<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa003.opp-lat3:20.11-20.20</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa003.opp-lat3:20.11-20.20</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa003.opp-lat3"><div n="20" subtype="book" type="textpart"><div n="11" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title type="sub">CAPUT  XI. De Gog et Magog, quos ad persequendam <sic n="poss">eccle</sic>- siam Dei solutus prope finem saeculi diabolus incitabit. </title></ab><p rend="script">Et cum finiti fuerint, inquit, mille anni, soluetur <lb/>
            satanas de custodia sua, et exibit ad seducendas <lb/>
            nationes, quae sunt in quattuor angulis terrae, <lb/>
            Gog et Magog, et trahet eos in bellum, quorum <lb n="20"/>
            numerus est ut harena maris. Ad hoc ergo tunc seducet, <lb/>
            ut in hoc bellum trahat. Nam et antea modis quibus <lb/>
            poterat per mala multa et uaria seducebat. Exibit autem <lb/>
            dictum est &lt;in apertam persecutionem de latebris erumpet <lb/>
            odiorum.\' Haec enim erit nouissima persecutio, nouissimo <lb n="25"/>
            inminente iudicio, quam sancta ecclesia toto terrarum orbe <lb/>
            patietur, uniuersa scilicet ciuitas Christi ab uniuersa diaboli <lb/>
            ciuitate, quantacumque erit utraque super terram. Gentes

<note type="footnote"> 6 1. Petr. 2, 9 17 Apoc. 20, 7 sq. </note>

<note rend="script" type="footnote"> 1 cum illo, <hi rend="italic">in marg</hi>. eo, <hi rend="italic">e</hi> 4 christos dicimus <hi rend="italic">a beg p p Domb.;</hi> <lb/>
            christi dicimur <hi rend="italic">a;</hi> Christianos dicimus <hi rend="italic">v</hi> 8 esse <hi rend="italic">om. e</hi> Deum esse <hi rend="italic">v</hi> <lb/>
            10 filius hominis <hi rend="italic">v</hi> xpof <hi rend="italic">g</hi> 15 diabulus <hi rend="italic">g</hi> 17 inquit <hi rend="italic">om. p</hi> <lb/>
            19 angelus, <hi rend="italic">in marg. m</hi>. 2 angulis, <hi rend="italic">e</hi> 20 eas <hi rend="italic">p</hi> 24 quia in <hi rend="italic">p</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="456"/>
            quippe istae, quas appellat Gog et Magog, non sic sunt <lb/>
            accipiendae, tamquam sint aliqui in aliqua parte terrarum <lb/>
            barbari constituti, siue quos quidam suspicantur Getas et <lb/>
            Massagetas propter litteras horum nominum primas, siue <lb/>
            aliquos alios alienigenas et a Romano iure seiunctos. Toto<lb n="5"/>
            namque orbe terrarum significati sunt isti esse, cum dictum <lb/>
            est nationes quae sunt in quattuor angulis terrae, <lb/>
            easque subiecit esse Gog et Magog. Quorum interpretationem <lb/>
            nominum esse comperimus Gog tectum, Magog de tecto; <lb/>
            tamquam domus et ipse qui procedit de domo. Gentes ergo <lb n="10"/>
            sunt, in quibus diabolum uelut in abysso superius intellegebamus <lb/>
            inclusum, et ipse de illis quodam modo sese efferens <lb/>
            et procedens; ut illae sint tectum, ipse de tecto. Si autem <lb/>
            utrumque referamus ad gentes, non unum horum ad illas, <lb/>
            alterum ad diabolum: et tectum ipsae sunt, quia in eis nunc <lb n="15"/>
            includitur et quodam modo tegitur inimicus antiquus; et de <lb/>
            tecto ipsae erunt, quando in apertum odium de operto erupturae <lb/>
            sunt. Quod uero ait: Et adscenderunt supra terrae <lb/>
            latitudinem et cinxerunt castra sanctorum et <lb/>
            dilectam ciuitatem: non utique ad unum locum uenisse <lb n="20"/>
            uel uenturi esse significati sunt, quasi uno aliquo loco futura <lb/>
            sint castra sanctorum et dilecta ciuitas, cum haec non sit <lb/>
            nisi Christi ecclesia toto terrarum orbe diffusa; ac per hoc <lb/>
            ubicumque tunc erit, quae in omnibus gentibus erit, quod <lb/>
            significatum est nomine latitudinis terrae, ibi erunt castra <lb n="25"/>
            sanctorum, ibi erit dilecta Deo ciuitas eius, ibi ab omnibus <lb/>
            inimicis suis, quia et ipsi in omnibus cum illa gentibus erunt. <lb/>
            persecutionis illius inmanitate cingetur, hoc est, in angustias <lb/>
            tribulationis artabitur urgebitur concludetur; nec militiam <lb/>
            suam deseret, quae uocabulo est appellata castrorum.

<note type="footnote"> 1 quas <hi rend="italic">om. e\'</hi> 3 constituti, i <hi rend="italic">eraso ut wdetur e, g</hi> 4 <hi rend="italic">massegetase <lb/>
            5 aliquas alias b 9 detectum b 10 igitnr v 11 in] hi b</hi> 12 et <lb/>
            ipse] sed <hi rend="italic">b</hi> se <hi rend="italic">b</hi> 13 detectum <hi rend="italic">b</hi> 14 ŲQŲ, <hi rend="italic">m. rec. superscripto</hi> ut, <hi rend="italic">p</hi> <lb/>
            16 detectum <hi rend="italic">b</hi> 18 supra <hi rend="italic">a g;</hi> super <hi rend="italic">bepv</hi> 21 aliquo uno <hi rend="italic">v</hi> loco <lb/>
            <hi rend="italic">om. p</hi> 23 orbe terrarum <hi rend="italic">b</hi> 27 gentibus cum illa <hi rend="italic">v</hi> 29 urguebitur <lb/>
            <hi rend="italic">ep; urgeditur g 30 deseret suam e</hi> </note> <lb n="30"/>
            
<pb n="457"/>
            
</p></div><div n="12" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title type="sub">CAPUT  XII. </title></ab><p>An ad ultimum supplicium pertineat inpiorum, <lb/>
            quod descendisse ignis de caelo et eosdem comedisse <lb/>
            memoratur. 
</p><p>Quod uero ait: Et descendit ignis de caelo et comedit <lb n="5"/>
            eos: non extremum putandum est id esse supplicium, <lb/>
            quod erit, cum dicetur: Discedite a me, maledicti, in <lb/>
            ignem aeternum. Tunc quippe in ignem mittentur ipsi, <lb/>
            non ignis de caelo ueniet in ipsos. Hic autem bene intellegitur <lb/>
            ignis de caelo de ipsa firmitate sanctorum, qua non cessuri <lb n="10"/>
            sunt saeuientibus, ut eorum faciant uoluntatem. Firmamentum <lb/>
            est enim caelum, cuius firmitate illi cruciabuntur ardentissimo <lb/>
            zelo, quoniam non poterunt adtrahere in partes Antichristi <lb/>
            sanctos Christi. Et ipse erit ignis, qui comedet eos, et hoc <lb/>
            a Deo, quia Dei munere insuperabiles fiunt sancti, unde <lb n="15"/>
            excruciantur inimici. Sicut enim in bono positum est: Zelus <lb/>
            domus tuae comedit me: ita e contrario: Zelus <lb/>
            occupauit plebem ineruditam, et nunc ignis contrarios <lb/>
            comedet. Et nunc utique, excepto scilicet ultimi <lb/>
            illius igne iudicii. Aut si eam plagam, qua percutiendi sunt <lb n="20"/>
            ecclesiae persecutores ueniente iam Christo, quos uiuentes <lb/>
            inueniet super terram, quando interficiet <sic>Antichnstum</sic> spiritu <lb/>
            oris sui, ignem appellauit descendentem de caelo eosque comedentem: <lb/>
            neque hoc ultimum supplicium erit inpiorum, sed <lb/>
            illud quod facta corporum resurrectione passuri sunt.

<note type="footnote"> I <lb/>
            5 Apoc. 20, 9 7 Mt. 25, 41 16 Ps. 68, 10 17 Esai. 26, 11 <lb/>
            22 2. Thesa. 2, 8 </note>

<note type="footnote"> 3 descendisset <hi rend="italic">gf</hi> 5 <hi rend="italic">descendet-comedet p</hi> 9 in <hi rend="italic">mss.;</hi> super v <lb/>
            eos <hi rend="italic">a</hi> 12 enim est <hi rend="italic">v</hi> caelorum b 19 comedit <hi rend="italic">bgl</hi> 24 neque <lb/>
            <hi rend="italic">enim b</hi> </note> <lb n="25"/>
            
