<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa003.opp-lat3:19.21-20.12</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa003.opp-lat3:19.21-20.12</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa003.opp-lat3"><div n="19" subtype="book" type="textpart"><div n="21" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title type="sub">CAPUT  XXI. </title></ab><p>An secundum definitiones Scipionis, quae in dialogo <lb/>
            Ciceronis sunt, umquam fuerit Romana res <lb/>
            publica. 
</p><p>Quapropter nunc est locus, ut quam potero breuiter ac<lb n="5"/>
            dilucide expediam, quod in secundo huius operis libro me <lb/>
            demonstraturum esse promisi, secundum definitiones, quibus <lb/>
            aput Ciceronem utitur Scipio in libris de re publica, numquam <lb/>
            rem publicam fuisse Romanam. Breuiter enim rem <lb/>
            publicam definit esse rem populi. Quae definitio si uera est,<lb n="10"/>
            numquam fuit Romana res publica, quia numquam fuit res <lb/>
            populi, quam definitionem uoluit esse rei publicae. Populum <lb/>
            enim esse definiuit coetum multitudinis iuris consensu et <lb/>
            utilitatis communione sociatum. Quid autem dicat iuris consensum, <lb/>
            disputando explicat, per hoc ostendens geri sine <lb n="15"/>
            iustitia non posse rem publicam; ubi ergo iustitia uera non <lb/>
            est, nec ius potest esse. Quod enim iure fit, profecto iuste <lb/>
            fit; quod autem fit iniuste, nec iure fieri potest Non enim <lb/>
            iura dicenda sunt uel putanda iniqua hominum constituta, <lb/>
            cum illud etiam ipsi ius esse dicant, quod de iustitiae fonte <lb n="20"/>
            manauerit, falsumque esse, quod a quibusdam non recte sentientibus <lb/>
            dici solet, id esse ius, quod ei, qui plus potest. <lb/>
            utile est. Quocirca ubi non est uera iustitia, iuris consensu <lb/>
            sociatus coetus hominum non potest esse et ideo nec populus <lb/>
            iuxta illam Scipionis uel Ciceronis definitionem; et si non <lb n="25"/>
            populus, nec res populi. sed qualiscumque multitudinis, quae <lb/>
            populi nomine digna non est. Ac per hoc, si res publica res <lb/>
            est populi et populus non est, qui consensu non sociatus est <lb/>
            iuris, non est autem ius, ubi nulla iustitia est: procul dubio <lb/>
            colligitur, ubi iustitia non est, non esse rem publicam. Iustitia

<note type="footnote"> 6 c. 21 13 cf. I p. 90, 23 sqq. </note>

<note type="footnote"> 5 et e1 0 fuissc ... rem publicam <hi rend="italic">in viarg. e</hi> eniml autem <hi rend="italic">p</hi> <lb/>
            10 definiuit 9 18 autem <hi rend="italic">om. el p</hi> iniuste fit <hi rend="italic">p</hi> 20 iustitia et <lb/>
            <hi rend="italic">(ut ?) g 28 populi est v</hi> </note> <lb n="30"/>
             
<pb n="409"/>
            porro ea uirtus est, quae sua cuique distribuit. Quae igitur <lb/>
            iustitia est hominis, quae ipsum hominem Deo uero tollit et <lb/>
            inmundis daemonibus subdit? Hocine est sua cuique distribuere? <lb/>
            An qui fundum aufert eius, a quo emtus est, et tradit <lb/>
            ei, qui nihil habet in eo iuris, iniustus est; et qui se ipsum <lb n="5"/>
            aufert dominanti Deo, a quo factus est, et malignis seruit <lb/>
            spiritibus, iustus est? 
</p><p>Disputatur certe acerrime adque fortissime in eisdem ipsis <lb/>
            de re publica libris aduersus iniustitiam pro iustitia. Et <lb/>
            quoniam, cum prius ageretur pro iniustitiae partibus contra <lb n="10"/>
            iustitiam et diceretur nisi per iniustitiam rem publicam stare <lb/>
            augerique non posse, hoc ueluti ualidissimum positum erat, <lb/>
            iniustum esse, ut homines hominibus dominantibus seruiant; <lb/>
            quam tamen iniustitiam nisi sequatur imperiosa ciuitas, cuius <lb/>
            est magna res publica, non eam posse prouinciis imperare: <lb n="15"/>
            responsum est a parte iustitiae ideo iustum esse, quod talibus <lb/>
            hominibus sit utilis seruitus, et pro utilitate eorum fieri, cum <lb/>
            recte fit, id est cum inprobis aufertur iniuriarum licentia, et <lb/>
            domiti melius se habebunt, quia indomiti deterius se habuerunt; <lb/>
            subditumque est, ut ista ratio firmaretur, ueluti a natura <lb n="20"/>
            sumtum nobile exemplum adque dictum est: \'Quur igitur <lb/>
            Deus homini, animus imperat corpori, ratio libidini ceterisque <lb/>
            uitiosis animi partibus?\' Plane hoc exemplo satis edoctum <lb/>
            est quibusdam esse utilem seruitutem, et Deo quidem ut <lb/>
            seruiatur utile esse omnibus. Seruiens autem Deo animus recte <lb n="25"/>
            imperat corpori, inque ipso animo ratio Deo Domino subdita <lb/>
            recte imperat libidini uitiisque ceteris. Quapropter ubi homo <lb/>
            Deo non seruit, quid in eo putandum est esse iustitiae? <lb/>
            quando quidem Deo non seruiens nullo modo potest iuste <lb/>
            animus corpori aut humana ratio uitiis imperare. Et si in

<note type="footnote"> 3 hocin est <hi rend="italic">exgp;</hi> hocne est <hi rend="italic">b e2;</hi> hoccine est <hi rend="italic">av</hi> 4 eius <hi rend="italic">agp p«X;</hi> <lb/>
            ei <hi rend="italic">e v</hi> eius <hi rend="italic">usque ad</hi> aufert <hi rend="italic">l. 6 om. b</hi> 5 in eo habet <hi rend="italic">v</hi> 9 adnersus <lb/>
            iustitiam pro <hi rend="italic">iniustitia p</hi> 12 augerique <hi rend="italic">ab e g p <foreign xml:lang="grc">ρ λ ν</foreign> ;</hi> gerique a <lb/>
            <hi rend="italic">DOli/b</hi>. 13 iustum <hi rend="italic">p</hi> 14 iustitiam <hi rend="italic">p</hi> 16 talis <hi rend="italic">g</hi> 19 se melius <hi rend="italic">v</hi> <lb/>
            pe <hi rend="italic">ante</hi> habuerunt <hi rend="italic">om. gp</hi> 26 Domino Deo <hi rend="italic">v</hi> 30 uitiis ceteris e <lb/>
            in hominej in dl nomine <hi rend="italic">b</hi> </note> <lb n="30"/>
             
<pb n="410"/>
            homine tali non est ulla iustitia. procul dubio nec in hominum <lb/>
            coetu, qui ex hominibus talibus constat. Non est hic <lb/>
            ergo iuris ille consensus, qui hominum multitudinem populum <lb/>
            facit, cuius res dicitur esse res publica. Nam de utilitate <lb/>
            quid dicam, cuius etiam communione sociatus coetus hominum,<lb n="5"/>
            sicut sese habet ista definitio, populus nuncupatur? <lb/>
            Quamuis enim, si diligenter adtendas, nec utilitas sit ulla <lb/>
            uiuentium, qui uiuunt inpie, sicut uiuit omnis, qui non seruit <lb/>
            Deo seruitque daemonibus, tanto magis inpiis, quanto magis <lb/>
            sibi, cum sint inmundissimi spiritus, tamquam dis sacrificari <lb n="10"/>
            uolunt: tamen quod de iuris consensu diximus satis esse <lb/>
            arbitror, unde appareat per hanc definitionem non esse populum, <lb/>
            cuius res publica esse dicatur, in quo iustitia non est. <lb/>
            Si enim dicunt non spiritibus inmundis, sed dis bonis adque <lb/>
            sanctis in sua re publica seruisse Romanos: numquid eadem <lb n="15"/>
            totiens repetenda sunt, quae iam satis, immo ultra quam <lb/>
            satis est diximus? Quis enim ad hunc locum per superiores <lb/>
            huius operis libros peruenit, qui dubitare adhuc possit malis <lb/>
            et inpuris daemonibus seruisse Romanos, nisi uel nimium <lb/>
            stolidus uel inpudentissime contentiosus? Sed ut taceam <lb n="20"/>
            quales sint, quos sacrificiis colebant: in lege ueri Dei scriptum <lb/>
            eat: Sacrificans dis eradicabitur nisi Domino tantum. <lb/>
            Nec bonis igitur nec malis dis sacrificari uoluit, qui <lb/>
            hoc cum tanta comminatione praecepit. 
</p></div><div n="22" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title type="sub">CAPUT  XXII. </title></ab><p>An uerus sit Deus, cui Christiani seruiunt, cui <lb/>
            soli debeat sacrificari. 
</p><p>Sed responderi potest: \'Quis iste Deus est aut unde dignus <lb/>
            probatur, cui deberent obtemperare Romani, ut nullum deorum

<note type="footnote"> 22 Exod. 22, 20 </note>

<note type="footnote"> 1 talis <hi rend="italic">b</hi> 6 se <hi rend="italic">v</hi> 7 adtendatur <hi rend="italic">p</hi> 12 apparet <hi rend="italic">p</hi> 14 sed iis g <lb/>
            -<hi rend="italic">ti</hi> <lb/>
            17 quid <hi rend="italic">g</hi> 21 sintj f (= sunt) e 22 ni <hi rend="italic">g</hi> 23 qai/, a <hi rend="italic">eras.. q</hi> <lb/>
            26 deus xPtanorum <hi rend="italic">p</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="411"/>
            praeter ipsum colerent sacrificiis ?\' Magnae caecitatis est, <lb/>
            adhuc quaerere, quis iste sit Deus. Ipse est Deus, cuius <lb/>
            prophetae praedixerunt ista quae cernimus. Ipse est Deus, a <lb/>
            quo responsum accepit Abraham: In semine tuo benedicentur <lb/>
            omnes gentes. Quod in Christo fieri, qui secundum <lb n="5"/>
            carnem de illo semine exortus est, idem ipsi qui remanserunt <lb/>
            huius nominis inimici, uelint nolintue, cognoscunt. <lb/>
            Ipse est Deus, cuius diuinus Spiritus per eos locutus est, <lb/>
            quorum praedicta adque conpleta per ecclesiam, quam uidemus <lb/>
            toto orbe diffusam, in libris superioribus posui. Ipse <lb n="10"/>
            est Deus, quem Varro doctissimus Romanorum Iouem putat, <lb/>
            quamuis nesciens quid loquatur; quod tamen ideo commemorandum <lb/>
            putaui, quoniam uir tantae scientiae nec nullum istum <lb/>
            Deum potuit existimare nec uilem. Hunc enim eum esse <lb/>
            credidit, quem summum putauit deum. Postremo ipse est <lb n="15"/>
            Deus, quem doctissimus philosophorum, quamuis Christianorum <lb/>
            acerrimus inimicus, etiam per eorum oracula, quos deos <lb/>
            putat, deum magnum Porphyrius confitetur. 
</p></div><div n="23" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title type="sub">CAPUT  XXIII. </title></ab><p>Quae Porphyrius dicat oraculis deorum responsa <lb n="20"/>
            esse de Christo. 
</p><p rend="script">Nam in libris. quos ex <sic>XoTfwv</sic> &lt;<sic>ptXooo</sic>&lt;<sic>ptac</sic> appellat, in quibus <lb/>
            exsequitur adque conscribit rerum ad philosophiam pertinentium <lb/>
            uelut diuina responsa, ut ipsa uerba eius, quem ad modum <lb/>
            ex Graeca lingua in Latinam interpretata sunt, ponam: \'Interroganti, <lb n="25"/>
            inquit, quem deum placando reuocare possit uxorem <lb/>
            suam a Christianismo, haec ait uersibus Apollo/ Deinde uerba

<note type="footnote"> 4 Gen. 22, 18 </note>

<note rend="script" type="footnote"> 6 remanserant <hi rend="italic">e</hi> 7 nomini e1 uellint nollentue <hi rend="italic">g</hi> 8 diuinitas <hi rend="italic">gp</hi> <lb/>
            11 Varro <hi rend="italic">om. b</hi> 12 quaniais etiam <hi rend="italic">e</hi> 13 putauit <hi rend="italic">g</hi> 14 putuit <hi rend="italic">g</hi> <lb/>
            .. <lb/>
            exaestimare <hi rend="italic">g;</hi> estimare, <hi rend="italic">in mCtrg</hi>. existim., e eum <hi rend="italic">om. e</hi> 20 Quod <hi rend="italic">q</hi> <lb/>
            deomm] <hi rend="italic">sanctorum p</hi> 21 <hi rend="italic">esse om. 9 f</hi> 22 <hi rend="italic">eglogion abegp</hi> 25 ling. <lb/>
            Btit <lb/>
            graeca v 26 posset <hi rend="italic">p;</hi> pos , set <hi rend="italic">m. 2., e</hi> 27 christianissimo <hi rend="italic">b</hi> </note><lb/>
             
<pb n="412"/>
            uelut Apollinis ista sunt: Torte magis poteris in aqua inpressis <lb/>
            litteris scribere aut adinflans leues pinnas per aera auis <lb/>
            uolare, quam pollutae reuoces inpiae uxoris sensum. Pergat <lb/>
            quo modo uult inanibus fallaciis [perseuerans et lamentari <lb/>
            fallaciis] mortuum Deum cantans, quem iudicibus recta sentientibus<lb n="5"/>
            perditum pessima in speciosis ferro uincta mors <lb/>
            interfecit.\' Deinde post hos uersus Apollinis, qui non stante <lb/>
            metro Latine interpretati sunt, subiunxit adque ait: <sic>lIn</sic> his <lb/>
            quidem inremediabile sententiae eorum manifestauit dicens, <lb/>
            quoniam Iudaei suscipiunt Deum magis quam isti.\' Ecce, ubi<lb n="10"/>
            decolorans Christum Iudaeos praeposuit Christianis, confitens <lb/>
            quod Iudaei suscipiant Deum. Sic enim exposuit uersus Apollinis, <lb/>
            ubi a iudicibus recta sentientibus Christum dicit occisum, <lb/>
            tamquam illis iuste iudicantibus merito sit ille punitus. <lb/>
            Viderim quid de Christo uates mendax Apollinis dixerit<lb n="15"/>
            adque iste crediderit aut fortasse uatem, quod non dixit, <lb/>
            dixisse iste ipse confinxerit. Quam sibi constet uel ipsa oracula <lb/>
            inter se faciat conuenire, postea uidebimus; hic tamen Iudaeos. <lb/>
            tamquam Dei susceptores, recte dicit iudicasse de Christo, <lb/>
            quod eum morte pessima excruciandum esse censuerint. Deus <lb n="20"/>
            itaque Iudaeorum, cui perhibet testimonium, audiendus fuit <lb/>
            dicens: Sacrificans dis eradicabitur, nisi Domino <lb/>
            tantum. Sed ad manifestiora ueniamus et audiamus quam <lb/>
            magnum Deum dicat esse Iudaeorum. Item ad ea, quae

<note type="footnote"> 1 in .. litteris <hi rend="italic">om. b</hi> 2 inflans <hi rend="italic">a u 7,</hi> pennas leues <hi rend="italic">v</hi> pinnas <hi rend="italic">beg:</hi> <lb/>
            pennas <hi rend="italic">a p</hi> auis <hi rend="italic">abgp% p X;</hi> ut auis <hi rend="italic">p2 v;</hi> aut auis <hi rend="italic">e</hi> 3 polluta g <lb/>
            h <lb/>
            pollutare uoces <hi rend="italic">e</hi> uxorisis sensum <hi rend="italic">b</hi> peragat <hi rend="italic">e</hi> 4 perseuerans et <lb/>
            lamentari fallaciis <hi rend="italic">om. g, recte ut puto, cum haec uerba interpretatio <lb/>
            esse uideantur antecedentium</hi> perseu. et lam. fallaciis <hi rend="italic">abepa;</hi> fallaciis <lb/>
            <hi rend="italic">om. Pi</hi> perseu. et lamentationibus fallacissimis <hi rend="italic">v</hi> 5 captans <hi rend="italic">p</hi> <lb/>
            cantasque <hi rend="italic">b</hi> iudicibus a1 <hi rend="italic">b gpx</hi> p <hi rend="italic">Gt ,.;</hi> a iudicibus <hi rend="italic">a2 e p2 v</hi> 6 in <hi rend="italic">om. e</hi> <lb/>
            7 st-ant e 9 tergiuersationem irremediabilis <hi rend="italic">v</hi> inremediabile <hi rend="italic">afg:</hi> <lb/>
            inremediabili <hi rend="italic">b</hi> inremediabilem sententiam p 12 suscipiunt <hi rend="italic">tl)</hi> <lb/>
            13 a iud. <hi rend="italic">begpaXv:</hi> a <hi rend="italic">om. ap1 Domb</hi>. 14 inste <hi rend="italic">om. b</hi> inste dicantihus <lb/>
            <hi rend="italic">g</hi> 15 uiderim <hi rend="italic">abgp;</hi> uiderint <hi rend="italic">P Gt Domb.;</hi> uiderit <hi rend="italic">e v</hi> natex <lb/>
            <hi rend="italic">g</hi> 17 Quam uero <hi rend="italic">v</hi> ut uel <hi rend="italic">e</hi> 18 hine <hi rend="italic">e</hi> 20 censuerant <hi rend="italic">e</hi> <lb/>
            24 ad en <hi rend="italic">g</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="413"/>
            interrogauit Apollinem, quid melius, uerbum siue ratio an lex: <lb/>
            <sic>cRespondit</sic>, inquit, uersibus haec dicens.\' Ac deinde subicit <lb/>
            Apollinis uersus, in quibus et isti sunt, ut quantum satis est <lb/>
            inde decerpam: (In Deum uero, inquit, generatorem et in <lb/>
            regem ante omnia, quem tremit et caelum et terra adque <lb n="5"/>
            mare et infernorum abdita et ipsa numina perhorrescunt; <lb/>
            quorum lex est Pater, quem ualde sancti honorant Hebraei.) <lb/>
            Tali oraculo dei sui Apollinis Porphyrius tam magnum Deum <lb/>
            dixit Hebraeorum, ut eum et ipsa numina perhorrescant. Cum <lb/>
            ergo Deus iste dixerit: Sacrificans dis eradicabitur, <lb n="10"/>
            miror quod ipse Porphyrius non perhorruerit et sacrificans <lb/>
            dis eradicari non formidauerit. 
</p><p rend="script">Dicit etiam bona philosophus iste de Christo, quasi oblitus <lb/>
            illius, de qua paulo ante locuti sumus, contumeliae suae, aut <lb/>
            quasi in somnis di eius maledixerint Christo et euigilantes <lb n="15"/>
            eum bonum esse cognouerint digneque laudauerint. Denique <lb/>
            tamquam mirabile aliquid adque incredibile prolaturus: <sic>Traeter</sic> <lb/>
            opinionem, inquit, profecto quibusdam uideatur esse quod <lb/>
            dicturi sumus. Christum enim di piissimum pronuntiauerunt <lb/>
            et inmortalem factum et cum bona praedicatione eius meminerunt; <lb n="20"/>
            Christianos uero pollutos, inquit, et contaminatos et <lb/>
            errore inplicatos esse dicunt et multis talibus aduersus eos <lb/>
            blasphemiis utuntur.\' Deinde subicit uelut oracula deorum <lb/>
            blasphemantium Christianos et post haec: \'De Christo autem, <lb/>
            inquit, interrogantibus si est Deus, ait Hecate: Quoniam <lb n="25"/>
            quidem inmortalis anima post corpus ut incedit, nosti; a <lb/>
            sapientia autem abscisa semper errat. Viri pietate praestantissimi <lb/>
            est illa anima; hanc colunt aliena a se ueritate.)

