<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa003.opp-lat3:2.17-3.3</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa003.opp-lat3:2.17-3.3</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa003.opp-lat3"><div n="2" subtype="book" type="textpart"><div n="17" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title type="sub">CAPUT  XVII. </title></ab><ab><title type="sub">De raptu Sabinarum aliisque iniquitatibus, quae in ciuitate Romana etiam laudatis uiguere temporibus. </title></ab><p rend="script">An forte populo Romano propterea leges non sunt a numinibus <lb n="5"/>
            constitutae, quia, sicut Sallustius ait, \'ius bonumque <lb/>
            aput eos non legibus magis quam natura ualebat\'? Ex hoc <lb/>
            iure ac bono credo raptas Sabinas. Quid enim iustius et <lb/>
            melius quam filias alienas fraude spectaculi inductas non a <lb/>
            parentibus accipi, sed ui, ut quisque poterat, auferri? Nam <lb n="10"/>
            si inique facerent Sabini negare postulatas, quanto fuit iniquius <lb/>
            rapere non datas? Iustius autem bellum cum ea gente geri <lb/>
            potuit, quae filias suas ad matrimonium conregionalibus et <lb/>
            confinalibus suis negasset petitas, quam cum ea, quae repetebat <lb/>
            ablatas. Illud ergo potius fieret; ibi Mars filium suum <lb n="15"/>
            pugnantem iuuaret, ut coniugiorum negatorum armis ulcisceretur <lb/>
            iniuriam, et eo modo ad feminas, quas uoluerat, perueniret. <lb/>
            Aliquo enim fortasse iure belli iniuste negatas iuste <lb/>
            uictor auferret; nullo autem iure pacis non datas rapuit et <lb/>
            iniustum bellum cum earum parentibus iuste suscensentibus <lb n="20"/>
            gessit. Hoc sane utilius feliciusque successit, quod, etsi ad <lb/>
            memoriam fraudis illius circensium spectaculum mansit, facinoris <lb/>
            tamen in illa ciuitate et imperio non placuit exemplum, <lb/>
            faciliusque Romani in hoc errauerunt, ut post illam iniquitatem <lb/>
            deum sibi Romulum consecrarent, quam ut in feminis rapiendis <lb n="25"/>
            factum eius imitandum lege ulla uel more permitterent. <lb/>
            Ex hoc iure ac bono post expulsum cum liberis suis regem

<note type="footnote"> 6 Cat. 9 </note>

<note rend="script" type="footnote"> 5 populo Romano] pro <hi rend="italic">L</hi> A; <hi rend="italic">om</hi>. a 8 raptas <hi rend="italic">mss.;</hi> raptas esse <hi rend="italic">v</hi> <lb/>
            q; <lb/>
            10 quia <hi rend="italic">a</hi> 13 ad matrimonium m. <hi rend="italic">2 in marg. C</hi> 16 iubaret <hi rend="italic">L</hi> A <lb/>
            coniuga negatarQ e ulceaceretur <hi rend="italic">a</hi> 18 negata si iuste <hi rend="italic">a</hi> 20 parentibus <lb/>
            iuste suBcenaentibua] parcentibus, in <hi rend="italic">marg</hi>. suscensentibus, et; <lb/>
            in <lb/>
            p<foreign xml:lang="grc">̣</foreign>a<foreign xml:lang="grc">̣</foreign>r<foreign xml:lang="grc">̣</foreign>c<foreign xml:lang="grc">̣</foreign>e<foreign xml:lang="grc">̣</foreign>n<foreign xml:lang="grc">̣</foreign>t<foreign xml:lang="grc">̣ι̣</foreign>b<foreign xml:lang="grc">̣</foreign>u<foreign xml:lang="grc">̣</foreign>s<foreign xml:lang="grc">̣</foreign>, <hi rend="italic">superscr</hi>. suscensentibus <hi rend="italic">et omisso</hi> iuste es 25 femis <hi rend="italic">a</hi> <lb/>
            27 liueris <hi rend="italic">L</hi> </note>

<note type="footnote"> XXXX Ang. opera Sectio V para I. </note>

<note type="footnote"> 6 </note> <lb/>
             
<pb n="82"/>
            Tarquinium, cuius filius Lucretiam stupro uiolenter obpresserat. <lb/>
            Iunius Brutus consul L. Tarquinium Conlatinum, maritum <lb/>
            eiusdem Lucretiae, collegam suum, bonum adque innocentem <lb/>
            uirum, propter nomen et propinquitatem Tarquiniorum coegit <lb/>
            magistratu se abdicare nec uiuere in ciuitate permisit. Quod<lb n="5"/>
            scelus fauente uel patiente populo fecit, a quo populo consulatum <lb/>
            idem Conlatinus sicut etiam ipse Brutus acceperat. Ex <lb/>
            hoc iure ac bono M. Camillus, illius temporis uir egregius, <lb/>
            qui Veientes, grauissimos hostes populi Romani, post decennale <lb/>
            bellum, quo Romanus exercitus totiens male pugnando<lb n="10"/>
            grauiter adflictus est, iam ipsa Roma de salute dubitante <lb/>
            adque trepidante facillime superauit eorumque urbem opulentissimam <lb/>
            cepit, obtrectatorum inuidia uirtutis suae et insolentia <lb/>
            tribunorum plebis reus factus est tamque ingratam sensit <lb/>
            quam liberauerat ciuitatem, ut de sua damnatione certissimus <lb n="15"/>
            in exilium sponte discederet et decem milia aeris absens etiam <lb/>
            damnaretur, mox iterum a Gallis uindex patriae futurus ingratae. <lb/>
            Multa commemorare iam piget foeda et iniusta, quibus agitabatur <lb/>
            illa ciuitas, cum potentes plebem sibi subdere conarentur <lb/>
            plebsque illis subdi recusaret, et utriusque partis defensores<lb n="20"/>
            magis studiis agerent amore uincendi, quam aequum et bonum <lb/>
            quidquam cogitarent. 
</p></div><div n="18" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title type="sub">CAPUT  XVIII. </title></ab><ab><title type="sub">Quae de moribus Romanorum aut metu conpressis aut securitate resolutis Sallustii prodat historia. </title></ab><p rend="script">Itaque habebo modum et ipsum Sallustium testem potius <lb/>
            adhibebo, qui cum in laude Romanorum dixisset, unde nobis

<note rend="script" type="footnote"> 1 obpraesserat LA 2 L. <hi rend="italic">LlACl;</hi> Lucium <hi rend="italic">C2v</hi> conlatinum <lb/>
            . <lb/>
            V <lb/>
            <hi rend="italic">LAd e p q;</hi> conlatino <hi rend="italic">b;</hi> collatinum <hi rend="italic">C v</hi> 5 magistratu/, a <hi rend="italic">eraso. C</hi> <lb/>
            uibere <hi rend="italic">L</hi> 6 fabente <hi rend="italic">L</hi> consolatum <hi rend="italic">eI d</hi> 7 conjsolatinus d 8 M. <lb/>
            <hi rend="italic">LAp; om</hi>. C1; marcus <hi rend="italic">rell. v</hi> 9 uegentes <hi rend="italic">e</hi> 11 grabiter <hi rend="italic">L</hi> 12 superabit <lb/>
            <hi rend="italic">L</hi> A orbem C\' 13 obtrect. inuidia <hi rend="italic">L</hi> A; inuid. obtr. <hi rend="italic">C <lb/>
            rell. v</hi> 16 exsilium <hi rend="italic">C</hi> decim C milia Z A Cp; milibus <hi rend="italic">abdeq</hi>r <lb/>
            <hi rend="italic">Domb</hi>. 18 agitauatur <hi rend="italic">L A</hi> 19 cibitas <hi rend="italic">L1</hi> 20 plebesque <hi rend="italic">d</hi> subderec <lb/>
            usaret, <hi rend="italic">m. 2. corr.,</hi> a (?) <hi rend="italic">post</hi> c <hi rend="italic">ernso, C</hi> utrisque C\' 21 aecum <lb/>
            <hi rend="italic">L</hi> A\' bonum// quicquam, in (?) <hi rend="italic">eras., C</hi> 25 salustii p 27 athibebo <hi rend="italic">L</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="83"/>
            iste sermo ortus est: \'lus bonumque aput eos non legibus <lb/>
            magis quam natura ualebat\', praedicans illud tempus, quo <lb/>
            expulsis regibus incredibiliter ciuitas breui aetatis spatio plurimum <lb/>
            creuit, idem tamen in primo historiae suae libro adque <lb/>
            ipso eius exordio fatetur etiam tunc, cum ad consules a regibus <lb n="5"/>
            esset translata res publica, post paruum interuallum iniurias <lb/>
            ualidiorum et ob eas discessionem plebis a patribus aliasque <lb/>
            in Urbe dissensiones fuisse. Nam cum optimis moribus et <lb/>
            maxima concordia populum Romanum inter secundum et <lb/>
            postremum bellum Carthaginiense commemorasset egisse causamque <lb n="10"/>
            huius boni non amorem iustitiae, sed stante Carthagine <lb/>
            metum pacis infidae fuisse dixisset (unde et Nasica ille ad <lb/>
            reprimendam nequitiam seruandosque istos mores optimos, ut <lb/>
            metu uitia cohiberentur, Carthaginem nolebat euerti): continuo <lb/>
            subiecit idem Sallustius et ait: (At discordia et auaritia adque <lb n="15"/>
            ambitio et cetera secundis rebus oriri sueta mala post Carthaginis <lb/>
            excidium maxime aucta sunt\', ut intellegeremus etiam <lb/>
            ante oriri solere et augeri: Unde subnectens quur hoc dixerit: <lb/>
            *Nam iniuriae, inquit, ualidiorum et ob eas discessio plebis <lb/>
            a patribus aliaeque dissensiones domi fuere iam inde a principio, <lb n="20"/>
            neque amplius quam regibus exactis, dum metus a <lb/>
            Tarquinio et bellum graue cum Etruria positum est, aequo <lb/>
            et modesto iure agitatum.\' Vides quem ad modum etiam illo <lb/>
            breui tempore, ut regibus exactis, id est eiectis, aliquantum <lb/>
            aequo et modesto iure ageretur, metum dixit fuisse causam,

<note type="footnote">15 Hist. I, 9 </note>

<note rend="script" type="footnote">4. <lb/>
            1 bonum <hi rend="italic">L</hi> 3 sq. brebi—crebit <hi rend="italic">L</hi> 4 istoria ęsuę <hi rend="italic">d</hi> 5 thunc <hi rend="italic">L</hi> A* <lb/>
            7 discissionem, <hi rend="italic">alterum i m. 2 in ras., C</hi> 10 carthaginiense <hi rend="italic">L</hi> A <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            t. ez <lb/>
            <hi rend="italic">e p k f;</hi> carthaginense <hi rend="italic">b d q a v;</hi> charginense <hi rend="italic">a 14noleuatXA</hi> 17 cidium <lb/>
            <hi rend="italic">L</hi> intellegamus <hi rend="italic">d</hi> 18 ante <hi rend="italic">oriri L Atp;</hi> antea oriri C1; antea <lb/>
            r <lb/>
            et oriri C3 A2 <hi rend="italic">ab d e q v Domb</hi>. 19 inquid <hi rend="italic">L</hi> A <hi rend="italic">Cl d</hi> 22 cum et i /uria <lb/>
            <hi rend="italic">C</hi> 23 agitatum <hi rend="italic">usque ad</hi> iure <hi rend="italic">l. 25 om</hi>. J* illo etiam <hi rend="italic">v</hi> <lb/>
            24 tempore brebi, <hi rend="italic">na. 2 transpositione notata, L;</hi> tempore breui A <lb/>
            0 <lb/>
            25 ageretur, n <hi rend="italic">9n. 2,</hi> A </note>

<note type="footnote"> 6* </note> <lb n="25"/>
             
<pb n="84"/>
            quoniam metuebatur bellum, quod rex Tarquinius regno adque <lb/>
            Urbe pulsus Etruscis sociatus contra Romanos gerebat. Adtende <lb/>
            itaque quid deinde contexat: \'Dein, inquit, seruili imperio <lb/>
            patres plebem exercere, de uita adque tergo regio more <lb/>
            consulere, agro pellere et ceteris expertibus soli in imperio <lb n="5"/>
            agere. Quibus saeuitiis et maxime faenore obpressa plebes cum <lb/>
            adsiduis bellis tributum et militiam simul toleraret, armata <lb/>
            montem sacrum adque Auentinum insedit, tumque tribunos <lb/>
            plebis et alia iura sibi parauit. Discordiarum et certaminis <lb/>
            utrimque finis fuit secundum Punicum bellum.) Cernis ex quo<lb n="10"/>
            tempore, id est paruo interuallo post reges exactos, quales <lb/>
            Romani fuerint, de quibus ait: (Ius bonumque aput eos non <lb/>
            legibus magis quam natura ualebat.\'
</p><p rend="script">Porro si illa tempora talia reperiuntur, quibus pulcherrima <lb/>
            adque optima fuisse praedicatur Romana res publica, quid<lb n="15"/>
            iam de consequenti aetate dicendum aut cogitandum arbitramur, <lb/>
            cum (paulatim mutata, ut eiusdem historici uerbis utar, ex <lb/>
            pulcherrima adque optima pessima ac flagitiosissima facta est,\' <lb/>
            post Carthaginis uidelicet, ut commemorauit, excidium? Quae <lb/>
            tempora ipse Sallustius quem ad modum breuiter recolat et <lb n="20"/>
            describat, in eius historia legi potest; quantis malis morum, <lb/>
            quae secundis rebus exorta sunt, usque ad bella ciuilia demonstret <lb/>
            esse peruentum. (Ex quo tempore, ut ait, maiorum mores <lb/>
            non paulatim ut antea, sed torrentis modo praecipitati, adeo <lb/>
            iuuentus luxu adque auaritia corrupta, ut merito dicatur

<note type="footnote"> 19 Cat. 5, 9 23 Hiat. I, 12 </note>

<note rend="script" type="footnote"> 2 urbe <hi rend="italic">om. eI</hi> gerebat] agebat <hi rend="italic">C</hi> 8 dein <hi rend="italic">LACa2bdv;</hi> deinde <lb/>
            <hi rend="italic">pqa</hi><hi rend="italic">f;</hi> dehinc at <hi rend="italic">e</hi> 5 expartibus A1 6 plebes <hi rend="italic">L A;</hi> plebe <hi rend="italic">C rell. v</hi>. <lb/>
            7 simul et militiam <hi rend="italic">v</hi> 8 abentinum L A tribunus C1 9 iura sibi <lb/>
            <hi rend="italic">LApa;</hi> eibi iura <hi rend="italic">Cabdeqkfv</hi> 10 punicum bellum <hi rend="italic">LA,</hi> m. <hi rend="italic">2 in</hi> <lb/>
            ta <lb/>
            <hi rend="italic">utroque I libro transpoaitione notata</hi> 14 tempora lia <hi rend="italic">C</hi> repper. <hi rend="italic">L</hi> A <hi rend="italic">d</hi> <lb/>
            15 quidam <hi rend="italic">L</hi> 17 mutat aut <hi rend="italic">01</hi> storici <hi rend="italic">L;</hi> ystorici A 20 ipse <lb/>
            <hi rend="italic">om. C1</hi> brebiter <hi rend="italic">L Ci</hi> et <hi rend="italic">sup. lin. C</hi> 22 ex secundis <hi rend="italic">e</hi> cibilia. <lb/>
            X A demonstraret C 23 peruentum <hi rend="italic">codd. excepto C, v;</hi> prouentum <lb/>
            <hi rend="italic">C Domb</hi>. 24 torrentes Cl </note> <lb n="25"/>
             
