<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa003.opp-lat3:16.35-16.37</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa003.opp-lat3:16.35-16.37</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa003.opp-lat3"><div n="16" subtype="book" type="textpart"><div n="35" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title type="sub">CAPUT  XXXV. </title></ab><p>De geminis adhuc in utero Rebeccae matris inclusis <lb/>
            quid indicauerit diuina responsio. <lb n="5"/>
            
</p><p>Iam ex hoc, quem ad modum per posteros Abrahae ciuitatis <lb/>
            Dei procurrant tempora, uideamus. A primo igitur anno <lb/>
            uitae Isaac usque ad sexagensimum, quo ei nati sunt filii, <lb/>
            illud memorabile est, quod, cum illi Deum roganti ut pareret <lb/>
            uxor eius, quae sterilis erat, concessisset Dominus quod <lb n="10"/>
            petebat, adque haberet illa conceptum, gestiebant gemini <lb/>
            adhuc in utero eius inclusi. Qua molestia cum angeretur, <lb/>
            Dominum interrogauit accepitque responsum: Duae gentes <lb/>
            in utero tuo sunt et duo populi de uentre tuo <lb/>
            separabuntur et populus populum superabit et <lb n="15"/>
            maior seruiet minori. Quod Paulus apostolus magnum <lb/>
            uult intellegi gratiae documentum, quia nondum illis natis <lb/>
            nec aliquid agentibus boni seu mali sine ullis bonis meritis <lb/>
            eligitur minor maiore reprobato; quando procul dubio, quantum <lb/>
             adtinet ad originale peccatum, ambo pares erant; quantum <lb n="20"/>
            autem ad proprium, ullius eorum nullum erat. Sed nunc <lb/>
            de hac re dicere aliquid latius instituti operis ratio non sinit, <lb/>
            unde in aliis iam multa diximus. Quod autem dictum est: <lb/>
            Maior seruiet minori, nemo fere nostrorum aliter intellexit. <lb/>
             quam maiorem populum Iudaeorum minori Christiano <lb n="25"/>
            populo seruiturum. Et re uera quamuis in gente Idumaeorum, <lb/>
            quae nata est de maiore, cui duo nomina erant (nam et <lb/>
            Esau uocabatur et Edom, unde Idumaei), hoc uideri possit

<note type="footnote"> 13 Gen. 25, 23 16 Rora. 9, 11 Bqq. </note>

<note type="footnote"><hi rend="italic">1 filium eyuir» e 4 clausis p 19 elegitur V 22 sinit] permittit b</hi><lb/>
            23 unde et in <hi rend="italic">v</hi> multa iam <hi rend="italic">begp</hi> est <hi rend="italic">om. V</hi> 24 nostrorum <lb/>
            <hi rend="italic">Va be p p Domb.;</hi> nostrum <hi rend="italic">gav</hi> 25 populo Christ. v 28 posset <hi rend="italic">g</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="188"/>
            inpletum, quia postea superanda fuerat a populo, qui ortus <lb/>
            est ex minore, id est Israelitico, eique fuerat futura subiecta: <lb/>
            tamen in aliquid maius intentam fuisse istam prophetiam, <lb/>
            qua dictum est: Populus populum superabit et maior <lb/>
            seruiet minori, conuenientius creditur. Et quid est hoc,<lb n="5"/>
            nisi quod in Iudaeis et Christianis euidenter inpletur? 
</p></div><div n="36" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title type="sub">CAPUT  XXXVI. </title></ab><p>De oraculo et benedictione, quam Isaac non aliter <lb/>
            quam pater ipsius, merito eiusdem dilectus, <lb/>
            accepit. <lb n="10"/>
            
