<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa003.opp-lat3:20.21-20.30</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa003.opp-lat3:20.21-20.30</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa003.opp-lat3"><div n="20" subtype="book" type="textpart"><div n="21" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title type="sub">CAPUT  XXI. </title></ab><p>Quid Esaias propheta de mortuorum resurrectione et <lb n="5"/>
            de retributione iudicii sit locutus. 
</p><p>Propheta Esaias: Resurgent, inquit, mortui et resurgent <lb/>
            qui erant in sepulcris, et laetabuntur omnes qui <lb/>
            sunt in terra; ros enim, qui abs te est, sanitas illis <lb/>
            est; terra uero inpiorum cadet. Totum illud superius ad <lb n="10"/>
            resurrectionem pertinet beatorum. Quod autem ait: Terra <lb/>
            uero inpiorum cadet, bene intellegitur dictum: \'Corpora <lb/>
            uero inpiorum ruina damnationis excipiet.\' Iam porro si de <lb/>
            bonorum resurrectione quod dictum est diligentius et distinctius <lb/>
            uelimus intueri, ad primam referendum est quod dictum <lb n="15"/>
            est: Resurgent mortui; ad secundam uero quod sequitur: <lb/>
            Et resurgent qui erant in sepulcris. Iam si et illos <lb/>
            inquiramus sanctos, quos hic uiuos inuenturus est Dominus, <lb/>
            eis congrue deputabitur quod adiunxit: Et laetabuntur <lb/>
            omnes qui sunt in terra; ros enim, qui abs te est, <lb n="20"/>
            sanitas illis est. Sanitatem loco isto inmortalitatem rectissime <lb/>
            accipimus; ea namque est plenissima sanitas, quae non <lb/>
            reficitur alimentis tamquam cottidianis medicamentis. Item <lb/>
            de iudicii die spem prius dans bonis, deinde terrens malos <lb/>
            idem propheta sic loquitur: Haec dicit Dominus: Ecce <lb n="25"/>
            ego declino in eos ut flumen pacis et ut torrens inundans <lb/>
            gloriam gentium. Filii eorum super umeros portabuntur <lb/>
            et super genua consolabuntur. Quem ad

<note type="footnote"> 7 Esai. 26, 19 23 ib. 66, 12 sqq. </note>

<note type="footnote"> 8 erunt e a in sep. erant <hi rend="italic">v</hi> 9 sunt] <hi rend="italic">erant p</hi> super terram <hi rend="italic">a b</hi> qui <lb/>
            <hi rend="italic">ex quoa corr. g est illis a e 12 uero om. a 13 Iam om. p1</hi> <lb/>
            15 dictum est diligentius <hi rend="italic">b</hi> 17 ut resurg. <hi rend="italic">b</hi> erunt a in sep. erant <hi rend="italic">v</hi> <lb/>
            20 super terram <hi rend="italic">a b</hi> 21 illis sanitas <hi rend="italic">e</hi> certissime <hi rend="italic">b</hi> 24 terrenis <hi rend="italic">b g<lb/>
             malis b 25 sicut e</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="480"/>
            modum si quem mater consoletur, ita ego uos consolabor; <lb/>
            et in Hierusalem consolabimini, et uidebitis, <lb/>
            et gaudebit cor uestrum et ossa uestra ut herba <lb/>
            exorientur. Et cognoscetur manus Domini colentibus <lb/>
            eum, et comminabitur contumacibus. Ecce enim Dominus<lb n="5"/>
            ut ignis ueniet, et ut tempestas currus eius, <lb/>
            reddere in indignatione uindictam et uastationem in <lb/>
            flamma ignis. In igne enim Domini iudicabitur omnis <lb/>
            terra et in gladio eius omnis caro; multi uulnerati <lb/>
            erunt a Domino. In bonorum promissione flumen pacis <lb n="10"/>
            profecto abundantiam pacis illius debemus accipere, qua maior <lb/>
            esse non possit. Hac utique in fine rigabimur; de qua in <lb/>
            praecedenti libro abundanter locuti sumus. Hoc flumen se in <lb/>
            eos declinare dicit, quibus tantam beatitudinem pollicetur, ut <lb/>
            intellegamus in illius felicitatis regione, quae in caelis est. <lb n="15"/>
            hoc flumine omnia satiari; sed quia et terrenis corporibus <lb/>
            pax incorruptionis adque inmortalitatis inde influet, ideo <lb/>
            declinare se dixit hoc flumen, ut de supernis quodam modo <lb/>
            etiam inferiora perfundat et homines aequales angelis reddat. <lb/>
            Hierusalem quoque, non illam quae seruit cum filiis suis, <lb n="20"/>
            sed liberam matrem nostram intellegamus secundum apostolum <lb/>
            aeternam in caelis. Ibi post labores aerumnarum curarumque <lb/>
            mortalium consolabimur, tamquam paruuli eius in <lb/>
            umeris genibusque portati. Rudes enim nos et nouos blandissimis <lb/>
            adiutoriis insolita nobis beatitudo illa suscipiet. <sic n="poss">1m</sic> <sic>ib</sic> <lb n="25"/>
            uidebimus, et gaudebit cor nostrum. Nec expressit quid uidebimus; <lb/>
            sed quid nisi Deum? ut inpleatur in nobis promissum <lb/>
            euangelicum: Beati mundicordes, quoniam ipsi Deum <lb/>
            uidebunt, et omnia illa, quae nunc non uidemus, credentes

<note type="footnote"> 22 Gal. 4, 26 28 Mt. 5, 8 </note>

<note type="footnote"> 1 quam, <hi rend="italic">a ex e corr., g</hi> 3 ut <hi rend="italic">mss.;</hi> sicut <hi rend="italic">v</hi> 5 euin.. contumacibus <lb/>
            <hi rend="italic">om. b 8 In ovn. g 9 multis uulnera b 12 fine/, m eras., g</hi> 18 diiit <lb/>
            <hi rend="italic">begp;</hi> dicit v <hi rend="italic">Domb</hi>. ut <hi rend="italic">om. g</hi> 22 eternQ <hi rend="italic">g</hi> 25 illa beatit. c <lb/>
            e <lb/>
            2S mundicorde? <hi rend="italic">e;</hi> mnndi cordjs <hi rend="italic">g;</hi> mando cordes p a; mundo corde <hi rend="italic">abpt<lb/>
             ])omb. (el. XXII, c. 29 p. 627, 16 Domb.1:</hi> mtuidicordea <hi rend="italic">aef)</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="481"/>
            autem pro modulo capacitatis humanae longe minus quam <lb/>
            sunt adque incomparabiliter cogitamus. Et uidebitis, inquit, <lb/>
            et gaudebit cor uestrum. Hic creditis, ibi uidebitis. 
</p><p rend="script">Sed quoniam dixit: Et gaudebit cor uestrum, ne putaremus <lb/>
            illa bona Hierusalem ad nostrum tantummodo spiritum <lb n="5"/>
            pertinere: Et ossa, inquit, uestra ut herba exorientur; <lb/>
            ubi resurrectionem corporum strinxit, uelut quod non dixerat <lb/>
            reddens; neque enim cum uiderimus fiet. sed cum fuerit <lb/>
            facta uidebimus. Nam et de caelo nouo ac terra noua iam <lb/>
            supra dixerat, dum ea, quae sanctis promittuntur in fine, <lb n="10"/>
            saepe ac multiformiter diceret. Erit, inquit, caelum nouum <lb/>
            et terra noua, et non erunt memores priorum, nec <lb/>
            adscendet in cor ipsorum, sed laetitiam et exsultationem <lb/>
            inuenient in ea. Ecce ego faciam Hierusalem <lb/>
            exsultationem et populum meum laetitiam; et exsultabo <lb n="15"/>
            in Hierusalem et laetabor in populo meo; et <lb/>
            ultra non audietur in illa uox fletus, et cetera, quae <lb/>
            quidam ad illos carnales mille annos referre conantur. Locutiones <lb/>
            enim tropicae propriis prophetico more miscentur, ut <lb/>
            ad intellectum spiritalem intentio sobria cum quodam utili <lb n="20"/>
            ac salubri labore perueniat; pigritia uero carnalis uel ineruditae <lb/>
            adque inexercitatae tarditas mentis contenta litterae <lb/>
            superficie nihil putat interius requirendum. Haec de propheticis <lb/>
            uerbis, quae ante istum locum scripta sunt, satis dixerim. <lb/>
            In hoc autem loco, unde ad illa digressi sumus, cum <lb n="25"/>
            dixisset: Et ossa uestra ut herba exorientur, ut resurrectionem <lb/>
            carnis quidem, sed tamen bonorum se nunc commemorare <lb/>
            monstraret, adiunxit: Et cognoscetur manus Domini <lb/>
            colentibus eum. Quid est hoc nisi manus distinguentis

<note type="footnote"> 11 Esai. 65, 17 sqq. </note>

<note rend="script" type="footnote"> 2 incomparabitur <hi rend="italic">b</hi> 6 inquit <hi rend="italic">om. el</hi> 7 instruxit <hi rend="italic">b</hi> 11 multipliciter <hi rend="italic">b</hi> <lb/>
            ft <lb/>
            13 adecendet (asc.) <hi rend="italic">1IłSS.;</hi> ascendent <hi rend="italic">v</hi> 14 faciem <hi rend="italic">g</hi> 18 carn. illos v <lb/>
            20 quodamJ coquam <hi rend="italic">g</hi> 21 perueniant <hi rend="italic">b</hi> uelut <hi rend="italic">e</hi> incrudita—ineieriitata <lb/>
            <hi rend="italic">b</hi> 22 contentalitera superf. <hi rend="italic">g</hi> 27 quidem carnis v 29 munus <lb/>
            <hi rend="italic">b</hi> </note>

<note type="footnote"> XXXX Aog. opera Sectio V pari II. </note>

<note type="footnote"> 31 </note> <lb/>
             
<pb n="482"/>
            cultores suos a contemtoribus suis? De quibus sequentia <lb/>
            contexens: Et comminabitur, inquit. contumacibus, siue, <lb/>
            ut ait alius interpres, incredulis. Nec tunc comminabitur, <lb/>
            sed quae nunc dicuntur minaciter, tunc efficaciter inplebuntur. <lb/>
            Ecce enim Dominus, inquit, ut ignis ueniet et ut tempestas<lb n="5"/>
            currus eius, reddere in indignatione uindictam <lb/>
            et uastationem in flamma ignis. In igne enim <lb/>
            Domini iudicabitur omnis terra et in gladio eius <lb/>
            omnis caro; multi uulnerati erunt a Domino. Siue <lb/>
            igne, siue tempestate, siue gladio poenam iudicii significat:<lb n="10"/>
            quando quidem ipsum Dominum quasi ignem dicit esse uenturum, <lb/>
            eis profecto quibus poenalis erit eius aduentus. Currus <lb/>
            uero eius (nam pluraliter dicti sunt) angelica ministeria non <lb/>
            inconuenienter accipimus. Quod autem ait omnem terram et <lb/>
            omnem carnem in eius igne et gladio iudicari, non etiam<lb n="15"/>
            hic spiritales intellegamus et sanctos, sed terrenos adque <lb/>
            carnales, de qualibus dictum est: Qui terrena sapiunt. et: <lb/>
            Sapere secundum carnem mors est; et quales omnino <lb/>
            caro appellantur a Domino, ubi dicit: Non permanebit <lb/>
            spiritus meus in hominibus istis, quoniam caro sunt. <lb n="20"/>
            Quod uero hic positum est: Multi uulnerati erunt a <lb/>
            Domino, isto fiet uulnere mors secunda. Potest quidem et <lb/>
            ignis et gladius et uulnus accipi in bono. Nam et ignem <lb/>
            Dominus uelle se dixit mittere in mundum, et uisae sunt <lb/>
            illis linguae diuisae uelut ignis, quando uenit Spiritus sanctus: <lb n="25"/>
            et: Non ueni, inquit idem Dominus, pacem mittere in <lb/>
            terram, sed gladium, et sermonem Dei dicit scriptura <lb/>
            gladium bis acutum propter aciem geminam testamentorum

<note type="footnote"> Õ ib. 66, 15 sq. 17 Phil. 3, 19 18 Rom. 8. 6 19 Gen. 6. 8 <lb/>
            23 Lc. 12, 49 24 Act. 2, 3 26 Mt. 10, 34 28 Hebr. 4. 12 </note>

<note rend="script" type="footnote"><hi rend="italic">3 ut alius interpretatns est b tum b 7 In om. g</hi> enl zeli <lb/>
            dfii <hi rend="italic">a</hi> 8 indicabuntur p1 11 Dominum <hi rend="italic">om, b</hi> 12 eius erit a <lb/>
            13 eis <hi rend="italic">b</hi> nam] C;\'! <hi rend="italic">in ras. p</hi> dicta <hi rend="italic">p</hi> 15 et gladio <hi rend="italic">abegpfa:</hi> <lb/>
            et in gladio v 16 sed] et <hi rend="italic">el; om. b</hi> 18 et qual.] equales <hi rend="italic">g</hi> 22 nulnere <lb/>
            fiet v 25 uenit <hi rend="italic">om. e</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="483"/>
            duorum, et in cantico canticorum caritate se dicit sancta <lb/>
            ecclesia uulneratam, uelut amoris inpetu sagittatam. Sed hic <lb/>
            cum legimus uel audimus ultorem Dominum esse uenturum, <lb/>
            quem ad modum haec intellegenda sint, clarum est. 
</p><p>Deinde breuiter commemoratis eis, qui per hoc iudicium <lb n="5"/>
            consumentur, sub figura ciborum in lege uetere uetitorum, a <lb/>
            quibus se non abstinuerunt, peccatores inpiosque significans <lb/>
            recapitulat ab initio gratiam noui testamenti a primo Saluatoris <lb/>
            aduentu usque ad ultimum iudicium, de quo nunc <lb/>
            agimus, perducens finiensque sermonem. Narrat namque Dominum <lb n="10"/>
            dicere se uenire, ut congreget omnes gentes, easque <lb/>
            uenturas et uisuras eius gloriam. Omnes enim, sicut dicit <lb/>
            apostolus, peccauerunt et egent gloria Dei. Et relicturum <lb/>
            se dicit super eos signa, quae utique mirantes credant <lb/>
            in eum: et emissurum ex illis saluatos in gentes diuersas <lb n="15"/>
            et in longinquas insulas, quae non audierunt nomen eius <lb/>
            neque uiderunt eius gloriam; et adnuntiaturos gloriam eius <lb/>
            in gentibus et adducturos fratres istorum, quibus loquebatur, <lb/>
            id est in fide sub Deo Patre fratres Israelitarum electorum; <lb/>
            adducturos autem ex omnibus gentibus munus Domino in <lb n="20"/>
            iumentis et uehiculis (quae iumenta et uehicula bene intel <lb/>
            leguntur adiutoria esse diuina per cuiusque generis ministeria <lb/>
            Dei, uel angelica uel humana) in sanctam ciuitatem Hierusalem, <lb/>
            quae nunc in sanctis fidelibus est diffusa per terras. <lb/>
            Ubi enim diuinitus adiuuantur, ibi credunt, et ubi credunt, <lb n="25"/>
            ibi ueniunt. Conparauit autem illos Dominus tamquam per <lb/>
            similitudinem filiis Israel offerentibus ei suas hostias cum

