<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa003.opp-lat3:21.14-21.20</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa003.opp-lat3:21.14-21.20</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa003.opp-lat3"><div n="21" subtype="book" type="textpart"><div n="14" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title type="sub">CAPUT  XIIII. </title></ab><ab><title type="sub">De poenis temporalibus istius uitae, quibus subiecta est humana condicio. </title></ab><p rend="script">Rarissimi sunt autem qui nullas in hac uita, sed tantum <lb n="25"/>
            post eam poenas luunt. Fuisse tamen aliquos, qui usque ad <lb/>
            decrepitam senectutem ne leuissimam quidem febriculam

<note type="footnote"> 20 Mt. 12, 32 </note>

<note rend="script" type="footnote"><hi rend="italic">9 niuit adhuc g ille om. a</hi> exerendis p1 <hi rend="italic">11 quisqae mss.;</hi> <lb/>
            quisquam v 14 hocculto <hi rend="italic">g</hi> sinet gx 15 et tunc et nunc <hi rend="italic">g</hi> 19 in <lb/>
            quibusdam, in <hi rend="italic">lineola, ut uidetur deletum, p</hi> 20 remitti] remittit <hi rend="italic">eg;</hi> <lb/>
            remittetur <hi rend="italic">p</hi> 21 a terreno <hi rend="italic">g</hi> ut iam <hi rend="italic">p</hi> 23 temporalis <hi rend="italic">g</hi> 26 po- <lb/>
            0 <lb/>
            stea ae* 27 ne <hi rend="italic">g</hi> ne breuissimam quidem ac leuissimam febr. <hi rend="italic">a</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="544"/>
            senserint quietamque duxerint uitam, et ipsi nouimus et audiuimus; <lb/>
            quamquam uita ipsa mortalium tota poena sit, quia <lb/>
            tota tentatio est, sicut sacrae litterae personant, ubi scriptum <lb/>
            est: Numquid non tentatio est uita humana super <lb/>
            terram? Non enim parua poena est ipsa insipientia uel inperitia,<lb n="5"/>
            quae usque adeo fugienda merito iudicatur, ut per poenas <lb/>
            doloribus plenas pueri cogantur quaeque artificia uel litteras <lb/>
            discere; ipsumque discere, ad quod poenis adiguntur, tam <lb/>
            poenale est eis, ut nonnumquam ipsas poenas, per quas conpelluntur <lb/>
            discere, malint ferre quam discere. Quis autem non<lb n="10"/>
            exhorreat et mori eligat, si ei proponatur aut mors perpetienda <lb/>
            aut rursus infantia? Quae quidem quod non a risu, <lb/>
            sed a fletu orditur hanc lucem, quid malorum ingressa sit <lb/>
            nesciens prophetat quodam modo. Solum, quando natus est. <lb/>
            ferunt risisse Zoroastrem, nec ei boni aliquid monstruosus <lb n="15"/>
            risus ille portendit. Nam magicarum artium fuisse perhibetur <lb/>
            inuentor; quae quidem illi nec ad praesentis uitae uanam <lb/>
            felicitatem contra suos inimicos prodesse potuerunt; a Nino <lb/>
            quippe rege Assyriorum. cum esset ipse Bactrianorum, bello <lb/>
            superatus est. Prorsus quod scriptum est: Graue iugum <lb n="20"/>
            super filios Adam a die exitus de uentre matris <lb/>
            eorum usque in diem sepulturae in matrem omnium, <lb/>
            usque adeo inpleri necesse est, ut ipsi paruuli per lauacrum <lb/>
            regenerationis ab originalis peccati, quo solo tenebantur, uinculo <lb/>
            iam soluti mala multa patientes nonnulli et incursus <lb n="25"/>
            spirituum malignorum aliquando patiantur. Quae quidem passio <lb/>
            absit ut eis obsit, si hanc uitam in illa aetate etiam ipsa <lb/>
            passione ingrauescente et animam de corpore excludente <lb/>
            finierint.

