<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa003.opp-lat3:17.18-17.20</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa003.opp-lat3:17.18-17.20</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa003.opp-lat3"><div n="17" subtype="book" type="textpart"><div n="18" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title type="sub">CAPUT  XVIII. </title></ab><p>De psalm.o tertio et de quadragensimo et de quinto <lb n="10"/>
            decimo et de sexagensimo septimo, in quibus mors <lb/>
            et resurrectio Domini prophetatur. 
</p><p rend="script">De resurrectione quoque eius nequaquam psalmorum oracula <lb/>
            tacuerunt. Nam quid est aliud quod in psalmo tertio ex persona <lb/>
             eius canitur: Ego dormiui et somnum cepi; exsurrexi, <lb n="15"/>
            quoniam Dominus suscepit me? An forte quisquam <lb/>
            ita desipit, ut credat uelut aliquid magnum nobis indicare <lb/>
            uoluisse prophetam, quod dormierit et exsurrexerit, nisi <lb/>
            somnus iste mors esset et euigilatio resurrectio, quam de <lb/>
            Christo sic oportuit prophetari? Nam et in quadragensimo <lb n="20"/>
            multo manifestius id ostenditur, ubi ex persona eiusdem <lb/>
            Mediatoris more solito tamquam praeterita narrantur, quae <lb/>
            futura prophetabantur; quoniam, quae uentura erant, iam in <lb/>
            praedestinatione et praescientia Dei uelut facta erant [quia <lb/>
             certa erant]. Inimici, inquit, mei dixerunt mala mihi: <lb n="25"/>
            Quando morietur et peribit nomen eius? Et si <lb/>
            ingrediebatur ut uideret, uana locutum est cor

<note type="footnote"> 4 Ps. 21, 27 sq. 15 Ps. 3, 6 </note>

<note type="footnote"> 1 non om. <hi rend="italic">e</hi> 7 regnfl. et rtq. De resurr. <hi rend="italic">I. 13, b</hi> 11 mors <hi rend="italic">om. p</hi> <lb/>
            12 prophetatar <hi rend="italic">fgp f;</hi> prophetantur <hi rend="italic">qv</hi> 15 eisurrexi <hi rend="italic">ppv;</hi> et Burrexi <lb/>
            <hi rend="italic">b;</hi> et elurr. <hi rend="italic">af;</hi> et resurr. <hi rend="italic">eg a</hi> 16 suscepit <hi rend="italic">bzgp p;</hi> suscipiet <lb/>
            <hi rend="italic">ab1 v</hi> 18 resurreiit <hi rend="italic">e</hi> 24 praesentia <hi rend="italic">e</hi> quia certa erant <hi rend="italic">om. p p; <lb/>
            interpretationem esse uidit L. Vivi,</hi> 27 ingrediebantur ut uiderent <hi rend="italic">b\' a</hi> <lb/>
            uiderept et rtq, egrediebantur <hi rend="italic">(p. 254, 1) b</hi> locutus <hi rend="italic">p</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="254"/>
            eius, congregauit iniquitatem ipsi. Egrediebatur <lb/>
            foras et loquebantur simul in unum. Aduersus me <lb/>
            susurrabant omnes inimici mei, aduersus me cogitabant <lb/>
            mala mihi. Verbum iniquum disposuerunt <lb/>
            aduersus me: Numquid qui dormit non adiciet ut<lb n="5"/>
            resurgat? Hic certe ita posita sunt uerba haec, ut nihil <lb/>
            aliud dixisse intellegatur, quam si diceret: \'Numquid qui <lb/>
            moritur, non adiciet ut reuiuescat?\' Superiora quippe demonstrant <lb/>
            mortem ipsius cogitasse et disposuisse inimicos eius. <lb/>
            et hoc actum esse per eum, qui ingrediebatur ut uideret, et<lb n="10"/>
            egrediebatur ut proderet. Cui autem hic non ocurrat ex discipulo <lb/>
            eius factus traditor ludas? Quia ergo facturi erant quod <lb/>
            moliebantur, id est occisuri erant eum, ostendens illos uana <lb/>
            malitia frustra occisuros resurrecturum, sic adiecit hunc uersum, <lb/>
            uelut diceret: \'Quid agitis uani? quod uestrum scelus erit,<lb n="15"/>
            meus somnus erit\': Numquid qui dormit non adiciet <lb/>
            ut resurgat? Et tamen eos tam magnum nefas non inpune <lb/>
            facturos consequentibus indicat uersibus dicens: Etenim <lb/>
            homo pacis meae, in quem speraui, qui edebat panes <lb/>
            meos, ampliauit super me calcaneum, hoc est conculcauit<lb n="20"/>
            me. Tu autem, inquit, Domine, miserere mei et <lb/>
            resuscita me, et reddam illis. Quis hoc iam neget, qui <lb/>
            Iudaeos post passionem resurrectionemque Christi de sedibus <lb/>
            suis bellica strage et excidio funditus eradicatos uidet? Occisus <lb/>
            enim ab eis resurrexit et reddidit eis interim temporariam <lb n="25"/>
            disciplinam, excepto quod non correctis seruat, quando uiuos

