<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa003.opp-lat3:21.8-21.27</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa003.opp-lat3:21.8-21.27</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa003.opp-lat3"><div n="21" subtype="book" type="textpart"><div n="8" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title type="sub">CAPUT  VIII. </title></ab><ab><title type="sub">Non esse contra naturam, cum in aliqua re, cuius natura innotuit, aliquid ab eo quod erat notum incipit esse diuersum. </title></ab><p>Si autem respondent propterea se non credere quae de <lb n="5"/>
            humanis semper arsuris nec umquam morituris corporibus <lb/>
            dicimus, quia humanorum corporum naturam nouimus longe <lb/>
            aliter institutam, unde nec illa ratio hinc reddi potest, quae <lb/>
            de illis naturis mirabilibus reddebatur, ut dici possit: \'Vis <lb/>
            ista naturalis est, rei huius ista natura est\'; quoniam scimus<lb n="10"/>
            humanae carnis istam non esse naturam: habemus quidem <lb/>
            quod respondeamus de litteris sacris, hanc ipsam scilicet <lb/>
            humanam carnem aliter institutam fuisse ante peccatum, id <lb/>
            est, ut posset numquam perpeti mortem; aliter autem post <lb/>
            peccatum, qualis in aerumna huius mortalitatis innotuit, ut<lb n="15"/>
            perpetem uitam tenere non possit; sic ergo aliter, quam nobis <lb/>
            nota est, instituetur in resurrectione mortuorum. Sed quoniam <lb/>
            istis non credunt litteris, ubi legitur qualis in paradiso <lb/>
            uixerit homo quantumque fuerit a necessitate mortis alienus <lb/>
            (quibus utique si crederent, non cum illis de poena damnatorum, <lb n="20"/>
            quae futura est, operosius ageremus): de litteris eorum. <lb/>
            qui doctissimi aput illos fuerunt, aliquid proferendum est, <lb/>
            quo appareat posse fieri, ut aliter se habeat quaeque res, <lb/>
            quam prius in rebus innotuerat suae determinatione naturae. 
</p><p rend="script">Est in Marci Varronis libris, quorum inscriptio est: De <lb n="25"/>
            gente populi Romani, quod eisdem uerbis, quibus ibi legitur, <lb/>
            et hic ponam: \'In caelo, inquit, mirabile exstitit portentum: <lb/>
            nam stellam Veneris nobilissimam, quam Plautus

<note rend="script" type="footnote"> 2 re <hi rend="italic">om. f</hi> 5 propterea reap. v 8 hic <hi rend="italic">b;</hi> hinc, <hi rend="italic">in marg</hi>. hic credi, <hi rend="italic">t</hi> <lb/>
            bu ,\'.- <lb/>
            9 naturalis <hi rend="italic">e</hi> disci <hi rend="italic">b</hi> 12 quid <hi rend="italic">p a</hi> 15 in poena, <hi rend="italic">in marg</hi>. in arana <lb/>
            <hi rend="italic">(sic) e</hi> mortalis <hi rend="italic">e</hi> metuit <hi rend="italic">b</hi> 16 perpetuam a 17 Dotum <hi rend="italic">b</hi> <lb/>
            18 isti <hi rend="italic">b</hi> 19 quantum, <hi rend="italic">omimo</hi> que, <hi rend="italic">b</hi> 25 Matci <hi rend="italic">om. pl</hi> 27 cehun <hi rend="italic">b</hi> <lb/>
            id portentum p 28 stellam Veneris nobilissimam <hi rend="italic">ap;</hi> stella Ven. nobilissima <lb/>
            <hi rend="italic">beg p Gtj</hi> in stella Ven. nobil. <hi rend="italic">v Domb</hi>. uespera regine b </note> <lb/>
             
<pb n="531"/>
            <sic>Vesperugiuem</sic>, Homerus Hesperon appellat, pulcherrimam dicens, Castor <lb/>
            scribit tantum portentum exstitisse, ut mutaret colorem, magnitudinem, <lb/>
            figuram, cursum; quod factum ita neque antea nec <lb/>
            postea sit. Hoc factum Ogygo rege dicebant Adrastos Cyzicenos <lb/>
            et Dion Neapolites, mathematici nobiles.\' Hoc certe Varro <lb n="5"/>
            tantus auctor portentum non appellaret, nisi esse contra <lb/>
            naturam uideretur. Omnia quippe portenta contra naturam <lb/>
            dicimus esse; sed non sunt. Quo modo est enim contra naturam, <lb/>
            quod Dei fit uoluntate, cum uoluntas tanti utique conditoris <lb/>
            conditae rei cuiusque natura sit? Portentum ergo fit <lb n="10"/>
            non contra naturam, sed contra quam est nota natura. Quis <lb/>
            autem portentorum numerat multitudinem, quae historia gentium <lb/>
            continetur? Sed nunc in hoc uno adtendamus, quod <lb/>
            ad rem, de qua agimus, pertinet. Quid ita dispositum est ab <lb/>
            auctore naturae caeli et terrae, quem ad modum cursus ordinatissimus <lb n="15"/>
            siderum? Quid tam ratis legibus fixisque firmatum? <lb/>
            Et tamen, quando ille uoluit, qui summo regit imperio <lb/>
            ac potestate quod condidit. stella prae ceteris magnitudine <lb/>
            ac splendore notissima colorem, magnitudinem, figuram et <lb/>
            (quod est mirabilius) sui cursus ordinem legemque mutauit. <lb n="20"/>
            Turbauit profecto tunc, si ulli iam fuerunt, canones astrologorum, <lb/>
            quos uelut inerrabili conputatione de praeteritis ac <lb/>
            futuris astrorum motibus conscriptos habent, quos canones <lb/>
            sequendo ausi sunt dicere. hoc, quod de Lucifero contigit, <lb/>
            nec antea nec postea contigisse. Nos autem in diuinis libris <lb n="25"/>
            legimus etiam solem ipsum et stetisse, cum hoc a Domino

<note type="footnote"> 1 Amphitr. I, 1, 119 II. XXII, 318 26 Ios. 10, 13 </note>

<note type="footnote"> 1 hesperona <hi rend="italic">b</hi> pulcherrimum <hi rend="italic">gl</hi> 3 neque-nec <hi rend="italic">begp;</hi> nequeneque <lb/>
            <hi rend="italic">v Domb</hi>. 4 ogygo <hi rend="italic">nus ;</hi> Ogyge <hi rend="italic">v</hi> adrastos cyzicenos <hi rend="italic">egp;</hi> <lb/>
            D <lb/>
            adrastos cizenos a; adtractos cycjnos <hi rend="italic">b;</hi> Adraatus Cyzicenus <hi rend="italic">v</hi> 5 et] a <lb/>
            <hi rend="italic">m</hi>. 2 <hi rend="italic">in ras. b</hi> dio p dione appolites <hi rend="italic">b</hi> 9 conditoris .. cuiusque <lb/>
            <hi rend="italic">om. b</hi> 13 hoc <hi rend="italic">om. p</hi> 14 quicquid <hi rend="italic">g</hi> 16 siderum <hi rend="italic">om. b</hi> tum <lb/>
            satis b firmatur <hi rend="italic">b</hi> firmatum est tamen <hi rend="italic">g</hi> 18 magnitudine ... <lb/>
            colorem <hi rend="italic">om. e</hi> 19 ac <hi rend="italic">mss.;</hi> atque <hi rend="italic">v</hi> 21 illa si iam <hi rend="italic">p</hi> 22 ueluti <hi rend="italic">p</hi> <lb/>
            inenarrabili <hi rend="italic">beg3;</hi> itinerabili gt 23 quod <hi rend="italic">b</hi> 26 et <hi rend="italic">om. b</hi> </note>

<note type="footnote"> S4* </note> <lb/>
             
<pb n="532"/>
            Deo petiuisset uir sanctus Iesus Naue, donec coeptum proelium <lb/>
            uictoria terminaret, et retrorsum redisse, ut regi Ezechiae <lb/>
            quindecim anni ad uiuendum additi hoc etiam prodigio <lb/>
            promissioni Dei significarentur adiuncto. Sed ista quoque <lb/>
            miracula, quae meritis sunt concessa sanctorum, quando credunt<lb n="5"/>
            isti facta, magicis artibus tribuunt. Unde illud est, quod <lb/>
            superius commemoraui dixisse Vergilium: <lb/>

<quote><l>Sistere aquam fluuiis et uertere sidera retro. </l><lb/></quote>

            Nam et fluuium stetisse superius inferiusque fluxisse, cum <lb/>
            populus Dei ductore supra memorato Iesu Naue uiam carperet,<lb n="10"/>
            et Helia propheta transeunte ac postea discipulo eius Helisaeo <lb/>
            id esse factum in sacris litteris legimus, et retro uersum <lb/>
            fuisse maximum sidus regnante Ezechia modo commemorauimus. <lb/>
            Quod uero de Lucifero Varro scripsit, non est illic <lb/>
            dictum alicui petenti homini id fuisse concessum. <lb n="15"/>
            
</p><p>Non ergo de notitia naturarum caliginem sibi faciant infideles, <lb/>
            quasi non possit in aliqua re diuinitus fieri aliud, <lb/>
            quamdiu eius natura per humanam suam experientiam cognouerunt; <lb/>
            quamuis et ipsa, quae in rerum natura omnibus nota <lb/>
            sunt, non minus mira sint, essentque stupenda considerantibus<lb n="20"/>
            cunctis, si, solerent homines mirari mira nisi rara. <lb/>
            Quis enim consulta ratione non uideat in hominum innumerabili <lb/>
            numerositate et tanta naturae similitudine ualde mirabiliter <lb/>
            sic habere singulos singulas facies, ut nisi inter se <lb/>
            similes essent, non discerneretur species eorum ab animalibus <lb n="25"/>
            ceteris; et rursus nisi inter se dissimiles essent, non discernerentur <lb/>
            singuli ab hominibus ceteris? Quos ergo similes <lb/>
            confitemur, eosdem dissimiles inuenimus. Sed mirabilior est

<note type="footnote"> 2 Esai. 38, 8 8 Aen. IIII, 489 10 Ios. 4, 18 11 Reg. IIII. <lb/>
            2, 8; 14 </note>

<note type="footnote"> 2 Ezechiae <hi rend="italic">om. b</hi> 3 addidit <hi rend="italic">b</hi> 4 promissionis <hi rend="italic">p</hi> 9 inferius, <hi rend="italic">omixso <lb/>
            que, e</hi> 11 Helia] alio 6 <hi rend="italic">12 idem b</hi> 15 homini petenti v 16 X011 <lb/>
            <hi rend="italic">om. b faciant sibi p 17 alias b 18 naturam b</hi> cognonerunt <lb/>
            Offl. <hi rend="italic">b</hi> 20 sintj esse <hi rend="italic">b</hi> 21 cuncti solerent <hi rend="italic">b</hi> 25 discernereitur <hi rend="italic">g</hi> <lb/>
            26 et rursu9 <hi rend="italic">mque ad</hi> ceteris <hi rend="italic">om. g</hi> rursus <hi rend="italic">6 ep Vj</hi> rursum <hi rend="italic">Dtmb</hi>. </note> <lb/>
             
<pb n="533"/>
            consideratio dissimilitudinis, quoniam similitudinem iustius <lb/>
            uidetur exposcere natura communis. Et tamen quoniam quae <lb/>
            sunt rara ipsa sunt mira, multo amplius admiramur quando <lb/>
            duos ita similes reperimus, ut in eis discernendis aut semper <lb/>
            aut frequenter erremus. <lb n="5"/>
            
</p><p>Sed quod dixi scriptum a Varrone, licet eorum sit historicus <lb/>
            idemque doctissimus, fortasse uere factum esse non <lb/>
            credunt; aut quia non diu mansit alius eiusdem sideris cursus, <lb/>
            sed reditum est ad solitum, minus isto mouentur exemplo. <lb/>
            Habent ergo aliud, quod etiam nunc possit ostendi eisque <lb n="10"/>
            puto debere sufficere, quo commoneantur, cum aliquid aduerterint <lb/>
            in aliqua institutione naturae eamque sibi notissimam <lb/>
            fecerint, non se inde Deo debere praescribere, quasi eam non <lb/>
            possit in longe aliud, quam eis cognita est, uertere adque <lb/>
            mutare. Terra Sodomorum non fuit utique ut nunc est, sed <lb n="15"/>
            iacebat simili ceteris facie eademque uel etiam uberiore fecunditate <lb/>
            pollebat; nam Dei paradiso in diuinis eloquiis conparata <lb/>
            est. Haec postea quam tacta de caelo est, sicut illorum quoque <lb/>
            adtestatur historia et nunc ab eis qui ueniunt ad loca <lb/>
            illa conspicitur, prodigiosa fuligine horrori est et poma eius <lb n="20"/>
            interiorem fauillam mendaci superficie maturitatis includunt. <lb/>
            Ecce non erat talis, et talis est. Ecce a conditore naturarum <lb/>
            natura eius in hanc foedissimam diuersitatem mirabili mutatione <lb/>
            conuersa est; et quod post tam longum accidit tempus, <lb/>
             tam longo tempore perseuerat. <lb n="25"/>
            
</p><p>Sicut ergo non fuit inpossibile Deo, quas uoluit instituere, <lb/>
            sic ei non est inpossibile, in quidquid uoluerit, quas instituit, <lb/>
            mutare naturas. Unde illorum quoque miraculorum multitudo <lb/>
            siluescit, quae monstra ostenta, portenta prodigia

<note type="footnote"> 17 Gen. 13, 10 19 Tac. Hist. V, 7 </note>

<note type="footnote"><hi rend="italic">1 istius b 6 a om. e istoricus g 7 uera b non esse a</hi><lb/>
            non <hi rend="italic">om. e 8 alius mss.; talis v</hi> 9 redditum b e ad <lb/>
            solitum <hi rend="italic">om. b</hi> 10 eisque] ex his quo <hi rend="italic">b</hi> 11 communeantur <hi rend="italic">g</hi> 13 in <lb/>
            deo <hi rend="italic">b</hi> 21 mendacii <hi rend="italic">bp</hi> matur.] auctoritatis <hi rend="italic">b</hi> includuntur <hi rend="italic">b</hi> <lb/>
            25 perseueratar <hi rend="italic">b</hi> 29 siluescit, <hi rend="italic">m. 2 in</hi> nilescit <hi rend="italic">mutatum, g</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="534"/>
            nuncupantur; quae recolere et commemorare si uelim, huius operis <lb/>
            quis erit finis? Monstra sane dicta perhibent a monstrando, <lb/>
            quod aliquid significando demonstrent, et ostenta ab ostendendo, <lb/>
            et portenta a portendendo, id est praeostendendo, et <lb/>
            prodigia, quod porro dicant, id est futura praedicant. Sed<lb n="5"/>
            uiderint eorum coniectores, quo modo ex eis siue fallantur <lb/>
            siue instinctu spirituum, quibus cura est tali poena dignos <lb/>
            animos hominum noxiae curiositatis retibus inplicare, etiam <lb/>
            uera praedicant, siue multa dicendo aliquando in aliquid ueritatis <lb/>
            incurrant. Nobis tamen ista, quae uelut contra naturam<lb n="10"/>
            fiunt et contra naturam fieri dicuntur (quo more hominum <lb/>
            locutus est et apostolus dicendo contra naturam in olea insitum <lb/>
            oleastrum factum esse participem pinguedinis oleae) et <lb/>
            monstra ostenta, portenta prodigia nuncupantur, hoc monstrare <lb/>
            debent, hoc ostendere uel praeostendere, hoc praedicere, quod<lb n="15"/>
            facturus sit Deus, quae de corporibus hominum se praenuntiauit <lb/>
            esse facturum, nulla inpediente difficultate, nulla praescribente <lb/>
            lege naturae. Quo modo autem praenuntiauerit, satis <lb/>
            in libro superiore docuisse me existimo, decerpendo de scripturis <lb/>
            sanctis et nouis et ueteribus non quidem omnia ad <lb n="20"/>
            hoc pertinentia, sed quae sufficere huic operi iudicaui. 
</p></div><div n="9" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title type="sub">CAPUT  VIIII. </title></ab><ab><title type="sub">De gehenna et aeternarum qualitate poenarum. </title></ab><p>Quod igitur de sempiterno supplicio damnatorum per suum <lb/>
            prophetam Deus dixit, fiet, omnino fiet: Vermis eorum <lb n="25"/>
            non morietur et ignis eorum non exstinguetur. Ad hoc <lb/>
            enim uehementius commendandum etiam Dominus Iesus, cum <lb/>
            membra quae hominem scandalizant pro his hominibus

<note type="footnote"> 13 Rom. 11, 17 sqq. 25 Esai. 66, 24 </note>

<note type="footnote"> 2 perhibentur b 3 demonstrentur <hi rend="italic">b</hi> 5 praedicent <hi rend="italic">b</hi> 9 praedicunt <lb/>
            <hi rend="italic">b</hi> 10 est ista <hi rend="italic">b</hi> 11 fiunt et contra naturam <hi rend="italic">om. b</hi> quo- <lb/>
            <hi rend="italic">modQre g</hi> 13 pinguidinis gx <hi rend="italic">15 praedicare p 16 quae om. b <lb/>
            se om. g 19 de serpente b 21 iudicauit b</hi> 25 dicit b 26 eitintinguetur <lb/>
            <hi rend="italic">abegp;</hi> extinguitur <hi rend="italic">per</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="535"/>
            poneret, quos ut sua membra dextra quis diligit, eaque praeciperet <lb/>
            amputari: Bonum est tibi, inquit, debilem introire <lb/>
            in uitam quam duas manus habentem ire in gehennam, <lb/>
            in ignem inexstinguibilem, ubi uermis eorum <lb/>
            non morietur et ignis non exstinguetur. Similiter de pede: <lb n="5"/>
            Bonum est tibi, inquit, claudum introire in uitam <lb/>
            aeternam quam duos pedes habentem mitti in gehennam <lb/>
            ignis inexstinguibilis, ubi uermis eorum non <lb/>
            moritur et ignis non exstinguitur. Non aliter ait et de <lb/>
            oculo: Bonum est tibi luscum introire in regnum Dei <lb n="10"/>
            quam duos oculos habentem mitti in gehennam ignis, <lb/>
            ubi uermis eorum non moritur et ignis non exstinguitur. <lb/>
            Non eum piguit uno loco eadem uerba ter dicere. Quem <lb/>
            non terreat ista repetitio et illius poenae commonitio tam <lb/>
            uehemens ore diuino? <lb n="15"/>
            
</p><p rend="script">Utrumque autem horum, ignem scilicet adque uermem, <lb/>
            qui uolunt ad animi poenas, non ad corporis pertinere, dicunt <lb/>
            etiam uri dolore animi sero adque infructuose paenitentes <lb/>
            eos, qui fuerint a regno Dei separati, et ideo ignem pro isto <lb/>
            dolore urente non incongrue poni potuisse contendunt; unde <lb n="20"/>
            illud apostoli est: Quis scandalizatur, et non ego uror? <lb/>
            Eundem etiam uermem putant intellegendum esse. Nam scriptum <lb/>
            est, inquiunt: Sicut tinea uestimentum et uermis <lb/>
            lignum, sic maeror excruciat cor uiri. Qui uero poenas <lb/>
            et animi et corporis in illo supplicio futuras esse non dubitant, <lb n="25"/>
            igne uri corpus, animum autem rodi quodam modo

<note type="footnote"> 2 Mr. 9, 43 aqq. 21 2. Cor. 11, 29 23 Prou. 25, 20 </note>

