<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa003.opp-lat3:17.1-17.3</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa003.opp-lat3:17.1-17.3</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa003.opp-lat3"><div n="17" subtype="book" type="textpart"><div n="1" subtype="chapter" type="textpart"><p>De temporibus prophetarum. 
</p><p rend="script">Promissiones Dei, quae factae sunt ad Abraham, cuius <lb/>
            semini et gentem Israeliticam secundum carnem et omnes <lb n="5"/>
            gentes deberi secundum fidem Deo pollicente didicimus, quem <lb/>
            ad modum conpleantur, per ordinem temporum procurrens <lb/>
            Dei ciuitas indicabit. Quoniam ergo superioris libri usque <lb/>
            ad regnum Dauid factus est finis, nunc ab eodem regno. <lb/>
            quantum suscepto operi sufficere uidetur, cetera quae sequuntur <lb n="10"/>
            adtingimus. Hoc itaque tempus, ex quo sanctus Samuel <lb/>
            prophetare coepit, et deinceps, donec populus Israel captiuus <lb/>
            in Babyloniam duceretur adque inde secundum sancti Hieremiae <lb/>
            prophetiam post septuaginta annos reuersis Israelitis <lb/>
            Dei domus instauraretur, totum tempus est prophetarum. <lb n="15"/>
            Quamuis enim et ipsum Noe patriarcham, in cuius diebus <lb/>
            uniuersa diluuio terra diluta est, et alios supra et infra usque <lb/>
            ad hoc tempus, quo reges in Dei populo esse coeperunt, <lb/>
            propter quaedam per eos futura siue quoquo modo significata <lb/>
            siue praedicta, quae pertinerent ad ciuitatem Dei regnumque <lb n="20"/>
            caelorum, non inmerito possumus appellare prophetas, praesertim <lb/>
            quia nonnullos eorum id expressius legimus nuncupatos, <lb/>
            sicut Abraham, sicut Moysen: tamen dies prophetarum <lb/>
            praecipue maximeque hi dicti sunt, ex quo coepit <lb/>
            prophetare Samuel, qui et Saulem prius et eo reprobato <lb n="25"/>
            ipsum Dauid Deo praecipiente unxit in regem, de cuius

<note type="footnote"> 14 Hierem. 25, 11 24 Gen. 20, 7 Deut. 34, 10 </note>

<note rend="script" type="footnote"> 7 deberi se <hi rend="italic">e</hi> 9 indicabit <hi rend="italic">b2 9 v Domb.;</hi> in-iicauit <hi rend="italic">ab1epa</hi> 14 Iere- <lb/>
            <hi rend="italic">miae v 18 terra diluuio a v diluta e gz a f; deluta gl pi; data Fs -</hi> <lb/>
            deleta <hi rend="italic">a b, in marg. e, p v Domb</hi>. 19 in <hi rend="italic">om. e</hi> 20 pro eo e quo <lb/>
            modo <hi rend="italic">e</hi> 21 praedicata, <hi rend="italic">in marg</hi>. praedicta, <hi rend="italic">e</hi> 22 possumus <hi rend="italic">ablp po <lb/>
            Domb.;</hi> possimus <hi rend="italic">b2egv</hi> 25 hii <hi rend="italic">g;</hi> dii, <hi rend="italic">in marg</hi>. hi, <hi rend="italic">e</hi> 26 <hi rend="italic">samuehel e</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="205"/>
            ceteri stirpe succederent, quousque illos succedere sic oporteret. <lb/>
            Quae igitur a prophetis sint praedicta de Christo, cum <lb/>
            moriendo decedentibus et nascendo succedentibus suis membris <lb/>
            ciuitas Dei per ista curreret tempora, si omnia uelim <lb/>
            commemorare, in inmensum pergitur, primum quia ipsa scriptura, <lb n="5"/>
            quae per ordinem reges eorumque facta et euenta <lb/>
            digerens uidetur tamquam historica diligentia rebus gestis <lb/>
            occupata esse narrandis, si adiuuante Dei spiritu considerata <lb/>
            tractetur, uel magis uel certe non minus praenuntiandis futuris <lb/>
            quam praeteritis enuntiandis inuenietur intenta; (et hoc perscrutando <lb n="10"/>
            indagare ac disserendo monstrare quam sit operosum <lb/>
            adque prolixum et quam multis indiguum uoluminibus, <lb/>
            quis ignorat, qui haec uel mediocriter cogitat?) deinde quia <lb/>
            ea ipsa, quae ad prophetiam non ambigitur pertinere, ita sunt <lb/>
            multa de Christo regnoque caelorum, quae ciuitas Dei est, <lb n="15"/>
            ut ad hoc aperiendum maior sit disputatio necessaria, quam <lb/>
            huius operis modus flagitat. Proinde ita, si potuero, stilo <lb/>
            moderabor meo, ut huic operi in Dei uoluntate peragendo <lb/>
            nec ea quae supersunt dicam nec ea quae satis sunt praetermittam. <lb/>
             <lb n="20"/>
            
