<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa003.opp-lat3:22.1-22.7</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa003.opp-lat3:22.1-22.7</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa003.opp-lat3"><div n="22" subtype="book" type="textpart"><div n="1" subtype="chapter" type="textpart"><p rend="script">Sicut in proximo libro superiore promisimus, iste huius <lb/>
            totius operis ultimus disputationem de ciuitatis Dei aeterna <lb/>
            beatitudine continebit, quae non propter aetatis per multa <lb n="25"/>
            saecula longitudinem tamen quandocumque finiendam aeternitatis <lb/>
            nomen accepit, sed quem ad modum scriptum est in <lb/>
            euangelio, regni eius non erit finis; nec ita ut aliis

<note type="footnote"> 28 Lc. 1, 33 <lb/>
            i </note>

<note rend="script" type="footnote"> 11 possent gl <hi rend="italic">1\'2 raellis g; raodo illis b</hi> respond. illis v 15 loh <lb/>
            <lb/>
            cuutur <hi rend="italic">g</hi> Olx <hi rend="italic">g</hi> 16 ac <hi rend="italic">9</hi> promigsimus <hi rend="italic">et sic l. 23 9</hi> EXPL ICIT <lb/>
            LIBER . XXI. INCIPIT . LIBER . XXII. <hi rend="italic">egp</hi> 23 promisi <hi rend="italic">b</hi> 27 co. pit <lb/>
            <hi rend="italic">g</hi> quemammodum <hi rend="italic">g</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="582"/>
            moriendo decedentibus, aliis succedentibus oriendo species in ea <lb/>
            perpetuitatis appareat, sicut in arbore, quae perenni fronde <lb/>
            uestitur, eadem uidetur uiriditas permanere, dum labentibus? <lb/>
            et cadentibus foliis subinde alia, quae nascuntur. faciem conseruant <lb/>
            opacitatis; sed omnes in ea ciues inmortales erunt. <lb n="5"/>
            adipiscentibus et hominibus, quod numquam sancti angeli <lb/>
            perdiderunt. Faciet hoc Deus omnipotentissimus eius conditor. <lb/>
            Promisit enim nec mentiri potest, et quibus fidem hinc quoque <lb/>
            faceret, multa sua et non promissa et promissa iam fecit. 
</p><p rend="script">Ipse est enim, qui in principio condidit mundum, plenum<lb n="10"/>
            bonis omnibus uisibilibus adque intellegibilibus rebus, in quo <lb/>
            nihil melius instituit quam spiritus, quibus intellegentiam <lb/>
            dedit et suae contemplationis habiles capacesque sui praestitit <lb/>
            adque una societate deuinxit, quam sanctam et supernam <lb/>
            dicimus ciuitatem, in qua res, qua sustententur beatique<lb n="15"/>
            sint, Deus ipse illis est, tamquam uita uictusque communis: <lb/>
            qui liberum arbitrium eidem intellectuali naturae tribuit tale, <lb/>
            ut, si uellet deserere Deum, beatitudinem scilicet suam, continuo <lb/>
            miseria sequeretur; qui cum praesciret angelos quosdam <lb/>
            per elationem, qua ipsi sibi ad beatam uitam sufficere uellent, <lb n="20"/>
            tanti boni desertores futuros, non eis ademit hanc potestatem, <lb/>
            potentius et melius esse iudicans etiam de malis bene <lb/>
            facere quam mala esse non sinere. Quae omnino nulla essent. <lb/>
            nisi natura mutabilis, quamuis bona et a summo Deo adque <lb/>
            incommutabili bono, qui bona omnia condidit, instituta,

<note rend="script" type="footnote"><hi rend="italic">3 ueriditas gx 8 et om. g fide/, m eras., g</hi> liinc quoque faceret <lb/>
            <hi rend="italic">fidem p</hi> 9 et promissa <hi rend="italic">om. p</hi> 11 hominibus <hi rend="italic">gl</hi> 14 deuilit [1: <lb/>
            diuinxit b <hi rend="italic">1G illic g uictus, omisso que, b 17 natura . e cras. j&lt;</hi> <lb/>
            18 uellet deserere <hi rend="italic">begp p;</hi> uelle deseret <hi rend="italic">a;</hi> uellet desereret <hi rend="italic">ac nOm\',</hi> <lb/>
            Deulll] eum <hi rend="italic">b</hi> 18 <hi rend="italic">sq</hi>. continuo miseria sequeretur <hi rend="italic">eg;</hi> continuo cum miseria <lb/>
            secutura <hi rend="italic">esset p;</hi> mieeria esset secutura sua, <hi rend="italic">omisso</hi> continuo, <hi rend="italic">b;</hi> miseriii <lb/>
            continuo sequitura //, <hi rend="italic">eraso</hi> qui (?). p1; et cont. miseria secutura a; cont <lb/>
            miseria secutura <hi rend="italic">a, mg. e. v;</hi> miseria cont. secuturil p2 (?) <hi rend="italic">Domb</hi>. 19 CUJII <lb/>
            <hi rend="italic">superscripto m</hi>. 2 iam, <hi rend="italic">b</hi> 22 potentius et <hi rend="italic">om. p</hi> 23 sineret « <lb/>
            non <lb/>
            que omnino essent <hi rend="italic">b</hi> 24 quamuis inccmmutabili <hi rend="italic">om. gx</hi> 25 ^ ill:mutabili <lb/>
            <hi rend="italic">a</hi> bono <hi rend="italic">om. b</hi> omnia bona <hi rend="italic">b</hi> </note> <lb n="25"/>
             