<note type="footnote"> 2 cf. Lactant. de ira Dei c. 23 10 Exod. 22, 20 17 cf. Euseb. <lb/>
            demomtr. euang. III, c. 7 </note>

<note rend="script" type="footnote"> i\' <lb/>
            2 subiecit <hi rend="italic">e</hi> 3 est <hi rend="italic">om. p</hi> 5 et caelum <hi rend="italic">a b e p Domb.;</hi> et <hi rend="italic">om</hi>. <lb/>
            6 nomina <hi rend="italic">9</hi> 7 ualde] uel <hi rend="italic">p</hi> honorent pl 9 dixit esse p 13 etiamj <lb/>
            c <lb/>
            enim <hi rend="italic">e</hi> 19 dicitur <hi rend="italic">et</hi> 23 deor. orac. v 25 inquit <hi rend="italic">om. b</hi> haeate <hi rend="italic">9</hi> <lb/>
            26 ut <hi rend="italic">inchmt Domb</hi>. nostis <hi rend="italic">b</hi> 27 abscissa g\\ uv erat <hi rend="italic">[J</hi> 28 a <lb/>
            se aliena <hi rend="italic">g</hi> </note> 
<pb n="414"/>
             
</p><p>Deinde post uerba huius quasi oraculi sua ipse contexens: <lb/>
            Tiissimum igitur uirum, inquit, eum dixit et eius animam, <lb/>
            sicut et aliorum piorum, post obitum inmortalitate dignatam <lb/>
            et hanc colere Christianos ignorantes.) (<sic>Interrogantibus</sic> autem, <lb/>
            inquit: Quur ergo damnatus est? oraculo respondit dea: <lb n="5"/>
            Corpus quidem debilitantibus tormentis semper obpositum <lb/>
            est; anima autem piorum caelesti sedi insidet. Illa uero anima <lb/>
            aliis animabus fataliter dedit, quibus fata non adnuerunt <lb/>
            deorum dona obtinere neque habere Iouis inmortalis agnitionem, <lb/>
            errore inplicari. Propterea ergo dis exosi, quia, quibus<lb n="10"/>
            fato non fuit nosse Deum nec dona ab dis accipere, his fataliter <lb/>
            dedit iste errore inplicari. Ipse uero pius et in caelum, <lb/>
            sicut pii, concessit. Itaque hunc quidem non blasphemabis, <lb/>
            misereberis autem hominum dementiam, ex eo in eis facile <lb/>
            praecepsque periculum.\' \'<lb n="15"/>
            
</p><p>Qui ita stultus est, ut non intellegat aut ab homine <lb/>
            callido eoque Christianis inimicissimo haec oracula fuisse <lb/>
            conficta aut consilio simili ab inpuris daemonibus ista fuisse <lb/>
            responsa, ut scilicet, quoniam laudant Christum, propterea <lb/>
            credantur ueraciter uituperare Christianos adque ita, si possint,<lb n="20"/>
            intercludant uiam salutis aeternae, in qua fit quisque Christianus? <lb/>
            Suae quippe nocendi astutiae milleformi sentiunt non <lb/>
            esse contrarium, si credatur eis laudantibus Christum, dum <lb/>
            tamen credatur etiam uituperantibus Christianos; ut eum, <lb/>
            qui utrumque crediderit, talem Christi faciant laudatorem, ne <lb n="25"/>
            uelit esse Christianus, ac sic quamuis ab illo laudatus ab <lb/>
            istorum tamen daemonum dominatu eum non liberet Christus; <lb/>
            praesertim quia ita laudant Christum, ut, quisquis in eum <lb/>
            talem crediderit, qualis ab eis praedicatur, Christianus

<note type="footnote"> 1 sua, <hi rend="italic">m. 2 superscripto</hi> uerba, <hi rend="italic">p</hi> contegens 61 3 dignatam <hi rend="italic">codd. <lb/>
            praeter b, in quo</hi> dignam; donatam <hi rend="italic">v</hi> 7 sede p semper insidet a <lb/>
            8 animalibus <hi rend="italic">e</hi> fatabiliter <hi rend="italic">e</hi> 9 obtinere dona v 11 a bl! t1 ab <lb/>
            iis, <hi rend="italic">in marg</hi>. a diis, <hi rend="italic">p</hi> 14 miseraberis <hi rend="italic">e</hi> 18 confi/cta, n <hi rend="italic">eras., g</hi> <lb/>
            ista <hi rend="italic">abegpv;</hi> ita <hi rend="italic">0 a DQII/b</hi>. 20 i/ta, s <hi rend="italic">eras., g possent g</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="415"/>
            <sic>nerus</sic> non sit, sed <sic>Photimanus</sic> haereticus, qui tantummodo <lb/>
            hominem, non etiam Deum nouerit Christum, et ideo per <lb/>
            eum saluus esse non possit nec istorum mendaciloquorum <lb/>
            daemonum laqueos uitare uel soluere. Nos autem neque <lb/>
            Apollinem uituperantem Christum neque Hecaten possumus <lb n="5"/>
            adprobare laudantem. Ille quippe tamquam iniquum Christum <lb/>
            uult credi, quem iudicibus recta sentientibus dicit occisum; <lb/>
            ista hominem piissimum, sed hominem tantum. Una est tamen <lb/>
            et illius et huius intentio, ut nolint homines esse Christianos, <lb/>
            quia, nisi Christiani erunt, ab eorum erui potestate non poterunt. <lb n="10"/>
            Iste uero philosophus, uel potius qui talibus aduersus <lb/>
            Christianos quasi oraculis credunt, prius faciant, si possunt, <lb/>
            ut inter se de ipso Christo Hecate adque Apollo concordent <lb/>
            eumque aut ambo condemnent aut ambo conlaudent. Quod si <lb/>
            facere potuissent, nihilo minus nos et uituperatores et laudatores <lb n="15"/>
            Christi fallaces daemones uitaremus. Cum uero eorum <lb/>
            deus et dea inter se de Christo, ille uituperando, ista laudando <lb/>
            dissentiant: profecto eis blasphemantibus Christianos non <lb/>
            credunt homines, si recte ipsi sentiant. 
</p><p rend="script">Sane Christum laudans uel Porphyrius uel Hecate, cum <lb n="20"/>
            dicat eum ipsum fataliter dedisse Christianis, ut inplicarentur <lb/>
            errore, causas tamen eiusdem, sicut putat, pandit erroris. <lb/>
            Quas antequam ex uerbis eius exponam, prius quaero, si <lb/>
            fataliter dedit Christus Christianis erroris inplicationem, utrum <lb/>
            nolens an nolens dederit. Si uolens, quo modo iustus? Si <lb n="25"/>
            nolens, quo modo beatus? Sed iam causas ipsius audiamus <lb/>
            erroris. \'Sunt, inquit, spiritus terreni minimi loco quodam <lb/>
            malorum daemonum potestati subiecti. Ab his sapientes Hebraeorum <lb/>
            (quorum unus iste etiam Iesus fuit, sicut audisti <lb/>
            diuina Apollinis, quae superius dicta sunt) — ab his ergo <lb n="30"/>
            Hebraei daemonibus pessimis et minoribus spiritibus uetabant

<note type="footnote"> 1 uerus <hi rend="italic">om. e</hi> fotianus e 3 mendaoilocorum <hi rend="italic">g</hi> 6 probare <hi rend="italic">g</hi> <lb/>
            7 iudicibus <hi rend="italic">eppa Domb.;</hi> a iud. <hi rend="italic">abgv</hi> 17 <hi rend="italic">illa g</hi> 21 dedisse fatal. v <lb/>
            <hi rend="italic">26 iam om. p causam e x[&gt;f g 28 potestate e 29 iste eras. g</hi> <lb/>
            30 apollonis <hi rend="italic">e g</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="416"/>
            religiosos et ipsis uacare prohibebant; uenerari autem magis <lb/>
            caelestes deos, amplius autem uenerari Deum Patrem. Hoc <lb/>
            autem, inquit, et di praecipiunt et in superioribus ostendimus, <lb/>
            quem ad modum animum aduertere ad Deum monent et <lb/>
            illum colere ubique imperant. Verum indocti et inpiae naturae,<lb n="5"/>
            quibus uere fatum non concessit ab dis dona obtinere <lb/>
            neque habere Iouis inmortalis notionem, non audientes et <lb/>
            deos et diuinos uiros deos quidem omnes recusauerunt, prohibitos <lb/>
            autem daemones et hos non odisse, sed reuereri. <lb/>
            Deum autem simulantes colere, ea sola, per quae Deus adoratur,<lb n="10"/>
            non agunt. Nam Deus quidem, utpote omnium Pater, <lb/>
            nullius indiget; sed nobis est bene, cum eum per iustitiam <lb/>
            et castitatem aliasque uirtutes adoramus, ipsam uitam precem <lb/>
            ad ipsum facientes per\'imitationem et inquisitionem de ipso. <lb/>
            Inquisitio enim purgat, inquit; imitatio deificat adfectionem <lb n="15"/>
            ad ipsum operando.\' Bene quidem praedicauit Deum Patrem, <lb/>
            et quibus sit colendus moribus dixit; quibus praeceptis prophetici <lb/>
            libri pleni sunt Hebraeorum, quando sanctorum uita <lb/>
            siue imperatur siue laudatur. Sed in Christianis tantum errat <lb/>
            aut tantum calumniatur, quantum uolunt daemones, quos <lb n="20"/>
            opinatur deos; quasi cuiquam difficile sit recolere, quae turpia, <lb/>
            quae dedecora erga deorum obsequium in theatris agebantur <lb/>
            et templis, et adtendere quae legantur dicantur audiantur in <lb/>
            ecclesiis, uel Deo uero quid offeratur, et hinc intellegere ubi <lb/>
            aedificium, et ubi ruina sit morum. Quis autem huic dixit <lb n="25"/>
            uel inspirauit, nisi diabolicus spiritus, tam uanum apertumque <lb/>
            mendacium, quod daemones ab Hebraeis coli prohibitos reuereantur <lb/>
            potius, quam oderint Christiani? Sed Deus ille. quem <lb/>
            coluerunt sapientes Hebraeorum, etiam caelestibus sanctis

<note rend="script" type="footnote"> e <lb/>
            <hi rend="italic">1 uacare om. e uenarari e 3 etJ ut p</hi> 4 anim/aduertere, u <lb/>
            rit <lb/>
            <hi rend="italic">erwt., ianiniaduertere b;</hi> animadnerteJ, <hi rend="italic">e</hi> 5 Verum om. <hi rend="italic">g</hi> 6 fa- <lb/>
            <hi rend="italic">ctura b gl ab hia p; a diis v</hi> 7 <hi rend="italic">abere e et om. g</hi> <lb/>
            . r.. <lb/>
            9 sed ueri, <hi rend="italic">in viarg</hi>. sed se uereri, <hi rend="italic">e</hi> 13 deficat <hi rend="italic">g</hi> 19 imperatur <lb/>
            <hi rend="italic">b gp p n DOl/lú,;</hi> uituperatur <hi rend="italic">aev</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="417"/>
            angelis et uirtutibus Dei, quos beatissimos tamquam ciues <lb/>
            in hac nostra peregrinatione mortali ueneramur et amamus, <lb/>
            sacrificari uetat intonans in lege sua, quam dedit Hebraeo <lb/>
            populo suo, et ualde minaciter dicens: Sacrificans dis <lb/>
            eradicabitur. Et ne quisquam putaret daemonibus pessimis <lb n="5"/>
            terrenisque spiritibus, quos iste dicit minimos uel minores, <lb/>
            ne sacrificetur esse praeceptum (quia et ipsi in scripturis <lb/>
            sanctis dicti sunt di, non Hebraeorum, sed gentium; quod <lb/>
            euidenter in psalmo septuaginta interpretes posuerunt, dicentes: <lb/>
            Quoniam [omnes] di gentium daemonia), — ne quis <lb n="10"/>
            ergo putaret istis quidem daemoniis prohibitum, caelestibus <lb/>
            autem uel omnibus uel aliquibus sacrificari esse permissum, <lb/>
            mox addidit: Nisi Domino soli, id est nisi Domino tantum; <lb/>
            ne forte in eo, quod ait: Domino soli, Dominum <lb/>
            solem credat esse quispiam, cui sacrificandum putet; quod <lb n="15"/>
            non ita esse intellegendum in scripturis Graecis facillime <lb/>
            reperitur. 
</p><p>Deus igitur Hebraeorum, cui tam magnum tantus etiam <lb/>
            iste philosophus perhibet testimonium, legem dedit Hebraeo <lb/>
            populo suo, Hebraeo sermone conscriptam, non obscuram et <lb n="20"/>
            incognitam, sed omnibus iam gentibus diffamatam, in qua <lb/>
            lege scriptum est: Sacrificans dis eradicabitur nisi <lb/>
            Domino tantum. Quid opus est in hac eius lege eiusque <lb/>
            prophetis de hac re multa perquirere; immo non perquirere, <lb/>
            non enim abstrusa uel rara sunt, sed aperta et crebra colligere <lb n="25"/>
            et in hac disputatione mea ponere, quibus luce clarius <lb/>
            apparet nulli omnino nisi tantum sibi Deum uerum et summum <lb/>
            uoluisse sacrificari? Ecce hoc unum breuiter, immo <lb/>
            granditer, minaciter, sed ueraciter dictum ab illo Deo, quem <lb/>
            tam excellenter eorum doctissimi praedicant, audiatur timeatur <lb n="30"/>
            inpleatur, ne inoboedientes eradicatio consequatur.

<note type="footnote"> 4 Exod. 22, 20 10 Ps. 95, 5 </note>

<note type="footnote"> 3 populo suo Hebr. v 10 omnes <hi rend="italic">om. egp</hi> 14 domino <hi rend="italic">begpoa;</hi> <lb/>
            nisi Domino <hi rend="italic">av</hi> 15 <hi rend="italic">putet p p Domb.;</hi> putat <hi rend="italic">rell. v</hi> 25 obstrusa <hi rend="italic">g</hi> <lb/>
            26 disputatione/aponere, m <hi rend="italic">eras., g</hi> </note>

<note type="footnote"> XXXX AUI. opera Seotio V pars II. </note>

<note type="footnote"> 27 </note> <lb/>
             
<pb n="418"/>
            <sic>Sacrificans</sic>, inquit, dis eradicabitur nisi Domino tantum; <lb/>
            non quo rei egeat alicuius, sed quia nobis expedit, ut <lb/>
            res eius simus. Huic enim canitur in sacris litteris Hebraeorum: <lb/>
            Dixi Domino: Deus meus es tu, quoniam <lb/>
            bonorum meorum non eges. Huius autem <sic>praechuissimum</sic> <lb n="5"/>
            adque optimum sacrificium nos ipsi sumus, hoc est <lb/>
            ciuitas eius, cuius rei mysterium celebramus oblationibus <lb/>
            nostris, quae fidelibus notae sunt, sicut in libris praecedentibus <lb/>
            disputauimus. Cessaturas enim uictimas, quas in umbra <lb/>
            futuri offerebant Iudaei, et unum sacrificium gentes a solis<lb n="10"/>
            ortu usque ad occasum, sicut iam fieri cernimus, oblaturas <lb/>
            per prophetas Hebraeos oracula increpuere diuina; ex quibus <lb/>
            quantum satis uisum est, nonnulla protulimus et huic iam . <lb/>
            operi adspersimus. Quapropter ubi non est ista iustitia, ut <lb/>
            secundum suam gratiam ciuitati oboedienti Deus imperet <lb n="15"/>
            unus et summus, ne cuiquam sacrificet nisi tantum sibi, et <lb/>
            per hoc in omnibus hominibus ad eandem ciuitatem pertinentibus <lb/>
            adque oboedientibus Deo animus etiam corpori adque <lb/>
            ratio uitiis ordine legitimo fideliter imperet; ut, quem ad <lb/>
            modum iustus unus, ita coetus populusque iustorum uiuat <lb n="20"/>
            ex fide, quae operatur per dilectionem, qua homo diligit <lb/>
            Deum, sicut diligendus est Deus, et proximum sicut semet <lb/>
            ipsum, — ubi ergo non est ista iustitia, profecto non est <lb/>
            coetus hominum iuris consensu et utilitatis communione <lb/>
            . sociatus. Quod si non est, utique populus non est si uera <lb n="25"/>
            est haec populi definitio. Ergo nec res publica est, quia res <lb/>
            populi non est, ubi ipse populus non est.

<note type="footnote"> 4 Ps. 15, 2 </note>

<note type="footnote"><hi rend="italic">2 quod p 3 huic codd.; Hinc v 4 dixit, g 13 uiBum est satis e</hi><lb/>
            16 nec e 22 se <hi rend="italic">ep</hi> 23 ista iusta <hi rend="italic">iustitia p</hi> 26 puplica <hi rend="italic">g</hi> </note> 
<pb n="419"/>
            
</p></div><div n="24" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title type="sub">CAPUT  XXIIII. </title></ab><p>Qua definitione constet populi et rei publicae <lb/>
            nuncupationem recte sibi non solum Romanos, sed <lb/>
            etiam regna alia uindicare. 
</p><p>Si autem populus non isto, sed alio definiatur modo, uelut <lb n="5"/>
            si dicatur: <sic>Topulus</sic> est coetus multitudinis rationalis rerum <lb/>
            quas diligit concordi communione sociatus\', profecto, ut uideatur <lb/>
            qualis quisque populus sit, illa sunt intuenda, quae diligit. <lb/>
            Quaecumque tamen diligat, si coetus est multitudinis non <lb/>
            pecorum, sed rationalium creaturarum et eorum quae diligit <lb n="10"/>
            concordi communione sociatus est, non absurde populus nuncupatur; <lb/>
            tanto utique melior, quanto in melioribus, tantoque <lb/>
            deterior, quanto est in deterioribus concors. Secundum istam <lb/>
            definitionem nostram Romanus populus populus est et res <lb/>
            eius sine dubitatione res publica. Quid autem primis temporibus <lb n="15"/>
            suis quidue sequentibus populus ille dilexerit et quibus <lb/>
            moribus ad cruentissimas seditiones adque inde ad socialia <lb/>
            adque ciuilia bella perueniens ipsam concordiam, quae salus <lb/>
            est quodam modo populi, ruperit adque corruperit, testatur <lb/>
            historia; de qua in praecedentibus libris multa posuimus. <lb n="20"/>
            Nec ideo tamen uel ipsum non esse populum uel eius rem <lb/>
            dixerim non esse rem publicam, quamdiu manet qualiscumque <lb/>
            rationalis multitudinis coetus, rerum quas diligit concordi <lb/>
            communione sociatus. Quod autem de isto populo et de ista <lb/>
            re publica dixi, hoc de Atheniensium uel quorumcumque <lb n="25"/>
            Graecorum, hoc de Aegyptiorum, hoc de illa priore Babylone <lb/>
            Assyriorum, quando in rebus publicis suis imperia uel parua <lb/>
            uel magna tenuerunt, et de alia quacumque aliarum gentium <lb/>
            intellegar dixisse adque sensisse. Generaliter quippe ciuitas <lb/>
            inpiorum, cui non imperat Deus oboedienti sibi, ut sacrificium <lb n="30"/>
            non offerat nisi tantummodo sibi, et per hoc in illa et animus

<note type="footnote"> 10 rationabilium p1 11 commun. concordi v 14 <hi rend="italic">alterum</hi> populua <lb/>
            <hi rend="italic">om. g</hi> 15 resbnplica e 18 solus <hi rend="italic">g</hi> 19 quodammodo est v <lb/>
            ru/perit, m <hi rend="italic">eras., g</hi> . corrupuerit <hi rend="italic">e</hi> 24 cummun. e 27 suis publicis <hi rend="italic">v</hi> </note>

<note type="footnote">27* </note> <lb/>
             
<pb n="420"/>
            corpori ratioque uitiis recte ac fideliter imperet, caret iustitiae <lb/>
            ueritate. 
</p></div><div n="25" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title type="sub">CAPUT  XXV. </title></ab><p>Quod non possint ibi uerae esse uirtutes, ubi non <lb/>
            est uera religio. <lb n="5"/>
            
