<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa003.opp-lat3:17.21-17.23</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa003.opp-lat3:17.21-17.23</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa003.opp-lat3"><div n="17" subtype="book" type="textpart"><div n="21" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title type="sub">CAPUT  XXI. </title></ab><p>De regibus post Salomonem siue in Iuda siue in <lb/>
            Israel. <lb n="10"/>
            
</p><p>Ceteri post Salomonem reges Hebraeorum uix inueniuntur <lb/>
            per aliqua aenigmata dictorum suorum- rerumue gestarum, <lb/>
            quod ad Christum et ecclesiam pertineat. prophetasse, siue <lb/>
            in Iuda siue in Israel. Sic enim appellatae sunt illius populi <lb/>
            partes, ex quo propter Salomonis offensam tempore filii eius <lb n="15"/>
            Roboam, qui patri successit in regnum, Deo uindicante diuisus <lb/>
            est. Proinde tribus decem, quas accepit Hieroboam, seruus <lb/>
            Salomonis, rex eis in Samaria constitutus, proprie uocabantur <lb/>
            Israel, quamuis hoc uniuersi illius populi nomen esset. Duabus <lb/>
            uero tribubus, Iudae scilicet et Beniamin, quae propter Dauid<lb n="20"/>
            ne penitus regnum stirpis eius fuisset eradicatum, remanserant <lb/>
            subiacentes ciuitati Hierusalem, Iudae nomen fuit, quia <lb/>
            ipsa erat tribus unde Dauid. Beniamin uero tribus altera ad <lb/>
            idem regnum, sicut dixi, pertinens erat, unde fuit Saul rex <lb/>
            ante Dauid. Sed simul istae duae tribus, ut dictum est, Iuda <lb n="25"/>
            uocabantur, et hoc nomine discernebantur. ab Israel, quod <lb/>
            appellabantur proprie decem tribus habentes suum regem. <lb/>
            Nam tribus Leui, quoniam sacerdotalis fuit, Dei, non regum <lb/>
            seruitio mancipata, tertia decima numerabatur. Ioseph quippe <lb/>
            unus ex duodecim filiis Israel, non unam, sicut ceteri

<note type="footnote"> 5 Cant. 1, 4 6 Cant. 7, 6 </note>

<note type="footnote"> 1 nolupt. est <hi rend="italic">e</hi> 15 filius <hi rend="italic">g</hi> 17 Ieroboam v 19 populi illius : <lb/>
            23 erat <hi rend="italic">om. e</hi> 25 sixsut <hi rend="italic">g</hi> </note> <lb n="30"/>
             
<pb n="263"/>
            singulas, sed duas tribus fecit, Ephraem et Manassen. Verum <lb/>
            tamen etiam tribus Leui ad regnum Hierosolymitanum pertinebat <lb/>
            magis, ubi erat Dei templum, cui seruiebat. Diuiso <lb/>
            igitur populo primus regnauit in Hierusalem Roboam, rex <lb/>
            Iuda, filius Salomonis, et in Samaria Hieroboam, rex Israel, <lb n="5"/>
            seruus Salomonis. Et cum uoluisset Roboam tamquam tyrannidem <lb/>
            diuisae illius partis bello persequi, prohibitus est <lb/>
            populus pugnare cum fratribus suis dicente Deo per prophetam <lb/>
            se hoc fecisse. Unde apparuit nullum in ea re uel regis <lb/>
            Israel uel populi fuisse peccatum, sed uoluntatem Dei uindicantis <lb n="10"/>
            inpletam. Qua cognita pars utraque inter se pacata <lb/>
            conquieuit; non enim religionis, sed regni fuerat facta diuisio. 
</p></div><div n="22" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title type="sub">CAPUT  XXII. </title></ab><p>De Hieroboam, qui inpietate idolatriae subditum <lb/>
            sibi populum profanauit, in quo tamen non destitit <lb n="15"/>
            Deus et prophetas inspirare et multos ab idolatriae <lb/>
            crimine custodire. 
</p><p>Verum rex Israel Hieroboam mente peruersa non credens <lb/>
            Deo, quem ueracem promisso sibi regno datoque probauerat, <lb/>
            timuit ne ueniendo ad templum Dei, quod erat in Hierusalem, <lb n="20"/>
            quo secundum diuinam legem sacrificandi causa uniuersae <lb/>
            illi genti ueniendum fuit, seduceretur ab eo populus et stirpi <lb/>
            Dauid tamquam regio semini redderetur, et instituit. idolatriam <lb/>
            n regno suo et populum Dei secum simulacrorum cultu <lb/>
            obstrictum nefanda inpietate decepit. Nec tamen omni modo <lb n="25"/>
            cessauit Deus non solum illum regem, uerum etiam successores <lb/>
            eius et inpietatis imitatores populumque ipsum arguere <lb/>
            per prophetas. Nam ibi exstiterunt et magni illi insignesque