<pb n="458"/>
            
</p></div><div n="13" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title type="sub">CAPUT  XIII. </title></ab><p>An tempus persecutionis Antichristi mille annis <lb/>
            adnumerandum sit. 
</p><p rend="script">Haec persecutio nouissima, quae futura est ab Antichristo <lb/>
            (sicut iam diximus, quia et in hoc libro superius et aput<lb n="5"/>
            Danielem prophetam positum est), tribus annis et sex mensibus <lb/>
            erit. Quod tempus, quamuis exiguum, utrum ad mille annos <lb/>
            pertineat, quibus et diabolum ligatum dicit et sanctos regnare <lb/>
            cum Christo, an eisdem annis hoc paruum spatium superaddatur <lb/>
            adque extra sit, merito ambigitur; quia, si dixerimus<lb n="10"/>
            ad eosdem annos hoc pertinere, non tanto tempore, sed prolixiore <lb/>
            cum Christo regnum sanctorum reperietur extendi quam <lb/>
            diabolus adligari. Profecto enim sancti cum suo rege etiam <lb/>
            in ipsa praecipue persecutione regnabunt mala tanta uincentes, <lb/>
            quando iam diabolus non erit adligatus, ut eos persequi <lb n="15"/>
            omnibus uiribus possit. Quo modo ergo ista scriptura eisdem <lb/>
            mille annis utrumque determinat, diaboli scilicet adligationem <lb/>
            regnumque sanctorum, cum trium annorum et sex mensum <lb/>
            interuallo prius desinat adligatio diaboli quam regnum sanctorum <lb/>
            in his annis mille cum Christo? Si autem dixerimus <lb n="20"/>
            paruum persecutionis huius hoc spatium non conputandum <lb/>
            in mille annis, sed eis inpletis potius adiciendum, ut proprie <lb/>
            possit intellegi, quod, cum dixisset: Sacerdotes Dei et <lb/>
            Christi regnabunt cum eo mille annis, adiecit: Et <lb/>
            cum finiti fuerint mille anni, soluetur satanas de <lb n="25"/>
            custodia sua; isto enim modo et regnum sanctorum et <lb/>
            uinculum diaboli simul cessatura esse significat, ut deinde <lb/>
            persecutionis illius tempus nec ad sanctorum regnum nec ad <lb/>
            custodiam satanae, quorum utrumque in mille annis est,

<note type="footnote"> 5 p. 445, 13 6 Dan. 12 </note>

<note rend="script" type="footnote"> 3 sit annumer. <hi rend="italic">p</hi> 7 erit <hi rend="italic">om. b</hi> 10 extraxit <hi rend="italic">g;</hi> sit extra v ambigimus <lb/>
            <hi rend="italic">b</hi> 15 diab. iam <hi rend="italic">Domb</hi>. 17 annis mille <hi rend="italic">e</hi> 18 mensuum bgpa <lb/>
            <hi rend="italic">Domb.;</hi> mcnsium <hi rend="italic">aepv</hi> 20 mille annis v 22 ut] <hi rend="italic">et p</hi> 24 cum illo, <lb/>
            <hi rend="italic">in marg</hi>. eo, <hi rend="italic">e</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="459"/>
            pertinere, sed superadditum et extra conputandum esse credatur: <lb/>
            cogemur fateri sanctos in illa persecutione regnaturos non <lb/>
            esse cum Christo; sed quis audeat tunc cum illo non regnatura <lb/>
            sua membra, quando ei maxime adque fortissime cohaerebunt, <lb/>
            et quo tempore, quanto erit acrior inpetus belli, tanto <lb n="5"/>
            maior gloria non cedendi, tanto densior corona martyrii? Aut <lb/>
            si propter tribulationes, quas passuri sunt, non dicendi sunt <lb/>
            regnaturi: consequens erit, ut etiam superioribus diebus in <lb/>
            eisdem mille annis, quicumque tribulabantur sanctorum, eo <lb/>
            ipso tempore tribulationis suae cum Christo non regnasse <lb n="10"/>
            dicantur; ac per hoc et illi, quorum animas auctor libri <lb/>
            huius uidisse se scribit occisorum propter testimonium Iesu <lb/>
            et propter uerbum Dei, non regnabant cum Christo, quando <lb/>
            patiebantur persecutionem, et ipsi regnum Christi non erant, <lb/>
            quos Christus excellentius possidebat. Absurdissimum id quidem <lb n="15"/>
            et omni modo auersandum. Sed certe animae uictrices <lb/>
            gloriosissimorum martyrum omnibus doloribus ac laboribus <lb/>
            superatis adque finitis, postea quam mortalia membra posuerunt, <lb/>
            cum Christo utique regnauerunt et regnant, donec finiantur <lb/>
            mille anni, ut postea receptis etiam corporibus iam inmortalibus <lb n="20"/>
            regnent. Proinde tribus illis annis adque dimidio <lb/>
            animae occisorum pro eius martyrio, et quae antea de corporibus <lb/>
            exierunt, et quae ipsa nouissima persecutione sunt <lb/>
            exiturae, regnabunt cum illo, donec finiatur mortale saeculum <lb/>
            et ad illud regnum, ubi mors non erit, transeatur. Quocirca <lb n="25"/>
            cum Christo regnantium sanctorum plures anni erunt quam <lb/>
            uinculi diaboli adque custodiae, quia illi cum suo rege Dei <lb/>
            filio iam diabolo non ligato etiam per tres illos annos ac <lb/>
            semissem regnabunt. Remanet igitur, ut, cum audimus:

<note type="footnote"> 29 Apoc. 20, 6 sq. </note>

<note type="footnote"> 3 <hi rend="italic">interpunctione mutata scripsi:</hi> sed quia audeat (sc. fateri). audeat <lb/>
            <hi rend="italic">begp;</hi> audiat <hi rend="italic">apa Domb.;</hi> audeat dicere <hi rend="italic">ev</hi> 6 non cedendi] cre- <lb/>
            <hi rend="italic">dendi p</hi> 7 cedendi <hi rend="italic">e</hi> 9 tribulabantur <hi rend="italic">eg;</hi> tribulabuntnr <hi rend="italic">a b;</hi> tribu- <lb/>
            <hi rend="italic">lantur p <foreign xml:lang="grc">ρ α</foreign></hi> 13 et <hi rend="italic">om. gl</hi> 16 aduersandum <hi rend="italic">e</hi> 17 ac] a p 27 uinculis <lb/>
            <hi rend="italic">p;</hi> uincnla <hi rend="italic">b</hi> et cust. <hi rend="italic">v</hi> 29 semisse <hi rend="italic">g</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="460"/>
            Sacerdotes Dei et Christi regnabunt cum eo mille annis. <lb/>
            et cum finiti fuerint mille anni, soluetur satanas <lb/>
            de custodia sua, aut non regni huius sanctorum intellegamus <lb/>
            annos mille finiri, sed uinculi diaboli adque custodiae, <lb/>
            ut annos mille, id est annos omnes suos, quaeque pars habeat<lb n="5"/>
            diuersis ac propriis prolixitatibus finiendos, ampliore sanctorum <lb/>
            regno, breuiore diaboli uinculo; aut certe, quoniam trium <lb/>
            annorum et sex mensum breuissimum spatium est, conputari <lb/>
            noluisse credatur, siue quod minus satanae uinculum, siue <lb/>
            quod amplius uidetur regnum habere sanctorum, sicut de <lb n="10"/>
            quadringentis annis in sexto decimo huius operis uolumine <lb/>
            disputaui; quoniam plus aliquid erant, et tamen quadringenti <lb/>
            sunt nuncupati; et talia saepe reperiuntur in litteris sacris. <lb/>
            si quis aduertat. 
</p></div><div n="14" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title type="sub">CAPUT  XIIII. </title></ab><p>De damnatione diaboli cum suis et per recapitulationem <lb/>
            de resurrectione corporea omnium mortuorum <lb/>
            et de iudicio ultimae retributionis. 
</p><p>Post hanc autem commemorationem nouissimae persecutionis <lb/>
            breuiter conplectitur totum, quod ultimo iam iudicio <lb n="20"/>
            diabolus et cum suo principe ciuitas inimica passura est. Dicit <lb/>
            enim: Et diabolus, qui seducebat eos, missus est <lb/>
            in stagnum ignis et sulphuris, quo et bestia et <lb/>
            pseudopropheta; et cruciabuntur die ac nocte in <lb/>
            saecula saeculorum. Bestiam bene intellegi ipsam inpiam <lb n="25"/>
            ciuitatem supra diximus. Pseudopropheta uero eius aut Antichristus <lb/>
            est aut imago illa, id est figmentum, de quo ibi <lb/>
            locati sumus. Post haec ipsum nouissimum iudicium, quod

<note type="footnote"> 11 II. p. 168, 30 22 Apoc. 20, 9 sq. </note>

<note type="footnote"><hi rend="italic">1 cuni illo v 3 huius om. p 4 uinculum b 5 omnes annos g</hi><lb/>
            8 mensum <hi rend="italic">e;</hi> mensuum p1 a; mensium <hi rend="italic">a b g p</hi> 13 alia <hi rend="italic">g</hi> 21 <hi rend="italic">ciuitate b</hi> <lb/>
            23 sulpuris <hi rend="italic">ep</hi> et bestia <hi rend="italic">codd.;</hi> et <hi rend="italic">om</hi>. v 24 pseudoprophete a <lb/>
            25 bene bestiam <hi rend="italic">a</hi> intellige ipsam imp. ciuitateui quam supra n <lb/>
            2G supra iam diximus <hi rend="italic">v</hi> Pseudo uero propheta <hi rend="italic">v</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="461"/>
            erit in secunda resurrectione mortuorum, quae corporum est, <lb/>
            recapitulando narrans quo modo sibi fuerit reuelatum: Et <lb/>
            uidi. inquit, thronum magnum et candidum et sedentem <lb/>
            super eum, cuius a facie fugit caelum et terra, <lb/>
            et locus eorum inuentus non est. Non ait: <sic>lVidi</sic> thronum <lb n="5"/>
            magnum et candidum et sedentem super eum, et ab <lb/>
            eius facie fugit caelum et terra\', quoniam non tunc factum <lb/>
            est, id est, antequam esset de uiuis et mortuis iudicatum; <lb/>
            sed eum se uidisse dixit in throno sedentem, a cuius facie <lb/>
            fugit caelum et terra, sed postea. Peracto quippe iudicio, <lb n="10"/>
            tunc esse desinet hoc caelum et haec terra, quando incipiet <lb/>
            esse caelum nouum et terra noua. Mutatione namque rerum, <lb/>
            non omni modo interitu transibit hic mundus. Unde et apostolus <lb/>
            dicit: Praeterit enim figura huius mundi, uolo <lb/>
            uos sine sollicitudine esse. Figura ergo praeterit, non <lb n="15"/>
            natura. Cum ergo se Iohannes uidisse dixisset sedentem super <lb/>
            thronum, cuius a facie, quod postea futurum est, fugit caelum <lb/>
            et terra: Et uidi, inquit, mortuos magnos et pusillos, <lb/>
            et aperti sunt libri; et alius liber apertus est, qui <lb/>
            est uitae uniuscuiusque; et iudicati sunt mortui <lb n="20"/>
            ex ipsis scripturis librorum secundum facta sua. <lb/>
            Libros dixit esse apertos et librum; sed librum cuius modi <lb/>
            non tacuit: Qui est, inquit, uitae uniuscuiusque. Ergo <lb/>
            illi libri, quos priore loco posuit, intellegendi sunt sancti, <lb/>
            et ueteres et noui, ut in illis ostenderetur, quae Deus fieri <lb n="25"/>
            sua mandata iussisset; in illo autem, qui est uitae uniuscuiusque, <lb/>
            quid horum quisque non fecisset sine fecisset. Qui liber <lb/>
            si carnaliter cogitetur, quis eius magnitudinem aut longitudinem <lb/>
            ualeat aestimare? Aut quanto tempore legi poterit <lb/>
            liber, in quo scriptae sunt uniuersae uitae uniuersorum ? An <lb n="30"/>
            tantus angelorum numerus aderit, quantus hominum erit, et