<note type="footnote"> 1 Cant. 2, 5 10 Esai. 66, 18 12 Rom. 3, 23 </note>

<note type="footnote"> 1 cantico <hi rend="italic">om. g</hi> 2 mortis <hi rend="italic">b</hi> 3 andiuinma <hi rend="italic">b</hi> 6 in lege netere] <lb/>
            <hi rend="italic">intellegere b oeteri g 8 a] et b</hi> 9 de quo] quod 6 10 narrant <lb/>
            <hi rend="italic">g</hi> 12 et uisuras <hi rend="italic">om. b</hi> gloriam eius <hi rend="italic">v</hi> Omnes <hi rend="italic">usque ad</hi> <lb/>
            Dei <hi rend="italic">om. b</hi> 13 peccauernnt <hi rend="italic">om. gx</hi> 15 emissurum utique <hi rend="italic">g</hi> 16 in <lb/>
            longinquas <hi rend="italic">a begpv:</hi> in <hi rend="italic">om. p1 a Domb</hi>. 17 gloriam eius v glor. <lb/>
            eius ... adducturos <hi rend="italic">om. b</hi> 18 adducturus <hi rend="italic">g</hi> 21 et in uehic. <hi rend="italic">e</hi> <lb/>
            22 cuius, <hi rend="italic">omisso</hi> que, <hi rend="italic">b</hi> 23 ciuitatem sanctam <hi rend="italic">v</hi> 24 in <hi rend="italic">om. bp <lb/>
            26 ibi inueniunt p 27 similitudines b</hi> ei suas<hi rend="italic">] uas b</hi> </note>

<note type="footnote"> 31* </note> <lb/>
             
<pb n="484"/>
            psalmis in domo eius, quod ubique iam facit ecclesia: et <lb/>
            promisit ab ipsis se accepturum sibi sacerdotes et Leuitas; <lb/>
            quod nihilo minus fieri nunc uidemus. Non enim ex genere <lb/>
            carnis et sanguinis, sicut erat primum secundum ordinem <lb/>
            Aaron; sed, sicut oportebat in testamento nouo, ubi secundum<lb n="5"/>
            ordinem Melchisedech summus sacerdos est Christus, pro <lb/>
            cuiusque merito, quod in eum gratia diuina contulerit, sacerdotes <lb/>
            et Leuitas eligi nunc uidemus; qui non isto nomine, <lb/>
            quod saepe adsequuntur indigni, sed ea, quae non est bonis <lb/>
            malisque communis, sanctitate pensandi sunt. <lb n="10"/>
            
</p><p>Haec cum de ista. quae nunc inpertitur ecclesiae, perspicua <lb/>
            nobisque notissima Dei miseratione dixisset, promisit et fines, <lb/>
            ad quos per ultimum iudicium facta bonorum malorumque <lb/>
            discretione uenietur, dicens per prophetam, uel de Domino <lb/>
            dicens ipse propheta: Quo modo enim caelum nouum <lb n="15"/>
            et terra noua manebit coram me, dicit Dominus, sic <lb/>
            stabit semen uestrum et nomen uestrum, et erit <lb/>
            mensis ex mense et sabbatum ex sabbato. Veniet omnis <lb/>
            caro in conspectu meo adorare in Hierusalem! <lb/>
            dixit Dominus; et egredientur et uidebunt membra <lb n="20"/>
            hominum, qui praeuaricati sunt in me. Vermis eorum <lb/>
            non morietur, et ignis eorum non exstinguetur. et <lb/>
            erunt uisui omni carni. Ad hoc iste propheta terminauit <lb/>
            librum, ad quod terminabitur saeculum. Quidam sane non <lb/>
            interpretati sunt: Membra hominum, sed cadauera uirorum, <lb n="25"/>
            per cadauera significantes euidentem corporum poenam; <lb/>
            quamuis cadauer nisi caro exanimis non soleat nuncupari, <lb/>
            illa uero animata erunt corpora, alioquin nulla poterunt

<note type="footnote"> 6 Ps. 109, 4 15 Esai. 66, 22 eqq. </note>

<note type="footnote"> 1 palmis <hi rend="italic">g</hi> fecit <hi rend="italic">eg</hi> 5 Aaron <hi rend="italic">usque ad</hi> secundum ordinem oin. <hi rend="italic">b</hi> <lb/>
            y <lb/>
            6 mclchiaedec p <hi rend="italic">\'itemque saepius\' Domb.j</hi> melchisedhaec <hi rend="italic">b</hi> summQl <lb/>
            ac sacerdos et <hi rend="italic">g</hi> 7 diuina gratia e 8 elegi <hi rend="italic">g</hi> quia <hi rend="italic">b</hi> 9 non] <lb/>
            nunc <hi rend="italic">e</hi> 12 in fines <hi rend="italic">b</hi> 15 nouum] inquiunt <hi rend="italic">g</hi> 16 dicit <hi rend="italic">ofcpo;</hi> <lb/>
            dixit <hi rend="italic">egv</hi> 17 et nomen uestium <hi rend="italic">om. b</hi> 25 uiroium per cadauera <lb/>
            <hi rend="italic">om. b</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="485"/>
            sentire tormenta; nisi forte, quia mortuorum erunt corpora, id <lb/>
            est eorum, qui in secundam mortem cadent, ideo non absurde <lb/>
            etiam cadauera dici possunt. Unde est et illud, quod ab <lb/>
            eodem propheta dictum iam supra posui: Terra uero inpiorum <lb/>
            cadet. Quis autem non uideat a cadendo esse appellata <lb n="5"/>
            cadauera? Virorum autem pro eo posuisse illos interpretes, <lb/>
            quod est hominum\\ manifestum est. Neque enim quisquam <lb/>
            dicturus est praeuaricatrices feminas in illo supplicio non <lb/>
            futuras; sed ex potiore, praesertim de quo femina facta est, <lb/>
            uterque sexus accipitur. Verum, quod ad rem maxime pertinet, <lb n="10"/>
            cum et in bonis dicitur: Veniet omnis caro, quia ex omni <lb/>
            genere hominum populus ille constabit (non enim omnes <lb/>
            homines ibi erunt, quando in poenis plures erunt), — sed, <lb/>
            ut dicere coeperam, cum et in bonis caro et in malis membra <lb/>
            uel cadauera nominantur: profecto post resurrectionem carnis, <lb n="15"/>
            cuius fides his rerum uocabulis omnino firmatur, illud, quo <lb/>
            boni et mali suis finibus dirimentur, futurum esse iudicium <lb/>
            declaratur. 
</p></div><div n="22" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title type="sub">CAPUT  XXII. </title></ab><p>Qualis futura sit egressio sanctorum ad uidendas <lb n="20"/>
            poenas malorum. 
</p><p>Sed quo modo egredientur boni ad uidendas poenas malorum? <lb/>
            Numquid corporis motu beatas illas relicturi sunt sedes <lb/>
            et ad loca poenalia perrecturi, ut malorum tormenta conspiciant <lb/>
            praesentia corporali? Absit; sed egredientur per scientiam. <lb n="25"/>
            Hoc enim uerbo significatum est eos qui cruciabuntur <lb/>
            extra futuros. Propter quod et Dominus ea loca tenebras <lb/>
            exteriores uocat, quibus contrarius est ille ingressus, de quo

<note type="footnote"> 27 Mt. 25, 30 </note>

<note type="footnote"> 4 posuit p o <hi rend="italic">5 appellanda b 6 uiuorum b 9 de potiore p</hi> <lb/>
            10 ue rum, f-r <hi rend="italic">eras., g</hi> 12 ille <hi rend="italic">e g p;</hi> iste <hi rend="italic">abv Domb</hi>. 15 llominentur <lb/>
            <hi rend="italic">g</hi> 16 quod <hi rend="italic">g</hi> 22 egrediuntur <hi rend="italic">p</hi> 23 illas relicturi <hi rend="italic">m. 2 superscripta<lb/>
             </hi> sedes <hi rend="italic">e</hi> suut <hi rend="italic">usque ad</hi> perrecturi <hi rend="italic">om. e</hi> 25 corpora <hi rend="italic">gl</hi> <lb/>
            26 hoc ergo uerbum <hi rend="italic">b</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="486"/>
            dicitur seruo bono: Intra in gaudium Domini tui; ne <lb/>
            illuc mali putentur ingredi, ut sciantur, sed ad illos potius <lb/>
            uelut egredi scientia, qua eos cognituri sunt, boni, quia id <lb/>
            quod extra est cognituri sunt. Qui enim erunt in poenis, <lb/>
            quid agatur intus in gaudio Domini nescient; qui uero erunt<lb n="5"/>
            in illo gaudio, quid agatur foris in illis tenebris exterioribus <lb/>
            scient. Ideo dictum est: Egredientur, quia eos etiam qui <lb/>
            foris ab eis erunt utique non latebunt. Si enim haec prophetae <lb/>
            nondum facta nosse potuerunt per hoc, quod erat Deus, <lb/>
            quantulumcumque erat, in eorum mortalium mentibus: quo<lb n="10"/>
            modo inmortales sancti iam facta tunc nescient, cum Deus <lb/>
            erit omnia in omnibus? Stabit ergo in illa beatitudine sanctorum <lb/>
            semen in nomen; semen scilicet de quo Iohannes ait: <lb/>
            Et semen eius in ipso manet; nomen uero de quo per <lb/>
            hunc Esaiam dictum est: Nomen aeternum dabo eis <lb n="15"/>
            Erit eis et mensis ex mense et sabbatum ex sabbato, <lb/>
            tamquam luna ex luna et requies ex requie, quorum utrumque <lb/>
            ipsi erunt cum ex his umbris ueteribus et temporalibus <lb/>
            in illa lumina noua ac sempiterna transibunt. In poenis autem <lb/>
            malorum et inexstinguibilis ignis et uiuacissimus uermis ab aliis <lb n="20"/>
            adque aliis aliter adque aliter est expositus. Alii quippe utrumque <lb/>
            ad corpus, alii utrumque ad animum rettulerunt; alii proprie <lb/>
            ad corpus ignem, tropice ad animum uermem, quod esse <lb/>
            credibilius uidetur. Sed nunc de hac differentia non est temporis <lb/>
            disputare. De iudicio namque ultimo, quo fiet diremtio <lb n="25"/>
            bonorum et malorum, hoc uolumen inplere suscepimus;

<note type="footnote"> 1 Ib. 25, 21 12 1. Cor. 15, 28 14 1. Io. 3. 9 15 Esai. 56, 5; <lb/>
            66,23 </note>

<note type="footnote"> 1 nec <hi rend="italic">eg</hi> 2 putentur mali <hi rend="italic">e</hi> 3 quam <hi rend="italic">b</hi> qua eos <hi rend="italic">ex</hi> quos <hi rend="italic">corr., g</hi> <lb/>
            5 iutus <hi rend="italic">nsque ad</hi> agatur <hi rend="italic">om. gl</hi> in gaudium <hi rend="italic">b</hi> 7 qui <hi rend="italic">a b egp « t;</hi> <lb/>
            quae p <hi rend="italic">Domb</hi>. 9 putauerunt b erat <hi rend="italic">erasum est in e</hi> 10 erat in <lb/>
            <hi rend="italic">om. b</hi> 12 erat <hi rend="italic">g</hi> 15 iam dictum <hi rend="italic">b</hi> 16 erit <hi rend="italic">eppa;</hi> et erit <hi rend="italic">abgv</hi> <lb/>
            et mensis <hi rend="italic">eppla;</hi> et <hi rend="italic">om. abg Domb</hi>. 20 uennis, m <hi rend="italic">eraso</hi> b. <hi rend="italic">g;</hi> <lb/>
            uer/mis, u <hi rend="italic">eraso, e</hi> 21 adque aliis <hi rend="italic">om. b</hi> 22 animam <hi rend="italic">p</hi> 23 credib. <lb/>
            esse <hi rend="italic">v</hi> 25 quod <hi rend="italic">p</hi> direptio <hi rend="italic">b</hi> 26 et malorum <hi rend="italic">om. b</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="487"/>
            de ipsis uero praemiis et poenis alias diligentius disserendum <lb/>
            est. 
</p></div><div n="23" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title type="sub">CAPUT  XXIII. </title></ab><p>Quid prophetauerit Daniel de persecutione Antichristi <lb/>
            et de iudicio Dei regnoque sanctorum. <lb n="5"/>
            