<note rend="script" type="footnote"><hi rend="italic">2 inquit, tibi v 3 abentera g ire] mitti b geennam g 4 in om. b</hi><lb/>
            ignis inextinguibilis <hi rend="italic">b</hi> 5 morietnr <hi rend="italic">aegp; moritur bv Domb</hi>. ignis non <lb/>
            <hi rend="italic">abeg</hi>p<foreign xml:lang="grc">α</foreign>; ignis eorum non <hi rend="italic">p v</hi> t\'xtinguetur <hi rend="italic">a b g;</hi> extinguitur <hi rend="italic">v Domb</hi>. <lb/>
            6 inquit tibig \'clodum, <hi rend="italic">in marg</hi>. \'clftudum, <hi rend="italic">e</hi> 9 morietur—extinguetur <hi rend="italic">b</hi> <lb/>
            10 tibi <hi rend="italic">est p</hi> in <hi rend="italic">om. b</hi> 13 eum <hi rend="italic">aeppv;</hi> enim <hi rend="italic">bga</hi> 14 communitio <lb/>
            <hi rend="italic">g;</hi> cominatio <hi rend="italic">e in marg., v;</hi> commendatio <hi rend="italic">abelp pa Domb</hi>. <lb/>
            16 adque] et <hi rend="italic">p</hi> uermem <hi rend="italic">ex</hi> inermem <hi rend="italic">corr. g</hi> 18 paenitentes <hi rend="italic">11188.;</hi> <lb/>
            paenitentis <hi rend="italic">v</hi> 21 non ego <hi rend="italic">g p Domb.;</hi> non <hi rend="italic">om. a;</hi> ego non <hi rend="italic">a b ep v</hi> <lb/>
            25 ia illo <hi rend="italic">usque ad</hi> maeroris <hi rend="italic">p. 536, l. 1 om. e</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="536"/>
            uerme maeroris adfirmant. Quod etsi credibilius dicitur, quia <lb/>
            utique absurdum est ibi dolorem aut corporis aut animi <lb/>
            defuturum: ego tamen facilius est ut ad corpus dicam utrumque <lb/>
            pertinere quam neutrum, et ideo tacitum in illis diuinae <lb/>
            scripturae uerbis animi dolorem, quoniam consequens esse<lb n="5"/>
            intellegitur, etiamsi non dicatur, ut corpore sic dolente animus <lb/>
            quoque sterili paenitentia crucietur. Legitur quippe et <lb/>
            in ueteribus scripturis: Vindicta carnis inpii, ignis et <lb/>
            uermis. Potuit breuius dici: Vindicta inpii. Quur ergo dictum <lb/>
            est: carnis inpii, nisi quia utrumque, id est et ignis et <lb n="10"/>
            uermis, poena erit carnis? Aut si uindictam carnis propterea <lb/>
            dicere uoluit, quia hoc in homine uindicabitur, quod secundum <lb/>
            carnem uixerit (propter hoc enim ueniet in mortem <lb/>
            secundam, quam significauit apostolus dicens: Si enim <lb/>
            secundum carnem uixeritis, moriemini), eligat quisque<lb n="15"/>
            quod placet, aut ignem tribuere corpori, animo uermem, hoc <lb/>
            proprie, illud tropice, aut utrumque proprie corpori. Iam enim <lb/>
            satis superius disputaui posse animalia etiam in ignibus <lb/>
            uiuere, in ustione sine consumtione, in dolore sine morte. <lb/>
            per miraculum omnipotentissimi Creatoris; cui hoc possibile <lb n="20"/>
            esse qui negat, a quo sit quidquid in naturis omnibus miratur <lb/>
            ignorat. Ipse est enim Deus, qui omnia in hoc mundo <lb/>
            magna et parua miracula, quae commemorauimus, et inconparabiliter <lb/>
            plura, quae non commemorauimus, fecit eademque <lb/>
            ipso mundo uno adque omnium maximo miraculo inclusit. <lb n="25"/>
            Eligat ergo unum e duobus quisque quod placet, utrum et <lb/>
            uermem ad corpus proprie an ad animum translato a corporalibus <lb/>
            ad incorporalia uocabulo existimet pertinere. Quid autem <lb/>
            horum uerum sit, res ipsa expeditius indicabit, quando erit

<note type="footnote"> 8 Eccli. 7, 19 14 Rom. 8, 13 </note>

<note type="footnote"><hi rend="italic">1 erroris b etsi] et e credibilius m. 2 in ras. e 4 in om. g</hi><lb/>
            12 uolunt <hi rend="italic">b</hi> hoc <hi rend="italic">usque ad</hi> carnem om. <hi rend="italic">e</hi> 16 corpore aut <hi rend="italic">g</hi> 19 sine <lb/>
            <hi rend="italic">om. g</hi> consumatione <hi rend="italic">g</hi> 21 omnibus] ab hominibus <hi rend="italic">b</hi> 22 ignoratur <lb/>
            <hi rend="italic">b</hi> enim est <hi rend="italic">v</hi> 25 ipsa <hi rend="italic">g</hi> modo <hi rend="italic">b</hi> 26 e <hi rend="italic">a beg P P (Ii</hi> de c <lb/>
            quid b 28 aestimet <hi rend="italic">e</hi> 29 horum <hi rend="italic">om</hi>. c1; orum <hi rend="italic">g</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="537"/>
            scientia tanta sanctorum, ut eis cognoscendarum illarum poenarum <lb/>
            necessaria non sit experientia, sed ea, quae tunc erit <lb/>
            plena adque perfecta, ad hoc quoque sciendum sapientia sola <lb/>
            sufficiat (nunc enim ex parte scimus, donec ueniat quod <lb/>
            perfectum est); dum tamen nullo modo illa corpora talia <lb n="5"/>
            futura esse credamus, ut nullis ab igne adficiantur doloribus. 
</p></div><div n="10" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title type="sub">CAPUT  X. </title></ab><ab><title type="sub">An ignis gehennae, si corporalis est, possit malignos spiritus, id est daemones incorporeos, tactu suo adurere. </title></ab><p rend="script">Hic occurrit quaerere: Si non erit ignis incorporalis, sicut <lb/>
            est animi dolor, sed corporalis, tactu noxius, ut eo possint <lb/>
            corpora cruciari: quo modo in eo erit etiam poena spirituum <lb/>
            malignorum? Idem quippe ignis erit, supplicio scilicet hominum <lb/>
            adtributus et daemonum, dicente Christo: Discedite a <lb n="15"/>
            me. maledicti, in ignem aeternum, qui paratus est <lb/>
            diabolo et angelis eius. Nisi quia sunt quaedam sua etiam <lb/>
            daemonibus corpora, sicut doctis hominibus uisum est, ex <lb/>
            isto aere crasso adque umido, cuius inpulsus uento flante <lb/>
            sentitur. Quod genus elementi si nihil igne perpeti posset, <lb n="20"/>
            non ureret feruefactus in balneis. Ut enim urat, prior uritur <lb/>
            facitque cum patitur. Si autem quisquam nulla habere corpora <lb/>
            daemones adseuerat, non est de hac re aut laborandum operosa <lb/>
            inquisitione aut contentiosa disputatione certandum. Quur <lb/>
            enim non dicamus, quamuis miris, tamen ueris modis etiam <lb n="25"/>
            spiritus incorporeos posse poena corporalis ignis adfligi, si <lb/>
            spiritus hominum, etiam ipsi profecto incorporei, et nunc <lb/>
            potuerunt includi corporalibus membris et tunc poterunt

<note type="footnote"> 4 1. Cor. 13, 9 15 Mt. 25, 41 </note>

<note rend="script" type="footnote"> 2 exponentia <hi rend="italic">b</hi> sed] et <hi rend="italic">b</hi> 10 adhurere <hi rend="italic">gf</hi> 12 corporali facto <hi rend="italic">b</hi> <lb/>
            lo ac daem. b 16 praeparatus <hi rend="italic">9</hi> 17 diabulo <hi rend="italic">g</hi> 20 igni <hi rend="italic">g</hi> posn <lb/>
            f <lb/>
            sit e 21 uteretur <hi rend="italic">b</hi> ferfe ftatus <hi rend="italic">b</hi> 22 cum <hi rend="italic">beg pa DOfllb.;</hi> <lb/>
            quod <hi rend="italic">apv</hi> 25 miseris <hi rend="italic">b</hi> 26 poene <hi rend="italic">e</hi>. </note> <lb/>
             
<pb n="538"/>
            corporum suorum uinculis insolubiliter adligari? Adhaerebunt <lb/>
            ergo, si eis nulla sunt corpora, spiritus daemonum, immo <lb/>
            spiritus daemones, licet incorporei corporeis ignibus cruciandi, <lb/>
            non ut ignes ipsi, quibus adhaerebunt, eorum iunctura inspirentur <lb/>
            et animalia fiant, quae constent spiritu et corpore, sed,<lb n="5"/>
            ut dixi, miris et ineffabilibus modis adhaerendo, accipientes <lb/>
            ex ignibus poenam, non dantes ignibus uitam; quia et iste <lb/>
            alius modus, quo corporibus adhaerent spiritus et animalia <lb/>
            fiunt, omnino mirus est nec conprehendi ab homine potest, <lb/>
            et hoc ipse homo est. <lb n="10"/>
            
</p><p>Dicerem quidem sic arsuros sine ullo suo corpore spiritus, <lb/>
            sicut ardebat aput inferos ille diues, quando dicebat: Crucior <lb/>
            in hac flamma, nisi conuenienter responderi cernerem <lb/>
            talem fuisse illam flammam, quales oculi quos leuauit et <lb/>
            Lazarum uidit, qualis lingua cui umorem exiguum desiderauit<lb n="15"/>
            infundi, qualis digitus <sic>Laxari</sic> de quo id sibi fieri postulauit; <lb/>
            ubi tamen erant sine corporibus animae. Sic ergo incorporalis <lb/>
            et illa flamma qua exarsit et illa guttula quam poposcit, <lb/>
            qualia sunt etiam uisa dormientium siue in ecstasi cernentium <lb/>
            res incorporales, habentes tamen similitudinem corporum. <lb n="20"/>
            Nam et ipse homo cum spiritu, non corpore, sit in talibus <lb/>
            uisis, ita se tamen tunc similem suo corpori uidet. ut discernere <lb/>
            omnino non possit. At uero gehenna illa, quod etiam <lb/>
            stagnum ignis et sulphuris dictum est, corporeus ignis erit <lb/>
            et cruciabit corpora damnatorum, aut et hominum et daemonum, <lb n="25"/>
            solida hominum, aeria daemonum, aut tantum hominum <lb/>
            corpora cum spiritibus, daemones autem spiritus sine corporibus <lb/>
            haerentes sumendo poenam, non inpertiendo uitam

<note type="footnote"> 12 Lc. 16, 24 23 Apoc. 20, 10 </note>

<note type="footnote"> 3 corporeis om. <hi rend="italic">b</hi> cruciandi <hi rend="italic">a beg p p2 a v;</hi> cruciantibus p1 <hi rend="italic">Domb</hi>. <lb/>
            6 diximus <hi rend="italic">b</hi> 12 aput inferus <hi rend="italic">om. e</hi> 13 conuenientena <hi rend="italic">b</hi> cernere <hi rend="italic">b</hi> <lb/>
            15 desiiierabit el 16 quales <hi rend="italic">g</hi> 19 etiam eunt <hi rend="italic">v</hi> 21 qui cum <hi rend="italic">b</hi> <lb/>
            sit uitalibus <hi rend="italic">b</hi> 22 corpore <hi rend="italic">b</hi> 23 At] aut b 24 et sulph igniJ <lb/>
            <hi rend="italic">om. b</hi> sulphoris <hi rend="italic">g;</hi> sulpuris p dictum est <hi rend="italic">om. g</hi> 25 et hom.I ei <lb/>
            omnium <hi rend="italic">b</hi> et daemonum <hi rend="italic">om. b</hi> 26 aeri <hi rend="italic">b</hi> 27 cum <hi rend="italic">om</hi>. el daemonuin <lb/>
            <hi rend="italic">b</hi> 28 pertiendo <hi rend="italic">b</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="539"/>
            <sic>corporalibua</sic> ignibus. Unus quippe utrisque ignis erit, sicut <lb/>
            Veritas dixit. 
</p></div><div n="11" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title type="sub">CAPUT  XI. </title></ab><ab><title type="sub">An hoc ratio iustitiae habeat, ut non sint extensiora poenarum tempora, quam fuerint peccatorum. </title></ab><p rend="script">Sic autem quidam eorum, contra quos defendimus ciuitatem <lb/>
            Dei, iniustum putant, ut pro peccatis quamlibet magnis, <lb/>
            paruo scilicet tempore perpetratis, poena quisque damnetur <lb/>
            aeterna, quasi ullius id umquam iustitia legis adtendat, ut <lb/>
            tanta mora temporis quisque puniatur, quanta mora temporis <lb n="10"/>
            unde puniretur admisit. Octo genera poenarum in legibus <lb/>
            esse scribit Tullius, damnum, uincla, uerbera, talionem, ignominiam, <lb/>
            exsilium, mortem, seruitutem. Quid horum est quod <lb/>
            in breue tempus pro cuiusque peccati celeritate coartetur, ut <lb/>
            tanta uindicetur morula, quanta deprehenditur perpetratum, <lb n="15"/>
            nisi forte talio? Id enim agit, ut hoc patiatur quisque quod <lb/>
            fecit. Unde illud est legis: Oculum pro oculo, dentem <lb/>
            pro dente. Fieri enim potest, ut tam breui tempore quisque <lb/>
            amittat oculum seueritate uindictae, quam tulit ipse alteri <lb/>
            inprobitate peccati. Porro autem si alienae feminae osculum <lb n="20"/>
            infixum rationis sit uerbere uindicare, nonne qui illud puncto <lb/>
            temporis fecerit, inconparabili horarum spatio uerberatur et <lb/>
            suauitas uoluptatis exiguae diuturno dolore punitur? Quid, <lb/>
            in uinculis numquid tamdiu quisque iudicandus est esse <lb/>
            debere, quamdiu fecit unde meruit adligari; cum iustissime <lb n="25"/>
            annosas poenas seruus in conpedibus pendat, qui uerbo aut <lb/>
            ictu celerrime transeunte uel lacessiuit dominum uel plagauit? <lb/>
            Iam uero damnum, ignominia, exsilium, seruitus cum plerumque <lb/>
            sic infliguntur, ut nulla uenia relaxentur, nonne pro

<note type="footnote"> 1 Mt. 25, 41 12 Legg. (?) frg. 4 17 Exod. 21, 24 </note>

<note type="footnote"><hi rend="italic">1 utriosque e 6 si p p 16 idem agit g ait p 18 tempUB g</hi><lb/>
            20 feminae <hi rend="italic">om. e; uoci</hi> alienae m. 2 <hi rend="italic">superscriptum est</hi> sc. uzori 27 hictu <lb/>
            g </note> <lb/>
             
<pb n="540"/>
            huius uitae modo similia poenis uidentur aeternis? Ideo <lb/>
            quippe aeterna esse non possunt, quia nec ipsa uita, quae <lb/>
            his plectitur, porrigitur in aeternum; et tamen peccata, quae <lb/>
            uindicantur longissimi temporis poenis, breuissimo tempore <lb/>
            perpetrantur; nec quisquam exstitit qui censeret tam cito<lb n="5"/>
            nocentium finienda esse tormenta, quam cito factum est uel <lb/>
            homicidium uel adulterium uel sacrilegium uel quodlibet <lb/>
            aliud scelus non temporis longitudine, sed iniquitatis et inpietatis <lb/>
            magnitudine metiendum. Qui uero pro aliquo grandi <lb/>
            crimine morte multatur, numquid mora qua occiditur, quae <lb n="10"/>
            perbreuis est, eius supplicium leges aestimant et non quod <lb/>
            eum in sempiternum auferunt de societate uiuentium? Quod <lb/>
            est autem de ista ciuitate mortali homines supplicio primae <lb/>
            mortis, hoc est de illa ciuitate inmortali homines supplicio <lb/>
            secundae mortis auferre. Sicut enim non efficiunt leges huius <lb n="15"/>
            ciuitatis, ut in eam quisque reuocetur occisus: sic nec illius, <lb/>
            ut in uitam reuocetur aeternam secunda morte damnatus. <lb/>
            Quo modo ergo uerum est, inquiunt, quod ait Christus uester: <lb/>
            In qua mensura mensi fueritis, in ea remetietur uobis. <lb/>
            si temporale peccatum supplicio punitur aeterno? Nec adtendunt <lb n="20"/>
            non propter aequale temporis spatium, sed propter <lb/>
            uicissitudinem mali, id est ut qui mala fecerit mala patiatur, <lb/>
            eandem dictam fuisse mensuram. Quamuis hoc in ea re proprie <lb/>
            possit accipi, de qua Dominus cum hoc diceret loquebatur, <lb/>
            id est de iudiciis et condemnationibus. Proinde qui <lb n="25"/>
            iudicat et condemnat iniuste, si iudicatur et condemnatur <lb/>
            iuste, in eadem mensura recipit, quamuis non hoc quod <lb/>
            dedit. Iudicio enim fecit, iudicio patitur; quamuis fecerit <lb/>
            damnatione quod iniquum est, patiatur damnatione quod <lb/>
            iustum est.

<note type="footnote"> 19 Lc. 6, 38 </note>

<note rend="script" type="footnote"> * i <lb/>
            6 nocenciam <hi rend="italic">g</hi> 7 sagrileg. <hi rend="italic">e</hi> 10 hocciditur g; occid.tur e 11 breuis <lb/>
            <hi rend="italic">p</hi> 13 hominis <hi rend="italic">g3</hi> 14 de ciuitate illa v hominis <hi rend="italic">g1</hi> 21 <hi rend="italic">sq</hi>. nOli <lb/>
            propter aequalitatem temporis <hi rend="italic">p, fortasse recte, cum sic congruat</hi> CIlIA <lb/>
            <hi rend="italic">sequente</hi> propter uicissitudinem mali 22 <hi rend="italic">male-male 9</hi> 23 mens. faissep </note> <lb n="30"/>
            
<pb n="541"/>
            
</p></div><div n="12" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title type="sub">CAPUT  XII. </title></ab><ab><title type="sub">De magnitudine praeuaricationis primae, ob quam aeterna poena omnibus debeatur, qui extra gratiam fuerint Saluatoris. </title></ab><p rend="script">Sed poena aeterna ideo dura et iniusta sensibus uidetur <lb n="5"/>
            humanis, quia in hac infirmitate moribundorum sensuum deest <lb/>
            ille sensus altissimae purissimaeque sapientiae, quo sentiri <lb/>
            possit quantum nefas in illa prima praeuaricatione commissum <lb/>
            sit. Quanto enim magis homo fruebatur Deo, tanto maiore <lb/>
            inpietate dereliquit Deum et factus est malo dignus aeterno, <lb n="10"/>
            qui hoc in se peremit bonum, quod esse posset aeternum. <lb/>
            Hinc est uniuersa generis humani massa damnata; quoniam, <lb/>
            qui hoc primus admisit, cum ea quae in illo fuerat radicata <lb/>
            sua stirpe punitus est, ut nullus ab hoc iusto debitoque supplicio <lb/>
            nisi misericordi et indebita gratia liberetur adque ita <lb n="15"/>
            dispertiatur genus humanum, ut in quibusdam demonstretur <lb/>
            quid ualeat misericors gratia, in ceteris quid iusta uindicta. <lb/>
            Neque enim utrumque demonstraretur in omnibus, quia, si <lb/>
            omnes remanerent in poenis iustae damnationis, in nullo appareret <lb/>
            misericors gratia; rursus si omnes a tenebris transferrentur <lb n="20"/>
            in lucem, in nullo appareret ueritas ultionis. In qua <lb/>
            propterea multo plures quam in illa sunt, ut sic ostendatur, <lb/>
            quid omnibus deberetur. Quod si omnibus redderetur, iustitiam <lb/>
            uindicantis iuste nemo reprehenderet; quia uero tam <lb/>
            multi exinde liberantur, est unde agantur maximae gratiae <lb n="25"/>
            gratuito muneri liberantis.