<note type="footnote"> 2 Apoc. 20, 10 sq. 14 1. Cor. 7, 31 sq. 18 Apoc. 20, 12 </note>

<note type="footnote">2 fuerit sibi v <hi rend="italic">5 uidi tunc p 6 et sed. super eum om. g</hi> 8 id <lb/>
            <hi rend="italic">est om. b</hi> iudicatum est e <hi rend="italic">9 in om. e 13 et om. p</hi> 14 dicit <lb/>
            <hi rend="italic">abgpp Domb.; ait ev 16 iohannes se b 17 a cuius v 24 priori e</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="462"/>
            uitam suam quisque ab angelo sibi adhibito audiet recitari? <lb/>
            Non ergo unus liber erit omnium, sed singuli singulorum. <lb/>
            Scriptura uero ista unum uolens intellegi: Et alius, inquit, <lb/>
            liber apertus est. Quaedam igitur uis est intellegenda <lb/>
            diuina, qua fiet, ut cuique opera sua, uel bona uel mala,<lb n="5"/>
            cuncta in memoriam reuocentur et mentis intuitu mira celeritate <lb/>
            cernantur, ut accuset uel excuset scientia conscientiam <lb/>
            adque ita simul et omnes et singuli iudicentur. Quae nimirum <lb/>
            uis diuina libri nomen accepit. In ea quippe quodam <lb/>
            modo legitur, quidquid ea faciente recolitur. Ut autem ostendat,<lb n="10"/>
            qui mortui iudicandi sint, pusilli et magni, recapitulando <lb/>
            dicit tamquam ad id rediens, quod praeterierat potiusue distulerat: <lb/>
            Et exhibuit mortuos mare, qui in eo erant, <lb/>
            et mors et infernus reddiderunt mortuos, quos in <lb/>
            se habebant. Hoc procul dubio prius factum est, quam essent mortui iudicati; et tamen illud prius dictum est. Hoc <lb n="15"/>
            est ergo quod dixi, recapitulando eum ad id redisse quod <lb/>
            intermiserat. Nunc autem ordinem tenuit, adque ut explicaretur <lb/>
            ipse ordo, commodius etiam de iudicatis mortuis, quod <lb/>
            iam dixerat, suo repetiuit loco. Cum enim dixisset: Et ex <lb n="20"/>
            <sic>hibuit</sic> mortuos mare, qui in eo erant, et mors et <lb/>
            infernus reddiderunt mortuos, quos in se habebant: <lb/>
            mox addidit quod paulo ante posuerat: Et iudicati <lb/>
            sunt singuli secundum facta sua. Hoc est enim quod <lb/>
            supra dixerat: Et iudicati sunt mortui secundum<lb n="25"/>
            facta sua.

<note type="footnote"> 13 Apoc. 20, 13 </note>

<note type="footnote"><hi rend="italic">2 omnibus sed eingnlia e 7 eicusset g 9 diuini b 11 sunt ep <lb/>
            13 et 21 raare mortuos v 17 rediisse v 22 mortnos suos e 24 sq</hi>. <lb/>
            Hoc <hi rend="italic">usque ad</hi> facta sua <hi rend="italic">om. e</hi> </note> 
<pb n="463"/>
            
</p></div><div n="15" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title type="sub">CAPUT  XV. </title></ab><p>Qui sint mortui, quos ad iudicium exhibuit mare, <lb/>
            uel quos mors et inferi reddiderunt. 
</p><p>Sed qui sunt mortui, quos exhibuit mare, qui in eo erant? <lb/>
            Neque enim qui in mari moriuntur, non sunt in inferno, aut <lb n="5"/>
            corpora eorum seruantur in mari, aut, quod est absurdius, <lb/>
            mare habebat bonos mortuos et infernus malos. Quis hoc <lb/>
            putauerit? Sed profecto conuenienter quidam hoc loco mare <lb/>
            pro isto saeculo positum accipiunt. Cum ergo et quos hic <lb/>
            inueniet Christus in corpore constitutos simul significaret <lb n="10"/>
            cum eis, qui resurrecturi sunt, iudicandos, etiam ipsos mortuos <lb/>
            appellauit, et bonos, quibus dicitur: Mortui enim <lb/>
            estis, et uita uestra abscondita est cum Christo <lb/>
            in Deo, et malos, de quibus dicitur: Sine mortuos sepelire <lb/>
            mortuos suos. Possunt mortui etiam propter hoc dici, <lb n="15"/>
            quod mortalia gerunt corpora; unde apostolus: Corpus quidem, <lb/>
            inquit, mortuum est propter peccatum; spiritus <lb/>
            autem uita est propter iustitiam, utrumque in <lb/>
            homine uiuente adque in hoc corpore constituto esse demonstrans, <lb/>
            et corpus mortuum et spiritum uitam. Nec tamen <lb n="20"/>
            dixit corpus mortale, sed mortuum, quamuis eadem paulo <lb/>
            post etiam mortalia corpora, sicut usitatius uocantur, appellet. <lb/>
            Hos ergo mortuos exhibuit mare, qui in eo erant, id est, <lb/>
            exhibuit homines hoc saeculum, quicumque in eo erant, quia <lb/>
            nondum obierant. Et mors et infernus, inquit, reddiderunt <lb n="25"/>
            mortuos, quos in se habebant. Mare exhibuit, <lb/>
            quia, sicut inuenti sunt, adfuerunt; mors uero et infernus <lb/>
            reddiderunt, quoniam uitae, de qua iam exierant, reuocarunt. <lb/>
            Nec frustra fortasse non satis fuit ut diceret mors aut <lb/>
            infernus, sed utrumque dictum est: mors propter bonos, <lb n="30"/>
            qui tantummodo mortem perpeti potuerunt, non et infernum;

<note type="footnote"> 12 Col. 8, 3 14 Mt. 8, 22 16 Rom. 8, 10 </note>

<note type="footnote"><hi rend="italic">2 ezibuit g</hi> 11 iis v <hi rend="italic">14 sepellire e 19 uiuere e in om. b</hi> <lb/>
            26 exibuit <hi rend="italic">e</hi> 29 mora <hi rend="italic">usque ad</hi> dictum est <hi rend="italic">in marg. g</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="464"/>
            infernus autem propter malos, qui etiam poenas aput inferos <lb/>
            pendunt. Si enim non absurde credi uidetur antiquos etiam <lb/>
            sanctos, qui uenturi Christi tenuerunt fidem, locis quidem a <lb/>
            tormentis inpiorum remotissimis, sed aput inferos fuisse, <lb/>
            donec eos inde Christi sanguis et ad ea loca descensus erueret,<lb n="5"/>
            profecto deinceps boni fideles effuso illo pretio iam <lb/>
            redemti prorsus inferos nesciunt, donec etiam receptis corporibus <lb/>
            bona recipiant, quae merentur. Cum autem dixisset: <lb/>
            Et iudicati sunt singuli secundum facta sua, breuiter <lb/>
            subiecit, quem ad modum fuerint iudicati: Et mors<lb n="10"/>
            et infernus, inquit, missi sunt in stagnum ignis, his <lb/>
            nominibus significans diabolum, quoniam mortis est auctor <lb/>
            <sic>infemarumqute</sic> poenarum, uniuersamque simul daemonum societatem. <lb/>
            Hoc est enim quod supra euidentius praeoccupando <lb/>
            iam dixerat: Et diabolus, qui seducebat eos, missus <lb n="15"/>
            est in stagnum ignis et sulphuris. Quod uero ibi <lb/>
            obscurius adiunxerat dicens: Quo et bestia <sic>etpseudopropheta</sic>, <lb/>
            hic apertius: Et qui non sunt, inquit, inuenti <lb/>
            in libro uitae scripti, missi sunt in stagnum ignis. <lb/>
            Non Deum liber iste commemorat, ne obliuione fallatur; sed <lb n="20"/>
            praedestinationem significat eorum, quibus aeterna dabitur <lb/>
            uita. Neque enim nescit eos Deus et in hoc libro legit, ut <lb/>
            sciat; sed potius ipsa eius praescientia de illis, quae falli <lb/>
            non potest, liber est uitae, in quo sunt scripti, id est ante <lb/>
            praecogniti. <lb n="25"/>
            