</p><p>Accepit etiam Isaac tale oraculum, quale aliquotiens pater <lb/>
            eius acceperat. De quo oraculo sic scriptum est: Facta est <lb/>
            autem fames super terram praeter famem, quae <lb/>
            prius facta est in tempore Abrahae. Abiit autem <lb/>
            Isaac adAbimelech <sic>regemPhilistinorumin</sic> Gerara. <lb n="15"/>
            Apparuit autem illi Dominus et dixit: Noli descendere <lb/>
            in Aegyptum; habita autem in terra, quam <lb/>
            tibi dixero, et incole in terra hac; et ero tecum <lb/>
            et benedicam te. Tibi enim et semini tuo dabo <lb/>
            omnem terram hanc, et statuam <sic>iuramentummeum</sic>, <lb n="20"/>
            quod iuraui Abrahae patri tuo; et multiplicabo <lb/>
            semen tuum tamquam stellas caeli, et dabo semini <lb/>
            tuo omnem terram hanc, et benedicentur in semine <lb/>
            tuo omnes gentes terrae, pro eo quod obaudiuit <lb/>
            Abraham pater tuus uocem meam et custodiuit <lb n="25"/>
            praecepta mea et mandata mea et iustificationes <lb/>
            meas et legitima mea. Iste patriarcha nec uxorem habuit <lb/>
            aliam nec aliquam concubinam, sed posteritate duorum geminorum <lb/>
            ex uno concubitu procreatorum contentus fuit. Timuit <lb/>
            sane etiam ipse periculum de pulchritudine coniugis, cum <lb n="30"/>
            habitaret inter alienos, fecitque quod pater, ut eam sororem

<note type="footnote"> 12 Gen. 26, 1 sqq. </note>

<note type="footnote"> 1 hortus <hi rend="italic">e</hi> 11 oraculum tale v 14 abit <hi rend="italic">V</hi> 17 in <hi rend="italic">om. e</hi> 31 sororem <lb/>
            <hi rend="italic">superscripto</hi> suam <hi rend="italic">b</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="189"/>
            diceret, taceret uxorem; erat enim ei propinqua et paterno <lb/>
            et materno sanguine; sed etiam ipsa ab alienis, cognito quod <lb/>
            uxor esset, mansit intacta. Nec ideo tamen istum patri eius <lb/>
            praeferre debemus, quia iste nullam feminam praeter unam <lb/>
            coniugem nouerat. Erant enim procul dubio paternae fidei et <lb n="5"/>
            oboedientiae merita potiora, in tantum, ut propter illum dicat <lb/>
            Deus huic se facere bona quae facit. Benedicentur, inquit, <lb/>
            in semine tuo omnes gentes terrae, pro eo quod obaudiuit <lb/>
            Abraham pater tuus uocem meam et custodiuit <lb/>
             praecepta mea et mandata mea et iustificationes <lb n="10"/>
            meas et legitima mea; et alio rursus oraculo: Ego sum, <lb/>
            inquit, Deus Abraham patris tui, noli timere; tecum <lb/>
            enim sum et benedixi te et multiplicabo semen tuum <lb/>
            propter Abraham patrem tuum; ut intellegamus quam <lb/>
            caste Abraham fecerit, quod hominibus inpudicis et nequitiae <lb n="15"/>
            suae de scripturis sanctis patrocinia requirentibus uidetur <lb/>
            fecisse libidine; deinde ut etiam hoc nouerimus, non ex bonis <lb/>
            singulis inter se homines conparare, sed in uno quoque <lb/>
            consideremus uniuersa. Fieri enim potest, ut habeat aliquid <lb/>
             in uita et moribus quispiam, quo superat alium, idque sit <lb n="20"/>
            longe praestabilius, quam est illud, unde ab alio superatur. <lb/>
            Ac per hoc sano ueroque iudicio, cum continentia coniugio <lb/>
            praeferatur, melior est tamen homo fidelis coniugatus quam <lb/>
            continens infidelis. Sed infidelis homo non solum minus <lb/>
             laudandus, uerum etiam maxime detestandus est. Constituamus <lb n="25"/>
            ambos bonos; etiam sic profecto melior est coniugatus fidelissimus <lb/>
            et oboedientissimus Deo quam continens minoris <lb/>
            fidei minorisque oboedientiae. Si uero paria sint cetera, <lb/>
            continentem coniugato praeferre quis ambigat?