<note type="footnote"> 18 Pa. 40, 6 sqq. </note>

<note rend="script" type="footnote"> 1 congregabit <hi rend="italic">e;</hi> congregauerunt a ipsi <hi rend="italic">appaf Domb.;</hi> sibi <hi rend="italic">eg r</hi> <lb/>
            egrediebantur <hi rend="italic">b g</hi> p a <hi rend="italic">f</hi> 2 foras et rtq. aduersum <hi rend="italic">b</hi> loquebantur <lb/>
            <hi rend="italic">egpaf Domb.;</hi> loquebatur <hi rend="italic">apv</hi> aduersum <hi rend="italic">bg</hi> 3 omnes et riq. <lb/>
            mihi <hi rend="italic">(l. 4) b aduersum gp</hi> 4 dispos.] mandauerunt <hi rend="italic">g; constituerunt b</hi> <lb/>
            uiuiaemt <lb/>
            5 adu. et rfq. hic (Z. 6) <hi rend="italic">b</hi> 8 resurgat <hi rend="italic">g</hi> 15 uelut si <hi rend="italic">a e2 v</hi> agis <hi rend="italic">a</hi> <lb/>
            scelus est p <hi rend="italic">Domb</hi>. 16 dormit et rfq. Et tamen, <hi rend="italic">b</hi> 19 in quo <hi rend="italic">b</hi> <lb/>
            20 ampliauit aduersum me subplantationem. hoc est conculcationem. <lb/>
            tu autem <hi rend="italic">b</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="255"/>
            et mortuos iudicabit. Nam Dominus ipse Iesus istum ipsum <lb/>
            traditorem suum per panem porrectum ostendens apostolis <lb/>
            hunc etiam uersum psalmi huius commemorauit et in se <lb/>
            dixit inpletum: Qui edebat panes meos, ampliauit super <lb/>
            me calcaneum. Quod autem ait: In quem speraui, non <lb n="5"/>
            congruit capiti, sed corpori. Neque enim nesciebat eum ipse <lb/>
            Saluator, de quo ante iam dixerat: Unus ex uobis diabolus <lb/>
            est. Sed solet in se membrorum suorum transferre personam <lb/>
            et sibi tribuere quod esset illorum, quia caput et corpus <lb/>
            unus est Christus; unde illud est in euangelio: Esuriui, et <lb n="10"/>
            dedistis mihi manducare, quod exponens ait: Quando <lb/>
            uni ex minimis meis fecistis, mihi fecistis. Se itaque <lb/>
            dixit sperasse, quod tunc sperauerant de Iuda discipuli eius, <lb/>
            quando est connumeratus apostolis. 
</p><p>Iudaei autem Christum. quem sperant, moriturum esse non <lb n="15"/>
            sperant. Ideo quem lex et prophetae adnuntiauerunt, nostrum <lb/>
            esse non putant, sed nescio quem suum, quem sibi alienum <lb/>
            a mortis passione confingunt. Ideo mirabili uanitate adque <lb/>
            caecitate uerba, quae posuimus, non mortem et resurrectionem, <lb/>
            sed somnum et euigilationem significasse contendunt. Sed <lb n="20"/>
            clamat eis etiam psalmus quintus decimus: Propter hoc <lb/>
            iucundatum est cor meum et exultauit lingua mea, <lb/>
            insuper et caro mea requiescet in spe; quoniam non <lb/>
            derelinques animam meam in inferno, nec dabis sanctum <lb/>
             tuum uidere corruptionem. Quis in ea spe diceret <lb n="25"/>
            requieuisse carnem suam, ut non derelicta anima sua in <lb/>
            inferno, sed cito ad eam redeunte reuiuesceret, ne corrumperetur, <lb/>
            sicut cadauera corrumpi solent, nisi qui die tertio