<pb n="85"/>
            genitos esse, qui neque ipsi habere possent res familiares <lb/>
            neque alios pati.\' Dicit deinde plura Sallustius de Syllae uitiis <lb/>
            ceteraque foeditate rei publicae, et alii scriptores in haec <lb/>
            consentiunt, quamuis eloquio multum inpari. 
</p><p>Cernis tamen, ut opinor, et quisquis aduerterit, facillime <lb n="5"/>
            perspicit, conluuie morum pessimorum quo illa ciuitas prolapsa <lb/>
            fuerit ante nostri superni regis aduentum. Haec enim gesta <lb/>
            sunt non solum antequam Christus in carne praesens docere <lb/>
            coepisset, uerum etiam antequam de uirgine natus esset. Cum <lb/>
            igitur tot et tanta mala temporum illorum uel tolerabiliora <lb n="10"/>
            superius, uel post euersam Carthaginem intoleranda et horrenda <lb/>
            dis suis inputare non audeant, opiniones humanis mentibus, <lb/>
            unde talia uitia siluescerent, astutia maligna inserentibus: <lb/>
            quur mala praesentia Christo inputant, qui doctrina saluberrima <lb/>
            et falsos ac fallaces deos coli uetat et istas hominum <lb n="15"/>
            noxias flagitiosasque cupiditates diuina auctoritate detestans <lb/>
            adque condemnans his malis tabescenti ac labenti mundo <lb/>
            ubique familiam suam sensim subtrahit, qua condat aeternam <lb/>
            et non plausu uanitatis, sed iudicio ueritatis gloriosissimam <lb/>
            ciuitatem? <lb n="20"/>
            
</p></div><div n="19" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title type="sub">CAPUT  XVIIII. </title></ab><ab><title type="sub">De corruptione Romanae rei publicae, priusquam cultum deorum Christus auferret. </title></ab><p rend="script">Ecce Romana res publica (quod non ego primus dico, sed <lb/>
            auctores eorum, unde haec mercede didicimus, tanto ante <lb n="25"/>
            dixerunt ante Christi aduentum) \'paulatim mutata ex pulcherrima <lb/>
            adque optima pessima ac flagitiosissima facta est.\' Ecce <lb/>
            ante Christi aduentum, post deletam Carthaginem \'maiorum <lb/>
            mores non paulatim, ut antea, sed torrentis modo praecipitati, <lb/>
            adeo iuuentus luxu adque auaritia corrupta est.3 Legant nobis <lb n="30"/>
            contra luxum et auaritiam praecepta deorum suorum populo

<note rend="script" type="footnote"> n. <lb/>
            I poesint a 2 Syllae <hi rend="italic">mss. v;</hi> Sullae <hi rend="italic">Domb</hi>. 6 colnuie <hi rend="italic">C</hi> 13 maligna <lb/>
            astutia <hi rend="italic">v</hi> 22 humanae reip. <hi rend="italic">p</hi> 24 primus <hi rend="italic">C</hi> e; prius <hi rend="italic">rell</hi>. <lb/>
            27 ac flag. <hi rend="italic">L</hi> A <hi rend="italic">Cab e p q;</hi> hac flag. <hi rend="italic">d;</hi> atque fiag. <hi rend="italic">v Domb</hi>. </note> <lb/>
             
<pb n="86"/>
            Romano data; cui utinam tantum casta et modesta reticerent, <lb/>
            ac non etiam ab illo probrosa et ignominiosa deposcerent, <lb/>
            quibus per falsam diuinitatem perniciosam conciliarent auctoritatem. <lb/>
            Legant nostra et per prophetas et per sanctum euangelium, <lb/>
            et per apostolicos actus et per epistulas tam multa<lb n="5"/>
            contra auaritiam adque luxuriam ubique populis ad hoc congregatis <lb/>
            quam excellenter, quam diuine non tamquam ex <lb/>
            philosophorum concertationibus strepere, sed tamquam ex <lb/>
            oraculis et Dei nubibus intonare. Et tamen luxu adque auaritia <lb/>
            saeuisque ac turpibus moribus ante aduentum Christi rem<lb n="10"/>
            publicam pessimam ac flagitiosissimam factam non inputant <lb/>
            dis suis; adflictionem uero eius, quamcumque isto tempore <lb/>
            superbia deliciaeque eorum perpessae fuerint, religioni increpitant <lb/>
            Christianae. Cuius praecepta de iustis probisque moribus <lb/>
            si simul audirent adque curarent reges terrae et omnes populi,<lb n="15"/>
            principes et omnes iudices terrae, iuuenes et uirgines, seniores <lb/>
            cum iunioribus, aetas omnis capax et uterque sexus, et quos <lb/>
            baptista Iohannes adloquitur, exactores ipsi adque milites: et <lb/>
            terras uitae praesentis ornaret sua felicitate res publica, et uitae <lb/>
            aeternae culmen beatissime regnatura conscenderet. Sed quia<lb n="20"/>
            iste audit, ille contemnit, pluresque uitiis male blandientibus <lb/>
            quam utili uirtutum asperitati sunt amiciores: tolerare Christi <lb/>
            famuli iubentur, siue sint reges siue principes siue iudices, <lb/>
            siue milites siue prouinciales, siue diuites siue pauperes, siue <lb/>
            liberi siue serui, utriuslibet sexus, etiam pessimam, si ita<lb n="25"/>
            necesse est, flagitiosissimamque rem publicam et in illa angelorum <lb/>
            quadam sanctissima adque augustissima curia caelestique

<note type="footnote"> 17 Ps. 148, 11 sq. 18 Lc. 3, 12 sqq. </note>

<note rend="script" type="footnote"> 1 retinerent, in <hi rend="italic">marg</hi>. at. reticerent, b 2 ac] hac <hi rend="italic">d; et p</hi> etiam <lb/>
            ab illo <hi rend="italic">L Ac Domb,; in L m. 2 transpositio significata ut;</hi> ab illo etiam <lb/>
            <hi rend="italic">C ab dep q</hi> 3 conchiliarent <hi rend="italic">L</hi> A 5 per s<hi rend="italic">ante</hi> epist. om. <hi rend="italic">q A; /</hi> 6 Inxoriam <lb/>
            <hi rend="italic">Cl</hi> 7 diuinae <hi rend="italic">Lx Cl</hi> 9 et Dei] ut de <hi rend="italic">e</hi> 12 affiiction? <hi rend="italic">m. 2</hi> <lb/>
            ca <lb/>
            <hi rend="italic">corr. e</hi> 13 euperuia <hi rend="italic">L</hi> A delipaque <hi rend="italic">C</hi> increpitant <hi rend="italic">Cab de</hi> 5©. <lb/>
            <hi rend="italic">inputant LAp</hi> 15 audi/rent, e <hi rend="italic">eraso, C</hi> 17 omnes <hi rend="italic">Cl</hi> 18 iohannis <lb/>
            <hi rend="italic">C1</hi> 20 colmen et beatissimae <hi rend="italic">Ll</hi> 21 conte<foreign xml:lang="grc">̄</foreign>/nit, p <hi rend="italic">eras., C</hi> <lb/>
            25 liueri <hi rend="italic">L</hi> pess. etiam v </note> <lb/>
             
<pb n="87"/>
            re publica, ubi Dei uoluntas lex est, clarissimum sibi locum <lb/>
            etiam ista conparare tolerantia. 
</p></div><div n="20" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title type="sub">CAPUT  XX. </title></ab><ab><title type="sub">Quali uelint felicitate gaudere et quibus moribus uiuere, qui tempora Christianae religionis incusant. </title></ab><p rend="script">Verum tales cultores et dilectores deorum istorum, quorum <lb/>
            etiam imitatores in sceleribus et flagitiis se esse laetantur, <lb/>
            nullo modo curant pessimam ac flagitiosissimam non esse <lb/>
            rem publicam. Tantum stet, inquiunt, tantum floreat copiis <lb n="10"/>
            referta, uictoriis gloriosa, uel, quod est felicius, pace secura <lb/>
            sit. Et quid ad nos? Immo id ad nos magis pertinet, si <lb/>
            diuitias quisque augeat semper, quae cottidianis effusionibus <lb/>
            subpetant, per quas sibi etiam infirmiores subdat quisque <lb/>
            potentior. Obsequantur diuitibus pauperes causa saturitatis <lb n="15"/>
            adque ut eorum patrociniis quieta inertia perfruantur, diuites <lb/>
            pauperibus ad clientelas et ad ministerium sui fastus abutantur. <lb/>
            Populi plaudant non consultoribus utilitatum suarum, <lb/>
            sed largitoribus uoluptatum. Non dura iubeantur, non prohibeantur <lb/>
            inpura. Reges non curent quam bonis, sed quam <lb n="20"/>
            subditis regnent. Prouinciae regibus non tamquam rectoribus <lb/>
            morum, sed tamquam rerum dominatoribus et deliciarum suarum <lb/>
            prouisoribus seruiant, eosque non sinceriter honorent, sed <lb/>
            [nequiter ac] seruiliter timeant. Quid alienae uineae potius <lb/>
            quam quid suae uitae quisque noceat, legibus aduertatur. <lb n="25"/>
            Nullus ducatur ad iudicem, nisi qui alienae rei domui saluti <lb/>
            uel cuiquam inuito fuerit inportunus aut noxius; ceterum de

<note rend="script" type="footnote"> 2 conpar. toler. <hi rend="italic">L</hi> A; toler. conp. <hi rend="italic">C reM. v</hi> 7 uerom/////tales, <lb/>
            tamen (?) <hi rend="italic">eraso, L</hi> dilictores <hi rend="italic">Cx</hi> 9 non <hi rend="italic">om. c2 kl, ut spurium in-</hi> <lb/>
            clusit <hi rend="italic">DOfIIb</hi>. 12 immo id ad nos <hi rend="italic">sup. lin. C</hi> 13 augeat semper <lb/>
            X Ap; <hi rend="italic">transpositio in L A m. 2 notata est;</hi> semper augeat <hi rend="italic">C rell. v</hi> <lb/>
            15 dibitibue <hi rend="italic">L</hi> 19 iubeantur dura v 24 nequiter ac <hi rend="italic">om. L</hi> Ap, <hi rend="italic">spuria<lb/>
             iudico cum isocolon turbent, cui figurae maxime studet auctor</hi> uincae <lb/>
            <hi rend="italic">LAadepqkƒ;</hi> uinee, ee <hi rend="italic">m, a in ras., b;</hi> uinae <hi rend="italic">el,</hi> uitae C2; niti v <lb/>
            26 iudicem <hi rend="italic">LAp;</hi> iudices <hi rend="italic">C rett. v Domb</hi>. </note> <lb/>
             
<pb n="88"/>
            suis uel cum suis uel cum quibusque nolentibus faciat quisque <lb/>
            quod libet. Abundent publica scorta uel propter omnes, <lb/>
            quibus frui placuerit, uel propter eos maxime, qui habere <lb/>
            priuata non possunt. Exstruantur amplissimae adque ornatissimae <lb/>
            domus, opipara conuiuia frequententur, ubi cuique libuerit<lb n="5"/>
            et potuerit, diu noctuque ludatur bibatur, uomatur diffluatur. <lb/>
            Saltationes undique concrepent, theatra inhonestae laetitiae <lb/>
            uocibus adque omni genere siue crudelissimae siue turpissimae <lb/>
            uoluptatis exaestuent. Ille sit publicus inimicus, cui haec <lb/>
            felicitas displicet; quisquis eam mutare uel auferre tentauerit,<lb n="10"/>
            eum libera multitudo auertat ab auribus, euertat a <lb/>
            sedibus, auferat a uiuentibus. Illi habeantur di ueri, qui hanc <lb/>
            adipiscendam populis procurauerint adeptamque seruauerint. <lb/>
            Colantur ut uoluerint, ludos exposcant quales uoluerint, quos <lb/>
            cum suis uel de suis possint habere cultoribus: tantum efficiant,<lb n="15"/>
            ut tali felicitati nihil ab hoste, nihil a peste, nihil ab ulla <lb/>
            clade timeatur. — Quis hanc rem publicam sanus, non dicam <lb/>
            Romano imperio, sed domui Sardanapali conparauerit? qui <lb/>
            quondam rex ita fuit uoluptatibus deditus, ut in sepulcro suo <lb/>
            scribi fecerit ea sola se habere mortuum, quae libido eius,<lb n="20"/>
            etiam cum uiueret, hauriendo consumserat. Quem regem si <lb/>
            isti haberent sibi in talibus indulgentem nec in eis cuiquam <lb/>
            ulla seueritate aduersantem, huic libentius quam Romani <lb/>
            ueteres Romulo templum et flaminem consecrarent. 
</p></div><div n="21" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title type="sub">CAPUT  XXI. </title></ab><ab><title type="sub">. Quae sententia fuerit Ciceronis de Romana re publica. </title></ab><p rend="script">Sed si contemnitur qui Romanam rem publicam pessimam <lb/>
            ac flagitiosissimam dixit, nec curant isti quanta morum