<note type="footnote"> 7 Gen. 26, 24 </note>

<note type="footnote"> 1 ei] et e et paterno <hi rend="italic">mss. praeter b;</hi> et <hi rend="italic">om. b v</hi> 2 sanguine/, m <lb/>
            <hi rend="italic">eras., V</hi> alienis <hi rend="italic">V ab egp a f Domb.;</hi> alienigfmis <hi rend="italic">pv</hi> cognita <hi rend="italic">b1</hi> <lb/>
            3 esset oxor <hi rend="italic">p</hi> uxor eius <hi rend="italic">v</hi> 4 unam <hi rend="italic">sup. lin. V</hi> 6 deus dicat <hi rend="italic">e</hi> <lb/>
            15 casta <hi rend="italic">e</hi> omnibus <hi rend="italic">e</hi> 17 libidinem <hi rend="italic">e p</hi> 23 est <hi rend="italic">om</hi>. p 25 degestandus <lb/>
            <hi rend="italic">V1</hi> 29 praeferre <hi rend="italic">gp;</hi> praeferri <hi rend="italic">V2 a b2 e;</hi> proferre V1 </note> 
<pb n="190"/>
            
</p></div><div n="37" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title type="sub">CAPUT  XXXVII. </title></ab><p>De his, quae in Esau et Iacob mystice praefigurabantur. <lb/>
            </p><p rend="script">Duo igitur Isaac filii Esau et Iacob pariter crescunt. Primatus <lb/>
            maioris transfunditur in minorem ex pacto et placito<lb n="5"/>
            inter illos, eo quod lenticulam, quem cibum minor parauerat, <lb/>
            maior inmoderatius concupiuit, eoque pretio primogenita sua <lb/>
            fratri iuratione interposita uendidit. Ubi discimus in uescendo <lb/>
            non cibi genere, sed auiditate inmodesta quemque culpandum. <lb/>
            Senescit Isaac eiusque oculis per senectam uisus aufertur. <lb n="10"/>
            Vult benedicere filium maiorem et pro illo nesciens benedicit <lb/>
            minorem, pro fratre maiore, qui erat pilosus, se paternis <lb/>
            manibus subponentem, haedinis sibi pelliculis coaptatis uelut <lb/>
            aliena peccata portantem. Iste dolus Iacob ne putaretur fraudulentus <lb/>
            dolus et non in eo magnae rei mysterium quaereretur, <lb n="15"/>
            superius praedixit scriptura: Et erat Esau homo <lb/>
            sciens uenari, agrestis; Iacob autem homo simplex, <lb/>
            habitans domum. Hoc nostri quidam interpretati sunt <lb/>
            &lt;sine dolo\'. Siue autem \'sine dolo\' siue \'simplex\' siue potius <lb/>
            \'sine fictione) dicatur, quod est Graece <sic>acXaato</sic>&lt;;: quis est in <lb n="20"/>
            ista percipienda benedictione dolus hominis sine dolo? Quis <lb/>
            est dolus simplicis, quae fictio non mentientis, nisi profundum <lb/>
            mysterium ueritatis? Ipsa autem benedictio qualis est? Ecce, <lb/>
            inquit, odor filii mei tamquam odor agri pleni, quem <lb/>
            benedixit Dominus. Et det tibi Deus de rore caeli <lb n="25"/>
            et de ubertate terrae et multitudinem frumenti et <lb/>
            uini, et seruiant tibi gentes et adorent te principes <lb/>
            et fiere dominus fratris tui et adorabunt te filii <lb/>
            patris tui. Qui maledixerit te, maledictus; et qui

<note type="footnote"> 4 Gen. 25, 29 sqq. 16 Gen. 25, 27 23 Gen. 27, 27 sqq. </note>