<note type="footnote"> 4 Io. 13, 18; 26 7 lo. 6, 70; 13, 21 10 Mt. 25, 35 11 Ib. 40 <lb/>
            21 PB. 15, 9 sq. </note>

<note type="footnote"> 1 Iens <hi rend="italic">om</hi>. p 4 meos <hi rend="italic">om. e</hi> 7 unus ex uobis me tradet et unus <lb/>
            ex nobis diabolus est p <hi rend="italic">Domb.,</hi> ex uobis me tradet <hi rend="italic">corr. m. in marg. b</hi> <lb/>
            11 dedisti <hi rend="italic">g</hi> 15 sperauerant <hi rend="italic">b2</hi> non sperant] non putant <hi rend="italic">b</hi> 18 ad <lb/>
            mortis pasaionem <hi rend="italic">b</hi> 22 iucund.] laetatum <hi rend="italic">a</hi> exultauit et rtq. <lb/>
            quoniam <hi rend="italic">(l. 23) b</hi> 23 requiescit <hi rend="italic">e</hi> 24 meam et rtq. quis <hi rend="italic">(l. 25) b</hi> <lb/>
            iu inferna gt 27 nec egl </note> <lb/>
             
<pb n="256"/>
            resurrexit? Quod utique dicere non possunt de propheta et <lb/>
            rege Dauid. Clamat et sexagensimus septimus: Deus noster <lb/>
            Deus saluos faciendi, et Domini exitus mortis. Quid <lb/>
            apertius diceretur? Deus enim saluos faciendi Dominus est <lb/>
            Iesus, quod interpretatur saluator siue salutaris. Nam ratio <lb n="5"/>
            nominis huius haec reddita est, quando priusquam ex uirgine <lb/>
            nasceretur dictum est: Pariet filium, et uocabis nomen <lb/>
            eius Iesum. Ipse enim saluum faciet populum <lb/>
            suum a peccatis eorum. In quorum peccatorum remissionem <lb/>
            quoniam sanguis eius effusus est, non utique oportuit <lb n="10"/>
            eum de hac uita exitus alios habere quam mortis. Ideo cum <lb/>
            dictum esset: Deus noster Deus saluos faciendi, continuo <lb/>
            subiunctum est: Et Domini exitus mortis, ut ostenderetur <lb/>
            moriendo saluos esse facturus. Sed mirando dictum est: <lb/>
            Et Domini; tamquam diceretur: "Talis est ista uita mortalium,<lb n="15"/>
            ut nec ipse Dominus aliter ab illa exiret, nisi per <lb/>
            mortem."
</p></div><div n="19" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title type="sub">CAPUT  XVIIII. </title></ab><p>De psalmo sexagensimo octauo, in quo Iudaeorum <lb/>
            infidelitas et pertinacia declaratur. <lb n="20"/>
            
</p><p>Sed ut Iudaei tam manifestis huius prophetiae testimoniis <lb/>
            etiam rebus ad effectum tam clarum certumque perductis <lb/>
            omnino non cedant, profecto in eis illud inpletur, quod in <lb/>
            eo psalmo, qui hunc sequitur, scriptum est. Cum enim et <lb/>
            illic ex persona Christi, quae ad eius passionem pertinent, <lb n="25"/>
            prophetice dicerentur, commemoratum est, quod in euangelio <lb/>
            patuit: Dederunt in escam meam fel et in siti mea <lb/>
            potum mihi dederunt acetum. Et uelut post tale conuiuium <lb/>
            epulasque sibi huiusce modi exhibitas mox intulit: Fiat

<note type="footnote"> 2 Ps. 67, 21 7 Mt. 1, 21 27 Ps. 68, 22; Mt. 27, 84 29 ib. 23 sq. </note>