<note type="footnote"> 4 Iob 7, 1 15 Plin. VN, 15, 72 20 Eccli. 40, 1 </note>

<note type="footnote"> 1 ipsi et v 4 non <hi rend="italic">om. g</hi> 10 ferre <hi rend="italic">m. 2 ex</hi> uerre <hi rend="italic">corr. g</hi> 11 el- <lb/>
            <hi rend="italic">orreat g ei] g 12 quod om. g arrisas g 13 de fletn g</hi> <lb/>
            15 bono <hi rend="italic">g</hi> monstruosus <hi rend="italic">gp;</hi> monstrosas <hi rend="italic">v</hi> 16 peribetur <hi rend="italic">g</hi> </note> 
<pb n="545"/>
            
</p></div><div n="15" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title type="sub">CAPUT  XV. </title></ab><ab><title type="sub">Quod omne opus gratiae Dei eruentis nos de profunditate ueteris mali ad futuri saeculi pertineat nouitatem. </title></ab><p>Verum tamen in graui iugo, quod positum est super filios <lb n="5"/>
            Adam a die exitus de uentre matris eorum usque in diem <lb/>
            sepulturae in matrem omnium, etiam hoc malum mirabile <lb/>
            reperitur, ut sobrii simus adque intellegamus hanc uitam de <lb/>
            peccato illo nimis nefario, quod in paradiso perpetratum est, <lb/>
            factam nobis esse poenalem totumque, quod nobiscum agitur <lb n="10"/>
            per testamentum nouum, non pertinere nisi ad noui saeculi <lb/>
            hereditatem nouam, ut hic pignore accepto illud cuius hoc <lb/>
            pignus est suo tempore consequamur, nunc autem ambulemus <lb/>
            in spe et proficientes de die in diem spiritu facta carnis <lb/>
            mortificemus. Nouit enim Dominus qui sunt eius; et <lb n="15"/>
            quotquot spiritu Dei aguntur, hi filii sunt Dei, sed <lb/>
            gratia, non natura. Unicus enim natura Dei filius propter <lb/>
            nos misericordia factus est hominis filius, ut nos, natura filii <lb/>
            hominis, filii Dei per illum gratia fieremus. Manens quippe <lb/>
            ille inmutabilis naturam nostram, in qua nos susciperet, suscepit <lb n="20"/>
            a nobis et tenax diuinitatis suae nostrae infirmitatis <lb/>
            particeps factus est; ut nos in melius commutati, quod peccatores <lb/>
            mortalesque sumus, eius inmortalis et iusti participatione <lb/>
            amittamus et, quod in natura nostra bonum fecit, <lb/>
            inpletum summo bono in eius naturae bonitate seruemus. <lb n="25"/>
            Sicut enim per unum hominem peccantem in hoc tam graue <lb/>
            malum deuenimus, ita per unum hominem eundemque Deum <lb/>
            iustificantem ad illud bonum tam sublime ueniemus. Nec <lb/>
            quisquam se debet ab isto ad illum transisse confidere, nisi

<note type="footnote"> 15 Rom. 8, 13 2. Tim. 2, 19 Eom. 8, 14 26 Rom. 5, 12 <lb/>
            12 ereditat. <hi rend="italic">g</hi> illo <hi rend="italic">g</hi> 16 quodquod <hi rend="italic">g</hi> hii sunt filii <hi rend="italic">g</hi> 17 enim] <lb/>
            autem <hi rend="italic">g</hi> 18 filius hominis <hi rend="italic">v; om. b</hi> nos <hi rend="italic">om. b</hi> 20 susciperetj <lb/>
            suscipe <hi rend="italic">in fine versus, lineola deletum, e</hi> 23 inmortali <hi rend="italic">e</hi> 29 ab isto <lb/>
            <hi rend="italic">om. e</hi> </note>