<pb n="583"/>
            peccando ea sibi ipsa fecisset; quo etiam peccato suo teste conuincitur <lb/>
            bonam conditam se esse naturam. Nisi enim magnum <lb/>
            et ipsa, licet non aequale Conditori, bonum esset, profecto <lb/>
            desertio Dei tamquam luminis sui malum eius esse non posset. <lb/>
            Nam sicut caecitas oculi uitium est et idem ipsum indicat <lb n="5"/>
            ad lumen uidendum esse oculum creatum ac per hoc etiam <lb/>
            ipso uitio suo excellentius ostenditur ceteris membris membrum <lb/>
            capax luminis (non enim alia causa esset uitium eius <lb/>
            carere lumine): ita natura. quae fruebatur Deo, optimam se <lb/>
            institutam docet etiam ipso uitio, quo ideo misera est quia <lb n="10"/>
            non fruitur Deo; qui casum angelorum uoluntarium iustissima <lb/>
            poena sempiternae infelicitatis obstrinxit adque in eo <lb/>
            summo bono permanentibus ceteris, ut de sua sine fine permansione <lb/>
            certi essent, tamquam ipsius praemium permansionis <lb/>
            dedit. Qui fecit hominem etiam ipsum rectum cum <lb n="15"/>
            eodem libero arbitrio, terrenum quidem animal, sed caelo <lb/>
            dignum, si suo cohaereret auctori, miseria similiter, si eum <lb/>
            desereret, secutura, qualis naturae huius modi conueniret. <lb/>
            Quem similiter cum praeuaricatione legis Dei per Dei desertionem <lb/>
            peccaturum esse praesciret, nec illi ademit liberi arbitrii <lb n="20"/>
            potestatem, simul praeuidens, quid boni de malo eius <lb/>
            esset ipse facturus: qui de mortali progenie merito iusteque <lb/>
            damnata tantum populum gratia sua colligit, ut inde subpleat <lb/>
            et instauret partem, quae lapsa est angelorum, ac sic illa <lb/>
            dilecta et superna ciuitas non fraudetur suorum numero ciuium, <lb n="25"/>
            quin etiam fortassis et uberiore laetetur. 
</p></div><div n="2" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title type="sub">CAPUT  II. </title></ab><ab><title type="sub">De aeterna Dei et incommutabili uoluntate. </title></ab><p rend="script">Multa enim fiunt quidem a malis contra uoluntatem Dei; <lb/>
            sed tantae est ille sapientiae tantaeque uirtutis, ut in eos <lb n="30"/>
            exitus siue fines, quos bonos et iustos ipse praesciuit, tendant

<note rend="script" type="footnote"><hi rend="italic">1 ea sibi] mala ///// aibi b quomodo etiam h 2 se om. bx o</hi><lb/>
            5 <hi rend="italic">cecitaf iVculi b</hi> 6 <hi rend="italic">oculum esse v 12 obduxit m. 1 in ras. b</hi> <lb/>
            15 ipsum etiam <hi rend="italic">v</hi> 17 autori <hi rend="italic">g</hi> 21 eius <hi rend="italic">om. r</hi> 25 numerum <hi rend="italic">gx<lb/>
             26 fortassi sed g 29 quidem anjmalis b</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="584"/>
            omnia, quae uoluntati eius uidentur aduersa. Ac per hoc cum <lb/>
            Deus mutare dicitur uoluntatem, ut quibus lenis erat uerbi <lb/>
            gratia reddatur iratus, illi potius quam ipse mutantur et eum <lb/>
            quodam modo mutatum in his quae patiuntur inueniunt; sicut <lb/>
            mutatur sol oculis sauciatis et asper quodam modo ex miti<lb n="5"/>
            et ex delectabili molestus efficitur, cum ipse aput se ipsum <lb/>
            maneat idem qui fuit. Dicitur etiam uoluntas Dei, quam facit <lb/>
            in cordibus oboedientium mandatis eius, de qua dicit apostolus: <lb/>
            Deus est enim, qui operatur in uobis et <lb/>
            uelle. Sicut iustitia Dei non solum qua ipse iustus est dicitur, <lb n="10"/>
            sed illa etiam quam in homine, qui ab illo iustificatur. <lb/>
            facit: sic et lex eius uocatur, \'quae potius est hominum, <sic>sfld</sic> <lb/>
            ab ipso data; nam utique homines erant, quibus ait Iesus: <lb/>
            In lege uestra scriptum est, cum alio loco legamus: <lb/>
            Lex Dei eius in corde eius. Secundum hanc uoluntatem<lb n="15"/>
            quam Deus operatur in hominibus, etiam uelle dicitur, quod <lb/>
            non ipse uult, sed suos id uolentes facit; sicut dicitur cognouisse, <lb/>
            quod ut cognosceretur fecit, a quibus ignorabatur. <lb/>
            Neque enim dicente apostolo: Nunc autem cognoscentes <lb/>
            Deum, immo cogniti a Deo, fas est ut credamus, quod <lb n="20"/>
            eos tunc cognouerit Deus praecognitos ante constitutionem <lb/>
            mundi; sed tunc cognouisse dictus est, quod tunc ut cognosceretur <lb/>
            effecit. De his locutionum modis iam et in superioribus <lb/>
            libris memini disputatum. Secundum hanc ergo uoluntatem, <lb/>
            qua Deum uelle dicimus quod alios efficit uelle, <lb n="25"/>
            quibus futura nesciuntur, multa uult nec facit. 
</p><p rend="script">Multa enim uolunt fieri sancti eius ab illo inspirata sancta <lb/>
            uoluntate, nec fiunt, sicut orant pro quibusdam pie sancteque.

