contritio uel infelicitas inruisse monstratur, mutare <lb/>
            sententiam, quam defendere nequeunt, erubescunt. 
</p></div><div n="19" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title type="sub">CAPUT  XVIIII. </title></ab><ab><title type="sub">De adflictione belli Punici secundi, qua uires utriusque partis consumtae sunt. </title></ab><p>Secundo autem Punico bello nimis longum est commemorare <lb/>
            clades duorum populorum tam longe secum lateque pugnantium. <lb/>
            ita ut his quoque fatentibus, qui non tam narrare bella <lb n="15"/>
            Romana quam Romanorum imperium laudare instituerunt, <lb/>
            similior uicto fuerit ille qui uicit. Hannibale quippe ab <lb/>
            Hispania surgente et Pyrenaeis montibus superatis, Gallia <lb/>
            transcursa Alpibusque disruptis, tam longo circuitu auctis <lb/>
            uiribus cuncta uastando aut subigendo torrentis modo Italiae <lb n="20"/>
            faucibus inruente quam cruenta proelia gesta sunt, quotiens <lb/>
            Romani superati! quam multa ad hostem oppida defecerunt, <lb/>
            quam multa capta et obpressa! quam dirae pugnae et totiens <lb/>
            Hannibali Romana clade gloriosae! De Canr.ensi autem mirabiliter <lb/>
            horrendo malo quid dicam, ubi Hannibal, cum esset crudelissimus, <lb n="25"/>
            tamen tanta inimicorum atrocissimorum clade satiatus <lb/>
            parci iussisse perhibetur? Unde tres modios anulorum

<note type="footnote"> 17 Flor. 1, 22 </note>

<note type="footnote"> 1 Bed <hi rend="italic">om. C1</hi> 2 quam <hi rend="italic">superscripto</hi> quum, <hi rend="italic">in marpine m</hi>. 2 i\' cum, <hi rend="italic">a</hi> <lb/>
            contegeret C\' 3 Ins <hi rend="italic">om. C</hi> 5 possent <hi rend="italic">LA. de p;</hi> possint <hi rend="italic">Cv</hi> 9 eruuescunt <lb/>
            <hi rend="italic">L;</hi> erubiscunt <hi rend="italic">CI;</hi> erubescant <hi rend="italic">e</hi> 13 bello Punico <hi rend="italic">v</hi> nimis <lb/>
            <hi rend="italic">m. 1 sup. lin. L</hi> 14 tam <hi rend="italic">om. Cl</hi> 16 Romanorum A <hi rend="italic">Cp; in I. mar-</hi> <lb/>
            gine <hi rend="italic">mutilato</hi> um <hi rend="italic">modo restitit;</hi> Romanum <hi rend="italic">v</hi> 17 Hannibale <hi rend="italic">L</hi> A <hi rend="italic">Ce2 <lb/>
            a2k;</hi> annibale <hi rend="italic">ade1pqa1 f v</hi> 18 ispania <hi rend="italic">LA</hi> 21 <hi rend="italic">ut editur LAC <lb/>
            rell. Domb.;</hi> quam cruenta bella gesta sunt, quam multa proelia! Quotiens <lb/>
            <hi rend="italic">v</hi> 26 clade <hi rend="italic">LACp;</hi> caede <hi rend="italic">a b de q v Domb</hi>. </note> <lb/>
             
<pb n="144"/>
            aureorum Carthaginem misit, quo intellegerent tantam in illo proelio <lb/>
            dignitatem cecidisse Romanam, ut facilius eam caperet mensura <lb/>
            quam numerus, adque hinc strages turbae ceterae tanto <lb/>
            utique numerosioris, quanto infimioris, quae sine anulis iacebat, <lb/>
            conicienda potius quam nuntianda putaretur. Denique tanta<lb n="5"/>
            militum inopia secuta est, ut Romani reos facinorum proposita <lb/>
            inpunitate colligerent, seruitia libertate donarent adque illis <lb/>
            pudendus non tam subpleretur quam institueretur exercitus. <lb/>
            Seruis itaque, immo, ne faciamus iniuriam, iam libertis, pro <lb/>
            Romana re publica pugnaturis arma defuerunt. Detracta sunt<lb n="10"/>
            templis, tamquam Romani dis suis dicerent: Ponite quae tam <lb/>
            diu inaniter habuistis, ne forte aliquid utile inde facere possint <lb/>
            nostra mancipia, unde [uos] nostra numina facere non potuistis. <lb/>
            Tunc etiam stipendiis sufficiendis cum defecisset aerarium, <lb/>
            in usus publicos opes uenere priuatae, adeo unoquoque id<lb n="15"/>
            quod habuit conferente, ut praeter singulos anulos singulasque <lb/>
            bullas, miserabilia dignitatis insignia, nihil sibi auri senatus <lb/>
            ipse, quanto magis ceteri ordines tribusque relinquerent. Quis <lb/>
            ferret istos, si nostris temporibus ad hanc inopiam cogerentur. <lb/>
            cum eos modo uix feramus, quando pro superflua uoluptate <lb n="20"/>
            plura donantur histrionibus, quam tunc legionibus pro extrema <lb/>
            salute conlata sunt? 
</p></div><div n="20" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title type="sub">CAPUT  XX. </title></ab><ab><title type="sub">De exitu Saguntinorum, quibus propter Romanorum amicitiam pereuntibus di Romani auxilium non tulerunt. </title></ab><p rend="script">Sed in his omnibus belli Punici secundi malis nihil miserabilius <lb/>
            ac miserabili querella dignius quam exitium