<note type="footnote"> 1 quibusque <hi rend="italic">L Aab dpqv;</hi> quibuscumque <hi rend="italic">Ce</hi> 3 priuata habere v <lb/>
            5 conuibia <hi rend="italic">L</hi> 6 potuerit <hi rend="italic">L</hi> A Ca <hi rend="italic">b d e p q Ii: f v;</hi> placuerit a <hi rend="italic">Domb</hi>. <lb/>
            diu <hi rend="italic">LACe1p;</hi> die <hi rend="italic">abde2qv Domb</hi>. 9 <hi rend="italic">ante</hi> ille <hi rend="italic">m. 2 sup. lin</hi>. et A <lb/>
            11 liuera <hi rend="italic">L</hi> A auert. ab auribus <hi rend="italic">om. b</hi> a sedibus £ A <hi rend="italic">Cabdep</hi><hi rend="italic">v;</hi> <lb/>
            e sedibus <hi rend="italic">q Domb</hi>. 12 bibentibus <hi rend="italic">IA1</hi> 17 non] ne <hi rend="italic">ei</hi> 19 quodam <lb/>
            <hi rend="italic">Ll Cl</hi> 20 liuido <hi rend="italic">L</hi> 21 si isti <hi rend="italic">L</hi> At; isti A2 <hi rend="italic">C rell. v</hi> .23 liuent. <hi rend="italic">L</hi> A <lb/>
            29 dixit <hi rend="italic">om. bl</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="89"/>
            pessimorum ac flagitiosissimorum labe ac dedecore inpleatur, sed <lb/>
            tantummodo ut consistat et maneat: audiant eam non, ut <lb/>
            Sallustius narrat, pessimam ac flagitiosissimam factam, sed, <lb/>
            sicut Cicero disputat, iam tunc prorsus perisse et nullam <lb/>
            omnino remansisse rem publicam. Inducit enim Scipionem, <lb n="5"/>
            eum ipsum qui Carthaginem extinxerat, de re publica disputantem, <lb/>
            quando praesentiebatur ea corruptione, quam describit <lb/>
            Sallustius, iam iamque peritura. Eo quippe tempore disputatur, <lb/>
            quo iam unus Gracchorum occisus fuit, a quo scribit seditiones <lb/>
            graues coepisse Sallustius. Nam mortis eius fit in <lb n="10"/>
            eisdem libris commemoratio. Cum autem Scipio in secundi <lb/>
            libri fine dixisset, ut in fidibus aut tibiis adque cantu ipso <lb/>
            ac uocibus concentus est quidam tenendus ex distinctis sonis, <lb/>
            quem inmutatum aut discrepantem aures eruditae ferre non <lb/>
            possunt. isque concentus ex dissimillimarum uocum moderatione <lb n="15"/>
            concors tamen efficitur et congruens: sic ex summis et infimis <lb/>
            et mediis interiectis ordinibus, ut sonis, moderata ratione <lb/>
            ciuitatem consensu dissimillimorum concinere, et quae harmonia <lb/>
            a musicis dicitur in cantu, eam esse in ciuitate concordiam, <lb/>
            artissimum adque optimum omni in re publica uinculum <lb n="20"/>
            incolumitatis, eamque sine iustitia nullo pacto esse <lb/>
            posse,\' ac deinde cum aliquanto latius et uberius disseruisset, <lb/>
            quantum prodesset iustitia ciuitati quantumque obesset, si <lb/>
            afuisset, suscepit deinde Philus, unus eorum qui disputationi <lb/>
            aderant, et poposcit, ut haec ipsa quaestio diligentius

<note type="footnote"> 10 Hist. I 11 Cic. rep. II, 42, 69 </note>

<note rend="script" type="footnote"> 1 flagitiosissimoram <hi rend="italic">corr. Halm;</hi> flagitiosorum <hi rend="italic">mss</hi>. v laue <hi rend="italic">L</hi> A <lb/>
            7 praesentieuatur <hi rend="italic">L</hi> A 8 iam <hi rend="italic">ante</hi> iamque <hi rend="italic">om. Cl</hi> peritura, <hi rend="italic">super-</hi> <lb/>
            c v <lb/>
            <hi rend="italic">scripto m</hi>. 2 erat, <hi rend="italic">L</hi> A disputator Ct 9 grecorQ, <hi rend="italic">e</hi> 11 eisdem, v <lb/>
            <hi rend="italic">m. 2, C</hi> 12 fiddibuB <hi rend="italic">et</hi> aut <hi rend="italic">codd.;</hi> ac v in tibiis <hi rend="italic">a</hi> 18 ac, c <lb/>
            im <lb/>
            <hi rend="italic">sup. lin., C</hi> 14 mutatum <hi rend="italic">C</hi> \' aut] atq;. <hi rend="italic">ex</hi> utq; <hi rend="italic">corr</hi>. A ),terut* <lb/>
            r. <lb/>
            ditae A 15 if//q;. te (?) <hi rend="italic">eras., C</hi> 17 et ut <hi rend="italic">e</hi> modera,tione <hi rend="italic">C;</hi> moderatione, <lb/>
            ione <hi rend="italic">m. 2 in ras., b</hi> 18 dii/similimorum <hi rend="italic">C</hi> 22 cum <hi rend="italic">Qm. C</hi> <lb/>
            24 afuisaet <hi rend="italic">LACd2epa1k1;</hi> abfuisset <hi rend="italic">ab*qv;</hi> aff. <hi rend="italic">bl;</hi> abuiaset <hi rend="italic">d[</hi> <lb/>
            pilus <hi rend="italic">mea</hi>.\' </note> <lb n="25"/>
             
<pb n="90"/>
            tractaretur ac de iustitia plura dicerentur, propter illud, quod iam <lb/>
            uulgo ferebatur rem publicam regi sine iniuria non posse. <lb/>
            Hanc proinde quaestionem discutiendam et enodandam esse <lb/>
            adsensus est Scipio responditque nihil esse, quod adhuc de <lb/>
            re publica dictum putaret, quo possent longius progredi, nisi<lb n="5"/>
            esset confirmatum non modo falsum esse illud, sine iniuria <lb/>
            non posse, sed hoc uerissimum esse, sine summa iustitia rem <lb/>
            publicam regi non posse. Cuius quaestionis explicatio cum <lb/>
            in diem consequentem dilata esset, in tertio libro magna conflictione <lb/>
            res acta est. Suscepit enim Philus ipse disputationem<lb n="10"/>
            eorum, qui sentirent sine iniustitia geri non posse rem publicam, <lb/>
            purgans praecipue, ne hoc ipse sentire crederetur, egitque <lb/>
            sedulo pro iniustitia contra iustitiam, ut hanc esse utilem rei <lb/>
            publicae, illam uero inutilem, ueri similibus rationibus et <lb/>
            exemplis uelut conaretur ostendere. Tum Laelius rogantibus<lb n="15"/>
            omnibus iustitiam defendere adgressus est adseruitque, quantum <lb/>
            potuit, nihil tam inimicum quam iniustitiam ciuitati <lb/>
            nec omnino nisi magna iustitia geri aut stare [posse] rem <lb/>
            publicam.,
</p><p>Qua quaestione, quantum satis uisum est, pertractata Scipio<lb n="20"/>
            ad intermissa reuertitur recolitque suam adque commendat <lb/>
            breuem rei publicae definitionem, qua dixerat eam esse rem <lb/>
            populi. Populum autem non omnem coetum multitudinis, sed <lb/>
            coetum iuris consensu et utilitatis communione sociatum esse <lb/>
            determinat. Docet deinde quanta sit in disputando definitionis

<note type="footnote"> 4 Rep. II, 43 sq. 13 ib, III, 5, 8 23 I, 25, 39 </note>

<note type="footnote"> 2 fereuatur <hi rend="italic">L</hi> A regi <hi rend="italic">codd. v;</hi> geri, <hi rend="italic">quod in C b legi falso adnotauerat<lb/>
             Diibner, edidit Domb</hi>. 3 adsensus est esse <hi rend="italic">Lx</hi> A 4 ad hoc <hi rend="italic">Cl</hi> <lb/>
            5 putaret dictum <hi rend="italic">v</hi> putarent <hi rend="italic">Domb. respiciens Palimps. Vat. uerba</hi> <lb/>
            quod .. dictum putemus, <hi rend="italic">sed omisso</hi> et <hi rend="italic">post</hi> putaret <hi rend="italic">alia sententiae forma<lb/>
             efficitur</hi> quo possent <hi rend="italic">LAlp-,</hi> et quo possent (poaset <hi rend="italic">a) CA2 rell. v</hi> <lb/>
            8 regi <hi rend="italic">LACb2depqv;</hi> geri <hi rend="italic">ab1f Palimps. Vat</hi>. 9 conflictatione <lb/>
            <hi rend="italic">aep*qv</hi> 10 pilus <hi rend="italic">mss</hi>. 11 iustitia Cl geri <hi rend="italic">LAC</hi><hi rend="italic">ab1p</hi><hi rend="italic">ak</hi><hi rend="italic">f;</hi> <lb/>
            regi <hi rend="italic">b2deqv</hi> 13 pro iustitia <hi rend="italic">C</hi> 16 agressus <hi rend="italic">Ll</hi> A 18 posse <hi rend="italic">om. <lb/>
            Z1 C1;</hi> posse <hi rend="italic">m. 2 ex</hi> pone <hi rend="italic">corr</hi>. A 21 reuertetur (J1 22 brebem <lb/>
            LAC\' diffinit. a 23 populo <hi rend="italic">C</hi> 24 iuris, <hi rend="italic">m. 2 ex</hi> uiris <hi rend="italic">corr., C</hi> </note> <lb n="25"/>
             
<pb n="91"/>
            utilitas, adque ex illis suis definitionibus colligit tunc esse <lb/>
            rem publicam, id est rem populi, cum bene ac iuste geritur <lb/>
            siue ab uno rege siue a paucis optimatibus siue ab uniuerso <lb/>
            populo. Cum uero iniustus est rex, quem tyrannum more <lb/>
            Graeco appellauit, aut iniusti optimates, quorum consensum <lb n="5"/>
            dixit esse factionem, aut iniustus ipse populus, cui nomen <lb/>
            usitatum non repperit, nisi ut etiam ipsum tyrannum uocaret: <lb/>
            non iam uitiosam, sicut pridie fuerat disputatum, sed, sicut <lb/>
            ratio ex illis definitionibus conexa docuisset, omnino nullam <lb/>
            esse rem publicam, quoniam non esset res populi, cum <lb n="10"/>
            tyrannus eam factioue capesseret, nec ipse populus iam populus <lb/>
            esset, si esset iniustus, quoniam non esset multitudo <lb/>
            iuris consensu et utilitatis communione sociata, sicut populus <lb/>
            fuerat definitus. 
</p><p rend="script">Quando ergo res publica Romana talis erat, qualem illam <lb n="15"/>
            describit Sallustius, non iam pessima ac flagitiosissima, sicut <lb/>
            ipse ait, sed omnino nulla erat secundum istam rationem, <lb/>
            quam disputatio de re publica inter magnos eius tum principes <lb/>
            habita patefecit. Sicut etiam ipse Tullius non Scipionis <lb/>
            nec cuiusquam alterius, sed suo sermone loquens in principio <lb n="20"/>
            quinti libri commemorato prius Ennii poetae uersu, quo <lb/>
            dixerat:. <lb/>
            Moribus antiquis res stat Romana uirisque, <lb/>
            \'quem quidem ille uersum, inquit, uel breuitate uel ueritate <lb/>
            tamquam ex oraculo quodam mihi [ esse] effatus uidetur. <lb n="25"/>
            Nam neque uiri, nisi ita morata ciuitas fuisset, neque mores. <lb/>
            nisi hi uiri praefuissent, aut fundare aut tam diu tenere <lb/>
            potuissent tantam et tam iuste longe lateque imperantem

<note rend="script" type="footnote"> 1 deflnionibus Cl thunc <hi rend="italic">L</hi>A 3 a bono rege <hi rend="italic">LA;</hi> a rege uno <hi rend="italic">p</hi> <lb/>
            8 pridem C 11 factione <hi rend="italic">tip, ex coni. Morel Vi</hi> factione <hi rend="italic">rell</hi>. 19 abita <lb/>
            II <lb/>
            L A 21 enni <hi rend="italic">L</hi> A; enii C 28 restat <hi rend="italic">C1 de</hi> uiri/que, f <hi rend="italic">eras., L</hi> <lb/>
            25 quodam mihi <hi rend="italic">L</hi> A; mihi quodam <hi rend="italic">C rell. v</hi> esae <hi rend="italic">om. Lx</hi> affatua <lb/>
            at e; effectus C 28 et tam] etiam C iuste <hi rend="italic">codd. excepto f, qui</hi> <lb/>
            iniuste <hi rend="italic">habet;</hi> fuse <hi rend="italic">cj, Halm (ed. Cic</hi>. Turis <hi rend="italic">et sic Domb. expeditur <lb/>
            locus</hi> scriptura <hi rend="italic">cod. p:</hi> tam iuste longe lateque; longe <hi rend="italic">oct. rell</hi>. </note> <lb/>
             
<pb n="92"/>
            rem publicam. Itaque ante nostram memoriam et mos ipse <lb/>
            patrius praestantes uiros adhibebat, et ueterem morem ac <lb/>
            maiorum instituta retinebant excellentes uiri. Nostra uero <lb/>
            aetas cum rem publicam sicut picturam accepisset egregiam, <lb/>
            sed euanescentem uetustate, non modo eam coloribus isdem<lb n="5"/>
            quibus fuerat renouare neglexit, sed ne id quidem curauit, <lb/>
            ut formam saltem eius et extrema tamquam liniamenta seruaret. <lb/>
            Quid enim manet ex antiquis moribus, quibus ille dixit rem <lb/>
            stare Romanam, quos ita obliuione obsoletos uidemus, ut non <lb/>
            modo non colantur, sed iam ignorentur? Nam de uiris quid<lb n="10"/>
            dicam? Mores enim ipsi interierunt uirorum penuria, cuius <lb/>
            tanti mali non modo reddenda ratio nobis, sed etiam tamquam <lb/>
            reis capitis quodam modo dicenda causa est. Nostris enim <lb/>
            uitiis, non casu aliquo, rem publicam uerbo retinemus, re <lb/>
            ipsa uero iam pridem amisimus.\'<lb n="15"/>
            
</p><p rend="script">Haec Cicero fatebatur, longe quidem post mortem Africani, <lb/>
            quem in suis libris fecit de re publica disputare, adhuc tamen <lb/>
            ante aduentum Christi; quae si diffamata et praeualescente <lb/>
            religione Christiana sentirentur adque dicerentur, quis non <lb/>
            istorum ea Christianis inputanda esse censeret? Quam ob<lb n="20"/>
            rem quur non curarunt di eorum, ne tunc periret adque <lb/>
            amitteretur illa res publica, quam Cicero longe, antequam <lb/>
            Christus in carne uenisset, tam lugubriter deplorat amissam? <lb/>
            Viderint laudatores eius etiam illis antiquis uiris et moribus <lb/>
            qualis fuerit, utrum in ea uiguerit uera iustitia an forte nec<lb n="25"/>
            tunc fuerit uiua moribus, sed picta coloribus; quod et ipse <lb/>
            Cicero nesciens, cum eam praeferret, expressit. Sed alias, si <lb/>
            Deus uoluerit, hoc uidebimus. Enitar enim suo loco, ut