</p></div><div n="16" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title type="sub">CAPUT  XVI. </title></ab><p>De caelo nouo et terra noua. 
</p><p rend="script">Finito autem iudicio, quo praenuntiauit iudicandos malos, <lb/>
            restat ut etiam de bonis dicat. Iam enim explicauit quod

<note type="footnote"> 17 Apoc. 20, 14 sq. </note>

<note rend="script" type="footnote"> 5 sanguis Christi <hi rend="italic">v</hi> 10 quemamodum <hi rend="italic">g</hi> 13 infernarumque <hi rend="italic">egp:</hi> <lb/>
            et infernarum <hi rend="italic">v Domb</hi>. 16 sulpuris <hi rend="italic">e p</hi> ibi uero v 20 non <lb/>
            dtbt <hi rend="italic">in marg</hi>. dum, <hi rend="italic">e;</hi> nondum b 22 legit <hi rend="italic">aegpv;</hi> legitur <hi rend="italic">b <foreign xml:lang="grc">ρ α</foreign> Dorнb</hi>. </note> <lb/>
             
<pb n="465"/>
            breuiter a Domino dictum est: Sic <sic>ibuntaisti</sic> in supplicium <lb/>
            aeternum; sequitur ut explicet, quod etiam ibi conectitur: <lb/>
            Iusti autem in uitam aeternam. Et uidi, <lb/>
            inquit, caelum nouum et terram nouam. Nam primum <lb/>
            caelum et terra recesserunt, et mare iam <lb n="5"/>
            non est. Isto fiet ordine, quod superius praeoccupando iam <lb/>
            dixit, uidisse se super thronum sedentem, cuius a facie fugit <lb/>
            caelum et terra. Iudicatis quippe his, qui scripti non sunt in <lb/>
            libro uitae, et in aeternum ignem missis (qui ignis cuius <lb/>
            modi et in qua mundi uel rerum parte futurus sit, hominem <lb n="10"/>
            scire arbitror neminem, nisi forte cui Spiritus diuinus ostendit), <lb/>
            tunc figura huius mundi mundanorum ignium conflagratione <lb/>
            praeteribit, sicut factum est mundanarum aquarum inundatione <lb/>
            diluuium. Illa itaque, ut dixi, conflagratione mundana <lb/>
            elementorum corruptibilium qualitates, quae corporibus nostris <lb n="15"/>
            corruptibilibus congruebant, ardendo penitus interibunt. adque <lb/>
            ipsa substantia eas qualitates habebit, quae corporibus inmortalibus <lb/>
            mirabili mutatione conueniant; ut scilicet mundus in <lb/>
            melius innouatus apte adcommodetur hominibus etiam carne <lb/>
            in melius innouatis. Quod autem ait: Et mare iam non <lb n="20"/>
            e 81: utrum maximo illo ardore siccetur an et ipsum uertatur <lb/>
            in melius, non facile dixerim. Caelum quippe nonum et terram <lb/>
            nonam futuram legimus, de mari autem nouo aliquid <lb/>
            me uspiam legisse non recolo; nisi quod in hoc eodem libro <lb/>
            reperitur: Tamquam mare uitreum simile crystallo. <lb n="25"/>
            
</p><p>Sed tunc non de isto fine saeculi loquebatur, nec proprie <lb/>
            dixisse uidetur mare, sed tamquam mare. Quamuis et nunc, <lb/>
            sicut amat prophetica locutio propriis uerbis translata miscere <lb/>
            ac sic quodam modo uelare quod dicitur, potuit de illo mari

<note type="footnote"> 1 Mt. 25, 46 3 Apoc. 21, 1 25 ib. 4, 6. 15, 2 </note>

<note type="footnote"> 1 sic <hi rend="italic">mss.; om. v</hi> istij iniusti <hi rend="italic">g</hi> 5 et terra <hi rend="italic">111SS.;</hi> et prima terra v <lb/>
            6 ordine fiet p 7 a cuius <hi rend="italic">v</hi> 11 scire <hi rend="italic">hic omissum infra post</hi> ostendit <lb/>
            <hi rend="italic">correctoris manu insertum est, e</hi> Spiritus <hi rend="italic">om. p</hi> diuinitus <lb/>
            ostenditur <hi rend="italic">p</hi> 14 mundanae <hi rend="italic">b</hi> 25 cristallum <hi rend="italic">g</hi> 28 amat <hi rend="italic">om. b</hi> <lb/>
            29 ac si <hi rend="italic">b</hi> </note>

<note type="footnote"> XXXX Aug. opera Sectlo V para II. </note>

<note type="footnote"> 30 </note> <lb/>
             
<pb n="466"/>
            dicere: Et mare iam non est, de quo supra dixerat: Et <lb/>
            exhibuit mortuos mare, qui in eo erant. Iam enim <lb/>
            tunc non erit hoc saeculum uita mortalium turbulentum et <lb/>
            procellosum, quod maris nomine figurauit. 
</p></div><div n="17" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title type="sub">CAPUT  XVII. </title></ab><p>De ecclesiae glorificatione sine fine post finem. 
</p><p>Et ciuitatem, inquit, magnam Hierusalem nouam <lb/>
            uidi descendentem de caelo a Deo, aptatam, quasi <lb/>
            nouam nuptam ornatam marito suo. Et audiui uocem <lb/>
            magnam de throno dicentem: Ecce tabernaculum <lb n="10"/>
             Dei cum hominibus, et habitabit cum eis. <lb/>
            et erunt ipsi populus eius, et ipse Deus erit cum <lb/>
            eis. Et absterget omnem lacrimam ab oculis eorum: <lb/>
            et mors iam non erit neque luctus neque clamor. <lb/>
            sed nec dolor ullus, quia priora abierunt. Et dixit <lb n="15"/>
            sedens in throno: Ecce noua facio omnia. De caelo <lb/>
            descendere ista ciuitas dicitur, quoniam caelestis est gratia. <lb/>
            qua Deus eam fecit. Propter quod ei dicit etiam per Esaiam: <lb/>
            Ego sum Dominus faciens te. Et de caelo quidem ab <lb/>
            initio sui descendit, ex quo per huius saeculi tempus gratia <lb n="20"/>
            Dei desuper ueniente per lauacrum regenerationis in Spiritu <lb/>
            sancto misso de caelo subinde ciues eius adcrescunt. Sed per <lb/>
            iudicium Dei, quod erit nouissimum per eius filium Iesum <lb/>
            Christum, tanta eius et tam noua de Dei munere claritas <lb/>
            apparebit, ut nulla remaneant uestigia uetustatis; quando <lb n="25"/>
            quidem et corpora ad incorruptionem adque inmortalitatem <lb/>
            nouam ex uetere corruptione ac mortalitate transibunt. Nam <lb/>
            hoc de isto tempore accipere, quo regnat cum rege suo mille

<note type="footnote"> 7 Apoc. 21. 2 sqq. 19 Esai. 45, 8 </note>

<note type="footnote"><hi rend="italic">2 mare mortuos v 3 uitae e 11 habitauit b</hi> 12 ipsi erunt c <lb/>
            13 absterget <hi rend="italic">begoct Domb ;</hi> absterget deus <hi rend="italic">a p v</hi> sanctorum eorum Ii <lb/>
            15 ullus dolor <hi rend="italic">v</hi> 18 ei <hi rend="italic">om. b</hi> Jeaciam, <hi rend="italic">ex</hi> feiam <hi rend="italic">corr.. g</hi> 20 sui <lb/>
            <hi rend="italic">om. b</hi> 23 erit] ei <hi rend="italic">e</hi> 24 sed tam <hi rend="italic">b</hi> 25 uetust. uestigia c 27 atque <lb/>
            mort. <hi rend="italic">v</hi> 28 quod <hi rend="italic">g</hi> regnant <hi rend="italic">e</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="467"/>
            annis, inpudentiae nimiae mihi uidetur, cum apertissime dicat: <lb/>
            Absterget omnem lacrimam ab oculis eorum; et <lb/>
            mors iam non erit neque luctus neque clamor, sed <lb/>
            nec dolor ullus. Quis uero tam sit absurdus et obstinatissima <lb/>
            contentione uesanus, qui audeat adfirmare in huius <lb n="5"/>
            mortalitatis aerumnis, non dico populum sanctum, sed unumquemque <lb/>
            sanctorum, qui hanc uel ducat uel ducturus sit uel <lb/>
            duxerit uitam, nullas habentem lacrimas et dolores; cum <lb/>
            potius quanto est quisque sanctior et desiderii sancti plenior, <lb/>
            tanto sit eius in orando fletus uberior? An non est uox <lb n="10"/>
            ciuitatis supernae Hierusalem: Factae sunt mihi lacrimae <lb/>
            meae panis die ac nocte, et: Lauabo per <lb/>
            singulas noctes lectum meum, in lacrimis meis <lb/>
            stratum meum rigabo, et: Gemitus meus non est <lb/>
            absconditus a te, et: Dolor meus renouatus est? <lb n="15"/>
            
</p><p rend="script">Aut uero non eius filii sunt, qui ingemescunt grauati, in quo <lb/>
            nolunt spoliari, sed superuestiri, ut absorbeatur mortale a <lb/>
            uita? Nonne ipsi sunt, qui primitias habentes Spiritus in <lb/>
            semet ipsis ingemescunt, adoptionem exspectantes, redemtionem <lb/>
            corporis sui? An ipse apostolus Paulus non erat supernus <lb n="20"/>
            Hierosolymitanus. uel non multo magis hoc erat, quando <lb/>
            pro Israelitis carnalibus fratribus suis tristitia illi erat magna <lb/>
            et continuus dolor cordi eius? Quando autem mors non erit <lb/>
            in ista ciuitate, nisi quando dicetur: Ubi est, mors, contentio <lb/>
            tua? Ubi est, mors, aculeus tuus? Aculeus <lb n="25"/>
            autem mortis est peccatum. Quod tunc utique non erit,