</p><p>Quamlibet enim uideatur animus corpori et ratio uitiis <lb/>
            laudabiliter imperare, si Deo animus et ratio ipsa non seruit, <lb/>
            sicut sibi esse seruiendum ipse Deus praecepit, nullo modo <lb/>
            corpori uitiisque recte imperat. Nam qualis corporis adque <lb/>
            uitiorum potest esse mens domina ueri Dei nescia nec eius<lb n="10"/>
            imperio subiugata, sed uitiosissimis daemonibus corrumpentibus <lb/>
            prostituta? Proinde uirtutes, quas habere sibi uidetur, <lb/>
            per quas imperat corpori et uitiis, ad quodlibet adipiscendum <lb/>
            uel tenendum rettulerit nisi ad Deum, etiam ipsae uitia sunt <lb/>
            potius quam uirtutes. Nam licet a quibusdam tunc uerae <lb n="15"/>
            adque honestae putentur esse uirtutes, cum referuntur ad se <lb/>
            ipsas nec propter aliud expetuntur: etiam tunc inflatae ac <lb/>
            superbae sunt, et ideo non uirtutes, sed uitia iudicanda sunt. <lb/>
            Sicut enim non est a carne sed super carnem, quod carnem <lb/>
            facit uiuere: sic non est ab homine, sed super hominem,<lb n="20"/>
            quod hominem facit beate uiuere; nec solum hominem, sed <lb/>
            etiam quamlibet potestatem uirtutemque caelestem. 
</p></div><div n="26" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title type="sub">CAPUT  XXVI. </title></ab><p>De pace populi alienati a Deo, qua utitur ad pietatem <lb/>
            populus Dei, dum in hoc peregrinus est <lb n="25"/>
            mundo. 
</p><p>Quocirca ut uita carnis anima est, ita beata uita hominis <lb/>
            Deus est, de quo dicunt sacrae litterae Hebraeorum: Beatus

<note type="footnote"> 28 Ps. 143, 15 </note>

<note type="footnote"> 1 imperat <hi rend="italic">e</hi> 4 possant <hi rend="italic">q;</hi> sint <hi rend="italic">p</hi> esse uerae <hi rend="italic">q;</hi> esse <hi rend="italic">om</hi>. p <lb/>
            8 seruiendum esse v praecipit <hi rend="italic">p</hi> 9 imperant <hi rend="italic">e</hi> 12 trestitnta. M <lb/>
            <hi rend="italic">marg</hi>. m. 2 \'prostituta, <hi rend="italic">e</hi> haberi <hi rend="italic">p</hi> sibi habere v 13 et nitiisl <lb/>
            iudiciis <hi rend="italic">e</hi> 14 nisi ad Deum rettulerit v ipsa <hi rend="italic">codd</hi>. 16 adque] <lb/>
            et v cum ad se ipsas referuntur v 18 et ideo <hi rend="italic">a beg p p2 fJ;</hi> et Oil. <lb/>
            p1 <hi rend="italic">a Domb</hi>. 24 aliena <hi rend="italic">f</hi> ad p. p. Dei <hi rend="italic">om. q</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="421"/>
            populus, cuius est Dominus Deus ipsius. Miser <lb/>
            igitur populus ab isto alienatus Deo. Diligit tamen etiam <lb/>
            ipse quandam pacem suam non inprobandam, quam quidem <lb/>
            non habebit in fine, quia non ea bene utitur ante finem. <lb/>
            Hanc autem ut interim habeat in hac uita, etiam nostri <lb n="5"/>
            interest; quoniam, quamdiu permixtae sunt ambae ciuitates, <lb/>
            utimur et nos pace Babylonis; ex qua ita per fidem populus <lb/>
            Dei liberatur, ut aput hanc interim peregrinetur. Propter quod <lb/>
            et apostolus admonuit ecclesiam, ut oraret pro regibus eius <lb/>
            adque sublimibus, addens et dicens: Ut quietam et tranquillam <lb n="10"/>
            uitam agamus cum omni pietate et caritate, <lb/>
            et propheta Hieremias, cum populo Dei ueteri praenuntiaret <lb/>
            captiuitatem et diuinitus imperaret, ut oboedienter <lb/>
            irent in Babyloniam Deo suo etiam ista patientia seruientes <lb/>
            monuit et ipse ut oraretur pro illa dicens: Quia in eius <lb n="15"/>
            est pace pax uestra, utique interim temporalis, quae bonis <lb/>
            malisque communis est. 
</p></div><div n="27" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title type="sub">CAPUT  XXVII. </title></ab><p>De pace seruientium Deo, cuius perfecta tranquillitas <lb/>
            in hac temporali uita non potest adprehendi. <lb n="20"/>
            
</p><p rend="script">Pax autem nostra propria et hic est cum Deo per fidem <lb/>
            et in aeternum erit cum illo per speciem. Sed hic siue illa <lb/>
            communis siue nostra propria talis est pax, ut solacium miseriae <lb/>
            sit potius quam beatitudinis gaudium. Ipsa quoquo nostra <lb/>
            iustitia, quamuis uera sit propter uerum boni finem, ad quem <lb n="25"/>
            refertur, tamen tanta est in hac uita, ut potius remissione <lb/>
            peccatorum constet quam perfectione uirtutum. Testis est

<note type="footnote"> 10 1. Tim. 2, 2 15 Hierem. 29, 7 22 2. Cor. 5, 7 </note>

<note rend="script" type="footnote"> 1 eius Gt f 2 isto <hi rend="italic">ab egp av;</hi> ipso p <hi rend="italic">Donib</hi>. ipse etiam <hi rend="italic">v</hi> <lb/>
            5 etiam nostri <hi rend="italic">mss.;</hi> nostra etiam <hi rend="italic">v</hi> 7 Dei populus <hi rend="italic">v</hi> 12 praenunt. <lb/>
            <hi rend="italic">codd.;</hi> uenturam praenunt. v 14 in Babyl. irent v 15 pro ipsa, <hi rend="italic">in <lb/>
            ntarg</hi>. pro illa, e 22 hec, e <hi rend="italic">m. 2 in ras., e</hi> 24 sit populus <hi rend="italic">g</hi> <lb/>
            25 ueri boni v 27 peccat. remiss. <hi rend="italic">v</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="422"/>
            oratio totius ciuitatis Dei, quae peregrinatur in terris. Per <lb/>
            omnia quippe membra sua clamat ad Deum: Dimitte nobis <lb/>
            debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus <lb/>
            nostris. Nec pro eis est efficax haec oratio, quorum fides <lb/>
            sine operibus mortua est; sed pro eis, quorum fides per<lb n="5"/>
            dilectionem operatur. Quia enim Deo quidem subdita, in hac <lb/>
            tamen condicione mortali et corpore corruptibili, quod adgrauat <lb/>
            animam, non perfecte uitiis imperat ratio, ideo necessaria <lb/>
            est iustis talis oratio. Nam profecto quamquam imperetur, <lb/>
            nequaquam sine conflictu uitiis imperatur; et utique subrepit<lb n="10"/>
            aliquid in hoc loco infirmitatis etiam bene confligenti siue <lb/>
            hostibus talibus uictis subditisque dominanti, unde si non <lb/>
            facili operatione, certe labili locutione aut uolatili cogitatione <lb/>
            peccetur. Et ideo, quamdiu uitiis imperatur, plena pax non <lb/>
            est, quia et illa, quae resistunt, periculoso debellantur proelio,<lb n="15"/>
            et illa, quae uicta sunt, nondum securo triumphantur otio, <lb/>
            sed adhuc sollicito premuntur imperio. In his ergo tentationibus, <lb/>
            de quibus omnibus in diuinis eloquiis breuiter dictum <lb/>
            est: Numquid non tentatio est uita humana super <lb/>
            terram? quis ita uiuere se praesumat, ut dicere Deo: <lb n="20"/>
            Dimitte nobis debita nostra necesse non habeat nisi <lb/>
            homo elatus? nec uero magnus, sed inflatus ac tumidus, cui <lb/>
            per iustitiam resistit, qui gratiam largitur humilibus. Propter <lb/>
            quod scriptum est: Deus superbis resistit, humilibus <lb/>
            autem dat gratiam. Hic itaque in unoquoque iustitia est. <lb n="25"/>
            ut oboedienti Deus homini, animus corpori, ratio autem uitiis <lb/>
            etiam repugnantibus imperet, uel subigendo uel resistendo, <lb/>
            adque ut ab ipso Deo petatur et meritorum gratia et uenia <lb/>
            delictorum ac de acceptis bonis gratiarum actio persoluatur.

<note type="footnote"> 2 Mat. 5, 12 4 Iac. 2, 17 sqq. 5 Gal. 5, 6 7 Sap. 9. 15 <lb/>
            19 Iob 7, 1 24 Iac. 4, 6; 1. Petro 5, 5 </note>

<note rend="script" type="footnote"><hi rend="italic">1 totius] huius p 4 11011, in marg. nec, e 5 sed ipse eis b</hi> 8 ratio <lb/>
            imperat v 9 tamquam <hi rend="italic">b</hi> 10 subiipet <hi rend="italic">9</hi> aliquid subrep. <hi rend="italic">v</hi> 13 flabili <lb/>
            p1 <hi rend="italic">20 dicere/, t eras., e 21 non necesse v 23 resistet g <lb/>
            qui] p e</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="423"/>
            In illa uero pace finali, quo referenda et cuius adipiscendae <lb/>
            causa habenda est ista iustitia, quoniam sanata inmortalitate <lb/>
            adque incorruptione natura uitia non habebit nec unicuique <lb/>
            nostrum uel ab alio uel a se ipso quippiam repugnabit, non <lb/>
            opus erit ut ratio uitiis, quae nulla erunt, imperet; sed imperabit <lb n="5"/>
            Deus homini, animus corpori, tantaque ibi erit oboediendi <lb/>
            suauitas et facilitas, quanta uiuendi regnandique felicitas. <lb/>
            Et hoc illic in omnibus adque in singulis aeternum <lb/>
            erit aeternumque esse certum erit, et ideo pax beatitudinis <lb/>
            huius uel beatitudo pacis huius summum bonum erit. <lb n="10"/>
            
</p></div><div n="28" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title type="sub">CAPUT  XXVIII. </title></ab><p>In quem finem uenturus sit exitus inpiorum. 
</p><p>Eorum autem, qui non pertinent ad istam ciuitatem Dei, <lb/>
            erit e contrario miseria sempiterna, quae mors etiam secunda <lb/>
            dicitur, quia nec anima ibi uiuere dicenda est, quae a uita <lb n="15"/>
            Dei alienata erit, nec corpus, quod aeternis doloribus subiacebit; <lb/>
            ac per hoc ideo durior ista secunda mors erit, quia <lb/>
            finiri morte non poterit. Sed quoniam sicut miseria beatitudini <lb/>
            et mors uitae, ita bellum paci uidetur esse contrarium: merito <lb/>
            quaeritur, sicut pax in bonorum finibus praedicata est adque <lb n="20"/>
            laudata, quod uel quale bellum e contrario in finibus malorum <lb/>
            possit intellegi. Verum qui hoc quaerit, adtendat quid in <lb/>
            bello noxium perniciosumque sit, et uidebit nihil aliud quam <lb/>
            rerum esse inter se aduersitatem adque conflictum. Quod <lb/>
            igitur bellum grauius et amarius cogitari potest, quam ubi <lb n="25"/>
            uoluntas sic aduersa est passioni et passio uoluntati, ut nullius <lb/>
            earum uictoria tales inimicitiae finiantur, et ubi sic confligit <lb/>
            cum ipsa natura corporis uis doloris, ut neutrum alteri cedat?

<note type="footnote"> 14 Apoc. 2, 11. 20, 6. 21, 8 </note>

<note type="footnote"> 1 reuerenda <hi rend="italic">e</hi> cuius] eius <hi rend="italic">p</hi> 2 ista] iusta <hi rend="italic">p</hi> 4 quidquam <hi rend="italic">v</hi> <lb/>
            repugnauit <hi rend="italic">e</hi> 6 oboed. ibi erit v 8 in <hi rend="italic">om. e</hi> 9 esse <hi rend="italic">om. e</hi> 14 e <lb/>
            <hi rend="italic">om. e</hi> etiam secunda mors <hi rend="italic">v</hi> 18 finire <hi rend="italic">g</hi> 21 in fin. mal. e contrario <lb/>
            v 23 <hi rend="italic">sq</hi>. esse quam inter se rerum aduersitatem <hi rend="italic">v</hi> 24 esse <lb/>
            <hi rend="italic">om. p</hi> 27 ut ubi <hi rend="italic">e</hi> </note> 
<pb n="424"/>
             
</p><p>Hic enim quando contingit iste conflictus, aut dolor uincit <lb/>
            et sensum mors adimit, aut natura uincit et dolorem sanitas <lb/>
            tollit. Ibi autem et dolor permanet ut adfligat, et natura <lb/>
            perdurat ut sentiat; quia utrumque ideo non deficit, ne poena <lb/>
            deficiat. Ad hos autem fines bonorum et malorum, illos expetendos,<lb n="5"/>
            istos cauendos, quoniam per iudicium transibunt ad <lb/>
            illos boni, ad istos mali: de hoc iudicio, quantum Deus donauerit, <lb/>
            in consequenti uolumine disputabo. 
</p></div></div><div n="20" subtype="book" type="textpart"><head><title type="main">LIBER XX. </title></head><div n="1" subtype="chapter" type="textpart"><p><lb/>
            Quod, quamuis omni tempore Deus iudicet, in hoc <lb/>
            tamen libro de nouissimo eius iudicio sit proprie <lb/>
            disputandum. <lb n="15"/>
            
</p><p rend="script">De die ultimi iudicii Dei quod ipse donauerit locuturi <lb/>
            eumque adserturi aduersus inpios et incredulos tamquam in <lb/>
            aedificii fundamento prius ponere testimonia diuina debemus: <lb/>
            quibus qui nolunt credere, humanis ratiunculis falsis adque <lb/>
            fallacibus contrauenire conantur, ad hoc ut aut aliud significare <lb n="20"/>
            contendant quod adhibetur testimonium de litteris sacris, <lb/>
            aut omnino diuinitus esse dictum negent. Nam nullum existimo <lb/>
            esse mortalium, qui cum ea, sicut dicta sunt, intellexerit <lb/>
            et a summo ac uero Deo per animas sanctas dicta esse <lb/>
            crediderit, non eis cedat adque consentiat, siue id etiam ore <lb n="25"/>
            fateatur siue aliquo uitio fateri erubescat aut metuat, uel <lb/>
            etiam peruicacia simillima insaniae id, quod falsum esse nouit

<note rend="script" type="footnote"> 4 defecit <hi rend="italic">g</hi> 5 expectandos <hi rend="italic">gx</hi> 6 cauendos <hi rend="italic">usque ad</hi> istos om. <hi rend="italic">e</hi> <lb/>
            EXPLICIT LIBER NONUS DECIMUS. INCIPIT LIBER VIGESIMUS <hi rend="italic">e</hi> <lb/>
            EXPLIC. LIB. XVIIII. INCIP. LIB. XX. <hi rend="italic">g</hi> 16 ultimo e1 20 ant <lb/>
            <hi rend="italic">(m. 2 in ras.)</hi> hoc aut aliud e 22 omnino, no m. 2 <hi rend="italic">eraso</hi> Q, <hi rend="italic">g</hi> 23 mortalem <lb/>
            <hi rend="italic">gl</hi> 25 credat, cre <hi rend="italic">m. 2 in ras., e</hi> etiam id e </note> <lb/>
             
<pb n="425"/>
            aut credit, [contra id, quod uerum esse nouit aut credit,] <lb/>
            etiam contentiosissime defendere moliatur. 
</p><p>Quod ergo in confessione ac professione tenet omnis ecclesia <lb/>
            Dei ueri Christum de caelo esse uenturum ad uiuos ac <lb/>
            mortuos iudicandos, hunc diuini iudicii ultimum diem dicimus, <lb n="5"/>
            id est nouissimum tempus. Nam per quot dies hoc iudicium <lb/>
            tendatur, incertum est; sed scripturarum more sanctarum <lb/>
            diem poni solere pro tempore nemo, qui illas litteras quamlibet <lb/>
            neglegenter legerit, nescit. Ideo autem, cum diem iudicii <lb/>
            Dei dicimus, addimus ultimum uel nouissimum, quia et <lb n="10"/>
            nunc iudicat et ab humani generis initio iudicauit dimittens <lb/>
            de paradiso et a ligno uitae separans primos homines peccati <lb/>
            magni perpetratores; immo etiam quando angelis peccantibus <lb/>
            non pepercit, quorum princeps homines a se ipso subuersus <lb/>
            inuidendo subuertit, procul dubio iudicauit; nec sine illius <lb n="15"/>
            alto iustoque iudicio et in hoc aerio caelo et in terris et <lb/>
            daemonum et hominum miserrima est uita, erroribus aerumnisque <lb/>
            plenissima. Verum etsi nemo peccasset, non sine bono <lb/>
            rectoque iudicio uniuersam rationalem creaturam perseuerantissime <lb/>
            sibi suo Domino cohaerentem in aeterna beatitudine <lb n="20"/>
            retineret. Iudicat etiam non solum uniuersaliter de genere <lb/>
            daemonum adque hominum, ut miseri sint propter primorum <lb/>
            meritum peccatorum; sed etiam de singulorum operibus propriis, <lb/>
            quae gerunt arbitrio uoluntatis. Nam et daemones ne <lb/>
            torqueantur precantur, nec utique iniuste uel parcitur eis uel <lb n="25"/>
            pro sua quique inprobitate torquentur; et homines plerumque <lb/>
            aperte, semper occulte, luunt pro suis factis diuinitus poenas <lb/>
            sine in hac uita siue post mortem: quamuis nullus hominum <lb/>
            agat recte, nisi diuino adiuuetur auxilio; nullus daemonum <lb/>
            aut hominum agat inique, nisi diuino eodemque iustissimo

<note type="footnote"> 13 Gen. 3, 23 14 2. Petro 2, 4 24 Mt. 8, 29 </note>

<note type="footnote"><hi rend="italic">1 tUrba inclusa om. begp</hi> 3 aut prof. <hi rend="italic">g; om. p</hi> 4 aeri dei <hi rend="italic">p</hi> <lb/>
            6 quod <hi rend="italic">g</hi> 14 sabuersns <hi rend="italic">m. 2 in ras</hi>. e; subuersos <hi rend="italic">a b g;</hi> eubmereos p; <lb/>
            sobuersis p 16 aereo <hi rend="italic">p</hi> 20 sibi] sub <hi rend="italic">p</hi> Domino suo v 26 quiaque <lb/>
            <hi rend="italic">p</hi> torque/tur, n <hi rend="italic">eras., g;</hi> torquetur <hi rend="italic">p</hi> </note> <lb n="30"/>
             
<pb n="426"/>
            iudicio permittatur. Sicut enim ait apostolus, non <sic>estiniquitas</sic> <lb/>
            aput Deum; etiam sicut ipse alibi dicit, inscrutabilia <lb/>
            sunt iudicia eius et inuestigabiles uiae <lb/>
            eius. Non igitur in hoc libro de illis primis nec de istis <lb/>
            mediis Dei iudiciis, sed de ipso nouissimo, quantum ipsi <lb n="5"/>
            tribuerit, disputabo, quando Christus de caelo uenturus est <lb/>
            uiuos iudicaturus et mortuos. Iste quippe dies iudicii proprie <lb/>
            iam uocatur, eo quod nullus ibi erit inperitae querellae locus, <lb/>
            quur iniustus ille sit felix et quur ille iustus infelix. Omnium <lb/>
            namque tunc nonnisi bonorum uera et plena felicitas et <lb n="10"/>
            omnium nonnisi malorum digna et summa infelicitas apparebit. <lb/>
            </p></div><div n="2" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title type="sub">CAPUT  II. </title></ab><p>De uarietate rerum humanarum, cui non <lb/>
            potest dici deesse iudicium Dei, quamuis neque at <lb n="15"/>
            uestigari. 
</p><p>Nunc autem et mala aequo animo ferre discimus, quae <lb/>
            patiuntur et boni, et bona non magnipendere, quae adipiscuntur <lb/>
            et mali; ac per hoc etiam in his rebus, in quibus <lb/>
            non apparet diuina iustitia, salutaris est diuina doctrina. <lb n="20"/>
            Nescimus enim quo iudicio Dei bonus ille sit pauper, malus <lb/>
            ille sit dines; iste gaudeat, quem pro suis perditis moribus <lb/>
            cruciari debuisse maeroribus arbitramur, contristetur ille, quem <lb/>
            uita laudabilis gaudere debuisse persuadet; exeat de iudicio <lb/>
            non solum inultus, uerum etiam damnatus innocens, aut <lb n="25"/>
            iniquitate iudicis pressus aut falsis obrutus testimoniis, e <lb/>
            contrario scelestus aduersarius eius non solum inpunitus. <lb/>
            uerum etiam uindicatus insultet; inpius optime ualeat, pius <lb/>
            languore tabescat; latrocinentur sanissimi iuuenes, et qui nec

<note type="footnote"> 1 Rom. 9, 14 2 Rom. 11, 33 </note>

<note type="footnote"> 2 etiam <hi rend="italic">codd.;</hi> et <hi rend="italic">v</hi> 3 eius <hi rend="italic">ab e gp p a Domb.; Dei v</hi> 5 nouissimo <lb/>
            <hi rend="italic">egp Domb.;</hi> nouias. iudicio <hi rend="italic">abv</hi> 9 iustus <hi rend="italic">ille v</hi> 14 cuiusp 23 de. <lb/>
            buissem erroribus <hi rend="italic">gl</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="427"/>
            uerbo quemquam laedere potuerunt, diuersa morborum atrocitate <lb/>
            adfligantur infantes; utilis rebus humanis inmatura <lb/>
            morte rapiatur, et qui uidetur nec nasci debuisse, diutissime <lb/>
            insuper uiuat; plenus criminibus sublimetur honoribus, et <lb/>
            hominem sine querella tenebrae ignobilitatis abscondant, et <lb n="5"/>
            cetera huius modi, quae quis colligit, quis enumerat? Quae <lb/>
            si haberent in ipsa uelut absurditate constantiam, ut in hac <lb/>
            uita, in qua homo, sicut sacer psalmus eloquitur, uanitati <lb/>
            similis factus est et dies eius uelut umbra praetereunt, <lb/>
            nonnisi mali adipiscerentur transitoria bona ista <lb n="10"/>
            adque terrena, nec nisi boni talia paterentur mala: posset <lb/>
            hoc referri ad iudicium iustum Dei siue etiam benignum, ut, <lb/>
            qui non erant adsecuturi bona aeterna, quae faciunt beatos, <lb/>
            temporalibus uel deciperentur pro malitia sua, uel pro Dei <lb/>
            misericordia consolarentur bonis, et qui non erant passuri <lb n="15"/>
            aeterna tormenta, temporalibus uel pro suis quibuscumque et <lb/>
            quantuliscumque peccatis adfligerentur, uel propter inplendas <lb/>
            uirtutes exercerentur malis. Nunc uero, quando non solum in <lb/>
            malo sunt boni et in bono mali, quod uidetur iniustum, <lb/>
            uerum etiam plerumque et malis mala eueniunt et bonis <lb n="20"/>
            bona proueniunt: magis inscrutabilia fiunt iudicia Dei et <lb/>
            inuestigabiles uiae eius. Quamuis ergo nesciamus quo iudicio <lb/>
            Deus ista uel faciat uel fieri sinat, aput quem summa uirtus <lb/>
            est et summa sapientia, summa iustitia, nulla infirmitas, nulla <lb/>
            temeritas. nulla iniquitas: salubriter tamen discimus non <lb n="25"/>
            magnipendere seu bona seu mala, quae uidemus esse bonis <lb/>
            malisque communia, et illa bona quaerere, quae bonorum, <lb/>
            adque illa mala maxime fugere, quae propria sunt malorum.