<note type="footnote"> 28 XVIIII c. 21 </note>

<note rend="script" type="footnote"> 5 euanisc. <hi rend="italic">C</hi> isdem <hi rend="italic">LAC e p;</hi> hisdem <hi rend="italic">b;</hi> iisdem v 7 saltim <hi rend="italic">Cd</hi> <lb/>
            liniamenta <hi rend="italic">LA et ej</hi> lineam. v 9 i/ta, a <hi rend="italic">eras., C</hi> 10 iam] etiam Ai v <lb/>
            11 penuria/, m <hi rend="italic">eras., C</hi> 13 res <hi rend="italic">J.\'</hi> At 17 lib/ris, e <hi rend="italic">eras., L</hi> 18 si <lb/>
            <hi rend="italic">sup. lin. C\'</hi> 20 ea <hi rend="italic">m. 1 sup. lin. L</hi> censere/t, n <hi rend="italic">eras.: L</hi> 21 tunc <lb/>
            (thunc L A) mss. V; tum <hi rend="italic">Domb.\'</hi> 25 utrum <hi rend="italic">usque ad</hi> fuerit <hi rend="italic">om. el</hi> <lb/>
            t <lb/>
            26 thunc <hi rend="italic">L</hi> A biba <hi rend="italic">L</hi> A 27 aliasi <hi rend="italic">L</hi> 28 uideuimus <hi rend="italic">L</hi> A </note> <lb/>
             
<pb n="93"/>
            ostendam secundum definitiones ipsius Ciceronis, quibus quid <lb/>
            sit res publica et quid sit populus loquente Scipione breuiter <lb/>
            posuit (adtestantibus etiam multis siue ipsius siue eorum <lb/>
            quos loqui fecit in eadem disputatione sententiis), numquam <lb/>
            illam fuisse rem publicam, quia numquam in ea fuerit uera <lb n="5"/>
            iustitia. Secundum probabiliores autem definitiones pro suo <lb/>
            modo quodam res publica fuit, et melius ab antiquioribus <lb/>
            Romanis quam a posterioribus administrata est; uera autem <lb/>
            iustitia non est nisi in ea re publica, cuius conditor rectorque <lb/>
            Christus est, si et ipsam rem publicam placet dicere, quoniam <lb n="10"/>
            eam rem populi esse negare non possumus. Si autem hoc <lb/>
            nomen, quod alibi aliterque uulgatum est, ab usu nostrae <lb/>
            locutionis est forte remotius, in ea certe ciuitate est uera <lb/>
            iustitia, de qua scriptura sancta dicit: Gloriosa dicta sunt <lb/>
            de te, ciuitas Dei. <lb n="15"/>
            
</p></div><div n="22" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title type="sub">CAPUT  XXII. </title></ab><ab><title type="sub">Quod dis Romanorum nulla umquam cura fuerit, ne malis moribus res publica deperiret. </title></ab><p rend="script">Sed quod pertinet ad praesentem quaestionem, quamlibet <lb/>
            laudabilem dicant istam fuisse uel esse rem publicam, secundum <lb n="20"/>
            eorum auctores doctissimos iam longe ante Christi aduentum <lb/>
            pessima ac flagitiosissima facta erat; immo uero nulla <lb/>
            erat adque omnino perierat perditissimis moribus. Ut ergo <lb/>
            non periret, di custodes eius populo cultori suo dare praecipue <lb/>
            uitae ac morum praecepta debuerunt, a quo tot templis, tot <lb n="25"/>
            sacerdotibus et sacrificiorum generibus, tam multiplicibus

<note type="footnote"> 14 Ps. 86, 3. </note>

<note rend="script" type="footnote"> dam I tin <lb/>
            1 definitiones, s erasa <hi rend="italic">litt. m, L</hi> 4 ea <hi rend="italic">L</hi> sententis <hi rend="italic">L;</hi> sentiis <hi rend="italic">a</hi> <lb/>
            5 fuerit <hi rend="italic">LApa;</hi> fuit <hi rend="italic">C rell. v Domb</hi>. 6 prouauiliores <hi rend="italic">L;</hi> proualiores <lb/>
            A1 7 quondam A 2 b2 e a k2 9 re; p., <hi rend="italic">I eras., C</hi> 11 esse <hi rend="italic">at. 1 sup. <lb/>
             liMo L</hi> 12 neo Cl 13 loquutionis <hi rend="italic">L</hi> A2; loquutus Al 14 sancta <lb/>
            <hi rend="italic">om. e</hi> gloriosa <hi rend="italic">LA.Cpqa.kfv;</hi> gloriosissima <hi rend="italic">abde</hi> de te dicta <lb/>
            sunt <hi rend="italic">beq</hi> 18 deperisset <hi rend="italic">p</hi> 20 landauilem <hi rend="italic">L</hi> 21 iam] tam e <lb/>
            24 custodis <hi rend="italic">01</hi> praecipuae <hi rend="italic">C</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="94"/>
            uariisque sacris, tot festis sollemnitatibus, tot tantorumque <lb/>
            ludorum celebritatibus colebantur; ubi nihil daemones nisi <lb/>
            negotium suum egerunt, non curantes quem ad modum illi <lb/>
            uiuerent, immo curantes ut etiam perdite uiuerent, dum tamen <lb/>
            honori suo illa omnia metu subditi ministrarent. Aut si<lb n="5"/>
            dederunt, proferatur ostendatur legatur, quas deorum leges <lb/>
            illi ciuitati datas contemserint Gracchi, ut seditionibus cuncta <lb/>
            turbarent, quas Marius et Cinna et Carbo, ut in bella etiam <lb/>
            progrederentur ciuilia causis iniquissimis suscepta et crudeliter <lb/>
            gesta crudeliusque finita, quas denique Sylla ipse, cuius uitam<lb n="10"/>
            mores facta describente Sallustio aliisque scriptoribus historiae <lb/>
            quis non exhorreat? quis illam rem publicam non tunc perisse <lb/>
            fateatur? 
</p><p rend="script">An forte propter huiusce modi ciuium mores Yergilianam <lb/>
            illam sententiam, sicut solent, pro defensione deorum suorum<lb n="15"/>
            obponere audebunt:. <lb/>

<quote><l>Discessere omnes adytis arisque relictis </l><lb/><l>Di, quibus imperium hoc steterat? </l><lb/></quote>

            Primum si ita est, non habent quur querantur de religione <lb/>
            Christiana, quod hac offensi eos di sui deseruerint, quoniam <lb n="20"/>
            quidem maiores eorum iam pridem moribus suis ab Urbis <lb/>
            altaribus tam multos ac minutos deos tamquam muscas <lb/>
            abegerunt. Sed tamen haec numinum turba ubi erat, cum <lb/>
            longe antequam mores corrumperentur antiqui a Gallis Roma <lb/>
            capta et incensa est? An praesentes forte dormiebant? Tunc <lb n="25"/>
            enim tota Urbe in hostium potestatem redacta collis solus <lb/>
            Capitolinus remanserat, qui etiam ipse caperetur, nisi saltem

<note type="footnote"> 18 Aen. 2, 351 aq. </note>

<note rend="script" type="footnote"> I sacris <hi rend="italic">om. e</hi> 2 coleuatur <hi rend="italic">L</hi> 4 uiberent—uiberent <hi rend="italic">I</hi>. 8 turnarent <lb/>
            <hi rend="italic">L</hi> A 10 uita <hi rend="italic">L</hi> A 11 hist. script. v historiam A 12 non <lb/>
            <hi rend="italic">ante</hi> tunc <hi rend="italic">sup. lin. L</hi> 15 deorum suorum <hi rend="italic">LACpq;</hi> s uorum deorum <lb/>
            <hi rend="italic">reM. v Domb</hi>. 17 abditis <hi rend="italic">p</hi> 20 deseruerunt a 21 maioribus <lb/>
            1 n <lb/>
            suis <hi rend="italic">e</hi> 24 corumperentur <hi rend="italic">L;</hi> corrumpentur A1 25 a <hi rend="italic">C</hi> thunc <hi rend="italic">LA</hi> <lb/>
            26 potestate <hi rend="italic">Cd</hi> collis solus <hi rend="italic">L</hi> A; sol. coll. <hi rend="italic">C rell. v</hi> 27 capitulinus <lb/>
            <hi rend="italic">C d</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="95"/>
            anseres dis dormientibus uigilarent. Unde paene in superstitionem <lb/>
            Aegyptiorum bestias auesque colentium Roma deciderat, <lb/>
            cum anseri sollemnia celebrabant. Verum de his aduenticiis <lb/>
            et corporis potius quam animi malis, quae uel ab <lb/>
            hostibus uel alia clade accidunt, nondum interim disputo: <lb n="5"/>
            nunc ago de labe morum, quibus primum paulatim decoloratis, <lb/>
            deinde torrentis modo praecipitatis tanta quamuis integris <lb/>
            tectis moenibusque facta est ruina rei publicae, ut magni <lb/>
            auctores eorum eam tunc amissam non dubitent dicere. Recte <lb/>
            autem abscesserant, ut amitteretur, omnes adytis arisque <lb n="10"/>
            relictis di, si eorum de bona uita adque iustitia ciuitas praecepta <lb/>
            contemserat. Nunc uero quales, quaeso, di fuerunt, si noluerunt <lb/>
            cum populo cultore suo uiuere, quem male uiuentem <lb/>
            non docuerant bene uiuere? 
</p></div><div n="23" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title type="sub">CAPUT  XXIII. </title></ab><ab><title type="sub">Varietates rerum temporalium non ex fauore aut inpugnatione daemonum, sed ex ueri Dei pendere iudicio. </title></ab><p rend="script">Quid quod etiam uidentur eorum adfuisse cupiditatibus <lb/>
            inplendis, et ostenduntur non praefuisse refrenandis, qui enim <lb n="20"/>
            Marium nouum hominem et ignobilem, cruentissimum auctorem <lb/>
            bellorum ciuilium adque gestorem, ut septiens consul fieret <lb/>
            adiuuerunt adque ut in septimo suo consulatu moreretur senex <lb/>
            nec in manus Syllae futuri mox uictoris inrueret. Si enim ad <lb/>
            haec eum di eorum non iuuerunt, non parum est quod fatentur <lb n="25"/>
            etiam non propitiis dis suis posse accidere homini istam <lb/>
            temporalem, quam nimis diligunt, tantam felicitatem et posse

<note rend="script" type="footnote"> 1 paene <hi rend="italic">Z,1 C;</hi> pene L2 A e2 Pi poene <hi rend="italic">e\';</hi> bene <hi rend="italic">a</hi> insuper institionem <lb/>
            <hi rend="italic">C</hi> 2 uestias <hi rend="italic">L</hi> romani deciderant <hi rend="italic">a k;</hi> romani didicerant a2 <hi rend="italic">f*</hi> <lb/>
            4 animalis A 5 hos//t/ibus, <hi rend="italic">ex</hi> hominibus (?) <hi rend="italic">corr., L</hi> 6 laue <hi rend="italic">L</hi> <lb/>
            lo I i <lb/>
            decoratis <hi rend="italic">C</hi> 7 praecipitatus <hi rend="italic">C</hi> 11 diseorum <hi rend="italic">L;</hi> diis eorum A; dii <lb/>
            eorum <hi rend="italic">e</hi> 12 contemsera/t, n <hi rend="italic">eras., L</hi> 13. 14 bibere <hi rend="italic">LA</hi> 13 uibentem <lb/>
            <hi rend="italic">L</hi> 20 profuisse <hi rend="italic">b\'</hi> a frenandis <hi rend="italic">L</hi> A a 22 gestorom <hi rend="italic">01</hi> <lb/>
            23 adiuuerant <hi rend="italic">C\'</hi> consolatu A Cl 24 nec <hi rend="italic">C</hi> deM. <hi rend="italic">v;</hi> ne <hi rend="italic">LA</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="96"/>
            homines, sicut fuit Marius, salute uiribus, opibus honoribus, <lb/>
            dignitate longaeuitate cumulari et perfrui dis iratis; posse etiam <lb/>
            homines, sicut fuit Regulus, captiuitate seruitute inopia, uigiliis <lb/>
            doloribus excruciari et emori dis amicis. Quod si ita esse <lb/>
            concedunt, conpendio nihil eos prodesse et coli superfluo<lb n="5"/>
            confitentur. Nam si uirtutibus animi et probitati uitae, cuius <lb/>
            praemia post mortem speranda sunt, magis contraria ut populus <lb/>
            disceret institerunt; si nihil etiam in his transeuntibus et <lb/>
            temporalibus bonis uel eis quos oderunt nocent, uel eis quos <lb/>
            diligunt prosunt, ut quid coluntur, ut quid tanto studio colendi<lb n="10"/>
            requiruntur? Quur laboriosis tristibusque temporibus, tamquam <lb/>
            offensi abscesserint, murmuratur et propter eos Christiana <lb/>
            religio conuiciis indignissimis laeditur? Si autem habent in <lb/>
            his rebus uel beneficii uel maleficii potestatem, quur in eis <lb/>
            adfuerunt pessimo uiro Mario, et optimo Regulo defuerunt? <lb n="15"/>
            An ex hoc ipsi intelleguntur iniustissimi et pessimi? Quod <lb/>
            si propterea magis timendi et colendi putantur, neque hoc <lb/>
            putentur; neque enim minus eos inuenitur Regulus coluisse <lb/>
            quam Marius. Nec ideo uita pessima eligenda uideatur, quia <lb/>
            magis Mario quam Regulo di fauisse existimantur. Metellus <lb n="20"/>
            enim Romanorum laudatissimus, qui habuit quinque filios <lb/>
            consulares, etiam rerum temporalium felix fuit, et Catilina <lb/>
            pessimus obpressus inopia et in bello sui sceleris prostratus <lb/>
            infelix, et uerissima adque certissima felicitate praepollent <lb/>
            boni Deum colentes, a quo solo conferri potest. <lb n="25"/>
            
</p><p rend="script">Illa igitur res publica malis moribus cum periret, nihil di <lb/>
            eorum pro dirigendis uel pro corrigendis egerunt moribus, ne <lb/>
            periret; immo deprauandis et corrumpendis addiderunt moribus, <lb/>
            ut periret. Nec se bonos fingant, quod uelut offensi ciuium