<note type="footnote"> 7 Reg. III, 12, 24 </note>

<note type="footnote"> 1 efrem <hi rend="italic">e g;</hi> effrem <hi rend="italic">b p</hi> manasse <hi rend="italic">a p f</hi> 3 Dei <hi rend="italic">om. e</hi> 5 fil. <lb/>
            Salom. rex iuda <hi rend="italic">a</hi> Israel <hi rend="italic">om. a</hi> 11 peccata <hi rend="italic">el gl</hi> 14 16 idololatriae <lb/>
            v <hi rend="italic">15 destitit] defuit p 18 rei om. e peruersa mente e</hi> <lb/>
            23 et <hi rend="italic">om. g</hi> idolatriam <hi rend="italic">abp pa Domb.;</hi> idololatriam <hi rend="italic">egv</hi> 27 eius <lb/>
            <hi rend="italic">om. g</hi> ipsum] eine p </note> <lb/>
             
<pb n="264"/>
            prophetae, qui etiam mirabilia multa fecerunt, Helias et Helisaeus <lb/>
            discipulus eius; ibi etiam dicenti Heliae: Domine, <lb/>
            prophetas tuos occiderunt, altaria tua suffoderunt, <lb/>
            et ego relictus sum solus, et quaerunt animam meam, <lb/>
            responsum est esse illic septem milia uirorum, qui non curuauerunt<lb n="5"/>
            genua ante Bahal. 
</p></div><div n="23" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title type="sub">CAPUT  XXIII. </title></ab><p>De uario utriusque regni Hebraeorum statu, donec <lb/>
            ambo populi in captiuitatem diuerso tempore ducerentur, <lb/>
            reuocato postea Iuda in regnum suum, quod<lb n="10"/>
            nouissime in Romanorum transiit potestatem. 
</p><p>Itemque in regno Iuda pertinente ad Hierusalem etiam <lb/>
            regum succedentium temporibus non defuerunt prophetae; <lb/>
            sicut Deo placebat eos mittere uel ad praenuntiandum, quod <lb/>
            opus erat, uel ad corripienda peccata praecipiendamque iustitiam.<lb n="15"/>
            Nam et illic, etsi longe minus quam in Israel, tamen <lb/>
            exstiterunt reges, qui suis inpietatibus Deum grauiter offenderent <lb/>
            et moderatis flagellis cum populo simili plecterentur. <lb/>
            Piorum sane regum merita ibi non parua laudantur; in Israel <lb/>
            autem reges alios magis, alios minus, omnes tamen reprobos <lb n="20"/>
            legimus. Utraque igitur pars, sicut iubebat diuina prouidentia <lb/>
            uel sinebat, uariis et erigebatur prosperitatibus et aduersitatibus <lb/>
            premebatur, et sic adfligebatur non solum externis, <lb/>
            uerum etiam inter se ciuilibus bellis, ut certis exsistentibus <lb/>
            causis misericordia Dei uel ira patesceret, donec eius indignatione <lb n="25"/>
            crescente uniuersa gens illa a Chaldaeis debellantibus <lb/>
            non solum subuerteretur in sedibus suis, sed etiam ex maxima