<note type="footnote"> 1 resurrexerit <hi rend="italic">b</hi> 2 sept. psalmus v 9 remissione e 14 facturum <hi rend="italic">g</hi> <lb/>
            20 infidelitas et <hi rend="italic">pertinacia g f Domb.;</hi> ut fidel. et pertinacia <hi rend="italic">f;</hi> pertinai <lb/>
            infidelitas <hi rend="italic">p q tJ</hi> 21 prophetiae <hi rend="italic">ex</hi> propriae <hi rend="italic">corr. e</hi> 23 credant <hi rend="italic">b1 ? *</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="257"/>
            mensa eorum coram ipsis in muscipulam et in retributionem <lb/>
            et in scandalum; obscurentur oculi eorum <lb/>
            ne uideant, et dorsum eorum semper incurua, et cetera, <lb/>
            quae non optando sunt dicta, sed optandi specie prophetando <lb/>
            praedicta. Quid ergo mirum, si haec manifesta non uident, <lb n="5"/>
            quorum oculi sunt obscurati, ne uideant? Quid mirum, si <lb/>
            caelestia non suspiciunt, qui ut in terrena sint proni, dorsum <lb/>
            eorum semper incuruum est? His enim uerbis translatis a <lb/>
            corpore uitia significantur animorum. Ista de psalmis, hoc <lb/>
            est de prophetia regis Dauid, satis dicta sint, ut aliquis <lb n="10"/>
            modus sit. Ignoscant autem qui haec legunt et cuncta illa <lb/>
            nouerunt, et de his, quae fortasse firmiora me praetermisisse <lb/>
            uel intellegunt uel existimant, non querantur. 
</p></div><div n="20" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title type="sub">CAPUT  XX. </title></ab><p>De regno ac merito Dauid et de filio ipsius Salomone <lb n="15"/>
            eaque prophetia, quae ad Christum pertinens inuenitur <lb/>
            uel in eis libris, qui scriptis ipsius copulantur, <lb/>
            uel in eis, quos ipsius esse non dubium est. 
</p><p>Regnauit ergo Dauid in terrena Hierusalem, filius caelestis <lb/>
             Hierusalem, diuino multum testimonio praedicatus, quia et <lb n="20"/>
            delicta eius tanta pietate superata sunt per saluberrimam <lb/>
            paenitendi humilitatem, ut prorsus inter eos sit, de quibus <lb/>
            ipse ait: Beati quorum remissae sunt iniquitates et <lb/>
            quorum tecta sunt peccata. Post hunc regnauit eidem <lb/>
            populo uniuerso Salomon filius eius, qui, ut supra dictum <lb n="25"/>
            est, patre suo uiuente coepit regnare. Hic bonis initiis malos

<note type="footnote"> 23 Pe. 31, 1 26 Reg. III, 1, 2 </note>

<note type="footnote"> 1 muscipolam et riq. obscur. <hi rend="italic">b</hi> 2 in scandalum <hi rend="italic">apv Domb.j</hi> in <lb/>
            <hi rend="italic">om. eg</hi> oculi eorum et rfq. et cetera <hi rend="italic">l</hi>. 3, <hi rend="italic">b</hi> 4 non <hi rend="italic">sup. lin. g</hi> <lb/>
            7 snscipiunt <hi rend="italic">g</hi> in <hi rend="italic">om. e</hi> 9 significantur <hi rend="italic">codd. praeter</hi> p, v; intelleguntur <lb/>
            p <hi rend="italic">Domb</hi>. 15 de filio, <hi rend="italic">omisso</hi> et, <hi rend="italic">p</hi> 17 scripturis <hi rend="italic">p</hi> 23 remissae <lb/>
            et riq. post <hi rend="italic">l. 24, b</hi> 25 eius filius <hi rend="italic">bv</hi> 26 patre suo uiuente <lb/>
            coepit <hi rend="italic">b</hi> v; patre suo coepit uiuente <hi rend="italic">a e p;</hi> suo coepit patre uiuente <hi rend="italic">g;</hi> <lb/>
            patre suo nino p <hi rend="italic">Domb</hi>. </note>

