<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa003.opp-lat3:18.1-18.3</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa003.opp-lat3:18.1-18.3</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa003.opp-lat3"><div n="18" subtype="book" type="textpart"><div n="1" subtype="chapter" type="textpart"><p>De his, quae usque ad tempora Saluatoris decem et <lb/>
            septem uoluminibus disputata sunt. 
</p><p rend="script">De ciuitatum duarum, quarum Dei una, saeculi huius est <lb n="5"/>
            altera, in qua est, quantum ad hominum genus pertinet, <lb/>
            etiam ista peregrina, exortu et procursu et debitis finibus me <lb/>
            scripturum esse promisi, cum prius inimicos ciuitatis Dei, <lb/>
            qui conditori eius Christo deos suos praeferunt et liuore sibi

<note rend="script" type="footnote"> 3 est uere isr. <hi rend="italic">(liuiaus egp;</hi> uere Isr. diuisus est <hi rend="italic">v Domb. 4 regis e</hi> <lb/>
            6 eszdram <hi rend="italic">g;</hi> hezdram e canonicam <hi rend="italic">codd. praeter</hi> p, <hi rend="italic">v;</hi> diuiuam p <lb/>
            <hi rend="italic">Domb</hi>. 10 qui <hi rend="italic">g</hi> 11 pertinerent <hi rend="italic">e1</hi> 13 honeremua. amen. <hi rend="italic">b in b <lb/>
            iam sequitur canon capitulorum libri XVIII, quem in Praef. I, p. X<lb/>
             exscripsi</hi>. Explicit liber XVII fci ag. j contra paganoa de ciuitate <lb/>
            dei Incipt lib. ŲQŲQc}ççimųf octauo decimuf. <hi rend="italic">g</hi> 18 decim et septim <hi rend="italic">fg;</hi> <lb/>
            XVII <hi rend="italic">p</hi> 21 in qua est <hi rend="italic">ae2gp Domb.;</hi> et que est e1; in qua <hi rend="italic">omisso</hi> <lb/>
            est <hi rend="italic">b;</hi> in qua nunc est <hi rend="italic">v</hi> 22 procursu <hi rend="italic">e2gp;</hi> progressu abex </note> <lb/>
             
<pb n="267"/>
            perniciosissimo atrociter inuident Christianis, quantum me <lb/>
            adiuuaret eius gratia, refellissem, quod uoluminibus decem <lb/>
            prioribus feci. De hac uero mea, quam modo commemoraui, <lb/>
            tripertita promissione decimum sequentibus quattuor libris <lb/>
            ambarum est digestus exortus, deinde procursus ab homine <lb n="5"/>
            primo usque ad diluuium libro uno, qui est huius operis <lb/>
            quintus decimus, adque inde usque ad Abraham rursus ambae, <lb/>
            sicut in temporibus, ita et in nostris litteris cucurrerunt. <lb/>
            Sed a patre Abraham usque ad regum tempus Israelitarum, <lb/>
            ubi sextum decimum uolumen absoluimus, et inde usque ad <lb n="10"/>
            ipsius in carne Saluatoris aduentum, quo usque septimus <lb/>
            decimus liber tenditur, sola uidetur in meo stilo cucurrisse <lb/>
            Dei ciuitas; cum in hoc saeculo non sola cucurrerit, sed <lb/>
            ambae utique in genere humano, sicut ab initio, simul suo <lb/>
            procursu tempora uariauerint. Verum hoc ideo feci, ut prius, <lb n="15"/>
            ex quo apertiores Dei promissiones esse coeperunt, usque ad <lb/>
            eius ex uirgine natiuitatem, in quo fuerant quae primo promittebantur <lb/>
            inplenda, sine interpellatione a contrario alterius <lb/>
            ciuitatis ista, quae Dei est, procurrens distinctius appareret; <lb/>
             quamuis usque ad reuelationem testamenti noui non in lumine, <lb n="20"/>
            sed in umbra cucurrerit. Nunc ergo, quod intermiseram, uideo <lb/>
            esse faciendum, ut ex Abrahae temporibus quo modo etiam <lb/>
            illa cucurrerit, quantum satis uidetur, adtingam, ut ambae <lb/>
            inter se possint consideratione legentium conparari. 
</p></div><div n="2" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title type="sub">CAPUT  II. </title></ab><p>De terrenae ciuitatis regibus adque temporibus, quibus <lb/>
            ab exortu Abrahae sanctorum tempora subputata <lb/>
            conueniunt. 
</p><p rend="script">Societas igitur usquequaque mortalium diffusa per terras <lb/>
             et in locorum quantislibet diuersitatibus unius tamen eius- <lb n="30"/>
            ..

