<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa003.opp-lat3:18.21-18.40</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa003.opp-lat3:18.21-18.40</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa003.opp-lat3"><div n="18" subtype="book" type="textpart"><div n="21" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title type="sub">CAPUT  XXI. </title></ab><p>De regibus Latii, quorum primus Aeneas et duodecimus <lb/>
            Auentinus di facti sunt. 
</p><p>Latium post Aenean, quem deum fecerunt, undecim reges<lb n="20"/>
            habuit, quorum nullus deus factus est. Auentinus autem, qui <lb/>
            duodecimo loco Aenean sequitur, cum esset prostratus in bello <lb/>
            et sepultus in eo monte, qui etiam nunc eius nomine nuncupatur, <lb/>
            deorum talium, quales sibi faciebant, numero est additus. <lb/>
            Alii sane noluerunt eum in proelio scribere occisum,<lb n="25"/>
            sed non conparuisse dixerunt; nec ex eius uocabulo appellatum <lb/>
            montem, sed ex aduentu auium dictum Auentinum. Post hunc <lb/>
            non est deus factus in Latio nisi Romulus conditor Romae. <lb/>
            Inter istum autem et illum reges reperiuntur duo, quorum <lb/>
            primus est, ut eum Vergiliano uersu eloquar:

<note type="footnote"> 6 Reg. n, 2 </note>

<note type="footnote"> 6 \'XL\' <hi rend="italic">g</hi> 8 admagistrandae regi publicae e 10 eius <hi rend="italic">om. e</hi> 20 fecerunt <lb/>
            <hi rend="italic">bep pa;</hi> fecerat a; fecerant <hi rend="italic">gfv</hi> 25 in om. <hi rend="italic">e</hi> 26 eum diie- <lb/>
            <hi rend="italic">runtg</hi> nec <hi rend="italic">abeppa f;</hi> sed necv 27 dictum esse <hi rend="italic">a f</hi> 30 Virgil. <hi rend="italic">v</hi> </note> <lb n="30"/>
             
<pb n="295"/>
            
</p><p>Proximus ille Procas, Troianae gloria gentis. <lb/>
            Cuius tempore quia iam quodam modo Roma parturiebatur, <lb/>
            illud omnium regnorum maximum Assyrium finem tantae <lb/>
            diuturnitatis accepit. Ad Medos quippe translatum est post <lb/>
            annos ferme mille trecentos quinque, ut etiam Beli, qui Ninum <lb n="5"/>
            genuit et illic paruo contentus imperio primus rex fuit. tempora <lb/>
            conputentur. Procas autem regnauit ante Amulium. Porro <lb/>
            Amulius fratris sui Numitoris filiam, Rheam nomine, quae <lb/>
            etiam Ilia uocabatur, Romuli matrem, Vestalem uirginem <lb/>
            fecerat, quam uolunt de Marte geminos concepisse, isto modo <lb n="10"/>
            stuprum eius honorantes uel excusantes, et adhibentes argumentum, <lb/>
            quod infantes expositos lupa nutriuerit. Hoc enim <lb/>
            genus bestiae ad Martem existimant pertinere, ut uidelicet <lb/>
            ideo lupa credatur admouisse ubera paruulis, quia filios domini <lb/>
            sui Martis agnouit; quamuis non desint qui dicant, cum expositi <lb n="15"/>
            uagientes iacerent, a nescio qua primum meretrice fuisse <lb/>
            collectos et primas eius suxisse mamillas (meretrices autem <lb/>
            lupas uocabant, unde etiam nunc turpia loca earum lupanaria <lb/>
            nuncupantur), et eos postea ad Faustulum peruenisse pastorem <lb/>
            adque ab eius Acca uxore nutritos. Quamquam si ad arguendum <lb n="20"/>
            hominem regem, qui eos in aquam proici crudeliter iusserat, <lb/>
            eis infantibus, per quos tanta ciuitas condenda fuerat, <lb/>
            de aqua diuinitus liberatis per lactantem feram Deus uoluit <lb/>
            subuenire, quid mirum est? Amulio successit in regnum <lb/>
            Latiare frater eius Numitor, auus Romuli, cuius Numitoris <lb n="25"/>
            primo anno condita est Roma; ac per hoc cum suo deinceps, <lb/>
            id est Romulo, nepote regnauit.

<note type="footnote"> 1 Aen. VI, 767 </note>

<note type="footnote"> 3 assyriam <hi rend="italic">bzg p p;</hi> assyriorum <hi rend="italic">ablev</hi> 4 <hi rend="italic">est om</hi>. fe1 p 11 struprum <hi rend="italic">e</hi> <lb/>
            12 nutrierit <hi rend="italic">e</hi> 24 amulio autem <hi rend="italic">g</hi> 25 latiare <hi rend="italic">egpf Dotnb.;</hi> latiar o; <lb/>
            latiale <hi rend="italic">abpv</hi> eius <hi rend="italic">01n. e</hi> 27 est <hi rend="italic">om. e</hi> </note> 
<pb n="296"/>
             
</p></div><div n="22" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title type="sub">CAPUT  XXII. </title></ab><p>Quod eo tempore Roma sit condita, quo regnum <lb/>
            Assyriorum intercidit et quo Ezechias regnabat<lb/>
            in Iuda. 
</p><p>Ne multis morer, condita est ciuitas Roma uelut altera<lb n="5"/>
            Babylon et uelut prioris filia Babylonis, per quam Deo placuit <lb/>
            orbem debellare terrarum et in unam societatem rei publicae <lb/>
            legumque perductum longe lateque pacare. Erant enim iam <lb/>
            populi ualidi et fortes et armis gentes exercitatae, quae non <lb/>
            facile cederent, et quas opus esset ingentibus periculis et<lb n="10"/>
            uastatione utrimque non parua adque horrendo labore superari. <lb/>
            Nam quando regnum Assyriorum totam paene Asiam subiugauit, <lb/>
            licet bellando sit factum, non tamen multum asperis <lb/>
            et difficilibus bellis fieri potuit, quia rudes adhuc ad resistendum <lb/>
            gentes erant nec tam multae uel magnae. Si quidem<lb n="15"/>
            post illud maximum adque uniuersale diluuium, cum in arca <lb/>
            Noe octo soli homines euaserunt, anni non multo amplius <lb/>
            quam mille transierant, quando Ninus Asiam totam excepta <lb/>
            India subiugauit. Roma uero tot gentes [et] Orientis et Occidentis, <lb/>
            quas imperio Romano subditas cernimus, non ea celeritate<lb n="20"/>
            ac facilitate perdomuit, quoniam paulatim crescendo <lb/>
            robustas eas et bellicosas, quaqua uersum dilatabatur, inuenit. <lb/>
            Tempore igitur, quo Roma condita est, populus Israel habebat <lb/>
            in terra promissionis annos septingentos decem et octo. Ex <lb/>
            quibus uiginti septem pertinent ad Iesum Naue, deinde ad <lb n="25"/>
            tempus iudicum trecenti uiginti nouem. Ex quo autem reges <lb/>
            ibi esse coeperant, anni erant trecenti sexaginta duo. Et rei <lb/>
            tunc erat in Iuda, cuius nomen erat Achaz uel, sicut alii <lb/>
            conputant, qui ei successit Ezechias, quem quidem constat <lb/>
            optimum et piissimum regem Romuli regnasse temporibus. In

<note type="footnote"> 3 regnauit <hi rend="italic">p</hi> 11 superare <hi rend="italic">e1</hi> 15 nec tamen <hi rend="italic">ep</hi> uel magnae <lb/>
            ms8.; uel tam magnae <hi rend="italic">v</hi> 16 illum <hi rend="italic">g</hi> et uniu. « 18 tranaierunt <hi rend="italic">a</hi> <lb/>
            19 et <hi rend="italic">ante</hi> Orientis <hi rend="italic">om. egp</hi> 21 crescendo <hi rend="italic">codd. praeter</hi> p, v; increscendo <lb/>
            p <hi rend="italic">Domb</hi>. 24 decim <hi rend="italic">g</hi> 25 hiesum <hi rend="italic">g</hi> 26 ibi reges v 28 in <lb/>
            <hi rend="italic">sup. Un. e</hi> </note> <lb n="30"/>
             
<pb n="297"/>
            ea uero Hebraei populi parte, quae appellabatur Israel, regnare <lb/>
            coeperat Osee. 
</p></div><div n="23" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title type="sub">CAPUT  XXIII. </title></ab><p>De Sibylla Erythraea, quae inter alias Sibyllas <lb/>
            cognoscitur de Christo euidentia multa cecinisse. <lb n="5"/>
            
</p><p rend="script">Eodem tempore nonnulli Sibyllam Erythraeam uaticinatam <lb/>
            ferunt. Sibyllas autem Varro prodit plures fuisse, non unam. <lb/>
            Haec sane Erythraea Sibylla quaedam de Christo manifesta <lb/>
            conscripsit; quod etiam nos prius in Latina lingua uersibus <lb/>
            male Latinis et non stantibus legimus per nescio cuius interpretis <lb n="10"/>
            inperitiam, sicut post cognouimus. Nam uir clarissimus . <lb/>
            Flaccianus, qui etiam proconsul fuit, homo facillimae facundiae <lb/>
            multaeque doctrinae, cum de Christo conloqueremur, Graecum <lb/>
            nobis codicem protulit, carmina esse dicens Sibyllae Erythraeae, <lb/>
            ubi ostendit quodam loco in capitibus uersuum ordinem litterarum <lb n="15"/>
            ita se habentem, ut haec in eo uerba legerentur: <lb/>
            <foreign xml:lang="grc">Ἰησοῦς Χρειστὸς Θεοῦ υἱὸς σωτήρ</foreign>, quod est Latine, Iesus Christus <lb/>
            Dei filius saluator. Hi autem uersus, quorum primae <lb/>
            litterae istum sensum, quem diximus, reddunt, sicut eos quidam <lb/>
            Latinis et stantibus uersibus est interpretatus, hoc continent: <lb n="20"/>
            <lb/>

<quote><l><foreign xml:lang="grc">Ι</foreign><sic>Indicii</sic> signum tellus sudore madescet</l>. <lb/><l><foreign xml:lang="grc">Η</foreign> E caelo rex adueniet per saecla futurus,</l><lb/><l><foreign xml:lang="grc">Σ</foreign> Scilicet ut carnem praesens, ut iudicet orbem</l>. <lb/><l><foreign xml:lang="grc">Ο</foreign> Unde Deum cernent incredulus adque fidelis</l><lb/><note type="footnote"> 22 Oracc. Sibyll. VIII, 217 sqq. (p. 153 ed. Rzach) </note><note rend="script" type="footnote"> 1 hebraei <hi rend="italic">f7U18.;</hi> Hebraici v 3 XXIII. <hi rend="italic">in margine:</hi> quando uel quid <lb/>
            fuerit erythea <hi rend="italic">(sic)</hi> sibylla uaticinata de Xpo. <hi rend="italic">g</hi> 4 aerithrea <hi rend="italic">f g</hi> 5 agnoscitur <lb/>
            <hi rend="italic">p</hi> 6 erytheream <hi rend="italic">p</hi> 7 prodit <hi rend="italic">ep Domb.;</hi> prodidit <hi rend="italic">bgv</hi> 10 et <lb/>
            constantibuB <hi rend="italic">e</hi> 12 proconsule <hi rend="italic">p</hi> 17 CREISTOS <hi rend="italic">p</hi> yos <hi rend="italic">p;</hi> hos <hi rend="italic">b</hi> <lb/>
            .. <lb/>
            20 testantibos. in <hi rend="italic">marg</hi>. et non, e 22 <hi rend="italic">sqq. uersus non discreti sunt</hi> <lb/>
            in <hi rend="italic">g; graecae inttiales singulis</hi> uersibus <hi rend="italic">praemissae sunt in e</hi> 23 H] E <hi rend="italic">e</hi> <lb/>
            24 ut carnem e p1 (?) <hi rend="italic">Domb. (cf. graeca</hi> Soipxa itapiiv icaoav xptvai xa:<lb/>
             xGopav &amp;Kavta); carnem <hi rend="italic">g;</hi> carne a; in carnem, in <hi rend="italic">in ras. b</hi> pJ; in <lb/>
            carne <hi rend="italic">apfv</hi> 25 <hi rend="italic">cernet g</hi> </note><lb n="25"/><pb n="298"/><l><foreign xml:lang="grc">Υ</foreign> Celsum cum sanctis aeni iam termino in ipso</l>. <lb/><l><foreign xml:lang="grc">Σ</foreign> Sic animae cum carne aderunt, quas indicat ipse,</l><lb/><l><foreign xml:lang="grc">Χ</foreign> Cum iacet incultus densis in uepribus orbis,</l><lb/><l><foreign xml:lang="grc">Ρ</foreign><sic>Reicient</sic> simulacra uiri, cunctam quoque gazam,</l><lb/><l><foreign xml:lang="grc">Ε</foreign> Exuret terras ignis pontumque polumque</l><lb n="5"/><l><foreign xml:lang="grc">Ι</foreign> Inquirens taetri portas effringet Auerni</l>. <lb/><l><foreign xml:lang="grc">Σ</foreign> Sanctorum sed enim cunctae lux libera carni</l><lb/><l><foreign xml:lang="grc">Τ</foreign> Tradetur, sontes aeterna flamma cremabit</l>. <lb/><l><foreign xml:lang="grc">Ο</foreign> Occultos actus retegens tunc quisque loquetur</l><lb/><l><foreign xml:lang="grc">Σ</foreign> Secreta, adque Deus reserabit pectora luci</l>. <lb n="10"/><l><foreign xml:lang="grc">Θ</foreign> Tunc erit et luctus, stridebunt dentibus omnes</l>. <lb/><l><foreign xml:lang="grc">Ε</foreign> Eripitur solis iubar et chorus interit astris</l>. <lb/><l><foreign xml:lang="grc">Ο</foreign><sic>Voluetur</sic> caelum, lunaris splendor obibit;</l><lb/><l><foreign xml:lang="grc">Υ</foreign><sic>Deiciet</sic> colles, ualles extollet ab imo</l>. <lb/><l><foreign xml:lang="grc">Υ</foreign> Non erit in rebus hominum sublime uel altum. »</l><lb n="15"/><l><foreign xml:lang="grc">Ι</foreign> Iam aequantur campis montes et caerula ponti</l><lb/><l><foreign xml:lang="grc">Ο</foreign> Omnia cessabunt, tellus confracta peribit:</l><lb/><l><foreign xml:lang="grc">Σ</foreign> Sic pariter fontes torrentur fluminaque igni</l>. <lb/><l><foreign xml:lang="grc">Σ</foreign> Sed tuba tum sonitum tristem demittet ab alto</l><lb/><l><foreign xml:lang="grc">Ω</foreign> Orbe, gemens facinus miserum uariosque labores,</l><lb n="20"/><l><foreign xml:lang="grc">Τ</foreign> Tartareumque chaos monstrabit terra dehiscens</l>. <lb/><l><foreign xml:lang="grc">Η</foreign> Et coram hic Domino reges sistentur ad unum</l>. <lb/><l><foreign xml:lang="grc">Ρ</foreign><sic>Reccidet</sic> e caelo ignisque et sulphuris amnis</l>. <lb/></quote>