<note type="footnote"> 11 Ps. 41, 4 12 ib. 6, 7 14 ib. 37, 10 15 ib. 38, 3 <lb/>
            16 2. Cor. 5, 4 18 Rom. 8, 23 22 Rom. 9, 2 24 1. Cor. <lb/>
            15, 55 sq. </note>

<note rend="script" type="footnote"> 1 inpudentia enl iae <hi rend="italic">(sic) g</hi> 2 abstergit <hi rend="italic">g</hi> absterget deus <hi rend="italic">a b v</hi> <lb/>
            4 ullas dolor v et] aut a 8 nullus gl <hi rend="italic">9 quisque est v</hi> 11 ciuitatis <lb/>
            <hi rend="italic">eg;</hi> cinis <hi rend="italic">bv Domb.; am. p</hi> 12 panes <hi rend="italic">p</hi> 13 in <hi rend="italic">om. p</hi> 16 gemescunt <lb/>
            p in <hi rend="italic">om. p</hi> 17 spoliari <hi rend="italic">aegp</hi> p; exspoliari <hi rend="italic">v Dornb</hi>. abscona <lb/>
            a <lb/>
            deatur mortali uita, n <hi rend="italic">et</hi> a <hi rend="italic">m. 2 superscript., b</hi> mortale hoc p <hi rend="italic">Domb</hi>. <lb/>
            18 ipsos <hi rend="italic">e</hi> 22 fratribus carnal. <hi rend="italic">v</hi> 23 cordis <hi rend="italic">g</hi> 26 peccatum est <hi rend="italic">e</hi> </note>

<note type="footnote"> 30* </note> <lb/>
             
<pb n="468"/>
            quando dicetur: Ubi est? Nunc uero non quilibet infimus <lb/>
            ciuis illius ciuitatis, sed idem iste Iohannes in epistula sua <lb/>
            clamat: Si dixerimus, quia peccatum non habemus, <lb/>
            nos ipsos seducimus, et ueritas in nobis non est. <lb/>
            Et in hoc quidem libro, cuius nomen est apocalypsis, obscure<lb n="5"/>
            multa dicuntur, ut mentem legentis exerceant, et pauca in <lb/>
            eo sunt, ex quorum manifestatione indagentur cetera cum <lb/>
            labore; maxime quia sic eadem multis modis repetit, ut alia <lb/>
            adque alia dicere uideatur, cum aliter adque aliter haec ipsa <lb/>
            dicere uestigetur. Verum in his uerbis, ubi ait: Absterget<lb n="10"/>
            omnem lacrimam ab oculis eorum, et mors iam <lb/>
            non erit neque luctus neque clamor, sed nec dolor <lb/>
            ullus, tanta luce dicta sunt de saeculo futuro et de inmortalitate <lb/>
            adque aeternitate sanctorum (tunc enim solum adque <lb/>
            ibi solum ista non erunt), ut nulla debeamus in litteris sacris<lb n="15"/>
            quaerere uel legere manifesta, si haec putauerimus obscura. 
</p></div><div n="18" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title type="sub">CAPUT  XVIII. </title></ab><p>Quid apostolus Petrus de nouissimo Dei iudicio <lb/>
            praedicarit. 
</p><p>Nunc iam uideamus, quid etiam apostolus Petrus de hoc <lb n="20"/>
            iudicio scripserit: Venient, inquit, in nouissimo dierum <lb/>
            inlusione inludentes, secundum proprias concupiscentias <lb/>
            suas euntes et dicentes: Ubi est promissum <lb/>
            praesentiae ipsius? Ex quo enim patres dormierunt, <lb/>
            sic omnia perseuerant ab initio creaturae. Latet enim <lb n="25"/>
            illos hoc uolentes, quia caeli erant olim et terra de <lb/>
            aqua, et per aquam constituta Dei uerbo, per quae. <lb/>
            qui tunc erat mundus, aqua inundatus deperiit. Qui

<note type="footnote"> 3 1. Io. 1, 8 21 2. Petr. 3, 3 sqq. </note>

<note type="footnote">1 infimus <hi rend="italic">apav;</hi> infirmus <hi rend="italic">begp Domb</hi>. 2 iste <hi rend="italic">e g p;</hi> ipse <hi rend="italic">v Domb</hi> <lb/>
            4 <hi rend="italic">decipiraus a b <foreign xml:lang="grc">α</foreign> 6 exferceat g 7 et cetera b</hi> 10 Absterget <lb/>
            Deus v 12 ullus dolor <hi rend="italic">v</hi> .13 de inmortalitate <hi rend="italic">begp;</hi> de <hi rend="italic">om. v Domb</hi>. <lb/>
            22 inlnsiones <hi rend="italic">b;</hi> inlusores, ores <hi rend="italic">ne. 2 in rase</hi> illudentes in illusione <hi rend="italic">p</hi> <lb/>
            27 per que <hi rend="italic">ex</hi> per qu6 <hi rend="italic">corr., g;</hi> per qu6 <hi rend="italic">ep</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="469"/>
            autem nunc sunt caeli et terra, eodem uerbo repositi <lb/>
            sunt, igni reseruandi in diem iudicii et perditionis <lb/>
            hominum inpiorum. Hoc unum uero non lateat uos, <lb/>
            carissimi, quia unus dies aput Dominum sicut mille <lb/>
            anni et mille anni sicut dies unus. Non tardat Dominus <lb n="5"/>
            promissum, sicut quidam tarditatem existimant; <lb/>
            sed patienter fert propter uos, nolens aliquem perire, <lb/>
            sed omnes in paenitentiam conuerti. Veniet autem <lb/>
            dies Domini ut fur, in quo caeli magno inpetu <sic>transcurrent</sic>, <lb/>
            elementa autem ardentia resoluentur et <lb n="10"/>
            terra et quae in ipsa sunt opera exurentur. His ergo <lb/>
            omnibus pereuntibus quales oportet esse uos in <lb/>
            sanctis conuersationibus exspectantes et properantes <lb/>
            ad praesentiam diei Domini, per quam caeli ardentes <lb/>
            soluentur et elementa ignis ardore decoquentur? <lb n="15"/>
            
</p><p>Nouos uero caelos et terram nouam secundum promissa <lb/>
            ipsius exspectamus, in quibus iustitia inhabitat. <lb/>
            Nihil hic dixit de resurrectione mortuorum, sed sane de perditione <lb/>
            mundi huius satis. Ubi etiam commemorans factum <lb/>
            ante diluuium uidetur admonuisse quodam modo, quatenus <lb n="20"/>
            in fine huius saeculi mundum istum periturum esse credamus. <lb/>
            Nam et illo tempore perisse dixit, qui tunc erat, mundum; <lb/>
            nec solum orbem terrae, uerum etiam caelos, quos utique <lb/>
            istos aenos intellegimus, quorum locum ac spatium tunc <lb/>
            aqua crescendo superauerat. Ergo totus aut paene totus aer <lb n="25"/>
            iste uentosus (quod caelum uel potius caelos uocat, sed <lb/>
            utique istos imos, non illos supremos, ubi sol et luna et <lb/>
            sidera constituta sunt) conuersus fuerat in umidam qualitatem <lb/>
            adque hoc modo cum terra perierat, cuius terrae utique prior

<note type="footnote"> 1 tunc. t <hi rend="italic">m. 2 in ras., g</hi> ac terra <hi rend="italic">b</hi> 2 die <hi rend="italic">b</hi> 3 iniquorum <hi rend="italic">b</hi> <lb/>
            4 deum <hi rend="italic">e</hi> 6 quidem <hi rend="italic">g</hi> exestimant gt 8 pacientiam <hi rend="italic">e</hi> 9 magno <lb/>
            <hi rend="italic">om. gx</hi> 12 uos esse <hi rend="italic">be</hi> 13 et proper. <hi rend="italic">om. b</hi> 15 dequoquentur <hi rend="italic">g</hi> <lb/>
            17 eius <hi rend="italic">e</hi> 19 huius <hi rend="italic">om. p</hi> 21 saeculi huius <hi rend="italic">g</hi> 24 intellegimus..... <lb/>
            aqua <hi rend="italic">in marg. g</hi> *5 aer...... caelos <hi rend="italic">in marg. g</hi> 27 istos utique <hi rend="italic">v</hi> <lb/>
            immo <hi rend="italic">b</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="470"/>
            facies fuerat deleta diluuio. Qui autem nunc sunt, inquit, <lb/>
            caeli et terra, eodem uerbo repositi sunt, igni <lb/>
            reseruandi in diem iudicii et perditionis hominum <lb/>
            inpiorum. Proinde qui caeli et quae terra, id est, qui mundus <lb/>
            pro eo mundo, qui diluuio periit, ex eadem aqua repositus <lb n="5"/>
            est, ipse igni nouissimo reseruatur in diem iudicii et <lb/>
            perditionis hominum inpiorum. Nam et hominum propter <lb/>
            magnam quandam commutationem non dubitat dicere perditionem <lb/>
            futuram, cum tamen eorum quamuis in aeternis poenis <lb/>
            sit mansura natura. Quaerat forsitan aliquis, si post <lb n="10"/>
            factum iudicium iste mundus ardebit, antequam pro illo <lb/>
            caelum nouum et terra noua reponatur, eo ipso tempore conflagrationis <lb/>
            eius ubi erunt sancti, cum eos habentes corpora <lb/>
            in aliquo corporali loco esse necesse sit. Possumus respondere <lb/>
            futuros eos esse in superioribus partibus, quo ita non <lb n="15"/>
            adscendet flamma illius incendii, quem ad modum nec unda <lb/>
            diluuii. Talia quippe illis inerunt corpora, ut illic sint, ubi <lb/>
            esse uoluerint. Sed nec ignem conflagrationis illius pertimescent <lb/>
            inmortales adque incorruptibiles facti, si uirorum trium <lb/>
            corruptibilia corpora adque mortalia in camino ardenti inlaesa<lb n="20"/>
            uiuere potuerunt. 
</p></div><div n="19" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title type="sub">CAPUT  XVIIII. </title></ab><p>Quid apostolus Paulus Thessalonicensibus scripserit <lb/>
            de manifestatione Antichristi, cuius tempus <lb/>
            dies Domini subsequetur. <lb n="25"/>
            