<note type="footnote"> 9 Phil. 2, 13 14 lo. 8, 17 15 Ps. 36, 31 19 Gal. 4. u <lb/>
            21 1. Petr. 1, 20 </note>

<note rend="script" type="footnote"> 2 est. a 9 est enim <hi rend="italic">codd. praeter p, v;</hi> enim est <hi rend="italic">p Domb</hi>. 10 quia <lb/>
            <hi rend="italic">ab2g</hi> 11 <hi rend="italic">sq</hi>. qua ab illo iustificatus factus sic et lex uocatur <hi rend="italic">b</hi> 12 et <lb/>
            // <hi rend="italic">eius, ex (twn lex) eruso, j &lt; 13 dala hominibus e</hi> 15 eius inj est <lb/>
            <hi rend="italic">in e corde ipsins v 17 ipse non v 18 facit b pa</hi> 25 quam // <lb/>
            effecit <hi rend="italic">bg</hi> 27 fieri <hi rend="italic">om. p</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="585"/>
            et quod orant non facit, cum ipse in eis hanc orandi uoluntatem <lb/>
            sancto Spiritu suo fecerit. Ac per hoc, quando secundum <lb/>
            Deum uolunt et orant sancti, ut quisque sit saluusr <lb/>
            possumus illo modo locutionis dicere: \'Vult Deus et non <lb/>
            facit\'; ut ipsum dicamus uelle, qui ut uelint isti facit. Secundum <lb n="5"/>
            illam uero uoluntatem suam, quae cum eius praescientia <lb/>
            sempiterna est, profecto in caelo et in terra omnia <lb/>
            quaecumque uoluit non solum praeterita uel praesentia, sed <lb/>
            etiam futura iam fecit. Verum antequam ueniat tempus, quo <lb/>
            uoluit ut fieret, quod ante tempora uniuersa praesciuit adque <lb n="10"/>
            disposuit, dicimus: &lt;Fiet quando Deus uoluerit\'; si autem <lb/>
            non solum tempus quo futurum est, uerum etiam utrum <lb/>
            futurum sit ignoramus, dicimus: \'Fiet, si Deus uoluerit\'; non <lb/>
            quia Deus nouam uoluntatem, quam non habuit, tunc habebit; <lb/>
            sed quia id, quod ex aeternitate in eius inmutabili praeparatum <lb n="15"/>
            est uoluntate, tunc erit. 
</p></div><div n="3" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title type="sub">CAPUT  III. </title></ab><ab><title type="sub">De promissione aeternae beatitudinis sanctorum et perpetuis suppliciis inpiorum. </title></ab><p>Quapropter, ut cetera tam multa praeteream, sicut nunc: <lb n="20"/>
            in Christo uidemus inpleri quod promisit Abrahae dicens: <lb/>
            In semine tuo benedicentur omnes gentes: ita quod <lb/>
            eidem semini eius promisit inplebitur, ubi ait per prophetam: <lb/>
            <sic>Hesurgent</sic> qui erant in monumentis, et quod ait: <lb/>
            Erit caelum nouum et terra noua, et non erunt <lb n="25"/>
            memores priorum, nec adscendet in cor ipsorum. <lb/>
            sed laetitiam et exsultationem inuenient in ea. <lb/>
            Ecce ego faciam Hierusalem exsultationem et populum <lb/>
            meum laetitiam; et exsultabo in Hierusalem

<note type="footnote"> 22 Gen. 22, 18 24 Esai. 26, 19 25 Ib. «5, 17 sqq. </note>

<note type="footnote"> 2 <hi rend="italic">Jac. h eraao, g secundum euni g 9 futuri g ueniat codd. <lb/>
             t-xcepto p, v;</hi> uenit ? <hi rend="italic">Domb</hi>. 21 abrae <hi rend="italic">bg</hi> 24 erunt <hi rend="italic">ab</hi> munumentis <lb/>
            <hi rend="italic">01</hi> 26 priorcs <hi rend="italic">e</hi> ascendet <hi rend="italic">ab e</hi> p2 <hi rend="italic">a;</hi> ascendit <hi rend="italic">g</hi> pI; <hi rend="italic">ascendent;&gt; r<lb/>
             27 et om. g 29 in laetitiam b</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="586"/>
            et laetabor in populo meo, et ultra non audietur <lb/>
            in illa uox fletus; et per alium prophetam quod praenuntiauit <lb/>
            dicens eidem prophetae: In tempore illo saluabitur <lb/>
            populus tuus omnis qui inuentus fuerit <lb/>
            scriptus in libro. et multi dormientium in terrae<lb n="5"/>
            puluere (siue. ut quidam interpretati sunt, aggere) exsurgent, <lb/>
            hi in uitam aeternam et hi in obprobrium <lb/>
            et in confusionem aeternam; et alio loco per eundem <lb/>
            prophetam: Accipient regnum sancti Altissimi et <lb/>
            obtinebunt illud usque in saeculum et usque in <lb n="10"/>
            saeculum saeculorum; et paulo post: Regnum, inquit. <lb/>
            -eius regnum sempiternum: et alia quae ad hoc pertinentia <lb/>
            in libro uicensimo posui, siue quae non posui et tamen <lb/>
            in eisdem litteris scripta sunt, uenient et haec, sicut ista <lb/>
            uenerunt, quae increduli <sic>nOli</sic> putabant esse uentura. Idem <lb n="15"/>
            quippe Deus utraque promisit, utraque uentura esse praedixit. <lb/>
            quem perhorrescunt numina paganorum, etiam teste Porphyrio, <lb/>
            nobilissimo philosopho paganorum. 
</p></div><div n="4" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title type="sub">CAPUT  IIII. </title></ab><ab><title type="sub">Contra sapientes mundi, qui putant terrena <sic n="poss">homi</sic>- num corpora ad caeleste habitaculum non posse transferri. </title></ab><p rend="script">Sed uidelicet homines docti adque sapientes contra uim <lb/>
            tantae auctoritatis, quae omnia genera hominum, sicut tanto) <lb/>
            ante praedixit, in hoc credendum sperandumque conuertit. <lb n="25"/>
            acute sibi argumentari uidentur aduersus corporum resurrectionem <lb/>
            et dicere quod in tertio de re publica libro a Cicerone <lb/>
            commemoratum est. Nam cum Herculem et Romulum