</p></div><div n="2" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title type="sub">CAPUT  II. </title></ab><p>Quo tempore sit inpleta promissio Dei de terra <lb/>
            Chanaan, quam in possessionem etiam Israel carnalis <lb/>
            accepit. 
</p><p rend="script">In praecedente libro diximus ab initio ad Abraham promissionum <lb n="25"/>
            Dei duas res fuisse promissas, unam scilicet, quod <lb/>
            terram Chanaan possessurum fuerat semen eius (quod significatur, <lb/>
            ubi dictum est: Vade in terram, quam tibi

<note type="footnote"> 28 Gen. 12, 1 </note>

<note rend="script" type="footnote"> 2 sint <hi rend="italic">bepaf;</hi> sunt <hi rend="italic">agv Domb</hi>. 3 decendent. <hi rend="italic">e</hi> succendent. <hi rend="italic">e</hi> <lb/>
            8 occupanda, <hi rend="italic">in marg</hi>. occupata, <hi rend="italic">e</hi> 12 prolexum <hi rend="italic">gl</hi> indiguum <hi rend="italic">gbipt;</hi> <lb/>
            indignum <hi rend="italic">ablpx;</hi> indigeat p; indigeant <hi rend="italic">e</hi> 13 cogitet <hi rend="italic">unus</hi> p, <hi rend="italic">Domb</hi>. <lb/>
            19 supersunt <hi rend="italic">codd.; e in marg</hi>. superflua sunt; supersint <hi rend="italic">v</hi> sint v <lb/>
            27 significat <hi rend="italic">eg</hi> 23 scriptum <hi rend="italic">e</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="206"/>
            <sic>demonstrauero</sic>, et faciam te in gentem magnam), aliam <lb/>
            uero longe praestantiorem non de carnali, sed de spiritali <lb/>
            semine, per quod pater est non unius gentis Israeliticae, sed <lb/>
            omnium gentium, quae fidei eius uestigia consequuntur; quod <lb/>
            promitti coepit his uerbis: Et benedicentur in te omnes<lb n="5"/>
            tribus terrae; et deinceps aliis multis admodum testimoniis <lb/>
            haec duo promissa esse monstrauimus. Erat igitur iam in <lb/>
            terra promissionis semen Abrahae, id est populus Israel, • <lb/>
            secundum carnem adque ibi non solum tenendo ac possidendo <lb/>
            ciuitates aduersariorum, uerum etiam reges habendo regnare<lb n="10"/>
            iam coeperat, inpletis de ipso populo promissionibus Dei <lb/>
            magna iam ex parte, non solum quae tribus illis patribus <lb/>
            Abraham Isaac et Iacob, et quaecumque aliae temporibus <lb/>
            eorum, uerum etiam quae per ipsum Moysen, per quem <lb/>
            populus idem de seruitute Aegyptia liberatus et per quem<lb n="15"/>
            cuncta praeterita reuelata sunt, temporibus eius, cum populum <lb/>
            per eremum duceret, factae fuerant. Neque autem per insignem <lb/>
            ducem Iesum Naue, per quem populus ille in promissionis <lb/>
            inductus est terram expugnatisque gentibus eam duodecim <lb/>
            tribubus, quibus Deus iusserat, diuisit et mortuus est, <lb n="20"/>
            neque post illum toto tempore iudicum inpleta fuerat promissio <lb/>
            Dei de terra Chanaan a quodam flumine Aegypti usque ad <lb/>
            flumen magnum Euphraten; nec tamen adhuc prophetabatur <lb/>
            futurum, sed exspectabatur inplendum. Inpletum est autem <lb/>
            per Dauid et eius filium Salomonem, cuius regnum tanto, <lb n="25"/>
            quanto promissum fuerat, spatio dilatatum est; uniuersos <lb/>
            quippe illos subdiderunt tributariosque fecerunt. Sic igitur in <lb/>
            terra promissionis secundum carnem, hoc est in terra Chanaan, <lb/>
            sub his regibus semen Abrahae fuerat constitutum, ut nihil