<note type="footnote"> 8 Ps. 143, 4 </note>

<note type="footnote"> 2 affligantur : infantes <hi rend="italic">v, correxit Diibner</hi> utiles-rapiantur <hi rend="italic">p v</hi> <lb/>
            3 uidentur-uiuant <hi rend="italic">v</hi> 5 querilla gx 9 et <hi rend="italic">om. e</hi> 11 posit et <hi rend="italic">g</hi> <lb/>
            12 sine] sicut <hi rend="italic">b;</hi> uel <hi rend="italic">v</hi> ut et <hi rend="italic">p</hi> 22 illius <hi rend="italic">v</hi> 24 est et <hi rend="italic">a b e g p <foreign xml:lang="grc">α ν</foreign>;</hi> <lb/>
            et <hi rend="italic">om</hi>. p <hi rend="italic">Domb</hi>. summa inst. <hi rend="italic">abegp Diibn.;</hi> summaque iust. <hi rend="italic">v;</hi> et <lb/>
            summa iust. <hi rend="italic">p Domb</hi>. 24 <hi rend="italic">sq</hi>. nulla iniquitas, nulla infirmitas, nulla <lb/>
            temeritas <hi rend="italic">e</hi> 28 mala <hi rend="italic">om. g</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="428"/>
            Cum uero ad illud Dei iudicium uenerimus, cuius tempus <lb/>
            iam proprie dies iudicii et aliquando dies Domini nuncupatur: <lb/>
            non solum quaecumque tunc iudicabuntur, uerum etiam quaecumque <lb/>
            ab initio iudicata et quaecumque usque ad illud <lb/>
            tempus adhuc iudicanda sunt. apparebunt esse iustissima. Ubi<lb n="5"/>
            hoc quoque manifestabitur, quam iusto iudicio Dei fiat, ut <lb/>
            nunc tam multa ac paene omnia iusta iudicia Dei lateant <lb/>
            sensus mentesque mortalium, cum tamen in hac re piorum <lb/>
            fidem non lateat, iustum esse quod latet. 
</p></div><div n="3" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title type="sub">CAPUT  III. </title></ab><p>Quid in libro ecclesiaste Salomon de his, quae in <lb/>
            hac uita et bonis et malis sunt communia, <sic>dispatarit</sic>. <lb/>
            </p><p rend="script">Nempe Salomon, sapientissimus rex Israel, qui regnauit in <lb/>
            Hierusalem, librum, qui uocatur ecclesiastes et a Iudaeis <lb n="15"/>
            quoque habetur in sacrarum canone litterarum, sic exorsus <lb/>
            est: Vanitas uanitantium, dixit ecclesiastes; uanitas <lb/>
            uanitantium, omnia uanitas. Quae abundantia <lb/>
            homini in omni labore suo, quo laborat sub sole? <lb/>
            Et cum ex hac sententia conecteret cetera, commemorans <lb n="20"/>
            aerumnas erroresque uitae huius et uanescentes interea temporum <lb/>
            lapsus, ubi nihil solidum, nihil stabile retinetur: in <lb/>
            ea rerum uanitate sub sole illud etiam deplorat quodam <lb/>
            . modo, quod, cum sit abundantia sapientiae super insipientiam, <lb/>
            sicut abundantia lucis super tenebras, sapientisque oculi sint <lb n="25"/>
            in capite ipsius et stultus in tenebris ambulet, unus tamen <lb/>
            incursus incurrat omnibus, utique in hac uita quae sub sole <lb/>
            agitur, significans uidelicet ea mala, quae bonis et malis

<note type="footnote"> * <lb/>
            17 Eccle. 1, 2 sq. 24 Eccle. 2, 13 sq. </note>

<note type="footnote"><hi rend="italic">1 adj in p 6 dei iudicio p 7 multe paene et omnii p 8 sq</hi>. <lb/>
            sensus mentesque mort. lateant v 12 <hi rend="italic">sint p</hi> disputaret <hi rend="italic">gf</hi> 17 uanitantium <lb/>
            <hi rend="italic">ablgv;</hi> uatantium el; uanitatum <hi rend="italic">e2 II</hi> dixit eccles. uan. <lb/>
            uanitantium <hi rend="italic">om. ep</hi> 18 uanita/t/um, n et i <hi rend="italic">erasts, a b</hi> omnia ep p a <lb/>
            <hi rend="italic">DOfnb.;</hi> et omnia <hi rend="italic">abgv</hi> homini <hi rend="italic">abund. v</hi> 19 quod <hi rend="italic">g</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="429"/>
            uidemus esse communia. Dicit etiam illud, quod et boni <lb/>
            patiantur mala, tamquam mali sint, et mali, tamquam boni <lb/>
            sint, adipiscantur bona, ita loquens: Est, inquit, uanitas, <lb/>
            quae facta est super terram, quia sunt iusti, super <lb/>
            quos uenit sicut factum inpiorum, et sunt inpii <lb n="5"/>
            super quos uenit sicut factum iustorum. Dixi quoniam <lb/>
            hoc quoque uanitas. In hac uanitate, cui quantum <lb/>
            satis uisum est intimandae totum istum librum uir sapientissimus <lb/>
            deputauit (non utique ob aliud, nisi ut eam uitam <lb/>
            desideremus, quae uanitatem non habet sub hoc sole, sed <lb n="10"/>
            ueritatem sub illo qui fecit hunc solem), — in hac ergo <lb/>
            uanitate numquid nisi iusto Dei rectoque iudicio similis eidem <lb/>
            uanitati factus uanesceret homo? In diebus tamen uanitatis <lb/>
            suae interest plurimum, utrum resistat an obtemperet ueritati, <lb/>
            et utrum sit expers uerae pietatis an particeps; non propter <lb n="15"/>
            uitae huius uel bona adquirenda uel mala uitanda uanescendo <lb/>
            transeuntia, sed propter futurum iudicium, per quod erunt <lb/>
            et bonis bona et malis mala sine fine mansura. Denique iste <lb/>
            sapiens hunc librum sic conclusit, ut diceret: Deum time <lb/>
            et mandata eius custodi, quia hoc est omnis homo; <lb n="20"/>
            quia omne hoc opus Deus adducet in iudicium in <lb/>
            omni despecto, siue bonum siue malum. Quidbreuius, <lb/>
            uerius, salubrius dici potuit? Deum, inquit, time et mandata <lb/>
            eius custodi, quia hoc est omnis homo. Quicumque <lb/>
            enim est, hoc est, custos utique mandatorum Dei; <lb n="25"/>
            quoniam qui hoc non est, nihil est; non enim ad ueritatis <lb/>
            imaginem reformatur, remanens in similitudine uanitatis. Quia <lb/>
            omne hoc opus, id est, quod ab homine fit in hac uita, <lb/>
            siue bonum sine malum, Deus adducet in iudicium

<note type="footnote"> 3 Eccle. 8, 14 19 Eccle. 12, 13 sq. </note>

<note rend="script" type="footnote"> 2 sint <hi rend="italic">om. g</hi> 4 isti <hi rend="italic">g</hi> 5 <hi rend="italic">sq</hi>. inpiorum in <hi rend="italic">ras. g;</hi> iniustorum <hi rend="italic">p</hi> <lb/>
            et sunt <hi rend="italic">usque ad</hi> Dixi <hi rend="italic">in marg. g;</hi> et sunt <hi rend="italic">usque ad</hi> iustorum <hi rend="italic">om. p</hi> <lb/>
            8 intimanda e/totum, t <hi rend="italic">eras., g;</hi> intimandae, <hi rend="italic">in marg</hi>. uanitati, <hi rend="italic">e</hi> 9 earn] <lb/>
            beatam <hi rend="italic">a</hi> 10 desideraremus e 19 concludit <hi rend="italic">p</hi> 22 <hi rend="italic">et 430, 1</hi> despecto <lb/>
            <hi rend="italic">a bp p v;</hi> dispectu <hi rend="italic">g;</hi> despectu <hi rend="italic">ea</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="430"/>
            in omni despecto, id est in omni etiam qui contemtibilis <lb/>
            hic uidetur et ideo nec uidetur; quoniam Deus et ipsum <lb/>
            uidet nec eum despicit nec cum iudicat praeterit. 
</p></div><div n="4" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title type="sub">CAPUT  IIII. </title></ab><p>Quod ad disserendum de nouissimo iudicio Dei <lb n="5"/>
            noui primum testamenti ac deinde ueteris testimonia <lb/>
            prolaturus sit. 
</p><p rend="script">Huius itaque ultimi iudicii Dei testimonia de scripturis <lb/>
            sanctis, quae ponere institui, prius eligenda sunt de libris <lb/>
            instrumenti noui, postea de ueteris. Quamuis enim uetera<lb n="10"/>
            priora sint tempore, noua tamen anteponenda sunt dignitate, <lb/>
            quoniam illa uetera praeconia sunt nouorum. Noua igitur <lb/>
            ponentur prius, quae ut firmius probemus, adsumentur et <lb/>
            uetera. In ueteribus habentur lex et prophetae, in nouis euangelium <lb/>
            et apostolicae litterae. Ait autem apostolus: Per<lb n="15"/>
            legem enim cognitio peccati. Nunc autem sine <lb/>
            lege iustitia Dei manifestata est, testificata per <lb/>
            legem et prophetas; iustitia autem Dei per fidem <lb/>
            Iesu Christi in omnes qui credunt. Haec iustitia Dei <lb/>
            ad nouum pertinet testamentum et testimonium habet a ueteribus <lb n="20"/>
            libris, hoc est lege ac prophetis. Prius igitur ipsa causa <lb/>
            ponenda est, et postea testes introducendi. Hunc et ipse <lb/>
            Christus Iesus ordinem seruandum esse demonstrans: Scriba, <lb/>
            inquit, eruditus in regno Dei similis est uiro patri <lb/>
            familias proferenti de thesauro suo noua et uetera. <lb n="25"/>
            Non dixit: \'Vetera et noua\', quod utique dixisset, nisi maluisset <lb/>
            meritorum ordinem seruare quam temporum.

<note type="footnote"> 15 Rom. 3, 20 sqq. 23 Mt. 13, 52 </note>

<note rend="script" type="footnote"> 2 nec <hi rend="italic">om. e</hi> 3 dispicet <hi rend="italic">g</hi> 13 cuae <hi rend="italic">e1</hi> 21 lege <hi rend="italic">gp;</hi> a lege c <lb/>
            <hi rend="italic">Domb</hi>. ac <hi rend="italic">egp;</hi> et <hi rend="italic">v Domb</hi>. ergo <hi rend="italic">v</hi> 22 et <hi rend="italic">ante</hi> ipse <hi rend="italic">om. g</hi> 23 Iesna <lb/>
            Chr. v 24 uiro <hi rend="italic">om. p</hi> </note> 
<pb n="431"/>
            
</p></div><div n="5" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title type="sub">CAPUT  V. </title></ab><p>Quibus sententiis Domini Saluatoris diuinum <lb/>
            iudicium futurum in fine saeculi declaretur. 
</p><p>Ergo ipse Saluator cum obiurgaret ciuitates, in quibus <lb/>
            uirtutes magnas fecerat neque crediderant, et eis alienigenas <lb n="5"/>
            anteponeret: Verum tamen, inquit, dico uobis, Tyro et <lb/>
            Sidoni remissius erit in die iudicii quam uobis; <lb/>
            et paulo post alteri ciuitati: Arnen, inquit, dico uobis, <lb/>
            quia terrae Sodomorum remissius erit in die <lb/>
            iudicii quam tibi (hic euidentissime praedicat diem iudicii <lb n="10"/>
            esse uenturum) ; et alio loco: Viri Nineuitae, inquit, surgent <lb/>
            in iudicio cum generatione ista et condemnabunt <lb/>
            eam; quia paenitentiam egerunt in praedicatione <lb/>
            Ionae, et ecce plus quam Iona hic. Regina <lb/>
            Austri surget in iudicio cum generatione ista et <lb n="15"/>
            condemnabit eam; quia uenit a finibus terrae <lb/>
            audire sapientiam Salomonis, et ecce plus quam <lb/>
            Salomon hic. Duas res hoc loco discimus, et uenturum <lb/>
            esse iudicium et cum mortuorum resurrectione uenturum. De <lb/>
            Nineuitis enim et regina Austri quando ista dicebat, de mortuis <lb n="20"/>
            sine dubio loquebatur, quos tamen in die iudicii resurrecturos <lb/>
            esse praedixit. Nec ideo dixit: \'<sic n="poss">Condemnabunt1</sic>, quia <lb/>
            ipsi iudicabunt; sed quia ex ipsorum conparatione isti merito <lb/>
            damnabuntur. 
</p><p rend="script">Rursus alio loco, cum de hominum bonorum et malorum <lb n="25"/>
            nunc permixtione, postea separatione, quae utique die iudicii <lb/>
            futura est, loqueretur, adhibuit similitudinem de tritico seminato <lb/>
            et superseminatis zizaniis, eamque suis exponens discipulis: <lb/>
            Qui seminat, inquit, bonum semen, est filius

<note type="footnote"> 6 Ib. 11, 22 8 Ib. 24 11 Mt. 12, 41 sq. 29 Mt. 13, 37 aqq. </note>

<note rend="script" type="footnote"> 3 in finem futuri <hi rend="italic">p</hi> 11 surgant <hi rend="italic">g;</hi> resnrgent p 12 in <hi rend="italic">sup. lin. g <lb/>
            13 eierant g 17 et om. e</hi> 18 hoc loco res v 21 resurrectaros <lb/>
            <hi rend="italic">a beg p a: "j</hi> sarrect. pX <hi rend="italic">Domb</hi>. 24 condemnabuntur, con <hi rend="italic">lineola deletum, <lb/>
            p</hi> 28 eaque <hi rend="italic">g</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="432"/>
            hominis; ager autem est mundus: bonum uero <lb/>
            semen hi sunt filii regni; zizania autem filii sunt <lb/>
            nequam; inimicus autem, qui seminauit ea, est <lb/>
            diabolus; messis uero consummatio saeculi est, <lb/>
            messores autem angeli sunt. Sicut ergo colliguntur<lb n="5"/>
            zizania et igni comburuntur: sic erit in consummatione <lb/>
            saeculi. Mittet filius hominis <sic n="poss">ange</sic>- <lb/>
            108 suos, et colligunt de regno eius omnia scandala <lb/>
            et eos, qui faciunt iniquitatem, et mittunt <lb/>
            eos in caminum ignis; ibi erit fletus et stridor <lb n="10"/>
            dentium. Tunc iusti fulgebunt sicut sol in regno <lb/>
            patris eorum. Qui habet aures, audiat. Hic iudicium <lb/>
            quidem uel diem iudicii non nominauit, sed eum multo <lb/>
            clarius ipsis rebus expressit et in fine saeculi futurum esse <lb/>
            praedixit. <lb n="10"/>
            
</p><p>Item discipulis suis: Arnen, inquit, dicouobis, quod <lb/>
            uos, qui secuti estis me, in regeneratione, cum <lb/>
            sederit filius hominis in sede maiestatis suae, <lb/>
            sedebitis et uos super sedes duodecim iudicantes <lb/>
            duodecim tribus Israel. Hic discimus cum suis discipulis <lb n="20"/>
            iudicaturum Iesum. Unde et alibi Iudaeis dixit: Si ego <lb/>
            in Beelzebub eicio daemonia, filii uestri in quo <lb/>
            eiciunt? Ideo ipsi iudices erunt uestri. Nec quoniam <lb/>
            super duodecim sedes sessuros esse ait, duodecim solos homines <lb/>
            cum illo iudicaturos putare debemus. Duodenario quippe . <lb n="25"/>
            numero uniuersa quaedam significata est iudicantium multitudo <lb/>
            propter duas partes numeri septenarii, quo significatur <lb/>
            plerumque uniuersitas; quae duae partes, id est tria et

<note type="footnote"> 16 Ib. 19, 28 21 Mt. 12, 27 </note>

<note type="footnote"> 3 eam <hi rend="italic">gp</hi> 4 uero <hi rend="italic">mss.; autem v</hi> 5 autem <hi rend="italic">mss.;</hi> uero v 8 sq. <lb/>
            colligunt-mittunt <hi rend="italic">g pa Domb.;</hi> colligent-mittent <hi rend="italic">abepv</hi> 10 camino <lb/>
            <hi rend="italic">g</hi> 11 gentium e sicut <hi rend="italic">sup. lin. e</hi> 12 aures <hi rend="italic">aegppa Dorab.;</hi> <lb/>
            auree audiendi <hi rend="italic">b v</hi> 13 multo eum v 17 qui secuti] pfecuti <hi rend="italic">(p pro</hi> q <lb/>
            <hi rend="italic">scripto) e</hi> generat. <hi rend="italic">e</hi> 19 iudic. duodecim <hi rend="italic">om</hi>. e 21 ergo « <lb/>
            22 behelzebum <hi rend="italic">g</hi> 23 uestri erunt <hi rend="italic">pv</hi> 27 septinarii quo4 <hi rend="italic">g</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="433"/>
            quattuor, altera per alteram multiplicatae duodecim faciunt, nam <lb/>
            et quattuor ter et tria quater duodecim sunt, et si qua alia <lb/>
            huius duodenarii numeri, quae ad hoc ualeat, ratio reperitur. <lb/>
            Alioquin, quoniam in locum Iudae traditoris apostolum Matthiam <lb/>
            legimus ordinatum, apostolus Paulus, qui plus omnibus <lb n="5"/>
            illis laborauit, ubi ad iudicandum sedeat non habebit; <lb/>
            qui profecto cum aliis sanctis ad numerum iudicum se pertinere <lb/>
            demonstrat. cum dicit: Nescitis quia angelos <lb/>
            iudicabimus? De ipsis quoque iudicandis in hoc numero <lb/>
            duodenario similis causa est. Non enim quia dictum est: <lb n="10"/>
            Iudicantes duodecim tribus Israel, tribus Leui, quae <lb/>
            tertia decima est, ab eis iudicanda non erit, aut solum illum <lb/>
            populum, non etiam gentes cet.eras indicabunt. Quod autem <lb/>
            ait: In regeneratione, procul dubio mortuorum resurrectionem <lb/>
            nomine uoluit regenerationis intellegi. Sic enim caro <lb n="15"/>
            nostra regenerabitur per incorruptionem, quem ad modum <lb/>
            est anima nostra regenerata per fidem.-
</p><p rend="script">Multa praetereo, quae de ultimo iudicio ita dici uidentur, <lb/>
            ut diligenter considerata reperiantur ambigua uel magis ad <lb/>
            aliud pertinentia, siue scilicet ad eum Saluatoris aduentum, <lb n="20"/>
            quo per totum hoc tempus in ecclesia sua uenit, hoc est in <lb/>
            membris suis, particulatim adque paulatim, quoniam tota <lb/>
            corpus est eius; siue ad excidium terrenae Hierusalem; quia <lb/>
            et de illo cum loquitur, plerumque sic loquitur, tamquam de <lb/>
            fine saeculi adque illo die iudicii nouissimo et magno loquatur; <lb n="25"/>
            ita ut dignosci non possit omnino, nisi ea, quae aput <lb/>
            tres euangelistas Matthaeum, Marcum et Lucam de hac re <lb/>
            similiter dicta sunt, inter se omnia conferantur. Quaedam <lb/>
            quippe alter obscurius, alter explicat planius, ut ea, quae ad