</p><p rend="script">Daniel de hoc ultimo iudicio sic prophetat, ut Antichristum <lb/>
            quoque prius uenturum esse praenuntiet adque ad aeternum <lb/>
            regnum sanctorum perducat narrationem suam. Cum enim <lb/>
            uisione prophetica quattuor bestias significantes quattuor <lb/>
            regna uidisset, ipsumque quartum a quodam rege superatum, <lb n="10"/>
            qui Antichristus agnoscitur, et post haec aeternum regnum <lb/>
            filii hominis, qui intellegitur Christus: Horruit, inquit, <lb/>
            spiritus meus, ego Daniel, in habitudine mea, et <lb/>
            uisus capitis mei conturbabant me. Et accessi, inquit, <lb/>
            ad unum de stantibus, et ueritatem quaerebam ab eo <lb n="15"/>
            de omnibus his, et dixit mihi ueritatem. Deinde, quid <lb/>
            audierit ab illo, a quo de omnibus his quaesiuit, tamquam <lb/>
            eo sibi exponente sic loquitur: Hae bestiae magnae quattuor <lb/>
            quattuor regna surgent in terra, quae auferentur, <lb/>
            et accipient regnum sancti Altissimi et obtinebunt <lb n="20"/>
            illud usque in saeculum et usque in saeculum saeculorum. <lb/>
            Et quaerebam, inquit, diligenter de bestia <lb/>
            quarta, quae erat differens prae omni bestia, terribilis <lb/>
            amplius — dentes eius ferrei et ungues eius <lb/>
            aerei, manducans et comminuens et reliqua pedibus <lb n="25"/>
            suis conculcans —, et de cornibus eius decem, quae , <lb/>
            erant in capite eius, et de altero, quod adscendit et <lb/>
            excussit de prioribus tria; cornu illud in quo erant

<note type="footnote"> 12 Dan. 7, 15 sqq. </note>

<note rend="script" type="footnote"> 6 danihel <hi rend="italic">abegpoa</hi> 7 prius quoque <hi rend="italic">v</hi> 8 narration. suam <hi rend="italic">om. p</hi> <lb/>
            ar <lb/>
            13 ergo e 14 conturbabat <hi rend="italic">bgp</hi> inquit <hi rend="italic">om. pi</hi> 15 tantibue, af <lb/>
            <hi rend="italic">Mt</hi>. 2. <hi rend="italic">e</hi> 16 his omnibus <hi rend="italic">v</hi> 18 quatuor bestiae magnae <hi rend="italic">v</hi> 20 accipiet <lb/>
            b 23 omnibus <hi rend="italic">bg</hi> 26 quaerant <hi rend="italic">g</hi> 27 quo <hi rend="italic">e</hi> accessit <hi rend="italic">b</hi> <lb/>
            28 cornua <hi rend="italic">b</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="488"/>
            oculi et os loquens magna, et uisus eius maior ceteris. <lb/>
            Videbam, et cornu illud faciebat bellum cum <lb/>
            sanctis, et praeualebat ad ipsos, donec uenit uetustus <lb/>
            dierum, et regnum dedit sanctis Altissimi; et tempus <lb/>
            peruenit, et regnum obtinuerunt sancti. Haec<lb n="5"/>
            Daniel quaesisse se dixit. Deinde quid audierit continuo <lb/>
            subiungens: Et dixit, inquit (id est ille, a quo quaesierat. <lb/>
            respondit et dixit): Bestia quarta quartum regnum erit <lb/>
            in terra, quod praeualebit omnibus regnis; et manducabit <lb/>
            omnem terram, et conculcabit eam et con c <sic>ide</sic> t. <lb n="10"/>
            Et decem cornua eius decem reges surgent; et post <lb/>
            eos surget alius, qui superabit malis omnes, qui <lb/>
            ante eum fuerunt; et tres reges humiliabit et uerba <lb/>
            aduersus Altissimum loquetur et sanctos Altissimi <lb/>
            conteret et suspicabitur mutare tempora et legem: <lb n="15"/>
            et dabitur in manu eius usque ad tempus et tempora <lb/>
            et dimidium tempus. Et iudicium sedebit, et principatum <lb/>
            remouebunt ad exterminandum et perdendum <lb/>
            usque in finem; et regnum et potestas et magnitudo <lb/>
            regum, qui sub omni caelo sunt, data est sanctis <lb n="20"/>
            Altissimi. Et regnum eius regnum sempiternum; et <lb/>
            omnes principatus ipsi seruient et obaudient. Huc <lb/>
            usque, inquit, finis sermonis. Ego Daniel; multum <lb/>
            cogitationes meae conturbabant me, et forma mea <lb/>
            inmutata est super me, et uerbum in corde meo conseruaui. <lb n="25"/>
            Quattuor illa regna exposuerunt quidam Assyriorum, <lb/>
            Persarum, Macedonum et Romanorum. Quam uero conuenienter <lb/>
            id fecerint, qui nosse desiderant, legant presbyteri <lb/>
            Hieronymi librum in Danielem satis erudite diligenterque <lb/>
            conscriptum. Antichristi tamen aduersus ecclesiam saeuissimum <lb n="30"/>
            regnum licet exiguo spatio temporis sustinendum, donec

<note type="footnote"> 9 quo c 15 suspicatur <hi rend="italic">b</hi> 17 tempus <hi rend="italic">aegp Domb.;</hi> temporis <hi rend="italic">br</hi> <lb/>
            18 ad] et <hi rend="italic">b</hi> extenninabunt <hi rend="italic">b</hi> 20 regum] regni <hi rend="italic">b</hi> 22 hac <lb/>
            <hi rend="italic">abegpv; hoc oa Domb</hi>. 25 et <hi rend="italic">om. 9</hi> 29 diligenter erad:teque <lb/>
            v </note> 
<pb n="489"/>
             
</p><p>Dei ultimo iudicio regnum sancti accipiant sempiternum, qui <lb/>
            uel dormitans haec legit, dubitare non sinitur. Tempus quippe <lb/>
            et tempora et dimidium temporis unum annum esse et duo <lb/>
            et dimidium ac per hoc tres annos et semissem etiam numero <lb/>
            dierum posterius posito dilucescit, aliquando in scripturis et <lb n="5"/>
            mensum numero declaratur. Videntur enim tempora indefinite <lb/>
            hic dicta lingua Latina; sed per dualem numerum dicta sunt, <lb/>
            quem Latini non habent. Sicut autem Graeci, ita hunc dicuntur <lb/>
            habere et Hebraei. Sic ergo dicta sunt tempora, tamquam <lb/>
            dicerentur duo tempora. Vereri me sane fateor, ne in decem <lb n="10"/>
            regibus, quos tamquam decem homines uidetur inuenturus <lb/>
            Antichristus, forte fallamur, adque ita [ne] ille inopinatus <lb/>
            adueniat, non exsistentibus tot regibus in orbe Romano. Quid <lb/>
            si enim numero isto denario uniuersitas regum significata <lb/>
            est. post quos ille uenturus est; sicut millenario, centenario, <lb n="15"/>
            septenario significatur plerumque uniuersitas, et aliis adque <lb/>
            aliis numeris, quos nunc commemorare non est necesse? 
</p><p>Alio loco idem Daniel: Et erit, inquit, tempus tribulationis, <lb/>
            qualis non fuit ex quo nata est gens super <lb/>
            terram usque ad tempus illud. Et in tempore illo saluabitur <lb n="20"/>
            populus tuus omnis, qui inuentus fuerit scriptus <lb/>
            in libro. Et multi dormientium in terrae aggere <lb/>
            exsurgent: hi in uitam aeternam, et hi in obprobrium <lb/>
            et in confusionem aeternam. Et intellegentes fulgebunt <lb/>
            sicut claritas firmamenti, et ex iustis multi <lb n="25"/>
            sicut stellae in saecula et adhuc. Sententiae illi

<note type="footnote"> 18 Dan. 12, 1 sqq. </note>

<note type="footnote"> 1 Dei <hi rend="italic">om. b</hi> accipient b 3 et <hi rend="italic">ante</hi> tempora <hi rend="italic">om. b</hi> tempus <hi rend="italic">a</hi> <lb/>
            annum unum <hi rend="italic">v</hi> duo <hi rend="italic">a1 b1 e g p <foreign xml:lang="grc">ρ α</foreign> l;</hi> duos <hi rend="italic">a2 b:! a,2 t1</hi> 4 per hoc per <lb/>
            tres <hi rend="italic">e</hi> 6 mensum <hi rend="italic">el</hi> p1; mensuum <hi rend="italic">gu;</hi> mensium <hi rend="italic">a b ez p pz v</hi> injde finite. <lb/>
            de <hi rend="italic">in marg., p</hi> 10 sane] satis <hi rend="italic">a b</hi> ne <hi rend="italic">om. p</hi> 11 post quos <hi rend="italic">b</hi> <lb/>
            inuentus 6 <hi rend="italic">12 ne om. abegp</hi> 13 non] nunc b quod e 14 si <lb/>
            enim <hi rend="italic">abegp pa Domb.;</hi> enim si <hi rend="italic">v</hi> 16 septenario <hi rend="italic">om. e</hi> adque <lb/>
            aliis <hi rend="italic">om. b</hi> 19 quale <hi rend="italic">b ep</hi> 23 et hi..., aeternam <hi rend="italic">om. e</hi> 25 multi <lb/>
            <hi rend="italic">a e g p <foreign xml:lang="grc">ρα</foreign> a2;</hi> multis <hi rend="italic">balv</hi> 26 sicuti <hi rend="italic">b</hi> et adhuc. Sententiae <hi rend="italic">Domb. <lb/>
            (sec. Graec</hi>. et; \'0:); euatva; xa: ETI); Et adhuc sentfntiae <hi rend="italic">v</hi> illius <hi rend="italic">b</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="490"/>
            euangelicae est locus iste simillimus de resurrectione dumtaxat <lb/>
            corporum mortuorum. Nam qui illic dicti sunt esse in monumentis, <lb/>
            ipsi hic dormientes in terrae aggere, uel, sicut <lb/>
            alii interpretati sunt, in terrae puluere; et sicut ibi procedent <lb/>
            dictum est, ita hic exsurgent; sicut ibi qui bona<lb n="5"/>
            . fecerunt, in resurrectionem <sic>uiiae</sic>; qui autem mala <lb/>
            egerunt, in resurrectionem iudicii: ita et isto loco hi <lb/>
            in uitam aeternam, et hi in obprobrium et in confusionem <lb/>
            aeternam. Non autem diuersum putetur, quod, cum <lb/>
            ibi positum sit omnes qui sunt in monumentis, hic non <lb n="10"/>
            ait propheta omnes, sed multi dormientium in terrae <lb/>
            aggere. Ponit enim aliquando scriptura pro omnibus multos. <lb/>
            Propterea et Abrahae dictum est: Patrem multarum gentium <lb/>
            posui te, cui tamen alio loco: In semine, inquit, <lb/>
            tuo benedicentur omnes gentes. De tali autem resurrectione <lb n="15"/>
            huic quoque ipsi prophetae Danieli paulo post dicitur: <lb/>
            Et tu ueni et requiesce; adhuc enim dies in conpletionem <lb/>
            consummationis, et requiesces et resurges in <lb/>
            sorte tua in fine dierum. 
</p></div><div n="24" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title type="sub">CAPUT  XXIIII. </title></ab><p>In psalmis Dauidicis, quae de fine saeculi huius et <lb/>
            nouissimo Dei iudicio prophetentur. 
</p><p>Multa de iudicio nouissimo dicuntur in psalmis, sed eorum <lb/>
            plura transeunter et strictim. Hoc tamen quod de fine huius <lb/>
            saeculi apertissime ibi dictum est, nequaquam silentio praeteribo. <lb n="25"/>
            Principio terram tu fundasti, Domine, et opera <lb/>
            manuum tuarum sunt caeli. Ipsi peribunt, tu autem

<note type="footnote"> 10 Io. 5, 28 sq. 13 Gen. 17, 5 14 ib. 22, 18 17 Dan. 12,13 <lb/>
            26 Ps. 101, 26 sqq. </note>

<note type="footnote"> 2 mortuor. corp. <hi rend="italic">v</hi> illi <hi rend="italic">g</hi> 8 et hi..... aeternam om. <hi rend="italic">b</hi> 10 in <lb/>
            monum. sunt <hi rend="italic">p</hi> 12 ponet <hi rend="italic">gl;</hi> posuit <hi rend="italic">p</hi> scriptura aliquando <hi rend="italic">t</hi> <lb/>
            16 hic <hi rend="italic">b</hi> 17 quiesce <hi rend="italic">e</hi> 21 dauiticis <hi rend="italic">gf</hi> 22 <hi rend="italic">precinantur p</hi> 23 eorom] <lb/>
            etiam <hi rend="italic">m. 2 in ras, e</hi> 25 dictum est ibi <hi rend="italic">v</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="491"/>
            permanes; et omnes sicut uestimentum ueterescent, <lb/>
            et sicut opertorium mutabis eos, et mutabuntur: tu <lb/>
            autem idem ipse es, et anni tui non deficient. Quid <lb/>
            est quod Porphyrius, cum pietatem laudet Hebraeorum, qua <lb/>
            magnus et uerus et ipsis numinibus terribilis ab eis colitur <lb n="5"/>
            
</p><p>Deus, Christianos ob hoc arguit maximae stultitiae etiam ex <lb/>
            oraculis deorum suorum, quod istum mundum dicunt esse <lb/>
            periturum? Ecce in litteris pietatis Hebraeorum dicitur Deo. <lb/>
            quem confitente tanto philosopho etiam ipsa numina perhorrescunt: <lb/>
            Opera manuum tuarum sunt caeli, ipsi peribunt. <lb n="10"/>
            