<note type="footnote"> XXXX Aug. opera Sectio V pars II. </note>

<note type="footnote"> 35 </note> <lb/>
             
<pb n="546"/>
            cum ibi fuerit, ubi tentatio nulla erit; nisi pacem tenuerit, <lb/>
            quam belli huius, in quo caro concupiscit aduersus spiritum <lb/>
            et spiritus aduersus carnem, multis et uariis certaminibus <lb/>
            quaerit. Hoc autem bellum numquam ullum esset, si natura <lb/>
            humana per liberum arbitrium in rectitudine, in qua facta est,<lb n="5"/>
            perstitisset. Nunc uero, quae pacem felix cum Deo habere <lb/>
            noluit, secum pugnat infelix, et cum sit hoc malum miserabile, <lb/>
            melius est tamen quam priora uitae huius. Melius confligitur <lb/>
            quippe cum uitiis, quam sine ulla conflictione dominantur. <lb/>
            Melius est, inquam, bellum cum spe pacis aeternae<lb n="10"/>
            quam sine ulla liberationis\' cogitatione captiuitas. Cupimus <lb/>
            quidem etiam hoc bello carere et ad capessendam ordinatissimam <lb/>
            pacem, ubi firmissima stabilitate potioribus inferiora <lb/>
            subdantur, igne diuini amoris accendimur. Sed si (quod absit) <lb/>
            illius tanti boni spes nulla esset, malle debuimus in huius<lb n="15"/>
            <sic>conftictationis</sic> molestia remanere quam uitiis in nos dominationem <lb/>
            non eis resistendo permittere. 
</p></div><div n="16" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title type="sub">CAPUT  XVI. </title></ab><ab><title type="sub">Sub quibus gratiae legibus omnes regeneratorum habeantur aetates. </title></ab><p rend="script">Verum tamen tanta est Dei misericordia in uasa misericordiae, <lb/>
            quae praeparauit in gloriam, ut etiam prima hominis <lb/>
            aetas, id est infantia, quae sine ullo renisu subiacet carni. <lb/>
            et secunda, quae pueritia nuncupatur, ubi nondum ratio suscepit <lb/>
            hanc pugnam et fere sub omnibus uitiosis delectationibus <lb n="25"/>
            iacet, quia, licet fari iam ualeat et ideo infantiam