<note type="footnote"> 2 Reg. III, 19, 10; 18 </note>

<note type="footnote"> 1 Elias et Elis. <hi rend="italic">v</hi> 2 Etiam ibi <hi rend="italic">v</hi> 3 altar. taa saffod. <hi rend="italic">om. p</hi> <lb/>
            4 et ego] ego autem <hi rend="italic">e</hi> 5 illic <hi rend="italic">om</hi>. p, (illic&gt; <hi rend="italic">Domb</hi>. enraller. bl <lb/>
            6 ante <hi rend="italic">abegv; om. p;</hi> contra p <hi rend="italic">Domb</hi>. bahal <hi rend="italic">bg Domb</hi>. baal <hi rend="italic">apc;</hi> <lb/>
            baalim <hi rend="italic">e</hi> 8 hebreor. <hi rend="italic">in mnrg. p</hi> 12 Item in <hi rend="italic">p</hi> 13 sacced. regum c <lb/>
            17 offendere <hi rend="italic">e</hi> 22 prosperabus <hi rend="italic">e\'</hi> 24 etiam] et <hi rend="italic">egp</hi> cibilibus e1 <lb/>
            existibus <hi rend="italic">el</hi> 25 paterceret (r <hi rend="italic">et</hi> f <hi rend="italic">confus.), gx;</hi> parceret g\' 26 a <hi rend="italic">om. eg</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="265"/>
            sui parte transferretur in terras Assyriorum; prius illa pars, <lb/>
            quae uocabatur Israel in tribubus decem; postea uero etiam <lb/>
            ludas, euersa Hierusalem et templo illo nobilissimo; in <lb/>
            quibus terris per annos septuaginta captiuum egit otium. <lb/>
            Post quos inde dimissa templum, quod euersum fuerat, <lb n="5"/>
            instaurauit; et quamuis plurimi eius in alienigenarum degerent <lb/>
            terris, non habuit tamen deinceps duas regni partes et <lb/>
            duos diuersos in singulis partibus reges; sed in Hierusalem <lb/>
            princeps eorum erat unus, adque ad Dei templum, quod ibi <lb/>
            erat, omnes undique, ubicumque essent et undecumque possent, <lb n="10"/>
            per certa tempora ueniebant. Sed nec tunc eis hostes <lb/>
            ex aliis gentibus expugnatoresque defuerunt; nam etiam Romanorum <lb/>
            iam tributarios eos Christus inuenit. 
</p><p>CAPUT XXIIII. 
</p><p>De prophetis, qui uel aput Iudaeos postremi fuerunt, <lb n="15"/>
            uel quos circa tempus natiuitatis Christi euangelica <lb/>
            prodit historia. 
</p><p>Toto autem illo tempore, ex quo redierunt de Babylonia, <lb/>
            post Malachiam, Aggaeum et Zachariam, qui tunc prophetauerunt, <lb/>
            et Esdram non habuerunt prophetas usque ad Saluatoris <lb n="20"/>
            aduentum, nisi alium Zachariam patrem Iohannis et <lb/>
            Elisabeth eius uxorem, Christi natiuitate iam proxima, et eo <lb/>
            iam nato Simeonem senem et Annam uiduam iamque grandaeuam <lb/>
            et ipsum Iohannem nouissimum; qui iuuenis iam <lb/>
             iuuenem Christum non quidem futurum praedixit, sed tamen <lb n="25"/>
            incognitum prophetica cognitione monstrauit; propter quod <lb/>
            ipse Dominus ait: Lex et prophetae usque ad Iohannem. <lb/>
            Sed istorum quinque prophetatio ex euangelio nobis nota est. <lb/>
            ubi et ipsa uirgo mater Domini ante Iohannem prophetasse

<note type="footnote"> \' <lb/>
            27 Mt. 11, 13 </note>

<note type="footnote"><hi rend="italic">2 decim g 5 quos annos e 9 unus erat v</hi> quo e <hi rend="italic">sibi g</hi> <lb/>
            11 eis <hi rend="italic">om. e</hi> 13 eos tribut. e 20 hesdram <hi rend="italic">g;</hi> hezram <hi rend="italic">e</hi> 22 helisab. <hi rend="italic">g</hi> <lb/>
            28 iam quinque <hi rend="italic">e</hi> 29 ubi <hi rend="italic">om</hi>. at; ut p </note> <lb/>
             
<pb n="266"/>
            inuenitur. Sed hanc istorum prophetiam Iudaei reprobi non <lb/>
            accipiunt; acceperunt autem, qui ex eis innumerabiles euangelio <lb/>
            crediderunt. Tunc enim est uere Israel diuisus in duo <lb/>
            diuisione illa, quae per Samuelem prophetam Sauli regi est <lb/>
            inmutabilis praenuntiata. Malachiam uero, Aggaeum, Zachariam<lb n="5"/>
            et Esdram etiam Iudaei reprobi in auctoritatem canonicam <lb/>
            receptos nouissimos habent. Sunt enim et scripta eorum. <lb/>
            sicut aliorum, qui in magna multitudine prophetarum perpauci <lb/>
            ea scripserunt, quae auctoritatem canonis obtinerent. <lb/>
            De quorum praedictis, quae ad Christum ecclesiamque eius<lb n="10"/>
            pertinent, nonnulla mihi in hoc opere uideo esse ponenda; <lb/>
            quod commodius fiet adiuuante Domino sequenti libro, ne <lb/>
            hunc tam prolixum ulterius oneremus. 
</p></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>