<note rend="script" type="footnote"> 2 praefigurantur <hi rend="italic">p</hi> 9 immoderata v quemque, que <hi rend="italic">om. e1</hi> <lb/>
            13 pellibus, <hi rend="italic">in marg</hi>. pelliculis, <hi rend="italic">e</hi> 14 Iacob <hi rend="italic">om. V</hi> 16 et <hi rend="italic">om. v</hi> <lb/>
            ft <lb/>
            18 domi <hi rend="italic">p</hi> 20 plastos <hi rend="italic">Y</hi> 28 fiere <hi rend="italic">mss. praeter bs;</hi> fieri 65; fias e <lb/>
            29 et <hi rend="italic">Otn. e</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="191"/>
            benedixerit te, benedictus. Benedictio igitur Iacob praedicatio <lb/>
            est Christi in omnibus gentibus. Hoc fit, hoc agitur. <lb/>
            Lex et prophetia est Isaac; etiam per os Iudaeorum Christus <lb/>
            ab illa benedicitur, uelut a nesciente, quia ipsa nescitur. <lb/>
            Odore nominis Christi, sicut ager, mundus inpletur; eius est <lb n="5"/>
            benedictio de rore caeli, hoc est de uerborum pluuia diurnorum, <lb/>
            et de ubertate terrae, hoc est congregatione populorum; <lb/>
            eius est multitudo frumenti et uini, hoc est multitudo quam <lb/>
            colligit frumentum et uinum in sacramento corporis eius et <lb/>
            sanguinis. Ei seruiunt gentes, ipsum adorant principes; ipse <lb n="10"/>
            est dominus fratris sui, quia populus eius dominatur Iudaeis; <lb/>
            ipsum adorant filii patris eius, hoc est filii Abrahae secundum <lb/>
            fidem, quia et ipse filius est Abrahae secundum carnem; <lb/>
            ipsum qui maledixerit, maledictus, et qui benedixerit, benedictus <lb/>
            est. Christus, inquam, noster etiam ex ore Iudaeorum <lb n="15"/>
            quamuis errantium, sed tamen legem prophetasque cantantium <lb/>
            benedicitur, id est ueraciter dicitur; et alius benedici <lb/>
            putatur, qui ab eis errantibus exspectatur. Ecce benedictionem <lb/>
            promissam repetente maiore expauescit Isaac, et alium se pro <lb/>
            alio benedixisse cognoscit; miratur et quisnam ille sit percontatur; <lb n="20"/>
            nec tamen se deceptum esse conqueritur; immo <lb/>
            confestim reuelato sibi intus in corde magno sacramento <lb/>
            deuitat indignationem, confirmat benedictionem. Quis ergo, <lb/>
            inquit, uenatus est mihi uenationem et intulit mihi, <lb/>
             et manducaui ab omnibus, antequam tu uenires? et <lb n="25"/>
            benedixi eum, et benedictus sit. Quis non hic maledictionem <lb/>
            potius exspectaret irati, si haec non superna inspiratione, <lb/>
            sed terreno more gererentur?s o res gestas, sed

<note type="footnote"> 23 Gen. 27, 33 </note>

<note type="footnote"> 2 est christi <hi rend="italic">V;</hi> christi est <hi rend="italic">rtll. v</hi> 7 congregatione <hi rend="italic">Vbg Domb.;</hi> <lb/>
            de congreg. <hi rend="italic">aepv</hi> 9 corporisj caro <hi rend="italic">V (v. 1 Praef. p. VIII)</hi> et <lb/>
            sang. eius v 11 dominator <hi rend="italic">g</hi> 19 repente maior uenit. expauit <hi rend="italic">p</hi> <lb/>
            pro alio ae v 20 cognoscit <hi rend="italic">Vbeg;</hi> cognoscens <hi rend="italic">apv Domb</hi>. percontatur <lb/>
            <hi rend="italic">V b2 e gj</hi> percuntatur <hi rend="italic">a;</hi> percunctatur <hi rend="italic">bl pv</hi> 25 et <hi rend="italic">ante</hi> mand. <lb/>
            om. V 26 sit benedictus <hi rend="italic">v</hi> 27 expectaret potius <hi rend="italic">V1</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="192"/>
            <sic>prophetice</sic> gestas; in terra, sed caelitus; per homines, sed diuinitus! <lb/>
            Si excutiantur singula tantis fecunda mysteriis, multa <lb/>
            sunt inplenda uolumina; sed huic operi modus moderate <lb/>
            inponendus nos in alia festinare conpellit. 
</p></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>