<note type="footnote"> 4 Act. 1, 26 5 1. Cor. 15. 10 </note>

<note rend="script" type="footnote"> 1 per <hi rend="italic">sup. lin. e</hi> 3 huins.... ualeat <hi rend="italic">in marg. g</hi> 4 mathian e <lb/>
            "y illis omnibus <hi rend="italic">v</hi> 13 cet. gentes <hi rend="italic">v</hi> 14 geneT. <hi rend="italic">e</hi> 22 adque paul. <lb/>
            <hi rend="italic">om. e p</hi> 23 eius est <hi rend="italic">e</hi> 25 illo <hi rend="italic">eglp Domb.;</hi> de illo <hi rend="italic">a b g2 v</hi> dl <lb/>
            iudicio, <hi rend="italic">in marg</hi>. die iudicii, <hi rend="italic">e</hi> 26 dinosci <hi rend="italic">eg</hi> 29 plenius <hi rend="italic">g</hi> </note>

<note type="footnote"> XXXX Aug. opera Seotlo V para II. </note>

<note type="footnote"> 28 </note> <lb/>
             
<pb n="434"/>
            unam rem pertinentia dicuntur, appareat unde dicantur. Quod <lb/>
            facere utcumque curaui in quadam epistula, quam rescripsi <lb/>
            ad beatae memoriae uirum Hesychium, Salonitanae urbis episcopum, <lb/>
            cuius epistulae titulus est: De fine saeculi. 
</p><p>Proinde iam illud hic dicam, quod in euangelio secundum<lb n="5"/>
            Matthaeum de. separatione bonorum et malorum legitur per <lb/>
            iudicium praesentissimum adque nouissimum Christi. Cum <lb/>
            autem uenerit, inquit, filius hominis in maiestate <lb/>
            sua, et omnes angeli cum eo, tunc sedebit super <lb/>
            sedem maiestatis suae, et congregabuntur ante<lb n="10"/>
            eum omnes gentes, et separabit eos ab inuicem. <lb/>
            sicut pastor segregat oues ab haedis, et statuet <lb/>
            oues quidem a dextris suis, haedos autem a sinistris. <lb/>
            Tunc dicet rex his, qui a dextris eius erunt: <lb/>
            Venite, benedicti patris mei, possidete paratum <lb n="15"/>
            uobis regnum a constitutione mundi. <sic>Esunuienim</sic>, <lb/>
            et dedistis mihi manducare; sitiui, et dedistis <lb/>
            mihi bibere; hospes eram, et collegistis me; nudus. <lb/>
            et operuistis me; [infirmus, et uisitastis me] in <lb/>
            carcere eram, et uenistis ad me. Tunc respondebunt <lb n="20"/>
            ei iusti dicentes: Domine, quando te uidimus <lb/>
            esurientem, et pauimus; sitientem, et dedimus <lb/>
            potum? Quando autem te uidimus hospitem. <lb/>
            et collegimus te; aut nudum, et cooperuimus te? <lb/>
            Aut quando te uidimus infirmum aut in carcere,<lb n="25"/>
            et uenimus ad te? Et respondens rex dicet illis: <lb/>
            Arnen dico uobis, quamdiu fecistis uni de his fratribus <lb/>
            meis minimis, mihi fecistis. Tunc dicet, <lb/>
            inquit, et his qui a sinistris erunt: Discedite a me,

<note type="footnote"> 2 Ep. 199 7 Mt. 25, 31 sqq. </note>

<note type="footnote"><hi rend="italic">1 rera om. eg 3 esych. eg; esjtium p 5 hic om. g 8 ueniret a</hi><lb/>
            11 separabit, it tn. <hi rend="italic">2 erasis</hi> unt, <hi rend="italic">e</hi> 12 statuit <hi rend="italic">g</hi> 19 operllistis <hi rend="italic">codd. <lb/>
            praeter a;</hi> cooper. <hi rend="italic">av</hi> [infirmus, et uisitastis me] <hi rend="italic">om. ab e gp o a)</hi>. <lb/>
            21 uidimus te <hi rend="italic">v</hi> 22 <hi rend="italic">dedimus egp Domb.;</hi> dedimus tibi <hi rend="italic">abv</hi> 24 te <lb/>
            <hi rend="italic">post</hi> cooper. <hi rend="italic">om. e</hi> 26 dicit <hi rend="italic">g</hi> 29 eruntJ sunt a </note> <lb/>
             
<pb n="435"/>
            maledicti, in ignem aeternum, qui paratus est <lb/>
            diabolo et an <sic>gelis</sic> eius. Deinde similiter etiam his enumerat, <lb/>
            quod illa non fecerint, quae dextros fecisse memorauit. <lb/>
            Similiterque interrogantibus, quando eum uiderint in horum <lb/>
            indigentia constitutum: quod minimis suis non factum est, <lb n="5"/>
            sibi factum non fuisse respondet; sermonemque concludens: <lb/>
            Et ibunt, inquit, hi in supplicium aeternum, iusti <lb/>
            autem in uitam aeternam. Iohannes uero euangelista <lb/>
            apertissime narrat eum in resurrectione mortuorum futurum <lb/>
            praedixisse iudicium. Cum enim dixisset: Neque enim <lb n="10"/>
            
</p><p>Pater iudicat quemquam, sed iudicium omne dedit <lb/>
            Filio, ut omnes honorificent Filium, sicut honorificant <lb/>
            Patrem; qui non honorificat Filium, non <lb/>
            honorificat Patrem, qui misit illum: protinus addidit: <lb/>
            Amen, amen dico uobis, quia, qui uerbum meum <lb n="15"/>
            audit et credit ei qui misit me, habet uitam aeternam, <lb/>
            et in iudicium non uenit, sed transiit a morte <lb/>
            in uitam. Ecce hic dixit fideles suos in iudicium non uenire. <lb/>
            Quo modo ergo per iudicium separabuntur a malis et ad <lb/>
            eius dexteram stabunt, nisi quia hoc loco iudicium pro damnatione <lb n="20"/>
            posuit? In tale quippe iudicium non uenient, qui <lb/>
            audiunt uerbum eius et credunt ei, qui misit illum. 
</p></div><div n="6" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title type="sub">CAPUT  VI. </title></ab><p>Quae sit prima resurrectio, quae secunda. 
</p><p>Deinde adiungit et dicit: Amen, amen dico uobis, <lb n="25"/>
            quia <sic>uenithora</sic> <sic>etnunc</sic> est, quando mortui audient <lb/>
            uocem filii Dei, et qui audierint uiuent. Sicut <lb/>
            enim Pater habet uitam in semet ipso, sic dedit

<note type="footnote"> 7 Mt. 25, 31 sqq. 10 Io. 5, 22 sqq. 25 ib. 5, 25 sq. </note>

<note type="footnote"> 2 diabolo (diabulo <hi rend="italic">g) codd. praeter</hi> p, <hi rend="italic">o;</hi> zabulo p <hi rend="italic">Domb</hi>. 3 deitrosj <lb/>
            istos <hi rend="italic">m. 2 in ras. e</hi> 5 factum non est <hi rend="italic">v</hi> 6 respondit e g <foreign xml:lang="grc">ρ α</foreign>; respondebit <lb/>
            p 7 ct ibant inquit hi <hi rend="italic">a beg p p Domb.;</hi> et ibunt hi inquit a; <lb/>
            et hi, inquit, in suppl aet. <hi rend="italic">ibunt v</hi> 16 me <hi rend="italic">misit v</hi> 17 uenit <hi rend="italic">abegppa <lb/>
            Domb.;</hi> ueniet <hi rend="italic">v</hi> transit <hi rend="italic">ep</hi> a] de <hi rend="italic">p</hi> 18 jijuenire e 22 et <hi rend="italic">om. e1</hi> </note>

<note type="footnote"> 28 </note> <lb/>
             
<pb n="436"/>
            et Filio habere uitam in semet ipso. Nondum de <lb/>
            secunda resurrectione, id est corporum, loquitur, quae in fine <lb/>
            futura est, sed de prima, quae nunc est. Hanc quippe ut <lb/>
            distingueret, ait: Venit hora, et nunc est. Non autem <lb/>
            ista corporum, sed animarum est. Habent enim et animae<lb n="5"/>
            mortem suam in inpietate adque peccatis, secundum quam <lb/>
            mortem mortui sunt, de quibus idem Dominus ait: Sine <lb/>
            mortuos sepelire mortuos suos; ut scilicet in anima <lb/>
            mortui in corpore mortuos sepelirent. Propter istos ergo inpietate <lb/>
            et iniquitate in anima mortuos: Venit, inquit, hora,<lb n="10"/>
            et nunc est, quando mortui audient uocem filii <lb/>
            Dei; et qui audierint, uiuent. Qui audierint dixit <lb/>
            *qui oboedierint, qui crediderint et usque in finem perseuerauerint\\ <lb/>
            Nec fecit hic ullam differentiam bonorum et malorum. <lb/>
            Omnibus enim bonum est audire uocem eius et uiuere ad <lb n="15"/>
            uitam pietatis ex inpietatis morte transeundo. De qua morte <lb/>
            ait apostolus Paulus: Ergo omnes mortui sunt, et pro <lb/>
            omnibus mortuus est, ut qui uiuunt iam non sibi <lb/>
            uiuant, sed ei, qui pro ipsis mortuus est et resurrexit. <lb/>
            Omnes itaque mortui sunt in peccatis, nemine prorsus<lb n="20"/>
            excepto, siue originalibus siue etiam uoluntate additis, uel <lb/>
            ignorando uel sciendo nec faciendo quod iustum est; et pro <lb/>
            omnibus mortuis uiuus mortuus est unus, id est nullum <lb/>
            habens omnino peccatum; ut, qui per remissionem peccatorum <lb/>
            uiuunt, iam non sibi uiuant, sed ei, qui pro omnibus mortuus<lb n="25"/>
            est propter peccata nostra et resurrexit propter iustificationem <lb/>
            nostram, ut credentes in eum, qui iustificat inpium, ex inpietate <lb/>
            iustificati, tamquam ex morte uiuificati, ad primam resurrectionem, <lb/>
            quae nunc est, pertinere possimus. Ad hanc enim

<note type="footnote"> 7 Mt. 8. 22 17 2. Cor. 5, 14 sq. </note>

<note type="footnote"><hi rend="italic">1 uitam habere e</hi> 6 inpietate] iniquitate p 7 dicit e Sine cett. ut <lb/>
            <hi rend="italic">editur ab e gp av;</hi> sine mortui mortuos suos sepeliant p <hi rend="italic">Domb</hi>. 9 mortuos <lb/>
            <hi rend="italic">om. p</hi> 10 et iniquitate <hi rend="italic">om. e</hi> 17 pro omnibus <hi rend="italic">exslare in codd. <lb/>
            Parr. abeg contra Diibnerum et Dombartum moneo</hi> 18 et qui e <lb/>
            26 est <hi rend="italic">om. e</hi> 29 possimus <hi rend="italic">agpv;</hi> possemus <hi rend="italic">bep a Domb</hi>. </note> <lb/>
             
<pb n="437"/>
            primam non pertinent, nisi qui beati erunt in aeternum; ad <lb/>
            secundam uero, de qua mox locuturus est, et beatos pertinere <lb/>
            docebit et miseros. Ista est misericordiae, illa iudicii. Propter <lb/>
            quod in psalmo scriptum est: Misericordiam et iudicium <lb/>
            cantabo tibi, Domine. <lb n="5"/>
            
</p><p rend="script">De quo iudicio consequenter adiunxit adque ait: Et potestatem <lb/>
            dedit ei iudicium facere, quia filius hominis <lb/>
            est. Hic ostendit, quod in ea carne ueniet iudicaturus, <lb/>
            in qua uenerat iudicandus. Ad hoc enim ait: Quoniam <lb/>
            filius hominis est. Ac deinde subiungens unde agimus: <lb n="10"/>
            Nolite, inquit, mirari hoc, quia ueniet hora, in qua <lb/>
            omnes, qui in monumentis sunt, audient uocem <lb/>
            eius et procedent, qui bona fecerunt, in resurrectionem <lb/>
            uitae; qui uero mala egerunt, in resurrectionem <lb/>
            iudicii. Hoc est illud iudicium, quod paulo ante, <lb n="15"/>
            sicut nunc, pro damnatione posuerat dicens: Qui uerbum <lb/>
            meum audit et credit <sic>eiqui</sic> m is it me, h a bet u ita m <lb/>
            aeternam et in iudicium non uenit, sed transiit a <lb/>
            morte in uitam, id est, pertinendo ad primam resurrectionem, <lb/>
            qua nunc transitur a morte ad uitam, in damnationem <lb n="20"/>
            non ueniet, quam significauit appellatione iudicii, sicut etiam <lb/>
            hoc loco, ubi ait: Qui [uero] mala egerunt, in resurrectionem <lb/>
            iudicii, id est damnationis. Resurgat ergo in <lb/>
            prima, qui non uult in secunda resurrectione damnari. Venit <lb/>
            enim hora, et nunc est, quando mortui audient <lb n="25"/>
            uocem filii Dei, et qui audierint, uiuent, id est, in <lb/>
            damnationem non uenient, quae secunda mors dicitur: in <lb/>
            quam mortem post secundam, quae corporum futura est, <lb/>
            resurrectionem praecipitabuntur, qui in prima, quae animarum

<note type="footnote"> 4 Ps. 100, 1 6 Io. 5, 27 11 ib. 28 sq. 16 ib. 24 24 ib. 25 </note>

<note rend="script" type="footnote"> i <lb/>
            3 est <hi rend="italic">post</hi> iudicii <hi rend="italic">habet e</hi> 7 ei et <hi rend="italic">g</hi> 11 uenit <hi rend="italic">v</hi> 17 aud et <hi rend="italic">!I</hi> <lb/>
            bit <lb/>
            habet <hi rend="italic">g</hi> 18 uenit <hi rend="italic">a b p <foreign xml:lang="grc">ρ</foreign>1 Domb. i</hi> ueniet <hi rend="italic">eg <foreign xml:lang="grc">ρ</foreign>2 <foreign xml:lang="grc">α ν</foreign></hi> transiit <hi rend="italic">ri Vi</hi> <lb/>
            transiet <hi rend="italic">eg2; transit p;</hi> transitus <hi rend="italic">b</hi> 18 aJ de <hi rend="italic">e</hi> 19 in] ad <hi rend="italic">be</hi> <lb/>
            20 adJ in <hi rend="italic">p</hi> 22 [ueroj <hi rend="italic">om. blegp</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="438"/>
            est, non resurgunt. Veniet enim hora (ubi non ait: Et <lb/>
            nunc est, quia in fine erit saeculi, hoc est in ultimo et <lb/>
            maximo iudicio Dei), quando omnes, qui in monumentis <lb/>
            sunt, audient uocem eius et procedent. Non dixit <lb/>
            quem ad modum in prima: Et qui audierint, uiuent. <lb n="5"/>
            Non enim omnes uiuent, ea uita scilicet, quae, quoniam beata <lb/>
            est, sola uita dicenda est. Nam utique non sine qualicumque <lb/>
            uita possent audire et de monumentis resurgente carne procedere. <lb/>
            Quare autem non omnes uiuent, in eo quod sequitur <lb/>
            docet; qui bona, inquit, fecerunt, in resurrectionem<lb n="10"/>
            uitae, hi sunt qui uiuent; qui uero mala egerunt, in <lb/>
            resurrectionem iudicii, hi sunt qui non uiuent, quia <lb/>
            secunda morte morientur. Mala quippe egerunt, quoniam male <lb/>
            uixerunt; male autem uixerunt, quia in prima, quae nunc est, <lb/>
            animarum resurrectione non reuixerunt aut in eo, quod reuixerant,<lb n="15"/>
            non in finem usque manserunt. Sicut ergo duae sunt <lb/>
            regenerationes, de quibus iam supra locutus sum, una secundum <lb/>
            fidem, quae nunc fit per baptismum; alia secundum <lb/>
            carnem, quae fit in eius incorruptione adque inmortalitate <lb/>
            per iudicium magnum adque nouissimum: ita sunt et resurrectiones<lb n="20"/>
            duae, una prima, quae et nunc est et animarum est, <lb/>
            quae uenire non permittit in mortem secundam; alia secunda, <lb/>
            quae non nunc, sed in saeculi fine futura est, nec animarum, <lb/>
            sed corporum est, quae per ultimum iudicium alios mittet <lb/>
            in secundam mortem, alios in eam uitam, quae non habet <lb n="25"/>
            mortem.