<note rend="script" type="footnote"><hi rend="italic">5 uidetur sensibus p</hi> 9 est b 10 derelinquit p1 H1 13 primus <lb/>
            <hi rend="italic">abegppa Domb.;</hi> primitus <hi rend="italic">v</hi> fuerat tradita, <hi rend="italic">in marg</hi>. futura erat <lb/>
            y <lb/>
            railicata, t <hi rend="italic">14 millps g 15 misericordia b p 16 dispitiatur e</hi> <lb/>
            20 gratia <hi rend="italic">71lSS.;</hi> gratia redimentis <hi rend="italic">m</hi>. 2 <hi rend="italic">in mctrg</hi>. e, <hi rend="italic">v</hi> rursum <hi rend="italic">v</hi> <lb/>
            21 seueritas v 22 ut <hi rend="italic">om. g</hi> ostenderetur <hi rend="italic">p</hi> 26 gratuitu <hi rend="italic">g</hi> </note> 
<pb n="542"/>
            
</p></div><div n="13" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title type="sub">CAPUT  XIII. </title></ab><ab><title type="sub">Contra opinionem eorum, qui putant criminosis supplicia post mortem causa purgationis adhiberi. </title></ab><p>Platonici quidem, quamuis inpunita nulla uelint esse peccata, <lb/>
            tamen omnes poenas emendationi adhiberi putant, uel<lb n="5"/>
            humanis inflictas legibus uel diuinis, siue in hac uita siue <lb/>
            post mortem, si aut parcatur hic cuique aut ita plectatur ut <lb/>
            hic non corrigatur. Hinc est Maronis illa sententia, ubi, cum <lb/>
            dixisset de terrenis corporibus <sic>moiibundisque</sic> membris, quod <lb/>
            animae <lb n="10"/>
 
<quote><l>Hinc metuunt cupiuntque, dolent gaudentque,             nec auras </l><lb/><l>Suspiciunt, clausae tenebris et carcere caeco, </l><lb/></quote>

            secutus adiunxit adque ait: <lb/>

<quote><l>Quin et supremo cum lumine uita reliquit </l><lb n="15"/></quote>

            (id est cum die nouissimo reliquit eas ista uita), <lb/>

<quote><l>Non tamen (inquit) omne malum miseris, nec             funditus omnes </l><lb/><l>Corporeae excedunt pestes, penitusque necesse est </l><lb/><l>Multa diu concreta modis inolescere miris. </l><lb n="20"/><l>Ergo exercentur poenis ueterumque malorum </l><lb/><l>Supplicia expendunt; aliae panduntur inanes </l><lb/><l>Suspensae ad uentos, aliis sub gurgite uasto </l><lb/><l>Infectum eluitur scelus aut exuritur igni. </l><lb/></quote>

            Qui hoc opinantur, nullas poenas nisi purgatorias uolunt esse <lb n="25"/>
            post mortem, ut, quoniam terris superiora sunt elementa aqua, <lb/>
            aer, ignis, ex aliquo istorum mundetur per expiatorias poenas, <lb/>
            quod terrena contagione contractum est. Aer quippe accipitur <lb/>
            in eo quod ait: \'Suspensae ad uentos\'; aqua in eo quod ait:

<note type="footnote"> 24 Aen. VI, 783 eqq. </note>

<note type="footnote"> 11 dolentq;. q; <hi rend="italic">m. 2 insertum, g</hi> 13 suscipiunt <hi rend="italic">p</hi> caecos, o <hi rend="italic">ex u<lb/>
             corr., g</hi> 14 a&lt;jqu? coniunxit adq; ait <hi rend="italic">g</hi> 15 quum <hi rend="italic">e</hi> 17 omneip <hi rend="italic">g</hi> <lb/>
            19 excedunt <hi rend="italic">e g P; dcedent v Domb</hi>. 20 congregata <hi rend="italic">g</hi> 29 Suspensae <lb/>
            <hi rend="italic">usque ad</hi> ait <hi rend="italic">om. e</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="543"/>
            <sic>cSub</sic> gurgite uasto); ignis autem suo nomine expressus est, <lb/>
            cum dixit: \'Aut exuritur igni.\' Nos uero etiam in hac quidem <lb/>
            mortali uita esse quasdam poenas purgatorias confitemur, non <lb/>
            quibus adfliguntur, quorum uita uel non inde fit melior, uel <lb/>
            potius inde fit peior; sed illis sunt purgatoriae, qui eis coherciti <lb n="5"/>
            corriguntur. Ceterae omnes poenae, siue temporariae siue <lb/>
            sempiternae, sicut unusquisque diuina prouidentia tractandus <lb/>
            est, inferuntur uel pro peccatis siue praeteritis siue in quibus <lb/>
            adhuc uiuit ille qui plectitur, uel pro exercendis declarandisque <lb/>
            uirtutibus per homines et angelos seu bonos seu malos. <lb n="10"/>
            Nam etsi quisque mali aliquid alterius inprobitate uel errore <lb/>
            patiatur, peccat quidem homo, qui uel ignorantia uel iniustitia <lb/>
            cuiquam mali aliquid facit; sed non peccat Deus, qui <lb/>
            iusto, quamuis occulto, iudicio fieri sinit. Sed temporarias <lb/>
            poenas alii in hac uita tantum, alii post mortem, alii et nunc <lb n="15"/>
            et tunc, uerum tamen ante iudicium illud seuerissimum nouissimumque <lb/>
            patiuntur. Non autem omnes ueniunt in sempiternas <lb/>
            poenas, quae post illud iudicium sunt futurae, qui post <lb/>
            mortem sustinent temporales. Nam quibusdam, quod in isto <lb/>
            non remittitur, remitti in futuro saeculo, id est, ne futuri <lb n="20"/>
            saeculi aeterno supplicio puniantur, iam supra diximus. 
</p></div><div n="14" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title type="sub">CAPUT  XIIII. </title></ab><ab><title type="sub">De poenis temporalibus istius uitae, quibus subiecta est humana condicio. </title></ab><p rend="script">Rarissimi sunt autem qui nullas in hac uita, sed tantum <lb n="25"/>
            post eam poenas luunt. Fuisse tamen aliquos, qui usque ad <lb/>
            decrepitam senectutem ne leuissimam quidem febriculam

<note type="footnote"> 20 Mt. 12, 32 </note>

<note rend="script" type="footnote"><hi rend="italic">9 niuit adhuc g ille om. a</hi> exerendis p1 <hi rend="italic">11 quisqae mss.;</hi> <lb/>
            quisquam v 14 hocculto <hi rend="italic">g</hi> sinet gx 15 et tunc et nunc <hi rend="italic">g</hi> 19 in <lb/>
            quibusdam, in <hi rend="italic">lineola, ut uidetur deletum, p</hi> 20 remitti] remittit <hi rend="italic">eg;</hi> <lb/>
            remittetur <hi rend="italic">p</hi> 21 a terreno <hi rend="italic">g</hi> ut iam <hi rend="italic">p</hi> 23 temporalis <hi rend="italic">g</hi> 26 po- <lb/>
            0 <lb/>
            stea ae* 27 ne <hi rend="italic">g</hi> ne breuissimam quidem ac leuissimam febr. <hi rend="italic">a</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="544"/>
            senserint quietamque duxerint uitam, et ipsi nouimus et audiuimus; <lb/>
            quamquam uita ipsa mortalium tota poena sit, quia <lb/>
            tota tentatio est, sicut sacrae litterae personant, ubi scriptum <lb/>
            est: Numquid non tentatio est uita humana super <lb/>
            terram? Non enim parua poena est ipsa insipientia uel inperitia,<lb n="5"/>
            quae usque adeo fugienda merito iudicatur, ut per poenas <lb/>
            doloribus plenas pueri cogantur quaeque artificia uel litteras <lb/>
            discere; ipsumque discere, ad quod poenis adiguntur, tam <lb/>
            poenale est eis, ut nonnumquam ipsas poenas, per quas conpelluntur <lb/>
            discere, malint ferre quam discere. Quis autem non<lb n="10"/>
            exhorreat et mori eligat, si ei proponatur aut mors perpetienda <lb/>
            aut rursus infantia? Quae quidem quod non a risu, <lb/>
            sed a fletu orditur hanc lucem, quid malorum ingressa sit <lb/>
            nesciens prophetat quodam modo. Solum, quando natus est. <lb/>
            ferunt risisse Zoroastrem, nec ei boni aliquid monstruosus <lb n="15"/>
            risus ille portendit. Nam magicarum artium fuisse perhibetur <lb/>
            inuentor; quae quidem illi nec ad praesentis uitae uanam <lb/>
            felicitatem contra suos inimicos prodesse potuerunt; a Nino <lb/>
            quippe rege Assyriorum. cum esset ipse Bactrianorum, bello <lb/>
            superatus est. Prorsus quod scriptum est: Graue iugum <lb n="20"/>
            super filios Adam a die exitus de uentre matris <lb/>
            eorum usque in diem sepulturae in matrem omnium, <lb/>
            usque adeo inpleri necesse est, ut ipsi paruuli per lauacrum <lb/>
            regenerationis ab originalis peccati, quo solo tenebantur, uinculo <lb/>
            iam soluti mala multa patientes nonnulli et incursus <lb n="25"/>
            spirituum malignorum aliquando patiantur. Quae quidem passio <lb/>
            absit ut eis obsit, si hanc uitam in illa aetate etiam ipsa <lb/>
            passione ingrauescente et animam de corpore excludente <lb/>
            finierint.

<note type="footnote"> 4 Iob 7, 1 15 Plin. VN, 15, 72 20 Eccli. 40, 1 </note>

<note type="footnote"> 1 ipsi et v 4 non <hi rend="italic">om. g</hi> 10 ferre <hi rend="italic">m. 2 ex</hi> uerre <hi rend="italic">corr. g</hi> 11 el- <lb/>
            <hi rend="italic">orreat g ei] g 12 quod om. g arrisas g 13 de fletn g</hi> <lb/>
            15 bono <hi rend="italic">g</hi> monstruosus <hi rend="italic">gp;</hi> monstrosas <hi rend="italic">v</hi> 16 peribetur <hi rend="italic">g</hi> </note> 
<pb n="545"/>
            
</p></div><div n="15" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title type="sub">CAPUT  XV. </title></ab><ab><title type="sub">Quod omne opus gratiae Dei eruentis nos de profunditate ueteris mali ad futuri saeculi pertineat nouitatem. </title></ab><p>Verum tamen in graui iugo, quod positum est super filios <lb n="5"/>
            Adam a die exitus de uentre matris eorum usque in diem <lb/>
            sepulturae in matrem omnium, etiam hoc malum mirabile <lb/>
            reperitur, ut sobrii simus adque intellegamus hanc uitam de <lb/>
            peccato illo nimis nefario, quod in paradiso perpetratum est, <lb/>
            factam nobis esse poenalem totumque, quod nobiscum agitur <lb n="10"/>
            per testamentum nouum, non pertinere nisi ad noui saeculi <lb/>
            hereditatem nouam, ut hic pignore accepto illud cuius hoc <lb/>
            pignus est suo tempore consequamur, nunc autem ambulemus <lb/>
            in spe et proficientes de die in diem spiritu facta carnis <lb/>
            mortificemus. Nouit enim Dominus qui sunt eius; et <lb n="15"/>
            quotquot spiritu Dei aguntur, hi filii sunt Dei, sed <lb/>
            gratia, non natura. Unicus enim natura Dei filius propter <lb/>
            nos misericordia factus est hominis filius, ut nos, natura filii <lb/>
            hominis, filii Dei per illum gratia fieremus. Manens quippe <lb/>
            ille inmutabilis naturam nostram, in qua nos susciperet, suscepit <lb n="20"/>
            a nobis et tenax diuinitatis suae nostrae infirmitatis <lb/>
            particeps factus est; ut nos in melius commutati, quod peccatores <lb/>
            mortalesque sumus, eius inmortalis et iusti participatione <lb/>
            amittamus et, quod in natura nostra bonum fecit, <lb/>
            inpletum summo bono in eius naturae bonitate seruemus. <lb n="25"/>
            Sicut enim per unum hominem peccantem in hoc tam graue <lb/>
            malum deuenimus, ita per unum hominem eundemque Deum <lb/>
            iustificantem ad illud bonum tam sublime ueniemus. Nec <lb/>
            quisquam se debet ab isto ad illum transisse confidere, nisi

<note type="footnote"> 15 Rom. 8, 13 2. Tim. 2, 19 Eom. 8, 14 26 Rom. 5, 12 <lb/>
            12 ereditat. <hi rend="italic">g</hi> illo <hi rend="italic">g</hi> 16 quodquod <hi rend="italic">g</hi> hii sunt filii <hi rend="italic">g</hi> 17 enim] <lb/>
            autem <hi rend="italic">g</hi> 18 filius hominis <hi rend="italic">v; om. b</hi> nos <hi rend="italic">om. b</hi> 20 susciperetj <lb/>
            suscipe <hi rend="italic">in fine versus, lineola deletum, e</hi> 23 inmortali <hi rend="italic">e</hi> 29 ab isto <lb/>
            <hi rend="italic">om. e</hi> </note>

<note type="footnote"> XXXX Aug. opera Sectio V pars II. </note>

<note type="footnote"> 35 </note> <lb/>
             
<pb n="546"/>
            cum ibi fuerit, ubi tentatio nulla erit; nisi pacem tenuerit, <lb/>
            quam belli huius, in quo caro concupiscit aduersus spiritum <lb/>
            et spiritus aduersus carnem, multis et uariis certaminibus <lb/>
            quaerit. Hoc autem bellum numquam ullum esset, si natura <lb/>
            humana per liberum arbitrium in rectitudine, in qua facta est,<lb n="5"/>
            perstitisset. Nunc uero, quae pacem felix cum Deo habere <lb/>
            noluit, secum pugnat infelix, et cum sit hoc malum miserabile, <lb/>
            melius est tamen quam priora uitae huius. Melius confligitur <lb/>
            quippe cum uitiis, quam sine ulla conflictione dominantur. <lb/>
            Melius est, inquam, bellum cum spe pacis aeternae<lb n="10"/>
            quam sine ulla liberationis\' cogitatione captiuitas. Cupimus <lb/>
            quidem etiam hoc bello carere et ad capessendam ordinatissimam <lb/>
            pacem, ubi firmissima stabilitate potioribus inferiora <lb/>
            subdantur, igne diuini amoris accendimur. Sed si (quod absit) <lb/>
            illius tanti boni spes nulla esset, malle debuimus in huius<lb n="15"/>
            <sic>conftictationis</sic> molestia remanere quam uitiis in nos dominationem <lb/>
            non eis resistendo permittere. 
</p></div><div n="16" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title type="sub">CAPUT  XVI. </title></ab><ab><title type="sub">Sub quibus gratiae legibus omnes regeneratorum habeantur aetates. </title></ab><p rend="script">Verum tamen tanta est Dei misericordia in uasa misericordiae, <lb/>
            quae praeparauit in gloriam, ut etiam prima hominis <lb/>
            aetas, id est infantia, quae sine ullo renisu subiacet carni. <lb/>
            et secunda, quae pueritia nuncupatur, ubi nondum ratio suscepit <lb/>
            hanc pugnam et fere sub omnibus uitiosis delectationibus <lb n="25"/>
            iacet, quia, licet fari iam ualeat et ideo infantiam

<note type="footnote"> 1 Gal. 5, 17 21 Rom. 9, 23 </note>

<note rend="script" type="footnote"> 2 bellO, H <hi rend="italic">m. 2, e</hi> 6 abere <hi rend="italic">g</hi> 7 mirabile <hi rend="italic">e</hi> 8 est oi*. <hi rend="italic">g</hi> <lb/>
            melius est quippe cum confiigitur <hi rend="italic">a</hi> 9 quam <hi rend="italic">codd. praeter a;</hi> quain <lb/>
            cum <hi rend="italic">ac</hi> conflictatione <hi rend="italic">b p</hi> 10 aeternae pacis « 12 etiam <hi rend="italic">om</hi>. a <lb/>
            hoc <hi rend="italic">om</hi>. p bello hoc e 16 couflictionis p 21 uerum tamen g p; <lb/>
            tamen <hi rend="italic">om. rell. v Domb</hi>. 24 necdum <hi rend="italic">e</hi> 25 homjnibus <hi rend="italic">e</hi> 26 iam <lb/>
            fari <hi rend="italic">v</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="547"/>
            transisse uideatur, nondum in ea est praecepti capax infirmitas <lb/>
            mentis, si sacramenta Mediatoris acceperit, etiamsi hanc <lb/>
            in eis annis uitam finiat, translata scilicet a potestate tenebrarum <lb/>
            in regnum Christi non solum poenis non praeparetur <lb/>
            aeternis, sed ne ulla quidem post mortem purgatoria tormenta <lb n="5"/>
            patiatur. Sufficit enim sola spiritalis regeneratio, ne post <lb/>
            mortem obsit quod carnalis generatio cum morte contraxit. <lb/>
            Cum autem uentum fuerit ad aetatem, quae praeceptum iam <lb/>
            capit et subdi potest legis imperio, suscipiendum est bellum <lb/>
            contra uitia et gerendum acriter, ne ad damnabilia peccata <lb n="10"/>
            perducat. Et si quidem nondum uictoriarum consuetudine <lb/>
            roborata sunt, facilius uincuntur et cedunt; si autem uincere <lb/>
            adque imperare consuerunt, laboriosa difficultate superantur. <lb/>
            Neque id fit ueraciter adque sinceriter nisi uerae delectatione <lb/>
            iustitiae; haec est autem in fide Christi. Nam si lex iubens <lb n="15"/>
            adsit et spiritus iuuans desit, per ipsam prohibitionem desiderio <lb/>
            crescente adque uincente peccati etiam reatus praeuaricationis <lb/>
            accedit. Nonnumquam sane apertissima uitia aliis <lb/>
            uitiis uincuntur occultis, quae putantur esse uirtutes, in quibus <lb/>
            regnat superbia et quaedam sibi placendi altitudo ruinosa. <lb n="20"/>
            Tunc itaque uicta uitia deputanda sunt, cum Dei amore uincuntur, <lb/>
            quem nisi Deus ipse non donat nec aliter nisi per <lb/>
            mediatorem Dei et hominum, hominem Christum Iesum, qui <lb/>
            factus est particeps mortalitatis nostrae, ut nos participes <lb/>
            faceret diuinitatis suae. Paucissimi autem sunt tantae felicitatis, <lb n="25"/>
            ut ab ipsa ineunte adulescentia nulla damnabilia peccata <lb/>
            committant uel in flagitiis uel in facinoribus uel in nefariae <lb/>
            cuiusquam inpietatis errore, sed magna spiritus largitate <lb/>
            obprimant, quidquid eis posset carnali delectatione dominari.

<note type="footnote"> 23 1. Tim. 2, 5 </note>

<note rend="script" type="footnote"> 1 nondum tamen <hi rend="italic">g</hi> 2 acciperit <hi rend="italic">g</hi> 9 capit et] cap/tet, i <hi rend="italic">eras., e</hi> <lb/>
            10 regendum <hi rend="italic">g</hi> 12 sin autem <hi rend="italic">b</hi> 13 <hi rend="italic">consueuerunt p v uincuntur p</hi> <lb/>
            uiuat <lb/>
            14 id fit] adsit, <hi rend="italic">superscripto</hi> anima, <hi rend="italic">b</hi> ueraciter quae sinceriter nisi <hi rend="italic">b</hi> <lb/>
            uere <hi rend="italic">ppa;</hi> uera <hi rend="italic">abeg</hi> 23 Iesum Christum <hi rend="italic">v</hi> 24 particeps 91 <lb/>
            25 pauci p 29 possit <hi rend="italic">g</hi> carnalityr g damnari <hi rend="italic">g</hi> </note>

<note type="footnote"> 85* </note> <lb/>
             
<pb n="548"/>
            Plurimi uero praecepto legis accepto, cum prius uicti fuerint <lb/>
            praeualentibus uitiis et praeuaricatores eius effecti, tunc ad <lb/>
            gratiam confugiunt adiuuantem, qua fiant et amarius paenitendo <lb/>
            et uehementius pugnando prius Deo subdita adque ita <lb/>
            carni praeposita mente uictores. Quisquis igitur cupit poenas<lb n="5"/>
            euadere sempiternas, non solum baptizetur, uerum etiam iustificetur <lb/>
            in Christo, ac sic uere transeat a diabolo ad Christum. <lb/>
            Purgatorias autem poenas nullas futuras opinetur, nisi ante <lb/>
            illud ultimum tremendumque iudicium. Nequaquam tamen <lb/>
            negandum est etiam ipsum aeternum ignem pro diuersitate<lb n="10"/>
            meritorum quamuis malorum aliis leuiorem, aliis futurum <lb/>
            esse grauiorem, siue ipsius uis adque ardor pro poena digna <lb/>
            cuiusque uarietur, siue ipse aequaliter ardeat, sed non aequali <lb/>
            molestia sentiatur. 
</p></div><div n="17" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title type="sub">CAPUT  XVII. </title></ab><ab><title type="sub">De his, qui putant nullorum hominum poenas in aeternum esse mansuras. </title></ab><p rend="script">Nunc iam cum misericordibus nostris agendum esse uideo <lb/>
            et pacifice disputandum, qui uel omnibus illis hominibus. <lb/>
            quos iustissimus iudex dignos gehennae supplicio iudicabit, <lb n="20"/>
            uel quibusdam eorum nolunt credere poenam sempiternam <lb/>
            futuram, sed post certi temporis metas pro cuiusque peccati <lb/>
            quantitate longioris siue breuioris eos inde existimant liberandos. <lb/>
            Qua in re misericordior profecto fuit Origenes, qui et <lb/>
            ipsum diabolum adque angelos eius post grauiora pro meritis <lb n="25"/>
            et diuturniora supplicia ex illis cruciatibus eruendos et sociandos <lb/>
            sanctis angelis credidit. Sed illum et propter hoc et <lb/>
            propter alia nonnulla et maxime propter alternantes sine

<note rend="script" type="footnote"> 6 <hi rend="italic">bapticetur g</hi> 9 tremendumque <hi rend="italic">egpv;</hi> timendumque <hi rend="italic">Domb</hi>. 11 ma- <lb/>
            T.. <lb/>
            lorp//, um <hi rend="italic">eras., g</hi> 12 propenaqi dignaip <hi rend="italic">g</hi> 20 geaenne <hi rend="italic">g</hi> 21 nolunt, <lb/>
            <hi rend="italic">in marg</hi>. noluef, <hi rend="italic">e</hi> 23 estimant, <hi rend="italic">in marg</hi>. ezistimant, e 25 in <lb/>
            <hi rend="italic">margine g:</hi> notandus locus atque tractandus, ubi originem adstruit reprobatum <lb/>
            et ang. e 26 et-et <hi rend="italic">mss.;</hi> et-atque v 28 sine] in <hi rend="italic">e</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="549"/>
            cessatione beatitudines et miserias et statutis saeculorum interuallis <lb/>
            ab istis ad illas adque ab illis ad istas itus ac reditus <lb/>
            interminabiles non inmerito reprobauit ecclesia; quia et hoc, <lb/>
            quod misericors uidebatur, amisit faciendo sanctis ueras miserias, <lb/>
            quibus poenas luerent. et falsas beatitudines, in quibus <lb n="5"/>
            uerum ac securum, hoc est sine timore certum, sempiterni <lb/>
            boni gaudium non haberent. Longe autem aliter istorum <lb/>
            misericordia humano errat adfectu, qui hominum illo iudicio <lb/>
            damnatorum miserias temporales, omnium uero qui uel citius <lb/>
            uel tardius liberantur aeternam felicitatem putant. Quae sententia <lb n="10"/>
            si propterea bona et uera quia misericors est, tanto <lb/>
            erit melior et uerior quanto misericordior. Extendatur ergo <lb/>
            ac profundatur fons huius misericordiae usque ad damnatos <lb/>
            angelos saltem post multa adque prolixa quantumlibet saecula <lb/>
            liberandos. Quur usque uniuersam naturam manat humanam, <lb n="15"/>
            et cum ad angelicam uentum fuerit, mox arescit? Non audent <lb/>
            tamen se ulterius miserando porrigere et ad liberationem <lb/>
            ipsius quoque diaboli peruenire. Verum si aliquis audeat, <lb/>
            uincit nempe istos. Et tamen tanto inuenitur errare deformius <lb/>
            et contra recta Dei uerba peruersius, quanto sibi uidetur sentire <lb n="20"/>
            clementius. 
</p></div><div n="18" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title type="sub">CAPUT  XVIII. </title></ab><ab><title type="sub">De his. qui nouissimo iudicio propter intercessionem sanctorum neminem hominum putant esse damnandum. </title></ab><p rend="script">Sunt etiam, quales in conlocutionibus nostris ipse sum expertus, <lb/>
            qui, cum uenerari uideantur scripturas sanctas, moribus <lb/>
            inprobandi sunt et agendo causam suam multo maiorem <lb/>
            quam isti misericordiam Deo tribuunt erga humanum genus.