<note type="footnote"> 1 Gal. 5, 17 21 Rom. 9, 23 </note>

<note rend="script" type="footnote"> 2 bellO, H <hi rend="italic">m. 2, e</hi> 6 abere <hi rend="italic">g</hi> 7 mirabile <hi rend="italic">e</hi> 8 est oi*. <hi rend="italic">g</hi> <lb/>
            melius est quippe cum confiigitur <hi rend="italic">a</hi> 9 quam <hi rend="italic">codd. praeter a;</hi> quain <lb/>
            cum <hi rend="italic">ac</hi> conflictatione <hi rend="italic">b p</hi> 10 aeternae pacis « 12 etiam <hi rend="italic">om</hi>. a <lb/>
            hoc <hi rend="italic">om</hi>. p bello hoc e 16 couflictionis p 21 uerum tamen g p; <lb/>
            tamen <hi rend="italic">om. rell. v Domb</hi>. 24 necdum <hi rend="italic">e</hi> 25 homjnibus <hi rend="italic">e</hi> 26 iam <lb/>
            fari <hi rend="italic">v</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="547"/>
            transisse uideatur, nondum in ea est praecepti capax infirmitas <lb/>
            mentis, si sacramenta Mediatoris acceperit, etiamsi hanc <lb/>
            in eis annis uitam finiat, translata scilicet a potestate tenebrarum <lb/>
            in regnum Christi non solum poenis non praeparetur <lb/>
            aeternis, sed ne ulla quidem post mortem purgatoria tormenta <lb n="5"/>
            patiatur. Sufficit enim sola spiritalis regeneratio, ne post <lb/>
            mortem obsit quod carnalis generatio cum morte contraxit. <lb/>
            Cum autem uentum fuerit ad aetatem, quae praeceptum iam <lb/>
            capit et subdi potest legis imperio, suscipiendum est bellum <lb/>
            contra uitia et gerendum acriter, ne ad damnabilia peccata <lb n="10"/>
            perducat. Et si quidem nondum uictoriarum consuetudine <lb/>
            roborata sunt, facilius uincuntur et cedunt; si autem uincere <lb/>
            adque imperare consuerunt, laboriosa difficultate superantur. <lb/>
            Neque id fit ueraciter adque sinceriter nisi uerae delectatione <lb/>
            iustitiae; haec est autem in fide Christi. Nam si lex iubens <lb n="15"/>
            adsit et spiritus iuuans desit, per ipsam prohibitionem desiderio <lb/>
            crescente adque uincente peccati etiam reatus praeuaricationis <lb/>
            accedit. Nonnumquam sane apertissima uitia aliis <lb/>
            uitiis uincuntur occultis, quae putantur esse uirtutes, in quibus <lb/>
            regnat superbia et quaedam sibi placendi altitudo ruinosa. <lb n="20"/>
            Tunc itaque uicta uitia deputanda sunt, cum Dei amore uincuntur, <lb/>
            quem nisi Deus ipse non donat nec aliter nisi per <lb/>
            mediatorem Dei et hominum, hominem Christum Iesum, qui <lb/>
            factus est particeps mortalitatis nostrae, ut nos participes <lb/>
            faceret diuinitatis suae. Paucissimi autem sunt tantae felicitatis, <lb n="25"/>
            ut ab ipsa ineunte adulescentia nulla damnabilia peccata <lb/>
            committant uel in flagitiis uel in facinoribus uel in nefariae <lb/>
            cuiusquam inpietatis errore, sed magna spiritus largitate <lb/>
            obprimant, quidquid eis posset carnali delectatione dominari.

<note type="footnote"> 23 1. Tim. 2, 5 </note>

<note rend="script" type="footnote"> 1 nondum tamen <hi rend="italic">g</hi> 2 acciperit <hi rend="italic">g</hi> 9 capit et] cap/tet, i <hi rend="italic">eras., e</hi> <lb/>
            10 regendum <hi rend="italic">g</hi> 12 sin autem <hi rend="italic">b</hi> 13 <hi rend="italic">consueuerunt p v uincuntur p</hi> <lb/>
            uiuat <lb/>
            14 id fit] adsit, <hi rend="italic">superscripto</hi> anima, <hi rend="italic">b</hi> ueraciter quae sinceriter nisi <hi rend="italic">b</hi> <lb/>
            uere <hi rend="italic">ppa;</hi> uera <hi rend="italic">abeg</hi> 23 Iesum Christum <hi rend="italic">v</hi> 24 particeps 91 <lb/>
            25 pauci p 29 possit <hi rend="italic">g</hi> carnalityr g damnari <hi rend="italic">g</hi> </note>