<note type="footnote"> 2 saec. erit <hi rend="italic">v</hi> 6 scil. uita <hi rend="italic">v</hi> 8 resurgentes <hi rend="italic">e</hi> 9 non <hi rend="italic">sup. lira. e</hi> <lb/>
            in <lb/>
            16 ergo] enim <hi rend="italic">b</hi> 19 fiet <hi rend="italic">p</hi> corruptione <hi rend="italic">g</hi> 21 quae <hi rend="italic">om. b gp</hi> <lb/>
            23 non nunc <hi rend="italic">abegppah Domb.;</hi> nunc non est <hi rend="italic">v</hi> 24 mittit <hi rend="italic">e gx p</hi> </note> 
<pb n="439"/>
            
</p></div><div n="7" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title type="sub">CAPUT  VII. </title></ab><p>De duabus resurrectionibus et de mille annis quid <lb/>
            in apocalypsi Iohannis scriptum sit et quid de <lb/>
            eis rationabiliter sentiatur. 
</p><p rend="script">De his duabus resurrectionibus idem Iohannes euangelista <lb n="5"/>
            in libro, qui dicitur apocalypsis, eo modo locutus est, ut <lb/>
            earum prima a quibusdam nostris non intellecta insuper <lb/>
            etiam in quasdam ridiculas fabulas uerteretur. Ait quippe in <lb/>
            libro memorato Iohannes apostolus: Et uidi angelum <lb/>
            descendentem de caelo, habentem clauem abyssi <lb n="10"/>
            et catenam in manu sua. Et tenuit draconem illum <lb/>
            serpentem antiquum, qui cognominatus est diabolus <lb/>
            et satanas; [et] adligauit illum mille annis et <lb/>
            misit illum in abyssum; et elusit et signauit super <lb/>
            eum, ut non seduceret iam gentes, donec finiantur <lb n="15"/>
            mille anni; post haec oportet eum solui breui <lb/>
            tempore. Et uidi sedes et sedentes super eas, et <lb/>
            iudicium datum est. Et animae occisorum propter <lb/>
            testimonium Iesu et propter uerbum Dei, et si <lb/>
            qui non adorauerunt bestiam nec imaginem eius, <lb n="20"/>
            neque acceperunt inscriptionem in fronte aut in <lb/>
            manu sua, et regnauerunt cum Iesu mille annis; <lb/>
            reliqui eorum non uixerunt, donec finiantur mille <lb/>
            anni. Haec resurrectio prima est. Beatus et sanctus <lb/>
            est, qui habet in hac prima resurrectione <lb n="25"/>
            partem. In istis secunda mors non habet potestatem; <lb/>
            sed erunt sacerdotes Dei et Christi et regnabunt <lb/>
            cum eo mille annis. Qui propter haec huius libri <lb/>
            uerba primam resurrectionem futuram suspicati sunt corporalem, <lb/>
            inter cetera maxime numero annorum mille permoti

<note type="footnote"> 9 Apoc. 20, 1 sqq. </note>

<note rend="script" type="footnote"><hi rend="italic">2 resurrectionis gf 13 et ante adlig. om</hi>. 14 cluBit <lb/><hi rend="italic">albelg p Domb.;</hi> clausit <hi rend="italic">a2 e2 p a v </hi> significauit <hi rend="italic">b</hi> 17 et <hi rend="italic">atIte</hi> sedent. <lb/>
            .. <lb/>
            <hi rend="italic">erasum e</hi> super, <hi rend="italic">:n marg</hi>. supra, <hi rend="italic">e</hi> 20 adorauerint <hi rend="italic">e</hi> 21 nec <hi rend="italic">b e</hi> </note><lb n="30"/>
             
<pb n="440"/>
            sunt, tamquam oporteret in sanctis eo modo uelut tanti temporis <lb/>
            fieri sabbatismum, uacatione scilicet sancta post labores <lb/>
            annorum sex milium, ex quo creatus est homo et magni <lb/>
            illius peccati merito in huius mortalitatis aerumnas de paradisi <lb/>
            felicitate dimissus est, ut, quoniam scriptum est: Unus<lb n="5"/>
            dies aput Dominum sicut mille anni, et mille anni <lb/>
            sicut dies unus, sex annorum milibus tamquam sex diebus <lb/>
            inpletis, sequatur uelut septimus sabbati in annis mille postremis, <lb/>
            ad hoc scilicet sabbatum celebrandum resurgentibus <lb/>
            sanctis. Quae opinio esset utcumque tolerabilis, si aliquae<lb n="10"/>
            deliciae spiritales in illo sabbato adfuturae sanctis per Domini <lb/>
            praesentiam crederentur. Nam etiam nos hoc opinati fuimus <lb/>
            aliquando. Sed cum eos, qui tunc resurrexerint, dicant <sic>inmoderatissimis</sic> <lb/>
            carnalibus epulis uacaturos, in quibus cibus sit <lb/>
            tantus ac potus, ut non solum nullam modestiam teneant, <lb n="15"/>
            sed modum quoque ipsius incredulitatis excedant: nullo modo <lb/>
            ista possunt nisi a carnalibus credi. Hi autem qui spiritales <lb/>
            sunt, istos ista credentes <foreign xml:lang="grc">χιλιατὰς</foreign> appellant Graeco uocabulo; <lb/>
            quos uerbum e uerbo exprimentes nos possemus miliarios <lb/>
            nuncupare. Eos autem longum est refellere ad singula; sed <lb n="20"/>
            potius, quem ad modum scriptura haec accipienda sit, iam <lb/>
            debemus ostendere. 
</p><p rend="script">Ait ipse Dominus Iesus Christus: Nemo potest introire <lb/>
            in domum fortis et uasa eius eripere, nisi prius <lb/>
            adligauerit fortem, diabolum uolens intellegi fortem, <lb n="25"/>
            quia ipse genus humanum potuit tenere captiuum; uasa uero <lb/>
            eius, quae fuerat erepturus, fideles suos futuros, quos ille in <lb/>
            diuersis peccatis adque inpietatibus possidebat. Ut ergo adligaretur <lb/>
            hic fortis, propterea uidit iste apostolus in apocalypsi

<note type="footnote"> 5 2. Petr. 3, 8 23 Mr. 3, 27 </note>

<note type="footnote"> 1 <hi rend="italic">uelut beg p;</hi> ueluti <hi rend="italic">v Domb</hi>. 2 sabbaptismum e uocat. <hi rend="italic">g</hi> <lb/>
            5 demissus <hi rend="italic">g;</hi> missus <hi rend="italic">bt</hi> 6 deum <hi rend="italic">bg</hi> 7 unus <hi rend="italic">sup. lin. e</hi> 8 uelllt] <lb/>
            tamquam <hi rend="italic">b</hi> sabb. septimus <hi rend="italic">v</hi> 11 dei <hi rend="italic">b</hi> 14 baccatur <hi rend="italic">e</hi> 17 a <lb/>
            <hi rend="italic">om. bl</hi> 18 ita <hi rend="italic">bg</hi> chiliathas <hi rend="italic">e</hi> 19 possemus <hi rend="italic">elp Domb.;</hi> possnmus <lb/>
            <hi rend="italic">a b e2 9 v</hi> 25 diabul. <hi rend="italic">et sic semper 9</hi> 27 fuerant <hi rend="italic">g</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="441"/>
            angelum descendentem de caelo, habentem clauem <lb/>
            abyssi et catenam in manu sua. Et tenuit, inquit, <lb/>
            draconem illum serpentem antiquum, qui cognominatus <lb/>
            est diabolus et satanas, et adligauit illum <lb/>
            mille annis, hoc est, eius potestatem ab eis seducendis ac <lb n="5"/>
            possidendis. qui fuerant liberandi, cohibuit adque frenauit. <lb/>
            Mille autem anni duobus modis possunt, quantum mihi occurrit. <lb/>
            intellegi: aut quia in ultimis annis mille ista res agitur, <lb/>
            id est sexto annorum miliario tamquam sexto die, cuius nunc <lb/>
            spatia posteriora uoluuntur, secuturo deinde sabbato, quod <lb n="10"/>
            non habet uesperam. requie scilicet sanctorum, quae non <lb/>
            habet finem, ut huius miliarii tamquam diei nouissimam <lb/>
            partem, quae remanebat usque ad terminum saeculi, mille <lb/>
            annos appellauerit eo loquendi modo, quo pars significatur a <lb/>
            toto; aut certe mille annos pro annis omnibus huius saeculi <lb n="15"/>
            posuit. ut perfecto numero notaretur ipsa temporis plenitudo. <lb/>
            Millenarius quippe numerus denarii numeri quadratum solidum <lb/>
            reddit. Decem quippe deciens ducta fiunt centum, quae iam <lb/>
            figura quadrata, sed plana est; ut autem in altitudinem surgat <lb/>
            et solida fiat, rursus centum deciens multiplicantur, et mille <lb n="20"/>
            sunt. Porro si centum ipsa pro uniuersitate aliquando ponantur, <lb/>
            quale illud est, quod Dominus omnia sua dimittenti et eum <lb/>
            sequenti promisit dicens: Accipiet in hoc saeculo centuplum, <lb/>
            quod exponens quodam modo apostolus ait: Quasi <lb/>
            nihil habentes, et omnia possidentes; quia et ante <lb n="25"/>
            iam dictum erat: Fidelis hominis totus mundus diuitiarum <lb/>
            est: quanto magis mille pro uniuersitate ponuntur, <lb/>
            ubi est soliditas ipsius denariae quadraturae? Unde nec illud <lb/>
            melius intellegitur, quod in psalmo legitur: Memor fuit

<note type="footnote"> 23 Mt. 19, 29 24 2. Cor. 6, 10 26 Prou. 17, 6 29 Ps. 104, 8 </note>

<note rend="script" type="footnote"> .. <lb/>
            4 illum <hi rend="italic">begppX;</hi> eum <hi rend="italic">a a v</hi> 7 uidetur, <hi rend="italic">in marg</hi>. occurrit, <hi rend="italic">e</hi> 8 agetur <lb/>
            92 10 spatio <hi rend="italic">b</hi> 18 faciunt e iam] etiam <hi rend="italic">b, om. p</hi> 19 plena <hi rend="italic">b</hi> <lb/>
            20 fiat <hi rend="italic">ex</hi> fiunt <hi rend="italic">corr. e</hi> rursum <hi rend="italic">e</hi> 21 aliqua <hi rend="italic">p</hi> ponantur <hi rend="italic">bgp</hi> <lb/>
            22 dominus ait <hi rend="italic">9</hi> 23 in saeculum <hi rend="italic">g</hi> 27 magis <hi rend="italic">om. g</hi> ponantur <hi rend="italic">p</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="442"/>
            in saeculum testamenti sui uerbi, quod mandauit <lb/>
            in mille generationes, id est in omnes. 
</p><p rend="script">Et misit illum, inquit, in abyssum; utique diabolum <lb/>
            misit in abyssum, quo nomine significata est multitudo innumerabilis <lb/>
            inpiorum, quorum in malignitate aduersus ecclesiam<lb n="5"/>
            Dei multum profunda sunt corda; non quia ibi diabolus ante <lb/>
            non erat; sed ideo illuc dicitur missus, quia exclusus a <lb/>
            credentibus plus coepit inpios possidere. Plus namque possidetur <lb/>
            a diabolo, qui non solum est alienatus a Deo, <sic>uenim</sic> <lb/>
            etiam gratis odit seruientes Deo. Et clausit, inquit, et <lb n="10"/>
            signauit super eum, ut non seduceret iam gentes. <lb/>
            donec finiantur mille anni. Clausit super eum <lb/>
            dictum est \'interdixit ei, ne posset exire,\' id est uetitum <lb/>
            transgredi. Signauit autem, quod addidit, significasse mihi <lb/>
            uidetur, quia occultum esse uoluit, qui pertineant ad partem <lb n="15"/>
            diaboli, et qui non pertineant. Hoc quippe in saeculo isto <lb/>
            prorsus latet, quia et qui uidetur stare, utrum sit casurus, <lb/>
            et qui uidetur iacere, utrum sit surrecturus, incertum est. <lb/>
            Ab eis autem gentibus seducendis huius interdicti uinculo <lb/>
            et claustro diabolus prohibetur adque cohibetur, quas pertinentes <lb n="20"/>
            ad Christum seducebat antea uel tenebat. Has enim <lb/>
            Deus elegit ante mundi constitutionem eruere de potestate <lb/>
            tenebrarum et transferre in regnum filii caritatis suae, sicut <lb/>
            apostolus dicit. Nam seducere illum gentes etiam nunc et <lb/>
            secum trahere in aeternam poenam, sed non praedestinatas <lb n="25"/>
            in aeternam uitam, quis fidelis ignorat? Nec moueat, quod <lb/>
            saepe diabolus seducit etiam illos, qui regenerati iam in <lb/>
            Christo uias ingrediuntur Dei. Nouit enim Dominus qui <lb/>
            sunt eius; ex his in aeternam damnationem neminem ille

<note type="footnote"> 22 Eph. 1, 4 Col. 1, 13 28 2. Tim. 2, 19 </note>

<note rend="script" type="footnote"><hi rend="italic">3 inquit illud e</hi> 6 multa b <hi rend="italic">9 alien. est v</hi> lOclnsitMKMp. <lb/>
            <hi rend="italic">Domb</hi>. 11 iam non seduceret <hi rend="italic">v</hi> 13 posset <hi rend="italic">a b e p Domb.;</hi> possit <hi rend="italic">g r <lb/>
            14 enim, in marg. autem, e addit p 15 quia abegp pl«f;</hi> <lb/>
            p1 <hi rend="italic">Domb</hi>. pertineant <hi rend="italic">om. a</hi> 18 resurrecturus <hi rend="italic">g</hi> 23 claritatis <hi rend="italic">gp</hi> <lb/>
            24 ait <hi rend="italic">v</hi> 25 nondum <hi rend="italic">b e</hi> 27 iam regener. <hi rend="italic">v</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="443"/>
            seducit. Sic enim eos nouit Dominus, ut Deus, quem nil <lb/>
            latet etiam futurorum, non ut homo, qui hominem ad praesens <lb/>
            uidet (si tamen uidet, cuius cor non uidet). qualis autem <lb/>
            postea sit futurus nec se ipsum uidet. Ad hoc ergo ligatus <lb/>
            est diabolus et inclusus in abysso, ut iam non seducat gentes, <lb n="5"/>
            ex quibus constat ecclesia. quas antea seductas tenebat, antequam <lb/>
            essent ecclesia. Neque. enim dictum est ut non seduceret <lb/>
            aliquem, sed ut non seduceret, inquit, iam gentes. <lb/>
            in quibus ecclesiam procul dubio uoluit intellegi, donec <lb/>
            finiantur, inquit, mille anni, id est, aut quod remanet <lb n="10"/>
            de sexto die, qui constat ex mille annis, aut omnes anni, <lb/>
            quibus deinceps hoc saeculum peragendum est. 
</p><p>Nec sic accipiendum est quod ait: Ut non <sic>Reduceret</sic> <lb/>
            gentes, donec finiantur mille anni, quasi postea sit <lb/>
            seducturus eas dumtaxat gentes, ex quibus praedestinata <lb n="15"/>
            constat ecclesia, a quibus seducendis illo est uinculo claustroque <lb/>
            prohibitus. Sed aut illa locutione dictum est, quae <lb/>
            in scripturis aliquotiens inuenitur, qualis est in psalmo: Sic <lb/>
            oculi nostri ad Dominum Deum nostrum, donec <lb/>
            misereatur nostri; neque enim, cum misertus fuerit, non <lb n="20"/>
            erunt oculi seruorum eius ad Dominum Deum suum; aut <lb/>
            certe iste est ordo uerborum: Et clausit et signauit <lb/>
            super eum, donec finiantur mille anni; quod uero <lb/>
            interposuit: Ut non seduceret iam gentes, ita se habet, <lb/>
            ut ab huius ordinis conexione sit liberum et seorsus intellegendum, <lb n="25"/>
            uelut si post adderetur, ut sic se haberet tota sententia: <lb/>
            Et clausit et signauit super eum, donec <lb/>
            finiantur mille anni, ut non seduceret iam gentes; <lb/>
            id est, ideo clausit donec finiantur mille anni, ut non seduceret <lb/>
            iam gentes.

<note type="footnote"> 18 Ps. 122, 2 </note>

<note type="footnote"><hi rend="italic">1 nouit eoa v cui b nihil p 4 se om. b 7 easent abp p1 <lb/>
            Domb.; esset egv ecclesip o nec v 8 etiam g</hi> 14 iam gentes <lb/>
            <hi rend="italic">v</hi> 15 seducturus sit <hi rend="italic">v</hi> 20 miseratus <hi rend="italic">b</hi> 28 iam non seduc. <hi rend="italic">v <lb/>
            etiam ep 30 etiam p</hi> </note> <lb n="30"/>
            
<pb n="444"/>
            
</p></div><div n="8" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title type="sub">CAPUT  VIII. </title></ab><p>De adligatione et solutione diaboli. 
</p><p>Post haec, inquit, oportet eum solui breui tempore. <lb/>
            Si hoc est diabolo ligari et includi, ecclesiam non <lb/>
            posse seducere, haec ergo erit solutio eius, ut possit? Absit: <lb n="5"/>
            numquam enim ab illo ecclesia seducetur praedestinata et <lb/>
            electa ante mundi constitutionem, de qua dictum est: Nouit <lb/>
            Dominus qui sunt eius. Et tamen hic erit etiam illo <lb/>
            tempore. quo soluendus est diabolus, sicut, ex quo est instituta, <lb/>
            hic fuit et erit omni tempore, in suis utique qui succedunt <lb n="10"/>
            nascendo monentibus. Nam paulo post dicit. quod <lb/>
            solutus diabolus seductas gentes toto orbe terrarum adtrahet <lb/>
            in bellum aduersus eam, quorum hostium numerus erit ut <lb/>
            harena maris. Et adscenderunt, inquit, supra terrae <lb/>
            latitudinem, et cinxerunt castra sanctorum et <lb n="15"/>
            dilectam ciuitatem, et descendit ignis de caelo a <lb/>
            Deo et comedit eos; et diabolus, qui seducebat <lb/>
            eos, missus est in stagnum ignis et sulphuris, ubi <lb/>
            et bestia et pseudopropheta; et cruciabuntur die <lb/>
            et nocte in saecula saeculorum. Sed hoc iam ad iudicium <lb n="20"/>
            nouissimum pertinet, quod nunc propterea commemorandum <lb/>
            putaui, ne quis existimet eo ipso paruo tempore, quo <lb/>
            soluetur diabolus, in hac terra ecclesiam non futuram, illo <lb/>
            hic eam uel non inueniente, cum fuerit solutus, uel absumente, <lb/>
            cum fuerit modis omnibus persecutus. Non itaque per <lb n="25"/>
            totum hoc tempus, quod liber iste conplectitur, a primo <lb/>
            scilicet aduentu Christi usque in saeculi finem, qui erit <lb/>
            secundus eius aduentus, ita diabolus adligatur, ut eius haec <lb/>
            ipsa sit adligatio, per hoc interuallum, quod mille annorum

<note type="footnote"> 3 Apoc. 20, 3 7 2. Tim. 2, 19 14 Apoc. 20, 9 sq. </note>

<note type="footnote"><hi rend="italic">3 haec om. p 4 lioc om. e claudi e 5 seduceretur b</hi> 12 Sèducturus <lb/>
            <hi rend="italic">b</hi> 13 eum <hi rend="italic">b</hi> 14 super <hi rend="italic">v</hi> 16 ad dno <hi rend="italic">g</hi> 18 sculpuris s1 <lb/>
            19 pseudoprophetae <hi rend="italic">e a</hi> et <hi rend="italic">ante</hi> cruciab. <hi rend="italic">om. ep</hi> et nocte <hi rend="italic">egp-</hi> <lb/>
            ac nocte <hi rend="italic">v Domb</hi>. 20 iam] tamen <hi rend="italic">p</hi> 21 praeterea <hi rend="italic">e</hi> 27 qui <hi rend="italic">eg?; <lb/>
            quo a b p v Domb</hi>. </note> <lb/>
             
<pb n="445"/>
            numero appellat, non seducere ecclesiam, quando quidem <lb/>
            illam nec solutus utique seducturus est. Nam profecto ei si <lb/>
            adligari est non posse seducere siue non permitti: quid erit <lb/>
            solui nisi posse seducere siue permitti? Quod absit ut fiat; <lb/>
            sed adligatio diaboli est non permitti exserere totam tentationem, <lb n="5"/>
            quam potest uel ui uel dolo ad seducendos homines in <lb/>
            partem suam cogendo uiolenter fraudulenterue fallendo. Quod <lb/>
            si permitteretur in tam longo tempore et tanta infirmitate <lb/>
            multorum, plurimos tales, quales Deus id perpeti non uult, <lb/>
            et fideles deiceret et ne crederent inpediret; quod ne faceret, <lb n="10"/>
            adligatus est. 
</p><p>Tunc autem soluetur, quando et breue tempus erit. (Nam <lb/>
            tribus annis et sex mensibus legitur totis suis suorumque <lb/>
            uiribus saeuiturus) et tales erunt, cum quibus ei belligerandum <lb/>
            est, ut uinci tanto eius inpetu insidiisque non possint. <lb n="15"/>
            
</p><p>Si autem numquam solueretur, minus appareret eius maligna <lb/>
            potentia. minus sanctae ciuitatis fidelissima patientia probaretur, <lb/>
            minus denique perspiceretur, quam magno eius malo <lb/>
            tam bene fuerit usus Omnipotens, qui eum nec omnino abstulit <lb/>
            a tentatione sanctorum, quamuis ab eorum interioribus <lb n="20"/>
            hominibus, ubi in Deum creditur, foras missum, ut eius <lb/>
            forinsecus obpugnatione proficerent; et in eis, qui sunt ex <lb/>
            parte ipsius, adligauit, ne quantam posset effundendo et exercendo <lb/>
            malitiam innumerabiles infirmos, ex quibus ecclesiam <lb/>
            multiplicari et inpleri oportebat, alios credituros, alios iam