<note type="footnote"> 5 Gen. 12. 3 22 Gen. 15, 18 </note>

<note type="footnote"> 1 demonstrabo <hi rend="italic">e</hi> 2 sed spir. <hi rend="italic">omisso</hi> de, e 4 fide e 12 iam <lb/>
            magna <hi rend="italic">v</hi> illis tribus <hi rend="italic">v</hi> 13 alia <hi rend="italic">e</hi> 15 de <hi rend="italic">om. e</hi> liberatus <hi rend="italic">łnSS.; <lb/>
            liber. est v 17 lieremum eg</hi> 24 uenturum e1 <hi rend="italic">25 tanto quanto agt;</hi> <lb/>
            tanto quantum <hi rend="italic">p Domb.;</hi> tantum quantum <hi rend="italic">be</hi> 26 spatia <hi rend="italic">e</hi> 28 in <lb/>
            <hi rend="italic">terram g</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="207"/>
            deinde superesset, quo terrena illa Dei promissio conpleretur, <lb/>
            nisi ut in eadem terra, quantum ad prosperitatem adtinet <lb/>
            temporalem, per posteritatis successionem inconcusso statu <lb/>
            usque ad mortalis huius saeculi terminum gens permaneret <lb/>
            Hebraea, si Domini Dei sui legibus oboediret. Sed quoniam <lb n="5"/>
            Deus nouerat hoc eam non esse facturam, usus est eius <lb/>
            etiam temporalibus poenis ad exercendos in ea paucos fideles <lb/>
            suos et admonendos qui postea futuri erant in omnibus gentibus, <lb/>
            quod eos admoneri oportebat, in quibus alteram promissionem <lb/>
            reuelato nouo testamento per incarnationem Christi <lb n="10"/>
            fuerat inpleturus. 
</p></div><div n="3" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title type="sub">CAPUT  III. </title></ab><p>De tripertitis significationibus prophetarum, quae <lb/>
            nunc ad terrenam, nunc ad caelestem Hierusalem, <lb/>
            nunc autem ad utramque referuntur. <lb n="15"/>
            