<note type="footnote"> XXXX Aug. opera Sectio V pan II. </note>

<note type="footnote"> 17 </note> <lb/>
             
<pb n="258"/>
            exitus habuit. Quippe secundae res, quae sapientium animos <lb/>
            fatigant, magis huic obfuerunt, quam profuit ipsa sapientia. <lb/>
            etiam nunc et deinceps memorabilis, et tunc longe lateque <lb/>
            laudata. Prophetasse etiam ipse reperitur in suis libris, qui <lb/>
            tres recepti sunt in auctoritatem canonicam: Prouerbia, ecclesiastes<lb n="5"/>
            et canticum canticorum. Alii uero duo, quorum unus <lb/>
            sapientia, alter ecclesiasticus dicitur, propter eloquii nonnullam <lb/>
            similitudinem, ut Salomonis dicantur, obtinuit consuetudo; <lb/>
            non autem esse ipsius non dubitant doctiores; eos tamen in <lb/>
            auctoritatem maxime occidentalis antiquitus recepit ecclesia. <lb n="10"/>
            Quorum in uno, qui appellatur sapientia Salomonis, passio <lb/>
            Christi apertissime prophetatur. Inpii quippe interfectores <lb/>
            eius commemorantur dicentes: Circumueniamus iustum, <lb/>
            quoniam insuauis est nobis et contrarius est operibus <lb/>
            nostris et inproperat nobis peccata legis et infamatis <lb n="15"/>
            in nos peccata disciplinae nostrae. Promittit scientiam <lb/>
            Dei se habere et filium Dei se nominat. Factus <lb/>
            est nobis in traductionem cogitationum nostrarum. <lb/>
            Grauis est nobis etiam ad uidendum, quoniam dissimilis <lb/>
            est aliis uita illius et inmutatae uiae eius. Tamquam <lb n="20"/>
            nugaces aestimati sumus ab illo, et abstinet <lb/>
            se a uiis nostris quasi ab inmunditiis; praefert nouissima <lb/>
            iustorum et gloriatur patrem Deum se habere. <lb/>
            Videamus ergo si sermones illius ueri sunt. et tentemus <lb/>
            quae uentura sunt illi, et sciemus quae erunt <lb n="25"/>
            nouissima illius. Si enim est iustus filius Dei, suscipiet <lb/>
            illum et liberabit eum de manu contrariorum. <lb/>
            Contumelia et tormento interrogemus illum, ut

<note type="footnote"> 13 Sap. 2. 12-21 </note>

<note type="footnote"> 5 in auctoritate canonica <hi rend="italic">b gp;</hi> in auctoritate canonicam at 6 quorum <lb/>
            duo <hi rend="italic">e</hi> onus <hi rend="italic">OnJ. g</hi> 9 ipsius esse <hi rend="italic">e</hi> 10 recipit e 14 quoniam <lb/>
            <hi rend="italic">abegpv;</hi> quia p <hi rend="italic">Domb</hi>. 17 se <hi rend="italic">ante</hi> labere <hi rend="italic">om</hi>. gt et otn. <hi rend="italic">g</hi> <lb/>
            19 similis e 20 uite <hi rend="italic">gl</hi> 21 extimati pa 22 et praefert <hi rend="italic">e</hi> 25 euentura <lb/>
            p <hi rend="italic">Domb</hi>. 26 eius <hi rend="italic">e v</hi> iustus est <hi rend="italic">v</hi> 27 liber. illum <hi rend="italic">g p</hi> manu <lb/>
            <hi rend="italic">aegpv;</hi> manibus <hi rend="italic">b</hi> p <hi rend="italic">Domb</hi>. </note> <lb/>
             
<pb n="259"/>
            sciamus reuerentiam illius et probemus patientiam <lb/>
            ipsius. Morte turpissima condemnemus illum; erit <lb/>
            enim ei respectus ex sermonibus illius. Haec cogitauerunt <lb/>
            et errauerunt; excaecauit enim illos malitia <lb/>
            ipsorum. In ecclesiastico autem fides gentium futura praedicitur <lb n="5"/>
            isto modo: Miserere nostri, dominator Deus <lb/>
            omnium, et inmitte timorem tuum super omnes gentes; <lb/>
            extolle manum tuam super gentes alienas et uideant <lb/>
            potentiam tuam. Sicut coram illis sanctificatus es <lb/>
            in nobis, ita coram nobis magnificeris in illis, et <lb n="10"/>
            agnoscant te secundum quod et nos agnouimus te, <lb/>
            quia non est Deus praeter te, Domine. Hanc optandi et <lb/>
            precandi specie prophetiam per legum Christum uidemus <lb/>
            inpletam. Sed aduersus contradictores non tanta firmitate <lb/>
            proferuntur, quae scripta non sunt in canone Iudaeorum. <lb n="15"/>
            