<note type="footnote"> 85* </note> <lb/>
             
<pb n="548"/>
            Plurimi uero praecepto legis accepto, cum prius uicti fuerint <lb/>
            praeualentibus uitiis et praeuaricatores eius effecti, tunc ad <lb/>
            gratiam confugiunt adiuuantem, qua fiant et amarius paenitendo <lb/>
            et uehementius pugnando prius Deo subdita adque ita <lb/>
            carni praeposita mente uictores. Quisquis igitur cupit poenas<lb n="5"/>
            euadere sempiternas, non solum baptizetur, uerum etiam iustificetur <lb/>
            in Christo, ac sic uere transeat a diabolo ad Christum. <lb/>
            Purgatorias autem poenas nullas futuras opinetur, nisi ante <lb/>
            illud ultimum tremendumque iudicium. Nequaquam tamen <lb/>
            negandum est etiam ipsum aeternum ignem pro diuersitate<lb n="10"/>
            meritorum quamuis malorum aliis leuiorem, aliis futurum <lb/>
            esse grauiorem, siue ipsius uis adque ardor pro poena digna <lb/>
            cuiusque uarietur, siue ipse aequaliter ardeat, sed non aequali <lb/>
            molestia sentiatur. 
</p></div><div n="17" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title type="sub">CAPUT  XVII. </title></ab><ab><title type="sub">De his, qui putant nullorum hominum poenas in aeternum esse mansuras. </title></ab><p rend="script">Nunc iam cum misericordibus nostris agendum esse uideo <lb/>
            et pacifice disputandum, qui uel omnibus illis hominibus. <lb/>
            quos iustissimus iudex dignos gehennae supplicio iudicabit, <lb n="20"/>
            uel quibusdam eorum nolunt credere poenam sempiternam <lb/>
            futuram, sed post certi temporis metas pro cuiusque peccati <lb/>
            quantitate longioris siue breuioris eos inde existimant liberandos. <lb/>
            Qua in re misericordior profecto fuit Origenes, qui et <lb/>
            ipsum diabolum adque angelos eius post grauiora pro meritis <lb n="25"/>
            et diuturniora supplicia ex illis cruciatibus eruendos et sociandos <lb/>
            sanctis angelis credidit. Sed illum et propter hoc et <lb/>
            propter alia nonnulla et maxime propter alternantes sine

<note rend="script" type="footnote"> 6 <hi rend="italic">bapticetur g</hi> 9 tremendumque <hi rend="italic">egpv;</hi> timendumque <hi rend="italic">Domb</hi>. 11 ma- <lb/>
            T.. <lb/>
            lorp//, um <hi rend="italic">eras., g</hi> 12 propenaqi dignaip <hi rend="italic">g</hi> 20 geaenne <hi rend="italic">g</hi> 21 nolunt, <lb/>
            <hi rend="italic">in marg</hi>. noluef, <hi rend="italic">e</hi> 23 estimant, <hi rend="italic">in marg</hi>. ezistimant, e 25 in <lb/>
            <hi rend="italic">margine g:</hi> notandus locus atque tractandus, ubi originem adstruit reprobatum <lb/>
            et ang. e 26 et-et <hi rend="italic">mss.;</hi> et-atque v 28 sine] in <hi rend="italic">e</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="549"/>
            cessatione beatitudines et miserias et statutis saeculorum interuallis <lb/>
            ab istis ad illas adque ab illis ad istas itus ac reditus <lb/>
            interminabiles non inmerito reprobauit ecclesia; quia et hoc, <lb/>
            quod misericors uidebatur, amisit faciendo sanctis ueras miserias, <lb/>
            quibus poenas luerent. et falsas beatitudines, in quibus <lb n="5"/>
            uerum ac securum, hoc est sine timore certum, sempiterni <lb/>
            boni gaudium non haberent. Longe autem aliter istorum <lb/>
            misericordia humano errat adfectu, qui hominum illo iudicio <lb/>
            damnatorum miserias temporales, omnium uero qui uel citius <lb/>
            uel tardius liberantur aeternam felicitatem putant. Quae sententia <lb n="10"/>
            si propterea bona et uera quia misericors est, tanto <lb/>
            erit melior et uerior quanto misericordior. Extendatur ergo <lb/>
            ac profundatur fons huius misericordiae usque ad damnatos <lb/>
            angelos saltem post multa adque prolixa quantumlibet saecula <lb/>
            liberandos. Quur usque uniuersam naturam manat humanam, <lb n="15"/>
            et cum ad angelicam uentum fuerit, mox arescit? Non audent <lb/>
            tamen se ulterius miserando porrigere et ad liberationem <lb/>
            ipsius quoque diaboli peruenire. Verum si aliquis audeat, <lb/>
            uincit nempe istos. Et tamen tanto inuenitur errare deformius <lb/>
            et contra recta Dei uerba peruersius, quanto sibi uidetur sentire <lb n="20"/>
            clementius. 
</p></div><div n="18" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title type="sub">CAPUT  XVIII. </title></ab><ab><title type="sub">De his. qui nouissimo iudicio propter intercessionem sanctorum neminem hominum putant esse damnandum. </title></ab><p rend="script">Sunt etiam, quales in conlocutionibus nostris ipse sum expertus, <lb/>
            qui, cum uenerari uideantur scripturas sanctas, moribus <lb/>
            inprobandi sunt et agendo causam suam multo maiorem <lb/>
            quam isti misericordiam Deo tribuunt erga humanum genus.