<note rend="script" type="footnote"> 4 numerioris C1 numero infiriniores, <hi rend="italic">in marg</hi>. Biores quanto, <hi rend="italic">q</hi> <lb/>
            infimioris <hi rend="italic">L</hi> A <hi rend="italic">C2 a b de ];1 v;</hi> infimiores <hi rend="italic">C\';</hi> infirmioris <hi rend="italic">pqak7 f</hi> iacebant <lb/>
            <hi rend="italic">Ll (J2</hi> 5 concidenda (;1 putarentur Ll 7 liuert. <hi rend="italic">L</hi> illis <lb/>
            <hi rend="italic">codd.;</hi> ex illis <hi rend="italic">v</hi> 9 liuertis <hi rend="italic">L</hi> 13 uos <hi rend="italic">v Domb.; om. L</hi> A <hi rend="italic">C ab d epq</hi> <lb/>
            non <lb/>
            nihil facere potuistis <hi rend="italic">L m. 1 corr.;</hi> facere non potuistis A <hi rend="italic">p;</hi> nihil facere <lb/>
            pot. <hi rend="italic">C rell. v Domb</hi>. 16 anulos <hi rend="italic">L</hi> A <hi rend="italic">Cl bIll al Fi</hi> anulos aureos C2 abi <lb/>
            <hi rend="italic">deqv</hi> 17 miserauilia <hi rend="italic">L</hi> 19 ferre <hi rend="italic">C\'</hi> 24 exitu <hi rend="italic">Cp q;</hi> exitio r <lb/>
            sagont. <hi rend="italic">C</hi> 27 in <hi rend="italic">om, hi</hi> 28 hac <hi rend="italic">C1</hi> querilla <hi rend="italic">C\'</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="145"/>
            Saguntinorum fuit. Haec quippe Hispaniae ciuitas amicissima populi <lb/>
            Romani, dum eidem populo fidem seruat, euersa est. Hinc <lb/>
            enim Hannibal fracto foedere Romanorum causas quaesiuit, <lb/>
            quibus eos inritaret ad bellum. Saguntum ferociter ergo <lb/>
            obsidebat. Quod ubi Romae auditum est, missi legati ad <lb n="5"/>
            Hannibalem, ut ab eius obsidione discederet. Contemti Carthaginem <lb/>
            pergunt querimoniamque deponunt foederis rupti <lb/>
            infectoque negotio Romam redeunt. Dum hae morae aguntur, <lb/>
            misera illa ciuitas opulentissima, suae rei publicae Romanaeque <lb/>
            carissima, octauo uel nono a Poenis mense deleta est. <lb n="10"/>
            Cuius interitum legere, quanto magis scribere, horroris est. <lb/>
            Breuiter tamen eum commemorabo; ad rem quippe quae agitur <lb/>
            multum pertinet. Primo fame contabuit; nam etiam suorum <lb/>
            cadaueribus a nonnullis pasta perhibetur. Deinde omnium <lb/>
            fessa rerum, ne saltem captiua in manus Hannibalis perueniret, <lb n="15"/>
            ingentem rogum publice struxit, in quem ardentem ferro etiam <lb/>
            trucidatos omnes se suosque miserunt. Hic aliquid agerent <lb/>
            di helluones adque nebulones, sacrificiorum adipibus inhiantes <lb/>
            et fallacium diuinationum caligine decipientes; hic aliquid <lb/>
            agerent, ciuitati populi Romani amicissimae subuenirent, fidei <lb n="20"/>
            conseruatione pereuntem perire non sinerent. Ipsi utique medii <lb/>
            praefuerunt, cum Romanae rei publicae interiecto foedere <lb/>
            copulata est. Custodiens itaque [fideliter], quod ipsis praesidibus <lb/>
            placito iunxerat, fide uinxerat, iuratione constrinxerat, a <lb/>
            perfido obsessa obpressa consumta est. Si ipsi di tempestate <lb n="25"/>
            adque fulminibus Hannibalem postea Romanis proximum moenibus <lb/>
            terruerunt longeque miserunt: tunc primum tale aliquid <lb/>
            facerent. Audeo quippe dicere honestius illos pro amicis <lb/>
            Romanorum ideo periclitantibus, ne Romanis frangerent fidem, <lb/>
            et nullam opem tunc habentibus quam pro ipsis Romanis, qui