<note rend="script" type="footnote"> 2 adiuuerit, <hi rend="italic">in marg</hi>. adiuuaret, <hi rend="italic">e</hi> decim <hi rend="italic">g</hi> 4 decimum <hi rend="italic">om. p;</hi> <lb/>
            in decimo, <hi rend="italic">in marg</hi>. decimum, <hi rend="italic">e</hi> 8 ita <hi rend="italic">om. e</hi> in fclf, <hi rend="italic">in marg</hi>. in <lb/>
            nostris, <hi rend="italic">e</hi> 9 sed post <hi rend="italic">abe 11</hi> decimus sept. <hi rend="italic">v</hi> 18 interpolatione t\' </note> <lb/>
             
<pb n="268"/>
            demque naturae quadam communione deuincta utilitates et <lb/>
            cupiditates suas quibusque sectantibus, dum id quod adpetitur <lb/>
            aut nemini aut non omnibus sufficit, quia non est id <lb/>
            ipsum, aduersus se ipsam plerumque diuiditur, et pars partem, <lb/>
            quae praeualet, obprimit. Victrici enim uicta subcumbit, dominationi<lb n="5"/>
            scilicet uel etiam libertati qualemcumque pacem praeferens <lb/>
            ac salutem, ita ut magnae fuerint admirationi, qui <lb/>
            perire quam seruire maluerunt. Nam in omnibus fere gentibus <lb/>
            quodam modo uox naturae ista personuit, ut subiugari uictoribus <lb/>
            mallent, quibus contigit uinci, quam bellica omnifariam <lb n="10"/>
            uastatione deleri. Hinc factum est, ut non sine Dei prouidentia, <lb/>
            in cuius potestate est, ut quisque bello aut subiugetur <lb/>
            aut subiuget, quidam essent regnis praediti, quidam regnantibus <lb/>
            subditi. Sed inter plurima regna terrarum, in quae <lb/>
            terrenae utilitatis uel cupiditatis est diuisa societas (quam <lb n="15"/>
            ciuitatem mundi huius uniuersali uocabulo nuncupamus), duo <lb/>
            regna cernimus longe ceteris prouenisse clariora, Assyriorum <lb/>
            primum, deinde Romanorum, ut temporibus, ita locis inter se <lb/>
            ordinata adque distincta. Nam quo modo illud prius, hoc <lb/>
            posterius: eo modo illud in Oriente, hoc in Occidente surrexit;<lb n="20"/>
            denique in illius fine huius initium confestim fuit. Regna <lb/>
            cetera ceterosque reges uelut adpendices istorum dixerim. 
</p><p>Ninus ergo iam secundus rex erat Assyriorum, qui patri <lb/>
            suo Belo successerat, regni illius primo regi, quando in terra <lb/>
            Chaldaeorum natus est Abraham. Erat etiam tempore illo <lb n="25"/>
            regnum Sicyoniorum admodum paruum, a quo ille undecumque <lb/>
            doctissimus Marcus Varro scribens de gente populi <lb/>
            Romani, uelut antiquo tempore. exorsus est. Ab his enim <lb/>
            Sicyoniorum regibus ad Athenienses peruenit, a quibus ad <lb/>
            Latinos, inde Romanos. Sed ante conditam Romam in