</p><p>In his Latinis uersibus de Graeco utcumque translatis ibi non <lb/>
            potuit ille sensus occurrere, qui fit, cum litterae, quae sunt <lb n="25"/>
            in eorum capitibus, conectuntur, ubi <foreign xml:lang="grc">Υ</foreign> littera in Graeco posita <lb/>
            est, quia non potuerunt Latina uerba inueniri, quae ab eadem <lb/>
            littera inciperent et sententiae conuenirent. Hi autem sunt <lb/>
            uersus tres, quintus et octauus decimus et nonus decimus. <lb/>
            Denique si litteras quae sunt in capitibus omnium uersuum <lb n="30"/>
            conectentes horum trium quae scriptae sunt non legamus, sed <lb/>
            pro eis <foreign xml:lang="grc">Υ</foreign> litteram, tamquam in eisdem locis ipsa sit posita, <lb/>
            recordemur, exprimitur in quinque uerbis: Iesus Christus Dei

<note type="footnote"> 2 iudicet <hi rend="italic">v</hi> 3 uebribus <hi rend="italic">e</hi> 5 terra-s.ignls <hi rend="italic">e</hi> pontum que al <lb/>
            caelum polflq; (= alii cael. polnqj) <hi rend="italic">marginali glossa in textwn reccpta. g</hi> <lb/>
            8 tradentur <hi rend="italic">g</hi> aeternum <hi rend="italic">v</hi> 9 occultus <hi rend="italic">g</hi> 10 adque <hi rend="italic">om. e</hi> reserauit <lb/>
            <hi rend="italic">e</hi> 19 dimittet <hi rend="italic">gp</hi> 23 reccidet <hi rend="italic">b2eyp;</hi> recidet <hi rend="italic">ab1pafv</hi> <lb/>
            eccelo <hi rend="italic">e</hi> caelo <hi rend="italic">abgp<foreign xml:lang="grc">ρα</foreign>a f;</hi> caelis <hi rend="italic">v</hi> Bulphoris <hi rend="italic">g;</hi> sullpnris <hi rend="italic">e</hi> <lb/>
            28 hii <hi rend="italic">g</hi> 30 si <hi rend="italic">om. e</hi> 32 eis <hi rend="italic">a</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="299"/>
            filius saluator; sed cum Graece hoc dicitur, non Latine. Et <lb/>
            sunt uersus uiginti et septem, qui numerus quadratum ternarium <lb/>
            solidum reddit. Tria enim ter ducta fiunt nouem; et <lb/>
            ipsa nouem si ter ducantur, ut ex lato in altum figura consurgat, <lb/>
            ad uiginti septem perueniunt. Horum autem Graecorum <lb n="5"/>
            quinque uerborum, quae sunt <lb/>
            <foreign xml:lang="grc">Ἰησοῦς Χρειστὸς Θεοῦ υἱὸς σωτήρ</foreign>, quod est Latine Iesus Christus Dei filius saluator, <lb/>
            si primas litteras iungas, erit <foreign xml:lang="grc">ἰχθύς</foreign>, id est piscis, in quo <lb/>
            nomine mystice intellegitur Christus, eo quod in huius mortalitatis <lb/>
            abysso uelut in aquarum profunditate uiuus, hoc est <lb n="10"/>
            sine peccato, esse potuerit. 
</p><p>Haec autem Sibylla sine Erythraea siue, ut quidam magis <lb/>
            credunt, Cumaea ita nihil habet in toto carmine suo, cuius <lb/>
            exigua ista particula est, quod ad deorum falsorum siue <lb/>
            factorum cultum pertineat, quin immo ita etiam contra eos <lb n="15"/>
            et contra cultores eorum loquitur, ut in eorum numero deputanda <lb/>
            uideatur, qui pertinent ad ciuitatem Dei. Inserit etiam <lb/>
            Lactantius operi suo quaedam de Christo uaticinia Sibyllae, <lb/>
            quamuis non exprimat cuius. Sed quae ipse singillatim posuit, <lb/>
            ego arbitratus sum coniuncta esse ponenda, tamquam unum <lb n="20"/>
            sit prolixum, quae ille plura commemorauit et breuia. \'In <lb/>
            manus [iniquas], inquit, infidelium postea ueniet; dabunt autem <lb/>
            Deo alapas manibus incestis et inpurato ore exspuent uenenatos <lb/>
            sputus; dabit uero ad uerbera simpliciter sanctum dorsum. <lb/>
            Et colaphos accipiens tacebit, ne quis agnoscat, quod uerbum <lb n="25"/>
            uel unde uenit, ut inferis loquatur et corona spinea coronetur. <lb/>
            Ad cibum autem fel et ad sitim acetum dederunt; inhospitalitatis <lb/>
            hanc monstrabunt mensam. Ipsa enim insipiens tuum <lb/>
            Deum non intellexisti, ludentem mortalium mentibus, sed

<note type="footnote"> 18 Instit. nn. 18 sq. </note>

<note type="footnote"> 2 -XXVII- <hi rend="italic">gp</hi> 4 ex alto, <hi rend="italic">in marg</hi>. ex lato, e consurg. figura b <lb/>
            6 Xpf <hi rend="italic">mss</hi>. theu <hi rend="italic">mss</hi>. y/iof, i <hi rend="italic">eras., g</hi> 8 IXOYC <hi rend="italic">g;</hi> IXYC <hi rend="italic">e</hi> <lb/>
            pincis <hi rend="italic">g</hi> 10 unus e1 21 illa <hi rend="italic">a</hi> 22 iniquas <hi rend="italic">om. ab egp p a f</hi> <lb/>
            inquit om. <hi rend="italic">a</hi> postea <hi rend="italic">om. p</hi> 24 exputus <hi rend="italic">p</hi> uerba e 26 inde <hi rend="italic">e</hi> <lb/>
            27 acoetom <hi rend="italic">e</hi> 29 sed spinia <hi rend="italic">abeg;</hi> sed et spinis <hi rend="italic">px Domb</hi>. </note> <lb/>
             
<pb n="300"/>
            spinis coronasti et horridum fel miscuisti. Templi uero uelum <lb/>
            scindetur; et medio die nox erit tenebrosa nimis in tribus <lb/>
            horis. Et morte morietur tribus diebus somno suscepto; et <lb/>
            tunc ab inferis regressus ad lucem ueniet primus resurrectionis <lb/>
            principio reuocatis ostenso.\' Ista Lactantius carptim per<lb n="5"/>
            interualla disputationis suae, sicut ea poscere uidebantur, quae <lb/>
            -probare intenderat, adhibuit testimonia Sibyllina, quae nos <lb/>
            nihil interponentes, sed in unam seriem conexa ponentes solis <lb/>
            capitibus, si tamen scriptores deinceps ea seruare non neglegant, <lb/>
            distinguenda curauimus. Nonnulli sane Erythraeam Si-10 <lb n="10"/>
            <sic>byllam</sic> non Romuli, sed belli Troiani tempore fuisse scripserunt. <lb/>
            </p></div><div n="24" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title type="sub">CAPUT  XXIIII. </title></ab><p>Quod regnante Romulo septem sapientes claruerint, <lb/>
            quo tempore decem tribus, quae Israel<lb n="15"/>
            dicebantur, in captiuitatem a Chaldaeis ductae <lb/>
            sunt, idemque Romulus mortuus diuino honore <lb/>
            donatus est. 
</p><p rend="script">Eodem Romulo regnante Thales Milesius fuisse perhibetur, <lb/>
            unus e septem sapientibus, qui post theologos poetas, in<lb n="20"/>
            quibus Orpheus maxime omnium nobilitatus est, <sic>cotpoi</sic> appellati <lb/>
            sunt, quod est Latine sapientes. Per idem tempus decem tribus, <lb/>
            quae in diuisione populi uocatae sunt Israel, debellatae <lb/>
            a Chaldaeis et in eas terras captiuae ductae sunt, remanentibus <lb/>
            in Iudaea terra duabus illis tribubus, quae nomine Iudae <lb n="25"/>
            uocabantur sedemque regni habebant Hierusalem. Mortuum <lb/>
            Romulum, cum et ipse non conparuisset, in deos, quod et <lb/>
            uulgo notissimum est, rettulere Romani; quod usque adeo <lb/>
            fieri iam desierat (nec postea nisi adulando, non errando, factum <lb/>
            est temporibus Caesarum), ut Cicero magnis Romuli laudibus<lb n="30"/>
            tribuat, quod non rudibus et indoctis temporibus, quando

<note type="footnote"> 31 cf. infra XXII, 6 </note>

<note rend="script" type="footnote"> 2 io medio e in trib. horis <hi rend="italic">om. p</hi> 8 conexam e 10 eritheam <hi rend="italic">g</hi> <lb/>
            ſ2o. <lb/>
            21 Sopphy I m. <hi rend="italic">2 corr., e</hi> 25 in iudaeam e 80 et, in <hi rend="italic">marg</hi>. ut, <hi rend="italic">e</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="301"/>
            facile homines fallebantur, sed iam expolitis et eruditis meruerit <lb/>
            hos honores, quamuis nondum <sic>efiferbuerat</sic> ac pullulauerat <lb/>
            philosophorum subtilis et acuta loquacitas. Sed etiamsi posteriora <lb/>
            tempora deos homines mortuos non instituerunt, tamen <lb/>
            ab antiquis institutos colere ut deos et habere non destiterunt; <lb n="5"/>
            quin etiam simulacris, quae ueteres non habebant, auxerunt <lb/>
            uanae adque inpiae superstitionis inlecebram, id efficientibus <lb/>
            inmundis in eorum corde daemonibus per fallacia quoque <lb/>
            oracula decipientibus, ut fabulosa etiam crimina deorum, quae <lb/>
            iam urbaniore saeculo non fingebantur, per ludos tamen in <lb n="10"/>
            eorundem falsorum numinum obsequium turpiter agerentur. <lb/>
            Regnauit deinde Numa post Romulum, qui cum illam ciuitatem <lb/>
            putauerit deorum profecto falsorum numerositate muniendam, <lb/>
            in eandem turbam referri mortuus ipse non meruit, tamquam <lb/>
            ita putatus sit caelum multitudine numinum constipasse, ut <lb n="15"/>
            locum ibi reperire non posset. Hoc regnante Romae et aput <lb/>
            Hebraeos initio regni Manasse, a quo inpio rege propheta <lb/>
            Esaias perhibetur occisus, Samiam fuisse Sibyllam ferunt. 
</p></div><div n="25" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title type="sub">CAPUT  XXV. </title></ab><p>Qui philosophi enituerint regnante aput Romanos <lb n="20"/>
            Tarquinio Prisco, aput Hebraeos Sedechia, cum <lb/>
            Hierusalem capta est templumque subuersum. 
</p><p rend="script">Regnante uero aput Hebraeos Sedechia et aput Romanos <lb/>
            Tarquinio Prisco, qui successerat Anco Marcio, ductus est <lb/>
            captiuus in Babyloniam populus Iudaeorum euersa Hierusalem <lb n="25"/>
            et templo illo a Salomone constructo. Increpantes enim eos <lb/>
            prophetae de iniquitatibus et inpietatibus suis haec eis uentura <lb/>
            praedixerant, maxime Hieremias, qui etiam numerum

<note type="footnote"> 28 Hierem. 25, 11 </note>

<note rend="script" type="footnote"> 1 sed etiam <hi rend="italic">e</hi> eruditis et expolitis <hi rend="italic">p</hi> meruerit <hi rend="italic">abegpv;</hi> meruit <lb/>
            <hi rend="italic">Domb</hi>. 2 efferbuerat <hi rend="italic">aev;</hi> efferuuerat <hi rend="italic">bl 9 p;</hi> efferuerat <hi rend="italic">b2 p</hi> 9 quae <lb/>
            etiam <hi rend="italic">e</hi> 10 orbaniore <hi rend="italic">g</hi> non fingeb.] confingeb. <hi rend="italic">e</hi> 11 <hi rend="italic">nominum gp</hi> <lb/>
            17 inaniiaase <hi rend="italic">e</hi> 21 sedhecia <hi rend="italic">g;</hi> sedecia <hi rend="italic">f</hi> 23 sedecia <hi rend="italic">g</hi> 24 succesnnt <lb/>
            <lb/>
            serat <hi rend="italic">e</hi> ancho martio <hi rend="italic">ep</hi> 25 babyllon. <hi rend="italic">g</hi> 28 iheremias <hi rend="italic">g</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="302"/>
            definiuit annorum. Eo tempore Pittacus Mitylenaeus, alius e <lb/>
            septem sapientibus, fuisse perhibetur. Et quinque ceteros, qui, <lb/>
            ut septem numerentur, Thaleti, quem supra commemorauimus, <lb/>
            et huic Pittaco adduntur, eo tempore fuisse scribit Eusebius, <lb/>
            quo captiuus Dei populus in Babylonia tenebatur. Hi sunt<lb n="5"/>
            autem: Solon Atheniensis, Chilon Lacedaemonius, Periandrus <lb/>
            Corinthius, Cleobulus Lindius, Bias Prienaeus. Omnes hi, <lb/>
            septem appellati sapientes, post poetas theologos claruerunt, <lb/>
            quia genere uitae quodam laudabili praestabant hominibus <lb/>
            ceteris et morum nonnulla praecepta sententiarum breuitate<lb n="10"/>
            conplexi sunt. Nihil autem monumentorum, quod ad litteras <lb/>
            adtinet, posteris reliquerant, nisi quod Solon quasdam leges <lb/>
            Atheniensibus dedisse perhibetur; Thales uero physicus fuit <lb/>
            et suorum dogmatum libros reliquit. Eo captiuitatis Iudaicae <lb/>
            tempore et Anaximander et Anaximenes et Xenophanes physici<lb n="15"/>
            claruerunt. Tunc et Pythagoras, ex quo coeperunt appellari <lb/>
            philosophi. 
</p></div><div n="26" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title type="sub">CAPUT  XXVI. </title></ab><p>Quod eo tempore, quo inpletis septuaginta annis <lb/>
            Iudaeorum est resoluta captiuitas, Romani quoque<lb n="20"/>
            a dominatu sint regio liberati. 
</p><p>Per idem tempus Cyrus, rex Persarum, qui etiam Chaldaeis <lb/>
            et Assyriis imperabat, relaxata aliquanta captiuitate Iudaeorum, <lb/>
            quinquaginta milia hominum ex eis ad instaurandum <lb/>
            templum regredi fecit. A quibus tantum prima coepta fundamina<lb n="25"/>
            et altare constructum est. Incursantibus autem hostibus <lb/>
            nequaquam progredi aedificando ualuerunt, dilatumque opus <lb/>
            est usque ad Darium. Per idem tempus etiam illa sunt gesta, <lb/>
            quae conscripta sunt in libro Iudith; quem sane in canone <lb/>
            scripturarum Iudaei non recepisse dicuntur. Sub Dario ergo

<note type="footnote"> 3 ut] usque <hi rend="italic">p</hi> numerantur et thaleti <hi rend="italic">p</hi> 6 chilon (cilon <hi rend="italic">g) codd.;</hi> <lb/>
            Chilo <hi rend="italic">v</hi> periandrus <hi rend="italic">codd.;</hi> Periander <hi rend="italic">v</hi> 7 cleubulus <hi rend="italic">p;</hi> cleobolus <lb/>
            lydius b byas <hi rend="italic">g</hi> 14 docmatum <hi rend="italic">g</hi> iudeice <hi rend="italic">e</hi> 21 sint <hi rend="italic">fgp;</hi> <lb/>
            sunt <hi rend="italic">q v</hi> 29 canone <hi rend="italic">abegpv;</hi> canonem p / <hi rend="italic">Domb</hi>. 30 <hi rend="italic">recipisse g</hi> </note> <lb n="30"/>
             