</p><p>Multas euangelicas apostolicasque sententias de diuino isto <lb/>
            iudicio nouissimo uideo mihi esse praetereundas, ne hoc <lb/>
            uolumen in nimiam longitudinem prouoluatur; sed nullo <lb/>
            modo est praetereundus apostolus Paulus, qui scribens ad

<note type="footnote"> 19 Dan. 3, 25 </note>

<note type="footnote"><hi rend="italic">3 die e 11 muudus iste v</hi> 14 sitj est ol <hi rend="italic">15 esse eos b</hi> 18 per- <lb/>
            <hi rend="italic">timescerent e 19 si mss.; sicut v</hi> 20 uiuere inlaeaa v 25 sabsequitur <lb/>
            <hi rend="italic">p</hi> 23 protendatur a 29 Paulus <hi rend="italic">om. b</hi> </note> 
<pb n="471"/>
            
</p><p>Thessalonicenses: Rogamus, inquit, uos, fratres, per <lb/>
            aduentum Domini nostri Iesu Christi et nostrae <lb/>
            congregationis in ipsum, ut non cito moueamini <lb/>
            mente neque terreamini neque per spiritum neque <lb/>
            per uerbum neque per epistulam tamquam per <lb n="5"/>
            nos, quasi instet dies Domini, ne quis uos seducat <lb/>
            ullo modo; quoniam nisi uenerit refuga primum <lb/>
            et reuelatus fuerit homo peccati, filius interitus, <lb/>
            qui aduersatur et superextollitur supra omne, <lb/>
            quod dicitur Deus aut quod colitur, ita ut in templo <lb n="10"/>
            dei sedeat, ostentans se tamquam sit Deus. <lb/>
            Non retinetis in memoria, quod adhuc cum essem <lb/>
            aput uos haec dicebantur uobis? et nunc quid. <lb/>
            detineat scitis, ut reueletur in suo tempore. Iam <lb/>
            enim mysterium iniquitatis operatur. Tantum qui <lb n="15"/>
            modo tenet teneat, donec de medio fiat; et tunc <lb/>
            reuelabitur iniquus, quem Dominus Iesus interficiet <lb/>
            spiritu oris sui, et euacuabit inluminatione <lb/>
            praesentiae suae eum, cuius est praesentia secundum <lb/>
            operationem satanae, in omni uirtute et <lb n="20"/>
            signis et prodigiis mendacii et in omni seductione <lb/>
            iniquitatis his, qui pereunt, pro eo quod dilectionem <lb/>
            ueritatis non receperunt, ut salui fierent. Et <lb/>
            ideo mittet illis Deus operationem erroris, ut <lb/>
            credant mendacio et iudicentur omnes, qui non <lb n="25"/>
            crediderunt ueritati, sed consenserunt iniquitati. 
</p><p>Nulli dubium est eum de Antichristo ista dixisse, diemque <lb/>
            iudicii (hunc enim appellat diem Domini) non esse

<note type="footnote"> 1 2. Thess. 2, 1 sqq. </note>

<note type="footnote"> 3 in id ipsum <hi rend="italic">p</hi> 4 perterreamini <hi rend="italic">b</hi> 5 per nos <hi rend="italic">et gl p pt (l Domb.;</hi> <lb/>
            per nos missam <hi rend="italic">a b e2 g2 v</hi> 10 in templo dei <hi rend="italic">a beg p;</hi> dei <hi rend="italic">om. v Domb</hi>. <lb/>
            11 ostendens <hi rend="italic">g</hi> se <hi rend="italic">sup. lin. g</hi> 12 memoriam <hi rend="italic">b</hi> cum adhuc <hi rend="italic">p</hi> <lb/>
            essent b 13 <hi rend="italic">dicebantur p <foreign xml:lang="grc">ρ α</foreign> Domb.;</hi> dicebam/// <hi rend="italic">e;</hi> dicebam <hi rend="italic">abgv</hi> <lb/>
            qui <hi rend="italic">b</hi> 14 ut] et <hi rend="italic">b</hi> 18 aeuacuabituy <hi rend="italic">9</hi> 24 mittit <hi rend="italic">9</hi> 25 ut iudic. <hi rend="italic">e</hi> <lb/>
            27 die/que, in <hi rend="italic">eras., e</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="472"/>
            uenturum, nisi ille prior uenerit, quem refugam uocat, utique a <lb/>
            Domino Deo. Quod si de omnibus inpiis merito dici potest, <lb/>
            quanto magis de isto! Sed in quo templo Dei sit sessurus, <lb/>
            incertum est; utrum in illa ruina templi, quod a Salomone <lb/>
            rege constructum est, an uero in ecclesia. Non enim templum<lb n="5"/>
            alicuius idoli aut daemonis templum Dei apostolus <lb/>
            diceret. Unde nonnulli non ipsum principem, sed uniuersum <lb/>
            quodam modo corpus eius, id est ad eum pertinentem hominum <lb/>
            . multitudinem, simul cum ipso suo principe hoc loco <lb/>
            intellegi Antichristum uolunt; rectiusque putant etiam Latine<lb n="10"/>
            dici, sicut in Graeco est, non in templo Dei, sed in <lb/>
            templum Dei sedeat, tamquam ipse sit templum Dei, <lb/>
            quod est ecclesia; sicut dicimus; \'Sedet in amicum\', id est <lb/>
            uelut amicus, uel si quid aliud isto locutionis genere dici <lb/>
            solet. Quod autem ait: Et nunc quid detineat scitis,<lb n="15"/>
            id est, quid sit in mora, quae causa sit dilationis eius, ut <lb/>
            reueletur in suo tempore, scitis: quoniam scire illos <lb/>
            dixit, aperte hoc dicere noluit. Et ideo nos, qui nescimus <lb/>
            quod illi sciebant, peruenire cum labore ad id, quod sensit <lb/>
            apostolus, cupimus nec ualemus; praesertim quia et illa, quae <lb n="20"/>
            addidit, hunc sensum faciunt obscuriorem. Nam quid est: <lb/>
            Iam enim mysterium iniquitatis operatur. Tantum <lb/>
            qui modo tenet teneat, donec de medio fiat; et <lb/>
            tunc reuelabitur iniquus? Ego prorsus quid dixerit <lb/>
            me fateor ignorare. Suspiciones tamen hominum, quas uel <lb n="25"/>
            audire uel legere potui, non tacebo. 
</p><p rend="script">Quidam putant hoc de imperio dictum fuisse Romano. et <lb/>
            propterea Paulum apostolum non id aperte scribere uoluisse. <lb/>
            ne calumniam uidelicet incurreret, quod Romano imperio male <lb/>
            optauerit, cum speraretur aeternum; ut hoc quod dixit: Iam <lb n="30"/>
            enim mysterium iniquitatis operatur, Neronem

<note rend="script" type="footnote"> Y Y <lb/>
            8 ad eundem <hi rend="italic">g</hi> 10 potant <hi rend="italic">g</hi> 11 <hi rend="italic">sq</hi>. in templom <hi rend="italic">g</hi> 19 sentit <hi rend="italic">e</hi> <lb/>
            21 addit g 23 quo <hi rend="italic">p</hi> 24 nunc <hi rend="italic">e</hi> 25 suspetiones <hi rend="italic">gl</hi> 28 aperte, <lb/>
            V <lb/>
            <hi rend="italic">ex</hi> oportet <hi rend="italic">correctum, e</hi> 30 cop <hi rend="italic">e</hi> </note> 
<pb n="473"/>
            uoluerit intellegi, cuius iam facta uelut Antichristi uidebantur. <lb/>
            Unde nonnulli ipsum resurrecturum et futurum Antichristum <lb/>
            suspicantur; alii uero nec occisum putant, sed subtractum <lb/>
            potius, ut putaretur occisus, et uiuum occultari in uigore <lb/>
            ipsius aetatis, in qua fuit, cum crederetur exstinctus, donec <lb n="5"/>
            suo tempore reueletur et restituatur in regnum. Sed multum <lb/>
            mihi mira est haec opinantium tanta praesumtio. Illud tamen, <lb/>
            quod ait apostolus: Tantum qui modo tenet teneat, <lb/>
            donec de medio fiat, non absurde de ipso Romano imperio <lb/>
            creditur dictum, tamquam dictum sit: \'Tantum qui modo <lb n="10"/>
            imperat imperet, donec de medio fiat\', id est de medio tollatur. <lb/>
            Et tunc reuelabitur iniquus, quem significari <lb/>
            Antichristum nullus ambigit. Alii uero et quod ait: Quid <lb/>
            detineat scitis et mysterium operari iniquitatis <lb/>
            non putant dictum nisi de malis et fictis, qui sunt in ecclesia, <lb n="15"/>
            donec perueniant ad tantum numerum, qui Antichristo <lb/>
            magnum populum faciat; et hoc esse mysterium iniquitatis, <lb/>
            quia uidetur occultum; hortari autem apostolum fideles, ut <lb/>
            in fide quam tenent tenaciter perseuerent, dicendo: Tantum <lb/>
            qui modo tenet teneat, donec de medio fiat, hoc. <lb n="20"/>
            est, donec exeat de medio ecclesiae mysterium iniquitatis, <lb/>
            quod nunc occultum est. Ad ipsum enim mysterium pertinere <lb/>
            arbitrantur, quod ait in epistula sua Iohannes euangelista: <lb/>
            Pueri, nouissima hora est; et sicut audistis, quod <lb/>
            Antichristus sit uenturus, nunc autem Antichristi <lb n="25"/>
            multi facti sunt; unde cognoscimus quod nouissima <lb/>
            sit hora. Ex nobis exierunt; sed non erant <lb/>
            ex nobis. Quod si fuissent ex nobis, permansissent <lb/>
            utique nobiscum. Sicut ergo ante finem in hac <lb/>
            hora, inquiunt, quam Iohannes nouissimam dicit, exierunt