<note type="footnote"> 1 in numero e 2 ille <hi rend="italic">b</hi> ei si <hi rend="italic">begpp Domb.;</hi> et si <hi rend="italic">a;</hi> si ei <hi rend="italic">v;</hi> <lb/>
            eius alligatio est <hi rend="italic">marg. e</hi> 4 faciat <hi rend="italic">bg</hi> 5 exserere p; exerere <hi rend="italic">beg; <lb/>
            exherere a; exercere apv 6 uel ui om. b 7 uiolenterue, omisso</hi> <lb/>
            fraudulenter, <hi rend="italic">b</hi> 9 quales <hi rend="italic">sup. lin. e</hi> 12 soluetur <hi rend="italic">usque ad</hi> tribus <lb/>
            <hi rend="italic">om</hi>. b et] ei <hi rend="italic">g</hi> est <hi rend="italic">e</hi> 13 suorumque] supraque b 14 eis b <lb/>
            21 <hi rend="italic">post</hi> hominibus <hi rend="italic">in e sequuntur:</hi> id est ab eonim mentibus foras missum <lb/>
            inquid. Sicut contigit in fSo iob. ut in eius exteriore homine. id <lb/>
            est in eius corpore potestatem accepisset. ab interiori autem id est ab <lb/>
            anima uel mente eius foras missus esset. unus enim homo et exteriore <lb/>
            homine constat et intHriore, apostolo dicente. Et si exterior homo noster <lb/>
            corrumpitur. sed interior renouatur forins. eius v 22 his <hi rend="italic">e</hi> 23 illius <hi rend="italic">b</hi> </note> <lb n="25"/>
             
<pb n="446"/>
            credentes, a fide pietatis hos deterreret, hos frangeret: et <lb/>
            soluet in fine, ut, quam fortem aduersarium Dei ciuitas superauerit, <lb/>
            cum ingenti gloria sui redemtoris adiutoris liberatoris <lb/>
            adspiciat. In eorum sane, qui tunc futuri sunt, sanctorum <lb/>
            adque fidelium conparatione quid sumus? Quando quidem ad <lb n="5"/>
            illos probandos tantus soluetur inimicus, cum quo nos ligato <lb/>
            tantis periculis dimicamus. Quamuis et hoc temporis interuallo <lb/>
            quosdam milites Christi tam prudentes et fortes fuisse <lb/>
            adque esse non dubium est, ut, etiamsi tunc in ista mortalitate <lb/>
            uiuerent, quando ille soluetur, omnes insidias eius<lb n="10"/>
            adque inpetus et cauerent sapientissime et patientissime <lb/>
            sustinerent. 
</p><p rend="script">Haec autem adligatio diaboli non solum facta est, ex quo <lb/>
            coepit ecclesia praeter Iudaeam terram in nationes alias adque <lb/>
            alias dilatari; sed etiam nunc fit et fiet usque ad terminum <lb n="15"/>
            saeculi, quo soluendus est. quia et nunc homines ab infidelitate, <lb/>
            in qua eos ipse possidebat, conuertuntur ad fidem et <lb/>
            usque in illum finem sine dubio conuertentur; et utique <lb/>
            unicuique iste fortis tunc adligatur, quando ab illo tamquam <lb/>
            uas eius eripitur; et abyssus, ubi inclusus est, non in eis <lb n="20"/>
            consumta est, quando sunt mortui, qui tunc erant quando <lb/>
            esse coepit inclusus; sed successerunt eis alii nascendo adque <lb/>
            succedunt, donec finiatur hoc saeculum, qui oderint Christianos, <lb/>
            in quorum cottidie, uelut in abysso, caecis et profundis <lb/>
            cordibus includatur. Utrum autem etiam illis ultimis tribus<lb n="25"/>
            annis et mensibus sex, quando solutus totis uiribus saeuiturus <lb/>
            est, aliquis, in qua non fuerat, sit accessurus ad fidem. <lb/>
            nonnulla quaestio est. Quo modo enim stabit quod dictum <lb/>
            est: Quis intrat in domum fortis, ut uasa eius

<note type="footnote"> 29 Mt. 12, 29 </note>

<note rend="script" type="footnote"> V <lb/>
            <hi rend="italic">3 adiutoria e</hi> 6 tantos g; tanto e <hi rend="italic">ligato/, f eras., g</hi> 14 in nationfl <lb/>
            / <lb/>
            filias <hi rend="italic">b</hi> adq. alias] aliasque v 17 ipse eos <hi rend="italic">v</hi> 19 unicuique, <hi rend="italic">in martf</hi>. <lb/>
            tldcliulIJ, <hi rend="italic">p</hi> ista <hi rend="italic">g</hi> 20 eripitur] aperitur <hi rend="italic">g</hi> 21 consummata, in <hi rend="italic">msry. <lb/>
            coiieuinpta, p 23 finitur b 27 quo b</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="447"/>
            eripiat, nisi prius adligauerit fortem, si etiam soluto <lb/>
            eripiuntur? Ac per hoc ad hoc cogere uidetur ista sententia, <lb/>
            ut credamus illo licet exiguo tempore neminem accessurum <lb/>
            esse populo Christiano, sed cum eis, qui iam Christiani, <lb/>
            reperti fuerint, diabolum pugnaturum; ex quibus etiamsi <lb n="5"/>
            aliqui uicti secuti eum fuerint, non eos ad praedestinatum <lb/>
            filiorum Dei numerum pertinere. Neque enim frustra idem <lb/>
            Iohannes apostolus, qui et hanc apocalypsin scripsit, in epistula <lb/>
            sua de quibusdam dicit: Ex nobis exierunt, sed <lb/>
            non erant ex nobis; nam si fuissent ex nobis, mansissent <lb n="10"/>
            utique nobiscum. Sed quid fit de paruulis? <lb/>
            Nimium quippe incredibile est nullos iam natos et nondum <lb/>
            baptizatos praeoccupari Christianorum filios illo tempore infantes, <lb/>
            nullos etiam ipsis nasci iam diebus; aut si erunt, non <lb/>
            eos a parentibus suis ad lauacrum regenerationis modo quocumque <lb n="15"/>
            perduci. Quod si fiet, quo pacto soluto iam diabolo <lb/>
            uasa ista eripientur, in cuius domum nemo intrat, ut uasa <lb/>
            eius eripiat, nisi prius adligauerit eum? Immo uero id potius <lb/>
            est credendum. nec qui cadant de ecclesia nec qui accedant <lb/>
            ecclesiae illo tempore defuturos; sed profecto tam fortes <lb n="20"/>
            erunt et parentes pro baptizandis paruulis suis et hi, qui <lb/>
            tunc primitus credituri sunt, ut illum fortem uincant etiam <lb/>
            non ligatum, id est omnibus, qualibus antea numquam, uel <lb/>
            artibus insidiantem uel urgentem uiribus et uigilanter intellegant <lb/>
            et toleranter ferant, ac sic illi etiam non ligato eripiantur. <lb n="25"/>
            Nec ideo falsa erit euangelica illa sententia: Quis <lb/>
            intrat in domum fortis. ut uasa eius eripiat, nisi <lb/>
            prius adligauerit fortem? Secundum eius enim sententiae <lb/>
            ueritatem ordo iste seruatus est, ut prius adligaretur fortis

<note type="footnote"> 9 1. Io. 2, 19 </note>

<note type="footnote"> 2 ad hoc <hi rend="italic">om. e</hi> 6 praeJestinandum <hi rend="italic">b</hi> 7 enim <hi rend="italic">om. a</hi> 8 apocalypsiiu <lb/>
            <hi rend="italic">gt v</hi> 10 nan <hi rend="italic">usque ad</hi> nobiscum <hi rend="italic">om. e</hi> permansissent <hi rend="italic">a<lb/>
             11 fit codd.; fiet v 11 21 paruolis g 14 nullos om. b 16 fit e</hi> <lb/>
            18 fortem eum <hi rend="italic">p</hi> 19 cadunt <hi rend="italic">b</hi> accedunt <hi rend="italic">b;</hi> cedant <hi rend="italic">p</hi> 2o etiam <lb/>
            illi <hi rend="italic">g</hi> 28 enim sent. eius <hi rend="italic">v</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="448"/>
            ereptisque uasis eius longe lateque in omnibus gentibus er <lb/>
            firmis et infirmis ita multiplicaretur ecclesia, ut ex ipsa rerum <lb/>
            diuinitus praedictarum et inpletarum robustissima fide etiam <lb/>
            soluto uasa posset auferre. Sicut enim fatendum est multorum <lb/>
            refrigescere caritatem, cura abundat iniquitas, et inusitatis<lb n="5"/>
            maximisque persecutionibus adque fallaciis diaboli iam soluti <lb/>
            eos, qui in libro uitae scripti non sunt, multos esse cessuros: <lb/>
            ita cogitandum est non solum quos bonos fideles illud tempus <lb/>
            inueniet, sed nonnullos etiam, qui foris adhuc erunt, adiuuante <lb/>
            Dei gratia per considerationem scripturarum, in quibus et alia <lb n="10"/>
            et finis ipse praenuntiatus est, quem uenire iam sentiunt, ad <lb/>
            credendum quod non credebant futuros esse firmiores et ad <lb/>
            uincendum etiam non ligatum diabolum fortiores. Quod si <lb/>
            ita erit. propterea praecessisse dicenda est eius adligatio, ut <lb/>
            et ligati et soluti exspoliatio sequeretur; quoniam de hac re<lb n="15"/>
            tu m est: Quis intrabit in domum fortis, ut uasa <lb/>
            eius eripiat. nisi prius adligauerit fortem? 
</p></div><div n="9" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title type="sub">CAPUT  VIIII. </title></ab><p>Quod sit regnum sanctorum cum Christo per mille <lb/>
            annos, et in quo discernatur a regno aeterno. <lb n="20"/>
            
</p><p rend="script">Interea dum mille annis ligatus est diabolus, sancti regnant <lb/>
            cum Christo etiam ipsis mille annis, eisdem sine dubio et <lb/>
            eodem modo intellegendis, id est isto iam tempore prioris <lb/>
            eius aduentus. Excepto quippe illo regno, de quo in fine <lb/>
            dicturus est: Venite, benedicti patris mei, possidete <lb n="25"/>
            paratum uobis regnum, nisi alio aliquo modo, longe <lb/>
            quidem inpari, iam nunc regnarent cum illo sancti eius. <lb/>
            quibus ait: Ecce ego uobiscum sum usque in

<note type="footnote"> 5 Mt. 24, 12 25 ib. 25, 34 28 ib. 28, 20 </note>

<note rend="script" type="footnote"><hi rend="italic">1 uassis g; uisis e1 ex] et b 4 posaet egp 11 quam b</hi> iam;/,. <lb/>
            non <hi rend="italic">eras., g</hi> 12 esse <hi rend="italic">om. b</hi> 16 uas <hi rend="italic">b</hi> 22 ipsis <hi rend="italic">codd. praeter ?, t;</hi> <lb/>
            ex hto <lb/>
            <hi rend="italic">ipsi p Donib</hi>. 23 isto] ?QrV\'P « <hi rend="italic">27 impar fiani g</hi> 28 usque, m. « <lb/>
            <hi rend="italic">superacripto ad, e</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="449"/>
            consummationem saeculi: profecto non etiam nunc diceretur <lb/>
            ecclesia regnum eius regnumue caelorum. Nam utique isto <lb/>
            tempore in regno Dei eruditur scriba ille, qui profert de <lb/>
            thensauro suo noua et uetera, de quo supra locuti sumus; <lb/>
            et de ecclesia collecturi sunt zizania messores illi, quae permisit <lb n="5"/>
            cum tritico simul crescere usque ad messem; quod <lb/>
            exponens ait: Messis est finis saeculi, messores <lb/>
            autem angeli sunt. Sicut ergo colliguntur zizania <lb/>
            et igni comburuntur, sic erit in consummatione\' <lb/>
            saeculi; mittet filius hominis angelos suos, et <lb n="10"/>
            colligent de regno eius omnia scandala. Numquid <lb/>
            de regno illo, ubi nulla sunt scandala? De isto ergo regno <lb/>
            eius, quod est hic ecclesia, colligentur. Item dicit: Qui soluerit <lb/>
            unum de mandatis istis minimis et docuerit <lb/>
            sic homines, minimus uocabitur in regno caelorum; <lb n="15"/>
            qui autem fecerit et sic docuerit, magnus <lb/>
            uocabitur in regno caelorum. Utrumque dicit in regno <lb/>
            caelorum, et qui non facit mandata quae docet (hoc est enim <lb/>
            soluere: non seruare, non facere), et illum qui facit et sic <lb/>
            docet; sed istum minimum, illum magnum. Et continuo secutus <lb n="20"/>
            adiungit: Dico enim uobis quia, nisi abundauerit <lb/>
            iustitia uestra super scribarum et Pharisaeorum, <lb/>
            id est super eos, qui soluunt quod docent (de scribis enim et <lb/>
            Pharisaeis dicit alio loco: Quoniam dicunt, et non <lb/>
            faciunt), — nisi ergo super hos abundauerit iustitia uestra, <lb n="25"/>
            id est, ut uos non soluatis, sed faciatis potius quod docetis, <lb/>
            non intrabitis, inquit, in regnum caelorum. Alio modo <lb/>
            igitur intellegendum est regnum caelorum, ubi ambo sunt,

<note type="footnote"> 3 ib. 13, 52 7 ib. 13, 39 eq. 13 ib. 5, 19 21 ib. 5, 20 <lb/>
            24 ib. 23, 3 </note>

<note type="footnote"> 2 regnum <hi rend="italic">omisso</hi> ue b 3 erudituf <hi rend="italic">g</hi> 5 qu6 <hi rend="italic">e</hi> 13 iterum <hi rend="italic">e</hi> <lb/>
            15 uocab. minimus <hi rend="italic">p</hi> regnum <hi rend="italic">e</hi> 16 qui <hi rend="italic">usque ad</hi> caelorum <hi rend="italic">om. p</hi> <lb/>
            19 et <hi rend="italic">ante</hi> sic <hi rend="italic">om. e</hi> 21 adiunxit <hi rend="italic">e</hi> 22 super] plus quam <hi rend="italic">a</hi> 23 super <lb/>
            eos <hi rend="italic">codd.;</hi> super iustitiam eorum <hi rend="italic">v</hi> 24 alio loco dicit <hi rend="italic">a</hi> 25 hos <hi rend="italic">a b e2</hi> <lb/>
            hoc <hi rend="italic">g;</hi> eos <hi rend="italic">elpv</hi> 26 et fac. <hi rend="italic">b</hi> </note>

<note type="footnote"> XXXX Aug. opera Sectlo V pars II. </note>

<note type="footnote"> 29 </note> <lb/>
             
<pb n="450"/>
            et ille scilicet qui soluit quod docet, et ille qui facit; sed <lb/>
            ille minimus, ille magnus: alio modo autem regnum caelorum <lb/>
            dicitur, quo non intrat nisi ille qui facit. Ac per hoc <lb/>
            ubi utrumque genus est, ecclesia est, qualis nunc est: ubi <lb/>
            autem illud solum erit, ecclesia est, qualis tunc erit, quando<lb n="5"/>
            malus in ea non erit. Ergo et nunc ecclesia regnum Christi <lb/>
            est regnumque caelorum. Regnant itaque cum illo etiam nunc <lb/>
            sancti eius, aliter quidem, quam tunc regnabunt; nec tamen <lb/>
            cum illo regnant zizania, quamuis in ecclesia cum tritico <lb/>
            crescant. Regnant enim cum illo, qui faciunt quod ait apostolus:<lb n="10"/>
            Si resurrexistis cum Christo, quae sursum <lb/>
            sunt sapite, <sic>ubiChristus</sic> <sic>estin</sic> <sic>dexteraDeisedens</sic>; <lb/>
            quae sursum sunt quaerite, non quae super terram; <lb/>
            de qualibus item dicit, quod eorum conuersatio sit in caelis. <lb/>
            Postremo regnant cum illo, qui eo modo sunt in regno eius,<lb n="15"/>
            ut sint\' etiam ipsi regnum eius. Quo modo autem sunt regnum <lb/>
            Christi, qui, ut alia taceam, quamuis ibi sint donec <lb/>
            colligantur in fine saeculi de regno eius omnia scandala, tamen <lb/>
            illic sua quaerunt, non quae Iesu Christi? 
</p><p>De hoc ergo regno militiae, in quo adhuc cum hoste confligitur <lb n="20"/>
            et aliquando repugnatur pugnantibus uitiis, aliquando <lb/>
            cedentibus imperatur, donec ueniatur ad illud pacatissimum <lb/>
            regnum, ubi sine hoste regnabitur, et de hac prima resurrectione, <lb/>
            quae nunc est, liber iste sic loquitur. Cum enim <lb/>
            dixisset adligari diabolum mille annis, et postea solui breui <lb n="25"/>
            tempore, tum recapitulando quid in istis mille annis agat <lb/>
            ecclesia uel agatur in ea: Et uidi, inquit, sedes et sedentes <lb/>
            super eas, et iudicium datum est Non hoc

<note type="footnote"> 11 Col. 3, 1 sq. 14 Phil. 3, 20 27 Apoc. 20, 4 </note>

<note type="footnote"><hi rend="italic">1 quilo luit 9 2 ille magnus codd.; iste m. v</hi> 6 Ergo Ecclesia et <lb/>
            nunc est <hi rend="italic">v</hi> 7 utique <hi rend="italic">b</hi> 10 Apost. ait <hi rend="italic">v</hi> 11 <hi rend="italic">surrexistis p</hi> 12 in <lb/>
            dexteram <hi rend="italic">b;</hi> ad dexteram <hi rend="italic">a</hi> 14 item <hi rend="italic">om. b</hi> 17 quam oisibili <hi rend="italic">b</hi> <lb/>
            sunt <hi rend="italic">g</hi> 19 illi <hi rend="italic">b</hi> quae <hi rend="italic">om. b</hi> 21 pugnantibus <hi rend="italic">a beg p ? a Domb.,</hi> <lb/>
            repugnantibus v 22 cedentibus <hi rend="italic">a e g p;</hi> doce de omlbua (sic) <hi rend="italic">b</hi> 26 tum <lb/>
            <hi rend="italic">egp Domb.;</hi> tunc <hi rend="italic">a a; om. b;</hi> mox v 27 sedes (des <hi rend="italic">in ras.)</hi> sedentesj <lb/>
            28 supra p </note> <lb/>
             
<pb n="451"/>
            putandum est de ultimo iudicio dici; sed sedes praepositorum et <lb/>
            ipsi praepositi intellegendi sunt, per quos nunc ecclesia gubernatur. <lb/>
            Iudicium autem datum nullum melius accipiendum <lb/>
            uidetur, quam id quod dictum est: Quae ligaueritis in <lb/>
            terra, ligata erunt et in caelo; et quae solueritis <lb n="5"/>
            in terra, soluta erunt et in caelo. Unde apostolus: <lb/>
            Quid enim mihi est, inquit, de his, qui foris sunt, <lb/>
            iudicare? Nonne de his qui intus sunt uos iudicatis? <lb/>
            Et animae, inquit, occisorum propter testimonium <lb/>
            Iesu et propter uerbum Dei; subauditur <lb n="10"/>
            quod postea dicturus est: Regnauerunt cum Iesu mille <lb/>
            anuis; animae scilicet martyi-um nondum sibi corporibus <lb/>
            suis redditis. Neque enim piorum animae mortuorum separantur <lb/>
            ab ecclesia, quae nunc etiam est regnum Christi. <lb/>
            Alioquin nec ad altare Dei fieret eorum memoria in communicatione <lb n="15"/>
            corporis Christi; nec aliquid prodesset ad eius <lb/>
            baptismum in periculis currere, ne sine illo finiatur haec <lb/>
            uita; nec ad reconciliationem, si forte per paenitentiam malamue <lb/>
            conscientiam quisque ab eodem corpore separatus est. <lb/>
            Quur enim fiunt ista, nisi quia fideles etiam defuncti membra <lb n="20"/>
            sunt eius? Quamuis ergo cum suis corporibus nondum, iam <lb/>
            tamen eorum animae regnant cum illo, dum isti anni mille <lb/>
            decurrunt. Unde in hoc eodem libro et alibi legitur: Beati <lb/>
            mortui, qui in Domino moriuntur. Amodo etiam <lb/>
            dicit Spiritus, ut requiescant a laboribus suis; <lb n="25"/>
            nam opera eorum sequuntur eos. Regnat itaque cum

<note type="footnote"> 4 Mt. 18, 18 7 1. Cor. 5, 12 11 Apoc. 20, 4 23 ib. <lb/>
            14, 13 </note>