<pb n="303"/>
            rege Persarum inpletis septuaginta annis, quos Hieremias <lb/>
            propheta praedixerat, reddita est Iudaeis soluta captiuitate <lb/>
            libertas, regnante Romanorum septimo rege Tarquinio. Quo <lb/>
            expulso etiam ipsi a regum suorum dominatione liberi esse <lb/>
            coeperunt. Usque ad hoc tempus prophetas habuit populus <lb n="5"/>
            Israel; qui cum multi fuerint, paucorum et aput Iudaeos et <lb/>
            aput nos canonica scripta retinentur. De quibus me aliqua <lb/>
            positurum esse promisi in hoc libro, cum clauderem superiorem, <lb/>
            quod iam uideo esse faciendum. 
</p></div><div n="27" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title type="sub">CAPUT  XXVII. </title></ab><p>De temporibus prophetarum, quorum oracula habentur <lb/>
            in libris quique tunc de uocatione gentium <lb/>
            multa cecinerunt, quando Romanorum regnum <lb/>
            coepit <sic>Assyriorumque</sic> defecit. 
</p><p rend="script">Tempora igitur eorum ut possimus aduertere, in anteriora <lb n="15"/>
            paululum recurramus. In capite libri Osee prophetae, qui <lb/>
            primus in duodecim ponitur, ita scriptum est: Verbum Domini, <lb/>
            quod factum est ad Osee in diebus Oziae et <lb/>
            Ioatham et Achaz et Ezechiae regum Iuda. Amos <lb/>
            quoque diebus regis Oziae prophetasse se scribit; addit etiam <lb n="20"/>
            Hieroboam regem Israel, qui per eosdem dies fuit. Nec non <lb/>
            Esaias, filius Amos, siue supradicti prophetae siue, quod <lb/>
            magis perhibetur, alterius qui non propheta eodem nomine <lb/>
            uocabatur, eosdem reges quattuor, quos posuit Osee, in capite <lb/>
            libri sui ponit, quorum diebus se prophetasse praeloquitur. <lb n="25"/>
            Michaeas etiam eadem suae prophetiae commemorat tempora <lb/>
            post dies Oziae. Nam tres qui sequuntur reges nominat, quos <lb/>
            et Osee nominauit, Ioatham et Achaz et Ezechian. Hi sunt, <lb/>
            quos eodem tempore simul prophetasse ex eorum litteris

<note type="footnote"> 17 Osee 1, 1\' </note>

<note rend="script" type="footnote"> 5 c. XXVII. Usque <hi rend="italic">g</hi> 7 scriptura <hi rend="italic">bp</hi> 9 faciendum, <hi rend="italic">in marg</hi>. facta, <hi rend="italic">e</hi> <lb/>
            11 oraculo <hi rend="italic">gf</hi> 15 in anter.] interiora <hi rend="italic">e</hi> 17 est <hi rend="italic">om. e</hi> 19 28 ioatham <lb/>
            <hi rend="italic">g;</hi> iotbam <hi rend="italic">e;</hi> ioathan <hi rend="italic">abpv</hi> 28 ezechian <hi rend="italic">eg;</hi> Ezechiam v <hi rend="italic">Domb</hi>. </note> <lb/>
             
<pb n="304"/>
            inuenitur. His adiungitur Ionas eodem Ozia rege regnante et <lb/>
            Ioel, cum iam regnaret Ioatham, qui successit Oziae. Sed <lb/>
            istorum prophetarum duorum tempora in chronicis, non in <lb/>
            eorum libris potuimus inuenire, quoniam de suis diebus tacent. <lb/>
            Tenduntur autem hi dies a rege Latinorum Proca siue superiore<lb n="5"/>
            Auentino usque ad regem Romulum iam Romanum, uel <lb/>
            etiam usque ad regni primordia successoris eius Numae Pompilii <lb/>
            (Ezechias quippe rex Iuda eo usque regnauit); ac per <lb/>
            hoc per ea tempora isti uelut fontes prophetiae pariter eruperunt, <lb/>
            quando regnum defecit Assyrium coepitque Romanum; <lb n="10"/>
            ut scilicet, quem ad modum regni Assyriorum primo tempore <lb/>
            exstitit Abraham, cui promissiones apertissimae fierent in eius <lb/>
            semine benedictionis omnium gentium, ita occidentalis Babylonis <lb/>
            exordio, qua fuerat Christus imperante uenturus, in quo <lb/>
            inplerentur illa promissa, oracula prophetarum non solum <lb n="15"/>
            loquentium, uerum etiam scribentium in tantae rei futurae <lb/>
            testimonium soluerentur. Cum enim prophetae numquam fere <lb/>
            defuissent populo Israel, ex quo ibi reges esse coeperunt, in <lb/>
            usum tantummodo eorum fuere, non gentium; quando autem <lb/>
            scriptura manifestius prophetica <sic>condebatur</sic>, quae gentibus<lb n="20"/>
            quandoque prodesset, tunc oportebat inciperet, quando <sic>condebatur</sic> <lb/>
            haec ciuitas, quae gentibus imperaret. 
</p></div><div n="28" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title type="sub">CAPUT  XXVIII. </title></ab><p>De his, quae ad euangelium Christi pertinent, <lb/>
            quid Osee et Amos prophetauerint. <lb n="25"/>
            
</p><p rend="script">Osee igitur propheta, quanto profundius quidem loquitur, <lb/>
            tanto operosius penetratur. Sed aliquid inde sumendum est

<note type="footnote"> 5 latino <hi rend="italic">a</hi> Proca siue super. Auentino <hi rend="italic">om. a</hi> 6 romanorum <hi rend="italic">bv</hi> <lb/>
            8 eosque <hi rend="italic">e</hi> 15 <hi rend="italic">post</hi> promissa <hi rend="italic">cum Dombarto uirgulam posui</hi> oracula <lb/>
            <hi rend="italic">abegp;</hi> ora <foreign xml:lang="grc">ρα</foreign>1<hi rend="italic">Domb</hi>. (ora prophetarum scribentium solnontur uix <lb/>
            <hi rend="italic">ferri potest, etiamsi cum Dombarto progr. p. 9 interpreteris</hi> loquendi <lb/>
            potestas conceditur. <hi rend="italic">oracula prophetarum cum</hi> promisaiones sint, soluuntur <lb/>
            ut promissa soluuntur) 20 scriptura <hi rend="italic">abegp p a;</hi> ea script. v <lb/>
            21 incipere <hi rend="italic">b epa</hi> 26 quando <hi rend="italic">g</hi> 27 operiosius e pnotatur, in <lb/>
            <hi rend="italic">marg</hi>. penetratur, <hi rend="italic">e</hi> est <hi rend="italic">om. e</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="305"/>
            <hi rend="italic">u</hi>ciuitate dei lib. XVIII . <sic>cap</sic> 27. 28.305<lb/>
            et hic ex nostra promissione ponendum. Et erit, inquit, in <lb/>
            loco quo dictum est eis: Non populus meus uos, <lb/>
            uocabuntur et ipsi filii Dei uiui. Hoc testimonium <lb/>
            propheticum de uocatione populi gentium, qui prius non per- <lb n="5"/>
            5 <sic>tinebat</sic> ad Deum, etiam apostoli intellexerunt. Et quia ipse <lb/>
            quoque populus gentium spiritaliter est in filiis Abrahae ac <lb/>
            per hoc recte dicitur Israel, propterea sequitur et dicit: Et <lb/>
            congregabuntur filii Iuda et filii Israel in id <lb/>
            ipsum, et ponent sibi principatum unum et <sic>adscenlodent</sic> <lb n="10"/>
            a terra. Hoc si adhuc uelimus exponere, eloquii prophetici <lb/>
            obtundetur sapor. <sic>Recolatur</sic> tamen lapis ille angularis <lb/>
            et duo parietes, unus ex Iudaeis, alter ex gentibus; ille nomine <lb/>
            filiorum Iuda, iste nomine filiorum Israel, eidem uni principatui <lb/>
            suo in id ipsum innitentes et adscendentes agnoscantur <lb n="15"/>
            <sic n="poss">i5</sic> a terra. Istos autem carnaliter Israelitas, qui nunc nolunt <lb/>
            credere in Christum, postea credituros, id est filios eorum <lb/>
            (nam utique isti in suum locum moriendo transibunt), idem <lb/>
            propheta testatur dicens: Quoniam diebus multis sedebunt <lb/>
            filii Israel sine rege, sine principe, sine <lb n="20"/>
            20 sacrificio, sine altari, sine sacerdotio, sine manifestationibus. <lb/>
            Quis non uideat nunc sic esse Iudaeos? <lb/>
            Sed quid adiungat, audiamus. Et postea, inquit, reuertentur <lb/>
            filii Israel et inquirent Dominum Deum <lb/>
            suum et Dauid regem suum, et stupescent in Domino <lb n="25"/>
            et in bonis ipsius in nouissimis diebus. Nihil <lb/>
            est ista prophetia manifestius, cum Dauid regis nomine significatus <lb/>
            intellegitur Christus, quia factus est, sicut dicit <lb/>
            apostolus, ex semine Dauid secundum carnem. Praenuntiauit <lb/>
            iste propheta etiam tertio die Christi resurrectionem

<note rend="script" type="footnote"> 1 Osee 1, 10 5 Rom. 9, 26 7 Osee 1, 11 12 Eph. 2, 14 <lb/>
            22 Osee 3, 4 sq. 27 Rom. 1, 3 <lb/>
            2 quod <hi rend="italic">e pt</hi> 3 ibi uocab. <hi rend="italic">b1</hi> p2 6 abrahe reputatur e 9 sibi <lb/>
            <hi rend="italic">ab e gp p a;</hi> sibimet <hi rend="italic">fv</hi> 12 duo illi <hi rend="italic">v</hi> 15 carnaliter <hi rend="italic">a beg p p a</hi> <lb/>
            camales <hi rend="italic">fv</hi> 18 testatuf 8 <hi rend="italic">e</hi> 20 sacerdote, <hi rend="italic">in marg</hi>. sacerdotio, <hi rend="italic">e</hi> <lb/>
            26 cum] quia <hi rend="italic">a</hi> 27 <hi rend="italic">intellegatur gv</hi> quia <hi rend="italic">egp Domb.;</hi> qui <hi rend="italic">a b v</hi> </note>

<note type="footnote"> XXXX Aur. opera Sectio V pari II. </note>

<note type="footnote"> 20 </note> <lb n="30"/>
             
<pb n="306"/>
            futuram, sicut eam prophetica altitudine praenuntiari oportebat, <lb/>
            ubi ait: Sanabit nos post biduum, in die tertio <lb/>
            resurgemus. Secundum hoc enim nobis dicit apostolus: <lb/>
            Si resurre-xistis cum Christo, quae sursum sunt <lb/>
            quaerite. Amos quoque de rebus talibus sic prophetat:<lb n="5"/>
            Praepara, inquit, te, ut inuoces Deum tuum Israel; <lb/>
            quia ecce ego firmans tonitrum et creans spiritum <lb/>
            et adnuntians in hominibus Christum suum; et alio <lb/>
            loco: In illa die, inquit, resuscitabo tabernaculum <lb/>
            Dauid, quod cecidit, et reaedificabo, quae <sic>ceci</sic>. <lb n="10"/>
            derunt eius, et destructa eius resuscitabo et reaedificabo <lb/>
            ea sicut dies saeculi; ita ut exquirant <lb/>
            me residui hominum et omnes gentes, in quibus <lb/>
            inuocatum est nomen meum super eos, dicit Dominus <lb/>
            faciens haec. <lb n="15"/>
            
</p></div><div n="29" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title type="sub">CAPUT  XXVIIII. </title></ab><p>Quae ab Esaia de Christo et ecclesia sint praedicta. <lb/>
            </p><p rend="script">Esaias propheta non est in libro duodecim prophetarum, <lb/>
            qui propterea dicuntur minores, quia sermones eorum sunt 10 <lb n="20"/>
            breues in eorum conparatione, qui maiores ideo uocantur, <lb/>
            quia prolixa uolumina condiderunt; ex quibus est hic Esaias, <lb/>
            quem propter eadem prophetiae tempora subiungo supradictis <lb/>
            duobus. Esaias ergo inter illa, quae arguit iniqua et iusta <lb/>
            praecepit et peccatori populo mala futura praedixit, etiam de<lb n="25"/>
            Christo et ecclesia, hoc est de rege et ea quam condidit ciuitate, <lb/>
            multo plura quam ceteri prophetauit, ita ut a quibusdam <lb/>
            euangelista quam propheta potius diceretur. Sed propter rationem <lb/>
            operis terminandi unum de multis hoc loco ponam. Ex

<note type="footnote"> 2 Osee 6. 2 4 Coloss. 3, 1 6 Amos 4, 12 sq. 9 Amos <lb/>
            9, 11 sq. </note>

<note rend="script" type="footnote"><hi rend="italic">2 et in e 3 nobiB sup. lin. g 6 prepara//, ta eras., e</hi> 7 tonitrum <lb/>
            <hi rend="italic">epp Domb.;</hi> tonitruum <hi rend="italic">abgafv</hi> 8 nominibus <hi rend="italic">g</hi> 10 cecideront <lb/>
            ei e 19 Esaias, E <hi rend="italic">ex</hi> 1 <hi rend="italic">corr., g</hi> 22 prolexa <hi rend="italic">gl</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="307"/>
            persona quippe Dei Patris loquens: Ecce, inquit, intelleget <lb/>
            puer meus et exaltabitur et glorificabitur ualde. <lb/>
            Quem ad modum stupescent super te multi, ita gloria <lb/>
            priuabitur ab hominibus species tua et gloria tua ab <lb/>
            hominibus; ita mirabuntur gentes multae super eum <lb n="5"/>
            et continebunt reges os suum; quoniam quibus non <lb/>
            est nuntiatum de illo, uidebunt, et qui non audierunt, <lb/>
            intellegent. Domine, quis credidit auditui nostro, et <lb/>
            brachium Domini cui reuelatum est? Adnuntiauimus <lb/>
            coram illo, ut infans, ut radix in terra sitienti: non <lb n="10"/>
            est species illi neque gloria. Et uidimus eum, et non <lb/>
            habebat speciem neque decorem; sed species eius <lb/>
            sine honore, deficiens prae omnibus hominibus. Homo <lb/>
            in plaga positus et sciens ferre infirmitatem; quoniam <lb/>
            auersa est facies eius, inhonoratus est nec <lb n="15"/>
            magni aestimatus est. Hic peccata nostra portat et <lb/>
            pro nobis dolet; et nos existimauimus illum esse in <lb/>
            dolore et in plaga et in adflictione. Ipse autem uulneratus <lb/>
            est propter iniquitates nostras et infirmatus <lb/>
            est propter peccata nostra. Eruditio pacis nostrae in <lb n="20"/>
            eo; liuore eius nos sanati sumus. Omnes ut oues <lb/>
            errauimus, homo a uia sua errauit; et Dominus tradidit <lb/>
            illum pro peccatis nostris; et ipse, propter <lb/>
            quod adflictus est, non aperuit os. Ut ouis ad immolandum <lb/>
            ductus est et ut agnus ante eum, qui se tonderet, <lb n="25"/>
            sine uoce, sic non aperuit os suum. In humilitate <lb/>
            iudicium eius sublatum est. Generationem eius