<note rend="script" type="footnote"> 2 reditur et 3 quia <hi rend="italic">aegp p av;</hi> que <hi rend="italic">b;</hi> quin <hi rend="italic">Diibner ex coni. Moreli <lb/>
            11 tanto misericordior om. e 12 misericordior fuerit v</hi> 15 usque <lb/>
            <hi rend="italic">bg pa Domb.;</hi> usque ad <hi rend="italic">aepv</hi> 17 ad <hi rend="italic">om. g</hi> 18 audet <hi rend="italic">v</hi> 20 clement. <lb/>
            <hi rend="italic">sentire p</hi> 23 intercessionem <hi rend="italic">fg; intercessiones p qv</hi> 24 putant <lb/>
            V <lb/>
            hoTninuiop 26 conlococionibus <hi rend="italic">g</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="550"/>
            Dicunt enim de malis et infidelibus hominibus diuinitus quidem <lb/>
            uerum praedictum esse, quod digni sunt; sed cum ad <lb/>
            iudicium uentum fuerit, misericordiam esse superaturam. Donabit <lb/>
            enim eos, inquiunt, misericors Deus precibus et intercessionibus <lb/>
            sanctorum suorum. Si enim orabant pro illis,<lb n="5"/>
            quando eos patiebantur inimicos, quanto magis quando uidebunt <lb/>
            humiles supplicesque prostratos! Neque enim credendum <lb/>
            est, aiunt, tunc amissuros sanctos uiscera misericordiae, cum <lb/>
            fuerint plenissimae ac perfectissimae sanctitatis, ut, qui tunc <lb/>
            orabant pro inimicis suis, quando et ipsi sine peccato non <lb n="10"/>
            erant, tunc non orent pro supplicibus suis, quando nullum <lb/>
            coeperint habere peccatum. Aut uero Deus tunc eos non exaudiet <lb/>
            tot et tales filios suos, quando in tanta eorum sanctitate <lb/>
            nullum inueniet orationis inpedimentum? Testimonium <lb/>
            uero psalmi et illi quidem, qui permittunt infideles adque<lb n="15"/>
            inpios homines saltem longo tempore cruciari et postea de <lb/>
            malis omnibus erui, sed magis isti pro se dicunt esse, ubi <lb/>
            legitur: Numquid obliuiscetur misereri Deus aut continebit <lb/>
            in ira sua miserationes suas? Ira eius est, inquiunt, <lb/>
            ut omnes indigni beatitudine sempiterna ipso iudicante <lb n="20"/>
            puniantur supplicio sempiterno. Sed si uel longum uel <lb/>
            prorsus ullum esse permiserit, profecto, ut possit hoc fieri, <lb/>
            continebit in ira sua miserationes suas, quod eum psalmus <lb/>
            dicit non esse facturum. Non enim ait: \'Numquid diu continebit <lb/>
            in ira sua miserationes suas?) sed quod prorsus non <lb n="25"/>
            continebit ostendit. 
</p><p>Sic ergo isti uolunt iudicii Dei comminationem non esse <lb/>
            mendacem, quamuis sit neminem damnaturus, quem ad modum <lb/>
            eius comminationem, qua dixit euersurum se esse Nineuen <lb/>
            ciuitatem, mendacem non possumus dicere; et tamen factum