<note rend="script" type="footnote"> 2 reditur et 3 quia <hi rend="italic">aegp p av;</hi> que <hi rend="italic">b;</hi> quin <hi rend="italic">Diibner ex coni. Moreli <lb/>
            11 tanto misericordior om. e 12 misericordior fuerit v</hi> 15 usque <lb/>
            <hi rend="italic">bg pa Domb.;</hi> usque ad <hi rend="italic">aepv</hi> 17 ad <hi rend="italic">om. g</hi> 18 audet <hi rend="italic">v</hi> 20 clement. <lb/>
            <hi rend="italic">sentire p</hi> 23 intercessionem <hi rend="italic">fg; intercessiones p qv</hi> 24 putant <lb/>
            V <lb/>
            hoTninuiop 26 conlococionibus <hi rend="italic">g</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="550"/>
            Dicunt enim de malis et infidelibus hominibus diuinitus quidem <lb/>
            uerum praedictum esse, quod digni sunt; sed cum ad <lb/>
            iudicium uentum fuerit, misericordiam esse superaturam. Donabit <lb/>
            enim eos, inquiunt, misericors Deus precibus et intercessionibus <lb/>
            sanctorum suorum. Si enim orabant pro illis,<lb n="5"/>
            quando eos patiebantur inimicos, quanto magis quando uidebunt <lb/>
            humiles supplicesque prostratos! Neque enim credendum <lb/>
            est, aiunt, tunc amissuros sanctos uiscera misericordiae, cum <lb/>
            fuerint plenissimae ac perfectissimae sanctitatis, ut, qui tunc <lb/>
            orabant pro inimicis suis, quando et ipsi sine peccato non <lb n="10"/>
            erant, tunc non orent pro supplicibus suis, quando nullum <lb/>
            coeperint habere peccatum. Aut uero Deus tunc eos non exaudiet <lb/>
            tot et tales filios suos, quando in tanta eorum sanctitate <lb/>
            nullum inueniet orationis inpedimentum? Testimonium <lb/>
            uero psalmi et illi quidem, qui permittunt infideles adque<lb n="15"/>
            inpios homines saltem longo tempore cruciari et postea de <lb/>
            malis omnibus erui, sed magis isti pro se dicunt esse, ubi <lb/>
            legitur: Numquid obliuiscetur misereri Deus aut continebit <lb/>
            in ira sua miserationes suas? Ira eius est, inquiunt, <lb/>
            ut omnes indigni beatitudine sempiterna ipso iudicante <lb n="20"/>
            puniantur supplicio sempiterno. Sed si uel longum uel <lb/>
            prorsus ullum esse permiserit, profecto, ut possit hoc fieri, <lb/>
            continebit in ira sua miserationes suas, quod eum psalmus <lb/>
            dicit non esse facturum. Non enim ait: \'Numquid diu continebit <lb/>
            in ira sua miserationes suas?) sed quod prorsus non <lb n="25"/>
            continebit ostendit. 
</p><p>Sic ergo isti uolunt iudicii Dei comminationem non esse <lb/>
            mendacem, quamuis sit neminem damnaturus, quem ad modum <lb/>
            eius comminationem, qua dixit euersurum se esse Nineuen <lb/>
            ciuitatem, mendacem non possumus dicere; et tamen factum

<note type="footnote"> 18 Pe. 76, 10 29 Ion. 3, 4 </note>

<note type="footnote"> 2 digni sunt <hi rend="italic">beg Domb. i</hi> morte digni sunt <hi rend="italic">a;</hi> digni sunt eterno snp- <lb/>
            <hi rend="italic">plicio p; d. s. poena v 3 donauit g 11 erunt g 12 abere g</hi> <lb/>
            19 23 25 sua <hi rend="italic">om. a</hi> misericordias <hi rend="italic">a</hi> 21 uel... ullum esse 0*1. <hi rend="italic">p</hi> <lb/>
            27 uolunt isti e 30 non factum v </note> <lb n="30"/>
             
<pb n="551"/>
            non est, inquiunt, quod sine ulla condicione praedixit. Non <lb/>
            enim ait: \'Nineue euertetur, si non egerint paenitentiam seque <lb/>
            correxerint); sed hoc non addito praenuntiauit futuram euersionem <lb/>
            illius ciuitatis. Quam comminationem propterea ueracem <lb/>
            putant, quia hoc praedixit Deus quod uere digni erant <lb n="5"/>
            pati, quamuis hoc non esset ipse facturus. Nam etsi paenitentibus <lb/>
            pepercit, inquiunt, utique illos paenitentiam non ignorabat <lb/>
            acturos, et tamen absolute ac definite eorum euersionem <lb/>
            futuram esse praedixit. Hoc ergo erat, inquiunt, in ueritate <lb/>
            seueritatis, quia id erant digni; sed in ratione miserationis <lb n="10"/>
            non erat, quam non continuit in ira sua, ut ab ea poena <lb/>
            supplicibus parceret, quam fuerat contumacibus comminatus. <lb/>
            Sic ergo tunc pepercit, aiunt, quando sanctum suum prophetam <lb/>
            fuerat parcendo contristaturus, quanto magis tunc miserabilius <lb/>
            supplicantibus parcet, quando ut parcat omnes sancti <lb n="15"/>
            eius orabunt! Sed hoc, quod ipsi suis cordibus suspicantur, <lb/>
            ideo putant scripturas tacuisse diuinas, ut multi se corrigant <lb/>
            uel prolixarum uel aeternarum timore poenarum, et sint qui <lb/>
            possint orare pro eis, qui non se correxerint; nec tamen opinantur <lb/>
            omni modo id eloquia diuina tacuisse. Nam quo pertinet, <lb n="20"/>
            inquiunt, quod scriptum est: Quam multa multitudo <lb/>
            dulcedinis tuae, Domine, quam abscondisti <lb/>
            timentibus te, nisi ut intellegamus propter timorem fuisse <lb/>
            absconditam misericordiae diuinae tam multam secretamque <lb/>
            dulcedinem? Addunt etiam propterea dixisse apostolum: Conclusit <lb n="25"/>
            enim Deus omnes in infidelitate, ut omnium <lb/>
            misereatur, quo significaret, quod ab illo nemo damnabitur. <lb/>
            Nec isti tamen, qui hoc sentiunt, hanc opinionem suam <lb/>
            usque ad liberationem uel nullam damnationem diaboli adque <lb/>
            angelorum eius extendunt; humana quippe circa solos

<note type="footnote"> 21 Ps. 30, 20 25 Rom. 11, 32 </note>

<note type="footnote"> 1 dixit, <hi rend="italic">suherscripto m</hi>. 2 <hi rend="italic">ait, p</hi> 2 <hi rend="italic">egerit-correxerit p</hi> 13 inquiunt e <lb/>
            14 parcit <hi rend="italic">g</hi> 18 se non <hi rend="italic">v</hi> 19 correxerunt <hi rend="italic">p</hi> 21 quam magna <hi rend="italic">ae</hi> <lb/>
            22 abscondidisti <hi rend="italic">Domb</hi>. 23 timentibus <hi rend="italic">mss.;</hi> metuentibus <hi rend="italic">v</hi> 26 ut <lb/>
            <hi rend="italic">om. e</hi> omnibus <hi rend="italic">b</hi> 28 opinionem <hi rend="italic">(t beg p (J. V;</hi> opinationem o <hi rend="italic">Domb</hi>. </note> <lb n="30"/>
             
<pb n="552"/>
            homines mouentur misericordia et causam maxime agunt suam, <lb/>
            per generalem in genus humanum quasi Dei miserationem <lb/>
            inpunitatem falsam suis perditis moribus pollicentes; ac per <lb/>
            hoc superabunt eos in praedicanda Dei misericordia, qui hanc <lb/>
            inpunitatem etiam principi daemonum et eius satellitibus<lb n="5"/>
            pollicentur. 
</p></div><div n="19" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title type="sub">CAPUT  XVIIII. </title></ab><ab><title type="sub">De his, qui inpunitatem omnium peccatorum promittunt etiam haereticis propter participationem corporis Christi. </title></ab><p>Item sunt alii ab aeterno supplicio liberationem nec ipsis <lb/>
            saltem omnibus hominibus promittentes, sed tantummodo <lb/>
            Christi baptismate ablutis, qui participes fiunt corporis eius. <lb/>
            quomodolibet uixerint, in quacumque haeresi uel inpietate <lb/>
            fuerint, propter illud quod ait Iesus: Hic est panis qui de <lb n="15"/>
            caelo descendit, ut, si quis ex ipso manducauerit, <lb/>
            non moriatur. Ego sum panis uiuus, qui de caelo <lb/>
            descendi. Si quis manducauerit ex hoc pane, uiuet in <lb/>
            aeternum. Ab aeterna ergo morte, inquiunt, necesse est <lb/>
            istos erui et ad uitam aeternam quandocumque perduci. <lb n="20"/>
            
</p></div><div n="20" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title type="sub">CAPUT  XX. </title></ab><ab><title type="sub">De his, qui non omnibus, sed eis tantum qui aput catholicos sunt renati, etiamsi postea in multa crimina erroresque proruperint, indulgentiam pollicentur. </title></ab><p rend="script">Item sunt, qui hoc nec omnibus habentibus baptismatis <lb/>
            Christi et eius corporis sacramentum, sed solis catholicis <lb/>
            quamuis male uiuentibus pollicentur, quia non solo

<note type="footnote"> 15 Io. 6, 50 sq. </note>

<note rend="script" type="footnote"> 3 ac <hi rend="italic">om. g</hi> 14 in quacumque.... fuerint <hi rend="italic">om. e</hi> haeresi] łţ)ęre <hi rend="italic">b <lb/>
            16 discendit g ut om. g 17 morietur g 18 discendi g</hi> 26 necj <lb/>
            non <hi rend="italic">b</hi> baptisma/ /, tis <hi rend="italic">eras., e</hi> 28 solum <hi rend="italic">b</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="553"/>
            sacramento, sed re ipsa manducauerunt corpus Christi, in ipso <lb/>
            eius corpore constituti, de quo dicit apostolus: Unus panis, <lb/>
            unum corpus multi sumus; ut, etiamsi postea in aliquam <lb/>
            haeresim uel etiam in gentilium idolatriam lapsi fuerint, <lb/>
            tantum quia in corpore Christi, id est in catholica ecclesia, <lb n="5"/>
            sumserunt baptismum Christi et manducauerunt corpus Christi, <lb/>
            non moriantur in aeternum, sed uitam quandoque consequantur <lb/>
            aeternam; adque illa omnis inpietas, quanto maior fuerit, non <lb/>
            eis ualeat ad aeternitatem, sed ad diuturnitatem magnitudinemque <lb/>
            poenarum. <lb n="10"/>
            
</p></div><div n="21" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title type="sub">CAPUT  XXI. </title></ab><ab><title type="sub">De his, qui eos, qui permanent in catholica fide, etiamsi pessime uixerint et ob hoc uri meruerint, tamen propter fidei fundamentum saluandos esse definiunt. </title></ab><p>Sunt autem, qui propter id quod scriptum est: Qui perseuerauerit <lb/>
            usque in finem, hic saluus erit, non nisi <lb/>
            in ecclesia catholica perseuerantibus, quamuis in ea male <lb/>
            uiuentibus, hoc promittunt, per ignem uidelicet saluandis <lb/>
            merito fundamenti, de quo ait apostolus: Fundamentum <lb n="20"/>
            enim aliud nemo potest ponere praeter id, quod positum <lb/>
            est, quod est Christus Iesus. Si quis autem <lb/>
            aedificat super fundamentum aurum, argentum, lapides <lb/>
            pretiosos, ligna, fenum, stipulam: uniuscuiusque <lb/>
            opus manifestabitur; dies enim declarabit, quoniam <lb n="25"/>
            in igne reuelabitur, et uniuscuiusque opus quale sit <lb/>
            ignis probabit. Si cuius opus permanserit quod superaedificauit, <lb/>
            mercedem accipiet. Si cuius autem opus <lb/>
            arserit, damnum patietur; ipse autem saluus erit,

<note type="footnote"> 2 1. Cor. 10, 17 16 Mt. 24, 13 20 1. Cor. 3, 11 sqq. </note>

<note type="footnote"> 4 idolatriam <hi rend="italic">abegp p1 a;</hi> idololatriain <hi rend="italic">v</hi> 5 id est <hi rend="italic">usqrte ad</hi> Christi <lb/>
            <hi rend="italic">om. e</hi> 21 id <hi rend="italic">om. g</hi> 23 supra <hi rend="italic">b</hi> fundamentum <hi rend="italic">egp Domb.;</hi> fundam. <lb/>
            hoc <hi rend="italic">a b</hi> 24 stipula g 27 permanserit <hi rend="italic">lI, beg p rJ. V j</hi> manserit ? <lb/>
            <hi rend="italic">Domh</hi>. 28 opus autem <hi rend="italic">b v</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="554"/>
            sic tamen quasi per ignem. Dicunt ergo cuiuslibet uitae <lb/>
            catholicum Christianum Christum habere in fundamento, quod <lb/>
            fundamentum nulla haeresis habet a corporis eius unitate <lb/>
            praecisa; et ideo propter hoc fundamentum, etiamsi malae <lb/>
            uitae fuerit catholicus Christianus, uelut qui <sic>superaediifcauerit</sic><lb n="5"/>
            ligna, fenum, stipulam, putant eum saluum fieri per ignem, <lb/>
            id est post poenas ignis illius liberari, quo igne in ultimo <lb/>
            iudicio punientur mali. 
</p></div><div n="22" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title type="sub">CAPUT  XXII. </title></ab><ab><title type="sub">De his, qui putant ea crimina, quae inter <sic n="poss">elemosy</sic>- narum opera committuntur, ad damnationis iudicium non uocari. </title></ab><p rend="script">Comperi etiam quosdam putare eos tantummodo arsuros <lb/>
            illius aeternitate supplicii, qui pro peccatis suis facere dignas <lb/>
            elemosynas neglegunt, iuxta illud apostoli Iacobi: Iudicium <lb n="15"/>
            autem sine misericordia illi, qui non fecit misericordiam. <lb/>
            Qui ergo fecit, inquiunt, quamuis mores in melius <lb/>
            non mutauerit, sed inter ipsas suas elemosynas nefarie ac <lb/>
            nequiter uixerit, iudicium illi cum misericordia futurum est, <lb/>
            ut aut nulla damnatione plectatur aut post aliquod tempus <lb n="20"/>
            siue paruum siue prolixum ab illa damnatione liberetur. Ideo <lb/>
            iudicem ipsum uiuorum adque mortuorum noluisse existimant <lb/>
            aliud commemorare se esse dicturum siue dextris, quibus est <lb/>
            uitam daturus aeternam, siue sinistris, quos aeterno supplicio <lb/>
            damnaturus, nisi elemosynas sine factas sine non factas. Ad <lb n="25"/>
            hoc pertinere aiunt et in oratione Dominica cottidianam postulationem: <lb/>
            Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos

<note type="footnote"> 15 Iac. 2, 13 23 Mt. 25, 34 sqq. 27 Ib. 6, 12 </note>

<note rend="script" type="footnote"> 2 abere <hi rend="italic">g</hi> 11 committur <hi rend="italic">g;</hi> committitur <hi rend="italic">f; continentur p</hi> 14 facere <lb/>
            <hi rend="italic">om. bg</hi> 15 elemosynas <hi rend="italic">aegpa;</hi> elimosinas <hi rend="italic">bp;</hi> eleemosynas v 16 fa- <lb/>
            <hi rend="italic">cit g p1 ot; fecerit b fecit aegppa; fecerit bv</hi> 17 moris <hi rend="italic">pl</hi> <lb/>
            v <lb/>
            22 ipsp e 23 deftris <hi rend="italic">g</hi> 24 quod <hi rend="italic">g</hi> 25 damnaturus est <hi rend="italic">b;</hi> eat in <lb/>
            <hi rend="italic">rnarg. e</hi> helimosin. <hi rend="italic">g</hi> 26 aiunt,,,,pertinere, <hi rend="italic">in</hi> marg.Aetiam, <hi rend="italic">p</hi> orationem <lb/>
            dominicam <hi rend="italic">g</hi> domini <hi rend="italic">b</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="555"/>
            dimittimus debitoribus nostris. Quisquis enim illi. qui <lb/>
            in eum peccauit, dimittit ignoscendo peccatum, procul dubio <lb/>
            elemosynam facit. Quam rem Dominus ipse sic commendauit, <lb/>
            ut diceret: Si enim dimiseritis peccata hominibus, <lb/>
            dimittet uobis et pater uester peccata uestra; si <lb n="5"/>
            autem non dimiseritis hominibus, neque pater uester, <lb/>
            qui in caelis est, dimittet uobis. Ergo et ad hoc genus <lb/>
            elemosynarum pertinet quod ait apostolus Iacobus iudicium <lb/>
            futurum sine misericordia ei, qui non fecit misericordiam. <lb/>
            Nec dixit Dominus, inquiunt, magna uel parua, sed: Dimittet <lb n="10"/>
            uobis pater uester peccata uestra, si et uos dimiseritis <lb/>
            hominibus. Ac per hoc putant etiam eis, qui perdite <lb/>
            uixerint, donec claudant diem uitae huius extremum, per <lb/>
            hanc orationem, qualiacumque et quantacumque fuerint, omnia <lb/>
            cottidie peccata dimitti, sicut ipsa cottidie frequentatur oratio, <lb n="15"/>
            si hoc tantummodo custodire meminerint, ut, quando ab eis <lb/>
            ueniam petunt, qui eos peccato qualicumque laeserunt, ex <lb/>
            corde dimittant. Cum ad haec omnia Deo donante respondero, <lb/>
            liber iste claudendus est. 
</p></div><div n="23" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title type="sub">CAPUT  XXIII. </title></ab><ab><title type="sub">Contra opinionem eorum, qui dicunt nec diaboli nec hominum malorum perpetua futura supplicia. </title></ab><p>Ac primum quaeri oportet adque cognosci, quur ecclesia <lb/>
            ferre nequiuerit hominum disputationem diabolo etiam post <lb/>
            maximas et diuturnissimas poenas purgationem uel indulgentiam <lb n="25"/>
            pollicentem. Neque enim tot sancti et sacris ueteribus <lb/>
            ac nouis litteris eruditi mundationem et regni caelorum beatitudinem <lb/>
            post qualiacumque et quantacumque supplicia qualibuscumque <lb/>
            et quantiscumque angelis inuiderunt, sed potius <lb/>
            uiderunt diuinam uacuari uel infirmari non posse sententiam,

<note type="footnote"> 4 ib. 14 sq. </note>

<note type="footnote"> 3 ipse dominus sic <hi rend="italic">b;</hi> Dominus sic ipse <hi rend="italic">v</hi> 15 et ipsa <hi rend="italic">g</hi> 16 ut his <lb/>
            qui <hi rend="italic">omissis</hi> quando ab eis ueniam petunt <hi rend="italic">p</hi> </note> <lb n="30"/>
             