</p><p>Numquid quando caeli peribunt, mundus, cuius idem caeli <lb/>
            superior pars est et tutior, non peribit? Si haec sententia <lb/>
            Ioui displicet, cuius, ut scribit iste philosophus, uelut grauioris <lb/>
            auctoritatis oraculo in Christianorum credulitate culpatur: <lb/>
            quur non similiter sapientiam tamquam stultitiam culpat <lb n="15"/>
            Hebraeorum, in quorum libris piissimis inuenitur? Porro si <lb/>
            in illa sapientia, quae Porphyrio tam multum placet, ut eam <lb/>
            deorum quoque suorum uocibus praedicet, legitur caelos esse <lb/>
            perituros: quur usque adeo uana est ista fallacia, ut in fide <lb/>
            Christianorum uel inter cetera uel prae ceteris hoc detestentur, <lb n="20"/>
            quod in ea periturus creditur mundus, quo utique nisi <lb/>
            pereunte caeli perire non possunt? Et in litteris quidem <lb/>
            sacris, quae proprie nostrae sunt, non Hebraeis nobisque <lb/>
            communes, id est in euangelicis et apostolicis libris legitur: <lb/>
            Praeterit figura huius mundi; legitur: Mundus transit: <lb n="25"/>
            legitur: Caelum et terra transibunt. Sed puto. quod <lb/>
            praeterit, transit, transibunt aliquanto mitius dicta sunt

<note type="footnote"> 7 cf. XVIIII, c. 23 25 1. Cor. 7, 31 1. Io. 2, 17 26 Mt. <lb/>
            24, 35 </note>

<note type="footnote"><hi rend="italic">1 sq</hi>. permanes. et reliqua. Et sicut opertoriu mutabis eos. et reliqua <lb/><hi rend="italic">(O. tom. I, Pratf. p</hi>. X) ueterascent <hi rend="italic">av</hi> 4 quod m. 2 <hi rend="italic">in ras. e</hi> <lb/>
            5 et ipsis numinibus <hi rend="italic">m. 2 in ras. e</hi> 6 ab hoc <hi rend="italic">e</hi> 11 idem <hi rend="italic">bp;</hi> id <lb/>
            est <hi rend="italic">e; om. p;</hi> iidem <hi rend="italic">v</hi> caelum <hi rend="italic">p</hi> 18 quoque deorum <hi rend="italic">e</hi> et legitur <lb/>
            <hi rend="italic">g</hi> 19 usque <hi rend="italic">om. g</hi> 20 inter ceteraI in tertia terra <hi rend="italic">b</hi> uol <lb/>
            praeter cetera a 22 non possunt perire <hi rend="italic">v</hi> 25 mundus transit legitur <lb/>
            <hi rend="italic">om. b</hi> 27 praeteriit <hi rend="italic">b</hi> aliquando <hi rend="italic">gp</hi> adhuc mitius <hi rend="italic">g</hi>. </note> <lb/>
             
<pb n="492"/>
            quam peribunt. In epistula quoque apostoli Petri. ubi aqua <lb/>
            inundatus qui tunc erat perisse dictus est mundus, satis <lb/>
            clarum est, et quae pars mundi a toto significata. et quatenus <lb/>
            perisse sit dicta, et qui caeli repositi igni reseruandi in diem <lb/>
            iudicii et perditionis hominum inpiorum; et in eo quod paulo <lb n="5"/>
            post ait: Veniet dies Domini ut fur, in quo caeli magno <lb/>
            inpetu transcurrent, elementa autem ardentia resoluentur. <lb/>
            et terra et quae in ipsa sunt opera exurentur: <lb/>
            ac deinde subiecit: His omnibus pereuntibus quales <lb/>
            oportet esse uos? possunt illi caeli intellegi perituri. quos <lb n="10"/>
            dixit repositos igni reseruandos, et [ea] elementa accipi arsura. <lb/>
            quae in hac ima mundi parte subsistunt procellosa et turbulenta, <lb/>
            in qua eosdem caelos dixit esse repositos, saluis illis <lb/>
            superioribus et in sua integritate manentibus, in quorum <lb/>
            firmamento sunt sidera constituta. Nam et illud quod scriptum <lb n="15"/>
            est, stellas de caelo esse casuras, praeter quod potest <lb/>
            multo probabilius et aliter intellegi, magis ostendit mansuros <lb/>
            esse illos caelos, si tamen stellae inde casurae sunt; cum <lb/>
            uel tropica sit locutio, quod est credibilius, uel in isto imo <lb/>
            caelo futurum sit, utique mirabilius quam nunc fit. Unde et <lb n="20"/>
            illa stella Vergiliana
<quote><l>facem ducens multa cum luce cucurrit, </l><lb/></quote>
            et Idaea se condidit silua. Hoc autem quod de psalmo commemoraui, <lb/>
            nullum caelorum uidetur relinquere, quod periturum <lb/>
            esse non dixerit. Ubi enim dicitur: Opera manuum <lb n="25"/>
            tuarum sunt caeli, ipsi peribunt. quam nullum eorum <lb/>
            ab opere Dei, tam nullum eorum a perditione secernitur. <lb/>
            Non enim dignabuntur de Petri apostoli locutione, quem

<note type="footnote"> 1 2. Petr. 3. 6 6 ib. 3, 10 sq. 16 Mt. 24. 29 22 rerg. <lb/>
            Aen. II, 694 </note>

<note type="footnote"> 1 Petri apostoli v <hi rend="italic">4 dicta sit v</hi> 10 nos esse t1 <hi rend="italic">11 ea om. bfpp <lb/>
            12 ac turb. p 13 positos b 18 caelos om. b</hi> 20 futlirae sint 1, <lb/>
            <hi rend="italic">21 stella Vergil. inss.; Virg. stella v</hi> 24 caelum 6 25 <foreign xml:lang="grc">όι</foreign>citur] dixit II <lb/>
            26 eorum ab opere Dei tam nullum eorum <hi rend="italic">om. b</hi> 27 pernicione <hi rend="italic">b</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="493"/>
            uehementer oderunt, Hebraeorum defendere pietatem, deorum <lb/>
            suorum oraculis adprobatam, ut saltem, ne totus mundus <lb/>
            periturus esse credatur, sic a toto pars accipiatur in eo, <lb/>
            quod dictum est: Ipsi peribunt, cum soli caeli infimi perituri <lb/>
            sint, quem ad modum in apostolica illa epistula a toto <lb n="5"/>
            pars accipitur, quod diluuio perisse dictus est mundus, quamuis <lb/>
            sola eius cum suis caelis pars ima perierit. Sed quia <lb/>
            hoc, ut dixi, non dignabuntur, ne uel apostoli Petri adprobent <lb/>
            sensum, uel tantum concedant conflagrationi nouissimae, quantum <lb/>
            dicimus ualuisse diluuium, qui nullis aquis, nullis flammis <lb n="10"/>
            totum genus humanum perire posse contendunt: restat <lb/>
            ut dicant, quod propterea di eorum Hebraeam sapientiam <lb/>
            laudauerunt, quia istum psalmum non legerant. 
</p><p>In psalmo etiam quadragensimo nono de iudicio Dei nouissimo <lb/>
            intellegitur dictum: Deus manifestus ueniet, Deus <lb n="15"/>
            noster, et non silebit. Ignis in conspectu eius ardebit, <lb/>
            et in circuitu eius tempestas ualida. Aduocabit <lb/>
            caelum sursum et terram discernere populum suum. <lb/>
            Congregate illi iustos eius, qui disponunt testamento <lb/>
            eius super sacrificia. Hoc nos de Domino Iesu Christo <lb n="20"/>
            intellegimus, quem speramus de caelo esse uenturum ad uiuos <lb/>
            et mortuos iudicandos. Manifestus enim ueniet inter iustos <lb/>
            et iniustos iudicaturus iuste, qui prius uenit occultus ab <lb/>
            iniustis iudicandus iniuste. Ipse, inquam, manifestus ueniet <lb/>
            et non silebit, id est, in uoce iudicis euidens apparebit, <lb n="25"/>
            qui prius cum uenisset occultus, ante iudicem siluit, quando <lb/>
            sicut ouis ad immolandum ductus est et sicut agnus coram <lb/>
            tondente fuit sine uoce, quem ad modum de illo per Esaiam <lb/>
            legimus prophetatum et in euangelio uidemus inpletum. De

<note type="footnote"> 15 Ps. 49, 3 sqq. 28 Esai. 53, 7 29 Mt. 26, 63 </note>

<note type="footnote"> 4 caeli <hi rend="italic">om. b</hi> inftrmi <hi rend="italic">b</hi> sint perituri <hi rend="italic">v</hi> 11 posse perire <hi rend="italic">v</hi> <lb/>
            13 laudanerunt <hi rend="italic">abegp av;</hi> laudauerint p <hi rend="italic">Domb</hi>. legerunt <hi rend="italic">b</hi> 14 domini <lb/>
            <hi rend="italic">b</hi> 15 manifeste <hi rend="italic">g</hi> 16 eius <hi rend="italic">om. et</hi> exardescet et rpliqua <hi rend="italic">b</hi> <lb/>
            17 circumitu <hi rend="italic">v</hi> aduocauit <hi rend="italic">begp</hi> 18 desursum <hi rend="italic">p</hi> 20 Domino <lb/>
            nostro v 21 de caelo speramus <hi rend="italic">v</hi> 22 et inter <hi rend="italic">b</hi> 24 iudicatus <hi rend="italic">p</hi> <lb/>
            20 uidimus <hi rend="italic">b</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="494"/>
            igne uero et tempestate, cum in Esaiae prophetia tale aliquid <lb/>
            tractaremus, quo modo essent haec intellegenda, iam diximus. <lb/>
            Quod uero dictum est: Aduocabit caelum sursum: quoniam <lb/>
            sancti et iusti recte caelum appellantur, nimirum hoc <lb/>
            est, quod ait apostolus: Simul cum illis rapiemur in<lb n="5"/>
            nubibus in obuiam Christo in aera. Nam secundum <lb/>
            litterae superficiem, quo modo aduocatur caelum sursum, <lb/>
            quasi possit esse nisi sursum? Quod autem adiunctum est: <lb/>
            Et terram discernere populum suum, si tantummodo <lb/>
            subaudiatur aduocabit, id est aduocabit et terram, nec subaudiatur <lb n="10"/>
            sursum, hunc uidetur habere sensum secundum <lb/>
            rectam fidem, ut caelum intellegatur in eis, qui cum illo <lb/>
            iudicaturi sunt, et terra in eis, qui iudicandi sunt; ut aduocabit <lb/>
            caelum sursum non hic intellegamus \'rapiet in aera\', <lb/>
            sed \'in iudiciarias eriget sedes\'. Potest et illud intellegi aduocabit<lb n="15"/>
            caelum sursum \'aduocabit angelos in supernis et <lb/>
            excelsis locis, cum quibus descendat ad faciendum iudicium\'; <lb/>
            aduocabit et terram, id est homines in terra utique iudicandos. <lb/>
            Si autem utrumque subaudiendum est, cum dicitur <lb/>
            et terram, id est et aduocabit. et sursum, ut iste sit <lb n="20"/>
            sensus: Aduocabit caelum sursum, et terram aduocabit sursum: <lb/>
            nihil melius intellegi existimo quam omnes qui rapientur <lb/>
            in obuiam Christo in aera, sed caelum dictum propter <lb/>
            animas, terram propter corpora. Discernere porro populum <lb/>
            suum, quid est nisi per iudicium separare bonos a malis, <lb n="25"/>
            tamquam oues ab haedis? Deinde conuersio sermonis ad <lb/>
            angelos facta est: Congregate illi iustos eius; profecto

<note type="footnote"> 5 1. Thess. 4, 17 </note>

<note type="footnote"> 1 in esaia propheta b tale <hi rend="italic">om</hi>. p 2 haec <hi rend="italic">om. p1</hi> 3 aduocaait <hi rend="italic">b</hi> <lb/>
            6 obuiam, <hi rend="italic">omisso</hi> in, <hi rend="italic">e</hi> 7 sursum aduocatur caelum v desursunl <hi rend="italic">p</hi> <lb/>
            8 posset <hi rend="italic">g</hi> 10 aduocauit <hi rend="italic">b</hi> ne <hi rend="italic">b</hi> 11 abere <hi rend="italic">g</hi> 12 qui <hi rend="italic">usgue ad</hi> <lb/>
            in eis <hi rend="italic">om. pl</hi> 13 sunt iudicaturi v 15 sedes eriget v aduocauit <lb/>
            <hi rend="italic">bep; et sic p 16 18 20 21</hi> 21 caelum <hi rend="italic">om. e</hi> terram uocabit <hi rend="italic">b</hi> <lb/>
            22 omnes <hi rend="italic">1ns8.;</hi> homines v rapiuntur <hi rend="italic">g</hi> 24 porro] propter <hi rend="italic">b</hi> 25 nisi <lb/>
            quid est <hi rend="italic">b</hi> 26 tam <hi rend="italic">e</hi> edis <hi rend="italic">p</hi> 27 illic <hi rend="italic">p</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="495"/>
            enim per angelicum ministerium res tanta peragenda est. Si <lb/>
            autem quaerimus, quos iustos ei congregaturi sunt angeli: <lb/>
            Qui disponunt, inquit, testamentum eius super sacrificia. <lb/>
            Haec est omnis uita iustorum: disponere testamentum <lb/>
            Dei super sacrificia. Aut enim opera misericordiae sunt super <lb n="5"/>
            sacrificia, id est sacrificiis praeponenda, iuxta sententiam <lb/>
            Dei dicentis: Misericordiam uolo quam sacrificium; <lb/>
            aut si super sacrificia (in sacrificiis) intellegitur dictum, <lb/>
            quo modo super terram fieri dicitur quod fit utique in terra: <lb/>
            profecto ipsa opera misericordiae sunt sacrificia, quibus placetur <lb n="10"/>
            Deo, sicut in libro huius operis decimo me disseruisse <lb/>
            reminiscor; in quibus operibus disponunt iusti testamentum <lb/>
            Dei, quia propter promissiones, quae nouo eius testamento <lb/>
            continentur, haec faciunt. Unde congregatis sibi iustis suis <lb/>
            et ad suam dexteram constitutis nouissimo utique iudicio <lb n="15"/>
            dicturus est Christus: Venite, benedicti patris mei, possidete <lb/>
            paratum uobis regnum a constitutione mundi. <lb/>
            Esuriui enim, et dedistis mihi manducare. et cetera <lb/>
            quae ibi proferuntur de bonorum operibus bonis et eorum <lb/>
            praemiis sempiternis per ultimam sententiam iudicantis. <lb n="20"/>
            