<note type="footnote"> 1 Esai. 52, 13 sqq. 8 ib. 53, 1 sqq. </note>

<note type="footnote"> . 2 glorif.] honorificabitur e\' a 3 stupiscent <hi rend="italic">g</hi> 4 <hi rend="italic">prius</hi> ab hominibus <lb/>
            <hi rend="italic">om. p;</hi> species .... ab hominibus <hi rend="italic">om. b</hi> gl. t. ab omnibus <hi rend="italic">e</hi> <lb/>
            7 nantiatum <hi rend="italic">mas.;</hi> annuntiatum <hi rend="italic">v</hi> 8 auditu <hi rend="italic">e</hi> 9 bracchium p <hi rend="italic">Domb</hi>. <lb/>
            annontiabimus <hi rend="italic">bg</hi> 10 radex <hi rend="italic">g</hi> sicienti <hi rend="italic">g</hi> 11 Et <hi rend="italic">om. e</hi> 12 eius <lb/>
            <hi rend="italic">om. e</hi> 13 hominibus <hi rend="italic">om. e</hi> 14 iniquitatem <hi rend="italic">p</hi> 15 aduersa <hi rend="italic">e</hi> est <lb/>
            <hi rend="italic">post</hi> inhon. <hi rend="italic">om. e</hi> 17 existimauimus <hi rend="italic">abp;</hi> exestimabimus p1; aestimauimus <lb/>
            <hi rend="italic">egat</hi> 24 os <hi rend="italic">mas.;</hi> os suum <hi rend="italic">v</hi> 25 tonderet <hi rend="italic">mss.;</hi> tondet v </note>

<note type="footnote"> 20* </note> <lb/>
             
<pb n="308"/>
            quis enarrabit? Quoniam tolletur de terra uita eius. <lb/>
            Ab iniquitatibus populi mei ductus est ad mortem. <lb/>
            Et dabo malignos pro sepultura eius et diuites pro <lb/>
            morte eius. Quoniam iniquitatem non fecit nec dolum <lb/>
            in ore suo; et Dominus uult purgare eum de plaga. <lb n="5"/>
            Si dederitis pro peccato animam uestram, uidebitis <lb/>
            semen longaeuum; et Dominus uult auferre a dolore <lb/>
            animam eius, ostendere illi lucem et formare intellectum, <lb/>
            iustificare iustum bene seruientem pluribus; <lb/>
            et peccata eorum ipse portabit. Propterea ipse hereditabit<lb n="10"/>
            plures et fortium diuidet spolia, propter quod <lb/>
            tradita est ad mortem anima eius, et inter iniquos <lb/>
            aestimatus est et ipse peccata multorum portauit, et <lb/>
            propter peccata eorum traditus est. Haec de Christo <lb/>
            Iam uero de ecclesia, quod sequitur, audiamus. Laetare,<lb n="15"/>
            inquit, sterilis, quae non paris; erumpe et clama, quae <lb/>
            non parturis; quoniam multi filii desertae magis <lb/>
            quam eius, quae habet uirum. Dilata locum tabernaculi <lb/>
            tui et aulaearum tuarum; fige, noli parcere, prolonga <lb/>
            funiculos tuos et palos tuos conforta, adhuc <lb n="20"/>
            in dextram et sinistram partem extende. Et semen <lb/>
            tuum hereditabit gentes, et ciuitates desertas inhabitabis. <lb/>
            Ne timeas, quoniam confusa es, neque reuerearis, <lb/>
            quia exprobrata es; quoniam confusionem <lb/>
            aeternam obliuisceris et obprobrium uiduitatis tuae<lb n="25"/>
            non eris memor. Quoniam Dominus faciens te, Dominus <lb/>
            Sabaoth nomen ei; et qui eruit te, ipse Deus <lb/>
            Israel uniuersae terrae uocabitur; et cetera. Verum ista

<note type="footnote"> 15 Esai. 54. 1 sqq. </note>

<note rend="script" type="footnote"> 5 de] <hi rend="italic">a e 10 propterea ipse liered. tn. 1 tn marg. e</hi> 13 portabit <lb/>
            <hi rend="italic">a egp p a</hi> 16 sterelis g<foreign xml:lang="grc">ρα</foreign> clama <hi rend="italic">abl gpufv;</hi> exclama <hi rend="italic">B2c<foreign xml:lang="grc">ρ</foreign> Domb</hi>. <lb/>
            m <lb/>
            19 aalearum <hi rend="italic">e;</hi> aula/rum p; aularum <hi rend="italic">agpaf; aula b</hi> 21 <hi rend="italic">dexteram eg</hi> <lb/>
            22 hereditauit et inhabitabilis et 25 obprobrium <hi rend="italic">b1cppa fDomb.;</hi> <lb/>
            obprobrii <hi rend="italic">a b* g v</hi> 26 domini sab. p 27 ei <hi rend="italic">abgppf;</hi> eius <hi rend="italic">eac</hi> <lb/>
            eruit] ef <hi rend="italic">e</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="309"/>
            sint satis; et in eis sunt exponenda nonnulla; sed sufficere <lb/>
            arbitror quae ita sunt aperta, ut etiam inimici intellegere <lb/>
            cogantur inuiti. 
</p></div><div n="30" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title type="sub">CAPUT  XXX. </title></ab><p>Quae Michaeas et Ionas et Ioel nouo testamento <lb n="5"/>
            congruentia prophetarint. 
</p><p rend="script">Michaeas propheta Christum in figura ponens magni cuiusdam <lb/>
            montis haec loquitur: Erit in nouissimis diebus <lb/>
            manifestus mons Domini paratus super uertices montium <lb/>
            et exaltabitur super colles. Et festinabunt ad <lb n="10"/>
            eum plebes, et ibunt gentes multae et dicent: Venite, <lb/>
            ascendamus in montem Domini et in domum Dei <lb/>
            Iacob, et ostendet nobis uiam suam, et ibimus in <lb/>
            semitis eius; quia ex Sion procedet lex et uerbum <lb/>
            Domini ex Hierusalem. Et iudicabit inter plebes multas, <lb n="15"/>
            et redarguet gentes potentes usque in longinquum. <lb/>
            Praedicens iste propheta et locum in quo natus est <lb/>
            Christus: Et tu, inquit, Bethleem, domus Ephrata, minima <lb/>
            es, ut sis in milibus Iuda; ex te mihi prodiet, <lb/>
            ut sit in principem Israel; et egressus eius ab initio <lb n="20"/>
            et ex diebus aeternitatis. Propterea dabit eos usque <lb/>
            ad tempus parturientis, pariet, et residui fratres eius <lb/>
            conuertentur ad filios Israel. Et stabit et uidebit et <lb/>
            pascet gregem suum in uirtute Domini, et in honore <lb/>
            nominis Domini Dei sui erunt; quoniam nunc magnificabitur <lb n="25"/>
            usque ad summum terrae.

<note type="footnote"> 18 Mich. 5, 2 sqq. </note>

<note rend="script" type="footnote"> 1 sint] f <hi rend="italic">e</hi> 5 iohel <hi rend="italic">gfp</hi> de nouo <hi rend="italic">p</hi> 6 prophetarint <hi rend="italic">g f;</hi> pro- <lb/>
            <hi rend="italic">phetauerint p q v 8 et erit a 9 uerti.e gl 13 ostendit g</hi> 14 sjoii <lb/>
            <hi rend="italic">et sic semper eg</hi> procedit <hi rend="italic">g</hi> 18 ephrata nequaquam minima es in principibus <lb/>
            iadae <hi rend="italic">a</hi> 19 prodiet dux e 21 die <hi rend="italic">e</hi> 22 parturientis] quo <lb/>
            parturiens <hi rend="italic">a</hi> et pariet <hi rend="italic">e</hi> residui <hi rend="italic">omisso</hi> et <hi rend="italic">g</hi> patres, in <hi rend="italic">marg</hi>. <lb/>
            fratres, e 23 filas <hi rend="italic">(sic) e</hi> 24 parcet <hi rend="italic">g</hi> 25 nominis <hi rend="italic">om. e</hi> 26 ad <lb/>
            summum terminum terrae e </note> <lb/>
             
<pb n="310"/>
            Ionas autem propheta non tam sermone Christum, quam <lb/>
            sua quadam passione prophetauit, profecto apertius, quam si <lb/>
            eius mortem et resurrectionem uoce clamaret. Ut quid enim <lb/>
            exceptus est uentre beluino et die tertio redditus, nisi ut <lb/>
            significaret Christum de profundo inferni die tertio rediturum? <lb n="5"/>
            
</p><p>Ioel omnia, quae prophetat, multis uerbis conpellit exponi. <lb/>
            ut quae pertinent ad Christum et ecclesiam dilucescant. Unum <lb/>
            tamen, quod etiam apostoli commemorauerunt, quando in congregatos <lb/>
            credentes Spiritus sanctus, sicut a Christo promissus <lb/>
            fuerat, desuper uenit, non praetermittam. Et erit, inquit,<lb n="10"/>
            post haec, et effundam de spiritu meo super omnem <lb/>
            carnem; et prophetabunt filii uestri et filiae uestrae, <lb/>
            et seniores uestri somnia somniabunt, et <lb/>
            iuuenes uestri uisa uidebunt; et quidem in seruos <lb/>
            et ancillas meas in illis diebus effundam de spiritu<lb n="15"/>
            meo. 
</p></div><div n="31" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title type="sub">CAPUT  XXXI. </title></ab><p>Quae in Abdia et Naum et Ambacu de salute mundi <lb/>
            in Christo praenuntiata reperiantur. 
</p><p>Tres prophetae de minoribus, Abdias, Naum, Ambacum,<lb n="20"/>
            nec tempora sua dicunt ipsi, nec in chronicis Eusebii et <lb/>
            Hieronymi, quando prophetauerint, inuenitur. Abdias enim <lb/>
            positus est quidem ab eis cum Michaea, sed non eo loco, ubi <lb/>
            notantur tempora, quando Michaeam prophetasse ex eius litteris <lb/>
            constat; quod errore neglegenter describentium labores<lb n="25"/>
            alienos existimo contigisse; duos uero alios commemoratos in <lb/>
            codicibus chronicorum, quos habuimus, non potuimus inuenire. <lb/>
            Tamen quia canone continentur, nec ipsi oportet praetereantur

<note type="footnote"> 3 Ion. 2, 1 9 Act, 2, 17 10 Ioel 2, 28 sq. </note>

<note type="footnote"> 6 conpeJlet <hi rend="italic">g</hi> 14 seruos <hi rend="italic">codd. praeter a;</hi> seruos meos <hi rend="italic">a v</hi> 18 et <lb/>
            naum <hi rend="italic">g f;</hi> in naum <hi rend="italic">p q v Domb</hi>. ambacu <hi rend="italic">g f;</hi> abacuc <hi rend="italic">pqv Dornb</hi>. <lb/>
            20 ambacum <hi rend="italic">g pz v;</hi> ambca <hi rend="italic">e;</hi> abacuc <hi rend="italic">b</hi> p1 a <hi rend="italic">Domb.;</hi> abacuch a; abbacuc <lb/>
            <hi rend="italic">p f</hi> 21 sua tempora v 27 quod e 2S in canone <hi rend="italic">e</hi> oportet ut <hi rend="italic">c</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="311"/>
            a nobis. Abdias, quantum ad scripturam eius adtinet, omnium <lb/>
            breuissimus prophetarum, aduersus Idumaeam loquitur, gentem <lb/>
            scilicet Esau, ex duobus geminis filiis Isaac, nepotibus Abrahae, <lb/>
            maioris illius reprobati. Porro si Idumaeam modo locutionis, <lb/>
            quo intellegitur a parte totum, accipiamus positam esse pro <lb n="5"/>
            gentibus: possumus de Christo agnoscere, quod ait inter <lb/>
            cetera: In monte autem Sion erit salus et erit sanctum; <lb/>
            et paulo post in fine ipsius prophetiae: Et adscendent, <lb/>
            inquit, resaluati ex monte Sion, ut defendant <lb/>
            montem E <sic>sau</sic>, et erit Domino regnum. Apparet quippe <lb n="10"/>
            id esse conpletum, cum resaluati ex monte Sion, id est ex <lb/>
            Iudaea credentes in Christum, qui praecipue agnoscuntur apostoli, <lb/>
            adscenderunt, ut defenderent montem Esau. Quo modo <lb/>
            defenderent, nisi per euangelii praedicationem saluos faciendo <lb/>
            eos qui crediderunt, ut eruerentur de potestate tenebrarum et <lb n="15"/>
            transferrentur in regnum Dei? Quod consequenter expressit <lb/>
            addendo: Et erit Domino regnum. Mons enim Sion <lb/>
            Iudaeam significat, ubi futura praedicta est salus et sanctum, <lb/>
            quod est Christus Iesus. Mons uero Esau Idumaea est, per <lb/>
            quam significata est ecclesia gentium, quam defenderunt, sicut <lb n="20"/>
            exposui, resaluati ex monte Sion, ut esset Domino regnum. <lb/>
            Hoc obscurum erat, antequam fieret; sed factum quis non <lb/>
            fidelis agnoscat? 
</p><p>Naum uero propheta, immo per illum Deus: Exterminabo, <lb/>
            inquit, sculptilia et conflatilia, ponam sepulturam <lb n="25"/>
            tuam; quia ueloces ecce super montes pedes euangelizantis <lb/>
            et adnuntiantis pacem. Celebra, Iuda, <lb/>
            dies festos tuos, redde uota tua; quia iam non <lb/>
            <sic>adicientultra</sic>, <sic>uttranseantinuetustatem</sic>. Consummatum <lb/>
            est, consumtum est, ablatum est.