<pb n="556"/>
            quam se Dominus praenuntiauit in iudicio prolaturum adque <lb/>
            dicturum: Discedite a me, maledicti, in ignem aeternum, <lb/>
            qui paratus est diabolo et angelis eius (sic <lb/>
            quippe ostendit aeterno igne diabolum et angelos eius arsuros); <lb/>
            et quod scriptum est in apocalypsi: Diabolus, qui <lb n="5"/>
            seducebat eos, missus est in stagnum ignis et <lb/>
            sulphuris, quo et bestia et pseudopropheta; et <lb/>
            cruciabuntur die ac nocte in saecula saeculorum. <lb/>
            Quod ibi dictum est aeternum, hic dictum est in <sic>sae</sic>. <lb/>
            <sic>cula</sic> <sic>saecul</sic> orum, quibus uerbis nihil scriptura diuina <lb n="10"/>
            significare consueuit, nisi quod finem non habet temporis. <lb/>
            Quam ob rem prorsus nec alia causa nec iustior adque manifestior <lb/>
            inueniri potest, quur uerissima pietate teneatur fixum <lb/>
            et inmobile nullum regressum ad iustitiam uitamque sanctorum <lb/>
            diabolum et angelos eius habituros, nisi quia scriptura, <lb n="15"/>
            quae neminem fallit, dicit eis Deum non pepercisse. et sic <lb/>
            ab illo esse interim praedamnatos, ut carceribus caliginis <lb/>
            inferi retrusi traderentur seruandi adque ultimo iudicio puniendi, <lb/>
            quando eos aeternus ignis accipiet, ubi cruciabuntur <lb/>
            in saecula saeculorum. Quod si ita est, quo modo ab <sic>hnitis</sic> <lb n="20"/>
            aeternitate poenae uel uniuersi uel quidam homines post <lb/>
            quantumlibet temporis subtrahentur, ac non statim eneruabitur <lb/>
            fides, qua creditur sempiternum daemonum futurum <lb/>
            esse supplicium? Si enim quibus dicetur: Discedite a me. <lb/>
            maledicti, in ignem aeternum, qui paratus est diabolo <lb n="25"/>
            et angelis eius, uel uniuersi uel aliqui eorum non <lb/>
            semper ibi erunt, quid causae est quur diabolus et angeli <lb/>
            eius semper ibi futuri esse credantur? An forte Dei sententia. <lb/>
            quae in malos et angelos et homines proferetur, in angelos <lb/>
            uera erit, in homines falsa? Ita plane hoc erit, si non quod <lb n="30"/>
            Deus dixit, sed quod suspicantur homines plus ualebit. Quod

<note type="footnote"> 2 Mt. 25, 41 5 Apoc. 20, 10 sq. 16 2. Petr. 2, 4 </note>

<note type="footnote"> 3 diabulo p 7 pseudoprophetae <hi rend="italic">bp pa</hi> et <hi rend="italic">om. ep<foreign xml:lang="grc">ρα</foreign></hi> 8 ae <lb/>
            et <hi rend="italic">bg</hi> 15 abituros <hi rend="italic">g</hi> 21 poena <hi rend="italic">g</hi> 22 enaruab. <hi rend="italic">b g</hi> 24 dicitnr <hi rend="italic">g</hi> <lb/>
            29 in angelis <hi rend="italic">e</hi> 30 in hominibus <hi rend="italic">ep</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="557"/>
            fieri quia non potest, non argumentari aduersus Deum, sed <lb/>
            diuino potius, dum tempus est, debent parere praecepto, qui <lb/>
            sempiterno cupiunt carere supplicio. Deinde quale est aeternum <lb/>
            supplicium pro igne diuturni temporis existimare et <lb/>
            uitam aeternam credere sine fine, cum Christus eodem ipso <lb n="5"/>
            loco, in una eademque sententia dixerit utrumque conplexus: <lb/>
            Sic ibunt isti in supplicium aeternum, iusti autem <lb/>
            in uitam aeternam? Si utrumque aeternum, profecto <lb/>
            aut utrumque cum fine diuturnum aut utrumque sine fine <lb/>
            perpetuum debet intellegi. Par pari enim relata sunt, hinc <lb n="10"/>
            supplicium aeternum, inde uita aeterna. Dicere autem in hoc <lb/>
            uno eodemque sensu: \'Vita aeterna sine fine erit, supplicium <lb/>
            aeternum finem habebit\' multum absurdum est. Unde, quia <lb/>
            uita aeterna sanctorum sine fine erit, supplicium quoque <lb/>
            aeternum quibus erit finem procul dubio non habebit. <lb n="15"/>
            
</p></div><div n="24" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title type="sub">CAPUT  XXIIII. </title></ab><ab><title type="sub">Contra eorum sensum, qui in iudicio Dei omnibus reis propter sanctorum preces putant esse parcendum. </title></ab><p rend="script">Hoc autem et aduersus eos ualet, qui suas agentes causas <lb n="20"/>
            contra Dei uenire uerba uelut misericordia maiore conantur, <lb/>
            ut ideo uidelicet uera sint, quia ea, quae dixit homines esse <lb/>
            passuros, pati digni sunt, non quia passuri sunt. Donabit <lb/>
            enim eos, inquiunt, precibus sanctorum suorum, etiam tunc <lb/>
            tanto magis orantium pro inimicis suis, quanto sunt utique <lb n="25"/>
            sanctiores, eorumque efficacior est oratio et exauditione Dei <lb/>
            dignior, iam nullum habentium omnino peccatum. Quur ergo <lb/>
            eadem perfectissima sanctitate et cuncta inpetrare ualentibus <lb/>
            mundissimis et misericordissimis precibus etiam pro angelis

<note type="footnote"> 7 Mt. 25, 46, </note>

<note rend="script" type="footnote"> .. <lb/>
            4 proinde, <hi rend="italic">in marg</hi>. pro igne, <hi rend="italic">e</hi> 7 hi <hi rend="italic">e</hi> 9 <hi rend="italic">alterum</hi> aut <hi rend="italic">om. g</hi> <lb/>
            13 finem <hi rend="italic">usque ad</hi> aeternum <hi rend="italic">l. 15 om. e</hi> 13 abebit <hi rend="italic">g</hi> 24 enim <hi rend="italic">om. e<lb/>
             27 abentium g</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="558"/>
            non orabunt, quibus paratus est ignis aeternus, ut Deus sententiam <lb/>
            suam mitiget et reflectat in melius eosque ab illo <lb/>
            igne faciat alienos? An erit forsitan quisquam, qui et hoc <lb/>
            futurum esse praesumat adfirmans etiam sanctos angelos simul <lb/>
            cum sanctis hominibus, qui tunc aequales erunt angelis Dei,<lb n="5"/>
            pro damnandis et angelis et hominibus oraturos, ut misericordia <lb/>
            non patiantur, quod ueritate merentur pati? Quod <lb/>
            nemo sanae fidei dixit, nemo dicturus est. Alioquin nulla <lb/>
            causa est, quur non etiam nunc pro diabolo et angelis eius <lb/>
            oret ecclesia, quam magister Deus pro inimicis suis iussit<lb n="10"/>
            orare. Haec igitur causa, qua fit ut nunc ecclesia non oret <lb/>
            pro malis angelis, quos suos esse nouit inimicos, eadem ipsa <lb/>
            causa est, qua fiet ut in illo tunc iudicio etiam pro hominibus <lb/>
            aeterno igne cruciandis, quamuis perfecta sit sanctitate. <lb/>
            non oret. Nunc enim propterea pro eis orat, quos in genere<lb n="15"/>
            humano habet inimicos, quia tempus est paenitentiae fructuosae. <lb/>
            Nam quid maxime pro eis orat, nisi ut det illis <lb/>
            Deus, sicut dicit apostolus, paenitentiam et resipiscant <lb/>
            de diaboli laqueis, a quo captiui tenentur secundum <lb/>
            ipsius uoluntatem? Denique si de aliquibus ita<lb n="20"/>
            certa esset, ut qui sint illi etiam nosset, qui licet adhuc in <lb/>
            hac uita sint constituti, tamen praedestinati sunt in aeternum <lb/>
            ignem ire cum diabolo: tam pro eis non oraret, quam nec <lb/>
            pro ipso. Sed quia de nullo certa est, orat pro omnibus dumtaxat <lb/>
            hominibus inimicis suis in hoc corpore constitutis; nec<lb n="25"/>
            tamen pro omnibus exauditur. Pro his enim solis exauditur. <lb/>
            qui, etsi aduersantur ecclesiae, ita sunt tamen praedestinati. <lb/>
            ut pro eis exaudiatur ecclesia et filii efficiantur ecclesiae. Si <lb/>
            qui autem usque ad mortem habebunt cor inpaenitens nec ex

<note type="footnote"> 18 2. Tim. 2, 25 sq. </note>

<note type="footnote"> 6 ut] et <hi rend="italic">p</hi> 8 alioquin <hi rend="italic">begp;</hi> alioqui <hi rend="italic">v Domb</hi>. 12 nouit esse <hi rend="italic">be</hi> <lb/>
            17 quidi; e; quis <hi rend="italic">p</hi> 19 a co <hi rend="italic">g</hi> captiuif tenentur <hi rend="italic">gl;</hi> captiui retenentur <lb/>
            <hi rend="italic">g2</hi> 20 <hi rend="italic">sqq. in marg. g legitur:</hi> quod sicut non orat eoclesia pro <lb/>
            diabolo. ita non oraret pro praedestinatis ad eternum gehennae ignem. <lb/>
            si sciret in ha uita qui essent 27 tamen sunt <hi rend="italic">v</hi> 29 usque] nusquam <hi rend="italic">b</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="559"/>
            inimicis conuertentur in filios, numquid tamen pro eis, id est <lb/>
            pro talium defunctorum spiritibus, orat ecclesia? Quid ita, <lb/>
            nisi quia in parte iam diaboli conputatur, qui cum esset in <lb/>
            corpore non est translatus ad Christum? 
</p><p>Eadem itaque causa est, quur non oretur tunc pro hominibus <lb n="5"/>
            aeterno igne puniendis, quae causa est, ut neque nunc <lb/>
            neque tunc oretur pro angelis malis; quae itidem causa est, <lb/>
            ut, quamuis pro hominibus, tamen iam nec nunc oretur pro <lb/>
            infidelibus inpiisque defunctis. Nam pro defunctis quibusdam <lb/>
            uel ipsius ecclesiae uel quorundam piorum exauditur oratio, <lb n="10"/>
            sed pro his, quorum in Christo regeneratorum nec usque adeo <lb/>
            uita in corpore male gesta est, ut tali misericordia iudicentur <lb/>
            digni non esse, nec usque adeo bene, ut talem misericordiam <lb/>
            reperiantur necessariam non habere; sicut etiam facta resurrectione <lb/>
            mortuorum non deerunt, quibus post poenas, quas <lb n="15"/>
            patiuntur spiritus mortuorum, inpertiatur misericordia, ut in <lb/>
            ignem non mittantur aeternum. Neque enim de quibusdam <lb/>
            ueraciter diceretur, quod non eis remittatur neque in hoc saeculo <lb/>
            neque in futuro, nisi essent quibus, etsi non in isto, <lb/>
            tamen remittitur in futuro. Sed cum dictum fuerit a iudice <lb n="20"/>
            uiuorum adque mortuorum: Venite, benedicti patris mei, <lb/>
            possidete paratum uobis regnum a constitutione <lb/>
            mundi, et aliis e contrario: Discedite a me, maledicti, <lb/>
            in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis <lb/>
            eius, et ierint isti in supplicium aeternum, iusti <lb n="25"/>
            autem in uitam aeternam: nimiae praesumtionis est dicere <lb/>
            cuiquam eorum aeternum supplicium non futurum, quos Deus <lb/>
            ituros in supplicium dixit aeternum, et per huius

<note type="footnote">19 Mt. 12, 32 21 ib. 25, 34; 41; 46 </note>

<note type="footnote"> 1 tamen <hi rend="italic">g;</hi> iam <hi rend="italic">rell. v Domb</hi>. 2 Quid] cur <hi rend="italic">b</hi> 8 iam in parte <hi rend="italic">v</hi> <lb/>
            cum <hi rend="italic">mss.;</hi> dum <hi rend="italic">v</hi> 7 itidemj eidem <hi rend="italic">g</hi> 16 patiantur <hi rend="italic">e</hi> 19 cstsi <hi rend="italic">g</hi> <lb/>
            in isto <hi rend="italic">Igppv;</hi> in <hi rend="italic">om. ae<foreign xml:lang="grc">α</foreign></hi> 20 remittuntur <hi rend="italic">g;</hi> remittetur <hi rend="italic">v</hi> 23 a <lb/>
            me <hi rend="italic">om. e</hi> 25 ierint <hi rend="italic">app Domb.;</hi> ibunt, <hi rend="italic">in matg</hi>. inier, <hi rend="italic">e;</hi> ibunt <hi rend="italic">bav,</hi> <lb/>
            erunt <hi rend="italic">g</hi> in suppl.] in ignem <hi rend="italic">p</hi> </note><lb/>
             
<pb n="560"/>
            <sic>praesumtionis</sic> persuasionem facere, ut de ipsa quoque uita uel desperetur <lb/>
            uel dubitetur aeterna. 
</p><p>Nemo itaque sic intellegat psalmum canentem: Numquid <lb/>
            obliuiscetur misereri Deus, aut continebit in ira sua <lb/>
            miserationes suas? ut opinetur de hominibus bonis ueram. <lb n="5"/>
            de malis falsam, aut de bonis hominibus et malis angelis <lb/>
            ueram, de malis autem hominibus falsam Dei esse sententiam. <lb/>
            Hoc enim, quod ait psalmus, ad uasa misericordiae pertinet <lb/>
            et ad filios promissionis, quorum erat unus etiam ipse pro <lb/>
            pheta, qui cum dixisset: Numquid obliuiscetur misereri<lb n="10"/>
            Deus aut continebit in ira sua miserationes suas? <lb/>
            continuo subiecit: Et dixi: Nunc coepi, haec est inmutatio <lb/>
            dexterae Excelsi. Exposuit profecto quid dixerit: <lb/>
            Numquid continebit in ira sua miserationes suas? <lb/>
            Ira enim Dei est etiam ista uita mortalis, ubi homo uanitati<lb n="15"/>
            similis factus est: dies eius uelut umbra praetereunt. In qua <lb/>
            tamen ira non obliuiscitur misereri Deus, faciendo solem <lb/>
            suum oriri super bonos et malos et pluendo super iustos et <lb/>
            iniustos, ac sic non continet in ira sua miserationes suas; <lb/>
            maximeque in eo, quod expressit hic psalmus dicendo: Nunc <lb n="20"/>
            coepi, haec est inmutatio dexterae Excelsi, quoniam <lb/>
            in hac ipsa aerumnosissima uita, quae ira Dei est, uasa misericordiae <lb/>
            mutat in melius, quamuis adhuc in huius corruptionis <lb/>
            miseria maneat ira eius, quia nec in ipsa ira sua continet <lb/>
            miserationes suas. Cum ergo isto modo conpleatur <sic>dimni</sic> <lb n="25"/>
            illius cantici ueritas, non est eam necesse etiam illic intellegi, <lb/>
            ubi non pertinentes ad ciuitatem Dei sempiterno supplicio <lb/>
            punientur. Sed quibus placet istam sententiam usque <lb/>
            ad illa inpiorum tormenta protendere, saltem sic intellegant. <lb/>
            ut manente in eis ira Dei, quae in aeterno est praenuntiata

<note type="footnote"> 3 PB. 76, 10 10 Ib. 11 17 Mt. 5, 45 </note>

<note type="footnote"><hi rend="italic">4 sua om. b 5 misericordias a 11 misericordias px a 12 dixit g</hi><lb/>
            est] eos <hi rend="italic">g</hi> 13 qui <hi rend="italic">el</hi> 14 sua <hi rend="italic">om. b a2</hi> 15 uanitatis <hi rend="italic">g</hi> 16 <hi rend="italic">dies egp;</hi> <lb/>
            et dies <hi rend="italic">v</hi> 17 obliuiscetur <hi rend="italic">gp</hi> 19 sua <hi rend="italic">om. a</hi> 22 ira dei est m. 2 <lb/>
            <hi rend="italic">in ras. e</hi> </note> <lb n="30"/>
             
<pb n="561"/>
            supplicio, non contineat Deus in hac ira sua miserationes <lb/>
            suas et faciat eos non tanta quanta digni sunt poenarum atrocitate <lb/>
            cruciari; non ut eas poenas uel numquam subeant uel <lb/>
            aliquando finiant, sed ut eas mitiores quam merita sunt eorum <lb/>
            leuioresque patiantur. Sic enim et ira Dei manebit, et in ipsa <lb n="5"/>
            ira sua miserationes suas non continebit. Quod quidem non <lb/>
            ideo confirmo, quoniam non resisto. 
</p><p>Ceterum eos, qui putant minaciter potius quam ueraciter <lb/>
            dictum: Discedite a me, maledicti, in ignem aeternum, <lb/>
            et: Ibunt isti in supplicium aeternum, et: Cruciabuntur <lb n="10"/>
            in saecula saeculorum, et: Vermis eorum non <lb/>
            morietur et ignis non exstinguetur, et cetera huius modi, <lb/>
            non tam ego, quam ipsa scriptura diuina planissime adque <lb/>
            plenissime redarguit ac refellit. Nineuitae quippe in hac uita <lb/>
            egerunt paenitentiam et ideo fructuosam, uelut in hoc agro <lb n="15"/>
            seminantes, in quo Deus uoluit cum lacrimis seminari, quod <lb/>
            postea cum laetitia meteretur; et tamen quis negabit, quod <lb/>
            Dominus praedixit in eis fuisse conpletum, nisi parum aduertat, <lb/>
            quem ad modum peccatores Deus non solum iratus, <lb/>
            uerum etiam miseratus euertat? Euertuntur enim peccatores <lb n="20"/>
            duobus modis, aut sicut Sodomitae, ut pro peccatis suis ipsi <lb/>
            homines puniantur, aut sicut Nineuitae, ut ipsa hominum <lb/>
            peccata paenitendo destruantur. Factum est ergo quod praedixit <lb/>
            Deus; euersa est Nineue quae mala erat, et bona aedificata <lb/>
            est quae non erat. Stantibus enim moenibus adque <lb n="25"/>
            domibus euersa est ciuitas in perditis moribus. Ac sic, quamuis <lb/>
            propheta fuerit contristatus, quia non est factum quod illi <lb/>
            homines timuerunt illo prophetante uenturum, factum est <lb/>
            tamen quod fuerat Deo praesciente praedictum, quoniam nouerat <lb/>
            qui praedixit, quo modo in melius esset inplendum.