</p></div><div n="25" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title type="sub">CAPUT  XXV. </title></ab><p>De prophetia Malachielis, qua Dei iudicium ultimum <lb/>
            declaratur et quorundam dicitur per purificatorias <lb/>
            poenas facienda mundatio. 
</p><p>Propheta Malachiel siue Malachi, qui et angelus dictus <lb n="25"/>
            est, qui etiam Esdras sacerdos, cuius alia in canonem scripta <lb/>
            recepta sunt, ab aliquibus creditur (nam de illo hanc esse

<note type="footnote"> 7 Osee 6, 6 11 c. 6 16 Mt. 25, 34 </note>

<note type="footnote"> 1 tanta res <hi rend="italic">v</hi> 2 sunt <hi rend="italic">bgpv;</hi> sint <hi rend="italic">ae Domb</hi>. 5 Aut enim] autem <hi rend="italic">b</hi> <lb/>
            9 fit <hi rend="italic">om. b</hi> 14 ea <hi rend="italic">b</hi> 19 et eorum <hi rend="italic">begp;</hi> et de eorum <hi rend="italic">v Domb</hi>. <lb/>
            20 iudicandis <hi rend="italic">b</hi> 22 malachihelis <hi rend="italic">g f;</hi> malachiae <hi rend="italic">pqv</hi> 23 purgatorias <lb/>
            <hi rend="italic">p</hi> 25 malachiel <hi rend="italic">bi ep p a;</hi> malachihel <hi rend="italic">ag;</hi> malachias <hi rend="italic">btv</hi> siue] <lb/>
            et <hi rend="italic">b</hi> 26 hesdras <hi rend="italic">g;</hi> ezdras e; ezras <hi rend="italic">p</hi> canone <hi rend="italic">b</hi> </note> 
<pb n="496"/>
             
</p><p>Hebraeorum opinionem dicit Hieronymus), iudicium nouissimum <lb/>
            prophetat dicens: Ecce uenit, dicit Dominus omnipotens; <lb/>
            et quis sustinebit diem introitus -eius, aut <lb/>
            quis ferre poterit ut adspiciat eum? Quia ipse ingreditur <lb/>
            quasi ignis conflatorii et quasi herba lauantium;<lb n="5"/>
            et sedebit conflans et emundans sicut argentum <lb/>
            et sicut aurum, et emundabit filios Leui, et <lb/>
            fundet eos sicut aurum et argentum; et erunt Domino <lb/>
            offerentes hostias in iustitia, et placebit Domino <lb/>
            sacrificium Iudae et Hierusalem, sicut diebus pristinis<lb n="10"/>
            et sicut annis prioribus. Et accedam ad uos in <lb/>
            iudicio, et ero testis uelox super maleficos et super <lb/>
            adulteros et super eos, qui iurant in nomine meo <lb/>
            mendaciter, et qui fraudant mercedem mercennario <lb/>
            et obprimunt per potentiam uiduas et percutiunt<lb n="15"/>
            pupillos et peruertunt iudicium aduenae, et qui non <lb/>
            timent me, dicit Dominus omnipotens; quoniam ego <lb/>
            Dominus Deus uester, et non mutor. Ex his quae dicta <lb/>
            sunt uidetur euidentius apparere in illo iudicio quasdam <lb/>
            quorundam purgatorias poenas futuras. Ubi enim dicitur: <lb n="20"/>
            Quis sustinebit diem introitus eius, aut quis ferre <lb/>
            poterit, ut adspiciat eum? Quia ipse ingreditur quasi <lb/>
            ignis conflatorii et quasi herba lauantium; et sedebit <lb/>
            conflans et emundans sicut argentum et sicut aurum <lb/>
            et emundabit filios Leui, et fundet eos sicut aurum <lb n="25"/>
            et argentum: quid aliud intellegendum est? Dicit tale aliquid <lb/>
            et Esaias: Lauabit Dominus sordes filiorum et

<note type="footnote"> 1 Hier. prooem. in Malach. 2 Mal. 3, 1 sqq. 27 Esai. 4, 4 </note>

<note type="footnote"> 2 ueniet <hi rend="italic">g</hi> 3 et <hi rend="italic">om. g</hi> qui <hi rend="italic">g</hi> 6 emundans <hi rend="italic">codd</hi>. v; mundans <lb/>
            <hi rend="italic">Domb</hi>. sicut aurum et sicut argentum <hi rend="italic">v</hi> 7 emundabit <hi rend="italic">aegpv;</hi> <lb/>
            ecce mundabit b; mandabit p <hi rend="italic">Domb</hi>. 10 iudae <hi rend="italic">a b e p Domb.;</hi> iuda fJr <lb/>
            14 mercedem mercennario <hi rend="italic">agpv;</hi> mercede mercennarii, ii m. 2 in <hi rend="italic">ras.. <lb/>
             in marg</hi>. inercede mercennario, <hi rend="italic">e;</hi> mercedem mercennarios <hi rend="italic">boDomb</hi>. <lb/>
            16 p°ruerterunt, rt m. <hi rend="italic">2 ex</hi> n <hi rend="italic">corr., e</hi> 17 quia <hi rend="italic">p</hi> 20 corundam <hi rend="italic">gl</hi> <lb/>
            21 qui sust. <hi rend="italic">g1</hi> 24 mundans <hi rend="italic">b p llomb</hi>. sicut aurum et sicut argentam <lb/>
            <hi rend="italic">v</hi> 25 emundauit g; mundabit <hi rend="italic">b Domb</hi>. 27 lauauit <hi rend="italic">b</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="497"/>
            filiarum Sion, et sanguinem emundabit de medio <lb/>
            eorum spiritu iudicii et spiritu combustionis. Nisi <lb/>
            forte sic eos dicendum est emundari a sordibus et eliquari <lb/>
            quodam modo, cum ab eis mali per poenale iudicium separantur, <lb/>
            ut illorum segregatio adque damnatio purgatio sit <lb n="5"/>
            istorum, quia sine talium de cetero permixtione uicturi sunt. <lb/>
            Sed cum dicit: Et emundabit filios Leui et fundet eos <lb/>
            sicut aurum et argentum; et erunt Domino offerentes <lb/>
            hostias in iustitia, et placebit Domino sacrificium <lb/>
            Iudae et Hierusalem, utique ostendit eos ipsos, qui emundabuntur, <lb n="10"/>
            deinceps in sacrificiis iustitiae Domino esse placituros, <lb/>
            ac per hoc ipsi a sua iniustitia mundabuntur, in qua <lb/>
            Domino displicebant. Hostiae porro in plena perfectaque <lb/>
            iustitia, cum mundati fuerint, ipsi erunt. Quid enim acceptius <lb/>
            Deo tales offerunt quam se ipsos? Verum ista quaestio de <lb n="15"/>
            purgatoriis poenis, ut diligentius pertractetur, in tempus <lb/>
            aliud differenda est. Filios autem Leui et ludam et Hierusalem <lb/>
            ipsam Dei ecclesiam debemus accipere, non ex Hebraeis <lb/>
            tantum, sed ex aliis etiam gentibus congregatam; nec talem, <lb/>
            qualis nunc est, ubi, si dixerimus, quia peccatum non <lb n="20"/>
            habemus, nos ipsos seducimus, et ueritas in nobis <lb/>
            non est; sed qualis tunc erit, uelut area per uentilationem, <lb/>
            ita per iudicium purgata nouissimum, eis quoque igne mundatis, <lb/>
            quibus talis mundatio necessaria est, ita ut nullus <lb/>
            omnino sit, qui offerat sacrificium pro peccatis suis. Omnes <lb n="25"/>
            enim qui sic offerunt, profecto in peccatis sunt, pro quibus <lb/>
            dimittendis offerunt, ut, cum obtulerint acceptumque Deo <lb/>
            fuerit, tunc dimittantur.

<note type="footnote"> 20 1. Io. l, 8 </note>

<note type="footnote"> 1 emundauit <hi rend="italic">b</hi> 3 liquari <hi rend="italic">b</hi> 4 separentur <hi rend="italic">e</hi> 6 iustorum <hi rend="italic">b</hi> <lb/>
            qua <hi rend="italic">b</hi> 10 iuda <hi rend="italic">bgv</hi> 13 placebant, <hi rend="italic">in marg</hi>. displicebant <hi rend="italic">p</hi> 15 tale <hi rend="italic">b</hi> <lb/>
            17 iudam <hi rend="italic">g p Domb.;</hi> iuda <hi rend="italic">epv;</hi> iude <hi rend="italic">a b</hi> 19 sed et, et <hi rend="italic">m. 2 superseriptum, <lb/>
            e</hi> 21 in eo <hi rend="italic">b</hi> 28 dimittuntur <hi rend="italic">b</hi> </note>

<note type="footnote"> XXXX Aug. opera Sectlo V pars II. </note>

<note type="footnote"> 32 </note> 
<pb n="498"/>
            
</p></div><div n="26" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title type="sub">CAPUT  XXVI. </title></ab><p>De sacri\'ficiis, quae sancti offerent Deo sic placitura. <lb/>
            quo modo in diebus pristinis et annis prioribus placuerunt. <lb/>
            </p><p>Volens autem Deus ostendere ciuitatem suam tunc in ista <lb n="5"/>
            consuetudine non futuram dixit filios Leui oblaturos hostias <lb/>
            in iustitia; non ergo in peccato ac per hoc non pro peccato. <lb/>
            Unde intellegi potest in eo quod secutus adiunxit adque ait: <lb/>
            Et placebit Domino sacrificium Iudae et Hierusalem. <lb/>
            sicut diebus pristinis et sicut annis prioribus, frustra<lb n="10"/>
            sibi Iudaeos secundum legem ueteris testamenti sacrificiorum <lb/>
            suorum praeterita tempora polliceri. Non enim tunc in iustitia, <lb/>
            sed in peccatis hostias offerebant, quando pro peccatis praecipue <lb/>
            ac primitus offerebant, usque adeo ut sacerdos ipse. <lb/>
            quem debemus utique credere ceteris fuisse iustiorem, secundum <lb n="15"/>
            Dei mandatum soleret pro suis primum offerre peccatis. <lb/>
            deinde pro populi. Quapropter exponere nos oportet, quo <lb/>
            modo sit accipiendum quod dictum est: Sicut diebus pristinis <lb/>
            et sicut annis prioribus. Fortassis enim tempus <lb/>
            illud commemorat, quo primi homines in paradiso fuerunt. <lb n="20"/>
            Tunc enim puri adque integri ab omni sorde ac labe peccati <lb/>
            se ipsos Deo mundissimas hostias offerebant; ceterum ex quo <lb/>
            commissae praeuaricationis causa inde dimissi sunt adque <lb/>
            humana in eis natura damnata est, excepto uno Mediatore <lb/>
            et post lauacrum regenerationis quibusque adhuc paruulis <lb n="25"/>
            nemo mundus a sorde, sicut scriptum est, nec infans. <lb/>
            cuius est unius diei uita super terram. Quod si respondetur <lb/>
            etiam eos merito dici posse offerre hostias in iustitia, <lb/>
            qui offerunt in fide (iustus enim ex fide uiuit; quamuis

<note type="footnote"> 16 Leuit. 16, 6; Hebr. 7, 27 26 Iob 14, 4 29 Rora. 1, 17 </note>

<note type="footnote"> 7 ac per hoc non pro peccato <hi rend="italic">om. p</hi> 8 in <hi rend="italic">om. b</hi> utique ait e <lb/>
            9 Et] ei <hi rend="italic">g</hi> Iuda <hi rend="italic">v</hi> 16 primum pro suis v prius <hi rend="italic">b</hi> 20 quo <lb/>
            primum g; qui prime <hi rend="italic">b</hi> 21 puri] putari <hi rend="italic">b</hi> 25 paruolis <hi rend="italic">g</hi> 27 uita <lb/>
            unius diei <hi rend="italic">v</hi> 29 quia <hi rend="italic">e</hi> uiuet <hi rend="italic">e</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="499"/>
            se ipsum seducat, si dixerit se non habere peccatum, et ideo <lb/>
            non dicat, quia ex fide uiuit): numquid dicturus est quispiam <lb/>
            hoc fidei tempus illi fini esse coaequandum, quando igne <lb/>
            iudicii nouissimi mundabuntur, qui offerant hostias in iustitia? <lb/>
            Ac per hoc quoniam post talem mundationem nullum peccatum <lb n="5"/>
            iustos habituros esse credendum est, profecto illud tempus, <lb/>
            quantum adtinet ad non habere peccatum, nulli tempori <lb/>
            conparandum est, nisi quando primi homines in paradiso <lb/>
            ante praeuaricationem innocentissima felicitate uixerunt. Recte <lb/>
            itaque intellegitur hoc significatum esse, cum dictum est: <lb n="10"/>
            
</p><p>Sicut diebus pristinis et sicut annis prioribus. Nam <lb/>
            et per Esaiam postea quam caelum nouum et terra noua <lb/>
            promissa est, inter cetera, quae ibi de sanctorum beatitudine <lb/>
            per allegorias et aenigmata exsequitur, quibus expositionem <lb/>
            congruam reddere nos prohibuit uitandae longitudinis cura: <lb n="15"/>
            Secundum dies, inquit, ligni uitae erunt dies populi <lb/>
            mei. Quis autem sacras litteras adtigit et ignorat ubi Deus <lb/>
            plantauerit lignum uitae, a cuius cibo separatis illis hominibus, <lb/>
            quando eos sua de paradiso eiecit iniquitas, eidem ligno <lb/>
            circumposita est ignea terribilisque custodia? <lb n="20"/>
            