<note rend="scVript" type="footnote"> 3 Dan. 12, 1 sq. 9 ib. 7, 18 11 ib. 27 18 c. 21 sqq. 27 c.:?\' <lb/>
            1 et <hi rend="italic">ante</hi> laetabor <hi rend="italic">orn. b</hi> 2 in illa <hi rend="italic">codd. praeter b;</hi> in ea br <lb/>
            i con <lb/>
            <hi rend="italic">h multo e 8 in confus. egp p Domb.: in om. abav</hi> fusionem 1 <lb/>
            10 <hi rend="italic">obteneb. g</hi> 12 pertinentia] pertinent iam <hi rend="italic">p</hi> 14 eiusdem h <lb/>
            <hi rend="italic">uenientia b sicut et ev ista] scripta p</hi> 17 teste et iam r 24tant&lt;&gt; <lb/>
            <hi rend="italic">■um. e 28 hircul. g</hi> </note><lb/>
             
<pb n="587"/>
            ex hominibus deos esse factos adseueraret: \'Quorum non corpora, <lb/>
            inquit, sunt in caelum elata; neque enim natura pateretur, <lb/>
            ut id quod esset e terra nisi in terra maneret.\' Haec <lb/>
            est magna ratio sapientium, quorum Dominus nouit cogitationes, <lb/>
            quoniam uanae sunt. Si enim animae tantummodo <lb n="5"/>
            essemus, id est sine ullo corpore spiritus, et in caelo <lb/>
            habitantes terrena animalia nesciremus nobisque futurum esse <lb/>
            diceretur, ut terrenis corporibus animandis quodam uinculo <lb/>
            mirabili necteremur: nonne multo fortius argumentaremur id <lb/>
            credere recusantes et diceremus naturam non pati, ut res <lb n="10"/>
            incorporea ligamento corporeo uinciretur? Et tamen plena est <lb/>
            terra uegetantibus animis haec membra terrena, miro sibi <lb/>
            modo conexa et inplicita. Quur ergo eodem uolente Deo, qui <lb/>
            fecit hoc animal, non poterit terrenum corpus in. caeleste <lb/>
            corpus adtolli, si animus omni ac per hoc etiam caelesti <lb n="15"/>
            corpore praestabilior terreno corpori potuit inligari? An terrena <lb/>
            particula tam exigua potuit aliquid caelesti corpore melius <lb/>
            aput se tenere, ut sensum haberet et uitam, et eam sentientem <lb/>
            adque uiuentem dedignabitur caelum suscipere aut <lb/>
            susceptam non poterit sustinere, eum de re sentiat et uiuat <lb n="20"/>
            ista meliore, quam est corpus omne caeleste? Sed ideo nunc <lb/>
            non fit, quia nondum est tempus quo id fieri uoluit, qui hoc, <lb/>
            quod uidendo iam uiluit, multo mirabilius quam illud, quod <lb/>
            ab istis non creditur, fecit. Quur enim non uehementius admiramur <lb/>
            incorporeos animos, caelesti corpore potiores, terrenis <lb n="25"/>
            inligari corporibus quam corpora licet terrena sedibus <sic>quamnis</sic> <lb/>
            caelestibus. tamen corporeis sublimari, nisi quia hoc <lb/>
            uidere consueuimus et hoc sumus, illud uero nondum sumus <lb/>
            nec aliquando adhuc uidimus? Nam profecto sobria ratione <lb/>
            consulta <sic>rairabilioris</sic> esse diuini operis reperitur incorporalibus <lb n="30"/>
            corporalia quodam modo adtexere quam licet diuersa,

<note type="footnote">4 Ps. 93, 11 </note>

<note type="footnote"><hi rend="italic">2 in om. b</hi> caelo <hi rend="italic">gj p neque om. g 3 e] et g 6 illo g</hi> <lb/>
            11 ninceretur <hi rend="italic">g</hi> 13 quonexa <hi rend="italic">9</hi> 15 attolli si <hi rend="italic">ex</hi> attulliffe <hi rend="italic">corr. g<lb/>
             caeleste g 16 terrene g; terrfi e 29 uidemus b</hi> </note><lb/>
             
<pb n="588"/>
            quia illa caelestia, ista terrestria, tamen corpora et corpora <lb/>
            copulare. 
</p></div><div n="5" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title type="sub">CAPUT  V. </title></ab><ab><title type="sub">De resurrectione carnis, quam quidam mundo <sic>credentenoncredunt</sic>. </title></ab><p>Sed hoc incredibile fuerit aliquando: ecce iam credidit <lb/>
            mundus sublatum terrenum Christi corpus in caelum; resurrectionem <lb/>
            carnis et adscensionem in supernas sedes, paucissimis <lb/>
            remanentibus adque stupentibus uel doctis uel indoctis. <lb/>
            iam crediderunt et docti et indocti. Si rem credibilem crediderunt, <lb n="10"/>
            uideant quam sint stolidi, qui non credunt; si autem <lb/>
            res incredibilis credita est, etiam hoc utique incredibile est. <lb/>
            sic creditum esse, quod incredibile est. Haec igitur duo incredibilia, <lb/>
            resurrectionem scilicet nostri corporis in aeternum et <lb/>
            rem tam incredibilem mundum esse crediturum, idem Deus,<lb n="15"/>
            antequam uel unum horum fieret, ambo futura esse praedixit. <lb/>
            Unum duorum incredibilium iam factum uidemus, ut, quod <lb/>
            erat incredibile, crederet mundus: quur id quod reliquum est <lb/>
            desperatur, ut etiam hoc ueniat, quod incredibile credidit <lb/>
            mundus, sicut iam uenit, quod similiter incredibile fuit, ut <lb n="20"/>
            rem tam incredibilem crederet mundus, quando quidem hoc <lb/>
            utrumque incredibile, quorum uidemus unum, alterum credimus, <lb/>
            in eisdem litteris praedictum sit, per quas credidit mundus? <lb/>
            Et ipse modus, quo mundus credidit, si consideretur. <lb/>
            incredibilior inuenitur. Ineruditos liberalibus disciplinis et <lb n="25"/>
            omnino, quantum ad istorum doctrinas adtinet, inpolitos, non <lb/>
            peritos grammatica, non armatos dialectica, non rhetorica in <lb/>
            <sic>flatos</sic>, piscatores Christus cum retibus fidei ad mare huius