<note type="footnote"> 4 aduersum v 9 personuit <hi rend="italic">om</hi>. p1 10 contingit e omnifariam <lb/>
            <hi rend="italic">gppv;</hi> omnifaria <hi rend="italic">abea f</hi> 11 praeuidentia 01 12 aut <hi rend="italic">ante</hi> subiugetur <lb/>
            <hi rend="italic">om. egp</hi> 16 umflmfali <hi rend="italic">e</hi> 20 horiente—hoccidente <hi rend="italic">e</hi> 26 eycion. <lb/>
            <hi rend="italic">g;</hi> sition. e 29 sichon <hi rend="italic">e adthenienses t</hi> 30 inde roman. j&gt;pa <lb/>
            <hi rend="italic">Domb.;</hi> inde ad rom. <hi rend="italic">abegv</hi> </note> <lb n="30"/>
             
<pb n="269"/>
            conparatione regni Assyriorum perexigua ista memorantur; quamuis <lb/>
            Athenienses in Graecia plurimum claruisse fateatur etiam <lb/>
            Sallustius Romanus historicus; plus tamen fama quam re <lb/>
            ipsa. Nam loquens de illis: \'Atheniensium, inquit, res gestae, <lb/>
             sicuti ego existimo, satis amplae magnificaeque fuere; uerum <lb n="5"/>
            aliquanto minores tamen, quam fama feruntur. Sed quia <lb/>
            prouenere ibi scriptorum magna ingenia, per terrarum orbem <lb/>
            Atheniensium facta pro maximis celebrantur. Ita eorum qui <lb/>
            fecere uirtus tanta habetur, quantum eam uerbis potuere <lb/>
            extollere praeclara ingenia.\' Accedit huic ciuitati non parua <lb n="10"/>
            etiam ex litteris et philosophis gloria, quod ibi potissimum <lb/>
            talia studia uiguerunt. Nam quantum adtinet ad imperium, <lb/>
            nullum maius primis temporibus quam Assyriorum fuit, nec <lb/>
            tam longe lateque diffusum, quippe ubi Ninus rex, Beli filius, <lb/>
            uniuersam Asiam, quae totius orbis ad numerum partium <lb n="15"/>
            tertia dicitur, ad magnitudinem uero dimidia reperitur, usque <lb/>
            ad Libyae fines subegisse traditur. Solis quippe Indis in <lb/>
            partibus Orientis non dominabatur, quos tamen eo defuncto <lb/>
            Samiramis uxor eius est adgressa bellando. Ita factum est, <lb/>
             ut, quicumque in illis terris populi siue reges erant, Assyriorum <lb n="20"/>
            regno dicionique parerent et quidquid imperaretur <lb/>
            efficerent. Abraham igitur in eo regno aput Chaldaeos Nini <lb/>
            temporibus natus est. Sed quoniam res Graecae multo sunt <lb/>
            nobis quam Assyriae notiores, et per Graecos ad Latinos ac <lb/>
             deinde ad Romanos, qui etiam ipsi Latini sunt, temporum <lb n="25"/>
            seriem deduxerunt qui gentem populi Romani in originis eius <lb/>
            antiquitate rimati sunt: ob hoc debemus, ubi opus est, Assyrios <lb/>
            memorare reges, ut appareat quem ad modum Babylonia, <lb/>
            quasi prima Roma, cum peregrina in hoc mundo Dei ciuitate <lb/>
             procurrat; res autem, quas propter conparationem ciuitatis <lb n="30"/>
            utriusque, terrenae scilicet et caelestis, huic operi oportet