<note type="footnote"> 9 Apoc. 20, 10 11 Esai. 66, 24; Mr. 9, 44 sqq. 14 Ion. <lb/>
            3, 7 sqq. 16 Ps. 125, 6 </note>

<note type="footnote"> 1 sua <hi rend="italic">om. a</hi> 2 eos <hi rend="italic">om. e</hi> 12 morietur <hi rend="italic">mss.,</hi> moritur <hi rend="italic">Domb</hi>. ignis <lb/>
            eorum <hi rend="italic">g</hi> extinguetur <hi rend="italic">codd. praeter p;</hi> extinguitur <hi rend="italic">p Domb</hi>. 13 adque <lb/>
            plenissime om. <hi rend="italic">p</hi> 20 euertentur <hi rend="italic">e</hi> 21 sicut] ut <hi rend="italic">p</hi> </note>

<note type="footnote">XXXX Aug. opera Sectio V para II. </note>

<note type="footnote"> 36 </note> <lb n="30"/>
            
<pb n="562"/>
            
</p><p rend="script">Ut autem nouerint isti in peruersum misericordes quo pertineat <lb/>
            quod scriptum est: Quam multa multitudo dulcedinis <lb/>
            tuae, Domine, quam abscondisti timentibus te! <lb/>
            legant quod sequitur: Perfecisti autem sperantibus in <lb/>
            te. Quid est abscondisti timentibus, perfecisti sperantibus,<lb n="5"/>
            nisi quia illis, qui timore poenarum suam iustitiam <lb/>
            uolunt constituere quae in lege est, non est iustitia Dei dulcis, <lb/>
            quia nesciunt eam? Non enim gustauerunt eam. In se namque <lb/>
            sperant, non in ipso, et ideo eis absconditur multitudo dulcedinis <lb/>
            Dei; quoniam timent quidem Deum, sed illo timore<lb n="10"/>
            seruili, qui non est in caritate, quia perfecta caritas foras <lb/>
            mittit timorem. Ideo sperantibus in eum perficit dulcedinem <lb/>
            suam inspirando eis caritatem suam, ut timore casto, non <lb/>
            quem caritas foras mittit, sed permanente in saeculum saeculi, <lb/>
            cum gloriantur, in Domino glorientur. Iustitia quippe<lb n="15"/>
            Dei Christus est, qui factus est nobis, sicut dicit apostolus, <lb/>
            sapientia a Deo et iustitia et sanctificatio et <lb/>
            redemtio, ut, quem ad modum scriptum est, qui gloriatur, <lb/>
            in Domino glorietur. Hanc Dei iustitiam, quam <lb/>
            donat gratia sine meritis, nesciunt illi, qui suam iustitiam <lb n="20"/>
            uolunt constituere, et ideo iustitiae Dei, quod est Christus. <lb/>
            non sunt subiecti. In qua iustitia est multa multitudo dulcedinis <lb/>
            Dei, propter quam dicitur in psalmo: Gustate et uidete <lb/>
            quam dulcis est Dominus. Et hanc quidem in hac <lb/>
            peregrinatione gustantes, non ad satietatem sumentes, esurimus<lb n="25"/>
            eam potius ac sitimus, ut ea postea saturemur, cum <lb/>
            uidebimus eum, sicuti est, et inplebitur quod scriptum est: <lb/>
            Saturabor, cum manifestabitur gloria tua. Ita perficit

<note type="footnote"> 2 Ps. 30, 20 6 Rom. 10, 3 11 1. Io. 4, 18 16 1. Cor. 1. <lb/>
            30 sq. 21 Rom. 10, 3 23 Ps. 33, 9 27 1. Io. 3, 2 28 Ps. 16. K </note>

<note rend="script" type="footnote"> 2 �magna <hi rend="italic">b e; in marg</hi>. �multa, <hi rend="italic">e</hi> 5 metuentibus <hi rend="italic">a</hi> 6 illis <hi rend="italic">om. t}</hi> <lb/>
            nolunt iustitiam <hi rend="italic">v</hi> 10 in illo <hi rend="italic">b</hi> 11 foras <hi rend="italic">om. e1</hi> 15 in Domino <lb/>
            ci <lb/>
            <hi rend="italic">om. g</hi> 21 Christus est v 22 magna <hi rend="italic">b</hi> 26 satelb. ci w. 2, e <lb/>
            28 manifestabitur mihi gloria a perfecit a </note> <lb/>
             
<pb n="563"/>
            Christus multam multitudinem dulcedinis suae sperantibus in <lb/>
            eum. Porro autem si eam, quam illi putant, dulcedinem suam <lb/>
            Deus abscondit timentibus eum, qua non est inpios damnaturus, <lb/>
            ut hoc nescientes et damnari timentes recte uiuant ac <lb/>
            sic possint esse qui orent pro non recte uiuentibus: quo <lb n="5"/>
            modo eam perficit sperantibus in eum, quando quidem, sicut <lb/>
            somniant, per hanc dulcedinem non damnaturus est eos, qui <lb/>
            non sperant in eum? Illa igitur eius dulcedo quaeratur, quam <lb/>
            perficit sperantibus in eum, non quam perficere putatur contemnentibus <lb/>
            et blasphemantibus eum. Frustra itaque homo <lb n="10"/>
            post hoc corpus inquirit, quod in hoc corpore sibi conparare <lb/>
            neglexit. 
</p><p>Illud quoque apostolicum: Conclusit enim Deus omnes <lb/>
            in infidelitate, ut omnium misereatur, non ideo dictum <lb/>
            est, quod sit neminem damnaturus, sed superius apparet unde <lb n="15"/>
            sit dictum. Nam cum de Iudaeis postea credituris apostolus <lb/>
            loqueretur ad gentes, ad quas utique iam credentes conscribebat <lb/>
            epistulas: Sicut enim uos, inquit, aliquando non <lb/>
            credidistis Deo, nunc autem misericordiam consecuti <lb/>
            estis illorum incredulitate: sic et hi nunc non crediderunt <lb n="20"/>
            in uestram misericordiam, ut et ipsi misericordiam <lb/>
            consequantur. Deinde subiecit, unde isti sibi <lb/>
            errando blandiuntur, adque ait: Conclusit enim Deus omnes <lb/>
            in infidelitate, ut omnium misereatur. Quos omnes, <lb/>
            nisi de quibus loquebatur, tamquam dicens: Et uos et illos? <lb n="25"/>
            Deus ergo et gentiles et Iudaeos, quos praesciuit et praedestinauit <lb/>
            conformes imaginis filii sui, omnes in infidelitate <lb/>
            conclusit, ut de amaritudine infidelitatis suae paenitendo confusi <lb/>
            et ad dulcedinem misericordiae Dei credendo conuersi

<note type="footnote"> 18 Rom. 11, 80 sqq. 26 Rom. 8, 29 </note>

<note type="footnote"> 4 hac <hi rend="italic">g</hi> 8 eius] eos <hi rend="italic">e</hi> 9 non quam <hi rend="italic">usque ad</hi> blasph. eum in <lb/>
            <hi rend="italic">marg. p</hi> 11 hoc corpus <hi rend="italic">om. e</hi> 15 neminem ait <hi rend="italic">v</hi> 17 conscriberet <hi rend="italic">g</hi> <lb/>
            19 nunc <hi rend="italic">om. a</hi> 21 in uestram misericordiam <hi rend="italic">abppa Dumb.;</hi> in uestra <lb/>
            misericordia <hi rend="italic">egv</hi> 22 isti <hi rend="italic">om</hi>. o1 24 infidelitate <hi rend="italic">abegp av;</hi> incrednlitate <lb/>
            p <hi rend="italic">Domb</hi>. 26 praesciunt <hi rend="italic">g</hi> </note>

<note type="footnote"> 36* </note> <lb/>
             
<pb n="564"/>
            clamarent illud in psalmo: Quam multa multitudo dulcedinis <lb/>
            tuae, Domine, quam abscondisti timentibus te. <lb/>
            perfecisti autem sperantibus, non in se, sed in te! <lb/>
            Omnium itaque miseretur uasorum misericordiae. Quid est <lb/>
            omnium? Et eorum scilicet quos ex gentibus, et eorum quos<lb n="5"/>
            ex Iudaeis praedestinauit uocauit, iustificauit glorificauit, non <lb/>
            hominum omnium, sed istorum omnium neminem damnaturus. 
</p></div><div n="25" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title type="sub">CAPUT  XXV. </title></ab><ab><title type="sub">An hi, qui inter haereticos baptizati sunt et deteriores postea male uiuendo sunt facti, uel hi, qui aput catholicos renati ad haereses aut schismata transierunt, uel hi, qui a catholicis aput quos renati sunt non recedentes criminose uiuere perstiterunt. possint priuilegio sacramentorum remissionem aeterni sperare supplicii. </title></ab><p rend="script">Sed iam respondeamus etiam illis, qui non solum diabolo <lb/>
            et angelis eius, sicut nec isti, sed ne ipsis quidem omnibus <lb/>
            hominibus liberationem ab aeterno igne promittunt, uerum <lb/>
            eis tantum, qui Christi baptismate abluti et corporis eius et <lb/>
            sanguinis participes facti sunt, quomodolibet uixerint, in quacumque<lb n="20"/>
            haeresi uel inpietate fuerint. Sed contradicit eis <lb/>
            apostolus dicens: Manifesta autem sunt opera carnis, <lb/>
            quae sunt fornicatio, inmunditia, luxuria, idolorum <lb/>
            seruitus, ueneficia, inimicitiae, contentiones, aemulationes, <lb/>
            animositates, dissensiones, haereses,

<note type="footnote"> 1 Ps. 30, 20 22 Gal. 5, 19 sqq. </note>

<note rend="script" type="footnote"> 1 magna, <hi rend="italic">in marg</hi>. multa, <hi rend="italic">e</hi> 2 metuentibus <hi rend="italic">ea</hi> 4 est <hi rend="italic">om. b</hi> 5 ei] <lb/>
            et <hi rend="italic">b</hi> et horum <hi rend="italic">b</hi> 6 et uocauit <hi rend="italic">b</hi> glorific. <hi rend="italic">om. b</hi> 7 oinnium <lb/>
            hominum <hi rend="italic">a b v</hi> 9 An i <hi rend="italic">gf</hi> 10 sunt facti <hi rend="italic">g f;</hi> f. s. <hi rend="italic">p qv</hi> 11 aput <lb/>
            <hi rend="italic">om. gf</hi> acismata <hi rend="italic">gf</hi> 14 aeterna <hi rend="italic">f</hi> 15 supplicii <hi rend="italic">Byperare p</hi> <lb/>
            16 80I9 <hi rend="italic">e</hi> 23 luxoria <hi rend="italic">g</hi> 24 aemolationes <hi rend="italic">g; om. e</hi> 25 dissenciones <lb/>
            e\'; discensiones <hi rend="italic">g</hi> </note> <lb n="25"/>
             
<pb n="565"/>
            inuidiae, ebrietates, comisationes et his similia; quae <lb/>
            praedico uobis, sicut praedixi, quoniam qui talia <lb/>
            agunt regnum Dei non possidebunt. Haec profecto apostolica <lb/>
            falsa sententia est, si tales post quantalibet tempora <lb/>
            liberati regnum Dei possidebunt. Sed quoniam falsa non est, <lb n="5"/>
            profecto regnum Dei non possidebunt. Et si in regni Dei <lb/>
            possessione numquam erunt, aeterno supplicio tenebuntur; <lb/>
            quoniam non est medius locus, ubi non sit in supplicio, qui <lb/>
            illo non fuerit constitutus in regno. 
</p><p>Quam ob rem quod ait Dominus Iesus: Hic est panis <lb n="10"/>
            qui de caelo descendit, ut, si quis ex ipso manducauerit, <lb/>
            non moriatur. Ego sum panis uiuus, qui de <lb/>
            caelo descendi; si quis manducauerit ex hoc pane, <lb/>
            uiuet in aeternum, quo modo sit accipiendum, merito <lb/>
            quaeritur. Et ab istis quidem, quibus nunc respondemus, <lb n="15"/>
            hunc intellectum auferunt illi, quibus deinde respondendum <lb/>
            est; hi sunt autem, qui hanc liberationem nec omnibus habentibus <lb/>
            sacramentum baptismatis et corporis Christi, sed solis <lb/>
            catholicis, quamuis male uiuentibus, pollicentur, quia non <lb/>
            solo, inquiunt, sacramento, sed re ipsa manducauerunt corpus <lb n="20"/>
            Christi, in ipso scilicet eius corpore constituti; de quo corpore <lb/>
            ait apostolus: Unus panis, unum corpus multi sumus. <lb/>
            Qui ergo est in eius corporis unitate, id est in Christianorum <lb/>
            conpage membrorum, cuius corporis sacramentum fideles communicantes <lb/>
            de altari sumere consuerunt, ipse uere dicendus <lb n="25"/>
            est manducare corpus Christi et bibere sanguinem Christi. <lb/>
            Ac per hoc haeretici et schismatici ab huius unitate corporis <lb/>
            separati possunt idem percipere sacramentum, sed non sibi <lb/>
            utile, immo uero etiam noxium, quo iudicentur grauius.

<note type="footnote"> 10 Io. 6, 50 sq. 22 1. Cor. 10, 17 </note>

<note type="footnote"> 1 comisationes <hi rend="italic">g p1 Domb.;</hi> comissat. &lt;•\'; cotilcsat. bl p2; comessat. <lb/>
            <hi rend="italic">a b2 e2 p a. V 4 est sententia v quanta libeqt e</hi> 6 in regno dei 11011 <lb/>
            posseseionein numquam erunt habituri <hi rend="italic">b</hi> 8 locus medius <hi rend="italic">v</hi> 14 sit] <lb/>
            sic <hi rend="italic">g</hi> 23 huius <hi rend="italic">p</hi> 25 altarei <hi rend="italic">p;</hi> altare p consuerunt <hi rend="italic">eg DOli/b.;</hi> <lb/>
            consueuerunt <hi rend="italic">bpv uero p</hi> 27 scisinatici <hi rend="italic">ep</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="566"/>
            quam uel tardius liberentur. Non sunt quippe in eo uinculo <lb/>
            pacis, quod illo exprimitur sacramento. 
</p><p>Sed rursus etiam isti, qui recte intellegunt, non dicendum <lb/>
            esse manducare corpus Christi, qui in corpore non est Christi. <lb/>
            non recte promittunt eis, qui uel in haeresim uel etiam in<lb n="5"/>
            gentilium superstitionem ex illius corporis unitate labuntur, <lb/>
            liberationem quandoque ab aeterni igne supplicii; primum. <lb/>
            quia debent adtendere, quam sit intolerabile adque a sana <lb/>
            doctrina nimis deuium, ut multi ac paene omnes, qui haereses <lb/>
            inpias condiderunt exeuntes de catholica ecclesia et facti<lb n="10"/>
            sunt haeresiarchae. meliores habeant causas, quam hi, qui <lb/>
            numquam fuerunt catholici, cum in eorum laqueos incidissent. <lb/>
            si illos haeresiarchas hoc facit liberari a supplicio sempiterno. <lb/>
            quod in catholica ecclesia baptizari sunt et sacramentum <lb/>
            corporis Christi in uero Christi corpore primitus acceperunt; <lb n="15"/>
            cum peior sit utique desertor fidei et ex desertore obpugnator <lb/>
            eius effectus quam ille, qui non deseruit quod numquam <lb/>
            tenuit; deinde quia et his occurrit apostolus eadem uerba <lb/>
            proferens et enumeratis illis carnis operibus eadem ueritate <lb/>
            praedicens: Quoniam qui talia agunt, regnum Dei non <lb n="20"/>
            possidebunt. 
</p><p rend="script">Unde nec illi in perditis et damnabilibus moribus debent <lb/>
            esse securi, qui usque in finem quidem uelut in communione <lb/>
            ecclesiae catholicae perseuerant, intuentes quod dictum est: <lb/>
            Qui perseuerauerit usque in finem, hic saluus erit. <lb n="25"/>
            et per uitae iniquitatem ipsam uitae iustitiam, quod eis <lb/>
            Christus est, deserunt, siue fornicando siue alias inmunditias <lb/>
            flagitiorum, quas nec exprimere apostolus uoluit, in suo corpore <lb/>
            perpetrando, siue turpitudine luxuriae diffluendo siue

<note type="footnote"> 20 Gal. 5, 21 25 Mt. 10, 22 </note>

<note rend="script" type="footnote"> 4 manducare mss.; eum manducare <hi rend="italic">v</hi> 9 aereses <hi rend="italic">g</hi> 11 abeant g <lb/>
            hii <hi rend="italic">g</hi> 15 in uero Christi <hi rend="italic">om. b</hi> 16 utique sit <hi rend="italic">v</hi> 17 quod num- <lb/>
            B <lb/>
            quam <hi rend="italic">abegp<foreign xml:lang="grc">ρ</foreign>2<foreign xml:lang="grc">α</foreign>;</hi> quod non p1 <hi rend="italic">Domb.;</hi> quam numquam <hi rend="italic">v</hi> 19 eadc <lb/>
            ueritate <hi rend="italic">e</hi> 22 in perditis <hi rend="italic">abegpv;</hi> in <hi rend="italic">om. Domb</hi>. 24 intuentes .... <lb/>
            perseuerauerit <hi rend="italic">om. e</hi> 28 apostolus exprimere <hi rend="italic">v</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="567"/>
            aliquid aliud eorum agendo, de quibus ait: Quoniam qui <lb/>
            talia agunt, regnum Dei non possidebunt; ac per hoc, <lb/>
            quicumque agunt talia, nisi in sempiterno supplicio non <lb/>
            erunt, quia in Dei regno esse non poterunt. In his enim <sic>perseuerando</sic> <lb/>
            usque in huius uitae finem non utique dicendi sunt <lb n="5"/>
            in Christo perseuerasse usque in finem, quia in Christo perseuerare <lb/>
            est in eius fide perseuerare; quae fides, ut eam <lb/>
            definit idem apostolus, per dilectionem operatur; dilectio <lb/>
            autem, sicut ipse alibi dicit, malum non operatur. <lb/>
            Nec isti ergo dicendi sunt manducare corpus Christi, quoniam <lb n="10"/>
            nec in membris conputandi sunt Christi. Ut enim alia taceam, <lb/>
            non possunt simul esse et membra Christi et membra meretricis. <lb/>
            Denique ipse dicit: Qui manducat carnem meam <lb/>
            et bibit sanguinem meum, in me manet, et ego in eo. <lb/>
            Ostendit quid sit non sacramento tenus, sed re uera corpus <lb n="15"/>
            Christi manducare et eius sanguinem bibere; hoc est enim <lb/>
            in Christo manere, ut in illo maneat et Christus. Sic enim <lb/>
            hoc dixit, tamquam diceret: \'Qui non in me manet, et in quo <lb/>
            ego] non maneo, non se dicat aut existimet manducare corpus <lb/>
            meum aut bibere sanguinem meum.\' Non itaque manent <lb n="20"/>
            in Christo, qui non sunt membra eius. Non sunt autem <lb/>
            membra Christi, qui se faciunt membra meretricis, nisi malum <lb/>
            illud paenitendo esse destiterint et ad hoc bonum reconciliatione <lb/>
            redierint. 
</p></div><div n="26" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title type="sub">CAPUT  XXVI. </title></ab><ab><title type="sub">Quid sit in fundamento habere Christum et quibus spondeatur salus quasi per ignis usturam. </title></ab><p>Sed habent, inquiunt, Christiani catholici in fundamento <lb/>
            Christum, a cuius unitate non recesserunt, tametsi huic

<note type="footnote"> 8 Gal. 5, 6 9 1. Cor. 13, 4; Rora. 13, 10 12 1. Cor. 6. 15 <lb/>
            13 Io. 6, 66 </note>

<note type="footnote"> 2 taliagunt <hi rend="italic">g el</hi> 12 <hi rend="italic">prius</hi> et <hi rend="italic">om. g</hi> 13 dicit <hi rend="italic">ab egp p a;</hi> dicens v <lb/>
            <hi rend="italic">14 bibet g</hi> 15 tenus] <hi rend="italic">teneri, eri m. 2 in rae 17 sicut enim p</hi> <lb/>
            18 tamquam hoc <hi rend="italic">a</hi> qui non in me manet <hi rend="italic">om. b</hi> in eo <hi rend="italic">g</hi> 19 ego <lb/>
            <hi rend="italic">om. a beg p p</hi> a aestimet <hi rend="italic">e</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="568"/>
            fundamento <sic>superaediifcauemnt</sic> quamlibet pessimam uitam, uelut <lb/>
            ligna, fenum, stipulam; recta itaque fides, per quam Christus <lb/>
            est fundamentum, quamuis cum damno, quoniam illa, quae <lb/>
            superaedificata sunt, exurentur, tamen poterit eos quandoque <lb/>
            ab illius ignis perpetuitate saluare. Respondeat eis breuiter<lb n="5"/>
            apostolus Iacobus: Si quis dicat se fidem habere, opera <lb/>
            autem non habeat, numquid poterit fides saluare <lb/>
            eum? Et quis est, inquiunt, de quo dicit apostolus Paulus: <lb/>
            Ipse autem saluus erit, sic tamen quasi per ignem? <lb/>
            Simul quis iste sit, inquiramus; hunc tamen non esse certissimum <lb n="10"/>
            est, ne duorum apostolorum sententias mittamus in <lb/>
            rixam, si unus dicit: \'Etiamsi mala opera quis habuerit, saluabit <lb/>
            eum per ignem fides\'; alius autem: Si opera non <lb/>
            habeat, numquid poterit fides saluare eum? 
</p><p>Inueniemus ergo quis possit saluari per ignem, si prius <lb n="15"/>
            inuenerimus quid sit habere in fundamento Christum. Quod <lb/>
            ut de ipsa similitudine quantocius aduertamus: nihil in aedificio <lb/>
            praeponitur fundamento; quisquis itaque sic habet in <lb/>
            corde Christum, ut ei terrena et temporalia nec ea quae licita <lb/>
            sunt adque concessa praeponat, fundamentum habet Christum:<lb n="20"/>
            si autem praeponit, etsi uideatur habere fidem Christi, non <lb/>
            est tamen in eo fundamentum Christus, cui talia praeponuntur: <lb/>
            quanto magis, si salutaria praecepta contemnens committat <lb/>
            inlicita, non praeposuisse Christum, sed postposuisse conuincitur, <lb/>
            quem posthabuit imperantem siue concedentem, dum<lb n="25"/>
            contra eius imperata siue concessa suam per flagitia delegit <lb/>
            explere libidinem! Si quis itaque Christianus diligit meretricem <lb/>
            eique adhaerens unum corpus efficitur. iam in fundamento <lb/>
            non habet Christum. Si quis autem diligit uxorem suam, si