<note type="footnote"> 24 Naum 1, 14 sq.; 2, 1 </note>

<note type="footnote"> 6 de Christo agn. possumus <hi rend="italic">v</hi> 15 eruerentur <hi rend="italic">ex</hi> eutentur <hi rend="italic">corr. e</hi> <lb/>
            16 transferantur e 18 significabaftt <hi rend="italic">e</hi> 21 essent e 25 conflatilia <lb/>
            n <lb/>
            ponam] conponam <hi rend="italic">e</hi> 26 ecce <hi rend="italic">om. p</hi> 29 adicietur <hi rend="italic">e</hi> 30 consummatum <lb/>
            est <hi rend="italic">om</hi>. p conBumtum est <hi rend="italic">g;</hi> consummatum <hi rend="italic">est p a; om. a b e</hi> </note> <lb n="30"/>
             
<pb n="312"/>
            <sic>Adscendit</sic>, qui insufflat in faciem tuam, eripiens te ex <lb/>
            tribulatione. Quis adscenderit ab inferis et insufflauerit in <lb/>
            faciem Iudae, hoc est Iudaeorum discipulorum, Spiritum <lb/>
            sanctum, recolat qui meminit euangelium. Ad nouum enim <lb/>
            testamentum pertinent, quorum dies festi ita spiritaliter <sic>innouantur</sic>,<lb n="5"/>
            ut in uetustatem transire non possint. Porro per <lb/>
            euangelium exterminata sculptilia et conflatilia, id est idola <lb/>
            deorum falsorum, et obliuioni tamquam sepulturae tradita iam <lb/>
            uidemus et hanc etiam in hac re prophetiam conpletam esse <lb/>
            cognoscimus. <lb n="10"/>
            
</p><p>Ambacum de quo alio quam de Christi aduentu, qui futurus <lb/>
            fuerat, intellegitur dicere: Et respondit Dominus ad me <lb/>
            et dixit: Scribe uisum aperte in buxo, ut adsequatur <lb/>
            qui legit ea; quia adhuc uisio ad tempus, et <lb/>
            orietur in fine et non in uacuum; si tardauerit,<lb n="15"/>
            sustine eum, quia ueniens ueniet et non morabitur?. <lb/>
            </p></div><div n="32" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title type="sub">CAPUT  XXXII. </title></ab><p>De prophetia quae in oratione Ambacu et cantico <lb/>
            continetur. <lb n="20"/>
            
</p><p rend="script">In oratione autem sua cum cantico cui nisi Domino Christo <lb/>
            dicit: Domine, audiui auditionem tuam, et timui; <lb/>
            Domine, consideraui opera tua, et expaui? Quid <lb/>
            enim hoc est nisi praecognitae nouae ac repentinae salutis <lb/>
            hominum ineffabilis admiratio? In medio duorum anima<lb n="25"/>
            lium cognosceris quid est nisi aut in medio duorum <lb/>
            testamentorum, aut in medio duorum latronum, aut in medio

<note type="footnote"> 12 Ambae. 2, 2 sq. 22 ib. 8, 1 </note>

<note rend="script" type="footnote"> bi <lb/>
            6 uetustate e 7 sculptilia <hi rend="italic">e</hi> 9 uidemus, <hi rend="italic">in Jnarg</hi>. cognoscimus. <hi rend="italic">e;</hi> <lb/>
            uidemus <hi rend="italic">a</hi> 11 ambacum <hi rend="italic">e g v;</hi> abacuc <hi rend="italic">b p Domb.;</hi> abacuch <hi rend="italic">a</hi> 12 res//pondit, <lb/>
            po <hi rend="italic">eras., e</hi> 13 mihi scribe e 16 tardabitur, <hi rend="italic">in marg</hi>. morabitur, <lb/>
            <hi rend="italic">e</hi> 19 ambacu <hi rend="italic">g f; abacuc p q v</hi> 22 auditionem .... consideraui <lb/>
            <hi rend="italic">in marg. e</hi> 23 et <hi rend="italic">om. gt</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="313"/>
            Moysi et Heliae cum illo in monte sermocinantium? Dum <lb/>
            adpropinquant anni, nosceris; in aduentu temporis <lb/>
            ostenderis, nec exponendum est. In eo cum turbata <lb/>
            fuerit anima mea, in ira misericordiae memor eris <lb/>
            quid est nisi quod Iudaeos in se transfigurauit, quorum gentis <lb n="5"/>
            fuit, qui cum magna ira turbati crucifigerent Christum, ille <lb/>
            misericordiae memor dixit: Pater ignosce illis, quia <lb/>
            nesciunt quod faciunt? Deus de Theman ueniet et <lb/>
            sanctus de monte umbroso et condenso. Quod hic <lb/>
            dictum est: De Theman ueniet, alii interpretati sunt <sic>lab</sic> <lb n="10"/>
            Austro) uel <sic>cAfrico</sic>); per quod significatur meridies, id est <lb/>
            feruor caritatis et splendor ueritatis. Montem uero umbrosum <lb/>
            adque condensum, quamuis multis modis possit intellegi, <lb/>
            libentius acceperim scripturarum altitudinem diuinarum, quibus <lb/>
            prophetatus est Christus. Multa ibi quippe umbrosa adque <lb n="15"/>
            condensa sunt, quae mentem quaerentis exerceant. Inde autem <lb/>
            uenit, cum ibi eum, qui intellegit, inuenit. Operuit caelos <lb/>
            uirtus eius, et laudis eius plena est terra quid est <lb/>
            nisi quod etiam in psalmo dicitur: Exaltare <sic>supercaelos</sic>, <lb/>
            Deus, et super omnem terram gloria tua? Splendor <lb n="20"/>
            eius ut lumen erit quid est nisi <sic>cfama</sic> eius credentes <lb/>
            inluminabit\'? Cornua in manibus eius sunt quid est <lb/>
            nisi tropaeum crucis? Et posuit caritatem firmam <lb/>
            fortitudinis suae nec exponendum est. Ante faciem <lb/>
            eius ibit uerbum, <sic>etprodietin</sic> campum post pedes <lb n="25"/>
            eius quid est nisi quod et antequam huc ueniret praenuntiatus <lb/>
            est, et postea quam hinc reuersus est, adnuntiatus est?

<note type="footnote"> 7 Lc. 23, 34 </note>

<note rend="script" type="footnote"> 1 com eo v 2 adpropinauauerint <hi rend="italic">a e</hi> nosceris <hi rend="italic">eg DOJl.b.j</hi> cognosceris <lb/>
            <hi rend="italic">abpv</hi> in adueotum <hi rend="italic">b p</hi> 3 cum <hi rend="italic">abeg Domb.;</hi> dum <hi rend="italic">p v</hi> <lb/>
            turbata <hi rend="italic">begpp Domb.;</hi> conturbata <hi rend="italic">a<foreign xml:lang="grc">α</foreign>v</hi> 5 transfigurabit e 8 quod <lb/>
            <hi rend="italic">gp Domb.;</hi> quid <hi rend="italic">abepv</hi> 11 ab africo <hi rend="italic">b\'tJ</hi> affrico <hi rend="italic">aep;</hi> afrigo <hi rend="italic">g</hi> <lb/>
            e <lb/>
            14 acciperim <hi rend="italic">g</hi> 15 quippe ibi <hi rend="italic">v</hi> 21 nisi quod <hi rend="italic">e</hi> 23 tropaeum g; <lb/>
            trophaeum <hi rend="italic">v</hi> 25 secus pedes, <hi rend="italic">in marg</hi>. post, <hi rend="italic">e</hi> 26 nisi antequam <lb/>
            quod hic <hi rend="italic">e</hi> nisi et <hi rend="italic">omisso</hi> quod <hi rend="italic">p</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="314"/>
            Stetit, et terra commota est quid est nisi *stetit ad subueniendum, <lb/>
            et terra commota est ad credendum\'? Respexit. <lb/>
            et tabuerunt gentes, hoc est \'misertus est et fecit populos <lb/>
            paenitentes\'. Contriti sunt montes uiolentia, hoc <lb/>
            est \'uim facientibus miraculis elatorum est contrita superbia\'. <lb n="5"/>
            Defluxerunt colles aeternales, hoc est humiliati sunt <lb/>
            ad tempus, ut erigerentur in aeternum\\ Ingressus aeternos <lb/>
            eius pro laboribus uidi, hoc est (non sine mercede <lb/>
            aeternitatis laborem caritatis adspexi*. Tabernacula Aethiopum <lb/>
            expauescent et tabernacula terrae Madiam,<lb n="10"/>
            hoc est \'gentes repente perterritae nuntio mirabilium tuorum <lb/>
            etiam quae non sunt in iure Romano erunt in populo Christiano.\' <lb/>
            Numquid in fluminibus iratus es, Domine. <lb/>
            aut in fluminibus furor tuus aut in mari impetus <lb/>
            tuus? hoc ideo dictum est, quia non uenit nunc ut iudicet<lb n="15"/>
            mundum, sed ut saluetur mundus per ipsum. Quia adscendes <lb/>
            super equos tuos, et equitatio tua salus, hoc <lb/>
            est \'euangelistae tui portabunt te, qui reguntur a te, et euangelium <lb/>
            tuum salus erit eis, qui credunt in te/ Intendens <lb/>
            intendes arcum <sic>tuumsupersceptra</sic>, <sic>dicitDominus</sic><lb n="20"/>
            hoc est <sic>ccomminaberis</sic> iudicium tuum etiam regibus terrae.\' <lb/>
            Fluminibus scindetur terra, hoc est influentibus sermonibus <lb/>
            praedicantium te aperientur ad confitendum hominum <lb/>
            corda, quibus est dictum: Scindite corda uestra et non <lb/>
            uestimenta.\' Quid est: Videbunt te et dolebunt<lb n="25"/>
            populi, nisi ut lugendo sint beati? Quid est: Dispergens <lb/>
            aquas incessu, an \'ambulando in eis, qui te usque quaque <lb/>
            adnuntiant, hac adque hac dispergis fluenta doctrinae\'? Quid <lb/>
            est: Dedit abyssus uocem suam, an \'profunditas cordis

<note type="footnote"> 2 Ps. 56, 6 16 Io. 3, 17 24 Ioel 2, 13 </note>

<note type="footnote"> 4 contrita est <hi rend="italic">v</hi> 10 madiam <hi rend="italic">g p;</hi> maaian <hi rend="italic">abcp<foreign xml:lang="grc">α</foreign>v</hi> 13 irasceris e <lb/>
            14 uel in mari <hi rend="italic">v</hi> 16 qui <hi rend="italic">p</hi> 17 salus ..... te qui <hi rend="italic">om. e</hi> 20 dicet <hi rend="italic">g</hi> <lb/>
            22 scinditur <hi rend="italic">g</hi> 24 quibus ... corda <hi rend="italic">m. 1 in fIIarg. e</hi> dictum est v <lb/>
            27 ince6sum <hi rend="italic">e;</hi> in incessu <hi rend="italic">a b</hi> an <hi rend="italic">abg Domb,;</hi> in <hi rend="italic">e; niei pv</hi> 29 Abyssus <lb/>
            dedit v </note> <lb/>
             
<pb n="315"/>
            humani quid ei uideretur expressit\'? Altitudo phantasiae <lb/>
            suae tamquam uersus superioris est expositio; altitudo enim <lb/>
            est abyssus. Quod autem ait: Phantasiae suae, subaudiendum <lb/>
            est (uocem dedit); hoc est, quod diximus, quid ei <lb/>
            uideretur expressit). Phantasia quippe uisio est, quam non <lb n="5"/>
            tenuit, non operuit, sed confitendo eructauit. Eleuatus est <lb/>
            sol, et luna stetit in ordine suo, hoc est \'adscendit <lb/>
            Christus in caelum, et ordinata est ecclesia sub rege suo*. <lb/>
            In lucem iacula tua ibunt, hoc est \'non in occultum, <lb/>
            sed in manifestum tua uerba mittentur.\' In splendorem <lb n="10"/>
            coruscationis armorum tuorum, subaudiendum est <lb/>
            iacula tua ibunt\\ Dixerat enim suis: Quae dico uobis in <lb/>
            tenebris, dicite in lumine. In comminatione minor<lb/>
            a b i s terram, id est \'comminando humiliabis homines.) Et <lb/>
            in furore deicies gentes, quia eos, qui se exaltant, <lb n="15"/>
            uindicando conlides. Existi in salutem populi tui, ut <lb/>
            saluos facias christos tuos; misisti in capita iniquorum <lb/>
            mortem, nihil horum est exponendum. Excitasti <lb/>
            uincula usque ad collum, et bona hic possunt intellegi <lb/>
            uincula sapientiae, ut iniciantur pedes in conpedes eius et <lb n="20"/>
            collum in torquem eius. Praecidisti in stupore mentis, <lb/>
            subaudimus (uincula); excitauit enim bona, praecidit mala, de <lb/>
            quibus ei dicitur: Disrupisti uincula mea, et hoc in <lb/>
            stupore mentis, id est mirabiliter. Capita potentium <lb/>
            mouebuntur in ea, in ea scilicet admiratione. Adaperient <lb n="25"/>
            morsus suos, sicut edens pauper absconse. Potentes <lb/>
            enim quidam Iudaeorum ueniebant ad Dominum facta eius et <lb/>
            uerba mirati, et esurientes panem doctrinae manducabant absconse <lb/>
            propter metum Iudaeorum, sicut eos prodidit

<note type="footnote"> 12 Mt. 10, 27 23 Ps. 115, 16 </note>

<note rend="script" type="footnote"> 1 altitudine e 8 Xpf <hi rend="italic">sup. lin. e</hi> 10 uerba tua v 11 chorusc. <hi rend="italic">g</hi> <lb/>
            17 facias <hi rend="italic">mils.;</hi> faceres <hi rend="italic">v</hi> iniquorum, <hi rend="italic">in marg</hi>. inimicorum, <hi rend="italic">e</hi> 21 prae- <lb/>
            •B1 • <lb/>
            cidisti <hi rend="italic">b</hi> mentis. <hi rend="italic">m. 2 corr., g</hi> 22 subaudimus <hi rend="italic">a b2 62 p;</hi> aubaudiuimus <lb/>
            <hi rend="italic">bI et g;</hi> subandiamus v 23 disrupisti <hi rend="italic">eg;</hi> dirupisti <hi rend="italic">pv Domb</hi>. <lb/>
            27 dom. nostrum <hi rend="italic">e</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="316"/>
            <sic>euangęlium</sic>. Et inmisisti in mare equos tuos turbantes <lb/>
            aquas multas, quae nihil sunt aliud quam populi multi; <lb/>
            non enim alii timore conuerterentur, alii furore persequerentur, <lb/>
            nisi omnes turbarentur. Obseruaui, et expauit uenter <lb/>
            meus a uoce orationis labiorum meorum; et introiit<lb n="5"/>
            tremor in ossa mea, et subtus me turbata <lb/>
            est habitudo mea. Intendit in ea, quae dicebat, et ipsa <lb/>
            sua est oratione perterritus, quam prophetice fundebat et in <lb/>
            qua futura cernebat; turbatis enim populis multis uidit inminentes <lb/>
            ecclesiae tribulationes; continuoque se membrum eius<lb n="10"/>
            agnouit adque ait: Requiescam in die tribulationis. <lb/>
            tamquam ad eos pertinens, qui sunt spe gaudentes, in tribulatione <lb/>
            patientes. Ut adscendam, inquit, ad populum <lb/>
            peregrinationis meae, recedens utique a populo maligno <lb/>
            carnalis cognationis suae, non peregrinante in hac terra nec<lb n="15"/>
            supernam patriam requirente. Quoniam ficus, inquit, non <lb/>
            adferet fructus, et non erunt natiuitates in uineis; <lb/>
            mentietur opus oliuae, et campi non facient escam. <lb/>
            Defecerunt ab esca oues, et non supersunt in <lb/>
            praesepibus boues. Vidit eam gentem, quae Christum <lb n="20"/>
            fuerat occisura, ubertatem copiarum spiritalium perdituram, <lb/>
            quas per terrenam fecunditatem more prophetico figurauit <lb/>
            Et quia iram Dei talem propterea passa est illa gens, quia <lb/>
            ignorans Dei iustitiam suam uoluit constituere, iste continuo: <lb/>
            Ego autem, inquit, in Domino exultabo, gaudebo in<lb n="25"/>
            Deo salutari meo. Dominus Deus meus uirtus mea, <lb/>
            statuit pedes meos in consummationem; super excelsa <lb/>
            inponet me, ut uincam in cantico eius, illo <lb/>
            scilicet cantico, de quo similia quaedam dicuntur in psalmo:

<note type="footnote"> 1 Io. 19, 38 13 Rom. 12, 12 25 Ambac. 3, 16 sq. </note>

<note type="footnote"> õ introiuit <hi rend="italic">epv</hi> 8 suae, <hi rend="italic">omisso</hi> est (sua 6 ?), <hi rend="italic">e</hi> 13 pacientes <hi rend="italic">t g</hi> <lb/>
            ad <hi rend="italic">g p, in marg. e;</hi> in <hi rend="italic">rell. v</hi> 15 neque v 17 auferet <hi rend="italic">e</hi> 21 cnpiarum <lb/>
            <hi rend="italic">e</hi> 24 Dei ignor. <hi rend="italic">v</hi> 25 <hi rend="italic">prius</hi> in <hi rend="italic">om. e</hi> 27 statuit <hi rend="italic">abegp p a f;</hi> <lb/>
            statuet <hi rend="italic">v</hi> 28 inponet <hi rend="italic">a b2egp<foreign xml:lang="grc">αν</foreign> GC V;</hi> inponit 61; statuit p <hi rend="italic">Domb</hi>. ut] <lb/>
            et e scil. illo <hi rend="italic">v</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="317"/>
            Statuit super petram pedes meos et direxit gressus <lb/>
            meos, et inmisit in os meum canticum nouum, <lb/>
            hymnum Deo nostro. Ipse ergo uincit in cantico Domini, <lb/>
            qui placet in eius laude non sua, ut qui gloriatur, in <lb/>
            Domino glorietur. Melius autem mihi uidentur quidam <lb n="5"/>
            codices habere: Gaudebo in Deo Iesu meo, quam hi, qui <lb/>
            uolentes id Latine ponere, nomen ipsum non posuerunt, quod <lb/>
            est nobis amicius et dulcius nominare. 
</p></div><div n="33" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title type="sub">CAPUT  XXXIII. </title></ab><p>De Christo et uocatione gentium quae Hieremias <lb n="10"/>
            et Sophonias prophetico spiritu sint praefati. 
</p><p rend="script">Hieremias propheta de maioribus est, sicut Esaias, non de <lb/>
            minoribus, sicut ceteri, de quorum scriptis nonnulla iam posui. <lb/>
            Prophetauit autem regnante Iosia in Hierusalem et aput Romanos <lb/>
            Anco Marcio, iam propinquante captiuitate Iudaeorum <lb n="15"/>
            Tetendit autem prophetiam usque ad quintum mensem captiuitatis, <lb/>
            sicut in eius litteris inuenimus. Sophonias autem unus <lb/>
            de minoribus adiungitur ei. Nam et ipse in diebus Iosiae <lb/>
            prophetasse se dicit; sed quousque, non dicit. Prophetauit <lb/>
            ergo Hieremias non solum Anci Marcii, uerum etiam Tarquinii <lb n="20"/>
            Prisci temporibus, quem Romani habuerunt quintum regem. <lb/>
            Ipse enim, quando illa captiuitas facta est, regnare iam coeperat. <lb/>
            Prophetans ergo de Christo Hieremias: Spiritus, <lb/>
            inquit, oris nostri Christus Dominus captus est in <lb/>
            peccatis nostris, sic breuiter <sic>ostendensetdominum</sic> nostrum <lb n="25"/>
            Christum et passum esse pro nobis. Item loco alio: Hic <lb/>
            Deus meus, inquit, et non aestimabitur alter ad <lb/>
            eum; qui inuenit omnem uiam prudentiae et dedit

<note type="footnote"> 1 PS. 39, 3 sq. 4 I. Cor. 1, 31 17 Sophon. 1, 1 23 Thren. <lb/>
            4, 20 26 Bar. 8, 36 sqq. </note>

<note rend="script" type="footnote"> 1 super petram <hi rend="italic">egpa;</hi> suppetram p; supra petram <hi rend="italic">a b tI</hi> 6 dfio <hi rend="italic">ep</hi> <lb/>
            11 Btint <hi rend="italic">p</hi> 12 est... de minoribus <hi rend="italic">om. e</hi> 20 marci <hi rend="italic">g</hi> 22 est illa <lb/>
            capt. facta v 24 Dominus Christus <hi rend="italic">v</hi> 25 nostrum ihm Xpm <hi rend="italic">g</hi> <lb/>
            26 alio loco v </note> <lb/>
             
<pb n="318"/>
            eam Iacob puero suo et Israel dilecto suo; post <lb/>
            haec in terra uisus est et cum hominibus conuersatus <lb/>
            est. Hoc testimonium quidam non Hieremiae, sed <lb/>
            scribae eius adtribuunt, qui uocabatur Baruch; sed Hieremiae <lb/>
            celebratius habetur. Rursus idem propheta de ipso: Ecce. <lb n="5"/>
            inquit, dies ueniunt, ait Dominus, et suscitabo <lb/>
            Dauid germen iustum, et regnabit rex et sapiens <lb/>
            erit et faciet iudicium et iustitiam in terra. In <lb/>
            diebus illis saluabitur Iuda, et Israel habitabit <lb/>
            confidenter; et hoc est nomen, quod uocabunt<lb n="10"/>
            eum: Dominus iustus noster. De uocatione etiam gentium, <lb/>
            quae fuerat futura et eam nunc inpletam cernimus, sic <lb/>
            locutus est: Domine Deus meus et refugium meum <lb/>
            in die malorum, ad te gentes uenient ab extremo <lb/>
            terrae et dicent: Vere mendacia coluerunt patres<lb n="15"/>
            nostri simulacra, et non est in illis utilitas. Quia <lb/>
            uero non erant eum agnituri Iudaei, a quibus eum et occidi <lb/>
            oportebat, sic idem propheta significat: Graue cor per <lb/>
            omnia, et homo est, et quis agnoscit eum? Huius <lb/>
            est etiam illud quod in libro septimo decimo posui de testamento<lb n="20"/>
            nouo, cuius est mediator Christus. Ipse quippe Hieremias <lb/>
            ait: Ecce dies ueniunt, dicit Dominus, et consummabo <lb/>
            super domumlacob testamentum nouum, <lb/>
            et cetera quae ibi leguntur. 
</p><p rend="script">Sophoniae autem prophetae, qui cum Hieremia prophetabat,<lb n="25"/>
            haec praedicta de Christo interim ponam: Exspecta me, dicit <lb/>
            Dominus, in die resurrectionis meae in futurum: <lb/>
            quia iudicium meum, ut congregem gentes et

<note type="footnote"> 5 Hier. 23, 5 sq. 13 Hier. 16, 19 18 Hierem. 17, 9 20 c. 3 <lb/>
            22 Hierem. 31, 31 26 Soph. 3, 8 </note>

<note rend="script" type="footnote"> i <lb/>
            1 iac. puero suo eam <hi rend="italic">e</hi> 2 terraiji <hi rend="italic">g;</hi> terris <hi rend="italic">e</hi> omnibus e 6 dicit <lb/>
            <hi rend="italic">e</hi> 9 iuda <hi rend="italic">agpfv;</hi> iudas <hi rend="italic">b t pac Domb</hi>. 12 fuerit <hi rend="italic">g</hi> futura<lb/>
             fuerat v 15 mendatio e 19 agnoscit <hi rend="italic">bgpf Domb.; agnoscet p;</hi> <lb/>
            agnouit <hi rend="italic">e a;</hi> cognoscet <hi rend="italic">av</hi> 20 decimo sept. f) 21 mediator est a <lb/>
            26 predic/ta, a <hi rend="italic">eras., g</hi> 27 meae] me <hi rend="italic">e</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="319"/>
            colligam regna. Et iterum: Horribilis, inquit, Dominus super <lb/>
            eos, et exterminabit omnes deos terrae, et adorabit <lb/>
            eum uir de loco suo, omnes insulae gentium. Et paulo <lb/>
            post: Tunc, inquit, transuertam in populos linguam et <lb/>
            progenies eius, ut inuocent omnes nomen Domini et <lb n="5"/>
            seruiant ei sub iugo uno; a finibus fluminum Aethiopiae <lb/>
            adferent hostias mihi. In illo die [non] confunderis <lb/>
            ex omnibus adinuentionibus tuis, quas inpie <lb/>
            egisti in me; quia tunc auferam abs te prauitates <lb/>
            iniuriae tuae; et iam non adicies, ut magnificeris <lb n="10"/>
            super montem sanctum meum, et subrelinquam in te <lb/>
            populum mansuetum et humilem; et uerebuntur a <lb/>
            nomine Domini, qui reliqui fuerint Israel. Hae sunt <lb/>
            reliquiae, de quibus alibi prophetatur, quod apostolus etiam <lb/>
            commemorat: Si fuerit numerus filiorum Israel sicut <lb n="15"/>
            harena maris, reliquiae saluae fient. Hae quippe in <lb/>
            Christum illius gentis reliquiae crediderunt. 
</p></div><div n="34" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title type="sub">CAPUT  XXXIIII. </title></ab><p>De prophetia Danielis et Hiezechielis, quae in <lb/>
            Christum <sic>ecclesiamque</sic> concordat. <lb n="20"/>
            
</p><p>In ipsa POITO Babyloniae captiuitate prius prophetauerunt <lb/>
            Daniel et Hiezechiel, alii scilicet duo ex prophetis maioribus. <lb/>
            Quorum Daniel etiam tempus, quo uenturus fuerat Christus <lb/>
            adque passurus, numero definiuit annorum; quod longum est <lb/>
            conputando monstrare, et ab aliis factitatum est ante nos. <lb n="25"/>
            De potestate uero eius et ecclesia sic locutus est:

<note type="footnote"> 1 ib. 2, 11 4 Ib. 3, 9 sqq. 15 Esai. 10, 22 16 Rom. 9, 27 <lb/>
            26 Dan. 7, 13 sq. </note>

<note type="footnote"> 4 et progen. <hi rend="italic">abep<foreign xml:lang="grc">ρα</foreign>f Domb.;</hi> et in progen. <hi rend="italic">gv</hi> 5 omnes inuoc. v <lb/>
            6 nno iugo v 7 mihi hostias v non <hi rend="italic">om. codd</hi>. conSteris p1 <lb/>
            10 audies <hi rend="italic">eg pa</hi> 13 israel <hi rend="italic">ab epav;</hi> in israel <hi rend="italic">gp;</hi> de isr. <hi rend="italic">/ haec g</hi> <lb/>
            14 <hi rend="italic">prophetabatur p</hi> 16 haec bl <foreign xml:lang="grc">ρ</foreign>af19 danihelis <hi rend="italic">gf</hi> 21 babyllonia/, <lb/>
            e <hi rend="italic">eras., g</hi> 22 23 danihel <hi rend="italic">eg</hi> 22 hiezhechiel <hi rend="italic">e</hi> 26 et om. <hi rend="italic">b</hi> <lb/>
            ecclesia <hi rend="italic">a g p p a;</hi> ecclesiae <hi rend="italic">bel;</hi> gloria <hi rend="italic">v</hi> </note><lb/>
            
<pb n="320"/>
            Videbam, inquit, in uisu noctis, et ecce cum nubibus <lb/>
            caeli ut filius hominis ueniens erat; et usque ad <lb/>
            uetustum dierum peruenit, et in conspectu eius <lb/>
            praelatus est; et ipsi datus est principatus et <lb/>
            honor et regnum, et omnes populi, tribus, linguae<lb n="5"/>
            ipsi seruient. Potestas eius potestas perpetua. <lb/>
            quae non transibit, et regnum eius non <sic>corrump</sic> <lb/>
            e t u r. 
</p><p>Hiezechiel quoque more prophetico per Dauid Christum <lb/>
            significans, quia carnem de Dauid semine adsumsit (propter<lb n="10"/>
            quam formam serui, qua factus est homo, etiam seruus Dei <lb/>
            dicitur idem Dei filius), sic eum prophetando praenuntiat ei <lb/>
            persona Dei Patris: Et suscitabo, inquit, <sic>superpecora</sic> <lb/>
            mea pastorem unum qui pascat ea, seruum meum <lb/>
            Dauid; et ipse pascet ea et ipse erit his in pastorem.<lb n="15"/>
            Ego autem Dominus ero eis in Deum, et <lb/>
            seruus meus Dauid princeps in medio eorum; ego <lb/>
            Dominus locutus sum. Et alio loco: Et rex, inquit. <lb/>
            unus erit omnibus imperans; et non erunt ultra <lb/>
            duae gentes, nec diuidentur amplius ia duo regna;<lb n="20"/>
            neque polluentur ultra in idolis suis et abominationibus <lb/>
            et in cunctis iniquitatibus suis. Et saluos <lb/>
            eos faciam de uniuersis sedibus suis, in quibus <lb/>
            peccauerunt, et mundabo eos; et erunt mihi populus, <lb/>
            et ego ero eis Deus; et seruus meus Dauid <lb n="25"/>
            rex super eos, et pastor unus erit omnium eorum.

<note type="footnote"> 13 Hiezech. 34, 23 sq. 18 ib. 37, 22 sq. </note>

<note type="footnote"> 5 linguae <hi rend="italic">eg Domb.j</hi> et linguae <hi rend="italic">abpv</hi> 15 pascit <hi rend="italic">9</hi> his <hi rend="italic">egp;</hi> <lb/>
            eis <hi rend="italic">v Domb</hi>. 21 in abomin. <hi rend="italic">a b</hi> abominationibus suis av 25 eis <lb/>
            <hi rend="italic">gp;</hi> illis <hi rend="italic">rell. v Domb</hi>. </note> 
<pb n="321"/>
            
</p></div><div n="35" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title type="sub">CAPUT  XXXV. </title></ab><p>De trium prophetarum uaticinio, id est Aggaei, <lb/>
            Zachariae et Malachiae. 
</p><p>Restant tres minores prophetae, qui prophetauerunt in fine <lb/>
            captiuitatis, Aggaeus, Zacharias, Malachias. Quorum Aggaeus <lb n="5"/>
            Christum et ecclesiam hac apertius breuitate prophetat: Haec <lb/>
            dicit Dominus exercituum: Adhuc unum modicum <lb/>
            est, et ego commouebo caelum et terram et mare <lb/>
            et aridam, et mouebo omnes gentes, et ueniet <lb/>
            desideratus cunctis gentibus. Haec prophetia partim <lb n="10"/>
            conpleta iam cernitur, partim speratur in fine conplenda. <lb/>
            Mouit enim caelum angelorum et siderum testimonio, quando <lb/>
            incarnatus est Christus; mouit terram ingenti miraculo de <lb/>
            ipso uirginis partu; mouit mare et aridam, cum et in insulis <lb/>
            et in orbe toto Christus adnuntiatur: ita moueri omnes gentes <lb n="15"/>
            uidemus ad fidem. Iam uero quod sequitur: Et ueniet <lb/>
            desideratus cunctis gentibus, de nouissimo eius exspectatur <lb/>
            aduentu. Ut enim esset desideratus exspectantibus, prius <lb/>
            oportuit eum dilectum esse credentibus. 
</p><p>Zacharias de Christo et ecclesia: Exuit, inquit, ualde, <lb n="20"/>
            filia Sion, iubila, filia Hierusalem; ecce rex tuus <lb/>
            uenit tibi iustus et saluator; ipse pauper et <lb/>
            adscendens super asinum et super pullum filium <lb/>
            asinae; et potestas eius a mari usque ad mare et <lb/>
            a fluminibus usque ad fines terrae. Hoc quando <lb n="25"/>
            factum sit, ut Dominus Christus in itinere iumento huius <lb/>
            generis uteretur, in euangelio legitur, ubi et haec prophetia <lb/>
            commemoratur ex parte, quantum illi loco sufficere uisum <lb/>
            est. Alio loco ad ipsum Christum in spiritu prophetiae