<note type="footnote"> 16 Mt. 26, 13 </note>

<note type="footnote"> 9 uel indoctis <hi rend="italic">om. b</hi> 10 et docti <hi rend="italic">om. e1</hi> 11 crediderat dat <hi rend="italic">(correcturo<lb/>
             iuxta poifita) p</hi> 11 <hi rend="italic">sq</hi>. credunt esse quod incredibile est. Haec igitur <lb/>
            <hi rend="italic">celt. b 13 si creditura g 14 nostri om. e 15 idemj id f b*</hi> <lb/>
            16 horum <hi rend="italic">abegpv;</hi> eorum <hi rend="italic">Domb</hi>. pręąidixit <hi rend="italic">g</hi> 17 ut I et e 20 fuil. <lb/>
            <hi rend="italic">scilicet ut p 23 Bit] est g; om. pp 24 sed ipse g</hi> 28 sed piacatores p </note> <lb/>
             
<pb n="589"/>
            saeculi paucissimos misit adque ita et ex omni genere tam <lb/>
            multos pisces et tanto mirabiliores, quanto rariores, etiam. <lb/>
            ipsos philosophos cepit. Duobus illis incredibilibus, si placet, <lb/>
            immo quia placere debet, addamus hoc tertium. Iam ergo <lb/>
            tria sunt incredibilia, quae tamen facta sunt. Incredibile est <lb n="5"/>
            Christum resurrexisse in carne et in caelum adscendisse cum <lb/>
            carne; incredibile est mundum rem tam incredibilem credidisse; <lb/>
            incredibile est homines ignobiles, infimos, paucissimos, <lb/>
            inperitos rem tam incredibilem tam efficaciter mundo et in <lb/>
            illo etiam doctis persuadere potuisse. Horum trium incredibilium <lb n="10"/>
            primum nolunt isti, cum quibus agimus, credere; secundum <lb/>
            coguntur et cernere: quod non inueniunt unde sit factum, <lb/>
            si non credunt tertium. Resurrectio certe Christi et in caelum <lb/>
            cum carne in qua resurrexit adscensio toto iam mundo praedicatur <lb/>
            et creditur; si credibilis non est, unde toto terrarum <lb n="15"/>
            orbe iam credita est? Si multi, nobiles, sublimes. docti eam <lb/>
            se uidisse dixerunt et quod uiderunt diffamare curarunt, eis <lb/>
            mundum credidisse non mirum est [sed istos adhuc credere <lb/>
            nolle perdurum est; si autem, ut uerum est, paucis, obscuris, <lb/>
            minimis, indoctis eam se uidisse dicentibus et scribentibus <lb n="20"/>
            credidit mundus, quur pauci obstinatissimi, qui remanserunt, <lb/>
            ipsi mundo iam credenti adhuc usque non credunt? qui propterea <lb/>
            numero exiguo ignobilium, infimorum, inperitorum <lb/>
            hominum credidit, quia in tam contemtibilibus testibus multo <lb/>
            mirabilius diuinitas se ipsa persuasit. Eloquia namque persuadentium, <lb n="25"/>
            quae dicebant, mira fuerunt facta, non uerba <lb/>
            Qui enim Christum in carne resurrexisse et cum illa in caelum <lb/>
            adscendisse non uiderant, id se uidisse narrantibus non <lb/>
            loquentibus tantum, sed etiam mirifica facientibus signa credebant. <lb/>
            Homines quippe, quos unius uel, ut multum, duarum <lb n="30"/>
            linguarum fuisse nouerant, repente linguis omnium gentium

<note type="footnote"><hi rend="italic">4 qui g 7 tam om. p</hi> 12 quo el <hi rend="italic">15 et creditur om. g 18 uerba</hi> <lb/>
            sed istos adhuc credere nolle perdurum est <hi rend="italic">ut spuria inclusi; om. pl</hi> <lb/>
            27 resurrexisse/, t <hi rend="italic">eraso, et omisso sequente</hi> et, <hi rend="italic">b</hi> in caelestia assendisse <lb/>
            <hi rend="italic">b</hi> 28 uidisse id se uidisse <hi rend="italic">g</hi> 29 mira <hi rend="italic">g</hi> 30 quippe <hi rend="italic">om. p</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="590"/>
            loquentes mirabiliter audiebant; claudum ab uberibus matris <lb/>
            ad eorum uerbum in Christi nomine post quadraginta annos <lb/>
            incolumem constitisse, sudaria de corporibus eorum ablata <lb/>
            sanandis profuisse languentibus, in uia qua fuerant transituri <lb/>
            positos in ordine innumerabiles morbis uariis laborantes, ut<lb n="5"/>
            ambulantium super eos umbra transiret, continuo salutem <lb/>
            solere recipere et alia multa stupenda in Christi nomine per <lb/>
            eos facta, postremo etiam mortuos resun-exisse cernebant, <lb/>
            Quae si, ut leguntur, gesta esse concedunt, ecce tot incredibilia <lb/>
            tribus illis incredibilibus addimus, et ut credatur unum <lb n="10"/>
            incredibile, quod de carnis resurrectione adque in caelum <lb/>
            adscensione dicitur, multorum incredibilium testimonia tanta <lb/>
            congerimus et nondum ad credendum horrenda duritia incredulos <lb/>
            flectimus. Si uero per apostolos Christi, ut eis crederetur <lb/>
            resurrectionem adque adscensionem praedicantibus Christi, <lb n="15"/>
            etiam ista miracula facta esse non credunt, hoc nobis unum <lb/>
            grande miraculum sufficit, quod eam terrarum orbis sine ullis <lb/>
            miraculis credidit. 
</p></div><div n="6" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title type="sub">CAPUT  VI. </title></ab><ab><title type="sub">Quod Roma conditorem suum Romulum diligendo deum fecerit, ecclesia autem Christum Deum credendo dilexerit. </title></ab><p rend="script">Recolamus etiam hoc loco illud, quod de Romuli credita <lb/>
            diuinitate Tullius admiratur. Verba eius ut scripta sunt inseram. <lb/>
            &lt;Magis est, inquit, in Romulo admirandum, quod ceteri. <lb n="25"/>
            qui di ex hominibus facti esse dicuntur, minus eruditis hominum <lb/>
            saeculis fuerunt, ut fingendi procliuis esset ratio. <lb/>
            cum inperiti facile ad credendum inpellerentur; Romuli autem