<note type="footnote"> 6 Iac. 2, 14 9 1. Cor. 3, 15 28 1. Cor. 6, 16 </note>

<note type="footnote"> 4 quandoque, que <hi rend="italic">om. e1</hi> 7 abeat <hi rend="italic">g</hi> 8 e/t, 8 <hi rend="italic">eras., g</hi> 12 abueritjj <lb/>
            13 fides per ignem <hi rend="italic">v 17</hi> ut <hi rend="italic">om. b</hi> de <hi rend="italic">om. b</hi> p in edificatio <lb/>
            proponitur <hi rend="italic">b</hi> 19 ut ei non terrena <hi rend="italic">b</hi> temporaria <hi rend="italic">eg</hi> .25 post haec <lb/>
            habuit a 26 sua <hi rend="italic">g</hi> per flagitia <hi rend="italic">erasa sunt, e</hi> dilegit <hi rend="italic">gxp:</hi> <lb/>
            diligit e 28 eique, que m. <hi rend="italic">2 sup. lin., p</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="569"/>
            secundum Christum, quis ei dubitet in fundamento esse Chri <lb/>
            stum? si uero secundum hoc saeculum, si carnaliter, si in <lb/>
            morbo concupiscentiarum, sicut et gentes quae ignorant Deum, <lb/>
            etiam hoc secundum ueniam concedit apostolus, immo per <lb/>
            apostolum Christus. Potest ergo et iste in fundamento habere <lb n="5"/>
            Christum. Si enim nihil ei talis adfectionis uoluptatisque <lb/>
            praeponat, quamuis superaedificet ligna. fenum, stipulam, <lb/>
            Christus est fundamentum, propter hoc saluus erit per ignem. <lb/>
            Delicias quippe huius modi amoresque terrenos, propter coniugalem <lb/>
            quidem copulam non damnabiles, tribulationis ignis <lb n="10"/>
            exuret; ad quem pertinent ignem et orbitates et quaecumque <lb/>
            calamitates quae auferunt haec. Ac per hoc ei, qui aedificauit, <lb/>
            erit aedificatio ista damnosa, quia non habebit, quod superaedificauit, <lb/>
            et eorum amissione cruciabitur, quibus fruendo <lb/>
            utique laetabatur; sed per hunc ignem saluus erit merito <lb n="15"/>
            fundamenti, quia, etsi utrum id habere mallet an Christum <lb/>
            a persecutore proponeretur, illud Christo non praeponeretur. <lb/>
            Vide in apostoli uerbis hominem aedificantem super fundamentum <lb/>
            aurum, argentum, lapides pretiosos: Qui sine uxore <lb/>
            est, inquit, cogitat quae sunt Dei, quo modo placeat <lb n="20"/>
            Deo. Vide alium aedificantem ligna, fanum, stipulam: Qui <lb/>
            autem matrimonio iunctus est, inquit, cogitat quae <lb/>
            sunt mundi, quo modo placeat uxori. Uniuscuiusque <lb/>
            opus manifestabitur; dies enim declarabit (dies utique <lb/>
            tribulationis), quoniam in igne, inquit, reuelabitur. Eandem <lb n="25"/>
            tribulationem ignem uocat. sicut alibi legitur: Vasa <lb/>
            figuli probat fornax et homines iustos tentatio <lb/>
            tribulationis. Et uniuscuiusque opus quale sit,

<note type="footnote"> 1 Eph. 5, 25 3 1. Thess. 4, 5 19 1. Cor. 7, 32 sq. 23 ib. <lb/>
            3, 13 26 Eccli. 27, 5 29 1. Cor. 3, 13 sqq. </note>

<note type="footnote"><hi rend="italic">3 et om. a</hi> 4 concedet <hi rend="italic">g\' 5 habere in fundam. v 6 ci nihil v</hi> <lb/>
            uel uoluptatisque <hi rend="italic">p</hi> 9 huius modi <hi rend="italic">e\' p p v;</hi> eius modi <hi rend="italic">b;</hi> huius mundi <lb/>
            <hi rend="italic">a g, in marg. e</hi> 10 damnabilis <hi rend="italic">g</hi> 11 ignem pertinent <hi rend="italic">v</hi> 13 16 abebit-abere <lb/>
            <hi rend="italic">g</hi> 16 utrum] uerum <hi rend="italic">e</hi> an Christum habere mallet <hi rend="italic">v <lb/>
            22 ea quae b</hi> 24 dies enim domini a <hi rend="italic">25 in igni ep; in ignem b</hi> <lb/>
            eandem <hi rend="italic">ab e gp av;</hi> eandemque <hi rend="italic">p DOlllb</hi>. </note> <lb/>
             
<pb n="570"/>
            ignis probabit. Si cuius opus permanserit (permanet <lb/>
            enim quod quisque cogitat quae sunt Dei, quo modo placeat <lb/>
            Deo), quod superaedificauit mercedem accipiet (id <lb/>
            est, unde cogitauit, hoc sumet); si cuius autem opus <lb/>
            arserit, damnum patietur (quoniam quod dilexerat non<lb n="5"/>
            habebit), ipse autem saluus erit (quia nulla eum tribulatio <lb/>
            ab illius fundamenti stabilitate semouit); sic tamen <lb/>
            quasi per ignem (quod enim sine inliciente amore non <lb/>
            habuit, sine urente dolore non perdit). Ecce, quantum mihi <lb/>
            uidetur, inuentus est ignis, qui nullum eorum damnet, sed<lb n="10"/>
            unum ditet, alterum damnificet, ambos probet. 
</p><p>Si autem ignem illum loco isto uoluerimus accipere, de <lb/>
            quo Dominus dicet sinistris: Discedite a me, maledicti. <lb/>
            in ignem aeternum; ut in eis etiam isti esse credantur. <lb/>
            qui aedificant super fundamentum ligna, fenum, stipulam,<lb n="15"/>
            eosque ex illo igne post tempus pro malis meritis inpertitum <lb/>
            liberet boni meritum fundamenti: quid arbitrabimur dextros <lb/>
            quibus dicetur: Venite, benedicti patris mei, possidete <lb/>
            paratum uobis regnum, nisi eos, qui aedificauerunt <lb/>
            super fundamentum aurum, argentum, lapides pretiosos? Sed <lb n="20"/>
            in illum ignem, de quo dictum est: Sic tamen quasi per <lb/>
            ignem, si hoc modo est intellegendus, utrique mittendi sunt, <lb/>
            et dextri scilicet et sinistri. Illo quippe igne utrique probandi <lb/>
            sunt, de quo dictum est: Dies enim declarabit, quoniam <lb/>
            in igne reuelabitur, et uniuscuiusque opus <lb n="25"/>
            quale sit, ignis probabit. Si ergo utrumque probabit <lb/>
            ignis, ut, si cuius opus permanserit, id est non fuerit igne <lb/>
            consumtum, quod superaedificauit mercedem accipiat; si cuius <lb/>
            autem opus arserit, damnum patiatur: profecto non est ipse <lb/>
            aeternus ille ignis. In illum enim soli sinistri nouissima et

<note type="footnote"> 13 Mt. 25, 41 18 ib. 34 </note>

<note type="footnote"> 6 9 abebit-abuit <hi rend="italic">g</hi> 7 semouit <hi rend="italic">e p Domb.;</hi> remouit <hi rend="italic">«6;</hi> mouet p1; <lb/>
            mouit <hi rend="italic">021) 11 hunum g 12 isto loco v 13 dicit egp</hi> 17 arbi- <lb/>
            <hi rend="italic">trabitur g</hi> 1K quibus dicetur wi. <hi rend="italic">2 ex</hi> quippe (?) dicitur <hi rend="italic">eorr., g</hi> 22 est <lb/>
            <hi rend="italic">erasum g 29 patietur bs ille ipse eternus ignis b ipse om. e</hi> </note> <lb n="30"/>
             
<pb n="571"/>
            perpetua damnatione mittentur, iste autem dextros probat. <lb/>
            Sed alios eorum sic probat, ut aedificium, quod super Christum <lb/>
            fundamentum ab eis inuenerit esse constructum, non <lb/>
            exurat adque consumat; alios autem aliter, id est, ut quod <lb/>
            <sic>superaediifcauerunt</sic> ardeat damnumque inde patiantur, salui <lb n="5"/>
            fiant autem, quoniam Christum in fundamento stabiliter positum <lb/>
            praecellenti caritate tenuerunt. Si autem salui fient, profecto <lb/>
            et ad dexteram stabunt et cum ceteris audient: Venite, <lb/>
            benedicti patris mei, possidete paratum uobis <lb/>
            <sic>reg</sic> num, non ad sinistram, ubi illi erunt, qui salui non <lb n="10"/>
            erunt et ideo audient: Discedite a me, maledicti, in <lb/>
            ignem aeternum. Nemo quippe ab illo igne saluabitur, <lb/>
            quia in supplicium aeternum ibunt illi omnes, ubi uermis <lb/>
            eorum non moritur et ignis non exstinguitur, quo cruciabuntur <lb/>
            die ac nocte in saecula saeculorum. <lb n="15"/>
            
</p><p rend="script">Post istius sane corporis mortem, donec ad illum ueniatur, <lb/>
            qui post resurrectionem corporum futurus est damnationis et <lb/>
            remunerationis ultimus dies, si hoc temporis interuallo spiritus <lb/>
            defunctorum eius modi ignem dicuntur perpeti, quem <lb/>
            non sentiant illi, qui non habuerunt tales mores et amores v <lb n="20"/>
            in huius corporis uita, ut eorum ligna, fenum, stipula consumatur; <lb/>
            alii uero sentiant, qui eius modi secum aedificia <lb/>
            portauerunt, siue ibi tantum, siue et hic et ibi, siue ideo hic <lb/>
            ut non ibi saecularia, quamuis a damnatione uenialia. concremantem <lb/>
            ignem transitoriae tribulationis inueniant: non redarguo, <lb n="25"/>
            quia forsitan uerum est. Potest quippe ad istam tribulationem <lb/>
            pertinere etiam mors ipsa carnis, quae de primi <lb/>
            peccati perpetratione concepta est, ut secundum cuiusque <lb/>
            aedificium tempus quod eam sequitur ab unoquoque sentiatur. <lb/>
            Persecutiones quoque, quibus martyres coronati sunt et quas

<note type="footnote"> 13 Mr. 9, 45 15 Apoc. 20, 10 </note>

<note rend="script" type="footnote"> 3 constrictum el 14 moritur ... extinpuitur <hi rend="italic">epp;</hi> morietur ... extine <lb/>
            ut <lb/>
            guitur <hi rend="italic">g;</hi> morietur... extinguetur <hi rend="italic">abv</hi> Iri sic <hi rend="italic">e</hi> 21 et <hi rend="italic">p</hi> et <lb/>
            fenum et stipula <hi rend="italic">ep</hi> 25 inuenient <hi rend="italic">9</hi> 26 quod <hi rend="italic">m. 2 in ras. e</hi> <lb/>
            27 mors ipsa <hi rend="italic">begp;</hi> ipsa mors <hi rend="italic">v Domb</hi>. peccati primi <hi rend="italic">v</hi> </note><lb n="30"/>
             
<pb n="572"/>
            patiuntur quicumque Christiani, probant utraque aedificia <lb/>
            uelut ignis et alia consumunt cum ipsis aedificatoribus, si <lb/>
            Christum in eis non inueniunt fundamentum; alia sine ipsis. <lb/>
            si inueniunt, quia licet cum damno salui erunt ipsi; alia <lb/>
            uero non\' consumunt, quia talia reperiunt quae maneant in<lb n="5"/>
            . aeternum. Erit etiam in fine saeculi tribulatio tempore Antichristi, <lb/>
            qualis numquam antea fuit. Quam multa erunt tunc <lb/>
            aedificia, siue aurea siue fenea, super optimum fundamentum. <lb/>
            quod est Christus Iesus, ut ignis ille probet utraque et de <lb/>
            aliis gaudium, de aliis inferat damnum, neutros tamen perdat.,<lb n="10"/>
            in quibus haec inueniet, propter stabile fundamentum! <lb/>
            Quicumque autem, non dico uxorem, cuius etiam commixtione <lb/>
            carnis ad carnalem utitur uoluptatem, sed ipsa quae ab eius <lb/>
            modi delectationibus aliena sunt nomina pietatis humano <lb/>
            more carnaliter diligendo Christo anteponit, non eum habet <lb n="15"/>
            in fundamento et ideo non per ignem saluus erit, sed saluus <lb/>
            non erit, quia esse cum Saluatore non poterit, qui de hac <lb/>
            re apertissime loquens ait: Qui\' amat patrem aut matrem <lb/>
            plus quam me, non est me dignus; et qui <lb/>
            amat filium aut filiam super me, non est me<lb n="20"/>
            dignus. Verum qui has necessitudines sic amat carnaliter <lb/>
            ut tamen eas Christo Domino non praeponat, malitque ipsis. <lb/>
            carere quam Christo, si ad hunc fuerit articulum tentationis <lb/>
            adductus, per ignem erit saluus, quia et earum amissione <lb/>
            tantum necesse est urat dolor, quantum haeserat amor. Porro <lb n="25"/>
            qui patrem matrem, filios filias secundum Christum dilexerit. <lb/>
            ut ad eius regnum obtinendum eique cohaerendum illis consulat, <lb/>
            uel hoc in eis diligat, quod membra sunt Christi: <lb/>
            absit ut ista dilectio reperiatur in lignis, feno, stipula

<note type="footnote">18 Mt. 10, 37 </note>

<note type="footnote"> 1 probantur <hi rend="italic">e2 &lt;7</hi> 2 et <hi rend="italic">eraswn g</hi> 4 si <hi rend="italic">om. p</hi> 7 antea <hi rend="italic">nnmquam p</hi> <lb/>
            fuit <hi rend="italic">om. e</hi> 13 eius modi <hi rend="italic">gp;</hi> huius modi v 17 qui de hac] pro bacf <lb/>
            19 et qui <hi rend="italic">usque ad</hi> dignus <hi rend="italic">om. hp</hi> 21 sit e1 23 ad huc <hi rend="italic">e</hi> articulus <lb/>
            eJ 24 saluus erit <hi rend="italic">v</hi> et <hi rend="italic">begp;</hi> ex v <hi rend="italic">Domb</hi>. 25 <hi rend="italic">seseret g</hi> <lb/>
            26 filiasque <hi rend="italic">e</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="573"/>
            consumenda. sed prorsus aedificio aureo, argenteo, gemmeo <lb/>
            deputabitur. Quo modo autem potest eos plus amare quam <lb/>
            Christum, quos amat utique propter Christum? 
</p></div><div n="27" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title type="sub">CAPUT  XXVII. </title></ab><ab><title type="sub">Contra eorum persuasionem, qui putant sibi non obfutura peccata, in quibus, cum elemosynas facerent, permanserunt. </title></ab><p>Restat eis respondere, qui dicunt aeterno igne illos tantummodo <lb/>
            arsuros, qui pro peccatis suis facere dignas elemosynas <lb/>
            neglegunt, propter illud quod ait apostolus Iacobus: ludicium <lb n="10"/>
            autem sine misericordia illi, qui non fecit <lb/>
            misericordiam. Qui ergo fecit, inquiunt, quamuis non <lb/>
            correxerit perditos mores, sed nefarie ac nequiter inter ipsas <lb/>
            suas elemosynas uixerit, cum misericordia illi futurum est <lb/>
            iudicium, ut aut non damnetur omnino aut post aliquod tempus <lb n="15"/>
            a damnatione nouissima liberetur. Nec ob aliud existimant <lb/>
            Christum de solo dilectu adque neglectu <sic>elemosynarum</sic> <lb/>
            discretionem inter dextros et sinistros esse facturum, quorum <lb/>
            alios in regnum, alios in supplicium mittat aeternum. Ut <lb/>
            autem cottidiana sibi opinentur, quae facere omnino non cessant, <lb n="20"/>
            qualiacumque et quantacumque sint, per elemosynas <lb/>
            dimitti posse peccata, orationem, quam docuit ipse Dominus, <lb/>
            et suffragatricem sibi adhibere conantur et testem. Sicut enim <lb/>
            nullus est, inquiunt, dies, quo a Christianis haec oratio non <lb/>
            dicatur: ita nullum est cottidianum qualecumque peccatum, <lb n="25"/>
            quod per illam non dimittatur, cum dicimus: Dimitte <lb/>
            nobis debita nostra, si quod sequitur facere curemus: <lb/>
            Sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. Non <lb/>
            enim ait Dominus, inquiunt: Si dimiseritis peccata hominibus,

<note type="footnote"> 10 lac. 2, 18 26 Mt. 6, 12 </note>

<note type="footnote"> 7 permanserunt <hi rend="italic">g f;</hi> perstiterunt <hi rend="italic">pqv</hi> 9 elimosvnas <hi rend="italic">et sic infra g</hi> <lb/>
            17 delecta <hi rend="italic">gl;</hi> delicto <hi rend="italic">ep neglecto p</hi> uel elimos. <hi rend="italic">g</hi> 23 suffragiatricem <lb/>
            <hi rend="italic">g;</hi> suffraratricem e </note> <lb/>
             
<pb n="574"/>
            dimittet uobis Pater uester cottidiana parua peccata, sed: <lb/>
            Dimittet, inquit, uobis peccata uestra. Qualicumque <lb/>
            ergo uel quantacumque sint, etiamsi cottidie perpetrentur nec <lb/>
            ab eis uita discedat in melius commutata: per elemosynam <lb/>
            ueniae non negatae remitti sibi posse praesumunt. <lb n="5"/>
            
</p><p>Sed bene, quod isti dignas pro peccatis elemosynas commonent <lb/>
            esse faciendas; quoniam si dicerent qualescumque elemosynas <lb/>
            pro peccatis et cottidianis et magnis et quantacumque <lb/>
            scelerum consuetudine misericordiam posse inpetrare diuinam. <lb/>
            ut ea cottidiana remissio sequeretur, uiderent se rem dicere<lb n="10"/>
            absurdam adque ridiculam. Sic enim cogerentur fateri fieri <lb/>
            posse, ut opulentissimus homo decem nummulis diurnis in <lb/>
            elemosynas inpensis homicidia et adulteria et nefaria quaeque <lb/>
            facta redimeret. Quod si absurdissimum adque insanissimum <lb/>
            est dicere, profecto si quaeratur, quae dignae sint pro peccatis <lb n="15"/>
            elemosynae, de quibus etiam Christi praecursor ille dicebat: <lb/>
            Facite ergo fructus dignos paenitentiae, procul <lb/>
            dubio non inuenientur eas facere, qui uitam suam usque ad <lb/>
            mortem cottidianorum criminum perpetratione confodiunt: <lb/>
            primum, quia in auferendis rebus alienis longe plura diripiunt,<lb n="20"/>
            ex quibus perexigua pauperibus largiendo Christum se <lb/>
            ad hoc pascere existimant, ut licentiam malefactorum ab illo <lb/>
            se emisse uel cottidie potius emere credentes securi damnabilia <lb/>
            tanta committant. Qui si pro uno scelere omnia sua <lb/>
            distribuerent indigentibus membris Christi, nisi desisterent a<lb n="25"/>
            talibus factis habendo caritatem, quae non agit perperam, <lb/>
            aliquid eis prodesse non potest. Qui ergo dignas pro suis <lb/>
            peccatis elemosynas facit, prius eas facere incipit a se ipso.