</p><p rend="script">Quod si quisquam illos dies ligni uitae, quos commemorauit <lb/>
            propheta Esaias, istos qui nunc aguntur ecclesiae Christi <lb/>
            dies esse contendit ipsumque Christum lignum uitae prophetice <lb/>
            dictum, quia ipse est sapientia Dei, de qua Salomon ait: <lb/>
            Lignum uitae est omnibus amplectentibus eam; nec <lb n="25"/>
            annos egisse aliquos in paradiso illos primos homines, unde <lb/>
            tam cito eiecti sunt, ut nullum ibi gignerent filium, et ideo <lb/>
            non posse illud tempus intellegi in eo quod dictum est: <lb/>
            Sicut diebus pristinis et sicut annis prioribus: istam <lb/>
            praetereo quaestionem, ne cogar, quod prolixum est, cuncta

<note type="footnote"> 16 Esai. 65, 22 25 Prou. 3, 18 </note>

<note rend="script" type="footnote"> 1 peccatum non habere v 2 qui <hi rend="italic">g</hi> 3 coaequando, <hi rend="italic">omisso sequente</hi> <lb/>
            quando, <hi rend="italic">b</hi> ignem <hi rend="italic">b</hi> 4 offerebant in iustitia hostias e 17 adtingit <lb/>
            <hi rend="italic">bgxp</hi> dns <hi rend="italic">g</hi> 27 gignerint <hi rend="italic">g</hi> 30 quod <hi rend="italic">om. g</hi> </note>

<note type="footnote"> 32* </note> <lb n="30"/>
             
<pb n="500"/>
            discutere, ut aliquid horum ueritas manifesta confirmet. Video <lb/>
            quippe alterum sensum, ne dies pristinos et annos priores <lb/>
            carnalium sacrificiorum nobis pro magno munere per prophetam <lb/>
            promissos fuisse credamus. Hostiae namque illae ueteris <lb/>
            legis in quibusque pecoribus inmaculatae ac sine ullo prorsus<lb n="5"/>
            uitio iubebantur offerri, et significabant homines sanctos, <lb/>
            qualis solus inuentus est Christus, sine ullo omnino peccato. <lb/>
            Proinde quia post iudicium, cum fuerint etiam igne mundati, <lb/>
            qui eius modi mundatione sunt digni, in omnibus sanctis <lb/>
            nullum inuenietur omnino peccatum, adque ita se ipsos offerent <lb n="10"/>
            in iustitia, ut tales hostiae omni modo inmaculatae ac <lb/>
            sine ullo uitio sint futurae, erunt profecto sicut pristinis diebus <lb/>
            et sicut annis prioribus, quando in umbra huius rei futurae <lb/>
            mundissimae offerebantur hostiae. Haec erit namque munditia <lb/>
            tunc in inmortali carne ac mente sanctorum, quae figurabatur <lb n="15"/>
            in illarum corporibus hostiarum. 
</p><p rend="script">Deinde propter eos, qui non mundatione, sed damnatione <lb/>
            sunt digni: Et accedam, inquit. ad uos in iudicium, et <lb/>
            ero testis uelox super maleficos et super adulteros. <lb/>
            et cetera, quibus damnabilibus enumeratis criminibus addidit: <lb n="20"/>
            Quoniam ego Dominus Deus uester, et non mutor; <lb/>
            tamquam diceret: \'Cum uos mutauerit et in deterius culpa <lb/>
            uestra et in melius gratia mea, ego non mutor.\' Testem uero <lb/>
            se dicit futurum, quia in iudicio suo non indiget testibus, <lb/>
            eumque uelocem, siue quia repente uenturus est eritque <lb n="25"/>
            iudicium ipso inopinato eius aduentu celerrimum, quod tardissimum <lb/>
            uidebatur, siue quia ipsas conuincet sine ulla sermonis <lb/>
            prolixitate conscientias. In cogitationibus enim, <lb/>
            sicut scriptum est, inpii interrogatio erit; et apostolus: <lb/>
            Cogitationibus, inquit, accusantibus uel etiam

<note type="footnote"> 28 Sap. 1, 9 30 Rom. 2, 15 sq. </note>

<note rend="script" type="footnote"> 1 manifesta <hi rend="italic">bg p5;</hi> manifestat p1; manifestata <hi rend="italic">aepav</hi> 9 quia <hi rend="italic">e</hi> <lb/>
            10 offerunt <hi rend="italic">g</hi> 11 omni modo hostiae <hi rend="italic">e</hi> 13 ftumbra <hi rend="italic">g</hi> 22 inde <lb/>
            d <lb/>
            ter/ius, <hi rend="italic">teras., g</hi> teterius <hi rend="italic">e</hi> 25 eritque <hi rend="italic">om. e</hi> 27 conuincit <hi rend="italic">g</hi> </note> <lb n="30"/>
             
<pb n="501"/>
            <sic>eicusantibus</sic> in die, qua iudicabit Deus occulta hominum <lb/>
            secundum euangelium meum per legum Christum. <lb/>
            Etiam sic ergo Dominus futurus testis intellegendus est uelox, <lb/>
            cum sine mora reuocaturus est in memoriam, unde conuincat <lb/>
            puniatque conscientiam. <lb n="5"/>
            
</p></div><div n="27" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title type="sub">CAPUT  XXVII. </title></ab><p>De separatione bonorum et malorum, per quam nouissimi <lb/>
            iudicii discretio declaratur. 
</p><p rend="script">• <lb/>
            Illud etiam, quod aliud agens in octauo decimo libro ex <lb/>
            isto propheta posui, ad iudicium nouissimum pertinet, ubi <lb n="10"/>
            ait: Erunt mihi, dicit Dominus omnipotens, in die <lb/>
            qua ego facio in adquisitionem, et eligam eos sicut <lb/>
            eligit homo filium suum qui seruit ei; et conuertar <lb/>
            et uidebitis quid sit inter iustum et iniquum, et inter <lb/>
            seruientem Deo et eum qui non seruit ei. Quia ecce <lb n="15"/>
            dies uenit ardens sicut clibanus et conburet eos, et <lb/>
            erunt omnes alienigenae et uniuersi, qui faciunt iniquitatem, <lb/>
            stipula, et succendet eos dies ueniens, dicit <lb/>
            Dominus omnipotens, et non relinquetur in eis radix <lb/>
            neque ramus. Et orietur uobis, qui timetis nomen <lb n="20"/>
            meum, sol iustitiae, et sanitas in pinnis eius, et <lb/>
            egrediemini et salietis sicut uituli de uinculis relaxati; <lb/>
            et conculcabitis iniquos, et erunt cinis sub <lb/>
            pedibus uestris, dicit Dominus omnipotens. Haec distantia <lb/>
            praemiorum adque poenarum iustos dirimens ab <lb n="25"/>
            iniustis, quae sub isto sole in huius uitae uanitate non <lb/>
            cernitur, quando sub illo sole iustitiae in illius uitae manifestatione <lb/>
            clarebit, tunc profecto erit iudicium quale numquam <lb/>
            fuit.

<note type="footnote"> 9 c. 35 11 Mal. 3, 17 sq. j 4, 1 sqq. </note>

<note rend="script" type="footnote"> 1 in diem iudicii quando <hi rend="italic">a</hi> dominus <hi rend="italic">p</hi> 8 sicut <hi rend="italic">b;</hi> si <hi rend="italic">p</hi> 11 in <lb/>
            die qua <hi rend="italic">aegppav;</hi> die om. <hi rend="italic">b</hi> 12 faciam <hi rend="italic">b</hi> 13 elegit <hi rend="italic">bg</hi> conraini <lb/>
            <lb/>
            uertar <hi rend="italic">a bl e p</hi> p <hi rend="italic">a Domb.;</hi> conuertimini <hi rend="italic">g;</hi> conuerti <hi rend="italic">/ m. 2 corr. b;</hi> conuertemini <lb/>
            <hi rend="italic">v</hi> 15 seruit ei <hi rend="italic">a egp a v;</hi> ei <hi rend="italic">om. b p Domb</hi>. 21 pinnis <hi rend="italic">elg</hi> 23 <hi rend="italic">eritp</hi> </note> 
<pb n="502"/>
            
</p></div><div n="28" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title type="sub">CAPUT  XXVIII. </title></ab><p>De lege Moysi spiritaliter intellegenda, ne in damnabilia <lb/>
            murmura carnalis sensus incurrat. 
</p><p>Quod uero subiungit idem propheta: Mementote legis <lb/>
            Moysi serui mei, quam mandaui ei in Choreb ad omnem<lb n="5"/>
            Israel, praecepta et iudicia opportune commemorat <lb/>
            post declaratum futurum tam magnum inter obseruatores <lb/>
            legis contemtoresque discrimen; simul etiam ut discant legem <lb/>
            spiritaliter intellegere et inueniant in ea Christum, per quem <lb/>
            iudicem facienda est inter bonos et malos ipsa discretio. Non<lb n="10"/>
            enim frustra idem Dominus aitludaeis: Si crederetis Moysi, <lb/>
            crederetis et mihi; de me enim ille scripsit. Carnaliter <lb/>
            ■ quippe accipiendo legem et eius promissa terrena rerum caelestium <lb/>
            figuras esse nescientes in illa murmura conruerunt. <lb/>
            ut dicere auderent: Vanus est qui seruit Deo, et quid<lb n="15"/>
            amplius, quia custodiuimus mandata eius et quia <lb/>
            ambulauimus supplices ante faciem Domini omnipotentis? <lb/>
            Et nunc nos beatos dicimus alienos, et aedificantur <lb/>
            omnes qui faciunt iniquitatem. Quibus eorum <lb/>
            uerbis quodam modo propheta conpulsus est nouissimum <lb n="20"/>
            praenuntiare iudicium, ubi mali nec saltem falso sint beati. <lb/>
            sed apertissime miserrimi appareant, et boni nulla temporali <lb/>
            saltem miseria laborent, sed clara ac sempiterna beatitudine <lb/>
            perfruantur. Dixerat quippe istorum talia quaedam uerba etiam <lb/>
            superius dicentium: Omnis, qui facit malum, bonus est <lb n="25"/>
            in conspectu Domini, et tales ei placent. Ad haec, inquam, <lb/>
            contra Deum murmura peruenerunt legem Moysi accipiendo <lb/>
            carnaliter. Unde et ille in psalmo septuagensimo secundo

<note type="footnote"> 4 Ib. 4, 4 11 Io. 5, 46 15 Mal. 3, 14 sq. 25 Mal. 2, 17 </note>

<note type="footnote"> 5 chorep <hi rend="italic">g;</hi> horeb <hi rend="italic">p</hi> 7 tam magnum futurum <hi rend="italic">v</hi> 9 in eam <hi rend="italic">b;</hi> in <lb/>
            eo <hi rend="italic">g</hi> 11 crederitis <hi rend="italic">eg1</hi> 12 crederitis eJ 13 accipiendn <hi rend="italic">g</hi> promissatii <lb/>
            <hi rend="italic">g</hi> caelestia <hi rend="italic">g</hi> 17 dei <hi rend="italic">b</hi> 21 pronunciare <hi rend="italic">g</hi> 22 appar. <lb/>
            miserrimi <hi rend="italic">v</hi> 23 laborant <hi rend="italic">g</hi> 27 peruenerint <hi rend="italic">b</hi> carnal. accipiendo r <lb/>
            28 in <hi rend="italic">om. e</hi> septuaginsimo <hi rend="italic">g</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="503"/>
            paene commotos dicit fuisse pedes suos et effusos gressus <lb/>
            suos, utique in lapsum, quia zelauit in peccatoribus, pacem <lb/>
            peccatorum intuens; ita ut inter cetera diceret: Quo modo <lb/>
            sciuit Deus, et si est scientia in Altissimo? diceret <lb/>
            etiam: Numquid uano iustificaui cor meum et laui <lb n="5"/>
            in innocentibus manus meas? Ut autem solueret hanc <lb/>
            difficillimam quaestionem, quae fit, cum uidentur boni esse <lb/>
            miseri et felices mali: Hoc, inquit, labor est ante me, <lb/>
            donec introeam in sanctuarium Dei et intellegam in <lb/>
            nouissima. Iudicio quM)e nouissimo non sic erit; sed in <lb n="10"/>
            aperta iniquorum miseria et aperta felicitate iustorum longe <lb/>
            quam nunc est aliud apparebit. 
</p></div><div n="29" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title type="sub">CAPUT  XXVIIII. </title></ab><p>De aduentu Heliae ante iudicium, cuius praedicatione <lb/>
            scripturarum secreta reserante Iudaei conuertentur <lb n="15"/>
            ad Christum. 
</p><p>Cum autem admonuisset, ut meminissent legis Moysi (quoniam <lb/>
            praeuidebat eos multo adhuc tempore non eam spiritaliter, <lb/>
            sicut oportuerat, accepturos), continuo subiecit? Et ecce <lb/>
            ego mittam uobis Heliam Thesbiten, antequam ueniat <lb n="20"/>
            dies Domini magnus et inlustris, qui conuertet cor <lb/>
            patris ad filium et cor hominis ad proximum suum, <lb/>
            ne forte ueniens percutiam terram penitus. Per hunc <lb/>
            Heliam magnum mirabilemque prophetam exposita sibi lege <lb/>
            ultimo tempore ante iudicium Iudaeos in Christum uerum, <lb n="25"/>
            id est in Christum nostrum, esse credituros, celeberrimum <lb/>
            est in sermonibus cordibusque fidelium. Ipse quippe ante