<note type="footnote"> 24 1. Io. 2, 18 sq. </note>

<note rend="script" type="footnote"> I <lb/>
            <hi rend="italic">2 ipsum] polTu g 6 et] ut g 8 ut qui e quo p 9 dimedio g <lb/>
            11 fiat id est de medio om. b 13 et om. g 14 et om. gl</hi> operator <lb/>
            <hi rend="italic">g</hi> 16 perueniat <hi rend="italic">p</hi> 17 est <hi rend="italic">b</hi> 18 ortari <hi rend="italic">g;</hi> hortatur <hi rend="italic">b</hi> 22 tunc <hi rend="italic">b</hi> <lb/>
            30 ora <hi rend="italic">g; om. e</hi> </note> <lb n="30"/>
             
<pb n="474"/>
            multi haeretici de medio ecclesiae, quos multos dicit Antichristos: <lb/>
            ita omnes tunc inde exibunt, qui non ad Christum, <lb/>
            sed ad illum nouissimum Antichristum pertinebunt, et tunc <lb/>
            reuelabitur. 
</p><p rend="script">Alius ergo sic, alius autem sic apostoli obscura uerba <sic>couiectant</sic>;<lb n="5"/>
            quod tamen eum dixisse non dubium est: non ueniet <lb/>
            ad uiuos et mortuos iudicandos Christus, nisi prius uenerit <lb/>
            ad seducendos in anima mortuos aduersarius eius Antichristus; <lb/>
            quamuis ad occultum iam iudicium Dei pertineat, quod ab <lb/>
            illo seducentur. Praesentia quippe eius erit, sicut dictum<lb n="10"/>
            est, secundum operationem satanae in omni uirtute <lb/>
            et signis et prodigiis mendacii et in omni seductione <lb/>
            iniquitatis his, qui pereunt. Tunc enim soluetur <lb/>
            satanas et per illum Antichristum in omni sua uirtute <lb/>
            mirabiliter quidem, sed mendaciter operabitur. Quae solet <lb n="15"/>
            ambigi utrum propterea dicta sint signa et prodigia mendacii, <lb/>
            quoniam mortales sensus per phantasmata decepturus est, ut <lb/>
            quod non facit facere uideatur, an quia illa ipsa, etiamsi <lb/>
            erunt uera prodigia, ad mendacium pertrahent credituros non <lb/>
            ea potuisse nisi diuinitus fieri, uirtutem diaboli nescientes, <lb n="20"/>
            maxime quando tantam, quantam numquam habuit, acceperit <lb/>
            potestatem. Non enim quando de caelo ignis cecidit et tantam <lb/>
            familiam cum tantis gregibus pecorum sancti Iob uno <lb/>
            inpetu absumsit et turbo inruens et domum deiciens filios <lb/>
            eius occidit, phantasmata fuerunt; quae tamen fuerunt opera<lb n="25"/>
            satanae, cui Deus dederat hanc potestatem. Propter quid <lb/>
            horum ergo dicta sint prodigia et signa mendacii, tunc potius <lb/>
            apparebit. Sed propter quodlibet horum dictum sit. seducentur <lb/>
            eis signis adque prodigiis. qui seduci merebuntur, pro <lb/>
            eo quod dilectionem, inquit, ueritatis <sic>nonreceperunt</sic>, <lb n="30"/>
            ut salui fierent. Nec dubitauit apostolus addere

<note rend="script" type="footnote"> 1 eretici <hi rend="italic">g</hi> 5 uero a coniectant <hi rend="italic">a b g a v;</hi> coniectat <hi rend="italic">epp Dom</hi>. <lb/>
            n <lb/>
            8 eius <hi rend="italic">om. b</hi> 16 dicta,f ut <hi rend="italic">e</hi> sunt <hi rend="italic">b</hi> 20 ea <hi rend="italic">om. b</hi> diabnli g <lb/>
            21 nequam <hi rend="italic">b</hi> 26 quod <hi rend="italic">gi p</hi> 27 horum <hi rend="italic">usque ad</hi> dictum sit <hi rend="italic">l. 28 cor,.. <lb/>
             manu in marg. 9</hi> 30 ueritatis inquit <hi rend="italic">v</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="475"/>
            ac dicere: Ideo mittet illis Deus operationem erroris <lb/>
            ut credant mendacio. Deus enim mittet, quia Deus <lb/>
            diabolum facere ista permittet, iusto ipse iudicio, quamuis <lb/>
            faciat ille iniquo malignoque consilio: Ut iudicentur, <lb/>
            inquit, omnes, qui non crediderunt ueritati, sed <lb n="5"/>
            consenserunt iniquitati. Proinde iudicati seducentur et <lb/>
            seducti iudicabuntur. Sed iudicati seducentur illis iudiciis Dei <lb/>
            occulte iustis, iuste occultis, quibus ab initio peccati <sic n="poss">rationa</sic>- . <lb/>
            lis creaturae numquam iudicare cessauit; seducti autem <lb/>
            iudicabuntur nouissimo manifestoque iudicio per Christum <lb n="10"/>
            
</p><p>Iesum, iustissime iudicaturum, iniustissime iudicatum. 
</p></div><div n="20" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title type="sub">CAPUT  XX. </title></ab><p>Quid idem apostolus in prima ad eosdem epistula <lb/>
            de resurrectione docuerit mortuorum. 
</p><p>Sed hic apostolus tacuit de resurrectione mortuorum; ad <lb n="15"/>
            eosdem autem scribens in epistula prima: Nolumus, inquit, <lb/>
            ignorare uos, fratres, de dormientibus, ut non contristemini, <lb/>
            sicut et ceteri, qui spem non habent. Nam <lb/>
            si credimus, quod Iesus mortuus est et resurrexit: <lb/>
            ita et Deus eos, qui dormierunt per Iesum, adducet <lb n="20"/>
            cum illo. Hoc enim uobis dicimus in uerbo Domini, <lb/>
            quia nos uiuentes, qui reliqui sumus in aduentum <lb/>
            Domini, non praeueniemus eos, qui ante dormierunt; <lb/>
            quoniam ipse Dominus in iussu et in uoce archangeli <lb/>
            et in tuba Dei descendet de caelo, et mortui in Christo <lb n="25"/>
            resurgent primo; deinde nos uiuentes, qui reliqui <lb/>
            sumus, simul cum illis rapiemur in nubibus in

<note type="footnote"> 16 1. Thess. 4, 13 sq. </note>

<note type="footnote"> 1 et dicere <hi rend="italic">v</hi> operationem ... mendacio <hi rend="italic">corr. manu in marg. g</hi> <lb/>
            3 permittit <hi rend="italic">e</hi> ipso <hi rend="italic">ep</hi> 4 ille faciat <hi rend="italic">p</hi> 8 rationali scriptnrae <hi rend="italic">g</hi> <lb/>
            9 cessabit <hi rend="italic">b</hi> 10 Iesam Christum <hi rend="italic">v</hi> 13 apostolus paulus ad eosdem <lb/>
            epistula <hi rend="italic">secunda p</hi> 14 docuerit <hi rend="italic">mortuorum g f;</hi> mort. <hi rend="italic">doc. pqv</hi> 19 et <lb/>
            resurrexit <hi rend="italic">otn. b</hi> 21 cum eo <hi rend="italic">v</hi> 24 et <hi rend="italic">om. b</hi> 25 de scendit <hi rend="italic">b</hi> <lb/>
            26 primo <hi rend="italic">p</hi> p a <hi rend="italic">v;</hi> primi <hi rend="italic">ab eg</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="476"/>
            obuiam Christi in aera, et ita semper cum Domino erimus. <lb/>
            Haec uerba apostolica resurrectionem mortuorum futuram, <lb/>
            quando ueniet Christus, utique ad uiuos et mortuos <lb/>
            iudicandos, praeclarissime ostendunt. 
</p><p>Sed quaeri solet, utrum illi, quos hic uiuentes inuenturus<lb n="5"/>
            est Christus, quorum personam in se adque illos, qui tunc <lb/>
            secum uiuebant, transfigurabat apostolus, numquam omnino <lb/>
            morituri sint, an ipso temporis puncto, quo cum resurgentibus <lb/>
            rapientur in nubibus in obuiam Christo in aera, ad <lb/>
            inmortalitatem per mortem mira celeritate transibunt. Neque<lb n="10"/>
            enim dicendum est fieri non posse, ut, dum per aera in <lb/>
            sublime portantur, in illo spatio et moriantur et reuiuescant. <lb/>
            Quod enim ait: Et ita semper cum Domino erimus, non <lb/>
            sic accipiendum est, tamquam in aere nos dixerit semper <lb/>
            cum Domino esse mansuros; quia nec ipse utique ibi manebit. <lb n="15"/>
            quia ueniens transiturus est; uenienti quippe ibitur obuiam, <lb/>
            non manenti; sed ita cum Domino erimus, id est, sic <lb/>
            erimus habentes corpora sempiterna, ubicumque cum illo <lb/>
            fuerimus. Ad hunc autem sensum, quo existimemus etiam <lb/>
            illos, quos hic uiuos inuenturus est Dominus, in ipso paruo <lb n="20"/>
            spatio et passuros mortem et accepturos inmortalitatem, ipse <lb/>
            apostolus nos uidetur urgere, ubi dicit: In Christo omnes <lb/>
            uiuificabuntur; cum alio loco de ipsa loquens resurrectione <lb/>
            corporum dicat: Tu quod seminas, non uiuificatur. nisi <lb/>
            moriatur. Quo modo igitur, quos uiuentes hic Christus <lb n="25"/>
            inueniet, per inmortalitatem in illo uiuificabuntur, etsi non <lb/>
            moriantur, cum uideamus propter hoc esse dictum: Tu quod <lb/>
            seminas, non uiuificatur, nisi moriatur? Aut si recte <lb/>
            non dicimus seminari nisi ea corpora hominum, quae moriendo