<note type="footnote"> 8 Act. 3; 4 25 Rep. II, 10 </note>

<note rend="script" type="footnote"> 7 et talia <hi rend="italic">p</hi> 8 etiam <hi rend="italic">om. 9</hi> 9 ut si <hi rend="italic">p</hi> eceethot <hi rend="italic">g</hi> 10 et usque <lb/>
            <hi rend="italic">ad</hi> carnis <hi rend="italic">om. b</hi> 11 resurrectioni <hi rend="italic">b</hi> 12 <hi rend="italic">incredibiiia g</hi> tanta <hi rend="italic">om.!\'</hi> <lb/>
            17 eam <hi rend="italic">e m. 2 corr.; erasum in b</hi> 23 romoli <hi rend="italic">g</hi> 24 Tullius] lillins. <lb/>
            i ex u <hi rend="italic">radendo effectum, g</hi> 27 saeculi his bl; saeculi huius <hi rend="italic">b-</hi> <lb/>
            procliuius e g; quod procliuius </note> <lb/>
             
<pb n="591"/>
            aetatem minus his sescentis annis iam inueteratis litteris <lb/>
            adque doctrinis omnique illo antiquo ex inculta hominum uita <lb/>
            errore sublato fuisse cernimus.\' Et paulo post de eodem Romulo <lb/>
            ita loquitur, quod ad hunc pertinet sensum: \'Ex <sic>quointellegi</sic> <lb/>
            potest, inquit, permultis annis ante Homerum fuisse <lb n="5"/>
            quam Romulum. ut iam doctis hominibus ac temporibus ipsis <lb/>
            eruditis ad fingendum uix quicquam esset loci. Antiquitas <lb/>
            enim recipit fabulas, fictas etiam nonnumquam incondite; <lb/>
            haec aetas autem iam exculta, praesertim eludens omne <sic>quodfieri</sic> <lb/>
            non potest, respuit.\' Unus e numero doctissimorum hominum <lb n="10"/>
            idemque eloquentissimus omnium Marcus Tullius Cicero <lb/>
            propterea dicit diuinitatem Romuli mirabiliter creditam. <lb/>
            quod erudita iam tempora fuerunt, quae falsitatem non reciperent <lb/>
            fabularum. Quis autem Romulum deum nisi Roma <lb/>
            credidit, adque id parua et incipiens? Tum deinde posteris <lb n="15"/>
            seruare fuerat necesse quod acceperant a maioribus, ut cum <lb/>
            ista superstitione in lacte quodam modo matris ebibita cresceret <lb/>
            ciuitas adque ad tam magnum perueniret imperium, <lb/>
            ut ex eius fastigio, uelut ex altiore quodam loco, alias quoque <lb/>
            gentes, quibus dominaretur, hac sua opinione perfunderet, ut <lb n="20"/>
            non quidem crederent, sed tamen dicerent deum Romulum, <lb/>
            ne ciuitatem, cui seruiebant, de conditore eius offenderent. <lb/>
            aliter eum nominando quam Roma, quae id non amore quidem <lb/>
            huius erroris, sed tamen amoris errore crediderat. Christum <lb/>
            autem quamquam sit caelestis et sempiternae conditor ciuitatis, <lb n="25"/>
            non tamen eum, quoniam ab illo condita est, Deum <lb/>
            credidit, sed ideo potius est condenda, quia credidit. Roma

<note rend="script" type="footnote"> 1 his] bis <hi rend="italic">a</hi> 2 omniumque <hi rend="italic">mss</hi>. 4 ad hyc g 5 per multos <hi rend="italic">a b e2 u</hi>. <lb/>
            6 ut a/doctis, d <hi rend="italic">eras., b</hi> 8 recipit <hi rend="italic">aegp;</hi> recepit <hi rend="italic">b</hi> p <hi rend="italic">v Domb</hi>. factas <hi rend="italic">g<lb/>
             9 ut editur mss.; parum placet Maduigii emettdatio</hi> tam exulta praesertim <lb/>
            et prudens 15 atq; ad parua et insipiens <hi rend="italic">b</hi> tunc p 17 superstiticione, <lb/>
            i <hi rend="italic">eraso, g</hi> 19 quodam modo, <hi rend="italic">in marg</hi>. loco, <hi rend="italic">e</hi> 23 amare,. <lb/>
            <hi rend="italic">teras., g</hi> 24 amoris seruare <hi rend="italic">g</hi> 25 quam sit <hi rend="italic">b</hi> sempiternae <hi rend="italic">coddJ. <lb/>
             praeter</hi> p, <hi rend="italic">f);</hi> aeternae p <hi rend="italic">Domb</hi>. 26 non tamen <hi rend="italic">usque ad</hi> credidit <hi rend="italic">om. c</hi> <lb/>
            27 est <hi rend="italic">om. g</hi> quia credidit <hi rend="italic">abgpv;</hi> credit e <hi rend="italic">Domb</hi>. </note> <lb/>
             