<note rend="script" type="footnote"> e <lb/>
            2 disideratis <hi rend="italic">a</hi> 3 seruitute <hi rend="italic">om</hi>. A 4 excruciari,e t,mori <hi rend="italic">C</hi> 8 instituerunt <lb/>
            <hi rend="italic">L</hi> A nil A 10 cplentur ei 11 lauor. L A 15 optimo, <lb/>
            <hi rend="italic">mperseripto m</hi>. 2 uiro, A 16 i/pso, n <hi rend="italic">eras., L;</hi> ipso A 20 di fuisse A <lb/>
            21 enim, <hi rend="italic">superscripto m. 2</hi> qui fuit, A 27 diligendis <hi rend="italic">d</hi> dirig. atque <lb/>
            corrigendis <hi rend="italic">p;</hi> dirig. atque colendis a egerunt.... deprauandis <hi rend="italic">om. b</hi> <lb/>
            28 perirent <hi rend="italic">L</hi> A1 C; perisset e addederunt 01 29 perirent <hi rend="italic">L</hi> At <hi rend="italic">C</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="97"/>
            iniquitate discesserint. Prorsus ibi erant; produntur, conuincuntur; <lb/>
            nec subuenire praecipiendo nec latere tacendo potuerunt. <lb/>
            Omitto quod Marius a miserantibus Minturnensibus Maricae <lb/>
            deae in luco eius commendatus est, ut ei omnia prosperaret, <lb/>
            et ex summa desperatione reuersus incolumis in Urbem duxit <lb n="5"/>
            crudelem crudelis exercitum; ubi quam cruenta, quam inciuilis <lb/>
            hostilique inmanior eius uictoria fuerit, eos qui scripserunt legant <lb/>
            qui uolunt. Sed hoc, ut dixi, omitto, nec Maricae nescio cui <lb/>
            tribuo Marii sanguineam felicitatem, sed occultae potius prouidentiae <lb/>
            Dei ad istorum ora claudenda eosque ab errore <lb n="10"/>
            liberandos, qui non studiis agunt, sed haec prudenter aduertunt, <lb/>
            quia, etsi aliquid in his rebus daemones possunt, tantum <lb/>
            possunt, quantum secreto omnipotentis arbitrio permittuntur, <lb/>
            ne magnipendamus terrenam felicitatem, quae sicut Mario <lb/>
            malis etiam plerumque conceditur, nec eam rursus quasi <lb n="15"/>
            malam arbitremur, cum ea multos etiam pios ac bonos unius <lb/>
            ueri Dei cultores inuitis daemonibus praepolluisse uideamus, <lb/>
            nec eosdem inmundissimos spiritus uel propter haec ipsa <lb/>
            bona malaue terrena propitiandos aut timendos existimemus, <lb/>
            quia, sicut ipsi mali homines in ten\'a, sic etiam illi non <lb n="20"/>
            omnia quae uolunt facere possunt, nisi quantum illius ordinatione <lb/>
            sinitur, cuius plene iudicia nemo conprehendit, iuste <lb/>
            nemo reprehendit. 
</p></div><div n="24" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title type="sub">CAPUT  XXIIII. </title></ab><ab><title type="sub">De Syllanis actibus, quorum se daemones ostentauerint adiutores. </title></ab><p rend="script">Sylla certe ipse, cuius tempora talia fuerunt, ut superiora, <lb/>
            quorum uindex esse uidebatur, illorum conparatione

<note rend="script" type="footnote"> 1 discesserunt <hi rend="italic">e</hi> 4 loco C\' 5 incolomis <hi rend="italic">Cl</hi> 6 cm&lt;jenta <hi rend="italic">L</hi> <lb/>
            ciuilis <hi rend="italic">Cl</hi> 7 hostilisque <hi rend="italic">e</hi> 11 liueran. <hi rend="italic">L</hi> A prudentes <hi rend="italic">C</hi> 14 nec <hi rend="italic">e</hi> <lb/>
            15 plerumque <hi rend="italic">usque ad</hi> etiam <hi rend="italic">om. eI</hi> 16 in ea, in <hi rend="italic">na. 2 sup. Ian.,</hi> A <lb/>
            17 Dei ueri <hi rend="italic">v</hi> 22 sinitur <hi rend="italic">codd. praeter q;</hi> sinuntur <hi rend="italic">qv</hi> plena, superscripto <lb/>
            f plane, b; om. p1 inste nemo reprehendit om. A1p1 25 ostenta <lb/>
            <lb/>
            tauerint <hi rend="italic">C;</hi> ostentauerunt <hi rend="italic">pqv</hi> 27 temporalia <hi rend="italic">C</hi> ut <hi rend="italic">om. 01</hi> 28 illius <lb/>
            <hi rend="italic">de;</hi> i illius <hi rend="italic">corr. m. in marg. C</hi> </note>

<note type="footnote"> XXXX Aug. opera Sectio V pare I. </note>

<note type="footnote"> 7 </note> <lb/>
             
<pb n="98"/>
            quaererentur, cum primum ad Urbem contra Marium castra mouisset, <lb/>
            adeo laeta exta immolanti fuisse scribit Liuius, ut custodiri <lb/>
            se Postumius haruspex uoluerit capitis supplicium subiturus, <lb/>
            nisi ea, quae in animo Sylla haberet, dis iuuantibus inpleuisset. <lb/>
            Ecce non discesserant adytis adquo aris relictis di, quando<lb n="5"/>
            de rerum euentu praedicebant nihilque de ipsius Syllae correctione <lb/>
            curabant. Promittebant praesagando felicitatem magnam <lb/>
            nec malam cupiditatem minando frangebant. Deinde cum esset <lb/>
            in Asia bellum Mithridaticum gerens, per Lucium Titium ei <lb/>
            mandatum est a Ioue, quod esset Mithridatem superaturus,<lb n="10"/>
            et factum est. Ac postea molienti redire in Urbem et suas <lb/>
            amicorumque iniurias ciuili sanguine ulcisci, iterum mandatum <lb/>
            est ab eodem Ioue per militem quendam legionis sextae, prius <lb/>
            se de Mithridate praenuntiasse uictoriam, et tunc promittere <lb/>
            daturum se potestatem, qua recuperaret ab inimicis rem<lb n="15"/>
            publicam non sine multo sanguine. Tum percontatus Sylla, <lb/>
            quae forma militi uisa fuerit, cum ille indicasset, eam recordatus <lb/>
            est, quam prius ab illo audierat, qui de Mithridatica <lb/>
            uictoria ab eodem mandata pertulerat. Quid hic responderi <lb/>
            potest, quare di curauerint uelut felicia ista nuntiare, et<lb n="20"/>
            nullus eorum curauerit Syllam monendo corrigere mala <lb/>
            tanta facturum scelestis armis ciuilibus, qualia non foedarent, <lb/>
            sed auferrent omnino rem publicam? Nempe intelleguntur <lb/>
            daemones, sicut saepe dixi notumque nobis est in litteris <lb/>
            sacris resque ipsae satis indicant, negotium suum agere, ut

<note type="footnote"> 2 L. LXXVII. </note>

<note rend="script" type="footnote"> I <lb/>
            2 libuus <hi rend="italic">e</hi> 8 aruspex A I e1 4 haberet] uoueret <hi rend="italic">e</hi> iubantibus <hi rend="italic">L</hi> A <lb/>
            t aris <lb/>
            5 adytis adque aris <hi rend="italic">LAp-,</hi> ady/tis (f <hi rend="italic">eras.)</hi> baadque , <hi rend="italic">m. 2 corr. C;</hi> <lb/>
            adytis arisque <hi rend="italic">rell. v</hi> 6 praedicent, ba m. <hi rend="italic">1J L</hi> ipeius <hi rend="italic">om. p</hi> 8 praesagando <lb/>
            <hi rend="italic">codd.;</hi> praesagiendo <hi rend="italic">azv</hi> 9 L. <hi rend="italic">C</hi> 12 iniurias] sibi ortasinas <lb/>
            <hi rend="italic">kl;</hi> sibi ortas iniurias <hi rend="italic">k3;</hi> sibi ortas <hi rend="italic">corr. m. in marg. C</hi> 13 ioue/, m <lb/>
            <hi rend="italic">eras., C</hi> rectae, <hi rend="italic">in marg. m</hi>. 2 sextae, <hi rend="italic">C</hi> 15 qual. e <hi rend="italic">eras., C</hi> reciperaret <lb/>
            Ll 15 <hi rend="italic">et</hi> 23 rem populi a 16 tam <hi rend="italic">LAb P q Domb.;</hi> tunc <lb/>
            <hi rend="italic">Cad e v</hi> IS prior pi 20 curauerunt A 22 cibilibus 01 24 sępa<foreign xml:lang="grc">̣̇</foreign>e| <lb/>
            iam, iam <hi rend="italic">m. 2 extra uersum, C;</hi> sepe iam <hi rend="italic">a</hi> </note> <lb n="25"/>
             
<pb n="99"/>
            pro dis habeantur et colantur, ut ea illis exhibeantur, quibus <lb/>
            hi qui exhibent sociati unam pessimam causam cum eis <lb/>
            habeant in iudicio Dei. 
</p><p rend="script">Deinde cum uenisset Tarentum Sylla adque ibi sacrificasset, <lb/>
            uidit in capite uitulini iecoris similitudinem coronae aureae. <lb n="5"/>
            Tunc Postumius haruspex ille respondit praeclaram significare <lb/>
            uictoriam iussitque ut extis illis solus uesceretur. Postea <lb/>
            paruo interuallo seruus cuiusdam Lucii Pontii uaticinando <lb/>
            clamauit: &lt;a Bellona nuntius uenio, uictoria tua est, Sylla). <lb/>
            Deinde adiecit arsurum esse Capitolium. Hoc cum dixisset, <lb n="10"/>
            continuo egressus e castris postero die concitatior reuersus <lb/>
            est et Capitolium arsisse clamauit. Arserat autem re uera <lb/>
            Capitolium. Quod quidem daemoni et praeuidere facile fuit <lb/>
            et celerrime nuntiare. Illud sane intende, quod ad causam <lb/>
            maxime pertinet, sub qualibus dis esse cupiant, qui blasphemant <lb n="15"/>
            Saluatorem uoluntates fidelium a dominatu daemonum <lb/>
            liberantem. Clamauit homo uaticinando: (uictoria tua est, <lb/>
            Sylla\', adque ut id diuino spiritu clamare crederetur, nuntiauit <lb/>
            etiam aliquid et prope futurum et mox factum, unde longe <lb/>
            aberat per quem ille spiritus loquebatur; non tamen clamauit: <lb n="20"/>
            \'ab sceleribus parce, Sylla\', quae illic uictor tam horrenda <lb/>
            commisit, cui corona aurea ipsius uictoriae inlustrissimum <lb/>
            signum in uitulino iecore apparuit, qualia signa si di iusti <lb/>
            dare solerent ac non daemones inpii, profecto illis extis nefaria <lb/>
            potius adque ipsi Syllae grauiter noxia mala futura monstrarent. <lb n="25"/>
            Neque enim eius dignitati tantum profuit illa uictoria, quantum <lb/>
            nocuit cupiditati; qua factum est, ut inmoderatis inhians <lb/>
            et secundis rebus elatus ac praecipitatus magis ipse periret

<note rend="script" type="footnote"> 1 et] ut <hi rend="italic">be</hi> ut ea <hi rend="italic">LAb p q;</hi> et ea <hi rend="italic">C rell. v Domb</hi>. 2 hi LAC <lb/>
            <hi rend="italic">abdeaƒ; hii pgk1;</hi> ii <hi rend="italic">v</hi> societati <hi rend="italic">C</hi> 4 sacrific/asset, i <hi rend="italic">eras., L</hi> <lb/>
            6 tum p significare <hi rend="italic">LAp at;</hi> ei significare <hi rend="italic">Cadek</hi><hi rend="italic">f v;</hi> eis sign. <hi rend="italic">b;</hi> <lb/>
            ei significari <hi rend="italic">q Domb</hi>. 8 luci <hi rend="italic">LA. m. 2 sup. lin. C</hi> 11 postera <hi rend="italic">q v</hi> <lb/>
            12 autem \'no <hi rend="italic">1 sup. lin. L</hi> 15 esse se A 17 uaticinando <hi rend="italic">m. 1 sup. <lb/>
             lin. L</hi>. IS id <hi rend="italic">om</hi>. C1 nuntiabit <hi rend="italic">L</hi> A 20 <hi rend="italic">loqueuatur LA</hi> 21 uice <lb/>
            <lb/>
            triam horrendalil <hi rend="italic">C</hi> 24 solent <hi rend="italic">Ll C</hi> </note>

<note type="footnote"> 7* </note> <lb/>
             
<pb n="100"/>
            in moribus, quam inimicos in corporibus perderet. Haec illi <lb/>
            di uere tristia uereque lugenda non extis, non auguriis, non <lb/>
            cuiusquam somnio uel uaticinio praenuntiabant. Magis enim <lb/>
            timebant ne corrigeretur quam ne uinceretur. Immo satis <lb/>
            agebant, ut uictor ciuium gloriosus uictus adque captiuus<lb n="5"/>
            nefandis uitiis et per haec ipsis etiam daemonibus multo <lb/>
            obstrictius subderetur. 
</p></div><div n="25" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title type="sub">CAPUT  XXV. </title></ab><ab><title type="sub">Quantum maligni spiritus ad flagitia incitent homines, cum in committendis sceleribus quasi diuinam exempli sui interponunt auctoritatem. </title></ab><p>Illinc uero quis non intellegat, quis non uideat, nisi qui <lb/>
            tales deos imitari magis elegit quam diuina gratia ab eorum <lb/>
            societate separari, quantum moliantur maligni isti spiritus <lb/>
            exemplo suo uelut diuinam auctoritatem praebere sceleribus? <lb n="15"/>
            quod etiam in quadam Campaniae lata planitie, ubi non <lb/>
            multo post ciuiles acies nefario proelio conflixerunt, ipsi inter <lb/>
            se prius pugnare uisi sunt. Namque ibi auditi sunt primum <lb/>
            ingentes fragores, moxque multi se uidisse nuntiarunt per <lb/>
            aliquot dies duas acies proeliari. Quae pugna ubi destitit, <lb n="20"/>
            uestigia quoque uelut hominum et equorum, quanta de illa <lb/>
            conflictatione exprimi poterant, inuenerunt. Si ergo ueraciter <lb/>
            inter se numina pugnauerunt, iam bella ciuilia excusantur humana; <lb/>
            consideretur tamen quae sit talium deorum uel malitia <lb/>
            uel miseria: si autem se pugnasse finxerunt, quid aliud egerunt, <lb n="25"/>
            nisi ut sibi Romani bellando ciuiliter tamquam deorum exemplo

<note type="footnote"> 3 praenuntiabant, <hi rend="italic">in marg.:</hi> ut corrigerentur, A 5 agebant, <hi rend="italic">in marg</hi>. <lb/>
            at. gaudebant, A at <hi rend="italic">om. C</hi> captibus <hi rend="italic">L</hi> A 10 cum in committendis <lb/>
            <hi rend="italic">q v;</hi> in <hi rend="italic">om. p;</hi> quamquam mittendis <hi rend="italic">C</hi> 12 illic <hi rend="italic">Clp</hi> audeat <lb/>
            et; audiat <hi rend="italic">e2</hi> 16 planitiae <hi rend="italic">Lx Cl; in marg</hi>. A: dii apud Campaniam <lb/>
            inter se pugnasse traduntur cum romani in ciuilia bella prorumperent <lb/>
            20 aliquod C\' 22 conflictione <hi rend="italic">L</hi> A <hi rend="italic">q</hi> 23 pognaoeront <hi rend="italic">mss. v;</hi> pugnarunt <lb/>
            <hi rend="italic">Domb</hi>. excusentur <hi rend="italic">v</hi> 24 consideraretur <hi rend="italic">Ll</hi> A deorum <hi rend="italic">sup. <lb/>
            lin. C</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="101"/>
            nullum nefas admittere uiderentur? Iam enim coeperant bella <lb/>
            ciuilia, et aliquot nefandorum proeliorum strages exsecranda <lb/>
            praecesserat. Iam multos mouerat, quod miles quidam, dum <lb/>
            occiso spolia detraheret, fratrem nudato cadauere agnouit ac <lb/>
            detestatus bella ciuilia se ipsum ibi perimens fraterno corpori <lb n="5"/>
            adiunxit. Ut ergo huius tanti mali minime taederet, sed <lb/>
            armorum scelestorum magis magisque ardor incresceret, noxii <lb/>
            daemones, quos illi deos putantes colendos et uenerandos <lb/>
            arbitrabantur, inter se pugnantes hominibus apparere uoluerunt, <lb/>
            ne imitari tales pugnas ciuica trepidaret adfectio, sed potius <lb n="10"/>
            humanum scelus diuino excusaretur exemplo. Hac astutia <lb/>
            maligni spiritus etiam ludos, unde multa iam dixi, scaenicos <lb/>
            sibi dicari sacrarique iusserunt, ubi tanta deorum flagitia <lb/>
            theatricis canticis adque fabularum actionibus celebrata et <lb/>
            quisquis eos fecisse crederet et quisquis non crederet, sed <lb n="15"/>
            tamen illos libentissime sibi talia exhiberi cerneret, securus <lb/>
            imitaretur. Ne quis itaque existimaret in deos conuicia potius <lb/>
            quam eis dignum aliquid scriptitasse, ubicumque illos inter <lb/>
            se pugnasse poetae commemorarunt, ipsi ad decipiendos <lb/>
            homines poetarum carmina firmauerunt, pugnas uidelicet suas <lb n="20"/>
            non solum per scaenicos in theatro, uerum etiam per se ipsos <lb/>
            in campo humanis oculis exhibentes. 
</p><p rend="script">Haec dicere conpulsi sumus, quoniam pessimis moribus <lb/>
            ciuium Romanam rem publicam iam antea perditam fuisse <lb/>
            nullamque remansisse ante aduentum Christi Iesu domini <lb n="25"/>
            nostri auctores eorum dicere et scribere minime dubitarunt.