<note type="footnote"> 22 1. Cor. 15, 22 24 ib. 36 </note>

<note type="footnote"> 1 semper <hi rend="italic">Om. a</hi> cum Domino <hi rend="italic">om. e</hi> 2 futuram mort. b 3 Dominus <lb/>
            Christus <hi rend="italic">v</hi> 8 sunt <hi rend="italic">b v</hi> quocumque <hi rend="italic">b</hi> 9 in <hi rend="italic">ante</hi> obuiam <lb/>
            <hi rend="italic">om. p</hi> 11 per <hi rend="italic">om. e</hi> 16 qua ueniens <hi rend="italic">e</hi> J iiur, ob <hi rend="italic">eras„ t</hi> <lb/>
            l <lb/>
            19 extimemus <hi rend="italic">g</hi> 23 uiuificabitur <hi rend="italic">a</hi> 24 nisi prius a 28 niei <lb/>
            prius <hi rend="italic">e</hi> a. moriafttur <hi rend="italic">g</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="477"/>
            quoquo modo reuertuntur in terram (sicut sese habet etiam <lb/>
            illa in transgressorem patrem generis humani diuinitus prolata <lb/>
            sententia: Terra es, et in terram ibis): fatendum est <lb/>
            istos, quos nondum de corporibus egressos cum ueniet Christus <lb/>
            inueniet, et istis uerbis apostoli et illis de genesi non <lb n="5"/>
            teneri; quoniam sursum in nubibus rapti non utique seminantur, <lb/>
            quia nec eunt in terram nec redeunt, siue nullam <lb/>
            prorsus experiantur mortem siue paululum in aere moriantur. 
</p><p>Sed aliud rursus occurrit, quod idem dixit apostolus, cum <lb/>
            de resurrectione corporum ad Corinthios loqueretur: Omnes <lb n="10"/>
            resurgemus, uel sicut alii codices habent: Omnes dormiemus. <lb/>
            Cum ergo nec resurrectio fieri, nisi mors praecesserit, <lb/>
            possit, nec dormitionem possimus illo loco intellegere nisi <lb/>
            mortem: quo modo omnes uel dormient uel resurgent, si tam <lb/>
            multi, quos in corpore inuenturus est Christus, nec dormient <lb n="15"/>
            nec resurgent? Si ergo sanctos, qui reperientur Christo <lb/>
            ueniente uiuentes eique in obuiam rapientur, crediderimus <lb/>
            in eodem raptu de mortalibus corporibus exituros et ad eadem <lb/>
            mox inmortalia redituros, nullas in uerbis apostoli patiemur <lb/>
            angustias, siue ubi dicit: Tu quod seminas, non uiuificatur, <lb n="20"/>
            nisi moriatur, siue ubi dicit: Omnes resurgemus <lb/>
            ant: Omnes dormiemus; quia nec illi per inmortalitatem <lb/>
            uiuificabuntur, nisi, quamlibet paululum, tamen ante moriantur, <lb/>
            ac per hoc et a resurrectione non erunt alieni, quam dormitione <lb/>
            praecedunt, quamuis breuissima, non tamen nulla. Quur <lb n="25"/>
            autem nobis incredibile uideatur illam multitudinem corporum <lb/>
            in aere quodam modo seminari adque ibi protinus inmortaliter <lb/>
            adque incorruptibiliter reuiuescere, cum credamus, quod

<note type="footnote"> * <lb/>
            3 Gen. 3, 19 10 1. Cor. 15, 51 </note>

<note type="footnote"><hi rend="italic">1 quo niodo 6 reuertentur g</hi> sese] <hi rend="italic">se e; ee</hi> (= esse) <hi rend="italic">g</hi> <lb/>
            4 egressns <hi rend="italic">g</hi> Christus inueniet om. <hi rend="italic">b</hi> 7 redebunt, <hi rend="italic">g</hi> 9 dicit <lb/>
            <hi rend="italic">p</hi> 10 mortuorum <hi rend="italic">b a</hi> 12 fleri possit nisi mors praecesserit <hi rend="italic">v</hi> <lb/>
            13 possumus <hi rend="italic">b</hi> 16 repperiuntur <hi rend="italic">e</hi> 17 rapiuntur <hi rend="italic">g</hi> 23 uiuicabuntur e <lb/>
            24 dormitione praecedunt (praecedent <hi rend="italic">a) n/88.;</hi> dormitio praecedit <hi rend="italic">v</hi> <lb/>
            26 uidebatur <hi rend="italic">b</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="478"/>
            idem ipse apostolus apertissime dicit, in ictu oculi futuram <lb/>
            resurrectionem et in membra sine fine uictura tanta facilitate <lb/>
            tamque inaestimabili uelocitate rediturum antiquissimorum <lb/>
            cadauerum puluerem? Nec ab illa sententia, qua homini <lb/>
            dictum est: Terra es et in terram ibis, futuros illos sanetos<lb n="5"/>
            arbitremur inmunes, si eorum morientium in terram non <lb/>
            recident corpora, sed, sicut in ipso raptu morientur, ita et <lb/>
            resurgent, dum ferentur in aera. In terram quippe ibis est <lb/>
            \'in hoc ibis amissa uita, quod eras antequam sumeres uitam\': <lb/>
            id est, hoc eris exanimatus, quod eras antequam esses animatus <lb n="10"/>
            (terrae quippe insufflauit Deus in faciem flatum uitae. <lb/>
            cum factus est homo in animam uiuam); tamquam diceretur: <lb/>
            &lt;Terra es animata, quod non eras: terra eris exanimis, sicut <lb/>
            eras\'; quod sunt et antequam putrescant omnia corpora mortuorum; <lb/>
            quod erunt et illa. si morientur. ubicumque moriantur, <lb n="15"/>
            cum uita carebunt, quam continuo receptura sunt. Sic <lb/>
            ergo ibunt in terram, quia ex uiuis hominibus terra erunt. <lb/>
            quem ad modum it in cinerem, quod fit cinis; it in uetustatem, <lb/>
            quod fit uetus; it in testam, quod ex luto fit testa: et <lb/>
            alia sescenta sic loquimur. Quo modo autem sit futurum. <lb n="20"/>
            quod nunc pro nostrae ratiunculae uiribus utcumque conicimus, <lb/>
            tunc erit potius, ut nosse possimus. Resurrectionem <lb/>
            quippe mortuorum futuram et in carne, quando Christus uenturus <lb/>
            est uiuos iudicaturus et mortuos, oportet, si Christiani <lb/>
            esse uolumus, ut credamus; sed non ideo de hac re inanis <lb n="25"/>
            est fides nostra, si, quem ad modum futura sit, perfecte conprehendere <lb/>
            non ualemus. 
</p><p rend="script">Verum iam, sicut supra] promisimus, de hoc iudicio Dei <lb/>
            nouissimo etiam prophetici ueteres libri quid praenuntiauerint,

<note type="footnote"> 1 1. Cor. 15, 52 28 c. 4 </note>

<note rend="script" type="footnote"> 3 <hi rend="italic">taraquam g</hi> 7 <hi rend="italic">recedent b; recedunt g moriantur g</hi> 8 resurgunt p <lb/>
            <hi rend="italic">feruntur be in ante aera om. g estj et e: id est b 11 quidem b</hi> <lb/>
            i <lb/>
            13 anima tua <hi rend="italic">g</hi> examinas <hi rend="italic">e</hi> 16 continua <hi rend="italic">b</hi> si <hi rend="italic">e</hi> 18 quemllJlmodum <lb/>
            <hi rend="italic">g</hi> 18 <hi rend="italic">sq</hi>. id—id—id <hi rend="italic">g</hi> 23 quippe <hi rend="italic">om</hi>. a1 et <hi rend="italic">MM.;</hi> esse r <lb/>
            .. <lb/>
            25 ut, <hi rend="italic">in marg</hi>. et. <hi rend="italic">e</hi> 26 si quidem ammodum <hi rend="italic">g</hi> 28 supra om. <hi rend="italic">gp</hi>? </note><lb/>
             
<pb n="479"/>
            quantum satis esse uidebitur, debemus ostendere; quae, sicut <lb/>
            arbitror, non tanta mora necesse erit tractari et exponi, si <lb/>
            istis. quae praemisimus, lector curauerit adiuuari. 
</p></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>