<pb n="592"/>
            conditorem suum iam constructa et dedicata tamquam deum <lb/>
            coluit in templo; haec autem Hierusalem conditorem suum <lb/>
            Deum Christum, ut construi posset et dedicari, posuit in fidei <lb/>
            fundamento. Illa illum amando esse deum credidit, ista istum <lb/>
            Deum esse credendo amauit. Sicut ergo praecessit unde amaret <lb n="5"/>
            illa et de amato iam libenter etiam falsum bonum crederet: <lb/>
            ita praecessit unde ista crederet, ut recta fide non temere <lb/>
            -quod falsum, sed quod uerum erat amaret. Exceptis enim tot <lb/>
            et tantis miraculis, quae persuaserunt Deum esse Christum. <lb/>
            prophetiae quoque diuinae fide dignissimae praecesserunt, quae <lb n="10"/>
            in illo non sicut a patribus adhuc creduntur inplendae, sed <lb/>
            iam demonstrantur inpletae; de Romulo autem, quia condidit <lb/>
            Romam in eaque regnauit, auditur legiturue quod factum est. <lb/>
            non quod antequam fieret prophetatum; sed quod sit receptus <lb/>
            in deos, creditum tenent litterae, non factum docent. Nullis <lb n="15"/>
            quippe rerum mirabilium signis id ei uere prouenisse monstratur. <lb/>
            Lupa quippe illa nutrix, quod uidetur quasi magnum <lb/>
            exstitisse portentum, quale aut quantum est ad demonstrandum <lb/>
            deum? Certe enim etsi non meretrix fuit lupa illa, sed bestia. <lb/>
            cum commune fuerit ambobus, frater tamen eius non habetur <lb n="20"/>
            deus. Quis autem prohibitus est aut Romulum aut Herculem <lb/>
            aut alios tales homines deos dicere et mori maluit quam non <lb/>
            dicere? Aut uero aliqua gentium coleret inter deos suos Romulum, <lb/>
            nisi Romani nominis metus cogeret? Quis porro numeret, <lb/>
            quam multi quantalibet saeuitia crudelitatis occidi <lb n="25"/>
            quam Christum Deum negare maluerunt? Proinde metus <lb/>
            quamlibet leuis indignationis, quae ab animis Romanorum, si <lb/>
            non fieret, posse putabatur exsistere, conpellebat aliquas ciuitates <lb/>
            positas sub iure Romano tamquam deum colere Romulum; <lb/>
            a Christo autem Deo non solum colendo, uerum etiam

<note rend="script" type="footnote">3 possit p et <hi rend="italic">om. g</hi> 5 credendo esse <hi rend="italic">e</hi> 7 crederet ut] crederetur <lb/>
            <hi rend="italic">g</hi> 8 falsum est <hi rend="italic">ep</hi> 14 antequam fieret <hi rend="italic">egpp Do,,,b.;</hi> antf <lb/>
            fieret <hi rend="italic">a b;</hi> ante fuerat v 16 uere <hi rend="italic">om. a</hi> 17 <hi rend="italic">uerba inde</hi> a Lupa usqttf <lb/>
            <hi rend="italic">ad</hi> non dicere <hi rend="italic">l. 23 om. b</hi> 19 lupa fuit illa v 26 qtfi (= quoniain . <lb/>
            <hi rend="italic">in mary</hi>. quam, <hi rend="italic">e</hi> 2* cOpellabat <hi rend="italic">e</hi> 29 deum <hi rend="italic">p;</hi> deo <hi rend="italic">rell. v Domb</hi>. </note> <lb n="30"/>
             
<pb n="593"/>
            confitendo tantam per orbis terrae populos martyrum multitudinem <lb/>
            metus reuocare non potuit non leuis offensionis animorum, <lb/>
            sed inmensarum uariarumque poenarum et ipsius <lb/>
            mortis, quae plus ceteris formidatur. Neque tunc ciuitas <lb/>
            Christi, quamuis adhuc peregrinaretur in terris et haberet <lb n="5"/>
            tamen magnorum agmina populorum, aduersus inpios persecutores <lb/>
            suos pro temporali salute pugnauit; sed potius, ut <lb/>
            obtineret aeternam, non repugnauit. Ligabantur includebantur, <lb/>
            caedebantur torquebantur, urebantur laniabantur, trucidabantur <lb/>
            — et multiplicabantur. Non erat eis pro salute pugnare nisi <lb n="10"/>
            salutem pro Saluatore contemnere. 
</p><p>Scio in libro Ciceronis tertio, nisi fallor, de re publica <lb/>
            disputari nullum bellum suscipi a ciuitate optima, nisi aut <lb/>
            pro fide aut pro salute. Quid autem dicat pro salute uel <lb/>
            intellegi quam salutem uelit, alio loco demonstrans: \'Sed his <lb n="15"/>
            poenis, inquit, quas etiam stultissimi sentiunt, egestate exsilio, <lb/>
            uinculis uerberibus, elabuntur saepe priuati oblata mortis <lb/>
            celeritate; ciuitatibus autem mors ipsa poena est, quae uidetur <lb/>
            a poena singulos uindicare. Debet enim constituta sic esse <lb/>
            ciuitas, ut aeterna sit. Itaque nullus interitus est rei publicae <lb n="20"/>
            naturalis, ut hominis, in quo mors non modo necessaria est, <lb/>
            uerum etiam optanda persaepe. Ciuitas autem cum tollitur, <lb/>
            deletur, exstinguitur: simile est quodam modo, ut parua magnis <lb/>
            conferamus, ac si omnis hic mundus intereat et concidat.\' <lb/>
            Hoc ideo dixit Cicero, quia mundum non interiturum cum <lb n="25"/>
            Platonicis sentit. Constat ergo eum pro ea salute uoluisse <lb/>
            bellum suscipi a ciuitate, qua fit ut maneat hic ciuitas, sicut