</p><p>In tribus uero illis, quos Salomonis esse constat et Iudaei <lb/>
            canonicos habent, ut ostendatur ad Christum et ecclesiam <lb/>
            pertinere quod in eis eius modi reperitur, operosa disputatio <lb/>
            necessaria est, quae nos ultra quam oportet, si nunc adhibetur, <lb/>
             extendit. Tamen quod in prouerbiis legitur, uiros inpios <lb n="20"/>
            dicere: Abscondamus in terra uirum iustum iniuste, <lb/>
            absorbeamus uero eum tamquam infernus uiuentem <lb/>
            et auferamus eius memoriam de terra, possessionem <lb/>
            eius pretiosam adprehendamus, non ita obscurum est, <lb/>
            ut de Christo et possessione eius ecclesia sine laboriosa <lb n="25"/>
            expositione non possit intellegi. Tale quippe aliquid etiam <lb/>
            Dominus ipse Iesus per euangelicam parabolam ostendit <lb/>
            dixisse malos colonos: Hic est heres, uenite, occidamus <lb/>
            eum, et nostra erit hereditas. Itemque illud in eodem <lb/>
             libro, quod iam ante perstrinximus, cum ageremus de sterili,

<note type="footnote">6 Eccli. 36. 1 Bqq. 21 Proa. 1, 11 sqq. 28 Mt. 21, 38 30 c. 4 <lb/>
            2 ipsius <hi rend="italic">e gp v;</hi> illius a; eius b p <hi rend="italic">Domb</hi>. 3 ei <hi rend="italic">om. g</hi> ex] in <hi rend="italic">g</hi> <lb/>
            7 super.... tuam <hi rend="italic">om. p</hi> 10 ita coram nobis <hi rend="italic">om. el</hi> 11 et nos <hi rend="italic">om. g</hi> <lb/>
            12 te <hi rend="italic">sup. lin. g</hi> 17 ad eccles. <hi rend="italic">e</hi> 18 huiusmodi <hi rend="italic">b</hi> 20 ueros <hi rend="italic">gl</hi> <lb/>
            30 ante <hi rend="italic">om. g</hi>. </note>

<note type="footnote"> 17* </note> <lb n="30"/>
             
<pb n="260"/>
            quae peperit septem, non nisi de Christo et ecclesia, mox ut <lb/>
            fuerit, pronuntiatum consueuit intellegi ab eis, qui Christum <lb/>
            sapientiam Dei esse nouerunt: Sapientia aedificauit sibi <lb/>
            domum et subfulsit columnas septem; immolauit suas <lb/>
            uictimas, miscuit in cratere uinum suum et parauit<lb n="5"/>
            mensam suam. Misit seruos suos conuocans cum excellenti <lb/>
            praedicatione ad craterem dicens: Quis est insipiens? <lb/>
            Diuertat ad me. Et inopibus sensu dixit: Venite, <lb/>
            manducate de meis panibus et bibite uinum quod <lb/>
            miscui uobis. Hic certe agnoscimus Dei sapientiam, hoc<lb n="10"/>
            est Verbum Patri coaeternum, in utero uirginali domum sibi <lb/>
            aedificasse corpus humanum et huic, tamquam capiti membra, <lb/>
            ecclesiam subiunxisse, martyrum uictimas immolasse, mensam <lb/>
            in uino et panibus praeparasse, ubi apparet etiam sacerdotium <lb/>
            secundum ordinem Melchisedech, insipientes et inopes sensu<lb n="15"/>
            uocasse, quia, sicut dicit apostolus, infirma huius mundi <lb/>
            elegit, ut confunderet fortia. Quibus tamen infirmis quod <lb/>
            sequitur dicit: Derelinquite insipientiam, ut uiuatis, et <lb/>
            quaerite prudentiam, ut habeatis uitam. Participem <lb/>
            autem fieri mensae illius, ipsum est incipere habere uitam. <lb n="20"/>
            Nam et in alio libro, qui uocatur ecclesiastes, ubi ait: Non <lb/>
            est bonum homini, nisi quod manducabit et bibet, <lb/>
            quid credibilius dicere intellegitur, quam quod ad participationem <lb/>
            mensae huius pertinet, quam sacerdos ipse Mediator <lb/>
            testamenti noui exhibet secundum ordinem Melchisedech de <lb n="25"/>
            corpore et sanguine suo? Id enim sacrificium successit omnibus <lb/>
            illis sacrificiis ueteris testamenti, quae immolabantur in <lb/>
            umbra futuri; propter quod etiam uocem illam in psalmo <lb/>
            tricensimo et nono eiusdem Mediatoris per prophetiam

<note type="footnote"> 3 Prou. 9. 1 sqq. 16 1. Cor. 1, 27 sq. 18 Prou. 9, 6 21 Ercle. <lb/>
            8, 15 </note>