<note type="footnote"> 18 Pe. 76, 10 29 Ion. 3, 4 </note>

<note type="footnote"> 2 digni sunt <hi rend="italic">beg Domb. i</hi> morte digni sunt <hi rend="italic">a;</hi> digni sunt eterno snp- <lb/>
            <hi rend="italic">plicio p; d. s. poena v 3 donauit g 11 erunt g 12 abere g</hi> <lb/>
            19 23 25 sua <hi rend="italic">om. a</hi> misericordias <hi rend="italic">a</hi> 21 uel... ullum esse 0*1. <hi rend="italic">p</hi> <lb/>
            27 uolunt isti e 30 non factum v </note> <lb n="30"/>
             
<pb n="551"/>
            non est, inquiunt, quod sine ulla condicione praedixit. Non <lb/>
            enim ait: \'Nineue euertetur, si non egerint paenitentiam seque <lb/>
            correxerint); sed hoc non addito praenuntiauit futuram euersionem <lb/>
            illius ciuitatis. Quam comminationem propterea ueracem <lb/>
            putant, quia hoc praedixit Deus quod uere digni erant <lb n="5"/>
            pati, quamuis hoc non esset ipse facturus. Nam etsi paenitentibus <lb/>
            pepercit, inquiunt, utique illos paenitentiam non ignorabat <lb/>
            acturos, et tamen absolute ac definite eorum euersionem <lb/>
            futuram esse praedixit. Hoc ergo erat, inquiunt, in ueritate <lb/>
            seueritatis, quia id erant digni; sed in ratione miserationis <lb n="10"/>
            non erat, quam non continuit in ira sua, ut ab ea poena <lb/>
            supplicibus parceret, quam fuerat contumacibus comminatus. <lb/>
            Sic ergo tunc pepercit, aiunt, quando sanctum suum prophetam <lb/>
            fuerat parcendo contristaturus, quanto magis tunc miserabilius <lb/>
            supplicantibus parcet, quando ut parcat omnes sancti <lb n="15"/>
            eius orabunt! Sed hoc, quod ipsi suis cordibus suspicantur, <lb/>
            ideo putant scripturas tacuisse diuinas, ut multi se corrigant <lb/>
            uel prolixarum uel aeternarum timore poenarum, et sint qui <lb/>
            possint orare pro eis, qui non se correxerint; nec tamen opinantur <lb/>
            omni modo id eloquia diuina tacuisse. Nam quo pertinet, <lb n="20"/>
            inquiunt, quod scriptum est: Quam multa multitudo <lb/>
            dulcedinis tuae, Domine, quam abscondisti <lb/>
            timentibus te, nisi ut intellegamus propter timorem fuisse <lb/>
            absconditam misericordiae diuinae tam multam secretamque <lb/>
            dulcedinem? Addunt etiam propterea dixisse apostolum: Conclusit <lb n="25"/>
            enim Deus omnes in infidelitate, ut omnium <lb/>
            misereatur, quo significaret, quod ab illo nemo damnabitur. <lb/>
            Nec isti tamen, qui hoc sentiunt, hanc opinionem suam <lb/>
            usque ad liberationem uel nullam damnationem diaboli adque <lb/>
            angelorum eius extendunt; humana quippe circa solos

<note type="footnote"> 21 Ps. 30, 20 25 Rom. 11, 32 </note>

<note type="footnote"> 1 dixit, <hi rend="italic">suherscripto m</hi>. 2 <hi rend="italic">ait, p</hi> 2 <hi rend="italic">egerit-correxerit p</hi> 13 inquiunt e <lb/>
            14 parcit <hi rend="italic">g</hi> 18 se non <hi rend="italic">v</hi> 19 correxerunt <hi rend="italic">p</hi> 21 quam magna <hi rend="italic">ae</hi> <lb/>
            22 abscondidisti <hi rend="italic">Domb</hi>. 23 timentibus <hi rend="italic">mss.;</hi> metuentibus <hi rend="italic">v</hi> 26 ut <lb/>
            <hi rend="italic">om. e</hi> omnibus <hi rend="italic">b</hi> 28 opinionem <hi rend="italic">(t beg p (J. V;</hi> opinationem o <hi rend="italic">Domb</hi>. </note> <lb n="30"/>
             