<note rend="script" type="footnote"> 1 nefas, <hi rend="italic">in marg</hi>. in at. facinus, A 2 cibilia <hi rend="italic">L</hi> A aliquod <hi rend="italic">LACle</hi> <lb/>
            3 process, at 6 tanti huius v 8 putantes, m, <hi rend="italic">2. corr</hi>. in putant et <hi rend="italic">C;</hi> <lb/>
            putant esse <hi rend="italic">e</hi> et uenerandos <hi rend="italic">om. C</hi> 9 arbitrantur <hi rend="italic">Ll</hi> 13 ibi/// <lb/>
            tanta, bi <hi rend="italic">m. 2 in ras., L</hi> deorum tanta <hi rend="italic">v</hi> 14 canticis <hi rend="italic">sup. lire. C</hi> <lb/>
            celebrata et <hi rend="italic">L</hi> A <hi rend="italic">(J1 b</hi> at <hi rend="italic">v;</hi> celebr. ut <hi rend="italic">(J2 a e</hi> a,2 <hi rend="italic">k2;</hi> celebr. est ut <hi rend="italic">kl f;</hi> <lb/>
            celebrata sunt ut <hi rend="italic">q;</hi> celebrantur ut p 15 eos fecisse <hi rend="italic">L</hi> A <hi rend="italic">Cl</hi> bl <hi rend="italic">dp a f <lb/>
            Domb.;</hi> eos talia fecisse <hi rend="italic">C2ab2eqkv</hi> 16 illos libentissime sibi talia <lb/>
            exhiberi <hi rend="italic">mss.;</hi> illos libent. a. t. uelle exhiberi <hi rend="italic">v;</hi> illis libentissimis ibi <lb/>
            • mo <lb/>
            talia exhiberi <hi rend="italic">Doab</hi>. 19 poeta commerarunt <hi rend="italic">C</hi> 25 ante] ate <hi rend="italic">L</hi> At <lb/>
            e <lb/>
            xpi iba dni nl <hi rend="italic">L</hi> A <hi rend="italic">p;</hi> domini nostri Iesu Christi <hi rend="italic">C rell. v</hi> 26 dicer,et <hi rend="italic">C</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="102"/>
            Quam perditionem dis suis non inputant, qui mala transitoria, <lb/>
            quibus boni, seu uiuant seu moriantur, perire non possunt, <lb/>
            Christo nostro inputant: cum Christus noster tanta frequentet <lb/>
            pro moribus optimis praecepta contra perditos mores; di <lb/>
            uero ipsorum nullis talibus praeceptis egerint aliquid cum<lb n="5"/>
            suo cultore populo pro illa re publica, ne periret; immo eosdem <lb/>
            mores uelut suis exemplis auctoritate noxia corrumpendo <lb/>
            egerunt potius, ut periret. Quam non ideo tunc perisse quisquam, <lb/>
            ut arbitror, iam dicere audebit, quia \'discessere omnes <lb/>
            adytis arisque relictis di\', uelut amici uirtutibus, cum uitiis<lb n="10"/>
            hominum offenderentur; quia tot signis extorum auguriorum <lb/>
            uaticiniorum, quibus se tamquam praescios futurorum adiutoresque <lb/>
            proeliorum iactare et commendare gestiebant, conuincuntur <lb/>
            fuisse praesentes; qui si uere abscessissent, mitius <lb/>
            Romani in bella ciuilia suis cupiditatibus quam illorum instigationibus<lb n="15"/>
            exarsissent. 
</p></div><div n="26" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title type="sub">CAPUT  XXVI. </title></ab><ab><title type="sub">De secretis daemonum monitis, quae pertinebant ad bonos mores, cum palam in sacris eorum omnis nequitia disceretur. </title></ab><p rend="script">Quae cum ita sint, cum palam aperteque turpitudines <lb/>
            crudelitatibus mixtae, obprobria numinum et crimina, siue <lb/>
            prodita siue conficta, ipsis exposcentibus et nisi fieret irascentibus <lb/>
            etiam certis et statis sollemnitatibus consecrata illis <lb/>
            et dicata claruerint adque ad omnium oculos ut imitanda <lb n="25"/>
            proponerentur, spectanda processerint: quid est, quod idem

<note rend="script" type="footnote"> h <lb/>
            2 boniseu <hi rend="italic">C\';</hi> boni,seu, <hi rend="italic">superscripto</hi> h <hi rend="italic">eraso, 02</hi> uibunt <hi rend="italic">L</hi> A morantur <lb/>
            At 3 cum <hi rend="italic">usque ad</hi> optimis m. <hi rend="italic">rec. in marg. C</hi> frequenter <hi rend="italic">LA, <lb/>
            marg. C</hi> 4 contra///. <hi rend="italic">tribus ut uidetur litteris eras., C</hi> 5 egerunt <hi rend="italic">Ll</hi> <lb/>
            10 sacrisque <hi rend="italic">C</hi> 12 uaticiniorum.... futurorum <hi rend="italic">om. L</hi> A1 adiutorisque <lb/>
            <hi rend="italic">Cl</hi> 13 conuincitur <hi rend="italic">Ll</hi> 19 mores bonos <hi rend="italic">p</hi> 22 mixta Lt; mixtas <lb/>
            <hi rend="italic">L2A Cde;</hi> mixte sunt <hi rend="italic">a</hi> et obpr., et <hi rend="italic">m. 2 sup. lin., a</hi> 23 confincta <lb/>
            <hi rend="italic">LA</hi> 24 statutis <hi rend="italic">LAO ad e</hi> 25 dicata <hi rend="italic">codd. praeter b;</hi> dedicata <lb/>
            <hi rend="italic">bv</hi> 26 idem <hi rend="italic">mss.;</hi> iidem v </note> <lb/>
             
<pb n="103"/>
            ipsi daemones, qui se huiusce modi uoluptatibus inmundos <lb/>
            esse spiritus confitentur, qui suis flagitiis et facinoribus, siue <lb/>
            indicatis siue simulatis, eorumque sibi celebratione petita ab <lb/>
            inpudentibus, extorta a pudentibus auctores se uitae scelestae <lb/>
            inmundaeque testantur, perhibentur tamen in adytis suis <lb n="5"/>
            secretisque penetralibus dare quaedam bona praecepta de <lb/>
            moribus quibusdam uelut electis sacratis suis? Quod si ita <lb/>
            est, hoc ipso callidior aduertenda est et conuincenda malitia <lb/>
            spirituum noxiorum. Tanta enim uis est probitatis et castitatis, <lb/>
            ut omnis uel paene omnis eius laude moueatur humana natura, <lb n="10"/>
            nec usque adeo sit turpitudine uitiosa, ut totum sensum <lb/>
            honestatis amiserit. Proinde malignitas daemonum, nisi alicubi <lb/>
            se, quem ad modum scriptum in nostris litteris nouimus, <lb/>
            transfiguret in angelos lucis, non inplet negotium <lb/>
            deceptionis. Foris itaque populis celeberrimo strepitu inpietas <lb n="15"/>
            inpura circumsonat, et intus paucis castitas simulata uix <lb/>
            sonat; praebentur propatula pudendis et secreta laudandis; decus <lb/>
            latet et dedecus patet; quod malum geritur omnes conuocat <lb/>
            spectatores, quod bonum dicitur uix aliquos inuenit auditores, <lb/>
            tamquam honesta erubescenda sint et inhonesta glorianda. <lb n="20"/>
            Sed ubi hoc nisi in daemonum templis? ubi nisi in fallaciae <lb/>
            deuersoriis? Illud enim fit, ut honestiores, qui pauci sunt, <lb/>
            capiantur; hoc autem, ne plures, qui sunt turpissimi, corrigantur. <lb/>
            </p><p rend="script">Ubi et quando sacrati Caelestis audiebant castitatis praecepta, <lb n="25"/>
            nescimus; ante ipsum tamen delubrum, ubi simulacrum illud <lb/>
            locatum conspiciebamus, uniuersi undique confluentes et ubi <lb/>
            quisque poterat stantes ludos qui agebantur intentissimi

<note type="footnote"> 14 2. Cor. 11, 14 </note>

<note rend="script" type="footnote"> 1 huius Al 2 spir. esse v 3 sibi <hi rend="italic">ex</hi> siue <hi rend="italic">corr</hi>. A ab inprudentibus <lb/>
            <hi rend="italic">e</hi> 4 ab impudentibus <hi rend="italic">e</hi> 5 testentur <hi rend="italic">e</hi> perhib. omn. <hi rend="italic">e</hi> ina <lb/>
            <lb/>
            dytis <hi rend="italic">C</hi> 6 penetrabilibus <hi rend="italic">C</hi> quaedam perhibentur <hi rend="italic">e</hi> 7 sacris Cl <lb/>
            10 mouea/tur, n <hi rend="italic">eraa., C</hi> 11 sensum honest. amiserit <hi rend="italic">L</hi> A <hi rend="italic">Cp a Domb.;</hi> <lb/>
            amittat sensum honest. <hi rend="italic">ab</hi><hi rend="italic">deqk</hi><hi rend="italic">fv</hi> 17 praeuentur <hi rend="italic">L</hi> A 20 erauescenda <lb/>
            <hi rend="italic">L</hi> A; erubisc. <hi rend="italic">C</hi> 22 deuersoriis <hi rend="italic">C d;</hi> diuers. <hi rend="italic">L</hi> A <hi rend="italic">rell. v</hi> <lb/>
            28 quae <hi rend="italic">L</hi> At ageuantur <hi rend="italic">L</hi> intentissime <hi rend="italic">L</hi> A <hi rend="italic">e</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="104"/>
            spectabamus, intuentes alternante conspectu hinc meretriciam <lb/>
            pompam, illinc uirginem deam: illam suppliciter adorari, ante <lb/>
            illam turpia celebrari; non ibi pudibundos mimos, nullam uerecundiorem <lb/>
            scaenicam uidimus; cuncta obscenitatis inplebantur <lb/>
            officia. Sciebatur uirginali numini quid placeret, et exhibebatur<lb n="5"/>
            quod de templo domum matrona doctior reportaret. Nonnullae <lb/>
            pudentiores auertebant faciem ab inpuris motibus scaenicorum <lb/>
            et artem flagitii furtiua intentione discebant. Hominibus namque <lb/>
            uerecundabantur, ne auderent inpudicos gestus ore libero cernere; <lb/>
            sed multo minus audebant sacra eius, quam uenerabantur. <lb n="10"/>
            casto corde damnare. Hoc tamen palam discendum praebebatur <lb/>
            in templo, ad quod perpetrandum saltem secretum quaerebatur <lb/>
            in domo, mirante nimium, si ullus ibi erat, pudore mortalium, <lb/>
            quod humana flagitia non libere homines committerent, quae <lb/>
            aput deos etiam religiose discerent iratos habituri, nisi etiam<lb n="15"/>
            exhibere curarent. Quis enim alius spiritus occulto instinctu <lb/>
            nequissimas agitans mentes et instat faciendis adulteriis et <lb/>
            pascitur factis, nisi qui etiam sacris talibus oblectatur, constituens <lb/>
            in templis simulacra daemonum, amans in ludis <lb/>
            simulacra uitiorum, susurrans in occulto uerba iustitiae ad<lb n="20"/>
            decipiendos etiam paucos bonos, frequentans in aperto inuitamenta <lb/>
            nequitiae ad possidendos innumerabiles malos? 
</p></div><div n="27" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title type="sub">CAPUT  XXVII. </title></ab><ab><title type="sub">Quanta euersione publicae disciplinae Romani dis suis placandis sacrauerint obscena ludorum. </title></ab><p rend="script">Vir grauis et philosophaster Tullius aedilis futurus clamat <lb/>
            in auribus ciuitatis, inter cetera sui magistratus officia sibi