<note type="footnote"> 1 septim <hi rend="italic">gl</hi> 4 septim <hi rend="italic">gl;</hi> VII columnas <hi rend="italic">b</hi> 6 auam mensam <hi rend="italic">b</hi> <lb/>
            7 cratera p <hi rend="italic">Domb</hi>. 8 diuertat <hi rend="italic">p p v;</hi> deuertat <hi rend="italic">aegaf;</hi> declinet <hi rend="italic">b</hi> <lb/>
            9 demanducatc <hi rend="italic">e</hi> 16 qui <hi rend="italic">g</hi> 17 elegit dominus e 19 prud.] sapientiam <lb/>
            <hi rend="italic">e</hi> 22 bibit <hi rend="italic">gl</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="261"/>
            loquentis agnoscimus: Sacrificium et oblationem noluisti, <lb/>
            corpus autem perfecisti mihi; quia pro illis omnibus <lb/>
            sacrificiis et oblationibus corpus eius offertur et participantibus <lb/>
            ministratur. Nam istum ecclesiasten in hac sententia <lb/>
            manducandi et bibendi, quam saepe repetit plurimumque <lb n="5"/>
            commendat, non sapere carnalis epulas uoluptatis, satis illud <lb/>
            ostendit, ubi ait: Melius est ire in domum luctus quam <lb/>
            ire in domum potus; et paulo post: Cor, inquit, sapientium <lb/>
            in domo luctus et cor insipientium in domo <lb/>
             epularum. Sed illud magis commemorandum existimo de <lb n="10"/>
            hoc libro, quod pertinet ad ciuitates duas, unam diaboli, <lb/>
            alteram Christi, et earum reges diabolum et Christum: Vae <lb/>
            tibi, terra, inquit, cuius rex adulescens, et principes <lb/>
            tui mane comedunt. Beata tu, terra, cuius rex tuus <lb/>
            filius ingenuorum, et principes tui in tempore comedunt, <lb n="15"/>
            in fortitudine, et non in confusione. Adulescentem <lb/>
            dixit diabolum propter stultitiam et superbiam et temeritatem <lb/>
            et petulantiam ceteraque uitia, quae huic aetati adsolent <lb/>
            abundare; Christum autem filium ingenuorum, sanctorum <lb/>
             scilicet patriarcharum, pertinentium ad liberam ciuitatem, ex <lb n="20"/>
            quibus est in carne progenitus. Principes illius ciuitatis mane <lb/>
            manducantes, id est ante horam congruam, quia non exspectant <lb/>
            opportunam, quae uera est, in futuro saeculo felicitatem, <lb/>
            festinanter beari huius saeculi celebritate cupientes; principes <lb/>
             autem ciuitatis Christi tempus non fallacis beatitudinis patienter <lb n="25"/>
            exspectant. Hoc ait: In fortitudine, et non in confusione, <lb/>
            quia non eos fallit spes, de qua dicit apostolus: <lb/>
            Spes autem non confundit; dicit et psalmus: Etenim <lb/>
            qui te exspectant, non confundentur. Iam uero canticum

<note type="footnote"> 1 Pa. 39, 7 7 Eccle. 7, 3; 5 12 Ib. 10, 16 aq. 28 Rom. 5, 5 <lb/>
            29 Ps. 24, 3 </note>

<note type="footnote"> 4 ecclesiastem e1 v <hi rend="italic">6 carnales e 7 in illud g 9 ubi, in marg. in</hi> <lb/>
            domo <hi rend="italic">e</hi> 14 filius tuus <hi rend="italic">e</hi> 22 congruam <hi rend="italic">om. e</hi> 1:3 felicitate <hi rend="italic">g</hi> <lb/>
            24 <hi rend="italic">beati p</hi> celebritate <hi rend="italic">b g;</hi> celeritate <hi rend="italic">a, b in marg., epoa f</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="262"/>
            canticorum spiritalis quaedam sanctarum est uoluptas mentium <lb/>
            in coniugio illius regis et reginae ciuitatis, quod est Christus <lb/>
            et ecclesia. Sed haec uoluptas allegoricis tegminibus inuoluta <lb/>
            est, ut desideretur ardentius nudeturque iucundius, et appareat <lb/>
            sponsus, cui dicitur in eodem cantico: Aequitas dilexit<lb n="5"/>
            te, et sponsa, quae ibi audit: Caritas in deliciis tuis. <lb/>
            Tacita multa transimus cura huius operis terminandi. 
</p></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>