<note type="footnote"> 6 Agg. 2, 7 aq. 20 Zach. 9, 9 sq. 27 Mt. 21 </note>

<note type="footnote"><hi rend="italic">3 zacchar. g, et sic l. 5 20 bgp 5 et malach. a. malchias e</hi><lb/>
            10 partem <hi rend="italic">g</hi> 11 iam completa <hi rend="italic">v</hi> conplenda/, m <hi rend="italic">eras., g</hi> 18 desitler. <lb/>
            esset <hi rend="italic">v</hi> 22 uenit <hi rend="italic">gp;</hi> ueniet <hi rend="italic">v</hi> tibi <hi rend="italic">om. p</hi> 23 asinum <hi rend="italic">xł88.;</hi> <lb/>
            asinam v 25 flumine <hi rend="italic">eg</hi> </note>

<note type="footnote"> XXXX AUI. opera Sectio V pars II. </note>

<note type="footnote"> 21 </note> <lb/>
             
<pb n="322"/>
            loquens de remissione peccatorum per eius sanguinem: Tu <lb/>
            quoque, inquit, in sanguine testamenti tu-i emisisti <lb/>
            uinctos tuos de lacu, in quo non est aqua. Quid <lb/>
            per hunc lacum uelit intellegi, possunt diuersa sentiri etiam <lb/>
            secundum rectam fidem. Mihi tamen uidetur non eo significari<lb n="5"/>
            melius, nisi humanae miseriae profunditatem siccam <lb/>
            quodam modo et sterilem, ubi non sunt fluenta iustitiae, sed <lb/>
            iniquitatis lutum. De hoc quippe etiam in psalmo dicitur: <lb/>
            Et eduxit me de lacu miseriae et de luto limi. 
</p><p rend="script">Malachias prophetans ecclesiam, quam per Christum cernimus<lb n="10"/>
            propagatam, Iudaeis apertissime dicit ex persona Dei: <lb/>
            Non est mihi uoluntas in uobis, et munus non <lb/>
            suscipiam de manu uestra. Ab ortu enim solis <lb/>
            usque ad occasum magnum nomen meum in gentibus, <lb/>
            et in omni loco sacrificabitur et offeretur <lb n="15"/>
            nomini meo oblatio munda; quia magnum nomen <lb/>
            meum in gentibus, dicit Dominus. Hoc sacrificium <lb/>
            per sacerdotium Christi secundum ordinem Melchisedech cum <lb/>
            in omni loco a solis ortu usque ad occasum Deo iam uideamus <lb/>
            offerri, sacrificium autem Iudaeorum, quibus dictum est: <lb n="20"/>
            Non est mihi uoluntas in uobis, nec accipiam <lb/>
            munus de manibus uestris, cessasse negare non possunt: <lb/>
            quid adhuc exspectant alium Christum, cum hoc, quod prophetatum <lb/>
            legunt et inpletum uident, inpleri non potuerit <lb/>
            nisi per ipsum? Dicit enim paulo post de ipso ex persona <lb n="25"/>
            Dei: Testamentum meum erat cum eo uitae et pacis. <lb/>
            et.dedi ei, ut timore timeret me, et a facie nominis <lb/>
            mei reuereretur. Lex ueritatis erat in ore ipsius. <lb/>
            in pace dirigens ambulauit mecum et multos conuertit <lb/>
            ab iniquitate; quoniam labia sacerdotis

<note type="footnote"> 1 Zach. 9, 11 9 Ps. 39, 3 12 Mal. 1, 10 sq. 26 ib. 2, 5sqq. </note>

<note type="footnote"><hi rend="italic">4 sentire e 6 siccam prof. v</hi> 11 dei suscipiamo 9 14 magnom <lb/>
            <hi rend="italic">begp<foreign xml:lang="grc">ρα</foreign>f fj</hi> magnum est <hi rend="italic">a v</hi> 22 de manibus uestris munus <hi rend="italic">v</hi> possint <lb/>
            <hi rend="italic">e</hi> 24 potueriiit <hi rend="italic">e</hi> adhuc] aliud <hi rend="italic">p</hi> 26 cum ipso <hi rend="italic">p</hi> 27 <hi rend="italic">ei<lb/>
             om. e</hi> 28 reueretur e 29 ambulabit <hi rend="italic">eg</hi> conuertet <hi rend="italic">e p</hi> </note> <lb n="30"/>
             
<pb n="323"/>
            custodient scientiam et legem inquirent ex ore <lb/>
            eius; quoniam angelus Domini omnipotentis est. <lb/>
            Nec mirandum est, quia Domini omnipotentis angelus dictus <lb/>
            est Christus Iesus. Sicut enim seruus propter formam serui, <lb/>
            in qua uenit ad homines, sic angelus propter euangelium, <lb n="5"/>
            quod nuntiauit hominibus. Nam si Graeca ista interpretemur, <lb/>
            et euangelium bona nuntiatio est et angelus nuntius. De ipso <lb/>
            quippe iterum dicit: Ecce mittam angelum meum, et <lb/>
            prospiciet uiam ante faciem meam; et subito <lb/>
            ueniet in templum suum Dominus, quem uos quaeritis, <lb n="10"/>
            et angelus testamenti, quem uos uultis. <lb/>
            Ecce uenit, dicit Dominus omnipotens; et quis <lb/>
            sustinebit diem introitus eius? aut quis resistet <lb/>
            in adspectu eius? Hoc loco et primum et secundum Christi <lb/>
            praenuntiauit aduentum; primum scilicet, de quo ait: Et <lb n="15"/>
            subito ueniet in templum suum, id est in carnem <lb/>
            suam, de qua dixit in euangelio: Soluite templum hoc, <lb/>
            et in triduo resuscitabo illud; secundum uero, ubi <lb/>
            ait: Ecce uenit, dicit Dominus omnipotens, et <lb/>
            quis sustinebit diem introitus eius? aut quis resistet <lb n="20"/>
            in adspectu eius? Quod autem dixit: Dominus, <lb/>
            quem uos quaeritis, et angelus testamenti, quem <lb/>
            uos uultis, significauit utique etiam Iudaeos secundum <lb/>
            scripturas, quas legunt, Christum quaerere et uelle. Sed multi <lb/>
            eorum, quem quaesierunt et uoluerunt, uenisse non agnouerunt, <lb n="25"/>
            excaecati in cordibus suis praecedentibus meritis suis. Quod <lb/>
            sane hic nominat testamentum, uel supra, ubi ait: Testamentum <lb/>
            meum erat cum eo, uel hic, ubi eum dixit

<note type="footnote"> 3 ib. 3, 1 sq. 17 Io. 2, 19 </note>

<note rend="script" type="footnote"> T <lb/>
            2 omnipotentis Dei v 3 angelis g est dictus <hi rend="italic">a</hi> 4 formam] <lb/>
            personam p 5 sic <hi rend="italic">ab egp</hi> p a; sic et <hi rend="italic">v</hi> 6 ista nomina <hi rend="italic">g;</hi> ista ita p <lb/>
            interpretaremur e 8 mittam <hi rend="italic">aegp</hi> p a; mitto <hi rend="italic">b v</hi> 10 quem .... testamenti <lb/>
            <hi rend="italic">in marg. e</hi> 12 ueniet <hi rend="italic">e</hi> 16 suum dng <hi rend="italic">e</hi> 18 et in tridufl, in <lb/>
            <hi rend="italic">marg</hi>. et triduo, <hi rend="italic">e</hi> 21 dixit <hi rend="italic">gp;</hi> dicit <hi rend="italic">rell. v Domb</hi>. </note>

<note type="footnote"> 21* </note> <lb/>
             
<pb n="324"/>
            angelum testamenti, nouum procul dubio testamentum debemus <lb/>
            accipere, ubi sempiterna, non uetus, ubi temporalia sunt <lb/>
            promissa; quae pro magno habentes plurimi infirmi et Deo <lb/>
            uero talium rerum mercede seruientes, quando uident eis <lb/>
            inpios abundare, turbantur. Propter quod idem propheta, ut<lb n="5"/>
            noui testamenti aeternam beatitudinem, quae non dabitur nisi <lb/>
            bonis, distingueret a ueteris terrena felicitate, quae plerumque <lb/>
            datur et malis: Ingrauastis, inquit, super me uerba <lb/>
            uestra, dicit Dominus, et dixistis: In quo detraximus <lb/>
            de te? Dixistis: Vanus est omnis, qui seruit<lb n="10"/>
            Deo, et quid plus, <sic>quiacustodiuimusobseruationes</sic> <lb/>
            eius, et quia ambulauimus supplicantes ante faciem <lb/>
            Domini omnipotentis? Et nunc nos beatificamus <lb/>
            alienos, <sic>etreaedificanturomnes</sic>, <sic>quifaciunt</sic> <lb/>
            iniqua; et aduersati sunt Deo, et salui facti sunt. <lb n="15"/>
            Haec oblocuti sunt, qui timebant Dominum, unusquisque <lb/>
            ad proximum suum; et animaduertit Dominus <lb/>
            et audiuit; et scripsit librum memoriae in <lb/>
            conspectu suo eis, qui timent Dominum et reuerentur <lb/>
            nomen eius. Isto libro significatum est testamentum<lb n="20"/>
            nouum. Denique quod sequitur audiamus: Et erunt <lb/>
            mihi, dicit Dominus omnipotens, in diem qua <lb/>
            ego facio in adquisitionem, et eligam eos sicut <lb/>
            eligit homo filium suum seruientem sibi; et conuertimini, <lb/>
            et uidebitis inter iustum et in ius t u ro,<lb n="25"/>
            et inter seruientem Deo et non seruientem. Quoniam <lb/>
            ecce dies uenit ardens sicut clibanus et <lb/>
            concremabit eos, et erunt omnes alienigenae et

<note type="footnote"> 8 Mal. 3, 13 aqq.; 4, 1 sqq. </note>

<note type="footnote"> 4 uident eis] <hi rend="italic">uidentea e 6 beatitud. aeternara v 12 eius ex eis<lb/>
             corr. e</hi> 15 et <hi rend="italic">ante</hi> aduers. <hi rend="italic">om. g</hi> 20 in isto <hi rend="italic">g</hi> 22 in diem <hi rend="italic">bpoafr;</hi> <lb/>
            in die <hi rend="italic">a e2 g;</hi> inde e1 qua <hi rend="italic">a egp a f v;</hi> quam b p <hi rend="italic">Domb</hi>. 24 eligit <lb/>
            <hi rend="italic">b p;</hi> elegit <hi rend="italic">aegpaf</hi> homo eligit v conuertimini <hi rend="italic">bgp1;</hi> conuertemini <lb/>
            <hi rend="italic">it e p2 v</hi> 27 uenit dies <hi rend="italic">e</hi> 28 concremauit <hi rend="italic">g;</hi> ñ cremabit <hi rend="italic">e</hi> <lb/>
            alieniginae <hi rend="italic">g</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="325"/>
            omnes facientes iniquitatem stipula, et incendet <lb/>
            illos dies, qui adueniet, <sic>dicitDominusomnipotens</sic>; <lb/>
            et non derelinquetur eorum radix neque sarmentum. <lb/>
            Et orietur uobis timentibus nomen meum <lb/>
            sol iustitiae, et sanitas in pinnis eius; et exibitis <lb n="5"/>
            et exultabitis sicut uituli ex uinculis resoluti; <lb/>
            et conculcabitis iniquos, et erunt cinis sub pedibus <lb/>
            uestris in die, in quo ego facio, dicit Dominus <lb/>
            omnipotens. Hic est qui dicitur dies iudicii; de quo suo <lb/>
            loco, si Deus uoluerit, loquemur uberius. <lb n="10"/>
            
</p></div><div n="36" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title type="sub">CAPUT  XXXVI. </title></ab><p>De Esdra et libris Macchabaeorum. 
</p><p>Post hos tres prophetas, Aggaeum, Zachariam, Malachiam, <lb/>
            per idem tempus liberationis populi ex Babylonica seruitute <lb/>
            scripsit etiam Esdras, qui magis rerum gestarum scriptor est <lb n="15"/>
            habitus quam propheta (sicuti est et liber, qui appellatur <lb/>
            Esther, cuius res gesta in laudem Dei non longe ab his temporibus <lb/>
            inuenitur); nisi forte Esdras in eo Christum prophe <lb/>
            tasse intellegendus est, quod inter quosdam iuuenes orta <lb/>
            quaestione, quid amplius ualeret in rebus, cum reges unus <lb n="20"/>
            dixisset, alter uinum, tertius mulieres, quae plerumque regibus <lb/>
            imperarent, idem tamen tertius ueritatem super omnia <lb/>
            demonstrauit es. e uictricem. Consulto autem euangelio Christum <lb/>
            esse cognoscimus ueritatem. Ab hoc tempore aput <lb/>
            Iudaeos restituto templo non reges, sed principes fuerunt <lb n="25"/>
            usque ad Aristobolum: quorum subputatio temporum non in

<note type="footnote"> 20 3 Esdr. 3, 4 sqq. </note>

<note type="footnote"> 5 pinnis <hi rend="italic">el g2 Domb.;</hi> pennis <hi rend="italic">a b e2 gl p V</hi> exhibitis <hi rend="italic">a;</hi> exilibitis <hi rend="italic">e<lb/>
             6 exult.] letabitis a sicuti p reuoluti g 7 erit e</hi> 8 in die quo <lb/>
            facio <hi rend="italic">a</hi> iniquo <hi rend="italic">e</hi> 12 ezdra <hi rend="italic">gf</hi> 13 zacchar <hi rend="italic">g</hi> 14 babylonica <lb/>
            <hi rend="italic">ab e gp fv;</hi> babylonia a; babyloniae p <hi rend="italic">Domb</hi>. 15 18 nzdras <hi rend="italic">bgp;</hi> <lb/>
            hezras <hi rend="italic">e</hi> 17 hester <hi rend="italic">egp</hi> 19 quo <hi rend="italic">g</hi> iuuenes quosdam <hi rend="italic">v</hi> 24 esse <lb/>
            cogn. <hi rend="italic">egp;</hi> cogn. esse <hi rend="italic">v Domb</hi>. 26 aristobolum <hi rend="italic">1YIS8.;</hi> Aristobulum <hi rend="italic">v</hi> <lb/>
            subpotatio <hi rend="italic">g</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="326"/>
            scripturis sanctis, quae appellantur canonicae, sed in aliis <lb/>
            inuenitur, in quibus sunt et Macchabaeorum libri, quos non <lb/>
            Iudaei, sed ecclesia pro canonicis habet propter quorundam <lb/>
            martyrum passiones uehementes adque mirabiles, qui, antequam <lb/>
            Christus uenisset in carne, usque ad mortem pro Dei<lb n="5"/>
            lege certarunt et mala grauissima adque horribilia pertulerunt. <lb/>
            </p></div><div n="37" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title type="sub">CAPUT  XXXVII. </title></ab><p>Quod prophetica auctoritas omni origine gentilis <lb/>
            philosophiae inueniatur antiquior. <lb n="10"/>
            
</p><p>Tempore igitur prophetarum nostrorum, quorum iam scripta <lb/>
            ad notitiam fere omnium gentium peruenerunt, et multo magis <lb/>
            post eos fuerunt philosophi gentium, qui hoc etiam nomine <lb/>
            uocarentur, quod coepit a Samio Pythagora, qui eo tempore, <lb/>
            quo Iudaeorum est soluta captiuitas, coepit excellere adque<lb n="15"/>
            cognosci. Multo magis ergo ceteri philosophi post prophetas <lb/>
            reperiuntur fuisse. Nam ipse Socrates Atheniensis, magister <lb/>
            omnium, qui tunc maxime claruerunt, tenens in ea parte, quae <lb/>
            moralis uel actiua dicitur, principatum, post Esdram in chronicis <lb/>
            inuenitur. Non multo post etiam Plato natus est, qui<lb n="20"/>
            longe ceteros Socratis discipulos anteiret. Quibus si addamus <lb/>
            etiam superiores, qui nondum philosophi uocabantur, septem <lb/>
            scilicet sapientes ac deinde physicos, qui Thaleti successerunt <lb/>
            in perscrutanda natura rerum studium eius imitati, Anaximandrum <lb/>
            scilicet et Anaximenem et Anaxagoram aliosque nonnullos,<lb n="25"/>
            antequam Pythagoras philosophum primus profiteretur: <lb/>
            nec illi prophetas nostros uniuersos temporis antiquitate praecedunt, <lb/>
            quando quidem Thales, post quem ceteri fuerunt, <lb/>
            regnante Romulo eminuisse fertur, quando de fontibus Israel