<note type="footnote"> 3 Ps. 72, 11 sqq. 19 Mal. 4, 5 sq. </note>

<note type="footnote"><hi rend="italic">2 SUOs om. b e 3 uidens intuens p 4 in excelso p</hi> 5 uano <lb/>
            <hi rend="italic">egp p Donib.;</hi> in uano <hi rend="italic">ab;</hi> nane <hi rend="italic">v</hi> 6 in innocentibus <hi rend="italic">egpv;</hi> <lb/>
            inter innocentibus â; inter innoceutes <hi rend="italic">ab p Domb</hi>. 9 intrem <hi rend="italic">b p</hi> <lb/>
            15 scriptura reserante <hi rend="italic">g et f nisi quod</hi> rere ante <hi rend="italic">habet</hi> 19 Et <hi rend="italic">om. ag</hi> <lb/>
            20 mitto <hi rend="italic">b</hi> heliam <hi rend="italic">abegpu;</hi> helian p <hi rend="italic">lJomb.j</hi> Eliam <hi rend="italic">v</hi> 21 conuertit <lb/>
            p 22 ad filium <hi rend="italic">om. gl</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="504"/>
            aduentum iudicis Saluatoris non inmerito speratur esse uenturus, <lb/>
            quia etiam nunc uiuere non inmerito creditur. Curru <lb/>
            namque igneo raptus est de rebus humanis, quod euidentissime <lb/>
            sancta scriptura testatur. Cum uenerit ergo, exponendo <lb/>
            legem spiritaliter, quam nunc Iudaei carnaliter sapiunt, conuertet<lb n="5"/>
            cor patris ad filium, id est cor patrum ad filios: <lb/>
            singularem quippe pro numero plurali interpretes septuaginta <lb/>
            posuerunt; et est sensus, ut etiam filii sic intellegant legem, <lb/>
            id est Iudaei, quem ad modum eam patres intellexerunt. id <lb/>
            est prophetae, in quibus erat et ipse Moyses; sic enim cor<lb n="10"/>
            patrum conuertetur ad filios, cum intellegentia patrum perducetur <lb/>
            ad intellegentiam filiorum; et cor filiorum ad patres <lb/>
            eorum, dum in id, quod senserunt illi, consentiunt et isti ; <lb/>
            ubi Septuaginta dixerunt: Et cor hominis ad proximum <lb/>
            s u u m. Sunt enim inter se ualde proximi patres et filii. Quamquam <lb n="15"/>
            in uerbis septuaginta interpretum, qui prophetice interpretati <lb/>
            sunt. potest alius sensus idemque electior inueniri. <lb/>
            ut intellegatur Helias cor Dei Patris conuersurus ad Filium: <lb/>
            non utique agendo ut Pater diligat Filium, sed docendo quod <lb/>
            Pater diligat Filium; ut et Iudaei, quem prius oderant, diligant <lb n="20"/>
            eundem, qui noster est, Christum. Iudaeis enim nunc <lb/>
            auersum cor habet Deus a Christo nostro, quia hoc putant. <lb/>
            Eis ergo tunc cor eius conuertetur ad Filium, cum ipsi conuerso <lb/>
            corde didicerint dilectionem Patris in Filium. Quod <lb/>
            uero sequitur: Et cor hominis ad proximum suum, id<lb n="25"/>
            est, conuertet Helias et cor hominis ad proximum suum: <lb/>
            quid melius intellegitur quam cor hominis ad hominem

<note type="footnote"> 2 Reg. II, 2, 11 </note>

<note type="footnote"> 2 quia <hi rend="italic">bgpv;</hi> qui <hi rend="italic">aeo a Domb</hi>. 4 exponere <hi rend="italic">b</hi> 6 patrum. <hi rend="italic">« <lb/>
            patris corr., g 7 numerum pro plurali, pro plur. in ras., e 8 ut et<lb/>
             filii om. b 9 patres eam v 11 conuertitur-perdncitur 9 13 init g</hi> <lb/>
            consentient v <hi rend="italic">14 Et om. 9 Et si b</hi> 17 sensus alius v <hi rend="italic">rectior p</hi> <lb/>
            19 diligit <hi rend="italic">b</hi> 21 Cbristum <hi rend="italic">abegpya v;</hi> christus p1 <hi rend="italic">Domb</hi>. 22 <hi rend="italic">qui t</hi> <lb/>
            24 cordędicerint <hi rend="italic">g</hi> dilectionis patrem ad filium <hi rend="italic">e</hi> 25 id est ..... <lb/>
            ad prox. suum <hi rend="italic">om. p</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="505"/>
            Christum? Cum enim sit in forma Dei Deus noster, formam serui <lb/>
            accipiens esse dignatus est etiam proximus noster. Hoc ergo <lb/>
            faciet Helias. Ne forte, inquit, ueniam et percutiam <lb/>
            terram penitus. Terra sunt enim, qui terrena sapiunt, <lb/>
            sicut Iudaei carnales usque nunc; ex quo uitio contra Deum <lb n="5"/>
            murmura illa uenerunt: Quia mali ei placent, et: Vanus <lb/>
            est qui seruit Deo. 
</p></div><div n="30" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title type="sub">CAPUT  XXX. </title></ab><p>Quod in libris ueteris testamenti, cum Deus legitur <lb/>
            iudicaturus, non euidenter Christi persona <lb n="10"/>
            monstretur, sed ex quibusdam testimoniis, ubi <lb/>
            Dominus Deus loquitur, appareat non dubie, quod <lb/>
            ipse sit Christus. 
</p><p>Multa alia sunt scripturarum testimonia diuinarum de <lb/>
            nouissimo iudicio Dei, quae si omnia colligam, nimis longum <lb n="15"/>
            erit. Satis ergo sit, quod et nouis et ueteribus litteris sacris <lb/>
            hoc praenuntiatum esse probauimus. Sed ueteribus per Christum <lb/>
            futurum esse iudicium, id est iudicem Christum de <lb/>
            caelo esse uenturum, non tam, quam nouis, euidenter expressum <lb/>
            est, propterea quia, cum ibi dicit Dominus Deus se <lb n="20"/>
            esse uenturum uel Dominum Deum dicitur esse uenturum, <lb/>
            non consequenter intellegitur Christus. Dominus enim Deus <lb/>
            et Pater est et Filius et Spiritus sanctus; neque hoc tamen <lb/>
            intestatum relinquere nos oportet. Primo itaque demonstrandum <lb/>
            est, quem ad modum Iesus Christus tamquam Dominus <lb n="25"/>
            
</p><p rend="script">Deus loquatur in propheticis libris, et tamen Iesus Christus <lb/>
            euidenter appareat, ut et quando non sic apparet et tamen <lb/>
            ad illud ultimum iudicium Dominus Deus dicitur esse

<note type="footnote"> 6 Mal. 2, 17; 3, 14 </note>

<note rend="script" type="footnote"> 5 do <hi rend="italic">g;</hi> dominum <hi rend="italic">b</hi> 6 ei <hi rend="italic">om. p</hi> 12 non dubie appareat <hi rend="italic">p</hi> 14 sunt <lb/>
            <hi rend="italic">om. g</hi> 16 litteria Sed ueteribus <hi rend="italic">om. b</hi> 19 nobis <hi rend="italic">b</hi> 21 <hi rend="italic">dicit be</hi> <lb/>
            24 intractatum <hi rend="italic">m. 2 in ras. e</hi> 25 quem amo/. dum, nen <hi rend="italic">eras.. g</hi> <lb/>
            26 et tamen <hi rend="italic">usque ad</hi> sic apparet <hi rend="italic">om. b</hi> 27 sic non <hi rend="italic">v</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="506"/>
            uenturus, possit Iesus Christus intellegi. Est locus aput Esaiam <lb/>
            prophetam, qui hoc quod dico euidenter ostendit. Deus enim <lb/>
            per prophetam: Audi me, inquit, Iacob et Israel quem <lb/>
            ego uoco. Ego sum primus et ego in sempiternum, <lb/>
            et manus mea fundauit terram, et dextera mea<lb n="5"/>
            firmauit caelum. Vocabo eos, et stabunt simul, et <lb/>
            congregabuntur omnes et audient. Quis ei nuntiauit <lb/>
            haec? Diligens te feci uoluntatem tuam super <lb/>
            Babylonem, ut auferrem semen Chaldaeorum. Et <lb/>
            locutus sum et ego uocaui; adduxi eum et prosperam <lb n="10"/>
            feci uiam eius. Accedite ad me et audite haec. <lb/>
            Non a principio in abscondito locutus sum; quando <lb/>
            fiebant, ibi eram. Et nunc Dominus Deus misit <lb/>
            me et Spiritus eius. Nempe ipse est, qui loquebatur sicut <lb/>
            Dominus Deus; nec tamen intellegeretur Iesus Christus, nisi <lb n="15"/>
            addidisset: Et nunc Dominus Deus misit me et Spiritus <lb/>
            eius. Dixit hoc enim secundum formam serui, de re <lb/>
            futura utens praeteriti temporis uerbo, quem ad modum aput <lb/>
            eundem prophetam legitur: Sicut ouis ad immolandum <lb/>
            ductus est. Non enim ait: \'ducetur\', sed pro eo, quod futurum erat, praeteriti temporis uerbum posuit. Et adsidue <lb n="20"/>
            prophetia sic loquitur. 
</p><p>Est [et] alius locus aput Zachariam, qui hoc euidenter <lb/>
            ostendit, quod omnipotentem misit omnipotens: quis quem. <lb/>
            nisi Deus Pater Deum Filium? Nam ita scriptum est: Haec <lb n="25"/>
            dicit Dominus omnipotens: Post gloriam misit me <lb/>
            super gentes, quae spoliauerunt uos; quia qui

<note type="footnote"> 3 Esai. 48, 12 sqq. 19 Esai. 53, 7 <hi rend="italic">25 Zacb. 2, 8 sq</hi>. </note>

<note type="footnote"> 5 et <hi rend="italic">ante</hi> manus <hi rend="italic">om. b</hi> 6 stabunt <hi rend="italic">om. p</hi> 7 ut audiant <hi rend="italic">b</hi> ei <lb/>
            nuntiauit <hi rend="italic">abpp;</hi> enuntiauit <hi rend="italic">g;</hi> enim nuntiabit <hi rend="italic">e;</hi> eis nunt. at; 9 auferam <lb/>
            <hi rend="italic">e2</hi> 12 <hi rend="italic">sq</hi>. locutus sum in abscondito <hi rend="italic">v</hi> 15 Christus <hi rend="italic">om. e</hi> <lb/>
            16 audisset <hi rend="italic">b</hi> 17 dixit <hi rend="italic">mp. lin. g</hi> hoc enim dixit <hi rend="italic">v</hi> de futuro <hi rend="italic">e</hi> <lb/>
            23 Est <hi rend="italic">om. b</hi> alius <hi rend="italic">egp;</hi> et alius <hi rend="italic">a b v Domb</hi>. quilt a <hi rend="italic">eras., g</hi> <lb/>
            24 quem <hi rend="italic">om. b</hi> 27 que espoliau. <hi rend="italic">g</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="507"/>
            tetigerit uos, quasi [qui] tangit pupillam oculi <lb/>
            eius. Ecce ego inferam manum meam super eos, et <lb/>
            erunt spolia his, qui seruierant eis;et cognoscetis <lb/>
            quia Dominus omnipotens misit me. Ecce dicit Dominus <lb/>
            omnipotens a Domino omnipotente se missum. Quis hic <lb n="5"/>
            audeat intellegere nisi Christum loquentem, scilicet ouibus <lb/>
            quae perierant domus Israel? Ait namque in euangelio: Non <lb/>
            sum missus nisi ad oues quae perierunt domus <lb/>
            Israel; quas hic comparauit pupillae oculi Dei propter excellentissimum <lb/>
            dilectionis adfectum; ex quo genere ouium <lb n="10"/>
            etiam ipsi apostoli fuerunt. Sed post gloriam resurrectionis <lb/>
            utique suae (quae antequam fieret, ait euangelista: Iesus <lb/>
            nondum erat glorificatus) etiam super gentes missus <lb/>
            est in apostolis suis, ac sic inpletum est quod in psalmo <lb/>
            legitur: Erues me de contradictionibus populi, constitues <lb n="15"/>
            me in caput gentium, ut, qui spoliauerant Israelitas <lb/>
            quibusque Israelitae seruierant, quando sunt gentibus <lb/>
            subditi, non uicissim eodem modo spoliarentur, sed ipsi spolia <lb/>
            fierent Israelitarum (hoc enim apostolis promiserat dicens: <lb/>
            Faciam uos piscatores hominum, et uni eorum: Ex <lb n="20"/>
            hoc iam, inquit, homines eris capiens); spolia ergo <lb/>
            fierent, sed in bonum, tamquam erepta uasa illi forti, sed <lb/>
            fortius adligato. 
</p><p rend="script">Item per eundem prophetam Dominus loquens: Et erit, <lb/>
            inquit, in die illa quaeram auferre omnes gentes <lb n="25"/>
            quae ueniunt contra Hierusalem, et effundam super <lb/>
            domum Dauid et super habitatores

<note type="footnote"> 7 Mt. 15, 24 12 Io. 7, 39 15 Ps. 17, 44 20 Mt. 4. 19 <lb/>
            21 Lc. 5, 10 24 Zach. 12, 9 sq. </note>