<note type="footnote"> 4 Cat. 8 </note>

<note type="footnote"> Õ fnerant <hi rend="italic">v</hi> 9 facere go 15 Asiam <hi rend="italic">om. e</hi> 19 samiramis <hi rend="italic">bleg <lb/>
            Domb.;</hi> semir. <hi rend="italic">b211 t7</hi> 23 gregae <hi rend="italic">g</hi> 24 ad] ac <hi rend="italic">e</hi> 25 deinde etiam <lb/>
            ad a lati <hi rend="italic">g</hi> 28 memorare <hi rend="italic">codd. praeter</hi> p, v; nominare p <hi rend="italic">Domb</hi>. </note> <lb/>
             
<pb n="270"/>
            inserere, magis ex Graecis et Latinis, ubi et ipsa Roma quasi <lb/>
            secunda Babylonia est, debemus adsumere. 
</p><p>Quando ergo natus est Abraham, secundi reges erant aput <lb/>
            Assyrios Ninus, aput Sicyonios Europa; primi autem illic <lb/>
            Belus, hic Aegialeus fuerunt. Cum uero egresso Abraham de <lb n="5"/>
            Babylonia promisit ei Deus ex illo magnam gentem futuram <lb/>
            et in eius semine omnium gentium benedictionem. Assyrii <lb/>
            quartum regem habebant, Sicyonii quintum; aput illos enim <lb/>
            regnabat filius Nini post matrem Samiramidem: quae ab illo <lb/>
            interfecta perhibetur, ausa filium mater incestare concubitu. <lb n="10"/>
            Hanc putant nonnulli condidisse Babylonem, quam quidem <lb/>
            potuit instaurare. Quando autem uel quo modo condita fuerit, <lb/>
            in sexto decimo libro diximus. Filium porro Nini et Samiramidis, <lb/>
            qui matri successit in regnum, quidam etiam ipsum <lb/>
            Ninum, quidam uero deriuato a patre uocabulo Ninyan uocant. <lb n="15"/>
            Sicyoniorum autem regnum tunc tenebat <sic>TelIioD</sic>. Quo regnante <lb/>
            usque adeo ibi mitia et laeta tempora fuerunt, ut eum defunctum <lb/>
            uelut deum colerent sacrificando et ludos celebrando, <lb/>
            quos ei primitus institutos ferunt. 
</p></div><div n="3" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title type="sub">CAPUT  III. </title></ab><p>Quibus regnantibus aput Assyrios adque Sicyonios <lb/>
            Abrahae centenario Isaac de promissione sit natus, <lb/>
            uel ipsi Isaac sexagenario Esau et Iacob gemini de <lb/>
            Rebecca sint editi. 
</p><p>Huius temporibus etiam Isaac ex promissione Dei natus <lb n="25"/>
            est centenario patri filius Abrahae de Sarra coniuge, quae <lb/>
            sterilis et anus iam spem prolis amiserat. Tunc et Assyriis <lb/>
            quintus erat rex Arrius. Ipsi uero Isaac sexagenario nati <lb/>
            sunt gemini, Esau et Iacob, quos ei Rebecca uxor peperit.

<note type="footnote"> 13 c. 4 p. 132 sq. </note>

<note type="footnote"> 5 uero] ergo <hi rend="italic">e</hi> 9 matrem suam e samir. <hi rend="italic">eg Domb.;</hi> semir <hi rend="italic">abpr<lb/>
             et sic l. 13</hi> 15 ninyam <hi rend="italic">b</hi> p 16 telsion <hi rend="italic">e;</hi> telsyon a 22 de prom. <lb/>
            <hi rend="italic">usque ad</hi> Isaac <hi rend="italic">om. f g</hi> de repromiss. <hi rend="italic">p</hi> 27 e.ųųişęr.ţ, <hi rend="italic">in tnarg</hi>. <lb/>
            amiserat, <hi rend="italic">e</hi> Tonc <hi rend="italic">usque ad</hi> erat <hi rend="italic">om. e</hi> 28 Aralius v </note> <lb/>
             