</p><p>Quocirca sicut oracula illa diuina ad Abraham Isaac et <lb/>
            Iacob et quaecumque alia signa uel dicta prophetica in sacris <lb/>
            litteris praecedentibus facta sunt, ita etiam ceterae ab isto <lb/>
            regum tempore prophetiae partim pertinent ad gentem carnis <lb/>
             Abrahae, partim uero ad illud semen eius, in quo benedicuntur <lb n="20"/>
            omnes gentes coheredes Christi per testamentum nouum <lb/>
            ad possidendam uitam aeternam regnumque caelorum; partim <lb/>
            ergo ad ancillam, quae in seruitutem generat, id est terrenam <lb/>
            Hierusalem, quae seruit cum filiis suis, partim uero ad <sic n="poss">libe</sic>- <lb/>
            . <sic>ram</sic> ciuitatem Dei, id est ueram Hierusalem aeternam in <lb n="25"/>
            caelis, cuius filii homines secundum Deum uiuentes peregrinantur <lb/>
            in terris; sed sunt in eis quaedam, quae ad utramque <lb/>
            pertinere intelleguntur, ad ancillam proprie, ad liberam <lb/>
            figurate. 
</p><p>Tripertita itaque reperiuntur eloquia prophetarum, si quidem <lb n="30"/>
            aliqua sunt ad terrenam Hierusalem spectantia, aliqua ad

<note type="footnote"> 4 saeculi huius v 9 quos eos <hi rend="italic">g</hi> 15 autem <hi rend="italic">om. p</hi> 19 partem <hi rend="italic">g,<lb/>
             et sic l. 20 22 24</hi> 25 ueram <hi rend="italic">om. a</hi> 27 quae it) <hi rend="italic">superscripto<lb/>
             ad e utrumque g 31 expectantia g</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="208"/>
            caelestem, nonnulla ad utramque. Exemplis uideo probandum <lb/>
            esse quod dico. Missus est Nathan propheta, qui regem Dauid <lb/>
            argueret de peccato graui et ei, quae consecuta sunt mala, <lb/>
            futura praediceret. Haec adque huius modi siue publice, id <lb/>
            est pro salute uel utilitate populi, siue priuatim, cum pro<lb n="5"/>
            suis quisque rebus diuina promereretur eloquia, quibus pro <lb/>
            usu temporalis uitae futuri aliquid nosceretur, ad terrenam <lb/>
            ciuitatem pertinuisse quis ambigat? Ubi autem legitur: Ecce <lb/>
            dies ueniunt, dicit Dominus, et consummabo domui <lb/>
            Israel et domui Iuda testamentum nouum, non <lb n="10"/>
            secundum testamentum, quod disposui patribus <lb/>
            eorum in die, qua adprehendi manum eorum, ut educerem <lb/>
            eos de terra Aegypti, quoniam ipsi non per- <lb/>
            , manserunt in testamento meo, et ego neglexi eos, <lb/>
            dicit Dominus. Quia hoc est testamentum, quod constituam<lb n="15"/>
            domui Israel post dies illos, dicit Dominus, <lb/>
            dando leges meas in mentem eorum et super corda <lb/>
            eorum scribam eas, et uidebo eos, et ero illis in <lb/>
            Deum, et ipsi erunt mihi in plebem: Hierusalem sine <lb/>
            dubio superna prophetatur, cuius Deus ipse praemium est, <lb n="20"/>
            eumque habere adque ipsius esse summum ibi est adque <lb/>
            totum bonum. Ad utramque uero pertinet hoc ipsum, quod <lb/>
            Hierusalem dicitur Dei ciuitas, et in ea prophetatur futura <lb/>
            domus Dei, eaque prophetia uidetur inpleri, cum Salomon <lb/>
            rex aedificat illud nobilissimum templum. Haec enim et in<lb n="25"/>
            terrena Hierusalem secundum historiam contigerunt, et caelestis <lb/>
            Hierusalem figurae fuerunt. Quod genus prophetiae ex <lb/>
            utroque ueluti conpactum adque commixtum in libris ueteribus <lb/>
            canonicis, quibus rerum gestarum narrationes continentur,

<note type="footnote"> 2 Reg. II, 12, 1 8 Hierem. 31, 31 sqq.; Hebr. 8, 8 sqq. </note>