<note type="footnote"> 26 Verr. V, 14 </note>

<note rend="script" type="footnote"> 2 illic LA 1 4 impleuanturZA 5 et <hi rend="italic">sup.lin.L</hi> 6 dootiorXA1 nullaeC1 <lb/>
            V <lb/>
            8 furtiba <hi rend="italic">L</hi> 9 uerecundebantur A gestof <hi rend="italic">C</hi> liuero <hi rend="italic">et l.14</hi> liuere <hi rend="italic">LA</hi> <lb/>
            18 mira <hi rend="italic">e</hi> pudor <hi rend="italic">e, in marg</hi>. mirante pudore 14 quod] quae <hi rend="italic">e</hi> <lb/>
            15 religiose .... etiam <hi rend="italic">om. e</hi> 16 occultu C1 instinctu <hi rend="italic">m. 2 in</hi> r<hi rend="italic">marg. C</hi> <lb/>
            18 ni <hi rend="italic">e</hi> 20 fururranf <hi rend="italic">C</hi> ad m. <hi rend="italic">2 ex</hi> ac corr. <hi rend="italic">C</hi> 22 innumerauiles <hi rend="italic">L</hi> <lb/>
            25 obfoena <hi rend="italic">C</hi> 26 philosophaster tullius L A <hi rend="italic">C1p1v;</hi> philosophus tertullius <lb/>
            <hi rend="italic">e2 p2 rell</hi>. clamat <hi rend="italic">L</hi> A <hi rend="italic">C</hi> ab\' <hi rend="italic">d ep (1,1 k1;</hi> clamabat <hi rend="italic">lJ2 q</hi> a2 <hi rend="italic">kz f v</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="105"/>
            Floram matrem ludorum celebritate placandam; qui ludi tanto <lb/>
            deuotius, quanto turpius celebrari solent. Dicit alio loco iam <lb/>
            consul in extremis periculis ciuitatis, et ludos per decem dies <lb/>
            factos, neque rem ullam quae ad placandos deos pertineret <lb/>
            praetermissam; quasi non satius erat tales deos inritare temperantia <lb n="5"/>
            quam placare luxuria, et eos honestate etiam ad <lb/>
            inimicitias prouocare quam tanta deformitate lenire. Neque <lb/>
            enim grauius fuerant quamlibet crudelissima inmanitate nocituri <lb/>
            homines, propter quos placabantur, quam nocebant ipsi, <lb/>
            cum uitiositate foedissima placarentur. Quando quidem ut <lb n="10"/>
            auerteretur quod metuebatur ab hoste in corporibus, eo modo <lb/>
            di conciliabantur, quo uirtus debellaretur in mentibus, qui <lb/>
            non obponerentur defensores obpugnatoribus moenium, nisi <lb/>
            prius fierent expugnatores morum bonorum. Hanc talium <lb/>
            numinum placationem petulantissimam inpurissimam inpudentissimam <lb n="15"/>
            nequissimam inmundissimam, cuius actores laudanda <lb/>
            Romanae uirtutis indoles honore priuauit, tribu mouit, agnouit <lb/>
            turpes, fecit infames, hanc, inquam, pudendam ueraeque religioni <lb/>
            auersandam et detestandam talium numinum placationem, [has] <lb/>
            fabulas in deos inlecebrosas adque criminosas, haec ignominiosa <lb n="20"/>
            deorum uel scelerate turpiterque facta uel sceleratius <lb/>
            turpiusque conficta oculis et auribus publicis ciuitas tota <lb/>
            discebat, haec commissa numinibus placere cernebat, et ideo <lb/>
            non solum illis exhibenda, sed sibi quoque imitanda credebat, <lb/>
            non illud nescio quid uelut bonum et honestum, quod tam

<note type="footnote"> 2 Cat. 3, 8 </note>

<note type="footnote"> 4 que <hi rend="italic">radendo ex</hi> neque <hi rend="italic">corr. C</hi> 8 grabius <hi rend="italic">L</hi> 9 placauantur <hi rend="italic">L</hi> <lb/>
            12 di <hi rend="italic">L1</hi> 14 fi.erent, i <hi rend="italic">radendo ex</hi> u <hi rend="italic">corr., C</hi> 15 impurissimam <hi rend="italic">m. 2<lb/>
             sup. lin. C,</hi> omn. <hi rend="italic">d</hi> 16 auctores <hi rend="italic">ab*e</hi> 17 priuabit <hi rend="italic">L</hi> amouit <hi rend="italic">C2e</hi> <lb/>
            19 aduersandam <hi rend="italic">C</hi> aJ et detestandam <hi rend="italic">sup. lin. C</hi> [has] <hi rend="italic">om. L</hi> A <lb/>
            <hi rend="italic">bep</hi><hi rend="italic">ak</hi><hi rend="italic">f</hi> 21 deorum uel ecelerate turpiterque facta uel sceleratius <lb/>
            <hi rend="italic">L</hi> A <hi rend="italic">C dp at Domb.;</hi> deorum facta uel scelerate turpiterque uel sceleratius <lb/>
            <hi rend="italic">I;</hi> deorum facta uel ac. t. commissa u. sc. <hi rend="italic">a2 be q a,2 k2 v</hi> (deorum <lb/>
            <hi rend="italic">om. al;</hi> commissa <hi rend="italic">om. kl)</hi> 22 confincta L A 25 non] nam <hi rend="italic">b2</hi> tam <lb/>
            <hi rend="italic">m. 2 ex</hi> cum <hi rend="italic">corr., C</hi> </note> <lb n="25"/>
             
<pb n="106"/>
            paucis et tam occulte dicebatur (si tamen dicebatur), ut magis <lb/>
            ne innotesceret, quam ne non fieret, timeretur. 
</p></div><div n="28" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title type="sub">CAPUT  XXVIII. </title></ab><ab><title type="sub">De Christianae religionis salubritate. </title></ab><p>Ab istarum inmundissimarum potestatum tartareo iugo et <lb n="5"/>
            societate poenali erui per Christi nomen homines et in lucem <lb/>
            saluberrimae pietatis ab illa perniciosissimae inpietatis nocte <lb/>
            transferri queruntur et murmurant iniqui et ingrati et illo <lb/>
            nefario spiritu altius obstrictiusque possessi, quia populi confluunt <lb/>
            ad ecclesiam casta celebritate, honesta utriusque sexus<lb n="10"/>
            discretione, ubi audiant quam bene hic ad tempus uiuere debeant, <lb/>
            ut post hanc uitam beate semperque uiuere mereantur, <lb/>
            ubi sancta scriptura iustitiaeque doctrina de superiore <lb/>
            loco in conspectu omnium personante et qui faciunt audiant <lb/>
            ad praemium, et qui non faciunt audiant ad iudicium. Quo<lb n="15"/>
            etsi ueniunt quidam talium praeceptorum inrisores, omnis <lb/>
            eorum petulantia aut repentina mutatione deponitur, aut timore <lb/>
            uel pudore conprimitur. Nihil enim eis turpe ac flagitiosum <lb/>
            spectandum imitandumque proponitur, ubi ueri Dei aut praecepta <lb/>
            insinuantur aut miracula narrantur, aut dona laudantur <lb n="20"/>
            aut beneficia postulantur. 
</p></div><div n="29" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title type="sub">CAPUT  XXVIIII. </title></ab><ab><title type="sub">De abiciendo cultu deorum cohortatio ad Romanos. </title></ab><p rend="script">Haec potius concupisce o indoles Romana laudabilis o <lb n="25"/>
            progenies Regulorum Scaeuolarum Scipionum Fabriciorum;

<note rend="script" type="footnote"> . a <lb/>
            5 in tartareo <hi rend="italic">e</hi> 7 saluuerrimae <hi rend="italic">L</hi> 8 quaeruntur <hi rend="italic">Lx Cle</hi> 9 qui <hi rend="italic">L</hi> <lb/>
            10 ecclesiam <hi rend="italic">LAC;</hi> ecclesias <hi rend="italic">abdepqv Domb</hi>. 11 <hi rend="italic">et</hi> 12 uibere <lb/>
            <hi rend="italic">L</hi>A 15 Quo <hi rend="italic">mei codd. praeter</hi> A2, <hi rend="italic">v;</hi> Quod A2 <hi rend="italic">Domb</hi>. 16 omnis. <lb/>
            <hi rend="italic">superscripto</hi> m. 2 homines, <hi rend="italic">C</hi> 17 immutatione <hi rend="italic">v</hi> 19 ueri dei <hi rend="italic">LApv. <lb/>
            in L transpositio m. 2 notata;</hi> dei ueri <hi rend="italic">C rell</hi>. 25 concupisce <hi rend="italic">m. a ex</hi> <lb/>
            conpesce <hi rend="italic">corr. C</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="107"/>
            haec potius concupisce, haec ab illa turpissima uanitate et <lb/>
            fallacissima daemonum malignitate discerne. Si quid in te <lb/>
            laudabile naturaliter eminet, non nisi uera pietate purgatur <lb/>
            adque perficitur, inpietate autem disperditur et punitur. Nunc <lb/>
            iam elige quid sequaris, ut non in te, sed in Deo uero sine <lb n="5"/>
            ullo errore lauderis. Tunc enim tibi gloria popularis adfuit, <lb/>
            sed occulto diuinae prouidentiae iudicio uera religio quam <lb/>
            eligeres defuit. Expergiscere, dies est, sicut experrecta es in <lb/>
            quibusdam, de quorum uirtute perfecta et pro fide uera etiam <lb/>
            passionibus gloriamur, qui usquequaque aduersus potestates <lb n="10"/>
            inimicissimas confligentes easque fortiter moriendo uincentes <lb/>
            sanguine nobis hanc patriam peperere suo. Ad quam patriam <lb/>
            te inuitamus et exhortamur, ut eius adiciaris numero ciuium, <lb/>
            cuius quodam modo asylum est uera remissio peccatorum. <lb/>
            Non audias degeneres tuos Christo Christianisue detrahentes <lb n="15"/>
            et accusantes uelut tempora mala, cum quaerant tempora, <lb/>
            quibus non sit quieta uita, sed potius secura nequitia. Haec <lb/>
            tibi numquam nec pro terrena patria placuerunt. Nunc iam <lb/>
            caelestem arripe, pro qua minimum laborabis, et in ea ueraciter <lb/>
            semperque regnabis. Illic enim tibi non Vestalis focus, non <lb n="20"/>
            lapis Capitolinus, sed Deus unus et uerus <lb/>

<quote><l>nec metas rerum nec tempora ponit, </l><lb/><l>Imperium sine fine dabit. </l><lb/></quote>


</p><p rend="script">Noli deos falsos fallacesque requirere; abice potius adque <lb/>
            contemne in ueram emicans libertatem. Non sunt di, maligni <lb n="25"/>
            sunt spiritus, quibus aeterna tua felicitas poena est. Non

<note type="footnote"> 22 Verg. Aen. I, 278 sq. </note>

<note rend="script" type="footnote"> 2 discerne///, <hi rend="italic">erasis duabus uel tribus litteris, C</hi> 3 laudauiliter <hi rend="italic">I</hi>. A\' <lb/>
            4 inpietateljl <hi rend="italic">a</hi> autem <hi rend="italic">sup. lin. a</hi> dispertitur <hi rend="italic">b2</hi> punitur] \'tlla- <lb/>
            <hi rend="italic">lim</hi> polluitur\' <hi rend="italic">Domb</hi>. 5 elege <hi rend="italic">Cl</hi> 7 diuinae proaid. iudicio <hi rend="italic">L</hi> A, in <lb/>
            <hi rend="italic">L m. 2 transposit. indicata;</hi> iud. diuin. prouid. <hi rend="italic">C reM. v</hi> 8 elegeres <lb/>
            <hi rend="italic">L;</hi> legeres A 01 9 et <hi rend="italic">sup. lin. L</hi> 10 usquequoque <hi rend="italic">01</hi> 12 perperd <lb/>
            , <lb/>
            pere A. 14 quodam <hi rend="italic">L;</hi> quoddam A\' 15 degeneros et 18 propterrena <lb/>
            A 19 lauorabis-regnauis <hi rend="italic">L</hi> 21 capitulinus <hi rend="italic">C</hi> 22 ponit <hi rend="italic">codd. <lb/>
             praeter q;</hi> ponet <hi rend="italic">q</hi> v 25 contem/ne, p <hi rend="italic">eras., C</hi> liuert. <hi rend="italic">L</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="108"/>
            tam Iuno Troianis, a quibus carnalem originem ducis, arces <lb/>
            uidetur inuidisse Romanas, quam isti daemones, quos adhuc <lb/>
            deos putas, omni generi hominum sedes inuident sempiternas. <lb/>
            Et tu ipsa non parua ex parte de talibus spiritibus iudicasti, <lb/>
            quando ludis eos placasti et per quos homines eosdem ludos <lb n="5"/>
            fecisti, infames esse uoluisti. Patere adseri libertatem tuam <lb/>
            aduersus inmundos spiritus, qui tuis ceruicibus inposuerant <lb/>
            sacrandam sibi et celebrandam ignominiam suam. Actores <lb/>
            criminum diuinorum remouisti ab honoribus tuis: supplica <lb/>
            Deo uero, ut a te remoueat illos deos, qui delectantur criminibus<lb n="10"/>
            suis, seu ueris, quod ignominiosissimum est, seu falsis. <lb/>
            quod malitiosissimum. Bene, quod tua sponte histrionibus et <lb/>
            scaenicis societatem ciuitatis patere noluisti; euigila plenius! <lb/>
            Nullo modo his artibus placatur diuina maiestas, quibus <lb/>
            humana dignitas inquinatur. Quo igitur pacto deos, qui talibus <lb n="15"/>
            delectantur obsequiis, haberi putas in numero sanctarum caelestium <lb/>
            potestatum, cum homines, per quos eadem aguntur <lb/>
            obsequia, non putasti habendos in numero qualiumcumque <lb/>
            ciuium Romanorum? Incomparabiliter superna est ciuitas <lb/>
            clarior, ubi uictoria ueritas, ubi dignitas sanctitas, ubi pax <lb n="20"/>
            felicitas, ubi uita aeternitas. Multo minus habet in sua societate <lb/>
            tales deos, si tu in tua tales homines habere erubuisti. <lb/>
            Proinde si ad beatam peruenire desideras ciuitatem, deuita <lb/>
            daemonum societatem. Indigne ab honestis coluntur, qui per <lb/>
            turpes placantur. Sic isti a tua pietate remoueantur purgatione<lb n="25"/>
            Christiana, quo modo illi a tua dignitate remoti sunt notatione <lb/>
            censoria. De bonis autem carnalibus, quibus solis mali perfrui <lb/>
            uolunt, et de malis carnalibus, quae sola perpeti nolunt, quod <lb/>
            neque in his habeant quam putantur habere isti daemones