<note rend="script" type="footnote"> 1 quasi tangit <hi rend="italic">b*eg;</hi> quasi tangat <hi rend="italic">blp;</hi> quasi qui tangat p <hi rend="italic">Domb.;</hi> <lb/>
            tamquam si tangat <hi rend="italic">a;</hi> quasi qui tangit <hi rend="italic">IX v</hi> oculi mei <hi rend="italic">p</hi> 3 serui- <lb/>
            CO <lb/>
            <hi rend="italic">erunt gx; seruiant e</hi> cognoscitis g 4 baec y <hi rend="italic">6 audiat g</hi> 7 perierunt <lb/>
            <hi rend="italic">e</hi> Ait <hi rend="italic">usque ad</hi> Israel <hi rend="italic">l. 9 om. c</hi> 9 pgpillae <hi rend="italic">g</hi> 14 est <lb/>
            <hi rend="italic">om. e</hi> 15 erue p 17 sunt geut. J subiugentibus <hi rend="italic">b</hi> 18 moduo <lb/>
            in dl. <lb/>
            fpliarentur. <hi rend="italic">g</hi> 20 nobis <hi rend="italic">g</hi> 24 Et <hi rend="italic">om. p</hi> 25 in illa <hi rend="italic">e</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="508"/>
            <sic n="poss">Hierusalemspiritumgratiaeetraisericordiaejetadspicient</sic> <lb/>
            ad me pro eo quod insultauerunt, et plangent <lb/>
            super eo planctum quasi super carissimum, et <lb/>
            dolebunt dolore quasi super unigenitum. Numquid <lb/>
            nisi Dei est auferre omnes gentes inimicas sanctae ciuitatis<lb n="5"/>
            Hierusalem, quae ueniunt contra eam, id est contrariae <lb/>
            sunt ei, uel, sicut alii sunt interpretati, ueniunt super <lb/>
            ... eam, id est, ut eam sibi subiciant; aut effundere super domum <lb/>
            Dauid et super habitatores eiusdem ciuitatis spiritum <lb/>
            gratiae et misericordiae? Hoc utique Dei est, et ex persona <lb n="10"/>
            Dei dicitur per prophetam; et tamen hunc Deum haec tam <lb/>
            magna et tam diuina facientem se Christus ostendit adiungendo <lb/>
            adque dicendo: Et adspicient ad me pro eo quod <lb/>
            insultauerunt, et plangent super eo planctum quasi <lb/>
            super carissimum (siue dilectum) et dolebunt dolore <lb n="15"/>
            quasi super unigenitum. Paenitebit quippe Iudaeos in <lb/>
            die illa, etiam eos, qui accepturi sunt spiritum gratiae et <lb/>
            misericordiae, quod in eius passione insultauerint Christo, <lb/>
            cum ad eum adspexerint in sua maiestate uenientem eumque <lb/>
            esse cognouerint, quem prius humilem in suis parentibus <lb n="20"/>
            inluserunt; quamuis et ipsi parentes eorum tantae illius inpietatis <lb/>
            auctores resurgentes uidebunt eum, sed puniendi iam. <lb/>
            non adhuc corrigendi. Non itaque hoc loco ipsi intellegendi <lb/>
            sunt, ubi dictum est: Et effundam super domum Dauid <lb/>
            et super habitatores Hierusalem spiritum gratiae et <lb n="25"/>
            misericordiae; et adspicient ad me pro eo quod insultauerunt; <lb/>
            sed tamen de illorum stirpe uenientes, qui per <lb/>
            Heliam illo tempore credituri sunt. Sed sicut dicimus Iudaeis: <lb/>
            \'Vos occidistis Christum\', quamuis hoc parentes eorum fecerint: <lb/>
            sic et isti se dolebunt fecisse quodam modo, quod fecerunt <lb n="30"/>
            illi, ex quorum stirpe descendunt. Quamuis ergo accepto

<note rend="script" type="footnote"> 3 super eo <hi rend="italic">betfppa;</hi> super eum <hi rend="italic">av</hi> planctu <hi rend="italic">g</hi> 7 et (= eius1 <hi rend="italic">f</hi> <lb/>
            % T <lb/>
            8 ųtfęndere <hi rend="italic">g</hi> sup. dom. Dauid effundere <hi rend="italic">v</hi> 12 se ipsum <hi rend="italic">e:</hi> sese r <lb/>
            14 planctu <hi rend="italic">g</hi> 16 in die illa ludaeos v 19 magestate e 23 loca <lb/>
            <hi rend="italic">om. b</hi> 28 sunt credituri <hi rend="italic">v</hi> 31 ergo <hi rend="italic">om. b</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="509"/>
            spiritu gratiae et misericordiae iam fideles non damnabuntur <lb/>
            cum inpiis parentibus suis, dolebunt tamen tamquam ipsi <lb/>
            fecerint, quod ab illis factum est. Non igitur dolebunt reatu <lb/>
            criminis, sed pietatis adfectu. Sane ubi dixerunt septuaginta <lb/>
            interpretes: Et adspicient ad me pro eo quod insultauerunt, <lb n="5"/>
            sic interpretatum est ex Hebraeo: Et adspicient <lb/>
            ad me, quem confixerunt; quo quidem uerbo euidentius <lb/>
            Christus crucifixus apparet. Sed illa insultatio, quam septuaginta <lb/>
            ponere maluerunt, eius uniuersae non defuit passioni. <lb/>
            Nam et detento et adligato et adiudicato et obprobrio ignominiosae <lb n="10"/>
            uestis induto et spinis coronato et calamo in capite <lb/>
            percusso et inridenter fixis genibus adorato et crucem suam <lb/>
            portanti et in ligno iam pendenti utique insultauerunt. Proinde <lb/>
            interpretationem non sequentes unam, sed utramque iungentes, <lb/>
            cum et insultauerunt et confixerunt legimus, plenius <lb n="15"/>
            ueritatem dominicae passionis agnoscimus. 
</p><p rend="script">Cum ergo in propheticis litteris ad nouissimum iudicium <lb/>
            faciendum Deus legitur esse uenturus, etsi eius alia distinctio <lb/>
            non ponatur, tantummodo propter ipsum iudicium Christus <lb/>
            debet intellegi, quia etsi Pater iudicabit, per aduentum <lb n="20"/>
            filii hominis iudicabit. Nam ipse per suae praesentiae manifestationem <lb/>
            non iudicat quemquam, sed omne iudicium <lb/>
            dedit Filio, qui manifestabitur homo iudicaturus, sicut homo <lb/>
            est iudicatus. Quis est enim alius, de quo item Deus loquitur <lb/>
            per Esaiam sub nomine Iacob et Israel, de cuius semine <lb n="25"/>
            corpus accepit? quod ita scriptum est: Iacob puer meus, <lb/>
            suscipiam illum; Israel electus meus, adsumsit eum <lb/>
            anima mea. Dedi Spiritum meum in illum, iudicium <lb/>
            gentibus proferet. Non clamabit neque cessabit neque <lb/>
            audietur foris uox eius. Calamum quassatum non

<note type="footnote"> 22 Io. 5, 22 26 Esai. 42, 1 sqq. </note>

<note rend="script" type="footnote"> 8 apparet crucifixus <hi rend="italic">v</hi> 11 caput <hi rend="italic">b</hi> 12 inridentes <hi rend="italic">b</hi> 15 ut confli. <hi rend="italic">e</hi> <lb/>
            18 aliqua <hi rend="italic">b</hi> 19 ponitur <hi rend="italic">e</hi> 20 iudicabat <hi rend="italic">g1;</hi> iudicat <hi rend="italic">b</hi> 24 Quis enim, <lb/>
            <hi rend="italic">omiss0</hi> est, <hi rend="italic">b</hi> 25 et Israel <hi rend="italic">usque ad</hi> lacob <hi rend="italic">om. e</hi> 27 et israel <hi rend="italic">b</hi> <lb/>
            dilectus <hi rend="italic">b</hi> 29 Ilgentibus, in <hi rend="italic">eras.,</hi> e cessabit] contendit <hi rend="italic">g</hi> 30 foras <hi rend="italic">b</hi> </note> <lb n="30"/>
             
<pb n="510"/>
            conteret et linum fumans non exstinguet; sed in ueritate <lb/>
            proferet iudicium. Refulgebit et non confringetur, <lb/>
            donec ponat in terra iudicium; et in nomine eius <lb/>
            gentes sperabunt. In Hebraeo non legitur Iacob et Israel: <lb/>
            sed quod ibi legitur seruus meus, nimirum septuaginta <lb n="5"/>
            interpretes uolentes admonere quatenus id accipiendum sit, <lb/>
            quia scilicet propter formam serui dictum est, in qua se <lb/>
            Altissimus humillimum praebuit, ipsius hominis nomen ad <lb/>
            eum significandum posuerunt, de cuius genere eadem serui <lb/>
            forma suscepta est. Datus est in eum Spiritus sanctus, quod <lb n="10"/>
            et columbae specie euangelio teste monstratum est; iudicium <lb/>
            gentibus protulit, quia praenuntiauit futurum, quod gentibus <lb/>
            erat occultum; mansuetudine non clamauit, nec tamen in <lb/>
            praedicanda ueritate cessauit; sed non est audita foris uox <lb/>
            eius nec auditur, quando quidem ab eis, qui foris ab eius <lb n="15"/>
            corpore praecisi sunt, non illi oboeditur; ipsosque suos persecutores <lb/>
            Iudaeos, qui calamo quassato perdita integritate <lb/>
            [et] lino fumanti amisso lumine conparati sunt, non contriuit, <lb/>
            non exstinxit, quia pepercit eis, qui nondum uenerat eos iudicare, <lb/>
            sed iudicari ab eis. In ueritate sane protulit iudicium<lb n="20"/>
            praedicens eis, quando puniendi essent, si in sua malignitate <lb/>
            persisterent. Refulsit in monte facies eius, in orbe fama eius; <lb/>
            nec confractus siue contritus est, quia neque in se neque in <lb/>
            ecclesia sua, ut esse desisteret, persecutoribus cessit; et ideo <lb/>
            non est factum nec fiet, quod inimici eius dixerunt uel dicunt: <lb n="25"/>
            Quando morietur et peribit nomen eius? donec ponat <lb/>
            in terra iudicium. Ecce manifestatum est quod absconditum <lb/>
            quaerebamus; hoc enim est nouissimum iudicium, quod <lb/>
            ponet in terra, cum uenerit ipse de caelo, de quo iam

<note type="footnote"> 10 Mt. 3, 16 22 Mt. 17, 1 sq. 26 Ps. 40, 6 </note>

<note rend="script" type="footnote"> * <lb/>
            2 profert <hi rend="italic">bg</hi> 10 in eym <hi rend="italic">g</hi> 15 qui foris ab eius <hi rend="italic">om</hi>. b; <hi rend="italic">in marg p</hi> <lb/>
            16 praesciti <hi rend="italic">eg</hi> 18 et <hi rend="italic">om. egp</hi> ligno <hi rend="italic">gl</hi> 19 non extinxit <hi rend="italic">acgp?; <lb/>
            nec extinxit b v 20 ab eis iudicari v</hi> iudiciam protnlit v 24 SUI <lb/>
            <hi rend="italic">om. p</hi> cOsisteret <hi rend="italic">p</hi> 25 neque <hi rend="italic">b</hi> 29 ponit <hi rend="italic">b</hi> uidebimus <hi rend="italic">b</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="511"/>
            uidemus inpletum, quod hic ultimum positum est: Et nomine <lb/>
            eius gentes sperabunt. Per hoc certe quod negari non <lb/>
            potest etiam illud credatur quod inpudenter negatur. Quis <lb/>
            enim speraret, quod etiam hi, qui nolunt adhuc credere in <lb/>
            Christum, iam nobiscum uident et. quoniam negare non <lb n="5"/>
            possunt, dentibus suis frendent et tabescunt? Quis, inquam, <lb/>
            speraret gentes in Christi nomine speraturas, quando tenebatur <lb/>
            ligabatur, caedebatur inludebatur, crucifigebatur, quando <lb/>
            et ipsi discipuli spem perdiderant, quam in illo habere iam <lb/>
            coeperant? Quod tunc uix unus latro sperauit in cruce, nunc . <lb n="10"/>
            sperant gentes longe lateque diffusae, et ne in aeternum <lb/>
            moriantur, ipsa in qua ille mortuus est cruce signantur. 
</p><p>Nullus igitur uel negat uel dubitat per Christum Iesum <lb/>
            tale, quale istis sacris litteris praenuntiatur, nouissimum futurum <lb/>
            esse iudicium, nisi qui eisdem litteris nescio qua incredibili <lb n="15"/>
            animositate seu caecitate non credit, quae iam ueritatem <lb/>
            suam orbi demonstrauere terrarum. In illo itaque iudicio <lb/>
            uel circa illud iudicium has res didicimus esse uenturas, <lb/>
            Heliam Thesbiten, fidem Iudaeorum, Antichristum persecuturum, <lb/>
            Christum iudicaturum, mortuorum resurrectionem, bonorum <lb n="20"/>
            malorumque diremtionem, mundi conflagrationem eiusdemque <lb/>
            renouationem. Quae omnia quidem uentura esse <lb/>
            credendum est; sed quibus modis et quo ordine ueniant, <lb/>
            magis tunc docebit rerum experientia, quam nunc ad perfectum <lb/>
            hominum intellegentia ualet consequi. Existimo tamen <lb n="25"/>
            eo quo a me commemorata sunt ordine esse uentura. 
</p><p>Duo nobis ad hoc opus pertinentes reliqui sunt libri, ut <lb/>
            adiuuante Domino promissa conpleamus; quorum erit unus <lb/>
            de malorum supplicio, alius de felicitate iustorum; in quibus <lb/>
            maxime, sicut Deus donauerit, argumenta refellentur humana, <lb n="30"/>
            quae contra praedicta ac promissa diuina sapienter sibi miseri

<note type="footnote"><hi rend="italic">1 Et om. g 12 ille om. p</hi> 13 Iesum <hi rend="italic">Christum v</hi> 14 futurum <lb/>
            esse nouissimum v 16 seu caecit. <hi rend="italic">om. b</hi> 17 In <hi rend="italic">om. e</hi> 18 dicimus <hi rend="italic">be</hi> <lb/>
            24 ualet consequi ad perfectum hominum intellegentia <hi rend="italic">v</hi> 28 unus erit <hi rend="italic">v</hi> <lb/>
            30 dfi3 <hi rend="italic">g</hi> refelluntur b </note> <lb/>
             
<pb n="512"/>
            rodere uidentur et salubris fidei nutrimenta uelut falsa et <lb/>
            ridenda contemnunt. Qui uero secundum Deum sapiunt, omnia, <lb/>
            quae incredibilia uidentur hominibus et tamen scripturis <lb/>
            sanctis, quarum iam ueritas multis modis adserta est, continentur, <lb/>
            maximum argumentum tenent ueracem Dei omnipotentiam,<lb n="5"/>
            quem certum habent nullo modo in eis potuisse <lb/>
            mentiri et posse facere quod inpossibile est infideli. 
</p></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>