<note type="footnote"> 17 Mt. 3, 8 26 1. Cor. 13, 4 </note>

<note type="footnote"> 1 peccata <hi rend="italic">mSB.;</hi> peccata nestra <hi rend="italic">v</hi> 4 discedat <hi rend="italic">a b eppa;</hi> descedat <hi rend="italic">g:</hi> <lb/>
            discedant <hi rend="italic">v</hi> 6 commonent eleemosynas <hi rend="italic">v</hi> commonenteffe, fe <lb/>
            <hi rend="italic">eras., g</hi> 8 ęt cottid. <hi rend="italic">g</hi> 9 misericordia.. diuina e 10 rem se r <lb/>
            11 cogeretur fateri poaee <hi rend="italic">b</hi> 12 decim nummolia <hi rend="italic">g</hi> diuturnis <hi rend="italic">b</hi> <lb/>
            13 expensis a 14 et <hi rend="italic">v</hi> inanissimum <hi rend="italic">a</hi> 20 primum <hi rend="italic">bv;</hi> primo <lb/>
            <hi rend="italic">aegp</hi> p a 23 se <hi rend="italic">om. p</hi> 27 dignus <hi rend="italic">g</hi> 28 incipit <hi rend="italic">b egp;</hi> incipiat <hi rend="italic">v DOfRb</hi>. </note> <lb/>
             
<pb n="575"/>
            Indignum est enim, ut in se non faciat, qui facit in proximum, <lb/>
            cum audiat dicentem Deum: Diliges proximum <lb/>
            tuum tamquam te ipsum: itemque audiat: Miserere <lb/>
            animae tuae placens Deo. Hanc elemosynam, id est, ut <lb/>
            Deo placeat, non faciens animae suae quo modo dignas pro <lb n="5"/>
            peccatis suis elemosynas facere dicendus est? Ad hoc enim <lb/>
            et illud scriptum est: Qui sibi malignus est, cui bonus <lb/>
            erit? Orationes quippe adiuuant elemosynae; et utique intuendum <lb/>
            est quod legimus: Fili, peccasti, ne adicias iterum <lb/>
            et de praeteritis deprecare, ut tibi dimittantur. <lb n="10"/>
            Propter hoc ergo elemosynae faciendae sunt, ut, cum de <lb/>
            praeteritis peccatis deprecamur, exaudiamur; non ut in eis <lb/>
            perseuerantes licentiam malefaciendi nos per elemosynas conparare <lb/>
            credamus. 
</p><p>Ideo autem Dominus et dextris elemosynas ab eis factas <lb n="15"/>
            et sinistris non factas se inputaturum esse praedixit, ut hinc <lb/>
            ostenderet quantum ualeant elemosynae ad priora delenda, <lb/>
            non ad perpetua inpune committenda peccata. Tales autem <lb/>
            elemosynas non dicendi sunt facere, qui uitam nolunt a consuetudine <lb/>
            scelerum in melius commutare. Quia et in hoc <lb n="20"/>
            quod ait: Quando uni ex minimis meis non fecistis, <lb/>
            mihi non fecistis. ostendit eos non facere etiam quando <lb/>
            se facere existimant. Si enim Christiano esurienti panem tamquam <lb/>
            Christiano darent, profecto sibi panem iustitiae, quod <lb/>
            ipse Christus est, non negarent; quoniam Deus, non cui <lb n="25"/>
            detur, sed quo animo detur, adtendit. Qui ergo Christum <lb/>
            diligit in Christiano, hoc animo ei porrigit elemosynam, quo <lb/>
            accedit ad Christum, non quo uult recedere inpunitus a Christo. <lb/>
            Tanto enim magis quisque deserit Christum, quanto magis

<note type="footnote"> 2 Mt. 22, 39 3 Eccli. 30, 24 7 ib. 14, 5 9 ib. 21. 1 21 Mt. <lb/>
            25, 45 </note>

<note type="footnote"> 2 deum <hi rend="italic">egp;</hi> Dominam <hi rend="italic">v Domb</hi>. diligis <hi rend="italic">g</hi> 3 sicut te e 4 tuae <lb/>
            animae v anc <hi rend="italic">g</hi> 8 <hi rend="italic">\'ante</hi> Orationes <hi rend="italic">deesse nnnnulht uidentur\' DnrrrL. <lb/>
            10 dimitt. tibi v 11 propter oc g</hi> 17 piiora] <hi rend="italic">preterita m. 2 in ras. e</hi> <lb/>
            25 cui] quod <hi rend="italic">p</hi> 27 diliget <hi rend="italic">g2</hi> porriget <hi rend="italic">g</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="576"/>
            diligit quod inprobat Christus. Nam quid cuiquam prodest, <lb/>
            quod baptizatur, si non iustificatur? Nonne qui dixit: Nisi <lb/>
            quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu, non intrabit <lb/>
            in regnum Dei, ipse etiam dixit: Nisi abundauerit <lb/>
            iustitia uestra super scribarum et Pharisaeorum,<lb n="5"/>
            non intrabitis in regnum caelorum? Quur illud timendo <lb/>
            multi currunt baptizari, et hoc non timendo non multi <lb/>
            curant iustificari? Sicut ergo non fratri suo dicit: Fatue. <lb/>
            qui cum hoc dicit non ipse fraternitati, sed peccato eius <lb/>
            infensus est (alioquin reus erit gehennae ignis): ita e contrario,<lb n="10"/>
            qui porrigit elemosynam Christiano, non Christiano <lb/>
            porrigit, qui non in eo diligit Christum; non autem diligit <lb/>
            Christum, qui iustificari recusat in Christo. Et quem ad <lb/>
            modum si quis praeoccupatus fuerit hoc delicto, ut fratri <lb/>
            suo dicat: Fatue, id est, non eius peccatum nolens auferre <lb n="15"/>
            conuicietur iniuste, parum est illi ad hoc redimendum elemosynas <lb/>
            facere, nisi etiam quod ibi sequitur remedium reconciliationis <lb/>
            adiungat (ibi enim sequitur: Si ergo offeres <lb/>
            munus tuum ad altare et ibi recordatus fueris, <lb/>
            quia frater tuus habet aliquid aduersum te, <sic>reIinque</sic> <lb n="20"/>
            ibi munus tuum ad altare et uade prius, reconciliari <lb/>
            fratri tuo, et tunc ueniens offeres munus <lb/>
            tuum): ita parum est elemosynas quantaslibet facere pro <lb/>
            quocumque scelere et in consuetudine scelerum permanere,
</p><p rend="script">Oratio uero cottidiana, quam docuit ipse Iesus, unde et <lb n="25"/>
            dominica nominatur, delet quidem cottidiana peccata, cam

<note type="footnote"> 2 Io. 3, 5 4 Mt. 5, 20 8 ib. 22 18 ib. 23 </note>

<note rend="script" type="footnote"> 3 spiritu <hi rend="italic">aeg Domb.;</hi> spiritu sancto <hi rend="italic">bpv</hi> 6 in regnum caelorum. <lb/>
            ..V <lb/>
            <hi rend="italic">in marq</hi>. dei, e 7 curręnt <hi rend="italic">g;</hi> cur/ant, <hi rend="italic">m. 2 ex</hi> currunt <hi rend="italic">corr., e</hi> non <lb/>
            multi currunt <hi rend="italic">b</hi> 8 si ergo <hi rend="italic">b</hi> non <hi rend="italic">om. e</hi> fratri suo dicit <hi rend="italic">abegppa;</hi> <lb/>
            dicit fratri suo <hi rend="italic">v</hi> 9 dixit non ipse <hi rend="italic">b</hi> 10 geenne <hi rend="italic">g</hi> ite <hi rend="italic">g</hi> 13 instiracusat <lb/>
            In o <lb/>
            ficari diligit xpm <hi rend="italic">g</hi> 15 <hi rend="italic">sq</hi>. nolens ferre conuinceretur <hi rend="italic">b</hi> 16 innicietur <lb/>
            <hi rend="italic">e</hi> 18 offeres <hi rend="italic">g a;</hi> offerres p; offers <hi rend="italic">abepv</hi> 21 ante altare e <lb/>
            reconciliari <hi rend="italic">egx;</hi> reconciliare v 22 offers <hi rend="italic">e1</hi> 23 par/n, u <hi rend="italic">tiel c erGSØ1 e</hi> <lb/>
            25 ipse iesus <hi rend="italic">codd. praeter a;</hi> ipse Dominus <hi rend="italic">f);</hi> dflf ipse docuit a </note> <lb/>
             
<pb n="577"/>
            cottidie dicitur: Dimitte nobis debita nostra, adque <lb/>
            id quod sequitur non solum dicitur, sed etiam fit: Sicut <lb/>
            et nos dimittimus debitoribus nostris; sed quia <lb/>
            fiunt peccata, ideo dicitur, non ut ideo fiant, quia dicitur. <lb/>
            Per hanc enim nobis uoluit Saluator ostendere, quantumlibet <lb n="5"/>
            iuste in huius uitae caligine adque infirmitate uiuamus, non <lb/>
            nobis deesse peccata, pro quibus dimittendis debeamus orare <lb/>
            et eis, qui in nos peccant, ut et nobis ignoscatur, ignoscere. <lb/>
            Non utique propterea Dominus ait: Si dimiseritis peccata <lb/>
            hominibus, dimittet uobis et Pater uester <lb n="10"/>
            peccata uestra, ut de hac oratione confisi securi cottidiana <lb/>
            scelera faceremus, uel potentia qua non timeremus <lb/>
            hominum leges uel astutia qua ipsos homines falleremus; <lb/>
            sed ut per illam disceremus non putare nos esse sine peccatis, <lb/>
            etiamsi a criminibus essemus inmunes; sicut etiam legis <lb n="15"/>
            ueteris sacerdotes hoc ipsum Deus de sacrificiis admonuit, <lb/>
            quae iussit eos primum pro suis, deinde pro populi offerre <lb/>
            peccatis. Nam et ipsa uerba tanti magistri et Domini nostri <lb/>
            uigilanter intuenda sunt. Non enim ait: (Si dimiseritis peccata <lb/>
            hominibus, et Pater uester dimittet uobis qualiacumque <lb n="20"/>
            peccata\', sed ait: Peccata uestra. Cottidianam quippe <lb/>
            orationem docebat et iustificatis utique discipulis loquebatur. <lb/>
            Quid est ergo : Peccata uestra nisi \'peccata sine quibus <lb/>
            nec uos eritis, qui iustificati et sanctificati estis\'? Ubi ergo <lb/>
            illi, qui per hanc orationem occasionem perpetrandorum cottidie <lb n="25"/>
            scelerum quaerunt, dicunt Dominum significasse etiam <lb/>
            magna peccata, quoniam non dixit: \'<sic>Dimittet</sic> uobis parua\\ <lb/>
            sed peccata uestra: ibi nos considerantes qualibus loquebatur <lb/>
            et audientes dictum peccata uestra nihil aliud debemus <lb/>
            existimare quam parua, quoniam talium iam non erant <lb n="30"/>
            magna. Verum tamen nec ipsa magna, a quibus omnino <lb/>
            mutatis in melius moribus recedendum est, dimittuntur

<note type="footnote"> 17 Leuit. 16, 6 </note>

<note type="footnote"> 9 utique <hi rend="italic">p;</hi> itaque <hi rend="italic">rell. v Domb</hi>. 16 de <hi rend="italic">om. g post</hi> sacrificiis <lb/>
            <hi rend="italic">repetit</hi> deus <hi rend="italic">p</hi> 28 nos] non <hi rend="italic">g</hi> </note>

<note type="footnote"> XXXX Aug. opera Sectio V pars II. </note>

<note type="footnote"> 37 </note> <lb/>
             
<pb n="578"/>
            orantibus, nisi fiat quod ibi dicitur: Sicut et nos dimittimus <lb/>
            debitoribus nostris. Si enim minima peccata, sine quibus <lb/>
            non est etiam uita iustorum, aliter non remittuntur: <lb/>
            quanto magis multis et magnis criminibus inuoluti, etiamsi <lb/>
            ea perpetrare iam desinant, nullam indulgentiam consequuntur. <lb n="5"/>
            si ad remittendum aliis, quod in eis quisque peccauerit, inexorabiles <lb/>
            fuerint, cum dicat Dominus: Si autem non dimiseritis <lb/>
            hominibus, neque Pater uester dimittet <lb/>
            uobis. Ad hoc enim ualet quod etiam Iacobus apostolus ait, <lb/>
            iudicium futurum sine misericordia illi, qui non fecit misericordiam. <lb n="10"/>
            Venire quippe debet in mentem etiam seruus ille. <lb/>
            cui debitori dominus eius relaxauit decem milia talentorum. <lb/>
            quae postea iussit ut redderet, quia ipse non misertus est <lb/>
            conserui sui, qui ei debebat centum denarios. In his ergo, <lb/>
            qui filii sunt promissionis et uasa misericordiae. ualet quod <lb n="15"/>
            ait idem apostolus consequenter adiungens: Superexsultat <lb/>
            autem misericordia iudicio, quoniam et illi iusti. qui <lb/>
            tanta sanctitate uixerunt, ut alios quoque recipiant in tabernacula <lb/>
            aeterna, a quibus amici facti sunt de mammona iniquitatis, <lb/>
            ut tales essent, misericordia liberati sunt ab eo, qui <lb n="20"/>
            iustificat inpium, inputans mercedem secundum gratiam, non <lb/>
            secundum debitum. In eorum quippe numero est apostolus. <lb/>
            qui dicit: Misericordiam consecutus sum, ut fidelis <lb/>
            essem. 
</p><p rend="script">Illi autem, qui recipiuntur a talibus in tabernacula aeterna, <lb n="25"/>
            fatendum est quod non sint his moribus praediti, ut eis liberandis <lb/>
            sine suffragio sanctorum sua possit uita sufficere, ac <lb/>
            per hoc multo amplius in eis superexsultat misericordia iudicio.

<note type="footnote"> 9 Iac. 2, 13 12 Mt. 18, 23 sqq. 16 Iac. 2, 13 19 Lc. 16, 9 <lb/>
            24 1. Cor. 7, 25 </note>

<note rend="script" type="footnote"> 5 iam <hi rend="italic">om. p</hi> consequentur <hi rend="italic">a;</hi> consequantur a 6 in eis <hi rend="italic">gp;</hi> eis. <lb/>
            ab <lb/>
            <hi rend="italic">omisso</hi> in, <hi rend="italic">e;</hi> in eos <hi rend="italic">v Domb</hi>. 8 nec <hi rend="italic">p</hi> 12 decim <hi rend="italic">g</hi> 18 ut ali s <lb/>
            ur <lb/>
            quoque recipiant b <hi rend="italic">m. 2 corr</hi>. 19 a quibus <hi rend="italic">aelgp Domb.;</hi> &amp; <hi rend="italic">om. be2r</hi> <lb/>
            mamona <hi rend="italic">et sic semper eg</hi> 25 alii a autem <hi rend="italic">om. a</hi> 27 hac g <lb/>
            28 superexaltat <hi rend="italic">e</hi> </note> 
<pb n="579"/>
            
</p><p>Nec tamen ideo putandus est quisquam sceleratissimus, nequaquam <lb/>
            uita uel bona uel tolerabiliore mutatus, recipi in tabernacula <lb/>
            aeterna, quoniam obsecutus est sanctis de mammona <lb/>
            iniquitatis, id est de pecunia uel diuitiis, quae male fuerant <lb/>
            adquisitae, aut etiamsi bene, non tamen ueris, sed quas iniquitas <lb n="5"/>
            putat esse diuitias, quoniam nescit quae sint uerae <lb/>
            diuitiae, quibus illi abundant, qui et alios recipiunt in tabernacula <lb/>
            aeterna. Est itaque quidam uitae modus nec tam <lb/>
            malae, ut his qui eam uiuunt nihil prosit ad capessendum <lb/>
            regnum caelorum largitas elemosynarum, quibus etiam iustorum <lb n="10"/>
            sustentatur inopia et fiunt amici qui in tabernacula <lb/>
            aeterna suscipiant, nec tam bonae, ut ad tantam beatitudinem <lb/>
            adipiscendam eis ipsa sufficiat, nisi eorum meritis, quos amicos <lb/>
            fecerint, misericordiam consequantur. (Mirari autem soleo <lb/>
            etiam aput Vergilium reperiri istam Domini sententiam, ubi <lb n="15"/>
            ait: Facite uobis amicos de mammona iniquitatis, <lb/>
            ut et ipsi recipiant uos in tabernacula aeterna; <lb/>
            cui est et illa simillima: Qui recipit prophetam in <lb/>
            nomine prophetae, mercedem prophetae accipiet; <lb/>
            et qui recipit iustum in nomine iusti, mercedem <lb n="20"/>
            iusti accipiet. Nam cum Elysios campos poeta ille describeret, <lb/>
            ubi putant habitare animas beatorum, non solum ibi <lb/>
            posuit eos, qui propriis meritis ad illas sedes peruenire potuerunt, <lb/>
            sed adiecit adque ait:
</p><p>Quique sui memores alios fecere merendo, <lb n="25"/>
            
</p><p>id est, qui promeruerunt alios eosque sui memores promerendo <lb/>
            fecerunt; prorsus tamquam eis dicerent, quod frequentatur ore <lb/>
            Christiano, cum se cuique sanctorum humilis quisque commendat <lb/>
            et dicit: \'Memor mei esto\', adque id ut esse possit

<note type="footnote"> 16 Lc. 16, 9 18 Mt. 10, 41 25 Aen. VI, 664 </note>

<note type="footnote"> 7 abundant <hi rend="italic">abegpv;</hi> abundabant <hi rend="italic">p Domb</hi>. aeterna tabern. v <lb/>
            9 ea <hi rend="italic">p</hi> capescendum <hi rend="italic">bep</hi> 12 ad <hi rend="italic">sup. lin. g</hi> 13 ipsae, ae <hi rend="italic">m. 2, e</hi> <lb/>
            15 istam Domini reperiri <hi rend="italic">v</hi> 18 cuius <hi rend="italic">bv</hi> recepit <hi rend="italic">g</hi> 26 et alios <lb/>
            aliasque <hi rend="italic">p</hi> 27 ei e 28 christianorum <hi rend="italic">p</hi> . 29 ut id <hi rend="italic">v</hi> </note>

<note type="footnote"> 37* </note> <lb/>
             
<pb n="580"/>
            promerendo efficit.) Sed quis ite sit modus, et quae sint <lb/>
            ipsa peccata, quae ita inpediunt peruentionem ad regnum <lb/>
            Dei. ut tamen sanctorum amicorum meritis inpetrent indulgentiam, <lb/>
            difficillimum est inuenire, periculosissimum definire. <lb/>
            Ego certe usque ad hoc tempus cum inde satagerem ad<lb n="5"/>
            eorum indaginem peruenire non potui. Et fortassis propterea <lb/>
            latent, ne studium proficiendi ad omnia cauenda peccata <lb/>
            pigrescat. Quoniam si scirentur quae uel qualia sint delicta. <lb/>
            pro quibus etiam permanentibus nec prouectu uitae melioris <lb/>
            absumtis intercessio sit inquirenda et speranda iustorum, eis <lb n="10"/>
            secura se obuolueret humana segnitia, nec euolui talibus <lb/>
            inplicamentis ullius uirtutis expeditione curaret, sed tantummodo <lb/>
            quaereret aliorum meritis liberari, quos amicos sibi de <lb/>
            mammona iniquitatis elemosynarum largitate fecisset. Nunc <lb/>
            uero dum uenialis iniquitatis, etiamsi perseueret, ignoratur <lb n="15"/>
            modus, profecto et studium in meliora proficiendi orando et <lb/>
            instando uigilantius adhibetur et faciendi de mammona iniquitatis <lb/>
            sanctos amicos cura non spernitur. 
</p><p rend="script">Verum ista liberatio, quae fit siue suis quibusque orationibus <lb/>
            siue intercedentibus sanctis, id agit ut in ignem quisque <lb n="20"/>
            non mittatur aeternum, non ut, cum fuerit missus, post quantumcumque <lb/>
            inde tempus ematur. Nam et illi, qui putant sic <lb/>
            intellegendum esse quod scriptum est, adferre terram bonam <lb/>
            uberem fructum, aliam tricenum, aliam sexagenum, aliam <lb/>
            centenum, ut sancti pro suorum diuersitate meritorum alii

<note type="footnote"> 24 Mt. 13, 8 </note>

<note rend="script" type="footnote"> 3 amicorum <hi rend="italic">mperscripto m. 2</hi> q; <hi rend="italic">g</hi> 7 peccata cauenda v 9 pronectu <lb/>
            <hi rend="italic">abegp pa; profectu v 10 adsumptis bep 11 se om. b</hi> segnities r <lb/>
            uolui <hi rend="italic">p1 a</hi> 14 largitate <hi rend="italic">mss.;</hi> largitione <hi rend="italic">v</hi> 16 orando et instando <hi rend="italic">agp <lb/>
            Dmllb.;</hi> orando et stando <hi rend="italic">b;</hi> orando et instadio, <hi rend="italic">in marg</hi>. et instando, <hi rend="italic">e:</hi> <lb/>
            \' <lb/>
            orationi instando <hi rend="italic">v</hi> 17 uigilantius, in <hi rend="italic">marg</hi>. uigiliis, <hi rend="italic">e</hi> 19 laboratio. <lb/>
            <hi rend="italic">in viarg</hi>. liberatio, <hi rend="italic">e</hi> operationibus e 21 post, m. <hi rend="italic">2 superscripto</hi> <lb/>
            quam, b quanto tum cumque eruatur, <hi rend="italic">omissis</hi> inde tempus, <hi rend="italic">b</hi> 22 tenipus, <lb/>
            <hi rend="italic">in marg</hi>. temporis, e potant <hi rend="italic">g</hi> </note> <lb n="25"/>
             
<pb n="581"/>
            tricenos homines liberent, alii sexagenos, alii centenos, hoc <lb/>
            in die iudicii futurum suspicari solent, non post iudicium. <lb/>
            Qua opinione quidam cum uideret homines inpunitatem sibi <lb/>
            peruersissime pollicentes, eo quod omnes isto modo ad liberationem <lb/>
            pertinere posse uideantur, elegantissime respondisse <lb n="5"/>
            perhibetur, bene potius esse uiuendum, ut inter eos quisque <lb/>
            reperiatur, qui pro aliis intercessuri sunt liberandis, ne tam <lb/>
            pauci sint, ut cito ad numerum suum uel tricenum uel sexagenum <lb/>
            uel centenum unoquoque eorum perueniente multi <lb/>
            remaneant, qui erui iam de poenis illorum intercessione non <lb n="10"/>
            possint et in eis inueniatur quisquis sibi spem fructus alieni <lb/>
            temeritate uanissima pollicetur. Haec me illis respondisse <lb/>
            suffecerit, qui sacrarum litterarum, quas communes habemus, <lb/>
            auctoritatem non spernunt, sed eas male intellegendo non <lb/>
            quod illae loquuntur, sed hoc potius putant futurum esse quod <lb n="15"/>
            ipsi uolunt. Hac itaque responsione reddita librum, sicut promisimus, <lb/>
            terminamus. 
</p></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>