<note rend="script" type="footnote"> 1 duces <hi rend="italic">C</hi> artes A\' 3 genere <hi rend="italic">e</hi> 4 spiritibus <hi rend="italic">maa.; om</hi>. v 7 aduersus <lb/>
            <hi rend="italic">L* ab e p q v;</hi> aduersis <hi rend="italic">d;</hi> aduersum <hi rend="italic">Z*AC</hi> inmundissimos <hi rend="italic">d</hi> <lb/>
            inposuerant A <hi rend="italic">C e q k V;</hi> inposuer! II, <hi rend="italic">margine corroso, L;</hi> inposuerunt <lb/>
            <hi rend="italic">a b pat Domb</hi>. 9 suplica <hi rend="italic">LA</hi> 12 malitiosissimum <hi rend="italic">LAlCep;</hi> mal. <lb/>
            est A1 <hi rend="italic">ab dqv Domb</hi>. 13 ciuitatis////////patere <hi rend="italic">eraso nescio quo MOM-</hi> <lb/>
            bulo <hi rend="italic">L</hi> 16 sanctorum <hi rend="italic">L</hi> 19 incomparauiliter <hi rend="italic">L</hi> A 23 preuenire ct <lb/>
            24 indigne, e <hi rend="italic">In, 2 in</hi> j <hi rend="italic">corr., C</hi> boatis Cl 25 remobeantur <hi rend="italic">L</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="109"/>
            potestatem (quamquam si haberent, deberemus potius etiam <lb/>
            ista contemnere, quam propter ista illos colere et eos colendo <lb/>
            ad illa, quae nobis inuident, peruenire non posse), — tamen <lb/>
            nec in istis eos hoc ualere, quod hi putant, qui propter haec <lb/>
            eos coli oportere contendunt, deinceps uidebimus, ut hic sit <lb n="5"/>
            huius uoluminis modus. 
</p></div></div><div n="3" subtype="book" type="textpart"><head><title type="main">LIBER III</title></head><div n="1" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title>CAPUT I. </title></ab><ab><title type="sub">De aduersitatibus, quas solas mali metuunt et quas semper passus est mundus, cum deos coleret. </title></ab><p rend="script">Iam satis dictum arbitror de morum malis et animorum, <lb/>
            quae praecipue cauenda sunt, nihil deos falsos populo cultori <lb/>
            suo, quo minus eorum malorum aggere premeretur, subuenire <lb/>
            curasse, sed potius, ut maxime premeretur, egisse. Nunc de <lb/>
             illis malis uideo dicendum, quae sola isti perpeti nolunt, <lb n="15"/>
            qualia sunt fames morbus, bellum exspoliatio, captiuitas trucidatio, <lb/>
            et si qua similia iam in primo libro commemorauimus. <lb/>
            Haec enim sola mali deputant mala, quae non faciunt malos; <lb/>
            nec erubescunt inter bona, quae laudant, ipsi mali esse qui <lb/>
             laudant, magisque stomachantur, si uillam malam habeant, <lb n="20"/>
            quam si uitam, quasi hoc sit hominis maximum bonum, <lb/>
            habere bona omnia praeter se ipsum. Sed neque talia mala, <lb/>
            quae isti sola formidant, di eorum, quando ab eis libere colebantur, <lb/>
            ne illis acciderent obstiterunt. Cum enim uariis per

<note rend="script" type="footnote"> 1 qu<foreign xml:lang="grc">̣</foreign>a<foreign xml:lang="grc">̣</foreign>m<foreign xml:lang="grc">̣</foreign>quam A 2 contem/nere, p <hi rend="italic">eras., C</hi> 5 uideuimus <hi rend="italic">L</hi> A <lb/>
            CONTRA PAGANOS I EXP. LIB. II. INC. LIB. III. <hi rend="italic">L</hi> A AVR. A V- <lb/>
            _o <lb/>
            GVSTINI EPI 1 CONTRA PAGANVS I DE CIVITATE DI FINIT , LIBER <lb/>
            n. INC LIB. III. <hi rend="italic">C</hi> 9 solas <hi rend="italic">C;</hi> soH <hi rend="italic">pqv Domb</hi>. II et <hi rend="italic">om</hi>. A1 <lb/>
            16 bella <hi rend="italic">e</hi> 17 commemorabimus <hi rend="italic">Cl</hi> 19 eruuescunt L A • quaema<foreign xml:lang="grc">̣</foreign>landant <lb/>
            <hi rend="italic">C</hi> 20 hi stomach., hi m. <hi rend="italic">2 sup. lin., C</hi> 22 praeter <hi rend="italic">om. e</hi> <lb/>
            se ipsum non, non <hi rend="italic">m. &lt;3 sup. tin., e</hi> 23 coleuantur <hi rend="italic">L</hi> 14 per diuersa <lb/>
            <hi rend="italic">mea.;</hi> per diu. loca v </note> <lb/>
             
<pb n="110"/>
            diuersa temporibus ante aduentum Redemtoris nostri innumerabilibus <lb/>
            nonnullisque etiam incredibilibus cladibus genus <lb/>
            contereretur humanum, quos alios quam istos deos mundus <lb/>
            colebat, excepto uno populo Hebraeo et quibusdam extra <lb/>
            ipsum populum, ubicumque gratia diuina digni occultissimo <lb n="5"/>
            adque iustissimo Dei iudicio fuerunt? Verum ne nimis longum <lb/>
            faciam, tacebo aliarum usquequaque gentium mala grauissima: <lb/>
            quod ad Romam pertinet Romanumque imperium tantum loquar, <lb/>
            id est ad ipsam proprie ciuitatem et quaecumque illi terrarum <lb/>
            uel societate coniunctae uel condicione subiectae sunt, quae<lb n="10"/>
            sint perpessae ante aduentum Christi, cum iam ad eius quasi <lb/>
            corpus rei publicae pertinerent. 
</p></div><div n="2" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title type="sub">CAPUT  II. </title></ab><ab><title type="sub">An di, qui et a Romanis et a Graecis similiter colebantur, causas habuerint, quibus Ilium paterentur exscindi. </title></ab><p rend="script">Primum ipsa Troia uel Ilium, unde origo est populi Romani, <lb/>
            (neque enim praetereundum aut dissimulandum est, quod et <lb/>
            in primo libro adtigi) eosdem habens deos et colens quur a <lb/>
            Graecis uictum, captum adque deletum est? Priamo, inquiunt, <lb n="20"/>
            sunt reddita Laomedontea paterna periuria\'. Ergo uerum est, <lb/>
            quod Apollo adque Neptunus eidem Laomedonti mercennariis <lb/>
            operibus seruierunt? Illis quippe promisisse mercedem falsumque <lb/>
            iurasse perhibetur. Miror Apollinem nominatum diuinatorem <lb/>
            in tanto opificio laborasse nescientem quod Laomedon <lb n="25"/>
            fuerat promissa negaturus. Quamquam nec ipsum Neptunum, <lb/>
            patruum eius, fratrem Iouis, regem maris, decuit ignarum

<note type="footnote"> 20 Verg. Aen. IIII, 542. Georg. I, 502 </note>

<note rend="script" type="footnote"> 1 ante adu. red. oMn. bl innumerauilibus <hi rend="italic">L</hi> 6 ne nimis <hi rend="italic">LApa;</hi> <lb/>
            ni <lb/>
            nemis <hi rend="italic">C;</hi> ne nimium <hi rend="italic">ab dec Domb</hi>. 8 pertine/t, n <hi rend="italic">eras., L</hi> 9 illi <lb/>
            <hi rend="italic">om</hi>. al 10 quae sunt at 19 a <hi rend="italic">om</hi>. A1 21. 22 laumed. <hi rend="italic">L</hi> At <hi rend="italic">sed <lb/>
            iidem infra</hi> laomed. <hi rend="italic">habent</hi> laomedontaea painaqui iulia et; laomedontaeae <lb/>
            patnueque iniuriae <hi rend="italic">es</hi> 24 apollonem Cl 27 iobis <hi rend="italic">L</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="111"/>
            esse futurorum. Nam hunc Homerus de stirpe Aeneae, a cuius <lb/>
            posteris [condita] Roma est, cum ante illam urbem conditam <lb/>
            idem poeta fuisse dicatur, inducit magnum aliquid diuinantem, <lb/>
            quem etiam nube rapuit, ut dicit, ne ab Achille occideretur, <lb/>
<quote><l>cuperet cum uertere ab imo, </l><lb n="5"/></quote>

            quod aput Vergilium confitetur, <lb/>

<quote><l>Structa suis manibus periurae moenia Troiae. </l><lb/></quote>

            Nescientes igitur tanti di, Neptunus et Apollo, Laomedontem <lb/>
            sibi negaturum esse mercedem, structores moenium Troianorum <lb/>
            gratis et ingratis fuerunt. Videant ne grauius sit tales deos <lb n="10"/>
            credere quam dis talibus peierare. Hoc enim nec ipse Homerus <lb/>
            facile credidit, qui Neptunum quidem contra Troianos, <lb/>
            Apollinem autem pro Troianis pugnantem facit, cum illo <lb/>
            periurio ambos fabula narret offensos. Si igitur fabulis credunt, <lb/>
            erubescant talia colere numina; si fabulis non credunt, non <lb n="15"/>
            obtendant Troiana periuria, aut mirentur deos periuria punisse <lb/>
            Troiana, amasse Romana. Unde enim coniuratio Catilinae in <lb/>
            tanta tamque corrupta ciuitate habuit etiam eorum grandem <lb/>
            copiam, quos manus adque lingua periurio aut sanguine <lb/>
            ciuili alebat? Quid enim aliud totiens senatores corrupti in <lb n="20"/>
            iudiciis, totiens populus in suffragiis uel in quibusque causis, <lb/>
            quae aput eum contionibus agebantur, nisi etiam peierando <lb/>
            peccabant? Namque corruptissimis moribus ad hoc mos <lb/>
            iurandi seruabatur antiquus, non ut ab sceleribus metu religionis <lb/>
            prohiberentur, sed ut periuria quoque sceleribus ceteris <lb n="25"/>
            adderentur.

<note type="footnote"> 1 n. XX, 302 sqq. 5 Aen. V, 810 sq. 17 Sall. Cat. 14, 1. 3 </note>

<note rend="script" type="footnote"> 2 condita <hi rend="italic">om. LACabepqakf;</hi> condita Roma est <hi rend="italic">v Domb.;</hi> roma <lb/>
            cond. est <hi rend="italic">d</hi> conditam <hi rend="italic">om. ql</hi> 4 acchille <hi rend="italic">L</hi> A occidatur <hi rend="italic">L\'</hi> <lb/>
            5 cum uertere A\'; conuertere As 9 //negaturum <hi rend="italic">C2;</hi> generaturum <hi rend="italic">Cx</hi> <lb/>
            10 uideant//ne, ur (?) <hi rend="italic">eras., C</hi> 11 perierare <hi rend="italic">C;</hi> pierare <hi rend="italic">d</hi> 14 ambo A <lb/>
            15 eruuesc. <hi rend="italic">L</hi> nomina Cl 16 peiuria <hi rend="italic">utroque loco L</hi> A 20 ciuilia <hi rend="italic">e</hi> <lb/>
            aliud <hi rend="italic">om. al II</hi> 21 quibus, <hi rend="italic">omisso</hi> que, <hi rend="italic">C;</hi> quibuscumque <hi rend="italic">d</hi> 22 contentionibua <lb/>
            <hi rend="italic">d</hi> ageuantur <hi rend="italic">L</hi> perierando <hi rend="italic">C</hi> 23 peccauant <hi rend="italic">L</hi> <lb/>
            24 seruauatur <hi rend="italic">L</hi> antiqua <hi rend="italic">Lt;</hi> antiqu us, i <hi rend="italic">eraso,</hi> A </note> 
<pb n="112"/>
            
</p></div><div n="3" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title type="sub">CAPUT  III. </title></ab><ab><title type="sub">Non potuisse offendi deos Paridis adulterio, quod inter ipsos traditur frequentatum. </title></ab><p rend="script">Nulla itaque causa est, quare di, quibus, ut dicunt, steterat <lb/>
            illud imperium, cum a Graecis praeualentibus probentur uicti, <lb/>
            Troianis peierantibus fingantur irati. Nec adulterio Paridis, <lb/>
            ut rursus a quibusdam defenduntur, ut Troiam desererent, <lb/>
            suscensuerunt. Auctores enim doctoresque peccatorum esse <lb/>
            adsolent, non ultores. \'Urbem Romam, inquit Sallustius, sicuti <lb/>
            ego accepi, condidere adque habuere initio Troiani, qui Aenea<lb n="10"/>
            duce profugi sedibus incertis uagabantur\'. Si ergo adulterium <lb/>
            Paridis uindicandum numina censuerunt, aut magis in Romanis <lb/>
            aut certe etiam in Romanis puniendum fuit, quia Aeneae <lb/>
            mater hoc fecit. Sed quo modo in illo illud flagitium oderant, <lb/>
            qui in sua socia Venere non oderant (ut alia omittam) quod<lb n="15"/>
            cum Anchise commiserat, ex quo Aenean pepererat? An quia <lb/>
            illud factum est indignante Menelao, illud autem concedente <lb/>
            Vulcano? Di enim, credo, non zelant coniuges suas usque <lb/>
            adeo, ut eas etiam cum hominibus dignentur habere communes. <lb/>
            Inridere fabulas fortassis existimor nec grauiter agere tanti <lb n="20"/>
            ponderis causam. Non ergo credamus, si placet, Aenean esse <lb/>
            Veneris filium: ecce concedo, si nec Romulum Martis. Si <lb/>
            autem illud, quur non et illud? An deos [fas est] hominibus <lb/>
            feminis, mares autem homines deabus misceri nefas? Dura <lb/>
            uel potius non credenda condicio, quod ex iure Veneris in

<note type="footnote"> 5 Aen. II, 352 9 Cat. 6 </note>

<note rend="script" type="footnote"> 3 tradetur <hi rend="italic">C1</hi> 5 prouentur <hi rend="italic">L</hi> A 6 perierantibus <hi rend="italic">Cd</hi> 7 desereret <lb/>
            <hi rend="italic">L1;</hi> deserent//, A 9 non <hi rend="italic">sup. lin. C</hi> 10 accipi <hi rend="italic">C</hi> quia enea <hi rend="italic">d</hi> <lb/>
            aeneadace <hi rend="italic">C</hi> 11 incertis sedibus e t) uagauantur LA 12 Romanis] <lb/>
            troianis <hi rend="italic">ezpz a2;</hi> troianis r<foreign xml:lang="grc">ο̣</foreign>m<foreign xml:lang="grc">̣</foreign>a<foreign xml:lang="grc">̣</foreign>n<foreign xml:lang="grc">̣ι̣</foreign>s<foreign xml:lang="grc">̣</foreign> <hi rend="italic">a b</hi> 14 ullo <hi rend="italic">L1 e;</hi> illo A 16 ex <lb/>
            , <lb/>
            qua A 17 illud autem <hi rend="italic">L</hi><hi rend="italic">Aab</hi><hi rend="italic">dep</hi><hi rend="italic">qkv;</hi> autem <hi rend="italic">om. af Domb</hi>. <lb/>
            18 uulgano <hi rend="italic">d</hi> 20 fauulas <hi rend="italic">L</hi> A 21 fuisse At 22 si nec <hi rend="italic">e</hi> 23 ilIumillum <lb/>
            <hi rend="italic">p</hi> fas est <hi rend="italic">om. L LAdepak</hi><hi rend="italic">f;</hi> fas est <hi rend="italic">Caqv Domb</hi>. 24 feminis <lb/>
            licitum est <hi rend="italic">d</hi> </note> <lb n="25"/>
             
<pb n="113"/>
            concubitu Marti licuit, hoc in iure suo ipsi Veneri non licere. <lb/>
            At utrumque firmatum est auctoritate Romana. Neque enim <lb/>
            minus credidit recentior Caesar auiam Venerem quam patrem <lb/>
            antiquior Romulus Martem. 
</p></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>