<note type="footnote"> 1 canon. appell. v 5 carne <hi rend="italic">aezgp Domb.;</hi> carnem <hi rend="italic">belv</hi> 6 certauerunt <lb/>
            v 14 afamo phytag. <hi rend="italic">g</hi> 16 ergo magis v 19 mor/alis, t <lb/>
            <hi rend="italic">cras., e</hi> 23 ac] an <hi rend="italic">g</hi> taleti <hi rend="italic">g</hi> 24 praescrut. <hi rend="italic">e</hi> 26 se philos. p <lb/>
            se <lb/>
            primus, se <hi rend="italic">m. 2, e</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="327"/>
            in\' eis litteris, quae toto orbe manarent, prophetiae flumen <lb/>
            erupit. Soli igitur illi theologi poetae, Orpheus, Linus, Musaeus <lb/>
            et si quis alius aput Graecos fuit, his prophetis Hebraeis, <lb/>
            quorum scripta in auctoritate habemus, annis reperiuntur <lb/>
            priores. Sed nec ipsi uerum theologum nostrum Moysen, qui <lb n="5"/>
            unum uerum Deum ueraciter praedicauit, cuius nunc scripta <lb/>
            in auctoritatis canone prima sunt, tempore praeuenerunt; ac <lb/>
            per hoc, quantum ad Graecos adtinet, in qua lingua litterae <lb/>
            huius saeculi maxime ferbuerunt, nihil habent unde sapientiam <lb/>
            suam iactent, quo religione nostra, ubi uera sapientia est, si <lb n="10"/>
            non superior, saltem uideatur antiquior. Verum, quod fatendum <lb/>
            est, non quidem in Graecia, sed in barbaris gentibus, <lb/>
            sicut in Aegypto, iam fuerat ante Moysen nonnulla doctrina, <lb/>
            quae illorum sapientia diceretur; alioquin non scriptum esset <lb/>
            in libris sanctis, Moysen eruditum fuisse omni sapientia <lb n="15"/>
            Aegyptiorum, tunc utique, quando ibi natus et a filia Pharaonis <lb/>
            adoptatus adque nutritus etiam liberaliter educatus <lb/>
            est. Sed nec sapientia Aegyptiorum sapientiam prophetarum <lb/>
            nostrorum tempore antecedere potuit, quando quidem et <lb/>
            Abraham propheta fuit. Quid autem sapientiae potuit esse in <lb n="20"/>
            Aegypto, antequam eis Isis, quam mortuam tamquam magnam <lb/>
            deam colendam putarunt, litteras traderet? Isis porro Inachi <lb/>
            filia fuisse proditur, qui primus regnare coepit Argiuis, quando <lb/>
            Abrahae iam nepotes reperiuntur exorti.

<note type="footnote"> 15 Act. 7, 22 19 Gen. 20, 7 </note>

<note type="footnote"> 1 prophetia et <hi rend="italic">(fortWlse</hi> ut) <hi rend="italic">g</hi> 9 fer/uerunt, b <hi rend="italic">eraso, g</hi> 16 natus <lb/>
            et <hi rend="italic">b e 92 p2</hi> p a <hi rend="italic">Domb.;</hi> natus est <hi rend="italic">aglpl f;</hi> natus est et <hi rend="italic">v</hi> 17 edocatus <hi rend="italic">g</hi> <lb/>
            20 esse potuit v 21 deam magnam <hi rend="italic">v</hi> 22 putarunt <hi rend="italic">gp;</hi> putauerunt <lb/>
            <hi rend="italic">rell. v</hi> 23 prius <hi rend="italic">e</hi> </note> 
<pb n="328"/>
            
</p></div><div n="38" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title type="sub">CAPUT  XXXVIII. </title></ab><p>Quod quaedam sanctorum scripta ecclesiasticus <lb/>
            canon propter nimiam non receperit uetustatem, <lb/>
            ne per occasionem eorum falsa ueris insererentur. 
</p><p rend="script">Iam uero si longe antiquiora repetam, et ante illud grande<lb n="5"/>
            diluuium noster erat utique Noe patriarcha, quem prophetam <lb/>
            quoque non inmerito dixerim; si quidem ipsa arca, quam <lb/>
            fecit et in qua cum suis euasit, prophetia nostrorum temporum <lb/>
            fuit. Quid Enoch septimus ab Adam, nonne etiam in <lb/>
            canonica epistula apostoli Iudae prophetasse praedicatur? <lb n="10"/>
            Quorum scripta ut aput Iudaeos et aput nos in auctoritate <lb/>
            non essent, nimia fecit antiquitas, propter quam uidebantur <lb/>
            habenda esse suspecta, ne proferrentur falsa pro ueris. Nam <lb/>
            et proferuntur quaedam quae ipsorum esse dicantur ab eis, <lb/>
            qui pro suo sensu passim quod uolunt credunt. Sed ea castitas<lb n="15"/>
            canonis non recepit, non quod eorum hominum, qui Deo <lb/>
            placuerunt, reprobetur auctoritas, sed quod ista esse non <lb/>
            credantur ipsorum. Nec mirum debet uideri, quod suspecta <lb/>
            habentur, quae sub tantae antiquitatis nomine proferuntur; <lb/>
            quando quidem in ipsa historia regum Iuda et regum Israel, <lb n="20"/>
            quae res gestas continet, de quibus eidem scripturae canonicae <lb/>
            credimus, commemorantur plurima, quae ibi non explicantur <lb/>
            et in libris dicuntur aliis inueniri, quos prophetae <lb/>
            scripserunt, et alicubi eorum quoque prophetarum nomina <lb/>
            non tacentur; nec tamen inueniuntur in canone, quem recepit<lb n="25"/>
            populus Dei. Cuius rei, fateor, causa me latet, nisi quod <lb/>
            existimo etiam ipsos, quibus ea, quae in auctoritate religionis <lb/>
            esse deberent, sanctus utique Spiritus reuelabat, alia sicut <lb/>
            homines historica diligentia, alia sicut prophetas inspiratione

<note type="footnote"> 24 1. Chron. 29, 29; 2. Chron. 9, 29 </note>

<note rend="script" type="footnote"> 3 recipit <hi rend="italic">p</hi> 4 hoccas. <hi rend="italic">gf</hi> miscerentur. <hi rend="italic">in marg</hi>. i insererentar, p <lb/>
            6 noe utique <hi rend="italic">e</hi> 8 et in qua <hi rend="italic">ab e gp fv;</hi> et <hi rend="italic">om. pi a Domb. 9 enoc g</hi> <lb/>
            19 sub tautae] subatantie <hi rend="italic">g</hi> 23 aliis inueniri dicuntur <hi rend="italic">v</hi> 24 scrips.] <lb/>
            dixerunt <hi rend="italic">e</hi> 28 itaque, <hi rend="italic">in marg</hi>. utique, <hi rend="italic">e</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="329"/>
            diuina scribere potuisse, adque haec ita fuisse distincta, ut <lb/>
            illa tamquam ipsis, ista uero tamquam Deo per ipsos loquenti <lb/>
            iudicarentur esse tribuenda, ac sic illa pertinerent ad uber. <lb/>
            tatem cognitionis, haec ad religionis auctoritatem, in qua <lb/>
            auctoritate custoditur canon, praeter quem iam si qua etiam <lb n="5"/>
            sub nomine uerorum prophetarum scripta proferuntur, nec ad <lb/>
            ipsam copiam scientiae ualent, quoniam utrum eorum sint, <lb/>
            quorum esse dicuntur, incertum est; et ob hoc eis non habetur <lb/>
            fides, maxime his, in quibus etiam contra fidem librorum <lb/>
            canonicorum quaedam leguntur, propter quod ea prorsus non <lb n="10"/>
            esse apparet illorum. 
</p></div><div n="39" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title type="sub">CAPUT  XXXVIIII. </title></ab><p>De Hebraicis litteris, quae numquam in suae linguae <lb/>
            proprietate non fuerint. 
</p><p rend="script">Non itaque credendum est, quod nonnulli arbitrantur, Hebraeam <lb n="15"/>
            tantum linguam per illum, qui uocabatur Heber, unde <lb/>
            Hebraeorum uocabulum est, fuisse seruatam, adque inde <lb/>
            peruenisse ad Abraham, Hebraeas autem litteras a lege coepisse, <lb/>
            quae data est per Moysen, sed potius per illam successionem <lb/>
            patrum memoratam linguam cum suis litteris custoditam. <lb n="20"/>
            Denique Moyses in populo constituit qui docendis <lb/>
            litteris praeessent, priusquam diuinae legis ullas litteras nossent. <lb/>
            Hos appellat scriptura 7pa[i{iatostoaif«&gt;<sic>Yoy</sic>(:, qui Latine <lb/>
            dici possunt litterarum inductores uel introductores, eo quod <lb/>
            eas inducant, id est introducant, quodam modo in corda discentium <lb n="25"/>
            uel in eas potius ipsos quos docent. Nulla igitur <lb/>
            gens de antiquitate suae sapientiae super patriarchas et prophetas <lb/>
            nostros, quibus diuina inerat sapientia, ulla se uanitate

<note rend="script" type="footnote"> 5 quem] quae <hi rend="italic">e</hi> si qua iam <hi rend="italic">v</hi> 6 uerorum (uerborum <hi rend="italic">p) flIS8.;</hi> <lb/>
            ueterum v 9 etiam <hi rend="italic">om</hi>. p 13 aebreicis <hi rend="italic">gf</hi> 18 non a lege <hi rend="italic">9</hi> <lb/>
            21 in <hi rend="italic">om. px</hi> pop. Dei v 23 rpdMMciTOICdrOrOYC <hi rend="italic">p;</hi> gram- <lb/>
            <hi rend="italic">roatoisagogus g 0, in marg b;</hi> grammatogisagogos (-gos <hi rend="italic">ex</hi> -gas <hi rend="italic">corr.) e;</hi> <lb/>
            -gas a; -gos <hi rend="italic">f;</hi> TPAMMATOY//- CArorOC <hi rend="italic">a;</hi> Ypafi|i«T0Et«aY0»Y6i5 <hi rend="italic">v</hi> <lb/>
            27 sapient. suae v 28 inerat diuina <hi rend="italic">v</hi> uanitate <hi rend="italic">om. e</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="330"/>
            iactauerit, quando nec Aegyptus inuenitur, quae solet falso <lb/>
            et inaniter de suarum doctrinarum antiquitate gloriari, qualicumque <lb/>
            sapientia sua patriarcharum nostrorum tempore <lb/>
            praeuenisse sapientiam. Neque enim quisquam dicere audebit <lb/>
            mirabilium disciplinarum eos peritissimos fuisse, antequam <lb n="5"/>
            litteras nossent, id est, antequam Isis eo uenisset easque ibi <lb/>
            docuisset. Ipsa porro eorum memorabilis doctrina, quae appellata <lb/>
            est sapientia, quid erat nisi maxime astronomia et si <lb/>
            quid aliud talium disciplinarum magis ad exercenda ingenia <lb/>
            quam ad inluminandas uera sapientia mentes solet ualere? <lb n="10"/>
            Nam quod adtinet ad philosophiam, quae se docere profitetur <lb/>
            aliquid, unde fiant homines beati, circa tempora Mercurii, <lb/>
            quem Trismegistum uocauerunt, in illis terris eius modi studia <lb/>
            claruerunt, longe quidem ante sapientes uel philosophos <lb/>
            Graeciae, sed tamen post Abraham et Isaac et Iacob et Ioseph,<lb n="15"/>
            nimirum etiam post ipsum Moysen. Eo quippe tempore, quo <lb/>
            Moyses natus est, fuisse reperitur Atlans ille magnus astrologus, <lb/>
            Promethei frater, maternus auus Mercurii maioris, <lb/>
            cuius nepos fuit Trismegistus iste Mercurius,
</p></div><div n="40" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title type="sub">CAPUT  XXXX. </title></ab><p>De Aegyptiorum mendacissima uanitate, quae <lb/>
            antiquitati scientiae suae centum milia adscribit <lb/>
            annorum. 
</p><p rend="script">Frustra itaque uanissima praesumtione garriunt quidam <lb/>
            dicentes, ex quo Aegyptus rationem siderum conprehendit,<lb n="25"/>
            amplius quam centum annorum milia numerari. In quibus <lb/>
            enim libris istum numerum collegerunt, qui non multum ante <lb/>
            annorum duo milia litteras magistra Iside didicerunt? Non <lb/>
            enim paruus auctor est in historia Varro, qui hoc prodidit,

<note rend="script" type="footnote"> 7 porro appellata est eorum <hi rend="italic">g</hi> 8 quae quid <hi rend="italic">g</hi> si] his <hi rend="italic">p</hi> 9 di- <lb/>
            6ciplinarum doctrina <hi rend="italic">p</hi> 10 ualere solet <hi rend="italic">v</hi> 17 Atlas <hi rend="italic">v</hi> 22 adscribit <hi rend="italic">gf</hi> <lb/>
            24 grauissima, <hi rend="italic">in marg</hi>. uanissima, <hi rend="italic">e</hi> 25 conprehendit Acgyptns v <lb/>
            conprehendat ex 28 iside/, 111 <hi rend="italic">eras., g</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="331"/>
            quod a litterarum etiam diuinarum ueritate non dissonat. <lb/>
            Cum enim ab ipso primo homine, qui est appellatus Adam, <lb/>
            nondum sex annorum milia conpleantur, quo modo non isti <lb/>
            ridendi potius quam refellendi sunt, qui de spatio temporum <lb/>
            tam diuersa et huic exploratae ueritati tam contraria persuadere <lb n="5"/>
            conantur? Cui enim melius narranti praeterita credimus, <lb/>
            quam qui etiam futura praedixit, quae praesentia iam uidemus? <lb/>
            Nam et ipsa historicorum inter se dissonantia copiam <lb/>
            nobis praebet, ut ei potius credere debeamus, qui diuinae, <lb/>
            quam tenemus, non repugnat historiae. Porro autem ciues <lb n="10"/>
            inpiae ciuitatis diffusi usquequaque per terras cum legunt <lb/>
            doctissimos homines, quorum nullius contemnenda uideatur <lb/>
            auctoritas, inter se de rebus gestis ab aetatis nostrae memoria <lb/>
            remotissimis discrepantes, cui potius credere debeant, non <lb/>
            inueniunt. Nos uero in nostrae religionis historia fulti auctoritate <lb n="15"/>
            diuina, quidquid ei resistit, non dubitamus esse falsissimum, <lb/>
            quomodolibet sese habeant cetera in saecularibus <lb/>
            litteris, quae seu uera seu falsa sint, nihil momenti adferunt, <lb/>
            quo recte beateque uiuamus. 
</p></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>