<note type="footnote">1 sed <hi rend="italic">om. b</hi> 2 nunc eccles. <hi rend="italic">e g p</hi> 6 et <hi rend="italic">om. e</hi> 7 quae <hi rend="italic">e</hi> 9 occisor. <lb/>
            inquid <hi rend="italic">g</hi> 10 subaudiatur <hi rend="italic">e</hi> 13 enim <hi rend="italic">om. e</hi> impiorum <hi rend="italic">b</hi> <lb/>
            14 etiam nunc v 15 ad <hi rend="italic">om. el</hi> 17 in peric. baptism. v nec e2 <lb/>
            uita haec <hi rend="italic">e</hi> 20 cum <hi rend="italic">b</hi> 21 eius sunt <hi rend="italic">v</hi> ergo] enim, <hi rend="italic">m. 2 in ras., e</hi> <lb/>
            22 mille anni <hi rend="italic">v</hi> 23 hoc <hi rend="italic">om. b e</hi> 24 moriuntur. amodo etiam <hi rend="italic">a b</hi> p <hi rend="italic">a;</hi> <lb/>
            moriuntor. amodo et iam <hi rend="italic">egv;</hi> moriuntur, amodo enl iam <hi rend="italic">p;</hi> moriuntur <lb/>
            amodo. Etiam <hi rend="italic">Domb</hi>. 26 eos <hi rend="italic">beg Domb.;</hi> illos <hi rend="italic">apt)</hi> </note>

<note type="footnote"> 29* </note> <lb/>
             
<pb n="452"/>
            Christo nunc primum ecclesia in uiuis et mortuis. Propterea <lb/>
            enim, sicut dicit apostolus, mortuus est Christus, <lb/>
            ut et uiuorum et mortuorum dominetur. Sed ideo <lb/>
            tantummodo martyrum animas commemorauit, quia ipsi praecipue <lb/>
            regnant mortui, qui usque ad mortem pro ueritate<lb n="5"/>
            certarunt. Sed a parte totum etiam ceteros mortuos intellegimus <lb/>
            pertinentes ad ecclesiam, quod est regnum Christi. 
</p><p rend="script">Quod uero sequitur: Et si qui non adorauerunt <sic>bestiamnecimaginemeius</sic>, <lb/>
            <sic>nequeacceperunt</sic> inscriptionem <lb/>
            in fronte aut in manu sua, simul de uiuis et<lb n="10"/>
            mortuis debemus accipere. Quae sit porro ista bestia, quamuis <lb/>
            sit diligentius requirendum, non tamen abhorret a fide recta. <lb/>
            ut ipsa inpia ciuitas intellegatur et populus infidelium contrarius <lb/>
            populo fideli et ciuitati Dei. Imago uero eius simulatio <lb/>
            eius mihi uidetur, in eis uidelicet hominibus, qui uelut <lb n="15"/>
            fidem profitentur et infideliter uiuunt. <sic>Fingunt</sic> enim se esse <lb/>
            quod non sunt, uocanturque non ueraci effigie, sed fallaci <lb/>
            imagine Christiani. Ad eandem namque bestiam pertinent non <lb/>
            solum aperte inimici nominis Christi et eius gloriosissimae <lb/>
            ciuitatis, sed etiam zizania, quae de regno eius, quod est<lb n="20"/>
            ecclesia, in fine saeculi colligenda sunt. Et qui sunt qui non <lb/>
            adorant bestiam nec imaginem eius, nisi qui faciunt quod <lb/>
            ait apostolus: Ne sitis iugum ducentes cum infidelibus? <lb/>
            Non adorant\' enim est non consentiunt, non subiciuntur; <lb/>
            <sic n="poss">4neque</sic> accipiunt inscriptionem&gt;, notam scilicet criminis, in <lb n="25"/>
            fronte\' propter professionem, (in manu\' propter operationem. <lb/>
            Ab his igitur malis alieni, siue adhuc in ista mortali carne <lb/>
            uiuentes siue defuncti, regnant cum Christo iam nunc modo <lb/>
            quodam huic tempori congruo per totum hoc interuallum, <lb/>
            quod numero mille significatur annorum.

<note type="footnote"> 1 Rom. 14, 9 8 Apoc. 20, 4 23 2. Cor. 6, 14 </note>

<note rend="script" type="footnote"> 2 Xpf mortuus est <hi rend="italic">g</hi> 6 certauerunt v aperte <hi rend="italic">g1</hi> 8 si <hi rend="italic">om</hi>. p\' <lb/>
            adorauerit <hi rend="italic">b</hi> 9 nec-nee v <hi rend="italic">acceperit b scriptionem p</hi> 10 <hi rend="italic">et b egp:</hi> <lb/>
            ac v <hi rend="italic">Domb</hi>. 11 de mort. <hi rend="italic">b</hi> 12 inquirendum v 22 nec] et <hi rend="italic">g</hi> 24 est et <lb/>
            <hi rend="italic">Domb.;</hi> et <hi rend="italic">g;</hi> id est <hi rend="italic">a b e2 p v</hi> 27 Ab his <hi rend="italic">om. b</hi> 28 quodam modo <hi rend="italic">v</hi> </note> <lb n="30"/>
             
<pb n="453"/>
            Reliqui eorum, inquit, non uixerunt. Hora enim <lb/>
            nunc est, cum mortui audiunt uocem filii Dei, et <lb/>
            qui audierint uiuent; reliqui ergo eorum non uiuent. <lb/>
            Quod uero subdidit: Donec finiantur mille anni, intellegendum <lb/>
            est, quod eo tempore non uixerunt, quo uiuere debuerunt, <lb n="5"/>
            ad uitam scilicet de morte transeundo. Et ideo cum dies <lb/>
            uenerit, quo fiat et corporum resurrectio, non ad uitam de monumentis <lb/>
            procedent, sed ad iudicium; ad damnationem scilicet, <lb/>
            quae secunda mors dicitur. Donec finiantur enim mille anni, quicumque <lb/>
            non uixerit, id est, toto isto tempore, quo agitur prima <lb n="10"/>
            resurrectio, non audierit uocem filii Dei et ad uitam de morte <lb/>
            transierit, profecto in secunda resurrectione, quae carnis est, <lb/>
            in mortem secundam cum ipsa carne transibit. Sequitur enim <lb/>
            et dicit: Haec resurrectio prima est. Beatus et sanctus <lb/>
            qui habet in hac prima resurrectione partem, <lb n="15"/>
            id est particeps eius est. Ipse est autem particeps eius, qui <lb/>
            non solum a morte, quae in peccatis est, reuiuescit, uerum <lb/>
            etiam in eo, quod l\'euixerit, permanebit. <sic>Iu</sic> istis, inquit, <lb/>
            secunda mors non habet potestatem. Habet ergo in <lb/>
            reliquis, de quibus superius ait: Reliqui eorum non uixerunt, <lb n="20"/>
            donec finiantur mille anni; quoniam toto isto <lb/>
            temporis interuallo, quod mille annos uocat, quantumcumque <lb/>
            in eo quisque eorum uixit in corpore, non reuixit a morte, <lb/>
            in qua eum tenebat inpietas, ut sic reuiuescendo primae <lb/>
            resurrectionis particeps fieret adque in eo potestatem secunda <lb n="25"/>
            mors non haberet.

<note type="footnote"> 1 Io. 5, 25 14 Apoc. 20, 5 sq. </note>

<note type="footnote"> 1 enim] eorum <hi rend="italic">e</hi> 2 audiunt <hi rend="italic">abeg p; audiant p;</hi> audient a; v 3 ergo <lb/>
            <hi rend="italic">a b egp p Domb.;</hi> uero <hi rend="italic">v</hi> 5 uixerant <hi rend="italic">b</hi> quod <hi rend="italic">b;</hi> qui <hi rend="italic">g</hi> 6 transeundum <lb/>
            <hi rend="italic">b</hi> 7 quando <hi rend="italic">b</hi> 9 enim finiantur <hi rend="italic">v</hi> 10 isto toto <hi rend="italic">v</hi> isto <lb/>
            <hi rend="italic">om. e</hi> 17 reuiscit <hi rend="italic">et p</hi> 21 toto isto <hi rend="italic">begp;</hi> isto toto <hi rend="italic">v Domb</hi>. <lb/>
            22 quantum <hi rend="italic">e</hi> 23 corpore] tempore <hi rend="italic">b</hi> </note> 
<pb n="454"/>
            
</p></div><div n="10" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title type="sub">CAPUT  X. </title></ab><p>Quid respondendum sit eis, qui putant resurrectionem <lb/>
            ad sola corpora, non etiam ad animas <lb/>
            pertinere. 
</p><p>Sunt qui putant resurrectionem dici non posse nisi corporum<lb n="5"/>
            ideoque istam quoque primam in corporibus futuram <lb/>
            esse contendunt. Quorum enim est, inquiunt, cadere, eorum <lb/>
            est resurgere. Cadunt autem corpora moriendo; nam et a <lb/>
            cadendo cadauera nuncupantur. Non ergo animarum, inquiunt, <lb/>
            resurrectio potest esse, sed corporum. Sed quid contra apostolum<lb n="10"/>
            dicunt, qui eam resurrectionem appellat? Nam secundum <lb/>
            interiorem, non secundum exteriorem hominem utique <lb/>
            <sic>rosurrexerant</sic>, quibus ait: Si resurrexistis cum Christo. <lb/>
            quae sursum sunt sapite. Quem sensum uerbis aliis <lb/>
            alibi posuit dicens: Ut, quem ad modum Christus <lb n="15"/>
            resurrexit a mortuis per gloriam Patris, sic et nos <lb/>
            in nouitate uitae ambulemus. Hinc est et illud: Surge <lb/>
            qui dormis et exsurge a mortuis, et inluminabit te <lb/>
            Christus. Quod autem dicunt non posse resurgere, nisi qui <lb/>
            cadunt, et ideo putant resurrectionem ad corpora, non ad <lb n="20"/>
            animas pertinere, quia corporum est cadere: quur non audiunt: <lb/>
            Non recedatis ab illo, ne cadatis, et: Suo Domino <lb/>
            stat aut cadit; et: Qui se putat stare, caueat ne <lb/>
            cadat? Puto enim quod in anima, non in corpore casus iste <lb/>
            cauendus est. Si igitur cadentium est resurrectio, cadunt <lb n="25"/>
            autem et animae: profecto et animas resurgere confitendum <lb/>
            est. Quod autem, cum dixisset: In istis secunda mors <lb/>
            non habet potestatem, adiunxit adque ait: Sed erunt

<note type="footnote"> 13 Col. 3, 1 15 Rom. 6, 4 17 Eph. 5, 14 22 Eccli. 2, 7 <lb/>
            Rom. 14. 4 23 1. Cor. 10, 12 </note>

<note type="footnote"> 6 in corp. primam <hi rend="italic">v</hi> 7 est <hi rend="italic">om. b</hi> inquit <hi rend="italic">b</hi> 8 est et <hi rend="italic">b et]</hi> <lb/>
            ea <hi rend="italic">b</hi> 12 non sec. exteriorem <hi rend="italic">om. b</hi> 13 Si <hi rend="italic">om. b</hi> surrexistis <hi rend="italic">b <lb/>
            .,. <lb/>
            15 Ut] et b 16 a mort. reaurr. v 17 sic, tn marg. hinc, e 23 cadjt g</hi> <lb/>
            putat se <hi rend="italic">v</hi> caueat <hi rend="italic">eg Domb.;</hi> uideat <hi rend="italic">abpv</hi> 27 et in <hi rend="italic">g</hi> </note><lb/>
             
<pb n="455"/>
            sacerdotes Dei et Christi et regnabunt cum eo <lb/>
            mille annis: non utique de solis episcopis et presbyteris <lb/>
            dictum est, qui proprie iam uocantur in ecclesia sacerdotes; <lb/>
            sed sicut omnes christos dicimus propter mysticum chrisma, <lb/>
            sic omnes sacerdotes, quoniam membra sunt unius sacerdotis; <lb n="5"/>
            de quibus apostolus Petrus: Plebs, inquit, sancta, regale <lb/>
            sacerdotium. Sane, licet breuiter adque transeunter, insinuauit <lb/>
            esse Deum Christum dicendo: Sacerdotes Dei et <lb/>
            Christi, hoc est Patris et Filii; quamuis propter formam <lb/>
            serui sicut hominis filius, ita etiam sacerdos Christus effectus <lb n="10"/>
            sit in aeternum secundum ordinem Melchisedech. De qua re <lb/>
            in hoc opere non semel diximus. 
</p></div><div n="11" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title type="sub">CAPUT  XI. De Gog et Magog, quos ad persequendam <sic n="poss">eccle</sic>- siam Dei solutus prope finem saeculi diabolus incitabit. </title></ab><p rend="script">Et cum finiti fuerint, inquit, mille anni, soluetur <lb/>
            satanas de custodia sua, et exibit ad seducendas <lb/>
            nationes, quae sunt in quattuor angulis terrae, <lb/>
            Gog et Magog, et trahet eos in bellum, quorum <lb n="20"/>
            numerus est ut harena maris. Ad hoc ergo tunc seducet, <lb/>
            ut in hoc bellum trahat. Nam et antea modis quibus <lb/>
            poterat per mala multa et uaria seducebat. Exibit autem <lb/>
            dictum est &lt;in apertam persecutionem de latebris erumpet <lb/>
            odiorum.\' Haec enim erit nouissima persecutio, nouissimo <lb n="25"/>
            inminente iudicio, quam sancta ecclesia toto terrarum orbe <lb/>
            patietur, uniuersa scilicet ciuitas Christi ab uniuersa diaboli <lb/>
            ciuitate, quantacumque erit utraque super terram. Gentes

<note type="footnote"> 6 1. Petr. 2, 9 17 Apoc. 20, 7 sq. </note>

<note rend="script" type="footnote"> 1 cum illo, <hi rend="italic">in marg</hi>. eo, <hi rend="italic">e</hi> 4 christos dicimus <hi rend="italic">a beg p p Domb.;</hi> <lb/>
            christi dicimur <hi rend="italic">a;</hi> Christianos dicimus <hi rend="italic">v</hi> 8 esse <hi rend="italic">om. e</hi> Deum esse <hi rend="italic">v</hi> <lb/>
            10 filius hominis <hi rend="italic">v</hi> xpof <hi rend="italic">g</hi> 15 diabulus <hi rend="italic">g</hi> 17 inquit <hi rend="italic">om. p</hi> <lb/>
            19 angelus, <hi rend="italic">in marg. m</hi>. 2 angulis, <hi rend="italic">e</hi> 20 eas <hi rend="italic">p</hi> 24 quia in <hi rend="italic">p</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="456"/>
            quippe istae, quas appellat Gog et Magog, non sic sunt <lb/>
            accipiendae, tamquam sint aliqui in aliqua parte terrarum <lb/>
            barbari constituti, siue quos quidam suspicantur Getas et <lb/>
            Massagetas propter litteras horum nominum primas, siue <lb/>
            aliquos alios alienigenas et a Romano iure seiunctos. Toto<lb n="5"/>
            namque orbe terrarum significati sunt isti esse, cum dictum <lb/>
            est nationes quae sunt in quattuor angulis terrae, <lb/>
            easque subiecit esse Gog et Magog. Quorum interpretationem <lb/>
            nominum esse comperimus Gog tectum, Magog de tecto; <lb/>
            tamquam domus et ipse qui procedit de domo. Gentes ergo <lb n="10"/>
            sunt, in quibus diabolum uelut in abysso superius intellegebamus <lb/>
            inclusum, et ipse de illis quodam modo sese efferens <lb/>
            et procedens; ut illae sint tectum, ipse de tecto. Si autem <lb/>
            utrumque referamus ad gentes, non unum horum ad illas, <lb/>
            alterum ad diabolum: et tectum ipsae sunt, quia in eis nunc <lb n="15"/>
            includitur et quodam modo tegitur inimicus antiquus; et de <lb/>
            tecto ipsae erunt, quando in apertum odium de operto erupturae <lb/>
            sunt. Quod uero ait: Et adscenderunt supra terrae <lb/>
            latitudinem et cinxerunt castra sanctorum et <lb/>
            dilectam ciuitatem: non utique ad unum locum uenisse <lb n="20"/>
            uel uenturi esse significati sunt, quasi uno aliquo loco futura <lb/>
            sint castra sanctorum et dilecta ciuitas, cum haec non sit <lb/>
            nisi Christi ecclesia toto terrarum orbe diffusa; ac per hoc <lb/>
            ubicumque tunc erit, quae in omnibus gentibus erit, quod <lb/>
            significatum est nomine latitudinis terrae, ibi erunt castra <lb n="25"/>
            sanctorum, ibi erit dilecta Deo ciuitas eius, ibi ab omnibus <lb/>
            inimicis suis, quia et ipsi in omnibus cum illa gentibus erunt. <lb/>
            persecutionis illius inmanitate cingetur, hoc est, in angustias <lb/>
            tribulationis artabitur urgebitur concludetur; nec militiam <lb/>
            suam deseret, quae uocabulo est appellata castrorum.

<note type="footnote"> 1 quas <hi rend="italic">om. e\'</hi> 3 constituti, i <hi rend="italic">eraso ut wdetur e, g</hi> 4 <hi rend="italic">massegetase <lb/>
            5 aliquas alias b 9 detectum b 10 igitnr v 11 in] hi b</hi> 12 et <lb/>
            ipse] sed <hi rend="italic">b</hi> se <hi rend="italic">b</hi> 13 detectum <hi rend="italic">b</hi> 14 ŲQŲ, <hi rend="italic">m. rec. superscripto</hi> ut, <hi rend="italic">p</hi> <lb/>
            16 detectum <hi rend="italic">b</hi> 18 supra <hi rend="italic">a g;</hi> super <hi rend="italic">bepv</hi> 21 aliquo uno <hi rend="italic">v</hi> loco <lb/>
            <hi rend="italic">om. p</hi> 23 orbe terrarum <hi rend="italic">b</hi> 27 gentibus cum illa <hi rend="italic">v</hi> 29 urguebitur <lb/>
            <hi rend="italic">ep; urgeditur g 30 deseret suam e</hi> </note> <lb n="30"/>
            
<pb n="457"/>
            
</p></div><div n="12" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title type="sub">CAPUT  XII. </title></ab><p>An ad ultimum supplicium pertineat inpiorum, <lb/>
            quod descendisse ignis de caelo et eosdem comedisse <lb/>
            memoratur. 
</p><p>Quod uero ait: Et descendit ignis de caelo et comedit <lb n="5"/>
            eos: non extremum putandum est id esse supplicium, <lb/>
            quod erit, cum dicetur: Discedite a me, maledicti, in <lb/>
            ignem aeternum. Tunc quippe in ignem mittentur ipsi, <lb/>
            non ignis de caelo ueniet in ipsos. Hic autem bene intellegitur <lb/>
            ignis de caelo de ipsa firmitate sanctorum, qua non cessuri <lb n="10"/>
            sunt saeuientibus, ut eorum faciant uoluntatem. Firmamentum <lb/>
            est enim caelum, cuius firmitate illi cruciabuntur ardentissimo <lb/>
            zelo, quoniam non poterunt adtrahere in partes Antichristi <lb/>
            sanctos Christi. Et ipse erit ignis, qui comedet eos, et hoc <lb/>
            a Deo, quia Dei munere insuperabiles fiunt sancti, unde <lb n="15"/>
            excruciantur inimici. Sicut enim in bono positum est: Zelus <lb/>
            domus tuae comedit me: ita e contrario: Zelus <lb/>
            occupauit plebem ineruditam, et nunc ignis contrarios <lb/>
            comedet. Et nunc utique, excepto scilicet ultimi <lb/>
            illius igne iudicii. Aut si eam plagam, qua percutiendi sunt <lb n="20"/>
            ecclesiae persecutores ueniente iam Christo, quos uiuentes <lb/>
            inueniet super terram, quando interficiet <sic>Antichnstum</sic> spiritu <lb/>
            oris sui, ignem appellauit descendentem de caelo eosque comedentem: <lb/>
            neque hoc ultimum supplicium erit inpiorum, sed <lb/>
            illud quod facta corporum resurrectione passuri sunt.

<note type="footnote"> I <lb/>
            5 Apoc. 20, 9 7 Mt. 25, 41 16 Ps. 68, 10 17 Esai. 26, 11 <lb/>
            22 2. Thesa. 2, 8 </note>

<note type="footnote"> 3 descendisset <hi rend="italic">gf</hi> 5 <hi rend="italic">descendet-comedet p</hi> 9 in <hi rend="italic">mss.;</hi> super v <lb/>
            eos <hi rend="italic">a</hi> 12 enim est <hi rend="italic">v</hi> caelorum b 19 comedit <hi rend="italic">bgl</hi> 24 neque <lb/>
            <hi rend="italic">enim b</hi> </note> <lb n="25"/>
            
<pb n="458"/>
            
</p></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>