<pb n="271"/>
            auo eorum Abraham adhuc uiuente et centum sexaginta <lb/>
            aetatis annos agente, qui expletis centum septuaginta quinque <lb/>
            defunctus est, regnantibus aput Assyrios Xerse illo antiquiore, <lb/>
            qui etiam Baleus uocabatur, et aput Sicyonios Thuriaco, <lb/>
            quem quidam Thurimachum scribunt, septimis regibus. <lb n="5"/>
            Regnum autem Argiuorum simul cum Abrahae nepotibus <lb/>
            ortum est, ubi primus regnauit Inachus. Sane, quod praetereundum <lb/>
            non fuit, etiam aput sepulcrum septimi sui regis <lb/>
            Thuriaci sacrificare Sicyonios solere Varro refert. Regnantibus <lb/>
            porro octauis regibus, Armamitre Assyriorum, Sicyoniorum <lb n="10"/>
            Leucippo et primo Argiuorum Inacho Deus locutus est ad <lb/>
            Isaac adque ipsi quoque eadem, quae patri eius, duo illa <lb/>
            promisit, semini scilicet eius terram Chanaan et in eius <lb/>
            semine benedictionem cunctarum gentium. Haec ipsa promissa <lb/>
            sunt etiam filio eius, nepoti Abrahae, qui est appellatus primo <lb n="15"/>
            Iacob, post Israel, cum iam Belocus rex nonus Assyriae et <lb/>
            Phoroneus Inachi filius secundus regnaret Argiuis, Leucippo <lb/>
            adhuc aput Sicyonios permanente. His temporibus Graecia <lb/>
            sub Phoroneo Argolico rege legum et iudiciorum quibusdam <lb/>
            clarior facta est institutis. Phegous tamen frater huius Phoronei <lb n="20"/>
            iunior cum esset mortuus, ad eius sepulcrum templum <lb/>
            est constitutum, in quo coleretur ut Deus et ei boues immolarentur. <lb/>
            Credo honore tanto ideo dignum putarunt, quia in <lb/>
            regni sui parte (pater quippe loca ambobus distribuerat, in <lb/>
             quibus eo uiuente regnarent) iste sacella constituerat ad <lb n="25"/>
            colendos deos et docuerat obseruari tempora per menses <lb/>
            adque annos, quid eorum quatenus metirentur adque numerarent. <lb/>
            Haec in eo noua mirantes rudes adhuc homines morte <lb/>
            obita deum esse factum siue opinati sunt siue uoluerunt. <lb/>
             Nam et Io filia Inachi fuisse perhibetur, quae postea Isis <lb n="30"/>
            appellata ut magna dea culta est in Aegypto; quamuis alii

<note type="footnote"> 3 xerse <hi rend="italic">a bt egp</hi> pa <hi rend="italic">f Domb.;</hi> xerxe <hi rend="italic">b2v</hi> 4 thuriaco <hi rend="italic">agp; tyriacho b;</hi> <lb/>
            a <lb/>
            thyriaco p a; thiri cho e 5 thurimachum <hi rend="italic">agp;</hi> thyrimacum <hi rend="italic">b</hi> p a; thiriaroachum <lb/>
            <hi rend="italic">e</hi> 9 sol/ere, <hi rend="italic">eraso</hi> u, <hi rend="italic">g</hi> 11 Leucippo Sicyon. <hi rend="italic">v</hi> 16 assyriae <lb/>
            <hi rend="italic">ab e gp p a;</hi> Asayriia <hi rend="italic">v</hi> 22 est <hi rend="italic">om. e2</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="272"/>
            scribant eam ex Aethiopia in Aegyptum uenisse reginam, et <lb/>
            quod late iusteque imperauerit eisque multa commoda et <lb/>
            litteras instituerit, hunc honorem illi habitum esse diuinum. <lb/>
            postea quam ibi mortua est, et tantum honorem, ut capitali <lb/>
            crimine reus fieret, si quis eam fuisse hominem diceret. <lb n="5"/>
            
</p></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>