<pb n="552"/>
            homines mouentur misericordia et causam maxime agunt suam, <lb/>
            per generalem in genus humanum quasi Dei miserationem <lb/>
            inpunitatem falsam suis perditis moribus pollicentes; ac per <lb/>
            hoc superabunt eos in praedicanda Dei misericordia, qui hanc <lb/>
            inpunitatem etiam principi daemonum et eius satellitibus<lb n="5"/>
            pollicentur. 
</p></div><div n="19" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title type="sub">CAPUT  XVIIII. </title></ab><ab><title type="sub">De his, qui inpunitatem omnium peccatorum promittunt etiam haereticis propter participationem corporis Christi. </title></ab><p>Item sunt alii ab aeterno supplicio liberationem nec ipsis <lb/>
            saltem omnibus hominibus promittentes, sed tantummodo <lb/>
            Christi baptismate ablutis, qui participes fiunt corporis eius. <lb/>
            quomodolibet uixerint, in quacumque haeresi uel inpietate <lb/>
            fuerint, propter illud quod ait Iesus: Hic est panis qui de <lb n="15"/>
            caelo descendit, ut, si quis ex ipso manducauerit, <lb/>
            non moriatur. Ego sum panis uiuus, qui de caelo <lb/>
            descendi. Si quis manducauerit ex hoc pane, uiuet in <lb/>
            aeternum. Ab aeterna ergo morte, inquiunt, necesse est <lb/>
            istos erui et ad uitam aeternam quandocumque perduci. <lb n="20"/>
            
</p></div><div n="20" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title type="sub">CAPUT  XX. </title></ab><ab><title type="sub">De his, qui non omnibus, sed eis tantum qui aput catholicos sunt renati, etiamsi postea in multa crimina erroresque proruperint, indulgentiam pollicentur. </title></ab><p rend="script">Item sunt, qui hoc nec omnibus habentibus baptismatis <lb/>
            Christi et eius corporis sacramentum, sed solis catholicis <lb/>
            quamuis male uiuentibus pollicentur, quia non solo

<note type="footnote"> 15 Io. 6, 50 sq. </note>

<note rend="script" type="footnote"> 3 ac <hi rend="italic">om. g</hi> 14 in quacumque.... fuerint <hi rend="italic">om. e</hi> haeresi] łţ)ęre <hi rend="italic">b <lb/>
            16 discendit g ut om. g 17 morietur g 18 discendi g</hi> 26 necj <lb/>
            non <hi rend="italic">b</hi> baptisma/ /, tis <hi rend="italic">eras., e</hi> 28 solum <hi rend="italic">b</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="553"/>
            sacramento, sed re ipsa manducauerunt corpus Christi, in ipso <lb/>
            eius corpore constituti, de quo dicit apostolus: Unus panis, <lb/>
            unum corpus multi sumus; ut, etiamsi postea in aliquam <lb/>
            haeresim uel etiam in gentilium idolatriam lapsi fuerint, <lb/>
            tantum quia in corpore Christi, id est in catholica ecclesia, <lb n="5"/>
            sumserunt baptismum Christi et manducauerunt corpus Christi, <lb/>
            non moriantur in aeternum, sed uitam quandoque consequantur <lb/>
            aeternam; adque illa omnis inpietas, quanto maior fuerit, non <lb/>
            eis ualeat ad aeternitatem, sed ad diuturnitatem magnitudinemque <lb/>
            poenarum. <lb n="10"/>
            
</p></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>