<note type="footnote"> 12 c. 23 </note>

<note type="footnote"> 1 tantam <hi rend="italic">ct beg p aj</hi> tantum p1 per orbis terrae e; per orbem terrae <lb/>
            <hi rend="italic">rell. v</hi> populos <hi rend="italic">ep;</hi> populus p a; om. <hi rend="italic">abgv Domb</hi>. martiriuiu <lb/>
            <hi rend="italic">9 u</hi> multitudine p <hi rend="italic">a</hi> 2 nietutt p offensiones g; occaaionis p <lb/>
            3 in mensuram <hi rend="italic">be1</hi> 4 fonnidatur m. <hi rend="italic">2 superscripto</hi> metas <hi rend="italic">e</hi> 5 peregrinatnr <lb/>
            <hi rend="italic">g</hi> habere <hi rend="italic">g</hi> 6 acmina <hi rend="italic">g</hi> H includ.] indedebantur <hi rend="italic">b</hi> <lb/>
            9 caedebantur <hi rend="italic">om. g</hi> trucid. cruciabantur <hi rend="italic">e</hi> 10 et non <hi rend="italic">omisso</hi> multiplicab. <lb/>
            <hi rend="italic">b</hi> 17 uinclis <hi rend="italic">e</hi> 18 ipsa est <hi rend="italic">omisso</hi> poena <hi rend="italic">g</hi> 20 ita, <hi rend="italic">omisso</hi> <lb/>
            que, p 24 sic <hi rend="italic">g</hi> bic <hi rend="italic">om. e</hi> 26 bellum uoluisse <hi rend="italic">v</hi> </note>

<note type="footnote"> XXXX Aug. opera Scctio V para II. </note>

<note type="footnote"> 38 </note> <lb/>
             
<pb n="594"/>
            dicit, aeterna, quamuis morientibus et nascentibus singulis. <lb/>
            sicut perennis est opacitas oleae uel lauri adque huius modi <lb/>
            ceterarum arborum singulorum lapsu ortuque foliorum. Mors <lb/>
            quippe, ut dicit, non hominum singulorum, sed uniuersae <lb/>
            poena est ciuitatis, quae a poena plerumque singulos uindicat. <lb n="5"/>
            Unde merito quaeritur, utrum recte fecerint Saguntini, quando <lb/>
            uniuersam ciuitatem suam interire maluerunt quam fidem <lb/>
            frangere, qua cum ipsa Romana re publica tenebantur; in quo <lb/>
            suo facto laudantur ab omnibus terrenae rei publicae ciuibus. <lb/>
            Sed quo modo huic disputationi possent oboedire, non uideo. <lb n="10"/>
            ubi dicitur nullum suscipiendum esse bellum nisi aut pro <lb/>
            fide aut pro salute, nec dicitur, si in unum simul periculum <lb/>
            ita duo ista concurrerint, ut teneri alterum sine alterius amissione <lb/>
            non possit, quid sit potius eligendum. Profecto enim <lb/>
            Saguntini si salutem eligerent, fides eis fuerat deserenda: si <lb n="15"/>
            fides tenenda, amittenda utique salus, sicut factum est. Salus, <lb/>
            autem ciuitatis Dei talis est, ut cum fide ac per fidem teneri <lb/>
            uel potius adquiri possit; fide autem perdita ad eam quisque <lb/>
            uenire non possit. Quae cogitatio firmissimi ac patientissimi <lb/>
            cordis tot ac tantos martyres fecit, qualem ne unum quidem <lb n="20"/>
            habuit uel habere potuit quando est deus creditus Romulus. 
</p></div><div n="7" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title type="sub">CAPUT  VII. </title></ab><ab><title type="sub">Quod ut mundus in Christum crederet, uirtutis fuerit diuinae, non persuasionis humanae. </title></ab><p rend="script">Sed ualde ridiculum est de Romuli falsa diuinitate, cum <lb n="25"/>
            de Christo loquimur, facere mentionem. Verum tamen cum <lb/>
            sescentis ferme annis ante Ciceronem Romulus fuerit adque <lb/>
            illa aetas iam fuisse doctrinis dicatur exculta, ut quod fieri <lb/>
            non potest omne respueret: quanto magis post sescentos annos

<note rend="script" type="footnote"> 1 dicit <hi rend="italic">om. g</hi> 2 perhennis p 6 utrum/ll, que <hi rend="italic">trus., p</hi> 7 suam <lb/>
            ciuitatem <hi rend="italic">v</hi> 9 omnibus <hi rend="italic">codd. praeter b;</hi> hominibus <hi rend="italic">bv</hi> 15 neglegenda, <lb/>
            <hi rend="italic">in mary</hi>. deserenda, e 16 factum <hi rend="italic">begp;</hi> et factum o <hi rend="italic">Doml</hi>. <lb/>
            24 persuasionibus <hi rend="italic">9</hi> 26 loquimur <hi rend="italic">m. 2 sup. lin. e</hi> 28 fuisset, t <hi rend="italic">eraso. n</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="595"/>
            ipsius tempore Ciceronis maximeque postea sub Augusto adque <lb/>
            Tiberio, eruditioribus utique temporibus, resurrectionem <lb/>
            carnis Christi adque in caelum adscensionem, tamquam id quod <lb/>
            fieri non potest, mens humana ferre non posset eludensque <lb/>
            ab auribus cordibusque respueret, nisi eam fieri potuisse adque <lb n="5"/>
            factam esse diuinitas ipsius ueritatis uel diuinitatis ueritas <lb/>
            et contestantia miraculorum signa monstrarent; ut terrentibus <lb/>
            et contradicentibus tam multis tamque magnis persecutionibus <lb/>
            praecedens in Christo, deinde in ceteris ad nouum saeculum <lb/>
            secutura resurrectio adque inmortalitas carnis et fidelissime crederetur <lb n="10"/>
            et praedicaretur intrepide et per orbem terrae pullulatura <lb/>
            fecundius cum martyrum sanguine sereretur. Legebantur <lb/>
            enim praeconia praecedentia prophetarum, concurrebant <lb/>
            ostenta uirtutum, et persuadebatur ueritas noua consuetudini. <lb/>
            non contraria rationi, donec orbis terrae, qui persequebatur <lb n="15"/>
            furore, sequeretur fide. 
</p></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>