<note type="footnote"><hi rend="italic">2 natham egr f</hi> qui] ad p1 <hi rend="italic">regem otn. p1 5 uel utilitate om. a <lb/>
            pro om. g 7 nasceretur g 8 pertenuisse eg</hi> 9 uenient e2 15 est <lb/>
            <hi rend="italic">om. e</hi> 16 illos dies <hi rend="italic">e</hi> 17 dando <hi rend="italic">codd. nisi quod recenii m. in a <lb/>
            correctum est dabo; sic v</hi> 19 in populum e 21 ibi] illi n 22 utrurn- <lb/>
            <hi rend="italic">que g</hi> 25 aedificauit p </note> <lb/>
             
<pb n="209"/>
            ualet plurimum multumque exercuit et exercet ingenia scrutantium <lb/>
            litteras sacras, ut, quod historice praedictum conpletumque <lb/>
            legitur in semine Abrahae secundum carnem, <lb/>
            etiam in semine Abrahae secundum fidem quid inplendum <lb/>
             allegorice significet inquiratur; in tantum ut quibusdam uisum <lb n="5"/>
            sit nihil esse in eisdem libris uel praenuntiatum et effectum, <lb/>
            uel effectum quamuis non praenuntiatum, quod non insinuet <lb/>
            aliquid ad supernam ciuitatem Dei eiusque filios in hac uita <lb/>
            peregrinos figurata significatione referendum. Sed si hoc ita <lb/>
            est, iam bipertita, non tripertita erunt eloquia prophetarum, <lb n="10"/>
            uel potius illarum scripturarum omnium, quae ueteris instrumenti <lb/>
            appellatione censentur. Nihil enim erit illic, quod ad <lb/>
            Hierusalem terrenam tantum pertineat, si, quidquid ibi de <lb/>
            illa uel propter illam dicitur adque conpletur, significat <lb/>
            aliquid, quod etiam ad Hierusalem caelestem allegorica praefiguratione <lb n="15"/>
            referatur; sed erunt sola duo genera, unum quod <lb/>
            ad Hierusalem liberam, alterum quod ad utramque pertineat. <lb/>
            Mihi autem sicut multum uidentur errare, qui nullas res <lb/>
            gestas in eo genere litterarum aliquid aliud praeter id, quod <lb/>
             eo modo gestae sunt, significare arbitrantur, ita multum <lb n="20"/>
            audere, qui prorsus ibi omnia significationibus allegoricis <lb/>
            inuoluta esse contendunt. Ideo tripertita, non bipertita esse <lb/>
            dixi. Hoc enim existimo, non tamen culpans eos, qui potuerint <lb/>
            illic de quacumque re gesta sensum intellegentiae spiritalis <lb/>
            exsculpere, seruata dumtaxat primitus historiae ueritate. <lb n="25"/>
            Ceterum quae ita dicuntur, ut rebus humanitus seu diuinitus <lb/>
            gestis siue gerendis conuenire non possint, quis fidelis dubitet <lb/>
            non esse inaniter dicta? Quis ea non ad intellegentiam spiritalem <lb/>
            reuocet, si possit, aut ab eo qui potest reuocanda <lb/>
             esse fateatur?

<note type="footnote"> 2 quod ibi <hi rend="italic">e</hi> historiae <hi rend="italic">e</hi> 3 carnem .... secundum <hi rend="italic">om. g</hi> 9 sed <lb/>
            <hi rend="italic">abegppv;</hi> et rd. <hi rend="italic">Domb</hi>. ita hoc b 20 eodem e 23 potuerunt e <lb/>
            25 primitus dumtaxat u 27 possent <hi rend="italic">e</hi> 28 ad] m <hi rend="italic">g</hi> 29 ab eo] <lb/>
            habeo <hi rend="italic">e</hi> </note>

<note type="footnote"> XXXI. Ang. opera Seetlo V pari II. </note>

<note type="footnote"> 14 </note> <lb n="30"/>
            
<pb n="210"/>
            
</p></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>