<note rend="script" type="footnote"> I spaniae L A1; yspaniao A2 3 facto C1 phoed. <hi rend="italic">et sic 7. 22 C</hi> <lb/>
            4 ferociter ergo Ll A; ergo fer. <hi rend="italic">Li C rell. v</hi> 6 obsidi/one, ti <hi rend="italic">eras., C</hi> <lb/>
            t <lb/>
            7 rapti Cl 8 inffectoque <hi rend="italic">C</hi> 11 orroris Z1 A 12 quae] qua de <hi rend="italic">e</hi> <lb/>
            agitatur iA 16 instruxit A2 a 18 elluones Zl 20 et fidei e 23 fideliter <lb/>
            <hi rend="italic">om. ZA\'C\'p</hi> 24 fide/unxerat, i <hi rend="italic">eras., L</hi> </note>

<note type="footnote"> XXXX Ang. opera seetlo V parI I. </note>

<note type="footnote"> 10 </note> <lb n="30"/>
             
<pb n="146"/>
            pro se pugnabant adque aduersus Hannibalem opulenti erant, <lb/>
            potuisse tempestate saeuire. Si ergo tutores essent Romanae <lb/>
            felicitatis et gloriae, tam graue ab ea crimen Saguntinae <lb/>
            calamitatis auerterent; nunc uero quam stulte creditur, dis <lb/>
            illis defensoribus Romam uictore Hannibale non perisse, qui<lb n="5"/>
            Saguntinae urbi non potuerunt, ne pro eius periret amicitia, <lb/>
            subuenire! Si Saguntinorum Christianus populus esset et huius <lb/>
            modi aliquid pro fide euangelica pateretur, quamquam se ipse <lb/>
            nec ferro nec ignibus corrupisset, sed tamen si pro fide <lb/>
            euangelica excidium pateretur: ea spe pateretur, qua in Christum <lb n="10"/>
            crediderat, non mercede breuissimi temporis, sed aeternitatis <lb/>
            interminae. Pro istis autem dis, qui propterea coli <lb/>
            perhibentur, propterea colendi requiruntur, ut harum labentium <lb/>
            adque transeuntium rerum felicitas tuta sit, quid nobis defensores <lb/>
            et excusatores eorum de Saguntinis pereuntibus respondebunt, <lb n="15"/>
            nisi quod de illo Regulo extincto? Hoc quippe interest, <lb/>
            quod ille unus homo, haec tota ciuitas; utriusque tamen <lb/>
            interitus causa conseruatio fidei fuit. Propter hanc enim ad <lb/>
            hostes et redire ille uoluit, et noluit ista transire. Conseruata <lb/>
            ergo prouocat deorum iram fides? an possunt et dis propitiis<lb n="20"/>
            perire non solum quique homines, uerum etiam integrae ciuitates? <lb/>
            Utrum uolunt. eligant. Si enim fidei seruatae irascuntur <lb/>
            illi di, quaerant perfidos, a quibus colantur; si autem etiam <lb/>
            illis propitiis multis grauibusque cruciatibus adflicti interire <lb/>
            homines ciuitatesque possunt, nullo fructu felicitatis huius <lb n="25"/>
            coluntur. Desinant igitur suscensere, qui sacris deorum suorum <lb/>
            perditis se infelices esse factos putant. Possent enim illis non <lb/>
            solum manentibus, uerum etiam fauentibus non sicut modo

<note rend="script" type="footnote"> 6 potuerint at 9 nisi <hi rend="italic">C</hi> 10 xpo Cx 11 mercedem <hi rend="italic">C</hi> 12 qui <lb/>
            ... perhibentur <hi rend="italic">om. ex</hi> coli perh. propterea <hi rend="italic">om</hi>. a 13 propterea <lb/>
            a <lb/>
            <hi rend="italic">codd. praeter b;</hi> qui propterea <hi rend="italic">b v</hi> lauent. <hi rend="italic">L</hi> A <hi rend="italic">01</hi> 15 san<foreign xml:lang="grc">̣̇</foreign>gutinis. <lb/>
            c <lb/>
            <hi rend="italic">similiter p, 147, 1 C</hi> 24 protiis <hi rend="italic">C</hi> 25 nullof frutu <hi rend="italic">C</hi> 27 possint <hi rend="italic">a</hi> <lb/>
            illi Cl 28 manentibus uerum] <hi rend="italic">his uerbis desinere codicis L fol. 76 et <lb/>
            reliquam partem libri III. usque ad uerba</hi> ... si humanum] c. 31 <lb/>
            <hi rend="italic">p. 159, 8) intercidisse in Praefatione monui</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="147"/>
            de miseria murmurare, sed sicut tunc Regulus et Saguntini <lb/>
            excruciati horribiliter etiam penitus interire. 
</p></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>